06/2005 Ruediger Niehl markup
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check
12/2010 Hajnalka Kristůffy; Reinhard Gruhl markup
manual spell check performed - no orthographical standardization


image: as001

ADAGIA OPTIMORVM VTRIVSQVE LINGVAE SCRIPTORVM OMNIA, QUAECVNQVE AD HANC VSQVE diem exierunt. PAVLI MANVTII STVDIO ATQVE industria, Doctissimorum Theologorum consilio atque ope, ab omnibus mendis vindicata, quaepium, et veritatis Catholicae studiosum Lectorem poterant offendere. Cum plurimis ac locupletissimis Indicibus. [gap: illustration] URSELLIS, Ex Officina Cornelii Sutorii, impensis Lazari Zetzneri, Bibliop. M. D. CIII.



image: as003

[gap: body text before]

page 105, image: s0105

Senis doctor.

*gerontodida/skalos2 id est, Senis doctor. Citatur saepiuscule titulus hic a Nonio Marcello, inter titulos fabularum Varronis, quem dubium non est prouerbialem esse, sicuti sunt alii plerique. Conuenit in eum, qui in re sera, atque intempestiua frustra sumit operam. Siquidem, vt est iuuenta docilis, atque in quemvis habitum sequax, ita senecta intractabilis, tarda, atque obliuiosa. Proinde Theognis:

*mh me di/dask', ou(/toi thli/kos2 ei)mi\ maqei=n.

id est,

Ne doceas, me aetas iam facit indocilem.

Euripides in Bacchis:

*ge/rwn ge/ronta paidagwgh/sw s' e)gw/.

id est,

Senem senex, et ipse te erudiuero.

Atque hic quidem versus inuentus est in Sophoclis Philocteta, quem [correction of the transcriber; in the print que] celebrem ac prouerbialem fuisse testatur Gellius lib. Noctium decimotertio, c. 17. Varro titulum suum sumpsisse videtur ex Euthydemo Platonis, vbi Socrates narrat, Connum, praeceptorem suum, a quo senex fidibus canere didicit, ludibrii causa a pueris vocatum fuisse gerontodida/skalon. Ad hanc sententiam pertinet, quod dixisse ferunt Diogenem: *nekro\n i)atreu/ein kai\ ge/ronta nouqetei=n tauto\n ei)=nai. id est, Mortuo mederi, et senem admonere idem esse. Quanquam inutilis est sententia, quae senes deterret a discendis iis, quae nescire turpe est.

Senis mutare linguam.

CVM ad omnem disciplinam tardior est senectus, tum potissimum ad discendam linguam, quae facultas maxime pueris a natura data est. Quapropter etiam vulgo compertissimum, pueros facile quamvis exprimere linguam: contra natu grandiores, aut non assequi, aut parum feliciter imitari. Inde prouerbium, Senis mutare linguam, de frustra, atque intempestiue laborantibus. Diuus Hieronymus, praeloquens in quatuor Euangelia, Pius, inquit, labor, sed periculosa praesumtio, iudicare de caeteris, ipsum ab omnibus iudicandum: senis mutare linguam, et canescentem mundum ad initia retrahere paruulorum. Quo significatur, adultam aetatem ad omnia minus esse tractabilem, quam rudes illos, ac teneros annos, id quod eleganti metaphora dictum est a Nasone:

Quae praebet latas arbor spatiantibus vmbras,
Quo posita est primum tempore, virga fuit.
Tunc poterat manibus summa tellure reuelli,
Nunc stat, in immensum viribus aucta suis.

Quare tunc formandi mores, cum mollis adhuc aetas: tunc optimis assuescendum, cum ad quidvis cereum est ingenium. Nam, posteaquam annis iam ceu diriguit animus; et vix dediscimus, quae perperam didicimus; et quae nescimus, non sine maximo negotio nobis inculcantur. Neque haec diximus, vt adultiores a discendo deterreantur, cum nulla sit aetas ad discendum sera, sed vt pueros ad discendi studium acuamus. Ne hoc quidem praetermittendum, quanquam vulgo iactatum: Senex psittacus negligit ferulam. Adagii sensus tametsi per se non est obscurus, tamen magis liquebit ex Apuleii verbis, quae sunt in libro Floridorum secundo de psittaco: Quae rusticum


page 106, image: s0106

nostrum sermonem cogitur aemulari, ferrea clauicula caput tunditur, imperium magistri vt persentiscat. Haec ferula discenti est. Discit autem statim pullus vsque ad duos aetatis suae annos, dum facile os vti conformetur, dum tenera lingua vti conuibretur. Senex autem captus, et indocilis est, et obliuiosus. Hactenus Apuleius. Indicat et Plinius lib. 10. cap. 42. miram esse docilitatem huic aui, verum non nisi primis duobus vitae annis. His finitimum est, quod vulgo quidem, attamen haudquaquam ineleganter dicitur: Serum esse, canes vetulos loris assuefacere.

Cascus cascam ducit.

NEQVE longe hinc dissidet illud, quod Varro refert libro de lingua Latina tertio: Cascus cascam ducit: quoties similis similem delectat, vetulus vetulam, deformis deformem, improbus improbum. Nam antiquitus cascum dicebatur, quod nos vetus appellamus: idque, vt auctor est idem Varro, lingua Sabinorum, quae in Oscam vsque linguam radices egerit, qua Casnar senex dicitur, eoque Ennium, vt Oscae linguae peritum, scripsisse:

Quam primum casci populi genuere Latini.

Cascos Latinos priscos appellat M. Tullius Tusculanarum quaestionum lib. 1. Itaque vnum illud erat insitum priscis illis, quos appellat cascos Ennius. Citat autem Varro adagium, tanquam ex Manilio quodam profectum, qui dixerit, non esse mirum, si cascum casca duxisset, quoniam is canoras faciebat nuptias. Videtur esse iocus in anum vetulo nuptam, adlusumque ad vocem casci, perinde quasi deducatur a canendo. Refertur ibidem epigramma Papinii cuiusdam, quod scripsit in adolescentem nomine Cascam.

Ridiculum est, cum te Cascam tua casca dicit.

Opinor adolescentem duxisse vetulam, proinde absurdum videri, quoties casca, id est, vetula, maritum iuuenem [correction of the transcriber; in the print iunenem], veluti suo ipsius nomine Cascam vocaret. Fortasse prouerbii iocus ad priscum nuptiarum morem spectat, quem refert Plutarchus in Problematis. Qui deducebant sponsam in domum sponsi, iubebant his verbis alloqui, Vbi tu Caius, ego Caia.

Bis per omnia.

*dis2 dia\ pasw=n, id est, Bis per omnia. Hoc prouerbio discrimen ingens, ac longissimum interuallum significabant. Vnde quae pugnantissima inter sese viderentur, totoque dissidere genere. ea dis2 dia\ pasw=n inter se discrepare dicebant. Lucianus in lib. De conscribenda historia: *kai\ to\ tw=n mousikw=n dh\ tou=to, dis2 dia\ pasw=n e)sti\ pro\s2 a)/llhla. hoc est, Denique, iuxta musicorum prouerbium, dis2 dia\ pasw=n interuallo sese mutuo respiciunt. Idem in Apologia: *)alla/ moi e)kei=no e)nno/hson, w(s2 pa/mpolu ta\ toiau=ta diafe/rei, e)s2 oi)ki/an tino\s2 plousi/ou u(po/misqon parelqo/nta douleu/ein, kai\ a)ne/xesqai o(/sa moi/ fhsi to\ bibli/on, h)\ dhmosi/a| pra/ttonta ti tw=n koinw=n, kai\ e)s2 du/namin politeuo/menon, e)pi\ tou/tw| para\ basile/ws2 misqoforei=n. dielqw\n dh\ kai\ i)di/a| kataqei\s2 e(ka/teron, sko/pe:. eu(rh/seis2 ga\r to\ tw= mousikw=n dh\ tou=to, dis2 dia\ pasw=n to\ pra=gma, kai\ tosou=ton e)oiko/tas2 a)llh/lois2 tou\s2 bi/ous2, o(/son mo/lubdos2 argu/rw| kai\ xalko\s2 xrusw=|, kai\ a)nemo/nh r(o/dw|, kai\ a)nqrw/pw| pi/qhkos. misqo\s2 me\n ga\r dh\ ka)|kei=, ka)ntau=qa, kai\ to\ u(p' a)/llw| ta/ttesqai, to\ de\ pra=gma pampo/llhn e)/xei th\n


page 107, image: s0107

diafwni/an. id est, quin illud mihi iam considera, quam maximo haec inter sese discrimine distare, videlicet in opulenti cuiuspiam aedes adscriptum, seruire seruitutem, et ea omnia perferre, quae libellus ille meus commemorat: et publice populi negotium gerentem, ac pro virili remp. administrantem, hoc nomine ab Imperatore salarium accipere. Age, perpende haec, et vtrumque per se, priuatimque contemplare. Reperies nimirum, iuxta illud musicorum, prouerbium, dis2 dia\ pasw=n, negotio discrimen inesse. Et has duas vitae rationes tantum inter se conuenire, quantum affinitatis est plumbo cum argento, aeri cum auro, anemonae cum rosa, homini cum simia. Nam merces quidem accipitur et illic, quemadmodum hic quoque, et vtrobique contingit, vt alijs subiectus pareas. Caeterum ipsius negotij non mediocris est dissonantia. Hactenus Lucianus. Adagium, vt is etiam indicauit, ex arte musica mutuo sumptum est. Nam Macrobius commentario in Somnium Scipionis secundo, quinque species harmoniarum commemorat: dia\ tessa/rwn, dia\ pe/nte, dia\ pasw=n, dia/ pasw=n kai\ dia\ pe/nte, et dis2 dia\ pasw=n. Ex compositis harmonijs: dia\ tessa/rwn, et dia\ pe/nte, constituitur dia\ pasw=n, cui nominis hoc inditum est, quod absolutam reddat symphoniam, vt mihi videatur huc etiam illud respicere prouerbium, quod alio loco commemorabimus. a(/pant' o)ktw/. Similiter Plutarchus, et quicunque veterum, vel apud Graecos, vel apud Latinos, de musicae disciplina conscripserunt, Harmoniarum metam figunt in ea, quae vocatur di\s2 dia\ pasw=n. Boetius item libro De musica primo, tradit, antiquitus harmonicam rationem heptachordo duntaxat constitisse, hoc est, fidibus septem, quarum ima, u(pa/th dicebatur, summa nh/th. Deinde alias chordas adijcientibus alijs, ita creuit vocum numerus, vt ad duplicatum heptachordum perueniretur. Atque hic progrediendi finis futurus videbatur, nisi quod ipse symphoniarum ratio me/shn illam, quae in heptachordo locum nomini congruentem obtinuerat, et vtroque ad extremam relata chordam, harmoniam dia/ tessa/rwn edebat, desiderare videretur. Hac igitur adiecta, et in suum immissa locum, ad quindecim chordas peruentum est, quarum extremam alteram, pros lambano/menon. dixere, alteram nh/thn u(perbo/laion. Ita fit, vt me/sh vtroque relata, reddat harmoniam dia\ pasw=n: rursum extremarum vtralibet ad me/shn relata, eandem constituat harmoniam. Porro summa relata ad imam symphoniam reddat, quam vocant dis2 dia\ pasw=n, propterea quod hac, qua dixi, ratione, bis, complectatur eam harmoniam, cui nomen, dia\ pasw=n. Quoniam autem hac fini constitit harmonica ratio, nec vlterius procedere licuit, tractum est in popularem sermonem, vt quae longissimo discrimine inter se dissita essent, ea dis2 dia\ pasw=n distare dicerent: perinde quasi dicas adeo seiuncta, vt magis seiungi non queant. Cui similimum illud, e)k diame/trou id est, ex diametro.

Vbi timor, ibi et pudor.

*(/ina de/os2, e)/nqa kai\ ai)dw\s2 id est. Vbi timor, ibi et pudor. Prouerbialis sententia, quae hodie quoque vulgo manet, cui similis illa Terentiana: Omnes deteriores sumus licentia. Et maxima pars hominum formidine fustis a male factis temperat. Plato libro De legibus quinto: *)/hd' a)/deia a)naisxunti/an e)ne/teken.


page 108, image: s0108

id est. Audacia vero parit impudentiam. a)/deian autem vocant, cum abest metus. Item in Euthyphrone citat ex poeta quopiam. Est enim hemistichion carminis heroici:

--- *(/ina ga\r de/os2 e)/qa kai\ ai)dw/s2,

id est:

--- Vbi enim timor, et pudor illic.

Suidas indicat esse Epicharmi.

Foras Cares, non [reading uncertain: print faded] amplius anthisteria [correction of the transcriber; in the print antisteria].

*qu/raze ka=res2, ouk e)/t' a)nqisth/ria. [note of the transcriber: regular spelling: a)nqesth/ria ]

id est:

Cares foras: peracta enim anthisteria:

Dici consueuit, vbi quis semper eadem sibi sperat commoda, aut idem semper licitum fore credit, quod aliquando pro temporis ratione fuerit permissum. Veluti si quis semel expertus cuiuspiam liberalitatem, subinde redeat, aliquid muneris petens: aut cum pueri permissam sibi ad tempus feriandi, ludendique facultatem vltra tempus prorogant. Originem prouerbij tradunt ad hunc modum: Atheniensibus mensis quidam a)nqisthriw\n appellabatur, quod is plurimos flores progigneret. In hoc festa quaepiam agebantur, et conuiuia liberiora, quemadmodum in Saturnalibus fieri consueuit apud Romanos, in quibus et seruis accumbere licebat, feriatis interim ab opere. Exactis autem ferijs, cum iam ad solitas operas reuocarentur, hoc pacto dicebant heri, Foras Cares, non iam amplius anthisteria. Cares autem seruos appellabant, quod ea gens mercenariis operis quaestum factitaret, velut omnium serui quicunque conduxissent. Sunt qui dicant, Cares olim Atticae regionis partem obtinuisse. Athenienses autem, cum Anthisteriorum solennitatem agerent, solere Cares in ciuitatem, atque in domos receptos ad festi communionem admittere, deinceps, peracto solennitatis tempore, si quos e Caribus offendissent in vrbe cessantes, per iocum dicebant:

*qu/raze ka=res2, ou)k e)/t' a)nqisth/ria.

id est:

Exite Cares, acta enim anthisteria.

Sonat autem ea vox Graeca, perinde, quasi dicas, Floralia Latine, quorum licentia multorum literis notissima. Non diuersum est, quod ait Seneca in iudicio in Claudium scripto, Non semper erunt Saturnalia. Nam Saturnalibus, seruis quoque libertas erat.

Fures clamorem.

*oi( fw=res2 th\n bwh\n, id est, Fures clamorem, subaudiendum, timent, aut senserunt. Quadrabit in eos, qui, sibi conscij, metuunt ne deprehendantur: aut qui peracto maleficio fugitant, pauitantque. Habet autem hoc cum omnis malefacti conscientia, tum praecipue furti, vt hominem trepidum reddat, ac lucifugam. Hoc adlusit Virgilius:

Et cum clamarem, quo nunc se proripit ille,
Tityre, coge pecus, tu post carecta latebas.

Funiculum fugiunt miniatum.

*to\ sxoni/on feu/gousi to\ memiltwme/non, [note of the transcriber: in the print: sxoni/on ]

id est:

Vitant sinopi collitam restim rubra.

Apte dicetur, vbi quis properat officio suo fungi, non ex animo, sed ne in mulctam incidat. Carmen sumptum ex Aristophane, cuius interpres, et item Suidas huiusmodi ferme commemorant. Atheniensium magistratus varijs modis


page 109, image: s0109

conati sunt efficere, vt populus quam maxime frequens ad concionem ventitaret: obiectis enim repagulis quibusdam vias reliquas occludebant, quae non ducerent ad forum: tum merces tollebant ex mercatu, ne quid hac gratia ibi cessaretur: denique funem pararant rubro colore, quem mi/lton id est, interprete Plinio, minium vocant Latini, nonnulli cinabarim appellant, oblitum. Hoc duo ministri publici populum cingentes, agebant in concionem. Studebat quisque funiculum effugere, propterea quia quisquis colore notatus appareret contagio funis, is mulctam pendere cogebatur. Vnde, qui notam metuunt, eos eleganter dicemus feu/gein to\ sxoini/on memiltwme/non, id est, fugere funiculum miniatum.

Fortunatior Strobilis Carcini.

*eu)daimone/steros2 karki/nou strobi/lwn, id est. Fortunatior Carcini Strobilis. Ironia prouerbialis, in infelicem, et improbum. Carcinus poeta quispiam fuit, cuius filij dicti sunt Strobili ab Aristophane, quos et glukutraxh/lous2 vocat, id est, dulciceruicos. Iocus autem sumtus est a nominum adlusione. Nam Graece Carcinus cancrum, Strobili cochleas significant. Vtrumque genus distortum, ac foedum. Adagium recensetur apud Suidam, et Zenodotum. Extat apud Aristophanem in Pace.

Festo die si quid prodegeris.

PLAVTVS in Aulularia sub persona senis Euclinonis. Festo die si quid prodegeris, profesto egere liceat, nisi peperceris. Schema prouerbiale. Admonet autem, ne in sumptibus solennibus ita profusi simus, vt non suppetat quo feramus quotidianos. Nam festi dies vel sacris offerendis, vel diurnis epulationibus, vel ludis in honorem deorum, vel ferijs obseruandis celebrabantur: profesti ad rei priuatae, publicaeque administrationem concedebantur. Accommodabitur non perperam et in eos, qui iuuenes rem prodigunt, esurituri senes, quive intempestiue profundunt, postea desideraturi.

Felis Tartessia.

*galh= tarthssi/a, id est, Felis Tartessia. De magnis, et ridiculis dicebatur. Tartessij sunt in Iberia, apud quos feles maximae nasci dicuntur. Fortasse non inepte dicitur et de rapacibus. Aristophanes in Vespis:

*(/wsper me galh=n kre/a kle/yasan
*throu=sin e)/xont' o)beli/skous2.

id est:

Nunc vti felem rapta carne,
Obseruant gestantem verua.

Item Lucianus, cum ait, a(rpaktikw/teron [note: in the print: a)rpaktikw/teron ] tw=n galw=n id est, rapaciores felibus: nimirum et ipse felium significat rapacitatem vulgo notam fuisse.

Feli crocoton.

*galh=| krokwto\n, id est. Feli crocoton, subaudiendum, das, aut addis. Dici solitum, quoties honos additur indignis, et quos haudquaquam decet. Aut cum datur quippiam iis, qui munere non norunt vti, veluti siquis a musis alienissimo bellissimum donaret librum. Crocoton vestis genus est rotundae, ac fimbriatae, qua diuites vtebantur matronae. Apud Nonium in dictione Richa, refertur inter vestes delicatas et crocoton. Sic enim arbitramur legendum, Mollicinam crocotam, chirodatam Richam. Ac, teste Plutarcho, quidam Herculem pingebant krokwtofo/ron, Omphale seruientem. Sumptum adagium ab apologo Stratidis, quem alio loco narrauimus. Porro vox haec galh\, felem ne significet, an mustelam, an


page 110, image: s0110

quem vulgo catum appellant, quoniam inter eruditos controuersum est, aliis iudicandum relinquimus.

Mustelam habes.

*galh=n e)/xeis2, i. Mustelam habes. In eum quadrat, cui omnia sunt inauspicata, tanquam fatis, ac diis iratis, vt aiunt. Olim creditum est, hoc animal inauspicatum, infaustumque esse iis, qui haberent, domique alerent, vt non admodum dissideat, ab illis, Equum habet Seianum, et, Aurum habet Tolosanum. Vnde nunc etiam apud quasdam gentes, nominatim apud Britannos, infelix omen habetur, si, cum paratur venatio, aliquis mustelam nominet, cuius etiam occursus vulgo nunc habetur inauspicatus. Adagium refertur a Diogeniano.

Fastuosus Maximus.

*ko/mpos2 ma/cimos2, id est, Fastuosus Maximus, in eum dicebatur, qui sibi plus satis arrogasset in sapientia. Sumptum a moribus Maximi cuiuspiam arrogantis, et sibi immodice placentis. In nonnullis exemplaribus inueni kompa=s2 ma/cimos2. Graecis ko/mpos2 arrogantiam, insolentiamque significat, vnde kompei=n, kai\ kompa/zein. Proinde et Euripides glw/sshs2 te ko/mpoi, i. Linguaeque fastus. Recensetur et hoc in Diogeniani Collectaneis.

E multis paleis paullum fructus collegi.

*e)k pollw=n a)xu/rwn o)li/gon karpo\n sunh/gagon. i. Ex multis paleis parum fructus collegi, i. multo labore non multum emolumenti sum consecutus, aut e verboso sermone paullulum bonae sententiae percepi, ex ingenti volumine minimum doctrinae retuli. Translatum ab excussoribus tritici.

Oportet remum ducere, qui didicit.

*dei= kw/phn e)lau/nein maqo/nta, i. Oportet remum impellere eum, qui didicerit. Vnumquemque decet eam artem exercere, quam antea doctus sit: Refertur a Plutarcho in commentariolo, cui titulus, o(/ti didakto\n h( a)reth/. Idem admonet Horatianum illud in Arte poetica:

Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis.
Indoctusque pilae, discive, trochive quiescit:
Ne spissae risum tollant impune coronae.
Qui nescit, versus tamen audet fingere.

Quin et hodiernis temporibus huius modi vulgo iactatur adagium: Qui lusus non nouit legem, abstineat.

Ex ipso boue lora sumere.

*e)k tou= boo\s2 tou\s2 i(ma/ntas2 lamba/nein, i. Ex ipso boue lora sumere dicuntur, qui quo laedant quempiam, id ab ipso quem laedunt accipiunt. Veluti si quis versibus incesseret eum, a quo carminis componendi rationem didicisset: aut tyrannus pecuniam extorqueat a ciuibus, qua satellitium ad opprimendam ciuitatem alat, aut si quis rhetorices praesidiis rhetoricem oppugnaret. Metaphora sumpta ab agricolis, qui lora caedunt e boum tergoribus, quibus boues vinciunt. Plutarchus in commentario, cui titulus, o(/ti ou)k e)sti\zh=n h(dews2, *ti/ a)\n le/goi ti/s2, a)rkei= ga\r h( fu/sis2 th=s2 sarko\s2 u(/lhn e)/kousa no/swn e)n e(auth=|, kai\ tou=to dh\ to\ paizo/menon, e)k tou= boo\s2 tou\s2 i(ma/ntas2 lamba/nousa, ta\s2 a)lghdo/nas2 e)k tou= sw/matos. i. Quid igitur dixerit quispiam? Satis est ipsa corporis natura, morborum materiam in se continens, ac iuxta quia ioco dici solet, tanquam ex ipso boue lora sumens, ita ex ipso corpore dolores.



page 111, image: s0111

Ex vno omnia specta.

*)ec e(no\s2 ta\ pa/nq' o(/ra, id est, Ex vno omnia specta. Vergil. item:

--- Et crimine ab vno Disce omnes.

Admonet adagium ex vnius euentus experimento, reliquorum similium coniecturam oportere facere. Refertur a Suida. Tametsi is ostendit in eos dictum, qui perperam ex vno quopiam aestimant omnia. Legit enim non o(/ra, sed o(ra=.

Ex aspectu nascitur amor.

*)ek tou= ei)sora=n ga\r gi/gnetai a)nqrw/pois2 e)ra=n.

id est:

Amor ex videndo nascitur mortalibus.

Senarius prouerbialis, admonens, oculos amorem potissimum conciliare. Non enim amatur incognitum: ex conuictu nascitur amor mutuus. Et oculi praecipue sunt ad amandum illices. In his enim peculiaris animi sedes. Et in his aiunt poetae, Cupidinem excubantem sua iacula mittere. Maro velut indicauit adagium cum ait:

Vt vidi, vt perij, vt me malus abstulit error.

Rursum in Georgicis:

--- Vritque videndo
Femina. ---

Item apud Terentium, Chaerea visa duntaxat virgine, quam impotenter coepit ardere. Iuuenalis prodigij loco refert de caeco amante:

Qui nunquam visae flagrabat amore puellae.

Legimus, philosophos quosdam, et inter hos Democritum, sibimet oculos ademisse, tanquam omnium malarum cupiditatum auctores. Quapropter piorum hominum est meminisse, haudquaquam esse tutum videre, quod non licet concupiscere. Prouerbij meminit Diogenianus.

E sublimi me derides.

*)af' u(yhlou= mou= katagela=s2. i. E sublimi me derides. De eo, qui cum fastu ridet quempiam ac despectim. Translatum ab ijs, qui ex edito loco verba faciunt. Vnde et Despicere dictum a Latinis pro contemnere, quod quisquis in eminenti loco est, is veluti tutior negligit eum, qui stat in humiliore loco.

Extra lutum pedes habes.

*)ek tou= phlou= po/das2 e)/xeis2, i. Extra lutum pedes habes, hoc est, emersisti e periculo, aut extra periculum constitutus es. A viatoribus sumptum. Simile illi, e)/cw be/lous2 i. extra iaculum. Et in luto dicuntur haesitare, qui molestis inuoluuntur negotijs, vnde se nequeant explicare.

Ex vmbra in solem.

Ex vmbra in solem educere, est rem prius abditam, et otiosam, in publicum, et in communem vitae vsum deducere. Translatum ab athletis, quibus mos, solis, et pulueris patientia confirmare corporis robur. Delicatorum autem est, in vmbra latitare. Venustius fiet, si ad animi rem torqueatur: veluti si quis dicat, philosophiam a Socrate ex vmbra in solem esse productam. Exempla passim apud scriptores obuia.

Excubias agere in Naupacto.

*frourh=sai e)n naupa/ktw|, i. Excubare Naupacti. Achiui capta Naupacto, Pausaniam excubiis, custodiaeque praefectum interfecerunt, auctore Theopompo. Vnde res in iocum vulgi videtur abiisse, aduersus eos, qui pereunt ignauia sua, aut qui munus odiosum, ac plenum discriminis administrant. Refertur a Zenodoto. Suidas effert ad hunc modum. frourh/seis2


page 112, image: s0112

e)n naupa/ktw|, id est. Excubabis Naupacti. Is adfert et aliam adagionis originem. Cum ijs, qui Naupactum praesidio tuebantur, perpusillum salarij dependeretur, atque illi plurima, quae ad rem pertinebant, emerent, militari ioco iactatum est, vt apparet, in eos qui frustra sudarent, quos sua spes frustraretur. Naupactus autem, Aetoliae ciuitas, quam tum Philippus obtinebat, a compingendis nauibus dicta, quod illic Heraclidae primum nauim extruxerint.

Deuotionis templum.

*)ara=s2 i(ero/n id est. Execrationis templum. In eos dicebatur, qui crebris execrationibus vti consueuerunt. Erant autem antiquitus etiam publicae quaedam detestationes, velut apud Athenienses, in eum, qui viam non monstrasset erranti: Item deuotiones hostium, quarum meminit Macrobius et Horatius in odis.

Diris agam vos, dira deprecatio
Nulla expiatur victima.

Hesychius indicat, templum execrationis fuisse Athenis, cuius meminit Aristophanes in Horis, dici porro de graui calamitate. Alibi, ni fallimur, nobis dictum est de execrationibus tragicis, quas Diogenes philosophus iocabatur sibi occurrisse, quod viueret a)ne/stios2, a)/polis2 a)/patris2, a)xrh/matos2, a)/statos2, kai\ e)fhmero/bios2. id est. Carens domo, ciuitate, patria, pecunia, nullam habens certam sedem, et in diem viuens. Prouerbium refertur a Diogeniano.

Expertes inuidentiae musarum fores.

*)afqonoi mousw=n qu/rai. id est. Candidae musarum ianuae. De his dictitatum, qui literaturam suam candide, libenterque impertiunt alijs, et ad docendum prompti, propensique sunt. Neque male congruet etiam in dociles, iuxta id, quod alibi commemorauimus, a)new|gme/nai mousw=n qu/rai, id est. Apertae musarum ianuae.

Eurybatizare.

*eu)rubate/uesqai, id est. Eurybatizare, est improbis vti moribus. Eurybatus ex Cercopibus vnus fuit, insignitae improbitatis homo. Huius meminit Lucianus in Pseudomante: u(pe\r tou=s2 ke/rkwpas2, u(pe\r to\n eu)ru/baton, frunw/ndan, h)\ a)risto/dhmon, h)\ sw/straton. id est. Vltra Cercopas, vltra Eurybatum, aut Phrynondam, aut Aristodemum, aut Sostratum. Neque vero vnus duntaxat huius nominis fuit, infamis versutia, morumque improbitate. Nam et Ephesius quidam Eurybatus fuit, qui cum a Croeso cum multa pecuniarum vi missus esset, vt exercitum contraheret, ad Cyrum defecit, vt auctor est Ephorus. Alij malunt ad Eurybatum referre, qui fuisse perhibetur alter e Cercopibus, vt diximus. Duris ad Eurybatum refert Vlyssis socium. Nicander prodidit Eurybatum quendam Aeginensem fuisse longe versutissimum, scelestissimumque. Neque vero desunt qui dicant hoc nomine furem fuisse quempiam astutia singulari: is, cum deprehensus, captusque seruaretur, custodes in conuiuio animi causa iusserunt, vt ostenderet, quibus nam modis consueuerit domos conscendere. Cumque illum initio renuentem, scilicet tanquam inuitus facturus esset, rogarent instantius, ac vix tandem persuasissent: ille aptatis spongijs, ac stimulis, ferreisque retinaculis, quas e)gkentri/das2 Graeci vocant, parietem coepit conscendere. Porro suspectantibus illis, et artificij nouitatem admirantibus, Eurybatus, prehenso laqueari, per tegulas aufugit, priusquam illi domum


page 113, image: s0113

circumire potuerint. Atque hunc ad modum delusis custodibus periculum euasit. Meminit huius et Eustathius in 1. Iliad. admonens eam vocem ambigue pronunciari, eu)ru/baton kai\ eu)ruba/thn, dictum autem para\ to\ eu)ruba/zein, quod late grassaretur. Itaque peculiariter conueniet in eum, qui deprehensus, arte quapiam elabitur.

Faciunt et sphaceli immunitatem.

*kai\ sfa/keloi poiou=sin a)te/leian, id est, Faciunt et sphaceli immunitatem. Athenis celebratum proverbium de his, qui quouis praetextu quod volunt assequuntur. Natum aiunt ab euentu huiusmodi. Pisistratus tyrannus decimas exigebat ab Atheniensibus eorum, quae in agris provenissent. Itaque cum aliquando obambularet, videretque senem quendam in saxis quibusdam, hoc est, loco petricoso laborantem, rogabat, quosnam fructus inde colligeret. At is, respondens, Dolores, inquit, et sphacelos, atque horum decimas exigit Pisistratus. Porro tyrannus, admiratus hominis libertatem, decimas Atheniensibus remisit. Ea res in vulgi sermonem abiit, etiam sphacelos immunitatem parere. Sphacelus autem morbi genus est, quod ex immodica defatigatione solet accidere. Quidam putant esse tormina articulorum, quidam ossium tabem. Theophrast. lib. De causis plantarum 5. demonstrat et plantarum radicibus vitium accidere, quod ab hominum morbo sfakelismo\s2 appelletur. Adagium recensetur a Suida. Hesychius indicat, quemlibet dolorem grauem sphacelum dici.

Et meum telum cuspidem habet acuminatum.

IPSISSIMAM proverbii speciem habet, quod scriptum est apud Homerum Iliadis *u. sub Hectoris persona:

*)epeih\ kai\ e)mo\n be/los o(cu\ pa/roiqen.

id est,

Telum quando meum quoque cuspide acuta est.

Recte vtemur, quoties fatebimur nos inferiores quidem esse, verum non deesse tamen, quo queamus nocere. Cui simile Virgilianum illud:

--- Et nostro sequitur de vulnere sanguis.

Item illud apud Ouidium:

Et mihi sunt vires, et mea tela nocent.

Ignaui vertitur color.

*tou= kakou= tre/petai xrw/s2. id est Ignaui vertitur color. Plutarchus in causis naturalib. problemate, quam ob rem polypus colorem mutet, hoc tanquam proverbio iactatum adducit. *dio\ kai\ le/lektai, tou= me\n kakou= tre/petai xrw/s2, id est, Ignaui vertitur color. Nam id accidit in metu, vt vultus exalbescat, maxime timidis, videlicet sanguine ad vitalia refugiente. Plusculum accedit veneris, si ad animum transferatur: veluti si dicas, philosophum nihil omnino formidare eorum, quae vulgus horret, *tou= me\n ga\r kakou= tre/petai xrw/s2, id est, Vertitur ignaui sane color. Porro proverbium natum est ex Homericae Iliados N. Carmen sic habet:

*tou= me\n ga\r te\ kakou= tre/petai xrw\s2 a)/lludis2 a)/llh|,
*ou) de\ oi( a)tre/mas2 h(=sqai, e)rhtu/et' e)n fresi\ qumo\s2,
*)alla/ metokla/zei, kai\ e)p' a)mfote/rous2 po/das2 i(/zei,
*)en de\ te/ oi( kradi/h mega/la ste/rnoisi pata/ssei,
*kh=ras2 oi)ome/nw|, pa/tagos de\ te\ gi/net' o)do/ntwn.


page 114, image: s0114

*tou= d' a)gaqou=, ou)/t' a)\r' tre/petai xrw=s2, ou)/te/ ti li/hn
*tarbei=. ---

id est,

Vertitur ignaui color, euariatque subinde,
Nec mens certa manet, verum huc illucque vacillat.
Ac migrans e corde pedes in vtrosque residit.
Palpitat et valide cor ei praecordia subter,
Fata putanti animo, occipiunt quoque stridere dentes.
Contra forti, nec variat color, at neque valde
Horrescit.

Ad consilium ne accesseris, ante quam voceris.

*mh\ pro/teron ei)s2 boulh\n pare/lqh|s2, pri\n a)\n klhqei/hs2, id est, Ad consilium ne accesseris, prius quam voceris. Haec sententia, quae nunc nomine Catonis celebratur, proverbialis fuisse videtur, vel Plutarcho teste, cuius haec verba sunt lib. sumposiakw=n 1. *)/atopos2 me\n ou)=n, e)/fh, kai\ paroimiw/dhs2 mene/laos, ei)/ge su/mboulos e)ge/neto mh\ parakeklhme/nos, id est, Ridiculus igitur, inquit, et proverbio obnoxius Menelaus, siquidem consultor factus est, non accersitus. Nisi quis mauult haec ad illam referre paroemiam:

*)aklhtoi\ deiloi\ a)gaqw=n e)pi\ dai=tas2 i)/asi.

quod alias referemus.

Iucundissima nauigatio iuxta terram, ambulatio iuxta mare.

PLVTARCHVS primo Symposiacon libro, veluti vulgo iactatum citat, *plou=s2 me\n o( para\ gh=n, peri/patos2 de\ o( para\ qa/lattan h(/distos2, id est, Nauigatio iuxta terram, rursum ambulatio, quae sit iuxta mare, iucundissima est. Recte torquebitur ad eam sententiam, vt dicamus ita demum esse iucundissimum vnumquodque, si diuersi generis admixtu temperatum adhibeatur: veluti si in lusibus nonnihil eruditionis aspergas, rursum in studiis aliquid ludicrum admisceas. Similimum est huic, quia ex Philoxeno poeta citat idem in commentario, quem inscripsit, quomodo sint audiendi poetae, *tw=n krew=n ta\ mh\ kre/a h(/dista/ e)sti, kai\ tw=n i)xqu/wn oi( mh\ i)xqu/es2, id est, Ex carnibus quae carnes non sunt, suauissimae: item ex piscibus, qui non sunt pisces. Itidem philosophia admixta poematis magis delectat: et poesis admixta philosophiae, magis capit animum.

Cupidinum crumena porri folio vincta est.

*pra/sou fu/llw| to\ tw\ e)rw/twn de/detai bala/ntion, id est, Porri folio amorum vincta est crumena. Refertur eodem in loco, quem modo citauimus, sed praestat ipsius verba subscribere: *(ode\ a)/n tis2 ma/lista qauma/seien, feidolo\s2 a)nh\r kai\ mikro/logos2 e)mpesw\n ei)s2 e)/rwta, kaqa/per ei)s2 pu=r si/dhros2, a)neqei\s2 kai\ malaxqei\s2, a(palo\s2 kai\ u(gro\s2 kai\ h(di/wn. w(/s2 te touti\ to\ paizo/menon mh\ pa/nu fai/nesqai geloi=on. o(/ti pra/sou fu/llw| to\ tw= e)rw/twn de/detai bala/ntion. e)le/xqh de\ kai\ o(/ti tw=| mequ/ein to\ e)ra=n o(/moio/n e)sti. poiei= ga\r qermou\s2 kai\ i(larou\s2, kai\ diakexume/nous2, id est, Quodque vel maxime miretur aliquis vir parcus, et sordidus, simul ac in amorem inciderit, non aliter, quam igni impositum ferrum, fit mollior ac tener, lentus ac suauior, vt non vsquequaque deridiculum videatur illud, quod ioco populatri dicitur, Cupidinum crumenas porri folio vinctas esse. Dictum est autem ob eam causam, quia amor adsimilis sit ebrietati. Reddit enim calidos, et hilares, et effusos. Plutarchus itaque sentire videtur, proverbium adludere ad porri naturam, cuius vis est calefacere, ciere vrinam, irritare Venerem, mouere menses, et


page 115, image: s0115

aluum inflare, quemadmodum docet Dioscorides libro secundo. Suidas ostendit hoc adagium dictum de iis, qui per amorem immoderatos faciunt sumptus, luxuque indulgent, quemadmodum solent in comoediis amantes. Plutarchus in libello, quem inscripsit e)rwtiko\n, hoc quoque inter caeteras Cupidinis, siue amoris laudes commemorat, quod e sordido splendidum, e parco liberalem, e tristi ciuilem, e timido audacem reddit hominem. Proinde Cupidinis loculi, porri folio vincti dicuntur, quod facile soluantur, vel quod admodum fragile sit porri folium, vel quod huius genuina vis, soluere corpus, ac mouere.

Quem fortuna pinxerit.

*(\on tu/xh me/lana gra/fei, tou=ton ou) pa=s2 xro/nos dun/atai leuka/nai, id est, Quem fortuna nigrum scripserit, hunc non vniuersum aeuum candidum reddere potest. Hoc est, cui fortuna refragatur, huic, quidquid tentauerit, infeliciter cedet. Adlusum est ad nigros et albos calculos suffragiorum. Recensetur in collectaneis Apostolii.

Qui mori nolit ante tempus.

ATHENAEVS in sermonibus conuiuialibus, de Sybaritis huiusmodi refert proverbium: *(o boulo/menos e)n suba/rei, mh\ pro\ moi/ras2 a)poqanei=n, ou)/te duo/menon, ou)/te a)ni/sxonta to\n h(/lion o(ra=n dei=, hoc est, Qui non velit apud Sybaritas ante diem fatalem mori, eum haud oportet solem conspicere, nec occidentem, nec orientem. Hoc ideo vulgo iactatum scribit, quod Sybaritarum ciuitas in humili loco, ac velut in conualle sita fuerit, vt aestatis tempore mane pariter ac vesperi frigus immensum sentirent, meridie intolerandum ardorem. Cicero lib. De finibus bonorum secundo, docet idem dictum in quosdam Asotos, cui genti nomen inditum est a luxu vitae. Nam sub solis occasum erant ebrii, mane stertebant. Columella in prooemio rerum rusticarum, vsurpat in ganeones, qui noctes libidinibus et ebrietate, dies somno vel ludo consumunt. Mox deinde, inquit, vt apti veniamus ad ganeas, quotidianam cruditatem Laconicis excoquimus, et exusto sudore sitim quaerimus, noctesque libidinibus, et ebrietatibus, dies ludo, vel somno consumimus. Ac nos dicimus fortunatos, quod nec orientem solem videmus, nec occidentem.

Barbae tenus sapientes.

*e)k pw/gwnos sofoi\, kai\ a)po\ pw/gwnos sofistai\, kai\ a)po\ pw/gwnos filo/sofoi, id est, Barbae tenus sapientes, et sophistae, et philosophi. Sic appellabantur, qui praeter barbam et pallium nihil haberent philosophi. Vsurpatur aliquoties apud Plutarchum in Symposiacis. Huc adlusit Horatius, cum ait:

--- Iussit sapientem pascere barbam.

Lucianus item subinde iocatur in philosophorum to\n baqu\n pw/gwna, id est, profundam barbam. In Eunucho Bagoas ait: Si philosophum oporteat ex barba metiri, hircos primam laudem ablaturos. Similiter Martialis:

Propendet mento nec tibi barba minor.

Inter lapides pugnabant, nec lapidem tollere poterant.

Plutarchus quartae decadis Symposiacae. 1. problemate: i)dw\n de\ to\ paidi/on a(/ma tw=| fi/lwni to\n ne/on a)/rtw| xrw/menon, a)/llou de\ mhdeno\s2 deo/menon, w(s2 h(ra/klein e)/fh, tou=to a)/ra h)=n to\ lego/menon.

*e)n de\ li/qois2 e)ma/xonto, li/qon d' ou)kh)=n a)nele/sqai.

id est.



page 116, image: s0116

Vbi vero videret ministrum puerum vna cum Philone, vtentem pane, neque praetera quidquam requirentem: Papae, inquit, hoc nimirum erat illud, quod vulgo dici solet:

Pugna erat in saxis, neque saxum tollere quibant.

Apparet dictum in eos, qui praesenti commodo non fruantur, vel ob ignauiam, vel ob peruersam de rebus opinionem, vt qui vel saxum grauentur ex aceruo tollere, quo repellant aduersarium. Refertur idem carmen apud Athenaeum libro 10. et aliud subiicitur veluti consimilis sententiae:

*di/yh| d' e)co/llunto, u(/dwr d' u(perei=xe genei/ou.

id est,

Deperire siti, superante ad labra liquore.

Piscis repositus.

*)apokei/menos i)xqu\s2, id est, Repositus piscis, in proverbium abiisse videtur, aduersus eos, qui nihil seruant in posterum. Nam pisces olim in deliciis erant. Et prudentis est, e cibis semper aliquid habere sepositum, quo subitum excipiat hospitem, nec Achillem Homericum imitari, ad quem cum accedunt oratores, aut Priamus, domum inanem, ac famelicam offendunt. Videtur autem sic efferendum adagium: *to\n a)pokei/menon i)xqu\n [note of the transcriber: in the print: i(xqu\n ] , ou) dei= e)s2 to\ me/son e(/lkein, id est, Piscem repositum non oportet in medium retrahere. Plutarchus in Symposiacis: *)egw\ de\ gela/sas2, e)kei=non de\ ei)=pon, w)= e(tai=re to\n e)k th=s2 paroimi/as2 a)pokei/menon i)xqu\n ou)x e(lko/menon ei)s2 me/son meta\ th=s2 puqagorikh=s2 xoi/nikos2, id est, At ego ridens: quin illum, inquam, de quo proverbium fertur, repositum piscem, qui in medium non trahitur vna cum chaenice Pythagorica. Licebit accommodare ad sermonem, aut fabulam, per se non admodum venustam, quae tamen iteretur non sine taedio. Conveniet in parcum ac de crastino sollicitum.

Non est eiusdem, et multa, et opportuna dicere.

*xwri\s2 to/t' ei)pei=n polla\, kai\ ta\ kai/ria,

id est,

Seiuncta sunt haec, multa et apta dicere.

Senarius proverbii vice celebratus, admonet vitandam multiloquentiam, quod fere labi necesse sit, quisquis multum loqui conetur.

Psaphonis aues.

*ya/fwnos o)/rniqes2, id est, Psaphonis aues. Vbi quis noua quapiam arte famam captat, vt cum aliquis subornat, a quibus laudetur, eisque veluti dictat encomia, quibus apud vulgus celebrari velit. Narrant in Libya fuisse quendam nomine Psaphonem, qui, diuinitatis opinionem affectans, quam plurimas aues cepit vocales, et humani sermonis dociles: eas sonare docuit haec verba, *me/gas2 qeo\s2 ya/fwn, id est Magnus deus Psaphon: atque ita doctas emisit in montes. At illae, quae didicerant, canebant, ac reliquas item aues sonare hoc docebant. Porro Libyes, cum ignorarent commentum, credentes id diuinitus accidere, Psaphoni rem diuinam facere instituerunt, ipsumque in deorum numerum retulerunt. Proverbium in collectaneis Apostolii reperitur.

Aut regem, aut fatuum nasci oportere [correction of the transcriber; in the print oportŽre].

ANNAEVS Seneca, vir amoenissimi, vt Tacitus ait, ingenii, quod quidem ex eo liquet libello ludicro, quem scripsit in Claudium Caesarem, huiusmodi refert adagium, in eo, de


page 117, image: s0117

quo modo diximus opusculo, Aut regem, aut fatuum nasci oportet. Sed praestat illud ipsius verbis ascribere. Ego, inquit, scio me liberum factum, ex quo suum diem obiit ille, qui verum proverbium fecerat, aut regem, aut fatuum nasci oportere. Rursum in eodem libello: Occidit in vna domo Crassum Magnum, Scriboniam, Bassioniam, Assarios, nobiles tamen. Crassum vero tam fatuum, vt etiam regnare posset. Iterum alio in loco obscurius quidem, sed tamen eodem adlusit carmine,

Abrupit stolidae regalia tempora vitae.

Proinde primum omnium, principis animus omnibus erroribus liberandus est, vt perspiciat, quid vere honestum, quid vere gloriosum, quid vere magnificum. Deinde instillandum turpitudinis odium, et amor honesti, quo videlicet perspiciat, quid principem deceat, et nihil appetat, nisi quod sit bono, ac salutari principe dignum. Vt honestum vbi sit videat, et hoc vno metiatur omnia, nec vnquam ab hoc aberret scopo. Atque hanc vocant sapientiam, qua necesse est, vt princeps tanto caeteros antecellat mortales, quanto dignitate, opibus, ornatu, potentiaque antecedit. Eo spectat, quod Aegyptii simulacrum principis ita repraesentabant, vt oculum pingerent, cum sceptro. Nimirum, quod oculus in corpore, id verus princeps in republica. Quod sol in caelo, princeps in populo. Sol oculus mundi, princeps oculus multitudinis. Quod animus in homine, id princeps in ciuitate. Animus sapit, corpus obtemperat. Et imperat quidem animus corpori sed corporis bono, nec sibi gerit regnum veluti tyrannus, sed ei, cui praesidet. Denique Dei moderantis vniuersa, salutaris princeps viuam imaginem refert. Atque eo magnificentior est princeps, quo propius ad archetypi sui formam accessit. Deus nihil non perspicit, nihil non sentit, nullis corrumpitur affectibus. Ita potentissimus est vt idem sit optimus. Omnibus bene facit, etiam indignis. Sed ea res, si minus mutari potest, proximum tamen erat, diligenti institutione succurrere: et, si non licet idoneum imperio deligere, enitendum est, vt idoneum imperio faciamus eum, quemcunque fortuna nobis dedit. Videmus, qua solicitudine, qua cura, qua vigilantia paterfamilias educat puerum, vnius fundi dominum futurum. Quanto igitur maiori cura instituendus est is, qui vel magno omnium bono futurus sit bonus, aut magno omnium exitio malus, et de cuius vnius nutu salus aut pernicies pendebit orbis? Hic nobis iam tum infantulis adhibendus erat artifex quispiam egregius. Non enim recte fingitur princeps, nisi cum se nondum intelligit esse principem. Statim adsciscendus formator, in quo deligendo conveniet et hoc esse diligentiores, quod principem instituere licet. Hic in pectusculum adhuc vacuum, ac sequax instillet opiniones principe dignas, muniat optimis de honesto decretis, ostendat discrimen veri principis, ac tyranni, subiiciat oculis, quam deo propinqua res est salutaris rex, quam tetra bellua, quamque abominanda tyrannus. Admoneat eum, qui sibi gerit imperium, non Reipub. praedonem esse, non principem: nihil interesse inter piratas, et principes piratarum animo praeditos, nisi quod hi, quo sunt potentiores hoc maiorem adferunt


page 118, image: s0118

perniciem rebus humanis. Inculcet, quam multis hominum millibus, imo quam vniuerso mundo prodesse queat, si is vnum sapientem, ac bonum praestiterit virum. Ad hoc, vt princeps sit aliquis, non satis esse natum fuisse, non satis esse vetustas imagines, non sceptrum, non diadema. Animus sapientia praecellens, animus pro publica incolumitate semper solicitus, et nihil spectans, nisi commune bonum, principem facit. Praemoneat, ne se vel applausibus stultae plebeculae, vel adulatorum laudibus metiatur. Ne quid agat impulsu odii, amoris, irae, aut vllius affectus instinctu. In creandis magistratibus, in condendis legibus, in caeteris muniis, vnicum tantum spectet scopum, nempe honestum, et publicam vtilitatem. Non satis esse, si ipse nemini faciat iniuriam: officialium quoque suorum integritatem praestandam esse principi. Doceat, vt ad bene merendum de bonis sit propensissimus, ad ignoscendum facilis, ad puniendum non aliter accedat, quam amicus medicus, membrum deploratum amputaturus, aut inusturus: vt omnia studiose vitet, vnde perspiciat reipublicae magnum malum fore. Haec, atque huiusmodi decreta, sunt animo puerili, sapientum apophthegmatis, et laudatorum principum exemplis infigenda. Sed iam ad rem redeamus. Dictum est igitur: Aut fatuum, aut regem nasci oportere, quod huiusmodi ferme fuerint barbari reges apud veteres.

Minutula pluuia imbrem parit.

*yeka/des2 o)/mbron gennw=sai id est, Minutae guttulae imbrem parientes. Quoties res initio pusilla crescit in maius. Quemadmodum apud Plautum in Menaechmis:

Nunc in te cadunt folia, post cadent arbores.

Quare in minutis vigilandum, ne paulatim incidamus in maxima incommoda, admonente prouerbiali senario:

*ei) mh\ fula/sseis2 mikr' a)polei=s2 ta\ mei/zona.

id est,

Maiora perdes, parua ni seruaueris.

Est enim psecas tenuis irroratio, qualem reddunt et nebulae densiores.

Citra vinum temulentia.

*)aoinos2 me/qh. id est, Ebrietas absque vino. Theophrastus, vt testatur in Symposiacis Plutarchus, *ta\ kourei=a a)/oinon me/qhn e)ka/lei, id est, Tonstrinas ebrietatem absque vino vocabat. Propterea quod illic desidentes, sermonibus ita temulenti redderentur, vt non aliter effutirent quidquid esset in animo, quam inter pocula solent ebrii, voces interdum per temulentiam effutientes per iugulum, vt ait Plinius, redituras. Horatius insolentiam, ebrietatem appellat: Fortunaque dulci ebria. Vulgo panariam ebrietatem appellant arrogantiam, licentiamque morum, quae secundis rebus comes esse consueuit. Et est haec quidem non paulo periculosior illa, quam vinum adduxit. Siquidem vini aestus pauculis horis, aut etiam somno deferuescit: haec multis in omnem vsque vitam durare consueuit.

Palmam ferre.

PALMAM ferre, et palmam tribuere, et palmam praeripere, et his consimiles orationes, tametsi propter frequentem vsum simplices esse videantur, tamen prouerbiali schemate dictae sunt. Neque enim palma per se victoriam significat, sed arborem e)mpedo/fullon, id est, perpetuo virentem frondibus, quam Graeci foi/nika


page 119, image: s0119

vocant. Cur autem ab hac potissimum fumta sit metaphora, illud arbitramur in causa fuisse, quod, quemadmodum in conuiuialibus quaestionibus refert Plutarchus, haec vna fuerit communis omnium sacrorum certaminum corona, cum alioqui singuli ludi peculiares quasdam arbores, aut herbas haberent, quibus victores insigniebantur: veluti laurum, oleam, myrtum, apium. Praetera sunt, qui putent hanc arborem initio Phoebo sacram fuisse ante laurum, et antiquissimum victoris insigne fuisse palmam, non aliam quampiam arborem. Quamobrem autem haec arbor potissimum delecta sit ad eum vsum ab antiquis, A. Gellius causam reddit libro Noctium Atticarum tertio, cap. sexto, scribens arbori palmae peculiare [perhaps: peculiarem] quiddam inesse, quod cum ingenio fortium virorum conueniat. Nam, si super eius, inquit, lignum magna pondera imponas, ac tam grauiter vrgeas, oneresque, vt magnitudo oneris sustineri non queat, non deorsum palma cedit, nec infra flectitur, sed aduersus pondus resurgit, et sursum nititur, recuruaturque: huiusque tam stupendae rei citat auctores, Aristotelem in septimo problematum libro, et Plutarchum in octauo Symposiacorum. Et Plutarchi quidem verba super hac re reperi in eo, quem Gellius citat lib. *foi/nikos2 ga\r cu/lon, a)\n a)/nwqen e)piqei\s2 barupie/zh|s2, ou) ka/tw qlibo/menon e)ndi/dwsin, a)lla\ kurtou=tai pro\s2 tou)nanti/on, w(/sper a)nqista/menon tw=| biazome/nw|. tou=to dh\ kai\ peri\ tou\s2 a)qlhtikou\s2 a)gw=na/s2 e)sti, tou\s2 me\n u(p' a)sqenei/as kai\ malaki/as2 ei)/kontas2 au)toi=s2 pie/zousi ka/mptontes, oi( de\ e)r)r(wme/nws2 u(pome/nontes2 th\n a)/skhsin ou) mo/non toi=s2 sw/masin, a)lla\ kai\ toi=s2 fronh/masin e)pai/rontai kai\ au)cou=ntai. id est, Nam palmae lignum, si super imposito pondere grauiter premas, haud deflectitur deorsum, verum in contrarium curuatur: perinde quasi resistens oneri vim facienti. Hoc ipsum sane accidit et in certaminib. athletarum. Etenim, qui per imbecillitatem, animique molliciem cedunt illis, eos premendo deflectunt. At, qui fortiter in eo studio perdurant, hi non modo corporis robore, verum etiam animi prudentia prouehuntur, atque augentur. Idem affirmat Plinius lib. 16. c. 42. Pondus, inquiens, sustinere validae, abies, larix, etiam in transuersum positae. Robur, olea incuruantur, ceduntque ponderi: illae remittuntur, nec temere rumpuntur, priusque carie, quam viribus deficiunt. Et palma arborum valida: in diuersum enim curuatur. At populus contra omnia inferiora pandatur: palma e contrario fornicatur. Idem affirmat Theophrastus libro de Plantis quinto. Hoc virilis animi robur, cum palmae genuina vi congruens, Virgilius scite descripsit, cum ait:

Tu ne cede malis, sed contra audentior ito,
Quam tua te fortuna sinet.

Nec abhorret hinc Horatianum illud:

Duris vt ilex densa bipennibus
Nigrae feraci frondis in Algido
Per damna, per caedes, ab ipso
Ducit opes, animumque ferro.
Non hydra secto corpore firmior,
Vinci dolentem creuit in Herculem,
Monstrumve summisere Colchi
Maius, Echioniaeve Thebae.
Merses profundo, pulcrior euenit,
Luctere, multa proruet integrum
Cum laude victorem, geretque
Praelia coniugibus loquenda.

Relinque quippiam et Medis.

*leipe/ ti kai\ mh/dois2, id est, Reliquum


page 120, image: s0120

facito aliquid et Medis. Prouerbialis iocus in eos, qui ex conuiuio nihil reliqui faciunt, aut qui facultates vniuersas abliguriunt. Plutarchus in Symposiacis: *(hmi=n me\n ou)=n toi=s2 boiwtoi=s2 to\, leipe/ti kai\ mh/dois2 dia\ sto/mato/s2 e)stin e)c ou(= mh=doi th/n te fwki/da kai\ ta\ e)/sxata th=s2 boiwti/as2 a)/gontes2 kai\ fe/rontes2 e)pe/trexon, id est, Nobis quidem Boeotis illud in ore est: Relinque quippiam et Medis. Ex quo Medi et Phocidem ipsam, et extremos Boeotiae terminos incursarunt, omnia vexantes miscentesque populationibus. Subiicit autem, quod etiam vulgo hodie dictitant: leipe/ti kai\ ce/nois2 e)pelqou=sin, id est, Relinquito quippiam et hospitibus aduenturis. Adagium ad varios vsus trahi potest: aut per ironiam, vt si dicas diuiti, indignis et sumtuosis haeredibus suas opes destinanti relinquere, Relinque quippiam et Medis, hoc est, comparce tu quod dissipent ii, qui tibi male volunt, aut immodice profuso, aut intemperantius garrulo, quemadmodum in Phormione Terentius: Parce sodes, vt possis cum illa.

Deorum manus.

*dew=n xei/res2, Deorum manus. Olim per ironiam dicebantur efficacia illa pharmaca, quae plurimis ex rebus, et e longinquo petitis conficiuntur: quibus hodie tum medici, tum pharmacopolae vulgo faciunt imposturam. Plutarchus quarta decade tw=n sumposiakw=n, simul et prouerbium refert, et Erasistratum citat, huiusmodi medicorum mixturas improbantem: *)alla\ polu\ ma=llon o(/t' a)\n mignu/ntes2 ta\s2 basilika\s2 kai\ a)lecifarma/kous2 e)kei/nas2 duna/meis2, a(\s2 qew\n xei=ras2 w)no/mazon. e)rasi/stratos2 de\ e)le/gxei th\n a)topi/an kai\ periergi/an, o(mou= metallika\, kai\ botanika\, kai\ qhria/ka, kai\ ta\ a)po\ gh=s2, kai\ qala/tths2, ei)s2 to\ au)to\ sugkekrannu/ntas2. kalo\n ga\r, tau=ta e)a/santas2 e)n ptisa/nh| kai\ suku/a| kai\ u(drelai/w| th\n i)atrikh\n a)polipei=n. a)lla\ nh\ di/a to\ poiki/lon e)ca/gei, kai\ gohteu/ei th\n o)/recin, id est, Quin multo magis cum regales illas et efficaces variorum remediorum mixturas conficiunt, quas deorum manus appellarunt. Erasistratus autem coarguit absurditatem, et curiositatem eorum, qui simul et metallica, et herbaria, et ferina, quaeque terra gignit, quaeque mare, in vnum commiscuerunt. At bene haberet, si his omissis in ptisana, et cucurbita, et hydrelaeo medendi artem finissent. Verum per Iouem ipsa rerum varietas imponit nobis, et appetentiam illicit. Hactenus Plutarchus. Meminit huius adagii Galenus, tractatu 6. citans ex Erophilo. Libet obiter et C. Plinii verba hoc loco subscribere, quibus medicorum mixturas taxat. Ea sunt in praefatione libri 24. Hinc, inquit, nata medicina. Haec sola naturae placuerat esse remedia, parata vulgo, inuentu facilia, ac sine impendio, ex quibus viuimus. Postea fraudes hominum, et ingeniorum capturae, officinas inuenere istas, in quibus sua cuique homini venalis promittitur [correction of the transcriber; in the print promittittitur] vita. Statim compositiones, et mixturae inexplicabiles decantantur. Arabia atque India in remedio aestimantur. Hulcerique paruo medicina a rubro mari imputatur, cum remedia vera quotidie pauperrimus quisque caenet. Nam, si ex horto aut petatur herba, vel frutex quaeratur, nulla artium vilior fiet. Hactenus Plinius.

Quot homines, tot sententiae.

NIHIL vel hodie vulgo tritius est, quam haec Terentiana sententia: Quot homines, tot sententiae. Cui similis


page 121, image: s0121

est apud eundem et illa: Suus cuique mos est. Persius item:

Mille hominum species, et rerum discolor vsus.
Velle suum cuique est, nec voto viuitur vno.

Eodem pertinet et illud epigrammaticum, quod dictum est, inueniri qui non recusent agris paternis cedere: qui velit ingenio cedere, reperiri neminem. Horatius decentissimam [correction of the transcriber; in the print decentssimam] addidit allegoriam:

Tres mihi conuiuae prope dissentire videntur.
Poscentes vario multum diuersa palato.

Idem primam omnium Odam huius argumento sententiae conscripsit, aliis studiis alios duci, aliis alia cordi esset. Adlusit facetissime Terentius in Phormione, cum e tribus aduocatis primus ait, secundus negat, tertius deliberandum censet. Eam sententiam Euripides in Phoenissis latius explicuit:

*ei) pa=si tauto\ kalo\n e)/fu, sofo/n q' a(/ma, [note: in the print: a)/ma ]
*ou)k h)=n a)\n a)mfi/lektos2, a)nqrw/pois2 e)/ris2.
*nu=n d' ou)/q' o(/moion ou)/den ou)/t' i)/son brotoi=s2
*plh\n o)noma/sai to\ d' e)/rgon ou)k e)/sti to/de.

id est,

Cunctis idem si pulchrum, et egregium foret,
Nulla esset anceps hominibus contentio.
At nunc simile nil, nil idem mortalibus,
Nisi verba forsan inter istos concinunt,
Arte tamen factisque conuenit nihil.

Idem in Hippolyto coronato:

*)/alloisin a)/llos2 qew=n tek' a)nqrw/pwn me/lei.

id est,

Hic is, hic illis, et homo cordi est, et deus.

Huc respexit Homerus in Odisseae c.

*)allo\s2 ga\r t' a)/lloisin a)nh\r e)pite/rpetai e)/rgois2.

id est,

Namque alijs aliae res arridentque, placentque.

Eum ausculta, cui quatuor sunt aures.

INTER Graecanicorum prouerbiorum collectanea refertur: a)/koue tou= ta\ te/ssara w)=ta e)/xontos2, id est, Eum ausculta, cui quatuor sunt aures. Huius adagionis, huiusmodi quoddam interpretamentum adfert Zenodotus. Oraculo quondam fuisse responsum Entimo Cretensi, et Antiphemo Rhodiensi, vt eum obseruarent, cui quatuor essent aures. Is autem erat praedo quidam Phoenix, quem cauendum esse monebat oraculum. Porro, quod quatuor aures habere dictus est, non satis liquet, vere ne habuerit, an per allegoriam sit accipiendum, quod quatuor locis exploratores haberet dispositos. Verum illi, cum dei responsum tanquam ridiculum negligerent, in praedonem inciderunt, atque ab eo sunt extincti: Itaque ex hoc euentu vulgo natam esse paroemiam existimant. Sed nobis magis arridet, quod idem ex Aristophane grammatico refert, Lacedaemonios Apollinis simulacrum ita solere fingere, vt quatuor haberet aures, et manus totidem: vel quod, vt auctor est Sosibius, hac figura visus sit illis apud Amyclas pugnantibus: vel significantes, vt coniicimus, viro prudenti res quam plurimas tum audiendas esse, tum vsu vitae periclitandas. Porro creditum est antiquitus, nulla oracula fuisse certiora,


page 122, image: s0122

quam Apollinis. Vnde iactatum etiam illud, ta\ e)k tri/podos2. Atque ita monet prouerbium, audiendos esse illos, qui diuturno complurium rerum vsu prae caeteris sapiunt, ita vt fere faciunt senes. Vnde et apud Homerum laudatur Nestoris oratio, tanquam omnium auditu dignissima: et in Odysseae secundo libro, Aegyptium heroa senem primo loco loquentem facit:

*(/os2 dh\ gh/rai+ kufo\s2 e)/hn, kai\ muri/a h)/|dh.

id est,

Qui iam incuruus erat senio, sed plurima norat.

Eodem spectauit Euripides in Phoenissis, ad quem locum adlusit Lucianus in Hercule Gallico:

*)=w te/knon, ou)x a(/panta tw=| gh/ra| kaka\
*)eteo/klees2 pro/sestin, a)ll' h( e)mpeiri/a|
*)/exei [note: in the print: *exei= ] ti le/cai tw= new=n sofw/teron.

Verba sunt Iocastae iam anus ad Eteoclem adolescentem filium. Ea nos sic vertimus:

O gnate Eteocles, cuncta nequaquam mala
Adsunt senectae: nam per experientiam
Vsumque rerum, dicere haud nihil rudi
Potest iuuenta melius, ac prudentius.

Idem nunc vulgus nostratium effert, sub sordida quidem, sed tamen apta metaphora, cum aiunt: Prospectandum vetulo latrante cane: hoc est, nequaquam negligendum, quoties senes periculum cauendum admonent. Canes enim vetuli non latrant temere, quemadmodum iuuenculi.

Semper feliciter cadunt Iouis taxilli.

*)aei\ ga\r eu)= pi/ptousin oi( dio\s2 ku/boi.

id est,

Semper cadunt feliciter tali Iouis.

Senarius est prouerbio celebratus, dicique solitus in eos, quibus res omnes perpetuo quodam fortunae fauore, ex animi sententia cederent. Apparet translatum a talorum iactu, vbi fortassis antiquitus obseruatum est, Iouis talos feliciores esse. Nam mos erat iactibus alearum, ominis causa, Deorum, aut hominum nomina praefari. Vnde et Veneris iactus inter felices numeratur, vel prouerbio teste: Si saepe iacies, aliquando Venerem iacies, Nisi malumus ad Iouis victoriam, Iunonisque victae fabulam referre. Sunt, qui putant quadrare in eos, qui factis suis dignas poenas dependerint, quasi Ioue non sinente culpam inultam. Sed videtur non absurde dici posse et in viros fortunatos, ac praepotentes, quorum etiam parum recte factis applauditur, attestante versu prouerbiali.

*(ws2 eu)ko/lws2 pi/ptousin ai( lamprai\ tu/xai.

id est,

Quam facile semper res cadunt potentium.

Ab hac sententia non abhorret illud Euripidis in tragoedia, cui titulus Phoenissae:

*pa/nta d' eu)peth= qeoi=s2.

id est,

Sunt cuncta diis procliuia.

Tum illud Homero frequens: *qeoi\ de/ te pa/nta du/nantai, id est, Caelestes omnia possunt.

Thessalorum commentum.

*qessalw=n so/fisma, id est, Thessalorum commentum, varias ad res accommodari scribit Suidas: tum ad eos, qui in acie locum deserunt: tum ad illis, qui cultu delicatiore vtuntur: tum ad hos, qui dolis quempiam circumueniunt. Natum autem arbitrantur ex huiusmodi quapiam historia: Arato Thessalo cuidam,


page 123, image: s0123

oraculo responsum est, caueret, ne clanculum vinceretur ab ijs, qui maiore, splendidioreque voto oraculum aduersus ipsum ambirent. Quod ille simulatque audiuit, votum nuncupat, sexcentum hominum capita Deo sacrificaturum. Deinde posteaquam ea, quorum gratia venerat, ex animi sententia confecisset, votum, ac sacrum persoluere sine fine cunctabatur, tanquam neque pium satis, neque dignum Apolline. Qua quidem ex re natum aiunt, vt postea quotannis hecatomben ei Deo polliceri sint soliti, neque reddere tamen, quod essent polliciti. Thessalorum fraudulentiam notat et Euripides in Phoenissis:

*kai/ pws2 noh/sas2 e)teoklh=s2 to\ qessalw=n
*ei)sh/gage to\ so/fism' o(mili/a| xqono\s2,

id est:

At sentiens hoc Eteocles, mox Thessalam
Adhibuit artem, gentis ob commercium.

Idem alibi:

*polloi\ parh=san, a)ll' a)/pistoi qettaloi\.

id est.

Multus quidem aderat, lubrica tamen fide,
Grex Thessalorum.

Idem declarat Demosthenes in Olynthiaca prima: *ei)=ta ta\ tw=n qettalw=n, tau=ta ga\r a)/pista me\n h)=n dh/pou fu/sei kai\ a)ei\ pa=sin a)nqrw/pois2. id est. Accedunt, inquit, ad haec res Thessalorum, quae profecto cunctis quoque mortalibus natura, semperque infidae fuerunt. A quibusdam sic refertur hoc adagium: a)ei\ ga\r ta\ tw=n qessalw=n a)/pis2a. id est. Semper enim res Thessalorum infidae. Aristophanis enarrator ab Iasone natum prouerbium existimat, quod is Medeae promissam fidem soluerit. quod quidem illa illi exprobrat apud Ouidium in Heroidum epistolis. Prouerbii meminit et is, qui fragmenta nobis Athenaei tradidit.

Thessalorum alae.

*qessalikai\ pte/ruges2, id est. Alae Thessalicae. Prouerbiali ioco quondam dicebatur in vestes manicatas, quas Graeci xeipodotou\s2 vocant: quod hoc genere per luxum, ac delicias vterentur Thessali. Apud Maronem hoc amictus genus, tanquam parum virile, Troianis ab hostib. opprobatur.

Et tunicae manicas, et habent redimicula mitrae.

Et apud Plautum quidam cultu Punico, velut auis exotica, ridetur propter manicas, aut angulos, alarum instar, vtrinque propendentes, atque extantes.

Thessala mulier.

*qessalikh\ gunh\, id est. Thessalica mulier. In veneficas, malarumque peritas artium dici solitum. Propterea quod ea gens praeter caeteras hoc nomine notata est, id quod ex Apuleiano Asino pluribusque scriptorib. alijs satis liquet. Vnde Horatius in Odis:

Quae saga, quis te soluere Thessalis
Magui venenis, quis poterit Deus?

Plautus in Amphrytrione veneficum appellat Thessalum. Et Strepsiades apud Aristophanem in Nubibus consulit Socratem, an adhibenda sit Thessala incantatrix, quae lunam caelo detrahat, quo minus in Neomenia cogatur aes alienum reddere. Eam superstitionem in Thessalos a Medea profectam existimant: quae cum illac fugeret, per aerem vecta, scriniolum veneficijs, ac magicis herbis plenum deiecerit, eaque sparsa suppullulasse. Quin et Plinius libri trigesimi ca. 1. docet, magiam ad Thessalos vsque propagatam, diu ab ea gente cognomen obtinuisse, adeo, vt


page 124, image: s0124

Menander quoque, literarum subtilitatibus peritus, Thessalam cognominarit fabulam, complexam ambages feminarum detrahentium lunam.

Feras, non culpes, quod vitari non potest.

A. GELLIVS scribit, Publij Mimi sententias aliquot, ad communem sermonem accommodatissimas, vulgo circumferri solitas. e quibus haec vna est, quovis philosophorum dogmate salubrior: Feras, non culpes, quod vitari non potest. Quibus verbis admonemur, vt mala fatalia, quae nulla ratione possint neque declinari, neque propelli, saltem animi aequitate leniantur. Nec aliud tametsi verbis aliis docet Euripides in Phoenissis, cum ait:

--- *dei= fe/rein ta\ tw=n qew=n.
Toleranda fata numinum.

Idem in eiusdem tragoediae calce:

*ta\s2 ga\r e)k qew=n a)na/gkas2 qnhto\n o)/nta dei= fe/rein.

id est:

Quippe mortalem necesse est ferre fata numinum.

Homerus Odysseae lib. 9.

*nou=so/n g' ou)/pws2 e)sti\ dio\s2 mega/lou
a)le/asqai.

id est:

Nulli vas vitare malum ex Ioue rege profectum.

Huc pertinet et illud scitum Varronis dictum. Vxoris vitium aut tollendum esse, aut ferendum. Item adagium, quod suo dicemus loco: *mh\ pro\s2 ke/ntron lakti/zein. id est. Ne contra stimulum calcitres.

Sursus versus sacrorum fluminum feruntur fontes.

PROVERBIALIS allegoria, qua quippiam praepostere fieri significamus, legitimasque rerum vices inuerti: quod genus sit, si puer senem admoneat, discipulus praeceptorem docere conetur, seruus imperare domino. Sumptum est adagium ex Euripidis Medea:

*)/anw potamw=n i(erw=n xorou=si pagai\,
*kai\ di/kh, kai\ pa/nta pa/lin stre/fetai.
*andra/si me do/liai boulai\, qew=n de\
*ou)k e)/ti pi/stis2 a)/rhre.

Quibus verbis chorus indicat, pristinum rerum ordinem inuerti: viros iam dolis muliebribus vti, neque manere promissis: contra mulieres audere virilia. Vsurpat hanc paroemiam Lucianus in Terpsione, vbi haeredipeta delusus Plutonem incusat quod ipse iuuenis adhuc morte praereptus esset superstite sene., quem captauerat, idque contra naturalem ordinem, a)/nw ga\r potamw=n tou= to/ge, inquit. Rursus idem in Apologia libelli, peri\ tw=n e)pi\ misqw=| suno/ntwn. *pollh\ gou=n h( diafwni/a tou= nu=n bi/ou pro\s2 to\ su/ggramma, kai\ to\ a)/nw tou= potamou= xwrei=n, kai\ a)nestra/fqai ta\ pa/nta, kai\ palinw|dei=n pro\s2 to\ xei=ron, tou=to a)\n ei)/h. i. Longe, inquit, lateque a scriptis tua nunc dissidet vita. Iamque illud, quidem aiunt, accideret, vt sursum versus incedant flumina, cunctaque pariter inuerterentur, at que in deterius recantarentur. Vsurpat et Diogenes Laertius in vita Diogenis Cynici narrans, quemadmodum Diogenes, vbi perinde quasi dominus esset, no seruus, hero suo mandaret, vt quod erat iussus faceret: atque ille prouerbio respondisset, a)/nw potamw=n i(erw=n. Atqui, si medicum, inquit, aegrotus, esses aere tuo mercatus, vtrum illi monenti pareres, an istum ad modum responderes a)/nw potamw=n. Vsurpat et Aristoteles in Meteorologicis. Eodem adlusit Virgilius in Aeneide, cum ait:

Amnis et Adriacas retro fugit Aufidus vndas.


page 125, image: s0125

Vbi Seruius admonet subesse prouerbium de re neque verisimili, neque consistente, Flaccus in Odis sic extulit:

Quis neget arduis
Pronos relahi posse riuos
Montibus, et Tiberim reuerti:
Cum tu coemptos vndique nobiles,
Libros Panaeti, Socraticam et domum,
Mutare loricis Iberis
Pollicitus meliora, tendis?

Vbi prouerbium annotauit Porphyrion. Item Ouidius in Heroidum epistolis:

Cum Paris Oenone poterit spirare relicta,
Ad fontem Xanthi versa recurret aqua.
Xanthe retro propera, versaeque recurrite lymphae,
Sustinet Oenonen deseruisse Paris.

Item Propertius:

Fluminaque ad caput incipiunt reuocare liquores.

Ad felicem inflectere parietem.

ARISTOPHANES in comoedia, cui titulus Ranae, bellissimum vsurpat adagium, quod vtinam in literis duntaxat extaret, non etiam in omnium prope mortalium vita:

*tau=ta me\n pro\s2 a)ndro/s2 e)sti
*nou=n e)/xontos2 kai\ fre/nas2, kai\
*polla\ peripleuko/tos2,
*metakulindei=n au(to ai)ei\
*pro\s2 to eu)= pra/ttonta toi=xon.

id est:

Nam viri prudentis illud,
Atque cordati, catique
Multum aquae cui nauigatum, vt
Semper ad felicius se
Cautus inflectat latus.

Prouerbium autem ita commodius effertur: pro\s2 to\n eu) pra/ttonta toi=xon r(e/pein. id est, In felicem parietem vergere. Aristophanis interpres translatum existimat ab his, qui naui vehuntur: qui, si quando nauis alterum latus fluctu deprimatur, protinus in alterum transcurrunt, quod altius extat ab vndis. Dicetur et in hos, qui commodi sui respectu semper ad potentiores, ac fortunatiores amicos applicant sese: ac quemadmodum muscae ad culinae nidorem aduolant, ita fortunam potiorem in amicitia, non fidem sequuntur. Aut qui, dum est anceps exitus belli, quietem agunt: porro, simul atque iam inclinarit fortuna, ac appareat, vtra pars sit victoriam reportatura, protinus ad eam adiunguntur. Hoc animo legitur fuisse Metius ille Virgilianus, et Polymnestor, qui, victricia arma secutus, magis quam hospitii fidem, Polydorum obtruncat, et auro vi potitur. Huiusmodi genus hominum eleganter notat idem Aristophanes in Pluto. Siquidem hic Chremylus iam diues factus, quaeritur sese obtundi huiusmodi salutatoribus, qui aurum olfecerant:

*ba/ll' e)s2 ko/rakas2. w(s2 xalepo/n ei)sin oi( fi/loi
*oi( faino/menoi paraxrh=ma, o(/t' a)\n pra/tth| tis2 eu)=.

id est:

Malam in crucem: vt res est molesta, vbi illico
Ad res secundas demum amici prouolant.

Eodem pertinet Euripideum illud ex Medea:

*pe/nhta feu/gei pa=s2 tis2 e)k podw=n fi/los2.

id est:

Tenuem, atque egenum cuncti amici deserunt.

Antiphanes in Progonis, citante Athenaeo lib. 6.



page 126, image: s0126

*mh/ moi\ po/t' e)/lqh|s2 o(/t' a)\n e)gw= pra/ttw kakw=s2.

id est:

Ne tu mihi adsis, quando res cedunt male.

Interpres prouerbium subesse admonet, dici solitum in eos, qui tum amicorum consuetudinem deserunt, cum in periculis versantur. Caeterum poetam verbis in contrarium versis ad paroemiam adlusisse, quae recte sic efferri consuerit.

*mh/ moi po/t' e)/lqh|s2 o(/t' a)\n e)gw= pra/ttw kalw=s2.

id est:

Ne tu mihi adsis, quando res sunt prosperae.

Ad hoc facit et illud apud Euripidem in Oreste:

--- *tou\s fi/lous2
*)en toi=s2 kakoi=s2 xrh\ toi=s2 fi/loisin w)felei=n.
*(/ot' a)/n d' o( dai/mwn eu)= didw=, ti\ xrh\ fi/lwn.
*)arkei= ga\r au)to\s2 o( qeo\s2 w)felei=n qe/lwn.

id est:

Iuuare amicos rebus afflictis decet.
Quorsum opus amicis, cum benigna sors fauet?
Siquidem ipsa per se sufficit Rhamnusia,
Volens secundis adiuare fauoribus.

Idem poeta propius adlusit ad adagium in eadem tragoedia, nisi quod sententiam ad praecones retulit:

*to\ ga\r ge/nos2 toi=o/n d' e)st' e)pi\ tw=n eu)tuxh=
*phdw=s' a)ei\ kh/rukes2. o(/ de d' au)toi=s2 fi/los,
*(/os2 a)du/nhtai po/leos2 e)/n t' arxai=sin h)=|.

id est:

Namque id genus sunt vsque praecones, vti
Feliciorum partibus se accommodent,
Amentque demum hunc, qui sit inter principes,
Reique qui temperet habenas publicae.

Idem in Hercule furente:

*kai\ tw=n kalw=n me\n o(/s2 tis2 a)polau/ein qe/lei,
*sumplei=n de\ toi=s2 fi/loisin dustuxou=sin, ou).

id est:

Cui res secundae, huic nauiganti quilibet
Comes ire quaerit, non item infelicibus.

Huc pertinet, quod Aristoteles li. Moralium Eudemiorum 7. prouerbium dictum ostendit, xro/non deiknu/nai to\n filou/menon. id est. Tempus indicare, quis vere amet. Tempestas enim arguit amicitiam, ac fucatos illos amicos detegit.

Amico amicus.

QVOD est apud Terentium in Phormione: Solus est homo amico amicus: Donatus indicat esse paroemiam, atque ita legi apud Apollodorum, cuius vtique Phormio Graeca est: *mo/nos2 e)pi/statai filei=n tou\s2 fi/lous2. id est. Solus nouit diligere amicos. Aristopha. apud Athenaeum:

*)all' ou)de\n me/lei
*tw=n skwmma/twn moi, tw=n fi/lwn ga\r w) fi/los
*)/ergoisi xrhsto\s2, ou) lo/gois2 e)/fun mo/non.

id est:

--- At nil moror dicteria,
Amico amicus cum siem, factis: neque
Verbis modo prodesse propositum mihi,
Sed re simul, factisque.

Ipsa figura prouerbium prae se fert [correction of the transcriber; in the print praesefert], quemadmodum initio demonstrauimus. Quadrabit in eos, qui nullum officium refugiunt, modo gratum faciant amicis. Huic affine videtur illud Euripidis in Medaea:



page 127, image: s0127

*barei=an e)xqroi=s2 kai\ fi/loisin eu)menh=.

id est:

Beneuolam amicis rursus asperam hostibus.

Theocritus in Aita:

*)allh/lous2 d' e)fi/lhsan i)/sw| zugw=|, h)= r(a\ to/t' h)=san
*xru/seioi pa/lai a)/ndres2, o(/t' a)ntefi/lhs' o( filhqei/s2.

id est:

Par amor ambobus, mortales aurei olim
Viuebant, tum cum redamabat amatus amantem.

Aristoteles apud Laertium crebro solitus dicere, w)= fi/loi, fi/los2 ou)dei\s2 significans veram amicitiam interiisse inter mortales.

Muneribus vel dij capiuntur.

QVOD scripsit Ouidius:

Munera (crede mihi) capiunt hominesque, deosque.
Placatur donis lupiter ipse datis,

Euripides in Medea, vulgi sermone fuisse celebratum ostendit, cum ait:

*pei/qein dw=ra kai\ qeou\s2 lo/gos.
*xruso\s2 de\ krei/sswn muri/wn lo/gwn brotoi=s2.

id est:

Donis vel ipsos dictitant flecti deos.
Certe inter homines, mille dictis luteum
Praepollet aurum prorsus, ac praeponderat.

Celebratur et hic versiculus, quem etiam vsurpauit Plato libro tertio Politiae.

*dw=ra qeou\s2 pei/qei kai\ ai)doi/ous2 basilh=as2.

id est:

Cum diuis flectunt venerandos munera reges.

Vnde Seneca, philosophi cuiusdam apophthegma referens, ait: Omnium esse dulcissimum accipere.

Manum de tabula.

M. TVLLIVS in epistola quadam: Heus tu manum de tabula, magister adest citius, quam putaramus. Videtur autem hac prouerbiali figura, Manum de tabula, admonuisse, vt desisteret a scribendis dicteriis. Adlusum autem apparet ad Apellis nobilissimi pictoris dictum, qui cum Protogenis opus immensi laboris, ac curae supra modum anxiae miraretur, ait omnia sibi cum illo paria esse, aut illi meliora, sed vno se praestare, quod manum ille de tabula nesciret tollere, memorabili praecepto, nocere saepe nimiam diligentiam Haec Plinius lib. 35. cap. 10. Proinde, si quando admonebimus, vt recedat aliquis ab opere, negotiove, quod in manibus habet, iubebimus illum manum de tabula tollere. Peculiariter autem conueniet in quosdam scriptores plus satis accuratos, et morosae cuiusdam diligentiae, qui sine fine premunt suas lucubrationes, semper aliquid addentes, adimentes, immutantes.

Emere malo, quam rogare.

M. TVLLIVS in Verrinis actionibus adagii vice citat, Emere malo, quam rogare. Quo significatum est, haudquaquam gratis accipi, quod precibus emitur, imo nihil emi carius, quam quod roganti datur. Durum enim illud verbum ingenuis animis, Rogo: nec inter amicos vnquam expectandum, auctore Seneca. Translatum a veterum consuetudine, qua vicinus a vicino supellectilem commodato rogabat, quam ipse forte domi non habebat. Hunc autem morem antiquitus fuisse, ex Plauti tum Aulularia, tum Rudentibus licet cognoscere. L. Apuleius in Floridis: Neque enim leui mercede emit, qui precatur, aut paruum pretium accipit, qui rogatur, adeo, vt omnia vtensilia emere potius velis, quam rogare.


page 128, image: s0128

Idem innuit, obscurius quidem, sed eleganter, Graecis celebratum prouerbium, quod alio reddemus loco, e)/uxou tw=| plhsi/on e)/xein, e)pi\ ple/on de\ th=| xu/tra|. id est. Precare vicino vt habeat, magis autem ollae. Significat autem, optandum quidem, vt vicinum habeas locupletem, a quo queas vtendum sumere, quod ipse domi non habes, verum multo satius esse, te ipsum domi possidere, quicquid postulat vitae vsus.

Manum non verterim Digitum non porrexerim.

PROVERBIALIS hyperbole, Manum non verterim, pro eo, quod est, nihil omnino laboro, aut mea nihil refert. Nihil enim facilius, quam manum vertere. Extat praeter alios apud Apuleium in Apologia magiae. Quid de me, inquit, Mezentius sentiat, manum non verterim. Item Cicero libro quinto De finibus: Ne manum quidem versuros fuisse. Idem eius operis lib. 3. Chrysippus quidem, et Diogenes detracta vtilitate, ne digitum quidem eius causa porrigendum esse dicebant, quibus ego vehementer assentior. Agit illic de gloria, siue bona fama, quae sit omnino contemnenda, si nihil adferat vtilitatis, iuxta illud e Satyra:

Gloria quantalibet, quid erit si gloria tantum est?

De pollice verso diximus alibi. Quintilianus libro vndecimo scribit: manuum gestus tantum habere momenti in pronuntiatione, vt propemodum velut altera lingua pro omnibus verbis loquatur. Sed admirationi proprie conuenit ille gestus, quo manus modice supinata, ac per singulos a minimo collecta digito, redeunte flexu simul explicatur, atque conuertitur. Interrogationi congruit ille, cum vertimus manum, vtcunque composita est. Quin et hodie manum erectam inuertimus, quoties discrimen minimum significamus. In sermone, quem modo citauimus ex Quntiliano, quod est Pro omnibus verbis, putamus rectius legi, Pro omnibus membris, vt intelligas, quid quid caeterarum corporis partium gestu significari potest, id solam praestare manum. Apud Plutarchum in vita Timoleontis, quidam missus ad Andromachum, post multa inhumaniter, ac barbarice dicta, manum denique porrexit, ac modo supinam, mox pronam ostendit, minitans hoc gestu se subuersurum illorum ciuitatem. At Andromachus ridens, nisi quod manu similiter supinata, ac mox versa, iussit illum quam primum abire, nisi vellet talem reddi nauem ipsius.

Semper Leontini iuxta pocula.

*)aei\ leo/ntioi peri\ tou\s2 krath=ras2, id est. Semper Leontini iuxta crateres. In voluptarios quadrabit, aut in eos, qui semper ijsdem studijs sunt addicti. Leontini Siciliae populi sunt, quos vbi Phalaris expugnasset, ne quando rebellionem pararent, ademptis armis ad compotationes, et voluptates reiecit: atque hinc natum adagium, quod refertur a Diogeniano.

Cestreus ieiunat.

*kestreu\s2 nhsteu/ei, id est. Cestreus ieiunat. De famelicis, et voracibus dici conuenit. Vnde et, qui fame oscitant, kestrei=s2 dicuntur, et kestreu/ein quod conuicium olim in Athenienses iactum tradit Hesychius. Alij malunt referre ad eos, qui vitam innocuam agunt, et ab aliorum iniurijs abstinent, nec vllum emolumentum ex sua innocentia ferunt. Etenim


page 129, image: s0129

Cestreus piscis genus quoddam, quod, reliquis mutua deuoratione victitantibus, vnum ab aliorum carnibus abstinet, ideoque non capitur esca, sed in limum abdit sese, atque ibi perdurat, et vt arbitrantur nonnulli, limo pascitur. Quin captus etiam non alitur escis, aut vllo animante, cum sit acutis dentibus. Quin ipse impune deuoratur a lupo, atque ob id quia non sit edax, parum est esculentus. In metu vero caput occultat, arbitrans totum corpus iam esse tutum. Vnde et Aristoph. apud Athenaeum.

*)ar' e)/ndon a)ndrw=n kestre/wn a)poiki/a.

id est,

Num intus virorum Cestreum colonia?

Adludit ad Cestrinam Chaoniae partem. Et apud eundem Diphilus:

*kestreu\s2 a)\n ei)/hn ei(/neka nhstei/as2 a)/kras2.

id est,

Cestreus futurus ob inediam grauissimam.

Rursum libro septimo refert ex Anaxandride.

*ta\ polla\ a)/deipnos peripatei=, kestrh=o/s2 e)sti nh/sths2.

id est,

In cenis obambulat fere, ieiunus ille mugil.

Refertur adagium a Zenodoto, Diogeniano, Suida, Athenaeo libro Dipnosoph. 7. qui quidem praeter alia complura, et illud adscribit, piscem a nonnullis appellari ploten, et a congro devorari, vt congrum ipsum a muraena. Theodorus Gaza mugilem vertit.

Vbi amici, ibi opes.

PLAVTVS in Truculento: Verum est verbum quod memoratur: Vbi amici, ibidem opes. Citatur et a Fabio proverbii vice, lib. Orator. instit. 5. Sensus est, potiores esse amicos, quam pecuniam, et ad vitae praesidium plus habere momenti amicos citra pecuniam, quam absque amicis opes. Vnde et apud Scythas, auctore Luciano, is habebatur ditissimus, qui certissimos, et optimos amicos possideret. Verum si quis ad huius saeculi mores respiciat, adagium inuertendum existimabit. Vbi opes, ibi amici. Quandoquidem

Vulgus amicitias vtilitate probat. et
Illud amicitiae quondam venerabile nomen
Prostat, et in quaestu pro meretrice sedet.

Terra volat.

*(h gh= i(/ptatai id est, Terra volat. De re vehementer absona, quaeque nullo pacto fieri queat. Suidas hoc adfert exemplum tou= a)duna/tou. Iulianus in epistola quadam proverbii nomine refert mutato verbo, kou/fh h( gh=, kaqa/per o( lo/gos, id est, leuis terra, quemadmodum dicitur. Adagium hoc ad illorum affinitatem pertinet, quae retulimus alibi, zeu\s2 a)/pais2, id est, Iuppiter orbus. Et

Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri.

Ilias malorum.

*)ilia\s2 kakw=n, id est, Ilias malorum. De calamitatibus maximis simul et plurimis. Propterea quod in Iliade Homerica nullum mali genus non recensetur. Vnde ex hac docti putant tragoediarum argumenta fuisse sumpta, sicut ex Odyssea comoediarum. Est autem opus verbosum, vigintiquatuor voluminibus vix absolutum. Vnde et quamuis orationem plus satis prolixam, Iliade longiorem vocant, vt Aeschines aduersus Demosthenem, tau=ta de\ ei)pw\n di/dwsin a)nagnw=nai yh/fisma tw=| grammatei=, makro/teron me\n th=s2 i)lia/dos2, kenw/teron de\ tw=n


page 130, image: s0130

lo/gwn ou(\s2 ei)/wqe le/gein, id est, His dictis decretum scribae legendum tradit, prolixius quidem Iliade, vanius autem verbis iis, quae dicere consueuit. Eustathius inuertit adagionem ad hunc modum, *kai\ paroimi/a me/n toi kakw=n i)lia/da fhsi\n, au(/th de\ kalou= panto\s2 i)lia\s2, id est, Iliadem malorum proverbium ait, at haec omnium bonorum Ilias. Synesius in epistola quadam ad fratrem: kai\ o(/lws2 kakw=n a)\n i)lia\s2 perie/sth th\n po/lin h(mw=n, id est, In summa, malorum Ilias circumstetit vrbem nostram. Plutarchus in praeceptis coniugalibus, o( de\ e)kei/nwn i)lia/da kakw=n e(/llhsi kai\ barba/rois2 e)poi/hsen, id est, At illorum nuptiae Iliada malorum Graecis ac Barbaris inuexerunt. Loquitur enim de coniugio Paridis et Helenae, quod inaestimabilium malorum fuit causa. Vtitur et M. Tullius in epist. ad Atticum. Tanta malorum impendet Ilias.

Lerna malorum.

*le/rnh kakw=n, id est, Lerna malorum, de malis item plurimis simul in vnum congestis, et accumulatis. Paroemiam Strabo commemorat, lib. Geographiae octauo scribens, Lernam lacum fuisse quempiam, Argiuorum ac Mycenaeorum agro communem, in quem cum passim ab omnibus purgamenta deportarentur, vulgo natum proverbium, le/rnh kakw=n, id est, Lerna malorum. In hoc loco poetae fingunt hydram illam septem capitum constitisse, quam Hercules igni Graeco confecerit. Eam autem hydram Hesiodus scribit ex Echidna et Typhaone prognatam, alitam a Iunone: nimirum in odium Herculis. Zenodotus ait, locum quempiam fuisse in Argolica, in quem cum omne sordium genus promiscue coniicerent, foetidas inde ac pestilentes nebulas solitas exhalari. Quanquam rectius autumat, vt adagium ad Danaidum fabulam referatur. Nam ferunt Danaum quinquaginta iuuenes, Aegypti filios, quibus totidem filias suas collocarat, omnes eadem nocte trucidasse, atque horum capita in eum locum fuisse congesta. Hinc ortum esse proverbium. Neque vero negat fieri potuisse, vt contumeliae causa in eundem locum, in quo capita composuerat, iusserit et purgamenta comportari. Itaque, quoties hominem significamus vehementer infamem, atque omni turpitudinis genere contaminatum, aut coetum hominum pestilentium, quasique sentinam et colluuiem facinorosorum, recte dicemus le/rnhn kakw=n, id est, Lernam malorum. Apud Hesychium. Cratinus comicus theatrum, quod ex varia mixtaque homium colluuie constaret, le/rnhn qeatrw=n [note of the transcriber: in the print: qeatw=n ] appellauit.

Thesaurus malorum.

*qhsauro\s2 kakw=n, id est, Malorum thesaurus. Ad eundem modum inuenitur cum alibi, tum apud Euripidem in Ione:

*oi)/moi, me/gas2 qhsauro\s2 w(s2 a)noi/gnutai *kakw=n.

id est,

Me miseram, vt ingens panditur thesaurus ac Penus malorum.

Extat inter Graecanicas sententias huiusmodi senarius.

*qhsauro/s2 e)sti tw= kakw=n kakh\ gunh\.

id est,

Thesaurus est mulier malorum, si mala est.

Vsurpauit adagium Plautus in Mercatore:

Tu quidem Thesaurum huc apportasti mali.


page 131, image: s0131

Aceruus bonorum.

*)agaqw=n swro\s2 id est, Bonorum aceruus. De opibus ingentibus. Vnde et frequenter extructas dapes, extructas opes, et cumulatas opes pro copiosis legimus, tanquam aceruatim congestas, neque pondere, neque numero, sed ipso cumulo infusas. Aristophanes in Pluto:

*(hmi=n ga\r a)gaqw=n swro\s2 ei)s2 th\n oi)ki/an *epeispe/paiken, ou)den h)dikhko/sin..

id est,

Nobis bonorum aceruus influit in domum Sine fraude nemini patrata iniuria.

Idem in eadem fabula:

*(ws2 a)gaqa\ sullh/bdhn a(/panta/ soi fe/rw.

id est,

Vt agminatim cuncta tibi fero bona,

Rursum in eadem fabula per iocum in malam partem flexit:

*dhloi=s2 ga\r au)tw=n swro\n h(/kein xrhma/twn e)/xonta.

id est,

Venisse narras, qui ferat pecuniarum aceruum.

Verba chori senilis, cui Carion seruus iocans ita respondet:

*presbutikw=n me\n ou)=n kakw=n e)gw/g' e)/xonta swro/n.

id est,

Imo senilium ferat qui ad vos malorum aceruum.

Adlusit autem ad senectutem illorum iam capulo vicinam. Nam soro\s2 per o)mikro\n. tumulum significat sepulcralem, swro\s2 per w)me/ga cumulum, atque aceruum. Proinde consentaneum est, seruum eius vocis syllabam data opera perperam pronunciasse. Haec atque id genus alia tum fiunt venustiora, quemadmodum iam saepius admonuimus, si paulo longius a simplici sensu detorqueantur. Veluti, si quis dicat, in aliis oratoribus alias atque alias eminere dicendi virtutes, in M. Tullio vno tw= pa/ntwn a)gaqw=n swro\n ei)=nai, id est, Omnium bonorum aceruum esse. Resipiunt huius adagii naturam illa Ciceroni familiaria, Cumulare officiis, Cumulatissime satisfacere, Cumulus meritorum.

Bonorum myrmecia.

*)agaqw=n murmhki/a, id est, Bonorum myrmecia, de immensis opibus. Nam Myrmecia Graece significat cauernam, aut agmen formicarum. Quanquam ab illis formicis sumptum videri potest, de quibus meminit Plin. lib. 11. cap. 301. quas ait esse colore felium, magnitudine luporum Aegypti. Eas in septentrionali Indorum, qui Dardae vocentur, regione aurum e cauernis egerere. Erutum hyberno tempore, Indi furantur aestiuo feruore, conditis propter vaporem intra cuniculos formicis: quae tamen odore solicitatae provolant, neque raro lacerant, quamuis praevelocibus camelis fugientes. Atque huc videtur respecisse Diuus Basilius, cum scribit ad nepotes, quicquid vltra necessitatem vsus superesset, siue id esset Lydia gleba, siue formicarum auriferarum opus, hoc magis esse contemnendum, quo minus esset eo opus. Quanquam nihil prohibet, quo minus ad nostras formicas referatur, non solum propter innumerabilem agminum multitudinem, verumetiam propter genuinam quandam animantis in accumulando penore industriam, ore trahentis quodcunque potest, atque addentis aceruo, quemadmodum scripsit Flaccus. Qua quidem ex re factum opinamur, vt antiquitus formicarum coetus opulentiam portenderit. Quemadmodum testatur Cicero libro de


page 132, image: s0132

Diuinatione primo: Midae, inquiens illi Phrygio, cum puer esset, dormienti formicae in os tritici grana congesserunt. Ditissimum fore praedictum est. Quod evenit. Huc adlusit Theocritus in Encomio Ptolemaei.

*murma/kwn a(/te plou=tos2 a)ei\ ke/xutai mogeo/ntwn.

id est,

Nec secus, ac formicarum semper properantium
Diuitiae sunt extructae.

Idem in Syracusanis:

*mu/rmakes2 a)nh/riqmoi kai\ a)/metroi.

i.

Formicae numeroque modoque carentes.

turbam hominum frequentem significans. Huic affine generi est, quod Plato lib. de repub. 9. to\ tw= h(donw=n smh=nos dixit, id est, voluptatum examen: et Socrates apud Plutarch. Cheronensem, a)retw=n smh=nos, id est, virtutum examen, pro turba, numeroque immenso. Porro locus, quem adducit Plutarchus, est in Memnone Platonis. Confine est his, quod idem adducit in Cratylo, smh=nos2 sofi/as2, id est, examen eruditionis. Item quod apud Athenaeum lib. 8. Alexis scripsit in Pamphila:

*pare/qhka th\n tra/pezan, ei)=ta parafe/rwn
*)agaqw=n a)ma/cas.

id est,

Apposita mensa est, plaustra deinceps intulit bonorum.

Dathus bonorum.

*da/qos2 a)gaqw=n, id est, Dathus bonorum, in eandem sententiam dici consueuit. Est autem Dathus Thassiorum colonia iuxta Strymonem, cum alioquin opulenta, ac florens, tum quod habet etiam auri venas, vt hinc in proverbium abierit, *da/qos2 a)gaqw=n, id est, Dathus bonorum, de conferta rerum opulentia. Proverbii praeter alios meminit Suidas, apud quem legimus dato\s2 non da/qos2.

Thassus bonorum.

*qa/ssos a)gaqw=n, id est, Thassus bonorum. Similiter natum adagium, nempe a loci fertilitate. Nam Thassus insula est iuxta Thraciam. Zenodotus huiusmodi quandam fabulam refert: Callistratus orator, demigrans Athenis, persuadere conatus est Atheniensibus, vt regionem, quae ex aduerso erat, incolerent, multa splendida de eius feracitate iactitans, et quod auri venas haberet, et quod glebam optimam. Denique in summa, inquit, Thassus bonorum est, hinc in vulgi sermonem abiisse, qa/ssos a)gaqw=n, id est, Thassus bonorum, de iis, qui splendida pollicentur [correction of the transcriber; in the print pollicentnr].

Hostium munera non munera.

PRISCORVM superstitio credidit, obseruanda vel maxime munera, a quibus, quo animo mitterentur. Propterea quod quae darentur ab iis, qui nobis male cuperent, exitio plerumque fuisse constaret. Ita vt fuit pyxis illa fallax, per Pandoram a Ioue Prometheo missa. Quemadmodum fuit et vestis, qua Medea nouam nuptam Iasonis donauit. Rursum vestis illa, quam Deianira misit Herculi. Proverbiorum interpretes existimant hanc paroemiam ex historia natam, quae refertur apud Homer. Ilia. lib. 7. Narrat autem Hectorem et Aiacem, inita amicitia, dona inter sese permutasse, atque Hectorem Aiaci donasse gladium, Aiacem Hectori dedisse baltheum: deinde pariter ambob. suum munus exitio fuisse. Siquidem Aiax victus ab Vlysse, cognitisque iis, quae per insaniam tum dixerat, tum fecerat, eodem gladio sibi necem consciuit. Item Hector per occasionem balthei occisus est ab Achille iuxta muros Troianos. Adagium refertur apud Sophoclem in Aiace Mastigophoro, sed ita refertur, vt non


page 133, image: s0133

ab Aiace natum, sed tanquam vetus iam tum ab eo videatur vsurpari. Siquidem is, posteaquam mori decreuisset, execratur eum gladium, quem quondam ab inimicissimo dono acceperat, eumque sibi fuisse inauspicatissimum ait, neque quicquam omnino postea feliciter apud Argiuos successisse. Deinde suspicionem hanc vulgato dicto confirmans ait,

*)all' e)st' a)lhqh\s2 h( brotw=n paroimi/a,
*)exqrw=n a)/dwra dw=ra, k' ou)k o)nh/sima.

id est,

Quin verum id est mortalium proverbium,
Non esse dona, dona quae veniant tibi
Ab hoste, verum inauspicata, ac noxia

Hac de re fertur epigramma Graecum huiusmodi:

*(ektwr ai)/anti ci/fos w)/pasen, e(/ktori d' ai)/as2
*zwsth=r'. a)mfote/rwn h( xa/ris2 ei(=s2 qa/natos2.

id est,

Aiaci datus ensis ab Hectore, baltheus Aiace
Hectori, vtrique suum donum erat exitio.

Rursum ex alio quodam epigram.

*ou(/tws2 e)c e)xqrw=n au)tokto/na pe/mpeto dw=ra
*)en xa/ritos2 profa/sei moi=ran e)/xonta mo/rou.

id est,

Atque ita ab hoste hosti veniunt lethalia dona,
Quae studii specie fata necemque ferunt.

Huc spectat et illud, quod apud Euripidem Medea recusans Iasonis xenia, tanquam perniciem allatura:

*kakou= ga\r a)ndro\s2, inquit, dw=r' o)/nhsin ou)k e)/xei.

id est,

Laedit, iuuat nil improbi munus viri.

Seruius ostendit et Virgilium huc adlusisse, cum ait in Aeneid. lib. 4.

--- Ensemque recludit
Dardanium, non hos quaesitum munus in vsus.

De gladio loquitur ab Aenea relicto, quo Dido sese confodit, quem Aeneam hostem, et impium eadem vocat. Huc referendus proverbialis ille senarius.

*lo/gon par' e)xqrou= mh/ pot' h(gh/sh| fi/lon.

id est,

Ab hoste dicta ne vnquam amica duxeris.

Et alter huic similis,

*exqroi=s2 a)pistw=n mh/ pot' a)\n pa/qois2 bla/bhn.

id est,

Diffisus hosti, nil feres vnquam mali.

Proverbium accommodari poterit etiam ad illos, qui pauperes munusculis quibusdam captant diuites, ad eum modum liberalitatem illorum velut elicientes. Neque enim hoc est dare munus, sed flagitare. Vnde Plutarchus in commentariolo, peri\ *ei tou= e)n delfoi=s2, probat, quod Dicaearchus Archelao dictum ab Euripide putat,

*ou) bou/lomai ploutou=nti dwrei=sqai pe/nhs2,
*mh/ m' a)/frona kri/nh|s2, h) didou\s2, ai)tei=n dokw=.

id est,

Donare pauper diuiti velim nihil,
Ne stultus habear scilicet, si muneris
Titulo, atque specie dona videar poscere.

Quadrabit et in eos, qui per artes magicas daemonum vtuntur obsequiis. Nam ea demum exeunt in perniciem vtentium: et in haeredipetas: postremo, qui quouis officio captant, non ex animo, sed aliud spectantes [correction of the transcriber; in the print spectan. tes]. Itaque mutatione voculae nouabitur paroemia: nempe hoc pacto:


page 134, image: s0134

*kola/kwn a(/dwra dw=ra, et penh/twn a)/dwra dw=ra. Denique poihtw=n a)/dwra dw=ra quemadmodum admonuimus in operis initio.

Dauus sum, non Oedipus.

OEDIPI ingenium scite proponendis simul et disioluendis aenigmatum scyrpis nobilitatum est, propter dissoluta Sphingis problemata, adeo vt in prouerbium abierit eius nominis apellatio. Velut apud Terentium in Andria, seruus, dissimulans intelligere quod herus dixerat, Dauus, inquit, sum, non OEdipus. Id quod commutato nomine potest ad quemlibet accommodari: Paulus sum, non OEdipus: Antonius sum, non OEdipus. Quin ipsa per se figura prouerbialis est, potestque ad eundem modum fingi ex quavis vel persona, vel re vulgo nobilitata. Vt, Qui possim haec omnia meminisse? Petrus sum, non Lucullus. Qui possim tantis sufficere laboribus? Nicolaus sum, non Hercules. Qui potero rem tam duram persuadere? Ricadus sum, non Cicero. Sed Terentiano dicto simile est illud Euripidis in Hippolyto coronam gestante,

*ou) ma/ntis2 ei)mi\ ta)fanh= gnw=nai safw=s2,

id est,

Non sum augur, abdita scire vti queam palam.

Itidem in Hecuba,

*ou)/toi pe/fuka ma/ntis2, w(/ste mh\ klu/wn
*)ecistorh=sai sw=n o(do\n bouleuma/twn.

id est,

Diuinus haud sum, nec, nisi audiero, queam
Viam tuorum nosse cogitatuum.

Ergo torqueri poterit in eos, qui de industria loquuntur obscurius, et ai)nigmatikw=s2, aut in eos, qui vel ob imperitiam, vel superstitiosam incognitarum vocum affectationem, stylum obscurant, ac vate magis egent, quam lectore. Cuiusmodi fuisse Heraclitum, tum Plato locis aliquot, tum Aristoteles Rhetoricae artis lib. 3. testatur, additque eam hominis obscuritatem ex ancipiti verborum compositione fuisse profectam, cum incertum esset, vtrum verbum aliquod esset referendum, ad superiora ne, an sequentia. Proinde ad huius intelligendos libros Socrates Delio quopiam natatore opus esse dixit. Ad quod adludens Martialis, ita iocatur in Sextum obscuritatis affectatorem.

Non lectore tuis opus est, sed Apolline libris.
Iudice te maior Cinna Marone fuit.

Eundem Heraclitum cum suo vitio, Iouiniano diuus opprobat Hieronymus. Quanquam Laertius scribit eum philosophum, si quando libeat, oratione luculentissima vti, vt appareat ex industria affectatam obscuritatem: adeo vt discipulis etiam solitus sit praecipere sko/tison, id est, obscura.

Finem vitae specta.

EXTAT apud Herodotum historia longe notissima, quemadmodum Solon Croeso responderit, nemini competere nomen beati, nisi qui feliciter vitae cursum peregisset. Quod referens Iuuenalis.

Quem vox, inquit, facunda Solonis
Respicere extremae iussit spatia vltima vitae.

Hanc sententiam copiosius extulit Sophocles in OEdipo tyranno:

*(/wste qnhto\n o)/nt', e)kei/nhn th\n teleutai/an i)dei=n
*(hme/ran, e)piskopou=nta mhde/n' o)lbi/zein, pri\n a)\n
*te/rma tou= bi/ou pera/sh| mhde\n a)lgeino\n paqw\n.

id est,

Itaque mortali supremus ille fatorum dies


page 135, image: s0135

Vsque respectandus, vt ne quem beatum iudicet,
Quin mali nihil vniuersum passus aeuum exegerit.

Eadem paulo diuersius idem extulit in Trachiniis.

*lo/gos2 me/n e)st' arxai=os2 a)nqrw/pwn fanei\s2,
*(ws2 ou)k a)\n ai)w=n' e)kma/qois2 [note: in the print: e)kma/qoi ] brotw=n, pri a)\n
*qa/noi [sic] tis2, ou)t' ei) xrhsto\s2, ou)/t' ei)/t' w)= [sic] kako\s2.

id est,

Vetus inter homines extat hoc prouerbium,
Haud posse quenquam quempiam cognoscere,
Bonus an malus sit, antequam fatalibus
Defunctus annis, vltimum obierit diem.

Consimiliter Euripides in Andromache:

*xrh/ d' ou)/pot' ei)pei=n ou)de/n' o)/lbion brotw=n
*pri\n a)\n qano/ntos2 th\n teleutai/an i)/dh|s2.

id est,

Ne quempiam pronunties mortalium
Vnquam beatum, citius, atque mortuo
Illo, supremum videris vitae diem.

Idem in Troadibus:

--- *tw=n d' eu)daimo/nwn
*mhde/na nomi/zet' eu)tuxei=n pri\n a)\n qa/nh|.

id est,

Ne quempiam horum quos benignis flatibus
Fortuna prouehit, beatum enuncies
Prius atque vita excesserit feliciter.

Eadem repetit aliis verbis in Heraclidis:

--- *th=| de\ nu=n tu/xh|
*brotoi=s2 a(/pasi lampra\ khru/ssei maqei=n,
*to\n eu)tuxei=n dokou=nta mh\ zhlou=n, pri\n a)\n
*qa/nont' i)/dh| tis2, w(s2 e)fh/meroi to/xai.

i.

--- Caeterum hoc rerum statu
Mortalibus denunciat palam omnib.
Docetque, ne qui prosperis successibus
Vti videtur hunc beatum existiment
Prius, atque demigrasse vita viderint.
Vsque adeo sunt mutabiles rerum vices.

Ouidius in Metam. sic extulit:

--- Sed scilicet vltima semper
Expectanda dies homini est: dicique beatus
Ante obitum nemo, supremaque funera debet.

Quin hodieque passim omnibus est in ore, Ab exitu rem spectandam esse.

Posterioribus melioribus.

INTER Graecanicas paroemias refertur, deute/rwn a)meino/nwn. id est, Alteris melioribus. Quo significabant, ea, quae prima experientia parum bene successerant, secunda nonnunquam commodius euenire, et prioris consilii erratum, posteriore consilio corrigi. Quod quidem nonnulli putant a Sacris ortum, in quibus si prima victima non fuisset litatum, iterabant sacrum, meliora sperantes. id quod satis indicat leno Plautinus, qui saepius Veneri caesa victima litare non poterat. Plato lib. de legib. 4. videtur ad talorum iactum, aut lusum consimilem referre. Propterea quod non raro fit, vt, cui lusus incommode ceciderit, is de integro nouari ludum, atque iterari postulet, sperans fore, vt iam felicius ludat. Ait enim, *pa/lin ou)=n, oi)=on fa/sin oi( pai/zontes, a)meino/nwn e)c a)rxh=s2 deute/rwn e)panapolh/swmen. id est, Rursm igitur, quemadmodum ludentes dicere consueuerunt, secundis denuo melioribus repetamus. Quanquam et hoc loco pai/zontes2 referri potest non ad lusum aliquem, sed iocum magis prouerbialem. Sed


page 136, image: s0136

interpretamento priori Tullius adstipulatur, qui secundo De diuinatione libro sic ait: Quae est autem inconstantia deorum, vt primis minentur extis, bene promittant secundis? Idem in Philippicis oratione duodecima: Posteriores enim cogitationes, vt aiunt, sapientiores esse solent. Idem ad Quintum fratrem: Ego vero nullas deute/ras2 fronti/das2 habere possum in Caesaris rebus, hoc est, nullum idoneum reperio consilium, quo superioribus malis possim mederi. Huc respexit et Dauus ille Terentianus, cum ait:

Hac non successit, alia aggrediamur via.

Quin eodem adlusisse videtur et Aristoteles primo tw=n meta\ ta\ fusika\ lib. cum ait: *dei= de\ ei)s2 tou)nanti/on kai\ to\ a)/meinon, kata\ th\n paroimi/an, a)poteleuth=sai. Loquitur de iis, qui, causarum naturalium admiratione prouocati, accedunt ad philosophandum. Quos causis cognitis vult iam desinere mirari, et ad meliora conuerti. Porro prouerbium videri potest ex Euripidis ortum tragoedia, cui titulus, Hippolytus coronatus,

--- *ka)\n brotoi=s2
*ai( deu/terai/ pws2 fronti/des2 sofw/terai.

id est,

Siquidem solet mortalibus prudentior
Posterior esse aliquando cogitatio.

Verba sunt nutricis ad Phaedram quasi recantantis, ac palinodiam canentis superioris orationis, posteaquam videt eam de moriendo cogitare. Respexit huc et in Supplicibus:

*)all' e)n do/mois2 me\n hn/ [note of the transcriber: in the print: hn)/ ] ti mh\ kalw=s2 e)/xh|,
*gnw/maisin u(ste/raisin e(corqou/meqa,
*ai)w=na d' ou)k e)/cestin.

id est,

In aedibus si quid parum recte est, licet
Corrigere posterioribus sententiis,
At non item aeuum.

Inde et meta/noia dicta Graecis, quod posterior cogitatio perspicit aliter agendum fuisse.

Actum est.

PROVERBIALITER his verbis etiam hodie desperationem significamus, Actum est. Graece pe/praktai. Euripides in Hippolyto coronato:

*feu= feu= pe/praktai, basili\s2 ou)k e)/t' e)sti\ dh\.

id est,

Eheu peracta res, hera occidit palam.

Terentius in Eunucho: Actum est, ilicet, peristi. Donatus existimat, Actum est, sumtum a iure, ilicet a iudicio, peristi a supplicio. Nam haec tria pariter verba, incremento quodam indicant desperationem. Quoniam autem fas non erat rescindere iudicum sententiam, et eadem de re bis iudicium adipiscier, vt ait Terentius, vulgo receptum est, vt de negotiis desperatis actum esse diceretur. Etiamsi postea repertum est, vt quidam per iudicem in integrum restituerentur. Aut certe ideo dictum est, actum est, quod quicquid peractum est, hoc iam infectum esse non potest, iuxta prouerbiales sententias, quae testantur, ne Deo quidem permissum esse, vt, quod factum sit, efficiat infectum. Plautus: Nisi quid rei praesidium apparas, acta haec res est. Certum est moriri. Dicimus autem vel absolute, Actum est, vel cum adiectione quapiam huiusmodi: Actum est de Republ. Actum est de tuis omnibus. Actum est de rebus humanis. Actum est de tua salute, ni vigilas.

Fumos vendere.

NIMIS quam elegans adagium extat apud Martialem: Fumos vendere, pro eo, quod est, principum


page 137, image: s0137

beneuolentiam, simulato commendationis officio, per occasionem familiaritatis, pretio vendere. Nam fumus initio quidem magnum quiddam esse videtur, verum euanescit illico. Martialis carmen hoc est:

Vendere ne vanos circum palatia fumos,
Plaudere nec Cano, plaudere nec Glaphyro.

Vnde et praestigiosam rerum magnarum spem, atque ostentationem, fumum ac nebulas vocamus. Diuus Hieronymus contra Rufinum: De tanta librorum sylua vnum surculum, ac fruticem proferre non potes. Hi sunt veri fumi, hae nebulae. Nam Rufinus opprobrarat Hieronymo, quod poetarum literas quasi fumos obiiceret virginibus non intellecturis. At Hieronymus prouerbii telum imperite tortum, in eum retorquet doctus, indicans eo verbo non obscuritatem, sed inanem, ac falsam ostentationem significari. Plutarchus de Deo Socratis: to\n de\ tu/fon w(/sper tina\ kapno\n filosofi/as2 ei)s2 tou\s2 sofista\s2 a)poskeda/. id est, Fastum autem, ceu fumum quendam philosophiae, in sophistas dispersit. Porro genus hoc hominum, maximam aularum regalium pestem, Aelius Lampridius eleganter, ac luculenter exponit in Imperatoris Heliogabali vita. Eius verba libuit subscribere: Zoticus, inquit, sub eo tantum valuit, vt ab omnibus officiorum principibus sic haberetur quasi domini maritus esset. Erat praeterea idem Zoticus, qui hoc familiaritatis nomine abutens, omnia Heliogabali dicta, ac facta venderet, fumis quam maxime diuitias enormes sperans, cum aliis atque aliis polliceretur, omnes falleret. Egrediensque ab illo singulos audiret: dicens, de te hoc locutus sum, hoc de te audiui, hoc de te futurum est. Vt sunt homines huiusmodi, qui, si admissi fuerint ad nimiam familiaritatem principum, famam non solum malorum, sed et bonorum principum vendunt: et qui stultitia, vel innocentia imperatorum, qui hoc non perspiciunt, infami rumigeratione pascuntur. Hactenus ille. Caeterum adagium fecit insignius, Thurini Verconii supplicium, quod quidem in vita Alexandri Seueri, idem Aelius refert ad hunc modum: Solus, inquit, post meridiem, vel matutinis horis, idcirco numquam aliquos videbat, quod ementitos de se multa cognouerat, speciatim Verconium Thurinum, quem cum familiarem habuisset, ille omnia vel fingendo sic vendiderat, vt Alexandri quasi stulti hominis, et quem ille in potestate haberet, et cui multa persuaderet, infamaret imperium. Sicque omnibus persuaserat, quod ad nutum suum omnia faceret. Denique hac illum arte deprehendit, vt quendam immitteret, qui a se quiddam publice peteret, ab illo autem occulto, quasi praesidium postularet, vt pro se Alexandro secreto suggereret. Quod cum factum esset, et Thurinus suffragium promisisset, dixissetque se quaedam imperatori dixisse, sed in eo pendere, vt adhuc impetraret, euentum vendens. Cumque iterum iussisset Alexander interpellari, et Thurinus quasi aliud agens, nutibus annuisset, neque tamen interim quidquam dixisset: impetratum aut esset, quod petebatur, Thurinus autem ab illo, qui meruerat, fumi venditor ingentia praemia percepisset, accusari eum Alexander iussit: probatis per testes omnibus, et quibus praesentibus quid accepisset, et


page 138, image: s0138

quibus audientibus quid promisisset, in foro transitorio ad stipitem illum ligari praecepit, et fumo apposito, quem e stipulis, et lignis humidis fieri iusserat, necauit, praecone dicente: Fumo punitur, qui vendidit fumum. At, ne in vna tantum causa videretur crudelior fuisse, quaesiuit diligentissime antequam damnaret, et inuenit Thurinum saepe etiam incausis ab vtraque parte accepisse, cum euentus venderet, et ab omnib. qui aut praeposituras, aut prouincias acceperant. Atque inibi paulo post: Nec dedit alicui facultatem vel fumorum vendendorum de se, vel sibi de aliis male loquendi, maxime occiso Thurino, qui illum quasi fatuum, et vaecordem saepe vendiderat. Quid autem dixerit forum transitorium, ipse in eiusdem vita videtur explicare, cum alio quodam loco sic ait: Qui de eo fumum vendiderat, et a quodam militari centum aureos acceperat, in crucem tolli iussit per eam viam, qua esset seruis suis ad suburbana imperatoria iter frequentissimum. Porro genus illud supplicii Auidius Cassius imperator primus excogitasse legitur, vt stipitem praelongum poneret, pedum centum octoginta, id est, materiam, et e summo vsque ad imum damnatos ligaret, et ab imo focum apponeret, incensisque aliis, alios fumi cruciatu, timore etiam necaret. Hactenus ille. Immane profecto supplicium, sed tamen factis tam pestilentibus dignum. Vtinamque nostri temporis principes Alexandrum Seuerum curent imitari, qui, cum esset ethnicus, praeterea Syrus genere, postremo vehementer adolescens, tamen adulatoribus, delatoribus, iudicibus furacibus, fumi venditoribus, atque id genus aulae pestibus vsque adeo erat infensus, vt vir alioqui morib. placidissimis his demum esset implacabilis.

Anchora domus.

SIMILI figura apud eundem Euripidem Hecuba Polydorum familiae, gentisque anchoram nominat.

*(ws2 mo/nos2 o)/ikwn a)/gkura/t' e)mw=n.

id est,

Qui iam solus generis superest anchora nostri.

Porro anchoram Graecis pro refugio prouerbialiter vsurpari solere, alibi notauimus, cum Sacram anchoram exponeremus. Denique quicquid illud est, cui innitimur, cuiusque fulcimur fiducia, anchoram vocant, sumta a nauibus metaphora, quae cum anchoris fultae sunt, veluti defensae a fluctibus quiescunt. Vnde et illud apud Aristidem in oratione Panathenaica prima: *pa/ntes2 e)pi\ duoi=n o(rmei=n e)/docan oi( e(/llhnes2. id est, Omnes Graeci sibi videbantur in portu quodam esse, duabus nixi anchoris, quasi gemino fulti praesidio.

Contra stimulum calces.

*pro\s2 ke/ntra lakti/zein. id est, Contra stimulos iactare calcem, est frustra repugnare iis, quos vincere nequeas, aut eos prouocare, qui lacessiti noceant, aut reluctari fatis, et incommodum, quod euitare non queas, impatienter ferendo, non solum non effugere, verum etiam conduplicare. Veluti, si quis vxorem nactus rixosam assidue cum ea litiget, nihil profecturus, nisi quod illam reddat rixosiorem. Terentius in Phormione: Nam quae inscitia est aduersum stimulum calces? Donatus paroimi/an esse admonet cum eclipsi, deesse enim iactare, quod vnico verbo Graeci dicunt, lakti/zein. Plautus in Truculento: Si stimulos


page 139, image: s0139

pugnis caedis, manibus plus dolet. Euripides in Bacchis:

*qu/oim' a)\n ma=llon, h)\ qumou/menos2
*pro\s2 ke/ntra lakti/zoimi qnhto\s2 w) qew=|.

id est:

Potius sacra illi fecerim, quam calcibus
Stimulos ferire coner, iracundia
Citus in deum, mortalis ipse cum siem.

Pindarus in Pythijs, *poti\ ke/ntron de/ ti laktize/men tele/qei. id est. Contra stimulum autem calcitrare est. Metaphora ducta est a bobus, quos agricolae lignis praeacutis a tergo fodiunt, vnde et bouke/ntai dicuntur in prouerbio.

*polloi\ bouke/ntai, pau=roi/ de/ te gh=s2 a)roth=res2.

id est.

Multi boum stimulatores pauci autem terrae aratores.

Quod si quando calcibus repugnent aduersus stimulum, grauius etiam laeduntur boues: tantum abest, vt stimulo noceant. Plutarchus in commentario peri\ th=s2 a)orghsi/as2, cuiusdam meminit Ctesiphontis pancratiastae, qui per iracundiam mulae calcitranti recalcitrarit.

In aurem dicere.

*ei)s2 ou)=s2 le/gein, id est. In aurem dicere, vel hodie vulgo dictitant, pro eo, quod est, clanculum, ac secreto committere: Translatum ab iis, qui, propius admoti, ad aurem insusurrant, quae nolint ab alijs exaudiri. Vnde et illud apud Homerum aliquoties.

*)/agxi sxw=n kefalh\n, i(/na mh\ peuqoi/aq' oi( a)/lloi.

id est.

Admoto capite, reliqui ne audire valerent.

Horatius in Sermonibus:

--- In aurem
Dicere nescio quid puero.

Euripides in Ione.

*deu=r e)/lq', e)s2 ou)=s2 ga\r tou\s2 lo/gous2 ei)pei=n qe/lw.

id est.

Accede, in aurem vt quae volo tibi eloquar.

Lucianus in Gallo, *pro\s2 ou)=s2 tisi\ tw\n surakousi/wn koinologou/menos, id est. Ad aurem cum Syracusanis quibusdam communicans.

Nec obolum habet, vnde restim emat.

PROVERBIALIS hyperbole, in eos, qui maxima rei familiaris inopia laborant, Lucianus in Timone, *xqe\s2 me\n ou)de\ o)bolo\n, w(/ste pri/asqai bro/xon, e)sxhko/tas2, id est. Qui pridie ne obolum quidem habebant, quo laqueum emerent. Pauperrimus autem sit oportet, qui tenuitatis taedio sese laqueo praefocare velit. Porro plus quam pauperrimus videtur, cui ne nummulus quidem suppetit, vt restim emat, qua se suspendat.

Hinnulus leonem.

PROVERBIALIS est allegoria, o( ne/bros2 to\n le/onta, id est. Hinnulus leonem: subaudiendum cepit, vicit, aut prouocat, aut id genus aliquid pro ratione sententiae: Quoties praepostero rerum ordine, qui viribus multo est inferior, superat potentiorem. Lucianus de captatore testamenti, qui iuuenis a sene, captator a captato captus est: tou=to e)kei=no to\ th=s2 paroimi/as2, o( ne/bros2 to\n le/onta, id est, Hoc est illud, quod prouerbio dicunt, Hinnulus leonem. Huc respexit quisquis fuit, qui scripsit Megaram Herculis:

*(h r(a/ti a)/lgea pa/sxei a)pei/rita fai/dimos2 ui(o\s2
*)andro\s2 u(p' ou)tidanoi=o, le/wn w(sei/q' u(po\ ne/brou.

id est.

An quoniam immensis affligitur inclyta proles
A viro inerte, leonem vt si hinnulus vrgeat acrem?



page 140, image: s0140

Non inconcinne trahetur ad id quoque, quoties fit, vt longe inferior lacessat potentiorem, aut multis partibus indoctior certet cum eruditissimo.

Iungere vulpes.

DE re palam absurda dicitur, *zeugnu/ein ta/s2 a)lw/pekas2, Vulpes iungere. Virg. in Palaemone,

Qui Bauium non odit, amet tua carmina Maeui,
Atque idem iungat vulpes, et mulgeat hircos.

Est enim vulpes animal ab aratro vehementer alienum.

Mulgere hircum.

*tra/gon a)me/lgein, id est, Mulgere hircum: eundem habet sensum: Lucianus in vita Demonactis, inter huius festiuiter dicta commemorat et illud: Cum conspiceret duos quosdam philosophos, vtrosque pariter indoctos, inter se discrepantes, et alterum quidem ridiculas quasdam quaestiones proponentem, alterum item aliena, neque quidquam ad rem facientia respondentem: Quid, inquit, amici, an non horum alter hircum mulgere videtur, alter cribrum supponere? Refertur a Diogeniano his verbis: *po/teron o( to\n tra/gon a)me/lgwn, h)\ o( to\ ko/skinon u(/potiqei\s2, a)frone/steros2, i. Vtrum stultior, qui mulget hircum, an qui cribrum supponit? cum vterque pariter absurde faciat. Ad hoc sane non abludit illud: Similes habent labra lactucas: Et: Dignum patella cooperculum.

De asini vmbra.

*(upe\r o)/nou ski/a=s2, i. Super asini vmbra: pro eo, quod est: De re nihili. Sophocles in Cedalione apud Suidam, ta\ pa/nt' o)/nou skia\. i. Cuncta asini vmbra: hoc est, nugae, nihilique res. Apud eundem Aristophanes in Daedalo, peri\ tou= ga\r o( po/lemos2 nun= u(mi=n e)sti\, peri\ o)/nou skia=s2. id est. Qua de re nunc inter vos bellum est: nimirum de asini vmbra. Citatur ab eodem et Aristoteles, e)n didaskali/ais2, qui fabulam quandam extare dixerit hoc titulo, o)/nou skia\, id est, asini vmbra, Archippi comoediam opinor sentiens, de qua meminit Zenodotus. Lucianus in Sectis, pa/ntes2, w(s2 e)/pos2 ei)pei=n, peri\ o)/nou skia=s2 ma/xontai oi( filosofou=ntes2. id est. Omnes, vt ita dixerim, de asini vmbra depugnant philosophi. Aristophanes in Vespis, peri\ tw=n ma/xh nw=i+n peri\ o)/nou skia=s2, id est. De quo pugna est nobis? de asini vmbra. Demosthenes in Philippica quadam, pro\s2 a(/pantas2 peri\ th=s2 e)n delfoi=s2 skia=s2 nuni\ polemh=sai i. Cum omnibus in praesentia de Delphica vmbra digladiari. Proinde sunt, qui credant, hoc adagii primum ab auctore Demosthene natum fuisse, fabulam huiusmodi referentes: Cum aliquando Demosthenes quendam in causa capitali defenderet, ac iudices haberet parum attentos, sed dicenti obstreperent, ille, Paullisper, inquit, aures mihi praebete, si quidem rem narrabo nouam, ac lepidam, atque auditu iucundam. Ad quae verba cum illi iam aures arrexissent, adolescens, inquit, quispiam asinum conduxerat, rerum quiddam Athenis Megaram deportaturus. Inter viam autem cum aestus meridianus ingrauesceret, nec inueniret, quonam vmbraculo solis ardorem defenderet, depositis clitellis, sub asino sedens, eius vmbra semet obtegebat. Caeterum id agaso non sinebat, hominem inde depellens, clamansque asinum esse locatum, non asini vmbram. Alter item ex aduerso tendebat, asseuerans etiam vmbram asini sibi conductam esse. Atque [correction of the transcriber; in the print Arque] ita inter eos acerrima rixa in longum


page 141, image: s0141

producta est, ita, vt etiam ad manus venerint: hoc pertinaciter affirmante, non conductam esse asini vmbram, illo pari contentione respondente, vmbram etiam asini conductam esse. Demum in ius ambulant. Haec locutus Demosthenes, vbi sensisset iudices diligenter auscultantes, repente coepit a tribunalibus descendere. Porro reuocatus a iudicibus, rogatusque, vt reliquum fabulae pergeret enarrare: De asini, inquit, vmbra libet audire, viri causam de vita periclitantis audire grauamini. Paulo aliter narrat Plutarchus in vita Demosthenis, his quidem verbis: *le/gein de/pote kwluo/menos2 u(po\ a)qhnai/wn e)n e)kklhsi/a|, braxu\ e)/fh bou/lesqai pro\s2 au)tou\s2 ei)pei=n. tw=n de\ siwphsa/ntwn, neani/as2 ei)=pen qe/rous2 w(/ra| e)misqw/sato e)c a)/steos2 o)/non mega/rade. mesou/shs2 de th=s2 h(me/ras2 kai\ sfodrw=s2 fle/gontos2 tou= h(li/ou e)ka/teros2 au)tw=n e)bou/leto u(po th\n ski/an, ei)=rgon de\ a)llh/lous2, o( me\n memisqwke/nai to\n o)/non ou)th\n skia\n le/gwn, o( de\ memisqwme/nos2, th\n pa/san e)/xein e)cousi/an kai\ tau=ta ei)pw\n a)ph/|ei. tw=n de\ a)qhnai/wn e)pisxo/ntwn, kai\ deome/nwn pe/ras2 e)piqei=nai, ei)q' u(pe\r me\n o)/nou skia=s2, e)/fh, bou/lesqai a)kou/ein, le/gontos2 de\ u(pe\r spoudai/wn pragma/twn ou) bou/lesqai. id est. Cum in concione dicenti obstreperent Athenienses, ait se breuiter illis velle narrare quiddam. At, silentio facto, Adolescens, inquit, aestatis tempore asinum mercede conduxerat, vt eo ab vrbe Megaram proficiscens vteretur. Porro meridie cum sol acriter aestuaret, vterque cupiebat sub vmbram asini succedere. Verum alter alterum arcebat, cum hic diceret asinum conductum esse, non vmbram. Rursus alter, qui conduxerat, se plenum habere ius responderet: atque haec locutus, discedere parabat. Retinentibus autem Atheniensibus, vtque reliquam fabulae partem adderet, orantibus: Ita, ne, inquit, de asini vmbra audire cupitis, de rebus seriis loquentem auscultare non vultis? Quidam aiunt, asinum Athenis non Megaram, sed Delphos fuisse conductum, quod idem apparet ex verbis Demosthenis, qui Delphicam vmbram nominat, in calce orationis De pace: *ou)kou=n eu)hqe\s2 kai\ komidh= sxe/tlion, pro\s2 e(ka/stous2 kaqe/na ou(twsi\ h)/dh prosenhnegme/nous2, peri\ tw=n oi)kei/wn, kai\ tw=n a)nagkaiota/twn, pro\s2 a(/pantas2 peri\ th=s2 e)n delfoi=s2 skia=s2 nuni\ polemh=sai. id est. An non igitur stultum, ac vehementer miserum, singulos aduersus singulos ita commissos de rebus propriis, ac maxime necessariis, cum vniuersis de vmbra Delphica nunc depugnare? Apuleius in Asino, iocatur ex sese natum. Vsurpauit hoc adagium Menander in Enchiridio, et Plato in Phaedro, cum ait: Oratores imperitos impudenter, ac periculose facere, quoties apud plebem imperitam et ipsam, non vmbram asini, rem videlicet leuem, ac nullius momenti, sed turpia pro honestis laudant: *mh\ peri\ o)/nou skia=s2, inquit, w(s2 i(/ppou to\n e)paino\n poiou/menos2, a)lla\ peri\ kakou= w(s2 a)gaqou=. Procopius in Epistola quapiam, *kai\ au)to\s2 de\ oi)=mai, peri\ th=s2 te/xnhs2 w)= sofw/tate ta)nanti/a fronw=n, skwmma/twn w(s2 e)/oike xa/rin, o)/nou fasi\ skia\n e)gkalei=s2. id est. Ipse etiam, opinor, doctissime, de arte pugnantia cum sentias, deridendi, sicut videtur, gratia, de asini, quod aiunt, vmbra lite moues. Vsus est eodem Origenes in praefatione libri tertij, quem scripsit aduersus Celsum. Sed iamdudum tempus, vt ab asini vmbra digrediamur, ne quis iure non rideat, peri\ o)/nou skia=s2 plus satis curiosos.

De lana caprina.

HVIC simillimum est illud


page 142, image: s0142

Latinorum adagium, de lana caprina, quod a simili quopiam euentu natum apparet, contentiose decertantibus duobus, vtrum lanas haberet caper, an setas. Aut alioqui de villis caprinis dimicantibus, re videlicet inutili, minimique momenti, cuiusmodi iocus fertur et de asini lana. Horatius in epistolis ad Lollium:

Alter in obsequium plus aequo pronus, et imi
Derisor lecti sic nutum diuitis horret,
Vt puerum saeuo credas dictata magistro
Reddere, vel partes mimum tractare secundas.
Alter rixatur de lana saepe caprina,
Propugnat nugis armatus.

Loquitur de morosis in amicitia, qui quantumlibet friuola de causa litem cum amico suscipiunt.

De fumo disceptare.

HVIC confine est illud, quod apud Aristophanem legitur in Nubibus: *kai\ leptologei=n h)/dh zhtei=, kai\ peri\ kapnou= stenolesxei=n. In philosophos dictum, qui de fumo, hoc est, de rebus nihili nimium anxie disputant. Inest autem non parum comici salis in illis ipsis verbis ad iocum confictis, leptologei=n, stenolesxei=n: quorum alterum significat de rebus tenuibus, ac friuolis disceptare: alterum, de meris nugamentis solicitum, et anxium torqueri. Quapropter etiam Socratis scholam frontisth/rion appellat.

Talpa caecior.

REFERTVR a Suida, ac Diogeniano, tuflo/teros2 a)spa/lakos2, id est: Caecior talpa: de iis, qui supra modum caecutiunt, aut qui minime iudicant. Nam iucundior fiet metaphora, si quidem ad animum transferatur. Plin. vndecimo libro scribit, ex quadrupedum genere, talpae visum deesse, oculorum tamen inesse effigiem, si quis praetentam detrahat membranam. Atque hinc ortum adagium.

Caecior leberide.

AD eandem sententiam pertinet illud, *tuflo/teros2 lebhri/dos2, id est, Caecior leberide. Citatur ex Aristophane. Est autem Leberis, quemadmodum ostendimus et alibi, pellis illa sicca, quam serpentes, cicadae, et si quod aliud animantis genus, exuunt, quoties sibi iuuentam renouant. In hac enim apparet effigies duntaxat oculorum, ac membranula quaedam tenuissima, qua serpentum oculi praeteguntur. Sunt, qui tradant, hoc, quod notissimum est de serpentibus, ac cicadis, etiam piscibus quibusdam accidere. Eam vero pellem Lycophron in iambico carmine Syphar appellat:

*su/far qanei=tai ponti/on fugw\n ske/pas2.

id est:

Syphar interibit, tectum vt effugit maris.

Syphar autem sumbolikw=s2, idque suo more, senem appellat, vel quod aetas ea caecutiat, vel quod iam effoeta, atque arida, succo, viribusque destituta sit. Sophron in Mimis:

*ti ma\n cu/silos2, ti/ gar su/far a)nt' a)ndro\s2,

id est:

Quid enim Xysilus, quid Syphar pro viro?

Xysilum appellans aridum, et pruriginosum senem, para\ to\ cu/ein: aut Syphar, quasi iam non hominem ipsum, sed pellem duntaxat exuccam, atque inanem. Quod quidem et ipsum prouerbium resipit. Aiunt autem leberidem proprie significare membranam extremam, qua foetus vaccarum obtegitur, in qua et ipsa


page 143, image: s0143

vestigia duntaxat oculorum apparent. Adagium trifariam effertur, tuflo/teros2 lebhri/dos2, id est. Caecior leberide: et gumno/teros2 lebhri/dos2, id est, Nudior leberide: et kenw/teros2 lebhri/dos2, id est, Inanior leberide.

Tyresia caecior.

A notissima fabula sumptum, tuflo/teros2 teiresi/ou, id est. Caecior Tiresia. Iuuenalis:

Nec surdum, nec Tiresiam quenquam esse Deorum.

Tiresiam prouerbiali figura pro caeco dixit, quemadmodum Horatius pro paupere Irum: Intererit multum, diues ne loquatur, an Irus.

Hypsea caecior.

NON dissimili figura dixit Horatius in Sermonibus:

--- Ne corporis optima Lyncet
Contemplans oculis, Hypsea caecior, illa
Quae mala sunt spectes.

Satis apparet, paroemiam ab Hypsea muliere quapiam infami, notaeque caecitatis, esse profectam.

Sine sacris haereditas

VBI qua commoditas de improuiso praeter sumptum obiecta esset, veteres sine sacris haereditatem vocabant. Et omnino, quidquid citra nostram operam alicunde obtigisset lucri, quasi prouerbialiter haereditatem appellabant. Ergasilus parasitus apud Plautum in Captiuis: Sine sacris haereditatem sum adeptus effertissimam. Et alibi: Annona est, sine sacris haereditas. Nam haeredes alioqui vel pro salute laborantis, vel in parentalibus defuncti, sacra quaedam suo sumptu factitare mos erat. Idem Plautus alibi: Mihi tales haereditates non saepe obueniunt. Cicero in Verrem actione quinta. Hic Verres haereditatem sibi venisse arbitratus est, quod in eius regnum, ac manus venerat iste. Andreas Alciatus Praetermissorum libro 1. mauult adagionis originem ad prisci iuris consuetudinem referri. Lex enim duodecim tabularum sic habebat: Sacra priuata perpetua manento. Ea verba interpretatur Cicero libro De legibus 2. vt omnis, ad quem patrisfamilias pecunia perueniret, is teneretur sacra celebrare. Refertque Scaeuolae pontificis interpretationem, qua traditum est quinque modis adstringi sacris haereditatem. Proinde ad quos ex iure propinquitatis redibat haereditas, tenebantur communium sacrorum societate: Suauius autem esse solet, quod inopinato contingit boni, quemadmodum sine sacris haereditas. Haec, aliaque doctissime sane disserit Alciatus. Porro in Plautino dicto allusum videtur ad Graecorum illud adagium: a)/quta i(era\ katesqi/ein. i. Non sacrificata sacra deuorare. Item ad Hesiodium illud:

*)apo\ xutropo/dwn a)nepir)r(e/ktwn a)nelo/nta *esqi/ein.

id est:

Ante sacrum factum, cibum ab ollis tollere raptum, Atque edere.

Inter caesa et porrecta.

ELEGANS in primis adagium extat apud M. Tullium in epistolis ad Atticum: Ea multa, inquit, imo omnia, quorum kefa/laion, ne quid inter caesa, et porrecta, vt aiunt, oneris mihi addatur, aut temporis. Videtur significare cunctationem, et ancipitem haesitationem, ac velut interuallum illud, inter omittendum, quod coeptum est, et incipiendum quod nouari oportet. Sumptum est autem e prisco auspiciorum ritu, in quib. inter caesa, et porrecta sacerdos caeremonias quasdam agebat, quemadmodum testatur M. Varro lib. De lingua


page 144, image: s0144

Latina secundo. Nam flamen Dialis, inquit, auspicatur vindemiam, et vt iussit vinum legere, agna Ioui facit, inter cuius exta caesa, et porrecta flamen prorsus vinum legit. Porro, quod exta caesa prorogationem temporis apud veteres significauerint, declarat Cicero libro De diuinatione secundo: Quid enim inquiens, habet aruspex, cur pulmo incisus etiam in bonis extis dirimat tempus, et proferat diem?

Pensum persoluere.

PENSVM persoluere, est tuas implere partes, debitoque perfungi officio. Translatum a lanificio muliebri, in quo singulis certum lanae pondus in opus distribuebatur. Plautus in Persa: Pensum meum, quod datum est, confeci. Idem in Bacchidibus: Ego pensum meum lepide accurabo. Et M. Tullius libro De oratore tertio: Nunc ad reliqua progrediar, meque ad meum munus, pensumque reuocabo. Varro de re rustica: Nos nostrum pensum absoluimus. Hieronymus ad Rusticum: et operis tui pensa persoluas. Verum, quo longius erit detorta metaphora, hoc erit adagium venustius. Veluti, si ad sermonem, ad studium, ad officium, aut alias animi res referatur.

Ne per somnium quidem.

*ou)d' o)/nar, id est. Ne in somnio quidem. Graecis prouerbialiter dictum est, pro eo quod est, nulla ratione, nullo tempore. Alioqui nemo fere tam omni felicitate destitutus, quin aliquando per quietem vel somniet laetiora quaepiam. Lucianus e)n tw=| peri\ tw=n e)pi\ misqw=| suno/ntwn, *ou)d' o)/nar leukou= pote a)/rtou e)mforhqei\s2. id est. Ne per somnium quidem vnquam albo pane satiatus. Idem vsurpauit in Gallo, cum ait, regibus ne per somnium quidem aliqua re iucunda frui licere, *(uf' w(=n ou)d' o)/nar a)polau=sai/ tinos2 h(de/ws2 e)ggi/netai. Rursus peri\ tou= h)le/ktrou, *a)do/ntwn de\ h(du\, kai\ oi=on su\ fh/|s2, ou)/d' o)/nar a)khko/amen. id est. Porro suauiter canentes, et eo modo, quo tu praedicas, ne per somnium quidem audiuimus. Huc eleganter allusit Theocritus e)n boukoli/skw|, apud quem Eunica puella ciuilis, rusticum, basium dare conantem, ab se repellit, dicens tantum abesse, vt illi datura sit basium, vt hoc ne per somnium quidem oporteat sperare. Carmen sic habet:

--- *)er)r( a)p' e)moi=o. *bwko/los2 w)/n m' e)qe/leis2 ku=sai, ta/lan, ou) mema/qhka, *agroi/kws2 file/ein, a)/ll' a)stuka\ xei/lea qli/bein. *mh\ tu/ge meu= ku/shs2 to\ kalo sto/ma, mh/d' e)n o)nei/rois2.

id est,

--- Aufer te hinc procul, inque malam rem,
Tu mihi suauiolum dare vis, homo rusticus? atqui,
O miser, haud didici dare basia agrestibus vnquam;
Sed magis vrbanis soleo oscula figere labris.
Non mihi tu nitidum os labris sordentibus vnquam
Contigeris, nec per somnum.

Vtitur eodem et M. Tullius in Epistolis ad Atticum: politiko\s2 a)nh\r, ou)=d' o)/nar quisquam inueniri potest. Theocritus in Megara Herculis vxore, to/d' ou)d' o)/nar h)/luqen a)/llw|. id est. Quod alij ne per somnum quidem accidit. Galenus peri\ fusikw=n duna/mewn. lib. 2. *kai\ tau=ta ou)k e)xrh=n a)gnoei=n to\n e)rasi/straton, ei)/per ka)/n kat' o)/nar pote\ toi=s2 e)k tou= peripa/tou sune/tuxen. id est. Atque, haec oportebat non esse ignota Erasistrato,


page 145, image: s0145

si modo vel in somnis vnquam illi cum Peripateticis incidisset consuetudo. Solent autem vel extremae sortis homines aliquando magnifica quaedam somniare, quemadmodum apud Lucianum Micyllus, qui per somnium opulentissimus, experrectus, cerdo quispiam erat Iro pene pauperior. Nam somniare, sperandi genus est. Vnde et Virgilius in Bucolicis, spes inanes amantum somnia vocat:

An qui amant, ipsi sibi somnia fingunt?

Huc respexit et Flaccus in Satyris, cum ait:

Cum te seruitio longo, curaque leuarit,
Et certum vigilans quartae sit partis Vlysses
Audieris heres. ---

Itaque Ne per somnium quidem, perinde valet, quasi dicas, quod ne sperare quidem audeas. Plutarchus in libello, quem scripsit aduersus Stoicos, adagium extulit paulo diuersius, w(=n ou)d' o)nei/rata labei=n ma=llo/n e)sti para\ ta\s2 koina\s2 e)nnoi/as2, id est, quorum ne somnia quidem magis capere licet extra communes cogitationes. Diuus Chrysostomus aduersus Iudaeos concione tertia sic extulit, ou)d' w(s2 o)/nar.

Per nebulam, per caliginem, per somnium.

QVARVM rerum ambiguam quandam, ac tenuem, peneque euanidam memoriam aut intelligentiam obtinemus, eas res per nebulam recordari, per somnium meminisse, per caliginem videre, proverbio dicimus. Vt, quae puelli vidimus, senes quasi per somnium recordamur, vix tenuibus quibusdam simulacris rerum inhaerentibus animo nostro, qualis est ferme vulgarium insomniorum memoria. Porro, quod per mediam nebulam intuemur, eius confusam duntaxat imaginem, ac velut vmbram incertam aspicimus. Cuiusmodi sunt, quae per caliginem cernuntur in tenebris. Hinc igitur ducta metaphora. Huiusmodi sermonis formae frequenter obuiae sunt apud scriptores. Plautus in Pseudulo: Sunt, quae te volumus percunctari, quae quasi per nebulam nosmet scimus, atque audiuimus. Idem in Captiuis duobus: In memoriam regredior, audisse me quasi per nebulam. M. Tullius libro De finibus quinto: In infirma aetate, imbecillaque mente, vis naturae per caliginem cernitur. Plato de legibus lib. 7. a(\ dh\ le/gw, deilw=sai peirhte/on oi(=on dei/gmata e)cenegko/nta ei)s2 fw=s2, nu\n ga\r legome/nois2 e)/oike kata/ ti sko/tos. id est, Caeterum, quae dico, conandum est, vt velut exemplis in lucem prolatis reddamus perspicua. Nam haec videntur similia iis, quae dicuntur per caliginem quandam. Eodem in lib. legitur kat' u(/pnon, id est, per somnum, siue in somnis.

De asini prospectu.

*peri\ o)/nou paraku/yews2, id est, De asini prospectu. Vetus adagium dici solitum in eos, qui ridendo titulo quempiam calumniantur, aut de friuolis rebus aliquem in ius vocant. Eventus, qui fabulae praebuit occasionem, varie narratur ab auctoribus. Quidam huiusmodi quaedam memorant. Figulus quispiam varias auium formas finxerat, easque in officina collocatas habebat. At asinus quidam, in obseruantius sequente agasone, inserto per officinae fenestellam capite, pariter et aues, et reliqua vasa deiecit, comminuitque. Is, cuius erat officina, agasonem in ius vocat. Cumque rogaretur ab


page 146, image: s0146

omnibus, quanam de re litem moueret: De asini, inquit, prospectu. Alii aues non fictiles, sed veras fuisse volunt, quae asino, sicuti dictum est, per fenestram immittente caput, disturbatae perticam ruperunt, reliquaque vasa subverterunt. Reliqua fabulae vtcunque conveniunt. Lucianus in asino suo paroemiam hanc fingit ex se natam, quod, dum asinus conaretur obliquato capite per fenestram prospicere, quid ageretur, tum sese, tum dominos suos prodidit. Eamque rem magno omnium risu exceptam, in adagionem abiisse, e)c o)/nou paraku/yews2, id est, ex asini prospectu. Porro iuxta Luciani sententiam, magis quadrabit in eos, qui stoliditate sua, dum inepte student dissimulare, ridicule produntur. Hunc Luciani locum aemulans Apuleius in 9. Metamorphoseos suae libro, scribit ad hunc modum: Qua contentione, et clamoso strepitu cognito, curiosus alioqui, et inquieta procacitate praeditus asinus, dum obliquata ceruicem per quandam fenestrulam, quidnam sibi vellet tumultus ille, prospicere gestio, vnus e commilitonibus, casu fortuito conlimatis oculis ad vmbram meam, cunctos testatur in coram. Magnus denique continuo clamor exortus est. Et emersis protinus scalis, iniecta manu quidam me veluti capituum detrahunt, iamque omni sublata cunctatione, scrupulosius contemplantes singula, cista etiam illa reuelata, repertum, productumque et oblatum magistratibus miserum hortulanum, poenas scilicet pensurum, in publicum deducunt carcerem, summoque risu de meo prospectu cauillari non desinunt. Vnde etiam de prospectu, et vmbra asini, natum est frequens proverb. Hactenus Apuleius.

Suo ipsius indicio periit sorex.

CVI confine est illud Terentianum ex Eunucho: Egomet meo indicio miser quasi sorex hodie perii. Verba sunt Parmenonis, qui, delusus a Pythia, prodiderat se seni. Donatus admonet, esse proverbium in eos, qui suapte voce produntur. Atque hinc existimat ductam esse metaphoram, quod soricum proprium sit vel stridere clarius, quam mures, vel strepere magis cum obrodunt friuola, ad quam vocem multi se intendentes, quamuis per tenebras noctis transfigunt eos. Vsurpat hoc adagium dius Aurelius Augustinus in primo De ordine libro erga suum Licentium, qui dum pulsata tabula, soricem strepitu absterret, ipse sese prodebat Augustino, quod vigilaret. Allusit eodem Origenes homilia in Genesim tertia. Sed videbor, inquit, ipse meis indiciis captus.

Induitis me leonis exuuium.

*)endu/ete/ moi th\n leonth\n id est, Induitis me leonis exuuium. In eos dici solitum, qui suscipiunt negocium maius facultate, quique se magnificentius gerunt, quam pro sua conditione. Quidam ab Hercule sumptum putant, cuius hic ornatus erat, vt leonis exuuio tegeretur, deinde altera manu clauam, altera gestaret arcum: atque hoc ornatu descendit ad inferos, Cerberum extracturus. Huc alludens Aristophanes in Ranis, Bacchum fingit, Herculis instar, leonis exuuio, clauaque instructum, ad inferos descendere parantem, vt Euripidem cum Aeschylo certantem audiret. Ridetur autem ab Hercule, quod id gestaminis neutiquam illum deceret, vtpote mollem, et effaeminatum. Eodem pertinet, quod Menippus ille Lucianicus eodem


page 147, image: s0147

ornatu se ab inferis redisse adsimulat. Nihil autem prohibet, quo minus proverbium ad apologum illum referatur, cuius meminit Lucianus in Piscatore: Apud Cumanos asinus quispiam, pertaesus seruitutem, abrupto loro in syluam aufugerat. Illic forte repertum leonis exuuium corpori applicabat suo. Atque ita pro leone se gerebat, homines pariter, ac feras voce, caudaque territans. Nam Cumani leonem ignorant. Ad hunc igitur modum regnabat aliquandiu personatus hic asinus, pro leone immani habitus, ac formidatus. Donec hospes quispiam Cumas profectus, qui saepenumero viderat et leonem, et asinum, atque ob id non erat difficile dignoscere, aurium prominentium indicio, neque non aliis quibusdam coniecturis asinum esse deprehendit, ac probe fustigatum reduxit, dominoque agnoscenti reddidit. Interim autem risum non mediocrem concitabat omnibus Cumanis asinus iam agnitus, quos dudum creditus leo, metu propemodum exanimauerat. Cumanos autem hic appellat, non qui sunt in Italia, sed qui sunt in Aeolide supra Lesbum. Nam et Lesbii et Cumani notati sunt stoliditatis, vt indicat Stephanus. Vsurpat hoc adagium Socrates Platonicus in Cratylo, negans oportere deterreri sese magnitudine disputationis institutae, posteaquam semel leonis pellem esset indutus. Lucianus in Pseudologista: ou) de\ dei= tinos, tou= a)podu/sontos2 th=n leonth\n, w(s2 fanero\s2 ge/noio, kanqh/lios w)\n, ei) mh/ tis2 a)/ ra e)c u(perbore/wn a)/rti e)s2 h(ma=s2 h(/koi, h)\ e)s2 tosou=ton kumai=os ei)/h, w(s2 mh\ i)dw\n e)uqu\s2 ei)de/nai o)/non a(pa/ntwn u(bristo/taton seo)/nta, mh\ perimei/nas2 o)gkome/nou prose/ti a)kou/ein id est, Nec opus est quopiam, qui tibi leonis exuuium detrahat, quo palam fiat te Canthelium esse, nisi quis sane ab ipsis Hyperboreis hospes modo ad nos advenerit, aut vsque adeo Cumanus sit, vt qui viderit, non protinus intelligat te asinorum omnium asinum ferocissimum esse, aut expectet, vt te praeterea rudentem audiat. Eusebius Caesariensis aduersus Hieroclem, oi)xh/setai me\n h(mi=n filo/sofos, o)/nos de\ th=| tou= le/ontos e)pikrupto/menos de/rei id est, Abibit nobis quidem philosophus, caeterum asinus leonis intectus pelle. Demutauit nonnihil de proverbio Lucianus in Philopseude, cum ait: tosou=ton xro/non e)lelh/qei me, u(po\ th=| leonth=| geloio/n tina pi/qhkon periste/llwn id est Tantum temporis non animaduerti eum sub leonis exuuio ridiculam quandam simiam tectam habere.

Midas auriculas asini.

*mi/das2 o)/nou w)=ta, id est, Midas auriculas asini. Refertur a Diogeniano. Natum a fabula notissima Midae, regis Phrygiae, cui Phoebus, quod stolide Panem canentem sibi praetullisset, asininas affixit auriculas. Quas cum diu mitra occuluisset, tandem a tonsore animaduersum est, ac prolatum in vulgus. Porro adagium recte dicetur, vel in stolidos, et crassis auribus, pinguique iudicio homines, vel in tyrannos, quibus cum aures sint asininarum instar longae, procul etiam audiunt, velut auscultatoribus dimissis, qui audita referant. Quos Plutarchus in libro de curiositate, w)takousta\s2 appellat, et prosagwgi/das2. Eoque Lucianus in libello, cui titulus, Non esse facile credendum delatoribus, calumniae depingens imaginem, Midae aures illi tribuit, propter studium subauscultandi, captandique, quid alii rerum faciant:


page 148, image: s0148

e)n decia=| ti\s2 a)nh\r ka/qhtai ta\ w)=ta pammege/qh e)/xwn: mikrou= dei=n th=s2 tou= mi/dou proseoiko/ta. id est, Ad dexteram vir quispiam sedet, auriculis maximis, quales ferme Midae fuerunt. Aristophanes in Pluto:

*mi/das2 me\n ou)=n, h)\n w)=t' o)/nou la/bhte.

id est,

Midas quidem itaque, si asini aures sumatis.

Quo loco interpres admonet proverbii de auriculis asininis, eiusque commenti varias allegat causas. Quosdam auctores esse, Midam hunc ob contemptum aliquando, vituperatumque Bacchi numen, in asinum fuisse conuersum. Alii narrant, cum aliquando praeteriret asinos huius dei, atque eos affecisset iniuria, iratum Bacchum, Midae auriculas asininas addidisse. Sunt, qui dicant, huic aures natura praelongas fuisse, et asininarum instar prominentes, atque hinc fabulae iocum ortum esse. Quanquam pluribus placet, hac allegoria significatum, Midam, vtpote tyrannum, Corycaeos, ac subauscultatores dimittere solitum, per quos quaecunque per omnem regionem vel fierent, vel dicerentur, cognosceret, nimirum illis vtens aurium vice. Proinde, cum vulgus admiraretur, ab illo resciri etiam ea, quae clam, ac procul fierent, occasionem fabulae dederunt, vt Midas diceretur auriculas asini habere: vel quod nullum aliud animal acrius audiat, quam asinus, excepto mure: vel quod aures habeat omnium longissimas. Persius:

Auriculas asini quis non habet?

Ferunt nonnulli primum a poeta scriptum fuisse.

Auriculas asini Mida rex habet.

Deinde metu Caesaris scripturam mutasse, Quis non habet?

Hinc illae lacrymae.

Ex Andria Terentiana per allusionem proverbialiter vsurpatum videtur ab Horatio: Hinc illae lacrymae. Vsurpauit ad hunc modum M. Tullius in actione pro M. Caelio: Hinc illae lacrymae, nimirum et haec causa est horum omnium scelerum, atque criminum. Dicetur autem de rei causa aliquandiu dissimulata, quae vere tandem deprehendatur. Sumuntur autem frequenter id genus allusiones a claris auctoribus et in proverbii vicem transferuntur, etiam si nulla figura proverbialis adsit. Quod genus illud ex Homero saepius iteratum in Epistolis Ciceronis ad Atticum, ai)de/omai trw=as2, id est, Vereor Troianos.

Haec Helena.

NON dissimili figura dixit Lucianus in Eunucho, *au(/th w)= pa/mfile e(le/nh u(pe\r h(=s e)monoma/xoun, id est, Haec ipsa erat Helena, pro qua digladiabantur. Loquitur autem de duobus Peripateticis, mercedis, ac lucri cupiditate turpiter apud iudices contendentibus. Allusit ad monomachiam, id est, singulare certamen, quod inter Menelaum et Paridem factum describit Homerus Iliad. lib. 3.

Ebur atramento candefacere.

EBVR atramento candefacere, est genuinae formae cultum, atque ornatum externum inducere, quo decus illud natiuum obscuretur magis quam illustretur. Proinde lena Plautina puellae naturali forma praeditae, tamen cerussam ad oblinendas malas postulanti: Vna, inquit, opera ebur atramento candefacere postules. Propterea quod omne lenocinium rebus natura pulchris dehonestamentum afferat, non venustatem.


page 149, image: s0149

Veluti, si quis veritatem, qua nihil est pulchrius, rethorum pigmentis conetur exornare. Porro, quemadmodum cerussa ad candorem conciliandum adhiberi consueuit, itidem purpurissa ad tingendas rubore malas. Simili forma dixit in Mostellaria: Noua pictura interpolare vis opus lepidissimum.

Syncerum vas incrustare.

EODEM ferme pertinet Horatiana metaphora, quae in Sermonum lib. 1. legitur Sat. 3.

At nos virtutes ipsas inuertimus, atque
Syncerum cupimus vas incrustare.

Hoc est, quae per se recta sunt, ea nominibus alienis impositis deprauamus, atque obtegimus. Quanquam potest et ad superiorem sententiam eleganter accommodari: hoc est, cum rebus per se decentibus tectorium inducimus, quod tegat, et obscuret natiuum decus, non augeat.

Pulchrorum, etiam autumnus pulcher est.

*tw=n kalw=n kai\ o)pw/rh kalh\. id est, Pulchrorum, etiam autumnus pulcher. Metaphora proverbialis nata ex Archelai apopthegmate, quod ab eo dictum Plutarchus refert in Euripidem, qui iam pubescentem, atque exoletum Agathonem in conuiuio suauiabatur. Non abludit ab illo Homerico, quod alio reddemus loco, e)k th=s2 kala/mhs2 ginw/skein, id est, E culmo cognoscere. Vernis enim mensibus nihil non tenerum ac nitidum, cum omnia adhuc in flore, aut in herba sunt. Caeterum autumni tempore posteaquam iam in culmos, aut caulem excreuerunt, horridiora videntur. Quadrat igitur in ea, quae cum natura sint egregia, ne tum quidem fastidienda videntur, cum maturuerunt. Alioqui nihil fere tam foedum, quod non aliquando niteat aetate. Dicetur non ineleganter et in eos, qui belle portant aetatem.

Magnorum fluminum nauigabiles fontes.

SIMILI metaphora videtur dictum et illud, quod refert, ac notat Fabius in octauo Institutionum libro. Magnorum fluminum nauigabiles fontes sunt. Eam sententiam ait se iuuene decantatam fuisse. Significat autem, praepotentium quantulacunque, plus pollere, quam vniuersas tenuium opes. Caeterum notat Fabius hoc sententiarum genus, quod palam falsae videantur.

Generosioris arboris statim planta cum fructu est.

Similimam huic codem loco subiicit: Generosioris arboris statim planta cum fructu est. Quo quidem id innui videtur, egregia, beneque nata ingenia, statim maturescere, et ad frugem pervenire. Taxat Fabius et hoc sententiae genus. Nobis tamen visum est in adagiorum catalogum has quoque referre, quod vulgo celebres fuisse testatur; et impudentior hyperbole, sicut paulo superius dictum est, non reiicitur ab hoc genere.

Cornicum oculos configere.

M. Tullius in oratione pro Muraena scribit ad hunc modum: Deinde etiam si quid apud maiores nostros fuit in isto studio admirationis, id enunciatis vestris mysteriis, totum est contemptum, et abiectum. Posset agi lege, necne, pauci quondam sciebant. Fastos enim vulgo non habebant. Erant in magna potentia, qui consulebantur, a quibus etiam dies tanquam a


page 150, image: s0150

Chaldaeis petebantur. Inuentus est scriba quidam Cn. Flauius, qui cornicum oculos confixerit, et singulis diebus ediscendos fastos populo proposuerit, et ab ipsis iureconsultis, eorum sapientiam compilarit. Itaque irati illi, quod sunt veriti, ne dierum ratione peruulgata, et cognita, sine sua opera lege posset agi, notas quasdam composuerunt, vt omnibus in rebus ipsi interessent. Idem in actione pro L. Flacco: Hic Hercule cornici oculum, vt dicitur: nam hunc Hermippum hominem eruditum, ciuem suum, cui debebat esse notissimus, percussit. Porro prouerbium natum sit ex apologo quopiam, an ex euentu, an ex metaphora sumtum, non satis liquet. Vndecunque fluxerit, perinde valere videtur, cornicum oculos configere, quasi dicas, nouo quodam inuento veterum eruditionem obscurare, efficereque, vt superiores nihil scisse, nihil vidisse videantur. Effertur autem per ironiam. Nec admodum diuerse vsurpauit Macrobius lib. Saturnalium septimo. Et quia inquiens, his loquendi labyrinthis nos impares fatemur, age Vecti, hortemur Eustachium, vt recepta contraria disputatione, quidquid pro vario cibo dici potest, velit communicare nobiscum: vt suis telis lingua violenta succumbat, et Graecus Graeco eripiat hunc plausum, tanquam cornix cornici oculos effodiat. Hactenus Macrobius. Illud non ab re fuerit admonere lectorem, vt etiam atque etiam consideret, num cornicum viuacitas, et concordia huic adagioni locum fecerit. Siquidem cornix antiquitus Concordiae symbolum erat. Eiusdem viuacitas etiam Graeco prouerbio celebrata est. Vt is videatur cornicum oculos velle configere, quisquis ea, quae antiquitas magno consensu approbauit, damnare, ac rescindere conetur. Nec admodum absurdum, si quis in hunc modum accipiat, vt dicatur oculos cornicum configere, qui perspicacissimis, oculatissimisque visum adimat, offundatque tenebras: aut rem ipsissimam acu, quod aiunt, tangat: tantus videlicet artifex, vt non solum scopum, aut auem, verum et ipsos oculos iaculo feriat.

Gladiatorio animo.

PROVERBII speciem habet, quod legimus in Phormione Terentiana. Hem gladiatorio animo ad me affectant viam. Quo significatur, ita tendi ad nocendum alteri, vt id cum proprio etiam periculo tentetur, animo pertinaci, paratoque vel perdere, vel perire. Nam gladiatori composito ad certamen haec pugnae proposita sors est, aut occidere, si occupauerit; aut occumbere, si cessauerit. Aristoteles audaciam huiusmodi, cum propriae salutis contemtu coniunctam, Celticam appellat.

Frusto panis.

FRVSTO panis, pro re quantumlibet pusilla, ac vili, nostris quoque temporibus vulgo dictitant. M. Cato in oratione quadam M. Caelio vilitatem opprobrans, non loquendi tantum, verum etiam tacendi: Frusto, inquit, panis conduci potest, vel vti taceat, vel vti loquatur. Citatur locus ab A. Gellio in Noctibus Atticis. Videtur hyperbole sumta, vel a canibus, quos frusto panis inuitare solemus, vel a mendicis.

Quem mater amictum dedit, obseruare.

QVEM mater amictum dedit, obseruare, pro eo, quod est, pueriliter ex alieno praescripto viuere, legitur


page 151, image: s0151

apud Quintilianum libro quinto. Nam, quid, inquit, illa miserius lege, veluti praeformatas infantibus literas prosequentium, et vt Graeci dicere solent, quem mater amictum dedit, solicite custodientium? Quibus ex Fabii verbis apparet, Graecis in prouerbio fuisse. Vsurpat autem, et indicat adagium Lucianus in Nigrino: kai\ po/qen o( taw\s2 ou(=tos2. kai\ ta/xa th=s2 mhtro/s2 e)sti au)tou=. id est, Et vnde hic pauo. Atque fortassis materna vestis est. Dicuntur haec scommata in eum, qui versicolore veste amictus aduenerat. Plutarchus in commentario de Fortuna Alexandri, di/khn nhpi/ou paido\s2, fula/ttonta th\n peribolh\n, h(\n h( pa/trios2 au)tw=| shnh/qeia, kaqa/per titqh\ perie/qhke. id est, More puelli seruantem amictum, quem illi patriae consuetudo veluti nutrix addiderat. Quin hoc ipsum, quo nihil iam tritius, Ex praescripto viuere, prouerbiali metaphora dictum apparet, tracta videlicet a pueris, quibus, vt inquit Plato, e)n th=| grafi/di, id est, in tabula graphiaria doctor exemplar praescribit, quod imitantes, literarum notulas consuescant effingere. Hoc imitationis genus, velut addictum, ac seruile, ridet Horatius:

O imitatores seruum pecus, vt mihi saepe.
Risum, saepe iocum, vestri mouere tumultus.

Et Fabius nihil putat ad bene dicendum inutilius, quam ita seruire praeceptis artis, vt non ausis digitum latum ab illis discedere, si quando causae ratio postulabit.

Quid distent aera lupinis.

PROVERBII faciem habet, quod est apud Horatium:

Nec tamen ignorat, quid distent aera lupinis.

Id est: nouit discrimen rerum vilium, et pretiosarum. Agit autem Horatius de iis, qui beneficia non ita conferunt in quosvis, velut abiiciant, sed ita collocant, vt expendant, et eius meritum, ac dignitatem, cui praestant, et pretium muneris, quod largiuntur. Porro lupini vilitatem prouerbialiter notauit et Iuuenalis:

Tunicam mihi malo lupini, Quam si me toto laudet vicinia pago.

Notat et Lucianus in libello De mercede seruientibus, cum rogat, num vsque adeo defuerit lupini, et aquae fontanae copia, vt in eam sese coniiceret seruitutem.

Me mortuo, terra misceatur incendio.

EXTAT Graecus senarius paroimiw/dhs2 apud Suetonium Tranquillum in vita Neronis:

*)emou= qano/ntos2 gai=a mixqh/tw puri\.

id est,

Me mortuo conflagret humus incendiis.

Quod eum a quodam sermone communi diceretur: Nero, respondens, Imo, inquit, e)mou= zw=ntos2, i. Me viuo, alludens ad vrbis incendium, quod paulo post effecit. Meminit huius prouerbii M. Tullius lib. De finib. bonorum tertio. Quoniamque illa vox inhumana, et scelerata dicitur eorum, qui negant se recusare, quo minus ipsis mortuis, terrarum omnium deflagratio consequatur, quod vulgari quodam versu Graeco pronunciare solent. Item Seneca lib. de Clementia secundo, cum dicit, multas voces magnas, sed detestabiles, in vitam humanam peruenisse, celebresque vulgo fieri, vt illam, Oderint, dum metuant. Cui, inquit, Graecus versus similis est, qui se mortuo terram misceri ignibus iubet.



page 152, image: s0152

Mare caelo miscere.

MARE caelo miscere. Prouerbialis hyperbole est, pro eo, quod est, omnia perturbare, nihilque non facere. T. Liuius: Quid est, quod caelo terram, terrae caelum misceant? Idem alibi: Quid tandem est, cur caelum ac terras misceant? Iuuenalis:

--- Clames licet, et mare caelo
Confundas, homo sum. ---

Lucianus in Dialogo Promethei, et Mercurii: ti/ ou)=n dia\ tou=to e)xrh=n to\ tou= lo/gou, th=| gh=| to\n ou=rano\n a)namemi/xqai. id est, Quid igitur oportebat ea gratia, terrae, quod dici solet, miscere caelum? Virgilius in quinto, de Iunone omnia tentante:

--- Maria omnia caelo Miscuit.

Idem paulo diuersius in duodecimo:

--- Non si tellurem effundat in vndas
Diluuio miscens, caelumve in tartara soluat.

Aristophanes in Lysistrata, non dissimili figura dixit:

*ta\ d' u(pe/rtera ne/rtera qh/sei
*zeu\s2 u(yibreme/ths2.

id est,

--- Quin et supera infera reddet
Iuppiter altifremus.

Plutarchus in vita Romuli sic vsurpat, vt caelum terrae misceant, qui ex hominibus deos, ex diis homines faciunt, et quae sunt hominum fabulantur de diis: a)pognw=nai me\n ou)=n panta/pasi th\n qeio/thta th=s2 a)reth=s2, a)no/sion kai\ a)genne\s2, ou)ranw=| de\ mignu/ein gh=n, a)be/lteron. id est, In totum abnegare diuinitatem virtutis, impium est, et ingenerosum: caeterum caelo miscere terram, stuporis est.

Miscebis sacra profanis.

CONSIMILI figura dixit Horatius:

--- Miscebis sacra profanis.

Id est, Nihil non facies. Item, Confundens fasque nefasque. Apud veteres multum erat discriminis inter res hominum, ac res deorum, adeo, vt Homerus etiam vocabula discernat, quibus Dii consueuerunt vti, a vocibus humanis. Et Pythagoras a quibusdam iusserit abstineri, quod numinibus essent consecrata. Vnde, qui nihil habent pensi, quique nihil non audent, miscent sacra profanis.

Omnium horarum homo.

QVI seriis pariter, ac iocosis esset accommodatus, et qui cum assidue libeat conuiuere, eum veteres omnium horarum hominem appellabant. Atque ita vocatum Asinium Pollionem, auctor est Fabius. Apud Suetonium Tiberius duos quosdam combibones suos, iucundissimos, et omnium horarum amicos profteri solet, etiam codicillis. Eiusmodi amicum eleganter simul, et graphice depinxit Ennius, sub persona Gemini Seruilii. Carmen, quanquam extat apud Aulum Gellium noctium Atticarum libro duodecimo, c. 4. tamen non grauabimur adscribere:

Hocce loquutus, vocat quicum bene saepe libenter
Mensam sermonesque suos, rerumque suarum
Comiter impertit, magna cum lapsa diei
Pars foret, e summis rebus, paruisque gerundis
Consilio, induforo, lato, sanctoque senatu.
Cui res audacter magnas, paruasque, iocumque
Eloqueret: quae tincta malis, et quae bona dictu
Euomeret, si quid vellet, tutoque locaret.
Quocum multa volup', ac gaudia, clamque palamque


page 153, image: s0153

Ingenium, cui nulla malum sententia suadet,
Vt faceret facinus, leuis tamen, haud malus, idem
Doctu' fidelis, suauis homo, facundus, suoque
Contentus atque beatus, scitus, secunda loquens, in
Tempore commodus, et verborum vir paucorum.
Multa tenens antiqua, sepulta, et saepe vetustas
Quae facit, et mores, veteresque, novosque tenentem.
Multorum veterum leges, diuumque, hominumque
Prudentem, qui multa loquive, tacereve possit.

Talis et inter philosophos fuisse traditur Aristippus: qui Dionysii iussu cum caeteris nec in feminea purpura saltare detrectauit, Platone recusante, addens vel in Bacchanalibus oportere pudicum esse. Hinc Horat.

Omnis Aristippum decuit color.

Contra, qui suis quibusdam sunt moribus, neque faciles ad cuiusvis hominis conuictum, perpaucorum hominum homines dicuntur, vt apud Terentium. Apud Horatium autem, Communi sensu plane caret, inquimus.

Veritatis simplex oratio.

REFERTVR in Diogeniani collectaneis hoc adagium. Extat autem in Phoenissis Euripidis, ad hunc modum:

*(aplou=s2 o( mu=qos2 th=s2 a)lhqei/as2 e)/fu,
*kou' poiki/lwn dei= t' a)/ndix' e)rmhneuma/twn
*)/exei ga\r au)th\ kairo\n. o( d' a)/dikos2 lo/gos2
*nosw=n e)n au)tw=|, farma/kwn dei=tai sofw=n.

id est,

Simplex, vafris nec est egens ambagibus
Interpretum: siquidem ipsa per se congruit.
At sermo iniquus, quia per se sit morbidus,
Medicamenta exquisita deposicit sibi.

Citatur a Seneca epistola 49. Nam, vt ille ait tragicus, veritatis simplex oratio est. Prouerbium vsurpabitur, vel in rhetores ac poetas, qui mendacia verborum lenociniis fucare solent. Vel in blandiloquos, qui quod non ex animo dicant, solent accuratius adornare sermonem, ac veros affectus hoc diligentius imitari verbis, quo magis vacant affectibus:

Vt, qui conducti plorant in funere, dicunt,
Ac faciunt prope plura dolentibus ex animo:

Cum interim simplex illa, rusticanaque veritas, negligat id genus orationis fucos: *ta\ su=ka su=ka, th\n ska/fhn ska/fhn. id est, Ficus ficus, ligonem ligonem appellans. Vel in astrologos, qui vaticinia sua verbis ambiguis efferunt, ne queant deprehendi, sitque rima quaepiam, per quam elabantur. Denique in eos, qui perplexe loquuntur, dum verum dissimulant. Nam hoc indicio saepenumero deprehenditur vanitas, velut in Eunucho Terentiana:

Pergin' scelesta mecum perplexe loqui?
Scio, nescio, abiit, audiui, ego non adfui,
Non tu isthuc mihi dictura aperte es, quidquid est?

Tunicae pallio propior est.

APVD Plautum in Trinummo


page 154, image: s0154

legitur allegoria prouerbialis. Tunica pallio propior est. Quo significatum, ex amicis nos aliis, atque aliis magis esse deuinctos, neque parem omnium habendam esse rationem. Apud veteres primum in officio locum habebant parentes, proximum pupilli nostrae fidei crediti, tertium clientes, quartum hospites, quintum cognati et affines, vt indicat Gellius lib. 5. ca. 13. Praeterea quaedam negotia propius aliis ad nos pertinere. Pallium extrema vestis apud Graecos, quemadmodum apud Romanos toga. Tunica toga tegebatur, vt frequenter apud Homerum, xlai=nai, kai\ xitw=nes2, simul nominantur.

Genu sura propius.

*go/nu knh/mhs2 e)/gguon, id est, Genu sura propius. Qui Graecas paroemias collegerunt, aiunt, hoc adagium ex euentu quodam esse natum. Cum in praelio quidam conspiceret duos amicos, pariter de vita periclitantes, fratrem, et consobrinum, neque posset vtrique simul ferre suppetias, omisso consobrino fratrem defendit, atque hanc interim sententiam pronunciauit, quae postea transierit in prouerbium, go/nu knh/mhs2 e)/gguon. Id refertur ab Aristotele lib. Moralium nono: Accedunt, inquit, eodem et prouerbia vniuersa, vt Anima vna, et Amicorum communia sunt omnia, et Amicitia est aequalitas, et Tibia genu propinquius. Theocritus in Idyllio, cui titulus Charites, tribuit hoc adagium viro tenaci, qui sibi viuat, neque quidquam velit impertiri amicis.

*pa=s2 d' u(po\ ko/lpou xei=ras2 e)/xwn po/qen au)/cetai a)qrei=
*)arguros2, ou)deken i)\en a)potri/yas2 tini\ doi/h,
*)all' eu)qu=s2 muqei=tai, a)pote/rw h)\ go/nu kna/ma,
*au)tw=| moi/ ti ge/noito.

id est,

Verum quisque sinu dextram occulit, illud et vnum
Cogitat, vnde sibi congesta pecunia crescat,
Nec cuiquam abstersa rubigine donet amico.
Imo statim hoc, Mihi sura genu longinquior, inquit?
Ipsi malim aliquid detur mihi.

Athenaeus libro nono eo deflexisse videtur, vt dicat de iis potius, quae proprius ad rem pertinent. Ex hoc igitur Plautus suum illud effinxisse videtur: Tunica pallio propinquior. Confinis est huic adagio illa Hesiodi sententia:

*mhde\ kasignh/tw| i)=son poiei=sqai e(tai=ron.

id est,

Sed nec germano quisquam est aequandus amicus.

Est enim inter hos, quos amamus habendus ordo. Nihil autem vetat, quo minus ad rem torqueatur, quod genus, si quis dicat maiorem habendam esse vitae, quam pecuniae, corporis, quam vestis, animi, quam corporis rationem, recte adduxerit, go/nu knh/mhs2 e)/gguon.

Omnes sibi melius esse malunt, quam alteri.

EANDEM ferme sententiam Terentius simpliciter extulit in Andria:

Verum illud verbum est, vulgo quod dici solet,
Omnes sibi esse melius malle, quam alteri.

Rursus in eadem fabula prouerbium ad personam detorsit:

Heus proximus sum egomet mihi.

Aristoteles libr. Moralium Eudemiorum septimo, *dokei= ga\r e)ni/ois2 ma/lista e(/kastos2 au)to\s2 au(tw=| fi/los, id est, Nonnullis enim videtur quemque sibi potissimum amicum esse: Idem Plato


page 155, image: s0155

libr. de legibus. 5. *tou=to de\ e)sti\n o( le/gousin, w(s2 fi/los2 au(tw=| pa=s2 a)/nqrwpos fu/sei te/ e)sti, kai\ o)rqw=s2 e)/xei. Hoc est autem, quod aiunt, vnumquemque natura sibi amicum esse, idque recte fieri. Sed Terentianam sententiam Euripides extulit in Medea:

*(ws2 pa=s2 tis2 au)to\n tou= pe/las2 ma=llon filei=.

id est.

Quod quisque semet plus amico diligit.

Vel sic:

Quod quisque se plus atque amicum diligit.

Rursum in Graecarum sententiarum collectaneis:

*filei=d' e(autou= plei=on ou)dei\s2 ou)de/na.

id est:

Nemo seipso diligit quenquam magis.

*fi/lautoi.

QVI sibi vehementer placent, quique suis ipsorum commodis impense student, aliorum rebus vel neglectis, vel etiam afflictis, a Graecis eleganter fi/lautoi vocantur. Vitium ipsum filauti/a dicitur. Quod apposite circumloquens Horatius.

Caecus, inquit, amor sui.

Id vitii Plato malorum omnium fontem autumat. Aristoteles nono Moralium libr. satis indicat hanc filau/tou probrosam appellationem, ceu prouerbialem vulgo iactatam fuisse, cum ait, homines sui supra modum amantes a multitudine male audire, quippe qui foedo, infamique cognomine vocentur fi/lautoi. Contra, qui sibi displicent, putiduli vocantur. Martial.

Altera rancidula est, altera putidula est.

Est autem id vitium fere insitum, vt sua cuique magis probentur, quam aliena, quod tamen eximie videtur fuisse in Afris. id quod eleganter notat Galenus libro tw=n fusikw=n duna/mewn primo: *ou(/tws2 a)/ra dusapo/tripto/n ti kako/n e)stin h( peri\ ta\s2 ai(re/seis2 filotimi/a, kai\ duse/knhpton e)n toi=s2 ma/lista, kai\ yw/ras2 a(pa/shs2 dusiatw/teron. Adeo de sectis contentio malum est, quod aegre excutitur, et cum primis ineluibile, denique quauis scabie insanabilius.

Extra telorum iactum.

*ecw belw=n id est. Extra telorum iactum, pro eo quod est, in tuto, citraque periculum. Translatum a bellis, vbi qui nolunt feriri iaculis, longius semouent sese, quam vt possint contingi iactu teli, aut in loco a iaculis defenso se continent. Vnde illud frequens apud historicos: Iam ad teli iactum peruenerant. Q. Curtius libr. 3. Iam in conspectu, sed extra teli iactum vtraque acies erat. Idem lib. 4. Vt extra teli iactum essent. Ac rursum: Non dum ad teli iactum peruenerant. Quod Graeci dicunt e)nto\s2 belw=n. Neque vero tantum ij dicuntur e)/cw belw=n esse, qui longius absunt, quam vt iaculo contingi possint, verum etiam qui vtcunque tuti sunt. Seneca lib. De beneficijs 7. simili tropo dixit. Extra ictum: Iniuriam Deo sacrilegus quidem non potest facere, quem extra ictum sua diuinitas posuit. Lucianus in Votis: e)piskopei=n e)/cw be/lous2 u(peraiwrou/menon. Optat quispiam pennas, vt e sublimi spectare possit dimicantes, ipse tutus a iaculis. Idem, kai\ e)/cw h)=n be/lous2. id est, Iamque extra teli coniectum erat. Polyphemus de Vlysse, qui iam fugerat, vt cum Cyclops telo assequi non posset, Odysseae K. ad finem. Idem rursus, ai( de\ mou=sai dia\ ti/ a)/trwtoi, kai\ e)/cw belw=n ei)si\n, id est, Cur musas non feris, atque a tuis telis


page 156, image: s0156

sunt tutae? Adlusit huc idem in Nigrino, kai\ kaqa/per o(zeu\s2 to\n e(/ktora u(pecagagw=n e)mauto\n e)k bele/wn fasi\n, e)kte a)ndroktasi/hs2 e)kq' a(/imatos2, e)/k te kudoimou=, to\ loipo\n oi)kourei=n ei(lo/mhn. id est. Quem admodum Iuppiter Hectorem, ita meipsum a iaculis eximens, vt aiunt. Atque a caede virum, atque a sanguine, deque tumultu, reliquum vitae tempus domi sedere destinabam. Est autem apud Homerum Iliados c.

*)ec bele/wn, mh/poutis2 e)f' e(/lkei e(/lkos2 a)/rhtai.

id est:

Extra tela, vti ne quis vulnus forsitan addat
At vulnus.

Contra, quem obnoxium periculo videri volemus, hunc e)nto\s2 tou= be/lous2 dicere poterimus. Lucianus in Baccho, ou)d' e)nto\s2 tou= be/lous2 gene/sqai u(pomei/nantes2. id est. Ne tantisper quidem manentes, vt intra teli iactum esset. Virgilius in vndecimo.

Iamque intra iactum teli progressus vterque.

Post principia.

EANDEM ferme sententiam habet, Post principia. Sumptum a bellis, in quib. tutissimus locus est post principia. Siquidem in prima acie stabant hastati, in secunda principes, robustior aetas: hos sequebantur scutati omnes, maxime insignes armis, post hos triarij, et rorarij, quemadmodum indicat T. Liuius Decadis primae lib. 8. Itaque nullus in acie locus tutior, quam post principia. Terentius in Eunucho:

Tu hosce instrue, hic ego ero post principia.

Inde omnibus signum dabo. Erat autem hic locus timido nebuloni conueniens, id quod videns Gnatho, Illuc, inquit, est sapere, vt hosce instruxit, ipsius sibi cauit loco. Idem hoc Pyrrhus factitauit. Donatus admonet eum vsum verbo militari. Porro Vegetius libro De re militari secundo testatur, principales in acie milites, proprie dici principia. Sic enim ait: Antiqua ordinatione legionis exposita, principalium militum, et vt proprio verbo vtar, principiorum nomina, ac dignitates secundum praesentes matriculas indicabo. Auxius apud Varronem: Ego vero, vt aiunt, post principia in castris. In prouerbio, Res ad triarios redijt, plura de his comperies.

Procul a pedibus equinis.

*)ek tw=n podw=n i(ppei/wn, id est. Procul a pedibus equinis. Etiam hodie vulgo dicitur [correction of the transcriber; in the print dicicur], cum significant fugiendum esse periculum. Hac voce monere consueuerunt, vt quisque sibi caueret in certaminibus equestribus, e)/cw tw=n podw=n i(ppei/wn, id est, Extra pedes equinos. Eam deinde vulgus prouerbij vice vsurpauit.

Porro a Ioue, atque fulmine.

*po/r)r(w [note of the transcriber: in the print: *po/r)r)w ] dio/s2 te, kai\ keraunou=, id est. Procul a Ioue pariter, atque a fulmine. Refertur a Diogeniano. Admonet, non esse agendum cum praepotentibus, qui nutu possint perdere si quando libeat, maxime cum regibus, ac tyrannis. Habent enim fulmen, quando commoueantur. Porro Ioui fulmen attribuunt poetae, et reges quidam hac effigie suos colossos fingi voluerunt, auctore Plutarcho. Citatur a Suida huiusmodi hemistichion:

*)aleu\ a)po\ mei/zonos2 a)ndro\s2.

id est:

Maiorem vitato virum.

Refertur et hoc a Diogeniano inter adagia. Monet autem, parum esse tutum habere commercium cum


page 157, image: s0157

principibus, quibus quod libuit licet, et in quos apposite dixeris illud Graecorum apophthegma: *me/gas2 ou)=n o( ki/ndunos2 bou/lesqai a(\ mh\ dei=, to\n a(\ bou/letai poiei=n duna/menon. id est. Ingens periculum, velle quae non decet eum, qui possit quicquid voluerit efficere. Huc pertinet, quod Callisthenem admonuit Aristoteles, vt cum Alexandro aut raro loqueretur, aut iucunda. Item, quod refert Plutarchus in vita Solonis: is spretus est a Croeso, quod de felicitate nimium libere respondisset. itaque, cum Aesopus fabularum scriptor admoneret illum, o(/ti toi=s2 basileu=si dei= w(s2 h(/kista h)\ w(s2 h(/dista o(milei=n, i. quod cum regibus aut quam minime, aut quam iucundissime colloquendum esset: Solon retorsit dictum hunc in modum, ma\ dia\ a)ll' w(s2 h(/kista, h)\ w(s2 a)/rista, i. non per Iouem, imo potius aut quam minime aut optime. Adlusit ad prouerbium Ouidius, hoc attactus fulmine.

Viue tibi, quantumque potes praelustria vita.
Saeuum praelustri fulmen ab arce venit.

Septem conuiuium, nouem conuicium.

SEPTEM conuiuium, nouem conuicium. Elegans vel ob ipsam prosonomasi/an sententia, qua significatum est, in conuiuium paucos adhibendos esse, alioqui fore tumultuosum, atque insuaue. Quod significans Horatius:

--- Locus est, inquit, et plurib. vmbris,
Sed nimis arcta premunt olidae conuiuia caprae.

Extabant antiquitus leges, quae praescriberent simul et moderatum conuiuarum numerum, et sumptus modicos. M. Terentius Varro apud Celsum censet conuiuas intra Gratiarum, et Musarum numerum oportere consistere, ne aut plures sint septem, aut pauciores tribus. Sed hoc adagium vetat ad Musarum vsque numerum peruenire. Plinius libro vicesimo octauo, capite secundo scribit, Seruium Sulpitium commentum fuisse causam, cur ominosum esset mensam relinquere, quod illis temporibus nondum numerabantur conuiuae plures quinque. Chaerephon apud Athenaeum libro 6. videtur admittere conuiuas vsque ad triginta, duntaxat in nuptiis. Caeterum, quibus datum erat negotium numerandi conuiuas, gunaikono/mous2 appellant. Refert inibi fabulam non illepidam: Parasitus, cum inuocatus venisset ad nuptias, et postremus accumberet, gynaeconomi numeratis conuiuis, iusserunt illum abire, quod contra legem, super numerum triginta secutus esset. At ille, Numerate, inquit, denuo, a me sumentes initium. Hoc pacto non erat futurus supernumerarius. Refertur apud Iulium Capitolinum in vita L. Veri Imperatoris: Et notissimum quidem, inquit, eius fertur tale conuiuium, in quo primum duodecimus accubuisse dicitur, cum sit notissimum dictum de numero conuiuarum, Septem conuiuium, nouem vero conuicium. Conuicium autem dixit pro clamore, quasi conuocium. Torqueri potest ad polyphiliam, aut ad turbam rationum in argumentando, aut exemplorum in suadendo: aut etiam ad polytechniam. Quavis in re turba confusionem parit, ac molestiam.

De gradu deijcere.

PROVERBIALIS allegoria, De gradu deiicere: pro eo, quod est, animo consternari, ac velut a statu mentis dimoueri. M. Tullius


page 158, image: s0158

Officiorum lib. 1. Fortis vero animi est, et constantis, non perturbari in rebus asperis, nec tumultuantem de gradu deiici, vt dicitur, sed praesentis animi vti consilio. Consimilis figurae est, In gradum reponere, quasi in pristinum locum restituere. Quinctilianus institutionum lib. 4. Aut si quid titubauerint, opportuna rursus eius, a quo producti sunt, interrogatione velut in gradum reponantur. Ad eandem formam pertinent, Mouere loco, Deturbare gradu, Restituere in locum.

Post mala prudentior.

*meta\ ta\ deina\ fronimw/teros2. id est, Post acerba prudentior. Vbi quis suo malo fit cautior, non aliter, quam qui gustato veneno, non prius intelligunt esse venenum, quam noxiam eius vim sentire coeperint. Finitimum est ei, quod alibi dicetur:

*rexqe\n de/te nh/pios2 e)/gnw

id est:

At nouit rem factam denique stultus.

Item ei:

*kle/wn promhqeu/s2 e)sti meta\ ta\ pra/gmata.

id est:

Rebus peractis, est Cleon Prometheus,

Adagium recensetur in Collectaneis Apostolii, quem equidem auctorem non adducerem in medium, nisi cogeret inopia magis idoneorum.

Ex ouo prodijt.

*)ec w)ou= e)ch=lqen, id est. Ex ouo emersit. Aiunt dici solitum de magnopere formosis, ac nitidis: quasi neges communi hominum more natos, sed ex ouo, more Castoris, et Pollucis. Siquidem est in poetarum fabulis, Ledam Tyndari filiam, ex Iouis concubitu duo peperisse oua, e quorum altero prodiere gemini Castor, et Pollux, insigni forma iuuenes: ex altero nata est Helena, cuius forma literis omnium est nobilitata.

Non est cuiuslibet Corinthum appellere.

*o*u) panto\s2 a)ndro/s2 e)s2 ko/rinqon e)sq' o( plou=s2 i. Non est datum cuiuis Corinthum appellere. Vetustum iuxta, ac venustum adagium de rebus arduis, et aditu periculosis, quasque non sit cuiuslibet hominis affectare. Inde natum, quod, vt refertur apud Suidam, nec facilis, nec satis tutus sit nautis in Corinthiacum portum appulsus. Nam Strabo lib. Geographiae 8. alio refert originem prouerbij, nempe ad luxum, et meretrices Corinthiorum. Ostendit enim Corinthum, quod in Isthmo esset, duosque haberet portus, alterum aduersus Asiam, alterum Italiae oppositum, negociatorum frequentia locupletissimam fuisse. In eadem templum fuisse Veneri sacrum, adeoque locupletatum, vt plus mille puellas haberet, quas Corinthii Veneri consecrarant, vt in eius honorem prostarent. Itaque harum gratia frequens in vrbem multitudo vndique confluebat, vnde ciuitas maiorem in modum ditabatur: quin etiam negotiatores, hospites ac nautae, propter vrbis luxum, deliciasque immoderatos sumtus facientes exhauriebantur. Atque hinc manasse vulgo prouerbium, Cuiuslibet non est Corinthum appellere. Horatius, et A. Gellius ad Laidem nobile scortum referunt adagium. Nam ille in Epistolis ad hunc modum scribit:

Principibus placuisse viris, non vltima laus est,
Non cuivis homini contingit adire Corinthum,
Sedit, qui timuit, ne non succederet.

Ad Aristippum videlicet adludens, quem Laidi consueuisse notum est, et ita consueuisse, vt gloriaretur se


page 159, image: s0159

vnum habere Laidem, reliquos haberi a Laide. Hic, nempe Gellius lib. 4. c. 7. ex Phocione Peripatetico huiusmodi refert historiam: Lais, inquit, Corinthia, ob elegantiam, venustatemque formae grandem pecuniam demerebat. Conuentusque ad eam ditiorum hominum ex omni Graecia celebres erant, neque admittebatur, nisi qui dabat, quod poposcerat. Poscebat autem illa nimiam quantitatem. Hinc aiunt natum esse illud frequens apud Graecos adagium:

*ou) panto\s2 a)ndro\s2 e)s2 ko/rinqon e)sq' o( plou=s2.

Quod frustra iret Corinthum ad Laidem, qui non quiret dare, quod posceretur. Ad hanc ille Demosthenes clanculum adit, et, vt sui copiam faceret, petit. At Lais muri/as2 draxma/s2, id est, decem drachmarum millia poposcit. Tali petulantia mulieris, atque pecuniae magnitudine ictus, expauidusque Demosthenes auertitur, et discedens, Ego, inquit, poenitere tanti non emo, ou)k w)nou=mai muri/wn draxmw=n metame/leian i. Non emo decem drachmarum millibus poenitudinem. Alii malunt in genere ad omnes Corinthiorum meretrices referre, quarum rapacitatem etiam vetus comoedia taxauit. Aristophanes in Pluto:

*kai\ ta\s2 g' e(tai/ras2 fasi\n ta\s2 korinqi/as2
*(/otan me au)ta/s2 tis2 pe/nhs2 phrw=n tu/xh|
*ou)de\ prose/xein to nou=n, e)a de\ plou/sios2
*to\n prwkto\n au)ta\s2 eu)qu\s2 w(s2 tou=ton tre/pein.

Quos equidem versiculos haud grauaremur Latinos facere, si, quam sunt elegantes, tam essent etiam verecundi. Strabo meminit apophthegmatis cuiusdam meretricii, ex quo licebit earum auaritiam coniicere. Nam, cum matrona quaedam cuipiam huius ordinis probro obiiceret inertiam, quod nihil ageret operis, nulloque lanificio exerceretur: Imo, inquit, ego illa qualiscunque sum, iam ternas telas exiguo temporis spatio pertexui. Nobis tamen non videtur absurdum, si paroemia referatur ad periculosam in Corinthum nauigationem, de qua meminit eodem in libro Strabo. Vt hinc postea deriuata sit ad alios vsus. Parasitus ille Comicus eleganter detorsit prouerbium:

*ou) panto\s2 a)ndro\s2 e)pi\ tra/pezan e)sq' o( plou=s2.

id est:

Adire mensam, haud hominis est cuiuslibet.

Citatur autem a Stobaeo, ex Nicolao quodam poeta comico. Meminit, et exponit hanc paroemiam et Eustathius, enarrans nauium catalogum, additque eam imitatam ex illo versu Sophocleo:

*ou)k e)nqa/d' oi( ploi= toi=si sw/frosi brotw=n.

id est:

Non a modestis nauigatur huc viris.

Extat hic versus, cuius meminit Eustathius, apud Sophoclem in Philotecta. Proinde duplex erit vsus adagij, vel cum significamus rem esse maiorem, quam pro viribus eius, qui conatur aggredi, veluti si quis parum felici natus ingenio, parumque viatico instructus, destinet sequi literas: vel quoties aliquis negotium parum tutum aggredi parat, quod non temere soleat feliciter euenire, veluti si quis apud iudices dwrofa/gous2 litem instituat nunquam finiendam, aut principum aulis sese addicat, aut bellum suscipiat. Nihil enim fere horum ita bene consueuit euenire, vt non poeniteat consilij.

Satis quercus.

*alis2 druo\s2, id est. Sat quercus. Vetus adagium in eos, qui, relicto victu sordido, ad elegantiorem, lautioremque


page 160, image: s0160

digrediuntur. Inde profectum, quod prisci illi mortales rudes, atque inculti, simulatque Ceres vsum frumenti monstrauit, glandibus victitare desierunt. Quamquam Plin. lib. 16. testatur, et sua aetate multas gentes glande victitasse: apud Hispanos etiam in delicijs habitam: adeo, vt bellariorum vice secundis mensis inferretur. Huiusmodi nimirum tragemata conueniebant ijs, quibus dentifricij loco lotium esset. Nec inconcinne quadrabit in eos, qui, relicta antiqua illa virtute, ad mores, consiliaque sui saeculi sese transferunt, ac recentiorum moribus incipiunt vti. Hunc ad modum videtur vsus Cicero, scribens ad Atticum libro secundo in epistola, cuius initium: Multa me sollicitant: Clodij contentiones quae mihi proponuntur, modice me tangunt, etenim vel subire eas videor summa cum dignitate, vel declinare nulla cum molestia posse. Dices fortassis, a(/lis2 tanquam druo/s2. Saluti, si me amas, consule.

Fenestram aperire et similes metaphorae.

APERIRE fenestram, pro eo, quod est, occasionem, ac velut ansam ministrare. Terentius e)n e(auto\n timwroume/nw|: Hui quantam fenestram ad nequitiam patefeceris. Verum hoc non nisi in malam partem, illud etiam in bonam, Aperire ianuam: Plinius Suetonio Tranquillo: Atque adeo illa actio mihi aures hominum, illa ianuam famae patefecit. Plutarchus in libro de Osiride: mega/las2 me\n tw=| a)qe/w| lew=| klisia/das2 a)noi/gontas2. id est. Magna impiae plebi repagula aperientes. Eiusdem formae et illud Ciceronis pro Planco: Quanquam qua nolui ianua in causam ingressus sum. Item illa: Aperire viam, Praestruere viam, Praecludere viam, Iacere fundamenta: quorum alibi meminimus. Diuerso quidem sensu philosophus quidam Cynicus dictus est qurepanoikth\s2, quod in omnium aedes irrumperet, reprehensurus, si quid displiceret: sed tamen ea vox torqueri potest ad eos, qui caeteris viam aperiunt.

Ansam quaerere, et consimiles metaphorae.

ANSA est, qua quippiam prehenditur, ac tenetur. Hinc ducta metaphora, varias adagiorum formas praebuit. Plautus in Persa: An non vides hunc ansam quaerere? id est, captare occasionem rescindendae, irritandaeque pactionis. Quod quidem a Graecorum tractum est figura, apud quos frequens est, labh\n zhtei=n, pare/xein labh\n. id est, ansam quaerere, praebere ansam. Aristophanes in Lysistrata.

*ei) ga\r e)ndw/sei tis2 h(mw=n tai=s2 de\ ka)\n smikra\n labh\n,
*ou)de\n e)llei/yousin au(=tai lipara=s2 xeirourgi/as2.

id est:

Si qua per nos vel pusilla data sit ansa feminis,
Pinguis ipsae nil relinquunt protinus chirurgiae.

Plato libro De legibus tertio- kai\ o( lo/gos2 h(mi=n oi(=on labh\n a)podi/dwdwsin. id est. Et ipse sermo nobis velut ansam praebet. Aristides in Pericle: th\n tou= baskai/nein dokei=n pare/xein labh\n. id est, Ansam praebere, vt inuidere videatur. Idem adsimili figura dixit in Timone: *ou)de\ di/dwsi xw/ran th=| blasfhmi/a|. id est, Neque dat locum conuicio. Rursum Plato libro De legibus septimo: Vt contentionis ansas multis praebuerint. Rursum De republica libro octauo, indicat metaphoram sumptam a palaestritis, quorum haec ars est, sic componere corpus, vt prehendi non possint: pa/lin toi/nhn,


page 161, image: s0161

w(/sper palaisth\s2, th au)th labh pa/rexe, id est, Rursus igitur tanquam palaestrita eandem ansam praebe. Eodem pertinet, In easdem ansas incidere, et ansam arripere, ansam praeterire, ansam negligere: et si qua sunt alia. Epictetus in Enchiridio suo scripsit, vnicuique rei binas esse ansas, alteram, qua teneri possit, alteram, qua non possit. Arripiendum igitur vnumquodque ea qua possit teneri, id est, bona vndique excerpenda, mala toleranda. Philosophus quidam adolescentes nullis mathematicis disciplinis instructos noluit admittere, quod diceret illis deesse ansam philosophiae. Plutarchus autem in libello De audiendis poetis, eleganter scripsit, multas esse corporis partes, per quas sese insinuant vitia, virtuti vero vnicam esse ansam, aures adolescentulorum si purae fuerint, nullisque assentatorum et corruptorum [correction of the transcriber; in the print corruptotum] hominum sermonibus occupatae.

Cyclopis donum.

*ku/klwpos2 dwrea\, id est, Cyclopis munus: pro eo quod est, munus inutile. Cuiusmodi sunt ferme tyrannorum et latronum beneficia, qui solent hoc ipsum magni beneficii loco imputare, quod aut minus, aut serius noceant. In hanc sententiam Cicero Philippica 2. Quod est aliud, P. C. beneficium latronum, nisi vt commemorare possint iis se vitam dedisse, quibus non ademerint. Lucianus e)n kataplw=|. *ou) pa/nu me\ h( tou= ku/klwpos2 e)kei/nh eu)frai/nei dwrea\, to\ u(pisxnei=sqai, o(/ti pu/maton e)gw\ to\n ou)=tin kate/domai id est, Haud admodum me Cyclopis illud donum delectat, videlicet, quod ita pollicetur: Ego Vtin postremum devorabo. Verba sunt Micylli Cerdonis, qui, cum esset questus, quod non statim cum aliis in cymbam Charontis reciperetur, atque hoc ipsum Clotho parca, beneficii vice imputaret, quod interim tantillum morae lucri faceret, ne descenderet ad inferos, ad hunc modum respondit: Neque dubium quin Lucianus Homericum locum retulerit, qui est in Odysseae lib. 9. vbi Cyclops Polyphemus, delectatus dulci vino, quod illi donarat Vlysses, munus promittit, quo accepto ille sit magnopere gauisurus, vt denuo sibi ministret de sua lagena. Dedit Vlysses spe muneris iterum atque iterum. Porro, vbi iam vino delinitum crederet mitius responsurum, reposcit Vlysses munus promissum. Cui Cyclops hunc in modum respondit:

*ou)=tin e)gw\ pu/maton e)/domai meta\ oi(=s2 e(ta/roisi *tou\s2 d' a)/llous2 pro/sqen. to\ de/ toicenh/i+on e)/stai.

id est,

Post socios mihi, postremusque vorabitur Vtis, At reliqui prius: hoc ex me tibi munus habebis.

Caeterum ou)=tis2 Grace, nullum significat: quod nomen finxerat Vlysses, quo Polyphemum posset deludere.

Tuis te pingam coloribus.

TVIS te pingam coloribus, id est, Talem te describam, qualis es. Translatum a pictoribus, qui nonnunquam faciem hominis ita, vt est, exprimunt, ac repraesentant, nonnunquam alienis fucant coloribus. Aut etiam adlusum est ad Aesopicam corniculam, quae se coloribus alienis venditauit. Diuus Hieronymus in Rufinum. Possem et ego te tuis coloribus pingere, et insanire contra insanientem. Ibidem rursum: Scire enim te iactas crimina, que tibi soli amicissimo sim confessus, et haec in medium prolaturum, meisque me coloribus


page 162, image: s0162

esse pingendum. Plinius in praefatione historiae mundi. Et, ne in totum videar Graecos insectari, ex illis nos velim intelligi, pingique coloribus, quos in libellis his inuenies. Et Cicero libro Epistolarum ad Quintum fratrem 2. epist. vlt. Tuis coloribus, meo penicillo. Quanquam hoc paulo diuersius.

Ornatus ex tuis virtutibus.

HINC non multum abludit illa ironia Terentiana. Ornatus ex tuis virtutibus. In Adelphis. Si regnum possiderem, ornatus esses ex tuis virtutibus, id est, haberes praemia tuis factis digna. Nam olim reges honorem habebant iis, qui facinus aliquod praeclarum edidissent.

Domi Milesia.

*oi)/koi ta\ milh/sia, id est, Domi Milesia. In eos dici solitum, qui ibi domesticum luxum celebrant, vbi minime probatur. Nam domi liberum est vnicuique suo more viuere. Hospitis autem est, vt eorum, apud quos diuersatur, et cultum, et mores tum laudet, tum imitetur, quoad potest, certe sua non iactet, aliena damnans. Id quod facere solent quidam homines imperiti, qui, quocunque terrarum venerint, omnium omnia vituperant, sua nimis importune laudibus tollunt, etiam vitia pro summis virtutibus efferentes. Refertur adagium ab Angelo Politiano in Miscellaneis, additque inde natum, quod olim Milesio cuidam hospiti, cum apud Lacedaemonios delicias patrias extolleret, ad hunc modum responsum fuerit: oi/koi ta\ milh/sia, mh\ ga\r e)nqa/de, id est, Domi, non hic Milesia, huius sententiae citans auctorem Zenodotum quendam adagiorum collectorem. Feruntur quidem Zenobii cuiusdam collectanea, quem an ille Zenodotum appellet, nondum satis liquet, verum in his collectaneis huiusmodi quandam inuenimus fabulam, quam eandem refert Suidas. Aristagoras quidam Milesius Lacedaemonem profectus, postulabat, vt Ionibus a Persis bello vexatis suppetias ferrent. Is autem, cum in concionem prodisset, insolita apud Lacedaemonios vestitus mundicie, aliisque deliciis Ionicis affluens, quidam ex Ephoris eum hoc dicto submonuisse fertur, oi/koi ta\ milh/sia, id est, domi Milesia. Porro Ephorus Lacedaemoniorum est magistratus, cuius munus est de contractibus cognoscere, vt Auctor est Aristoteles tertio libro Politicorum: alioqui vox ipsa sonat, quasi dicas inspectorem. Caeterum Athenaeus libro 12. causam adagionis secus narrat, nempe Milesios luxum Colophoniorum imitatos, morbum suum finitimis etiam regionib. tradidisse. Hoc nomine cum male audirent, sese admonebant, vt domi suis deliciis vterentur, non etiam traducerent. Effertque proverbium ad hunc modum: oikoi ta\ milh/sia ka)pixw/ria: kai\ mh\ e)n me/sw|, id est, Domi Milesia, ac vernacula, non in propatulo. Vt autem Lacedaemoniorum seueritas multorum literis est celebrata, ita Milesiorum luxus in hominum sermonem abiit, adeo vt quidquid molle, parumque virile velint intelligi, Milesium appellent. Vnde Aristides quidam lib. suo, fabulis obscoenis scatenti, titulum indidit, milhsiakw=n. Et Lucian. in Amoribus, sermones amatorios lasciuos, Milesios vocat. Martianus Capella: Nam certe, inquit, mu/qous2 poeticae etiam diuersitatis delicias Milesiacas. Quin et Apuleius in carmine iambico, quo


page 163, image: s0163

asinum suum auspicari voluit, demulcentes, et prurientes narrationes suas sermonem Milesium vocat. Iulius Capitolinus in vita Clodii Albini, Milesias, inquit, nonnulli eius dicunt, quarum fama non ignobilis habetur, quamuis mediocriter scriptae sunt. Et haec de fabulis Apuleianis dici testantur ea, quae paulo post citat ex epist. Seueri: Maior fuit dolor, quod illum pro literato laudandum duxistis, cum ille naeniis quibusdam anilibus occupatus, inter Milesias Punicas Apuleii sui, et ludicra litteraria consenesceret. Hactenus Capitolinus. Quod autem sui Apuleii dixit, illuc pertinet, quod et Albinus ipse, itidem vt Apuleius Afer esset. Caeterum praecipua Milesiorum mollicies in vestitu, propterea quod apud illos texta essent omnium mollissima. Vnde et Tyrius Maximus Milesios eu)imatota/tous2 vocat, nimirum a cultus elegantia. Virgilius in Georg. delicatissima vellera, Milesia nominat. Horatius item:

Alter Mileti textam, cane peius, et angue
Vitabit chlamydem:

vestem molliculam, parumque seueram significans. Aristophanes in Ranis: *strw/masi milhsi/ois2 a)natetramme/nos, id est, Stragulis Milesiis inuolutus. Horum meminit et Theocritus, et complures alii scriptores. Sed ad intelligendum adagii sensum, iam plus satis. Adlusit ad proverbium Euripides in Helena:

*ou)kou=n e)kei= pou semno\s2 h)=sq', ou)k e)nqa/de.

id est,

Magnificus illic forte eras, non hic item:

Adlusit et Antiphanes apud Athenaeum libro quarto his quidem versibus:

--- *)en *lakedai/moni
*ge/gonas2, e)kei/nwn tw= no/mwn meqekte/on
*esti\n. ba/diz' e)pi\ dei=pnon ei)s2 ta\ fiditia.
*apo/laue zwmou=, kai\ fo/rei tou\s2, bu/stakas2,
*mh\ katafro/nei. mh/d' e(/ter' e)pizh/tei kala\.

id est,

Quando agis apud Lacedaemonem,
Viuas oportet moribus Laconicis.
Coenatum eas in Phiditia Laconica,
Nigro fruare iure, quod ibi apponitur,
Gestesque bystacas, caue contempseris
Quidquam, bonive aliud requiras insuper.

Mense maio nubunt malae.

ROMANORVM adagium extat apud Nasonem: Mense Maio nubunt malae. Dici potest in mulieres intempestiuae libidinis: aut in eos, qui alieno tempore quidquam faciunt: aut qui parum auspicato quid aggrediuntur. Nam olim inauspicatum existimabatur, mulieres Maio Mense nubere, siue quod eo mense vmbra Remi occisi a fratris Celere, creditur apparuisse nutritio suo Faustulo, atque Accae Laurentiae, mandasseque, vt manibus suis iusta persoluerentur. Vnde et Romulo auctore, festa Remuria dicta, posteritas mutata litera Lemuria, velut a lemuribus appellare coepit. Et vmbris maiorum his diebus parentari solitum: atque ob id dies illi inter ferales habiti, ac nuptiis nefasti. Ouidius in Fastis:

Nec viduae tedis eadem, nec virginis apta
Tempora, quae nupsit, nec diuturna fuit.
Hac quoque de causa, si te proverbia tangunt,
Mense malas Maio nubere vulgus ait.



page 164, image: s0164

Plutarchus in Problematis alias quasdam causas refert, quam ob rem hoc mense abstineretur a nuptiis.) vel quod medius intercedat inter Aprilem, Veneri sacrum, et Iunium, Iunoni dicatum: (quarum vtraque dea nuptiis praesidet. Proinde propter auspicium deae, aut maturantes paulum, nubebant Aprili, aut pusillum prorogantes, Iunio) vel propter funesta quaedam piacula, quibus per id temporis vtebantur Romani, hominum effigies de ponte in Tiberim praecipitantes, cum antea Graecos consueuissent. Atque ob id Flaminiam Iunonis sacerdotem, quasi luctum illis diebus agere, nec vllo solenni cultu solitam vti. vel quod Maius a natu maioribus, Iunius a Iunioribus denominatus esse videatur Porro nuptiis grandior aetas, vt intempestiua, ita inauspicata. Quapropter scripsit Euripides:

*)all' h)\ to\ gh=ras2 th\n ku/prin xai/rein e)a=|,
*)ht' a)frodi/th toi=s2 ge/rousin a)/xqetai.

id est,

Verum senecta iubet valere Cypridem,
Et ipsa rursum infensa senibus est Venus.

Ouem lupo commisisti.

*tw= lu/kw| th\n o)/in, id est, Lupo ouem. Terentius in Eunucho: Scelesta, ouem lupo commisisti. De Chaerea ephebo, cui velut eunucho virgo soli credita est. Donatus admonet proverbium esse, quod contineat femineam reuerentiam, meretricium sensum. Concinne hoc vtemur, quoties ei seruandum aliquid committitur, cuius gratia custodem magis oporteat adhiberi. Cicero tertia Philippica: Etenim in concione dixerat se custodem futurum vrbis, vsque ad calendas Maias, ad vrbem exercitum habiturum. O praeclarum custodem, ouium, vt aiunt, lupum: custos ne vrbis, an direptor et vexator esset Antonius? Vnde quadrare videtur, quoties inimico negocium committitur, quique nobis pessime velit: propterea quod lupus et agnus genuino quodam odio dissident. Id quod ostendit etiam Homerus in Iliad. 10.

*(ws2 ou)k e)/sti le/ousi, kai\ a)ndra/sin o(/rkia pista\,
*ou)de\ lu/koi te kai\ a)/rnes2 o(mo/frona qumo\n e)/xousin,
*)alla\ kaka\ frone/ousi diampere\s2 a)llh/loisin.

id est,

Foedus vti non tutum homini, sauoque leoni,
Vtque ouibus prorsum concordia nulla lupisque,
Sed semper cupiunt male, seque odere vicissim.

Item Horat. in Odis,

Lupis et agnis quanta sortito obtigit,
Tecum mihi discordia est.

Huc adscribendum illud, quod refert Suidas: *pri\n kai\ lu/kos2 o)/i+n poimaneu/sei, i. Prius etiam lupus ouem pascet: de re neutiquam verisimili. Huic confine Plautinum illud in Milite: Bono cella suppromo credita. Sed propius accedit, quod est in Truculento: Nam oues illius haud longe absunt a lupis.

Mustelae seuum.

*galh=| ste/ar, id est, Mustelae pingue, subaudiendum, das, aut committis. Cum ea dantur, quorum qui accipiunt, natura sunt appetentissimi. Gaudet enim hoc animal praecipue seuo. veluti si quis laudaret laudis auidissimum: aut ad bibendum provocaret, natura bibosum: aut ad aleam inuitaret, quibus hic ludus impendio gratus esset. Refertur adagium a Diogeniano.



page 165, image: s0165

Nullam hodie lineam duxi.

*th/meron ou)demi/an grammh\n h)/gagon, Hodie nullam lineam duxi. Ab Apelle pictore natum adagium: in eos quadrat, quibus cessatum ab exercitio studii, artisque suae. Id refertur a Plinio lib. 35. cap. decimo, cuius verba non grauabimur in hoc commentarium transcribere: Scitum est, inquit, inter Protogenem, et eum quod accidit. Ille Rhodi viuebat, quo cum Appelles adnauigasset, auidus cognoscendi opera eius, fama tantum sibi cogniti, continuo officinam petit. Aberat ipse, sed tabulam magnae amplitudinis in machinam aptatam picturae anus vna custodiebat. Haec Protogenem foris esse respondit, interrogauitque, a quo quaesitum diceret: Ab hoc, inquit Apelles: arreptoque penicillo, lineam ex colore duxit summae tenuitatis per tabulam. Reuerso Protegene, quae gesta erant, anus indicauit. Ferunt artificem protinus contemplatum subtilitatem, dixisse: Apellem venisse. Non enim cadere in alium tam absolutum opus: ipsum tunc alio colore tenuiorem lineam in ipsa illa duxisse, praecepisseque abeuntem, si redisset ille, ostenderet, adiiceretque hunc esse quem quaereret. Atque ita evenit. Reuertitur enim Apelles, sed vinci erubescens, tertio colore lineas secauit, nullum relinquens amplius subtilitari locum. At Protogenes, victum se confessus, in portum deuolauit, hospitem quaerens. Placuit sic eam tabulam posteris tradi, omnium quidem, sed artificum praecipue miraculo. Consumptam eam constat priore incendio domus Caesaris in palatio, auide ante a nobis spectatam, spaciosiore amplitudine, nihil aliud continentem, quam lineas visum effugientes, inter egregia multorum opera inani similem, et eo ipso allicientem, omnique opere nobiliorem. Apelli fuit alioqui perpetua consuetudo, nunquam tam occupatam diem agendi, vt non lineam ducendo exerceret artem, quod ab eo in proverbium venit. Hactenus Plinius. Caeterum ad hanc lineam, qua protinus agnitus est a Protogene, respexit Statius in Hercule Vindice Epitrapezio, cum ait:

Linea quae veterem longe fateatur Apellem.

Neque natare, neque literas.

*mh/te nei=n, mh/te gra/mmata, id est, Neque natare, neque literas, subaudiendum nouit. In eos dicitur, qui supra modum indocti sunt, nihilque prorsus bonarum artium in pueritia didicerunt. Nam haec duo statim discebant pueri Athenis. Atque adeo Romae quoque, id quod satis declarat Suetonius in Augusto: Nepotes, inquiens, et literas, et natare: aliaque rudimenta per se plerunque docuit. Idem de Caligula prodidit, quod ad caetera magnopere docilis, natare tamen nescierit, velut postremum hoc nemo nesciret. Plato lib. De legib. 3. *tou\s2 de\ e)nanti/on e)/xontas2 tou/twn, w(s2 sofou/s2 te prosrhte/on a)\n, ka)\n to\ lego/menon, mh/te gra/mmata, mh/te nei=n e)pistw=ntai: Qui vero contra affecti, sapientes appellandi, etiamsi neque literas, vt dicitur, neque natare sciant. Item Aristides in apologia communi 4. oratorum, *)all' w(s2 to\ lego/menon dh\ tou=to, ou)/te gra/mmata, ou)/te nei=n ei)do/ta e)le/gxein a)ciw=n, id est, Sed perinde coarguendum existimas, quasi qui, quemadmodum dici consueuit, neque literas, neque natare norit.



page 166, image: s0166

Mordere frenum.

MORDERE frenum D. Brutus lib. Familiarum epistolarum vndecimo posuisse videtur, pro eo, quod est, vel leuiter repugnare seruituti. Si frenum momorderis, peream, si te omnes, quotquot sunt, conantem loqui ferre poterunt. hoc est, si vtcunque significaueris te seruitutem iniquo animo ferre. Ad hanc sententiam faciunt, quae respondet Cicero: Si timidus, inquiens, essem, tamen ista epistola omnem mihi metum abstersises: sed, vt mones, frenum momordi. Etenim, qui, te incluso, omnem spem habuerim in te, quid nunc putas? Quanquam Papinius in Epithalamio Stellae, et Violantillae in diuersum sensum vsurpauit, nempe pro eo, quod est, seruitutem accipere, frenumque recipere:

Fama tace, subiit leges, et frena momordit.

Id est, Admisit vincula matrimonii. Quanquam, an etiam in hunc sensum verba Ciceronis accipi possint, doctis excutiendum relinquitur. Prouerbium sumtum videtur e fabula Aeschyli, quae inscribitur Prometheus, in qua sic loquitur Mercurius:

*te/ggh| ga\r ou)de\n, ou)de\ malqa/kh| li/tais2
*emai=s2, dakw\n de\ sto/mion w(s2 neozu/ghs2
*gw=los2 bia/zh|, kai\ pro\s2 h(ni/as2 ma/xh|.

i.

Precib. nihil mitescis inflexus meis.
Sed frena mordens, pullus indomitus velut,
Ferociens pugnas habenas vincere.

Manibus, pedibusque.

EXTREMVM conatum significantes, dicimus, Manibus, pedibusque. Nam per manus declaratur industria conficiendi negocii, per pedes maturandi celeritas. Dauus in Andria Terentiana. Ego hoc Pamphile tibi pro seruitio debeo, conari manibus, pedibusque. Vtitur hoc adagio semel atque iterum Aeschines in oratione contra Demosthenem Homerus Iliados Y.

*)all' o(/sson me\n e)gw\ du/namai xeroi/n te posi/n te.

id est,

Imo quidquid ego possum manibus, pedibusque.

Omnibus neruis.

EVNDEM habet sensum, Omnibus neruis, id est, summa vi, summoque studio. Nam robur, iuxta philosophos, in neruis situm. Vnde et neruos intendere, expedire neruos, et neruosa dicimus, quae vegeta validaque, minimeque languida. Cicero ad Q. Fratrem: Sic contende omnibus neruis, et facultatibus. Idem lib. 15. Epist. famil. Omnes neruos in eo contendas. Item Verrinarum actione secunda: In quo omnes neruos aetatis, industriaeque meae contenderem.

Velis equisque.

SIMILEM conatum significat, velis, equisque, ad fugiendum, aut assequendum magis, quam ad efficiendum. M. Tullius ad. Q. Fr. libro secundo. Sic ego, qui in isto homine colendo tam indormiui diu, te mehercule saepe excitante, cursu corrigam tarditatem, tum equis, tum velis. Quo quidem loco, in vulgatis exemplaribus, pro Velis, Viris scriptum habetur. Idem Officiorum li. 3. Quibus obsoletis floret Epicurus, eiusdem fere auctor, adiutorque sententiae. Cum his equis, velisque vt dicitur, si honestum tueri, ac retinere sententia est, decertandum est. In quibus exemplis vsus est eadem metaphora paulo diuersius, vt qui illic respexerit ad celeritatem, hic ad vtrumque pugnae genus equestre, ac nauale.



page 167, image: s0167

Remis velisque.

HVIC similimum est, Remis velisque. Inde translatum, quod, cum nauis simul, et remigio, et velo impellitur, summus est nautarum conatus. Cicero lib. Tuscul. quaest. 3. Tetra res est, misera, detestabilis, omni contentione, velis, vt ita dicam, remisque fugienda. Idem in prima Philippica. Tum vero tanta sum cupiditate incensus ad reditum, vt mihi nulli neque remi, neque venti satisfacerent. Plautus in Asinaria. Remigio, veloque quantumcunque poteris festina, et fuge. Cum remigio nauis impellitur, Graeci deu/teron plou=n, id est, secundarium cursum appellant. cum velis fertur, dicitur i(stiodromei=n, cum secundis ventis, ou)riodromei=n. Vertit in diuersum, hoc est, in significationem tarditatis, metaphoram Aristophanes, e)n e)kklhsiazou/sais2.

*nu=n me\n ga\r ou)/te qe/omen, ou)/te e)lau/nomen.

id est,

Neque currimus nunc, nec alias impellimur.

Interpres exponit. Neque ventis, neque remis nauigamus. Quanquam nihil prohibet ad equestrem cursum referri. Virgilius simpliciter extulit in Aeneidos tertio.

Laeuam cuncta cohors remis, ventisque petiuit.

Ad hanc formam pertinet, quod ait Plato lib. De legib. 9. *ta\s2 de\ tw= kakw=n cunousi/as2 feu=ge a)metastrepti\. id est, Malorum autem consuetudines fugito irreuersim, hoc est, ne respiciens quidem a tergo. Allusit autem ad Eurydices fabulam, cui lex crat dicta, ne respiceret. Et Virgilius,

Transque caput iace, ne respexeris.

Nauibus, atque quadrigis [correction of the transcriber; in the print quadragis].

PRO summo studio, summaque festinatione, Flaccus dixit, Nauib. atque quadrigis, in Epistolis:

Strenua nos exercet inertia, nauibus atque
Quadrigis petimus bene viuere, quod petis hic est.

Plutarchus aduersus vsuram: *mhde\ su/ge i(pposu/nas2 te me/nein, mhde\ o)xh/mata zeukta\, kerasfo/ra, kai\ kata/rgura, a(\ to/koi taxei=s2 katalamba/nousi kai\ paratre/xousin, a)ll' o)/nw| tini tw=| tuxo/nti, kai\ kaba/llh| xrw/menos2 feu=ge pole/mion, kai\ tu/rannon daneisth/n. id est, Ne vero, tu aut equitatum oppertus fueris, aut vehicula iugalia cornigera, et argento picta, quae celeres vsurae assequuntur, et praetercurrunt, verum asino quopiam, quemcunque forte nactus fueris, aut caballo, fuge hostem, ac tyrannum foeneratorem.

Citis quadrigis, Iouis quadrigis.

CITIS quadrigis fugere, et Iouis quadrigis fugere, pro eo, quod est, quam ocyssime fugere, legitur apud Plautum. ab Homero translatum, qui diis quadrigas affingit, quib. quo lubitum sit repente rapiantur, ex Olympo in terras, rursus e terris in caelum. Ad quas allusit Cicero, scribens Q. Fratri: Quoniam scribis poema nostrum ab eo probari quadrigis poeticis, modo mihi date Britanniam, quam pingam coloribus tuis, meo penicillo. Plautus in aulularia: Quod iubeat, citis quadrigis properet persequi. Liuius primae decadis libro quinto narrat Camillum captis Veiis, ita triumphantem ingressum vrbem: vt curru equis albis iuncto veheretur, et ob id eum triumphum clariorem fuisse, quam gratiorem quod Solis, ac Iouis currum aequiparasse moliretur.



page 168, image: s0168

Equis albis praecedere.

VBI quem aliis quapiam in re longe superiorem significabant, longoque anteire interuallo, eum albis equis praecedere dicebant, vel quod antiquitus equi albi meliores haberentur: vel quod victores in triumpho albis equis vectari soleant; vel quod albi equi fortunatiores et auspicatiores esse credantur, vt ad equestre certamen referamus metaphoram. Quod quidem indicat Apuleius, cum ait: Postquam ardua montium, et rosida cespitum, et glebosa camporum emersi, me equo indigena peralbo vehens, iam eo quoque admodum fesso. Neque enim temere addit, vel indigena, id est, Thessalico, vel albo: nam vtrumque pertinet ad emphasim pernicitatis. Horatius in Sermonibus de Persio quodam:

Durus homo, atque odio qui possit vincere regem,
Confidens, tumidusque adeo sermonis amari,
Sisennas, Barros vt equis praecurret albis.

Erant autem Sisenna, et Barrus homines quidem insignita maledicentia: etiam si Acron barros legit, vt si epitheton. Neque dissimile huic Plautinum illud in Asinaria: Nam, si huic occasioni tempus sese subterduxerit, nunquam aedepol albis quadrigis indipiscet postea. Graeci simpliciter dicunt parippeu=sai, pro longe antecellere, quod equestris cursus sit expeditior.

Mordicus tenere.

MORDICVS tenere est, summa pertinacia tueri, quod Graeci vocant o)da\c. M. Tullius Acad. quaest. lib. 1. Nam ab omnib. eiusmodi visis, perspicuitatem, quam mordicus tenere ebemus, abesse dicemus: Diuus Aurelius Augustinus in epistola quapiam ad diuum Hieronymum: Illi me plus mouent, qui, cum posterius interpretarentur, et verborum, locutionumque Hebraearum viam, atque regulas mordicus, vt fertur, tenerent: non solum inter se non consenserunt, sed etiam reliquerunt multa. In eundem sensum dixit Seneca libro de beneficiis 7. Vtraque manu: Haec, inquit, Demetrius noster vtraque manu tenere proficientem iubet, haec nusquam dimittere.

Terra, marique.

FACIEM prouerbialem habet et illud, Terra, marique: quoties extremum conatum, studiumque significamus. Theognis:

*xrh\ ga\r o(mw=s2 e)pi\ gh=n te, kai\ e)ure/a nw=ta qala/sshs2 *di/zesqai xaleph=s2 ku/rne lu/sin peni/hs2.

id est,

Paupertatis enim durae, terraque marique Quaerere Cyrne aliquod conuenit effugium.

Et Horatius:

Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes.

Molli brachio, Leui brachio.

HIS pene diuersum est, Molli brachio, et Leui brachio, cum indiligentem operam significamus. Cicero epistolarum ad Atticum lib. l2. Quod me quodammodo molli brachio de Pompeii familiaritate obiurgas, nolim, ita existimes. Idem ad eundem lib. 4. Consules, qui illud leui brachio egissent, rem ad senatum detulerunt.

Omni telorum genere oppugnare.

REPERITVR apud idoneos scriptores, Omni telorum genere


page 169, image: s0169

oppugnare, pro eo, quod est, modis omnibus insectari. Metaphora sumta videri potest ex illo versiculo Homerico:

*)egxei+t' a)/ori/ te mega/loisi/ te xermadi/oisin,

id est,

Hastisque gladiisque, et saxis grandibus vrgent.

Cui finitimum est, Caesim, ac punctim. Nam his duobus modis hostem impetimus.

Cominus, atque eminus.

AD eandem formam pertinet e)ggu/qen kai\ po/r)r(wqen, id est, Cominus atque eminus. Translatum et hoc a bello, in quo nunc conserti pugnant gladiis, nunc machinis procul tela in hostem torquentes. Id si ad animi res transferatur, fiet venustius. Cum hominibus habenda pax, caeterum cum vitiis cominus, atque eminus pugnandum. Qui cominus pugnant, susta/dhn ma/xesqai dicuntur, qui hastis, dia\ dora/twn ma/xesqai dicuntur.

Omnem mouere lapidem.

*pa/nta li/qon ki/nei, id est, Vnumquemque moue lapidem, hoc est, omnia experire, nihilque intentatum relinque. Quod adagium hoc pacto natum esse plerique ferunt: Xerxes, Graecos bello adortus, cum esset apud Salaminem superatus, ipse quidem inde se mouit, verum Mardonium reliquit, qui suo nomine bellum prosequeretur. At, cum hic quoque in Plateis parum prospere pugnasset, fugatusque esset, fama vulgo inualuit, Mardonium intra ambitum tentorii sui thesaurum ingentem humo defossum reliquisse. Hac spe pellectus Polycrates Thebanus, eum agrum commercatus est. Verum, vbi iam multum, diuque thesaurum quaesisset, neque quidquam proficeret, Delphicum oraculum consuluit, qua ratione posset eas pecunias inuenire. Apollo respondit his verbis: pa/nta li/qon ki/nei, id est, Vnum quenque moue lapidem. Id simul atque fecisset, multam auri vim reperisse ferunt. Sunt, qui metaphoram sumtam existiment ab his, qui cancros venantur in litore. Nam hi plerunque sub saxis laritant, quae mouent, qui cancros quaerunt. Effertur adagium, etiam ad hunc modum: pa/nta kinh/sw pe/tron, id est, Omnem mouebo petram, hoc est, omnia periclitabor. Euripides in Heraclidis: pa/nta kinh=sai pe/tron, sentiens nihil non fieri. Plinius Iunior in quadam epistola: Ego iugulum statim video, hunc premo. Premit certe, quod elegit, sed in eligendo frequenter errat. Respondi posse fieri: vt genu esset, aut tibia, aut talus, vbi iugulum putaret. At ego, inquam, qui iugulum perspicere non possum, omnia pertento, omnia experior, pa/nta denique li/qon kinw=. id est, Omnem lapidem moueo. Diuus Basilius ad nepotes. Ad quod vt viaticum paremus, omnis lapis, vt dici solet, mouendus est. Fortasse huc allusit et Theocriticum illud in Bucoliastis:

*kai\ to\n a)po\ gramma=s2 kinei= li/qon.

De Galatea lasciuiente, atque omnia tentante, quo Polyphemum in se prouocaret, id quod alibi retulimus. Scholiastes admonet, prouerbio dici, significans idem valere, quod pa/nta ka/lwn sei/ein, id est, omnem mouere funem. Addit metaphoram sumtam a ludo quopiam, in quo qui non potest alia ratione vincere concertationem, mouet a linea lapidem, qui dicitur rex. Nam quod affert de statua saxea, quam sua forma mouere possit Galatea, coactius est, mea quidem sententia.



page 170, image: s0170

Omnem rudentem mouere.

*pa/nta ka/lwn sei/ein, id est, Omnem funem mouere. Aliunde ducta metaphora: sensum eundem efficit. Aristophanes in Equitibus:

*nu=n dei= se\ pa/nta dh\ ka/lwn e)cie/nai,
*kai\ lh=mma qou/rion forei=n, kai\ lo/gous2 a)fu/ktous2.

Quorum versuum hic est sensus,

Nunc te necesse est omnem rudentem expedire,
Et lemma ferre vehemens, ac rationes ineuitabiles.

Lucianus in Pseudomante: *kai\ pa/nta ka/lwn e)ki/noun, a)mu/nasqai bulo/menos2. id est, Atque omnem mouebam funem, hominem vlcisci cupiens. Apollonius in epistola ad Euphratem: pa/nta fasi\ dei=n to\n e)/mporon ka/lwn sei/ein. id est, Negotiatorem aiunt omnem funem mouere oportere. Vsurpauit et Plato in dialogo, cui titulus. Sisyphus, skopw=men nh\ di/a, u(perfuw=s2 me\n ou)=n to\ lego/meno/n ge pa/nta ka/lwn e)fe/ntes2, kai\ pa=san fwnh\n e)fie/ntes2, id est, Consideremus itaque, per Iouem, exacte, omnem quod aiunt rudentem laxantes, et omnem vocem emittentes. Iulius Pollux libro de vocabulis rerum primo, e)ple/omen pa/nta a)nasei/santes2 ka/lwn, kai\ a(/pasi ka/lois2. id est, Nauigamus omni moto rudente, et omnibus rudentibus. Ad eum modum significat difficilem nauigationem, in qua sint omnia tentanda.

Omnem iacere aleam.

OMNEM iacere aleam, est, rem vniuersam periclitari, fortunaeque arbitrio committere. Siquidem alea fortunae ludus est magis, quam artis. Vnde prouerbiali figura, si quando ancipitem rei euentum significamus, quasi non ab arbitrio iacientis, sed a fortuna pendentis, aleam iaci dicimus. Ita Terentius in Adelphis, vitam hominum perinde dixit esse, quasi cum ludas tesseris, vt quod iactu non cecidit, id arte vt corrigas. Lucianus in dialogo, cui titulus, u(pe\r tw= ei)ko/nwn,

*tolmh/sw a)nar)r(i/yai to\n ku/bon.

id est,

Audebo tesseram iacere.

Euripides in Rheso.

--- *xrh\ d' e)p' a)ci/ois2 ponei=n,
*yuxh\n proba/llont' e)n ku/boisi dai/monos2.

id est,

Par est labore digna ferre praemia,
Quicunque vitam fortis obijcit aleae.

Aristides in Pericle: *kai ei(=s2 u(pe\r pa/ntwn ku/bos2 a)ner)r(i/pteto, swma/twn, xruma/twn, do/chs2, h(gemoni/as2, id est, Vna super omnibus alea iaciebatur, vita, pecuniis, fama, principatu. C. Caesar ad Rubiconem, qui fluuius Italiam a Gallia disterminat, paulisper secum haesitans, animoque reputans, quam arduam rem moliretur, posteaquam ostento est animus additus: Eamus, inquit, quo deorum ostenta, quo inimicorum iniquitas vocat, iacta esto alea. Plutarchus in apophthegmatis ad hunc modum dixisse refert, pa=s2 a)ner)r(i/fqw ku/bos. id est, Omnis iacta sit alea. Ad quod alludens Lucanus:

--- Cadat alea fati,
Alterutrum mersura caput.

Plutarchus in vita Coriolani, extremam aleam in eundem sensum vsurpasse videtur, w(/sper e)/sxaton ku/bon a)fie/nti. i. Velut extrema iacta alea. Item Petronius Arbiter:

Iudice fortuna cadat alea.

M. Tullius lib. De diuinatione 2. Non perspicitis aleam quandam inesse hostiis deligendis, praesertim cum res ipsa doceat. Cum enim tristissima exta sine capite fuerint, quibus nihil videtur esse dirius, proxima hostia litatur saepe pulcherrime. Hic Tullius


page 171, image: s0171

aleam dixit, casum. Prouerbium desumtum videtur ex Menandro. Nam Athenaeus libro decimotertio, haec citat illius carmina e comoedia, quae inscribitur Arrhephorus, siue Tibicina:

*ou) gamei=s2 e)a\n nou=n e)/xeis2, tou=ton katalipw\n to\n bi/on.
*gega/mhka ga\r au)to\s2, dio\ tosou=to/ soi parainw= mh\ gamei=n.

id est:

Siquidem sapis, ne coniugem vnquam duxeris.
Duxi ipse, proinde suadeo ne duxeris.

Huic alter respondet:

*dedogme/non to\ pra=gma, a)ner)r(i/fqw ku/bos.

id est.

Decreta res est, esto iacta haec alea.

Graeci versus apud Athenaeum nonnihil corrupti sunt scribarum inscitia. sed nullo negotio possunt restitui. Sic enim scriptos primum arbitror.

*ou) gamei=s2 ei) nou=n e)/xeis2 ge, katalipw\n tou=ton bi/on,
*gega/mhka ga\r au)to\s2. dio\ tosou=ton mh= gamei=n
*nu=n soi= parainw=.

Plato vitam humanam, teste Plutarcho, similem esse dixit alearum ludo, in quo et iacere oporteat accommoda, et iis, quae ceciderunt, recte vti. Quid cadat, in fortunae manu est: distribuere vero recte, quae forte ceciderunt, id in nobis situm est. Quam collationem imitatus fuisse videtur Terentius in Adelphis.

Vela ventis permittere.

NEQVE dissimili figura dixit Quinctilianus in praefatione Institutionum oratoriarum: Permittamus vela ventis, et oram soluentibus bene precemur, hoc est, editionis ancipitem euentum vtcunque cadet experiamur. Similimum est illud apud Senecam in Agamemnone: Fluctibus dedi ratem, hoc est, rem fortunae arbitrio commisi. Theognis.

*ou(/neka nu=n fero/mesqa kaq' i(sti/a leuka\ balo/ntes2.

id est:

Quare nunc ferimur tendentes carbasa ventis.

Venuste Graecis plhsi/stios fere/sqai dicitur, qui toto pectore, summoque conatu rapitur ad aliquid: Ita Plutarchus in Catone seniore de Scipione. Hunc Cato reprehendebat, quod largitione corrumperet. Scipio respondit, sibi non opus esse quaestore nimium diligenti, cum ipse plhsi/stios2, id est, plenis velis ad bellum raperetur. Ouidius:

Et, quoniam magno feror aequore, plenaque ventis
Vela dedi. ---

Sub omni lapide scorpius dormit.

*(upo\ panti\ li/qw| skorpi/os2 eu(/dei.

Sub omni lapide scorpius dormit, aut (vt metri quoque ratio seruetur, est enim anapaesticus dimeter)

Est sub lapide scorpius omni.

Admonet adagium, cauendum esse, ne quis apud captiosos, et calumniosos temere loquatur: quidquid enim attigerit, periculum esse, ne mordeatur. Constat autem scorpios solere sub saxis cubitare; quae si quis tollat incautius, fit, vt ictus vulnus accipiat. Conueniet et in morosos, qui quidvis causari solent, vel in pigros, qui friuola quaedam praetexentes suffugiunt laborem Aristophanes e)n qesmoforiazou/sais2.

*th\n paroimi/an d' e)painw=
*th\n palaia\n. u(po\ li/qw| ga\r panti/pou
*xrh\ mh\ da/kh| r(h/twr a)qrei=n.

id est:

Sermo mÓ vetus probatur, Nam docet lapide sub omni Mordeat ne rhetor, obseruare.


page 172, image: s0172

Nicandri commentator hunc senarium citat ex Captiuis Sophoclis:

*)en panti\ ga/r te skorpi/os2 frourei= li/qw|.

id est:

Etenim sub omni lapide scorpius excubat.

Hoc est: nihil tutum, et omnia cauenda.

Asinus ad lyram.

*)onos2 lu/ras2, subaudi a)kroath\s2, id est. Asinus lyrae auscultator. In eos, qui propter imperitiam nullo sunt iudicio, crassisque auribus. Hunc titulum prouerbialem M. Varro satyrae suae cuidam indidit. Eiusdem apud Gellium extant haec verba e satyra, cui titulus, Testamentum: Si quis mihi filius vnus, pluresve in decem mensibus gignuntur: si erunt o)/noi lu/ras2, id est, asini ad lyram, exhaeredes sunto. o)/nous2 lu/ras2, appellat indociles bonarum artium, atque intractabiles. Diuus Hieronymus ad Marcellam. Quos ego cum possem meo iure contemnere, asino quippe lyra superflue canit, tamen ne nos superbiae, vt facere solent, arguant. Et idem aduersus Vigilantium. Quanquam stulte faciam, magistro cunctorum magistros quaerere, et ei modum imponere, qui loqui nescit, et tacere non potest. Verum est illud apud Graecos prouerbium, o)/nos2 lu/ras2. Lucianus de his, qui mercede seruiunt. *ti/ ga\r koino/n fasi lu/ra| kai\ o)/nw|, id est. Quid enim commercij, quod dici solet, asino cum lyra? Idem aduersus indoctum. o)/nos2 lu/ras2 a)kou/eis2 kinw=n ta\ w)=ta, id est. Sed asinus lyram audis, auriculas mouens. Vnde et hoc pacto effertur adagium: o)/nos2 ta\ w)=ta kinw=n, i. Asinus auriculas mouens. Rursum ad hunc modum: o)/nw| ti\s2 e)/lege mu=qon, o( de\ ta\ w)= ta e)ki/nei, id est. Asino quidam narrabat fabulam, at ille auriculas mouebat. In eos, qui, cum nihil intelligant, tamen, perinde quasi nihil non intelligant, ita nutibus alludunt, aut arrident dicentibus. Est autem asino naturale, subinde mouere auriculas, veluti significanti se iam intelligere, cum nihil etiam audierit. Aliquando referunt ad asinum non auscultantem lyram, sed ipsum canere conantem. Lucianus: *kai\ ma/lista o(po/tan a)|dh| kai\ a)bro\s2 ei)=nai qe/lh|, o)/nos2 au)toluri/zwn fasi\, id est. Maxime si quando canit, cupitque festiuus, ac lepidus videri, asinus, vt aiunt, ipse lyra canens. Idem in Pseudologista: tou=to dh\ to\ tou= lo/gou, o)/non kiqari/zein peirw/menon o(rw=n. i. Iuxta hoc ipsum, quod vulgo dici solet, asinum conspiciens cithara canere tentantem. Citatur et hic versiculus:

*)/onos2 lu/ras2 h)/kouse, kai\ sa/lpiggos2 u(=s2.

id est:

Asinus lyram auscultauit, et porcus tubam.

Recte torquebitur in eos, qui indecore tentant artificium, cuius sunt imperiti, et a quo natura abhorrent. Festiuiter inuertit adagium Stratonicus apud Athenaeum libro Dipnosophistarum 8. Erat Cleon quispiam, cui nomen inditum boui, is, cum scite caneret voce, caeterum lyra non perinde vteretur, Stratonicus, vbi canentem audisset: Olim, inquit, asinus ad lyram dictus est, nunc vero bos ad lyram.

Sus tubam audiuit.

*sa/lpiggos2 u(=s2 h)/kouse, id est. Tubam sus audiuit. In eos quadrabit, qui res quidem egregias audiunt, verum eas neque intelligunt, neque mirantur. Aut in eos, qui iis, quae audiunt, neque gaudent, neque commouentur. Equi tubarum clangore concitantur ad bellum: suem abigat citius, quam


page 173, image: s0173

animet ad pugnam. Extat apud Suidam huiusmodi senarius:

*)/onos2 lu/ras2 h)/kouse, kai\ sa/lpiggos2 u(=s2.

id est:

Asinus lyram, sus audijt stolidus tubam.

Nihil graculo cum fidibus.

NIHIL graculo cum fidibus, id est, Nihil stolidis, et imperitis cum bonis literis. Nam graculus auis est ineptae, molestaeque garrulitatis, atque obstrepera, adeo, vt a voce, qua sonat, nomen inditum putent; auctore Quintil. 1. Instit. libr. Tum sui generis conuentus amat, quo mutuo garritu strepitus fiat odiosior. Porro cithara silentium postulat, et aures attentas. A. Gellius Noct. Atticarum extrema lucubratione, sane quam eleganter hoc adagium torquet in quosdam pinguiore ingenio homines, stolidaque loquacitate praeditos, profanos, a)mou/sous2, id est, a musarum sacris alienos.

Nihil cum amaracino sui.

ATQVE ei continenter simile quoddam subnectit: Nihil cum amaracino sui: hoc est, stolidis vel optima putent, displicentque. Amaracinus herbae genus, Siculorum lingua a Cinyrae Cyprij Regis eiusdem nominis filio dictum, quem in hanc herbam conuersum fuisse, fabulis proditum est. Caeterum Seruius in primum Aeneidos scribit Amaracum puerum fuisse regis vnguentarium, qui casu lapsus dum ferret vnguenta, maiorem confusione odorem creauit, vnde et optima vnguenta amaracina dici coeperint: hunc postea in herbam amaracum fuisse conuersum. Eadem dicitur et sansucum, et aliis atque aliis nominibus, vt auctor est Dioscorides in tertio libro, aitque gratissimi esse odoris, atque totam odoratam. Plin. libr. 13. cap. 1. inter vnguenta nobilia, et amaracini facit mentionem, refertque quondam in Coo fuisse laudatissimum, postea eodem in loco praelatum Melinum: deinde docet variis vnguentis admisceri sansucum, quemadmodum et Telino: quinetiam ex simplicis amaraci succo nobilissimum vnguentum confici. Idem libro 21. cap. 22. scribit in Cypro sansucum laudatissimum, et odoratissimum nasci, eiusque varia ostendit remedia: atque ex eo oleum quoque fieri, quod amaracinum, seu sansucinum vocetur. Cum igitur huiusmodi sit amaracinum, contra sue nihil immundius, nihil sordium amantius, quamobrem dixit Virgilius:

Immundi meminere sues.

Praeterea Flaccus:

--- Vel amica luto sus.

Et:

Lutulenta ruit sus,

nihil profecto minus conuenit rostro suillo, quam deliciae vnguentariae, quippe cui id demum dulce olet, quod coenum olet. Maxime quod inter vnguenta, peculiari quadam naturae proprietate, amaracinum inimicum est suillo generi, ita, vt illis veneni instar sit, siquidem credimus Lucretio, cuius in 6. libro hi sunt versus:

Denique amaracinum fugitat sus, et timet omne
Vnguentum, nam setigeris subus acre venenum est.

Suem olim Aegyptij belluam vsque adeo spurcam ducebant, vt, si quis vel transiens contigisset, continuo properaret ad flumen, se pariter, ac vestem abluturus. Subulcos etiam indigenas adeo inuisos haberi, vt nec in templa recipiantur, nec ad matrimonium,


page 174, image: s0174

aut affinitates admittantur, auctor Herodotus lib. 2. Ad hoc adagium adlusisse videtur M. Tullius, cum ait: Illi alabastrus vnguenti plena putet [note of the transcriber: corrupted... ]: id est, optima pro pessimis displicent. Simile quiddam dici posset de Scarabaeo, cui vnguentum pro stercore est, oletum pro vnguento: id quod vulgo quoque dici solere, propemodum innuit Plutarchus in commentario, in quo Stoicorum dogmata cum poetarum dictis componit: le/gontai oi( ka/nqaroi to\ mu/ron a)poli/pein, ta\ de\ dusw/dh diw=kein. id est, Aiunt Scarabaeos vnguentum fugere, graueolentia sectari.

Asinum sub freno currere doces.

ASINVM sub freno currere doces, hoc est, doces indocilem. Nam equus ad cursum idoneus, asinus ad equestrem cursum inutilis. Horatius:

Infelix operam perdas, vt si quis asellum
In campum doceat parentem currere freno.

Acron admonet, prouerbialiter dictum de asino. Est autem diuersum illi, quod alibi retulimus, to\n i(/ppon ei)s2 pedi/on, id est, Equum in campum.

Alienam metis messem.

*)allo/trion a)ma=|s2 qe/ros2, id est. Alienam metis messem. Duplex est vsus huius adagij, quippe quod pariter, et in eos conuenit, qui commoditatibus aliena partis opera potiuntur: et in hos, qui negotium non suum parum diligenter curant. Ducta metaphora a vetusto more, quo vicini rustici in demetenda segete mutuam inter sese operam commodabant. Fit autem hominum more, vt in suopte quisque negotio longe sit attentior, quam in alieno. Id quod eleganter admonet Apologus ille de Cassita, quem non pigeret referre, nisi promptum esset cuilibet apud A. Gellium legere. Potest et eo referri, quod aliquoties fit, vt, eiectis ijs, qui sementem fecerunt, alij in eorum locum succedant, citraque laborem alienis fruantur sudoribus. Vnde Maronis illud:

--- En queis conseuimus agros?

Aristophanes in Equitibus: *tallo/trion a)mw=n qe/ros2, id est, Alienam metens messem. Dictum est in Cleonem, qui in rem paratam, multisque laboribus a Demosthene prius labefactam veniens, Pylo capta, gloriam omnem victoriae in se transtulit, Demostheni praeter inuidiam nihil relictum. Cui confine est illud Homeri ex Odysseae lib. 1.

*)epei\ a)llo/trion bi/oton nh/poinon e)/dousin.

id est.

Quandoquidem impune victum comedunt alienum.

Eandem sententiam Aristophanes in eadem fabula sic extulit:

*)egw\ de\ pe\ripatw=ng' a)p' e)rgasthri/ou
*eyantos2 e(te/rou th\n xu/tran u(feilo/mhn

id est:

Ego obambulans ab officina longius
Alio coquente, ollam paratam sustuli.

Penelopes telam retexere [correction of the transcriber; in the print retextere].

PENELOPES telam retexere, est inanem operam sumere, et rursum destruere quod effeceris. Natum ex Homero, qui libro Odysseae secundo fingit, Penelopen Vlyssis vxorem, procos iam vrgentes, hac conditione delusisse, vt tum se promitteret nupturam, vbi telam, quam habebat in manibus, absoluisset. Quam conditionem posteaquam illi accepissent, mulier astuta, quod interdiu texuisset, id noctu retexere coepit.



page 175, image: s0175

*)/enqa kai\ h(mati/h me\n u(fai/nesken me/gan i(sto\n,
*nu/ktas2 d' a)llu/esken e)ph\n dai+/das2 paraqei=to.

id est.

Illa diurna quidem ingentem contexere telam,
Verum eadem admotis soluebat nocte lucernis.

Vsurpat hoc adagium Plato in Phaedone. Item Cicero Academ. quaest. lib. 2. Quid, quod eadem, inquit, illa ars, quasi Penelopes telam retexens, tollit ad extremum superiora? Sentit autem de dialectica, quae ijsdem illis orationibus, quibus confirmauit aliquid, rursum soluit, ac destruit, vt nihil iam actum videatur. Seneca De beneficijs quincto. Quid enim boni est, nodos operose soluere, quos ipse vt solueres feceris? Aristides in defensione quatuor oratorum: kai\ ou)k oi)=da o(/ntin' i(sto\n a)nalu/ontes2. o(/son ga\r a)n proko/ywsi th=s2 sofi/as2, tosou=t' a)ntafairou=si mega/la fronou=tes2. id est. Et telam nescio quam retexentes. Quantum enim faciunt compendij in sapientia, tantum rursum dispendij, dum arrogantes euadunt. Hoc quoniam alijs prouerbijs, quae mox dicemus, subnectit, indicat nimirum et hoc esse prouerbium.

Annosam arborem transplantare.

*gera/ndruon metafuteu/ein, id est, Vetulam arborem transplantare In eos dicitur, qui sero, atque exacta iam aetate conantur dediscere, quibus diu iuuenes assueuerint. Aut simpliciter de ijs, quae frustra molimur. Neque enim loco mouenda arbor, vbi iam alte fixerit radices, sed cum plantula adhuc est. Nam veteres negabant arborem transferri oportere, vel minorem bima, vel maiorem trima: teste Plinio. Videtur autem adagium ad quercum peculiarius pertinere, quae omnium altissime radices agit: Vt et a)po\ th=s2 druo\s2 gera/ndruon. Siue quod hanc arborem omnium primam arbitrantur fuisse. Quapropter et Ioui sacra arbor, et sylua Dodonaea querna fuit, vnde prima omnium oracula reddita creduntur. Eleganter vsus est hoc adagio Seneca lib. Epistolarum 13 Epistola prima: Haec, inquit, si nimium tristia videbuntur, villae imputabis, in qua didici ab Aegialo diligentissimo patrefamilias (is enim nunc huius agri possessor est) quamuis vetus arbustum posse transferri. Haec nobis senibus discere necessarium est, quorum nemo non oliuetum alteri ponit.

Arenam metiris.

*)/ammon metrei=s2, id est. Arenae modum quaeris, siue metiris, hoc est, rem infiniti laboris, atque inexplicabilem inceptas. Aut, fiustra conaris, quod nequeas efficere. Athenaeus libro sexto Alexidem quendam adducit, qui innumera dixerit yammako/sia, velut aequantia numerum arenarum, o)no/masi de\ xrw/menon yammakosi/ois2. id est, nominibus vtens arenaginta, vt Grecae vocis figmentum imitemur. Plato in Theaeteto: *ma=llon au)to\n le/lhqen h)\ oi( th=s2 qala/sshs2 lego/menon xo/es2. id est. Magis illum latet, quam maris, vt dicitur, arenae.

Vndas numeras.

*ku/mata metrei=s2, id est, Vndas numeras. Eundem cum proximo sensum habet. Virgilius vtranque paroemiam eleganter attigit lib. Georgicon secundo.

Quem si scire velit, Libyci velit aequoris idem
Discere quam multae zephyro turbentur arenae.
Aut vbi nauigiis violentior incidit Eurus.


page 176, image: s0176

Nosse, quot Ionii veniant ad littora fluctus.

Theocritus in Charitibus:

*)all' i)=sos2 ga\r o( mo/xqos e)p' a)/oni ku/mata metrei=n,
*(/oss' a)/nemos xe/rsonde meta\ glauka=s2 a)lo\s2 w)qei=.

id est,

Nanque perinde siet, quasi si numerare labores,
Quod venti e pelago trudant ad litora fluctus.

Videri potest ab Aesopico quodam apologo natum adagium, quem refert Lucianus in Sectis: Olim quendam in maris litore sedisse, conantem singulas vndas pernumerare: cumque vndas vndis trudentibus, obrueretur, animoque male angeretur quod eas numero complecti non posset, adiens callida vulpes opportuno consilio sic hominem subleuauit. Quid angeris, inquit, propter vndas, quae praeter eunt? Hinc numerare incipias oportet, illas missas facias.

Surdo oppedere.

*para\ kwfw=| a)popardei=n. id est. Apud surdum crepitum edere. Dicitur, vbi quid frustra sit. Aut vbi peccatur apud stupidos, qui non queant sentire. Siue cum conuiciis incessitur is, qui perinde negligit, quasi non audiat. Refertur a Diogeniano, et a Suida.

Aranearum telas texere.

*ta\ a)ra/xnia u(fai/nein, id est. Aranearum telas texere. Est in re friuola, nulliusque frugis, infinitum, atque anxium capere laborem. Refertur prouerbii vice a diuo Basilio in initio enarrationis Hexameron. Vnde et apud Diogenem Laertium in vita Zenonis, philosophus quidam rationes dialecticas, aranearum textis similes esse dicebat, quae cum operosum quiddam, atque exactum prae se ferant, tamen nugatoriae sint, atque imbecilles. Et alius quispiam leges cum aranearum textis comparabat, quae cum a magnis auibus facile discinderentur, muscas duntaxat irretirent.

Laterem lauas.

FERVNTVR huic confines aliquot apud Graecos paroemiae, quibus operam inanem significamus, veluti pli/nqon plu/eis2, id est, Laterem lauas, id quod vsurpat Terentius in Phormione [correction of the transcriber; in the print Phorminione], Loquarne? incendam: Taceam? instigem. Purgem me? Laterem lauem. Theocritus in Charitibus:

*kai\ u(/dati ni/zein qolera\n i)oei/dei+ pli/nqon.

id est.

Et nigram silicem lauisse liquentibus vndis.

Lapidem elixas.

CVI simillimum est, quod refertur apud Aristophanem in comoedia, cui titulus sfh=kes2, li/qon e(/yeis2, id est, Lapidem decoquis: pro eo, quod est, inaniter laboras. *)all' o(/t' a)\n a)ntiboloi/h tis2, ka/tw ku/ptwn a)\n ou(/tw, li/qon e(/yeis2, e)/legen. id est. Quin, vbi quis obsecrauerit, demisso sic capite, lapidem decoquis, inquit. Neque enim vnquam mollescit lapis, quantumuis diutina coctione. Generaliter conuenit in quamuis inanem operam, speciatim in hominem durum, nullisque precibus mollescentem.

Athiopem lauas. Aethiopem dealbas.

EANDEM vim habent, ai)qi/opa smh/xeis2, id est, Aethiopem lauas. Et, ai)qi/opa leukai/neis2, id est, Aethiopem dealbas. Lucianus in libro contra indoctum: kai\ kata\ th\n paroimi/an, ai)qi/opa smh/xein e)pixeirw=. id est, Ac, iuxta prouerbium, Athiopem lauare conor. Nam natiuus ille Aethiopum nigror, quem Plinius ex vicini syderis vapore


page 177, image: s0177

putat accidere, nulla abluitur aqua, neque vlla ratione candescit. Hoc item peculiariter quadrabit, cum res parum honesta verborum fucis adornatur, aut cum laudatur illaudatus, aut docetur indocilis. Adagium ortum videri potest ab Aesopica fabula. Nam quidam mercatus Aethiopem, et existimans eum colorem non natura, sed superioris domini negligentia accidisse, nihil non adhibuit eorum, quibus vestes candefieri solent: adeoque perpetuis lotionibus miserum diuexauit, vt illum in morbum impulerit, colore, qui fuerat, manente.

Arare litus.

*ai)gialo\n a)rou=n, id est, Arare litus. Est sterilem operam sumere. Auson. ad Theonem:

Quid geris extremis positus telluris in oris
Cultor arenarum vates, cui litus arandum?

Significans, eum inaniter laborare. Huius peculiari vsus erit, cum officium impenditur in eum, a quo nihil sis fructus aliquando percepturus, veluti, si quis doceat, o)/non lu/ras2, aut beneficium collocet in ingratum. Salsitas enim facit, vt littorales orae ferme sint steriles: quod etiam proverbio testatum est: a(lmuro\n geito/nhma, id est, Salsuginosa vicinia pro sterili. Est autem adeo sterilis humor marinus, vt nec arbores ferat. Atque huiusce rei varias adfert causas Plutarchus in commentario De causis naturalibus, primo statim problemate.

Arenae mandas semina.

*ei)s2 ya/mmon spei/reis2, id est, Arenae mandas semina. Propterea quod steriles arenae maxime littorales, nec idoneae ad sementem. Oenone Paridi apud Ouid.

Quid facis, Oenone, quid arenae semina mandas?
Non profecturis littora bobus aras.

Atqui in Brabantia sunt agricolae tam industrii, qui sitientissimas arenas cogant et triticum ferre.

In aqua sementem facis.

*ei)s2 u(/dwr spei/reis2, id est, In aqua sementem facis. Theognis.

*)/ison kai\ spei/rein po/nton a(lo\s2 polih=s2.

id est,

Par vt qui aequoreis semina mandet aquis.

Loquitur de his, qui beneficium conferunt in ingratos, atque improbos homines: idque perinde perire dicit, quasi sementem facias in vndis marinis. Aristophanis interpres et hoc pacto effert proverbium, kata\ qala/tths2 spei/reis2, id est, in mari sementem facis.

In saxis seminas.

*kata\ petrw=n spei/reis2, id est, In saxis sementem facis. Nam hoc terrae genus fere sterile est, vel quia non potest aratro proscindi, vel quia, quod satum est, non habet, quo radices agat.

Ignem dissecare.

*ei)s2 to\ pu=r cai/nein id est, Ignem diuerberare. Ad hanc formam pertinet, quanquam hoc inter Pythagorica retulimus symbola. Aristides in communi defensione 4. Rhetorum: e)lelh/qeis2 de\ a)/ra sunto\n, a(pa/sais2 tai=s2 paroimi/ais2 e)nexo/menos, ei)s2 pu=r cai/nwn, kai\ li/qon e(/ywn, kai\ spei/rwn ta\s2 pe/tras2, id est Non intelligebas autem teipsum omnibus proverbiis obnoxium esse: quod ignem diuerberares, quod lapidem elixares, quod in saxis sementem faceres? Taxat Platonem, qui apud Dionysium tyrannum nullum omnino fecerit operae pretium.



page 178, image: s0178

In aqua scribis.

*kaq' u(/datos2 gra/feis2, h)\ ei)s2 u(/dwr gra/feis2, id est, In aqua scribis, hoc est, nihil agis. Lucianus in Tyranno: *pai/zeis2 w)= xa/rwn, h)\ kaq' u(/dato/s2 fasin h)/dh gra/feis2, para\ miku/llou tina\ o)bolo\n prosdokw\n, id est, Vtrum ludis, Charon, an iam in aqua, quod aiunt, scribis, qui quidem a Micyllo obolum aliquem expectes? Plato in Phaedro: *ou)k a)/ra spoudh=| au)ta\ e)n u(/dati tra/yei me/lani, spei/rwn dia\ kala/mou, id est, Num haec studiose in aqua scribet nigra, seminans calamo? Extat huiusmodi senarius inter sententias Graecas:

*)andrw=n de\ fau/lwn o(/rkon ei)s2 u(/dwr gra/fe.

id est,

Hominum improborum inscribe iusiurandum aquae.

Id ita deprauat Xenarchus in Pentathlo apud Athenaeum lib. 10.

*(/orkon d' e)gw\ gunaiko\s2 ei)s2 oi)=non gra/fw.

id est,

Inscribo vino, si qua iurat faemina.

Item Catullus:

--- Mulier cupido quod dicit amanti,
In vento, et rapida scribere oportet aqua.

In arena aedificas.

*ei)s2 ya/mmon oi)kodomei=s2, id est, In arena aedificas. Non consistit, quod super arenam struxeris. Proinde recte vsurpabitur, vbi quis negotium aggreditur inutile futurum, vtpote non recte iactis ante fundamentis.

Ventos colis.

*)ane/mous2 gewrgei=s2, id est, Ventos colis. Colis autem dico, pro eo, quod est, agricolationem exerces. Refertur a Zenodoto dicitur in eos, qui e suis laboribus nihil fructus reportant.

Ferrum natare doces.

*si/dhron plei=n dida/skeis2, id est, Ferrum fluitare doces. De iis, qui rem conantur, quae, repugnante natura, nequaquam fieri possit.

Cribro aquam haurire.

*koski/nw| u(/dwr a)ntlei=, h)\ e)pife/rei, id est, Cribro aquam haurit. Quod etiam in obliuiosos non inconcinne dicetur. Plautus in Pseudolo: Non pluris refert, quam si imbrem in cribrum geras. Id autem olim inter a)dunatw/tata habitum, vel illud est argumento, quod inter prodigia refertur, Tutiam, virginem Vestalem, aquam cribro tulisse, anno ab vrbe condita sexcentesimonono, teste Plinio libro 28. cap. 2. Cuius meminit Dionysius Halicarnasseus lib. Romanarum antiquitatum secundo. Sumptum a fabula Danaidum puellarum, quas Plato scripsit apud inferos hoc poenae genus pendere, vt assidue aquam in dolium pertusum vasis item pertusis inferant. Alciphron in epistola Galeni ad Cyrtonem: *kai\ to\ lego/menon dh\ tou=to ei)s2 danai+/dwn tou\s2 a)mfore/as2 e)kxe/omen pi/qous2. id est, Ac, iuxta proverbium, amphoras in Danaidum dolia infundimus. Lucianus in Timone: *(/wsper e)k kofi/nou tetruphme/nou. id est, Tanquam e cophino perterebrato. Effertur et hunc ad modum: ei)s2 pi/qon tetrumme/non u(/dwr a)ntlei=s2. id est, In dolium pertusum aquam hauris. Plautus in Pseudolo: In pertusum ingerimus dicta dolium, operam ludimus.

Apud fimum odorum vaporem spargis.

*ei)s2 ko/pron qumia=|s2, id est, In fimum aromatum odorem spargis. Nam perit omnis fragrantia, fimique foetore vincitur. Est apud Suidam. Conveniet autem in eos, qui rem egregiam indignis adhibent, quod genus est illud: In lente vnguentum.



page 179, image: s0179

Oleum et operam perdidi.

EODEM pertinet et illud, quod est apud Plautum in Poenulo: Tum pol ego et oleum, et operam perdidi: id est, quidquid insumpsi, seu rei, seu laboris, id frustra insumptum est. Metaphora ducta est a gladiatorum, ac palaestritarum certaminibus, in quibus certaturi, vnguentis quibusdam oleaceis perungebantur. Cicero in Epistolis: Nam, quid ego te athletas putem desiderare, qui gladiatores contempseris? in quibus ipse Pompeius profitetur se et oleum, et operam perdidisse. Quanquam potest et ad lucubrantium lucernas referri, sicuti Cicero fecisse videtur, scribens ad Atticum libro decimotertio. Ante lucem cum scriberem contra Epicureos, de eodem oleo, et opera exaraui nescio quid ad te, et ante lucem dedi. Idem ad eundem alibi: Non defleamus, ne et oleum, et opera nostrae philologiae perierit: sed conferamus tranquillo animo. Quo quidem in loco plus habet gratiae, quod ad rem animi translatum sit. Ergo hic oleum pro sumptu positum est. Nam et sic effertur adagium. Plautus in Rudentibus: Et operam, et sumptum perdunt. Eodem pertinet etiam illud, quod coruus ille salutator sonare didicerat: Opera, et impensa periit. Cuius fabulae meminit Macrobius lib. Saturnalium 2. Eam (quoniam haudquaquam indigna memoratu videtur) non grauabor adscribere, idque ipsius verbis. Sublimis, inquit, Actiaca victoria revertebatur Octauius. Occurrit ei inter gratulantes coruum tenens, quem instituerat hoc dicere: Aue Caesar, victor, Imperator. Miratus Caesar officiosam auem viginti millib. nummum emit. Socius opificis, ad quem nihil ex illa liberalitate pervenerat, affirmauerat Caesari illum habere et alium coruum, quem vt afferre cogeretur, rogauit. Allatus verba, quae didicerat, expressit. Aue victor Imperator Antoni. Nihil exasperatus, satis duxit iubere illum diuidere donarium cum contubernali. Salutatus similiter a Psittaco, emi iussit eum, Idem miratus in Pica, hanc quoque redemit. Exemplum sutorem pauperem solicitauit, vt coruum institueret ad parem salutationem, qui impendio exhaustus, saepe ad auem non respondentem dicere solebat, Opera, et impensa periit. Aliquando tamen, coruus cepit dicere dictatam salutationem. Hac audita, dum transit Augustus, respondit: Satis domi salutatorum talium habeo. Superfuit coruo memoria, vt et illa, quibus dominum querentem solebat audire, subtexeret, Opera, et impensa periit. Ad quod Caesar risit, emique auem iussit, quanti nullam adhuc emerat. Hactenus Macrobii verba reddidimus. Diuus Hieronymus ad Pammachium, videtur huic adagio velut alterum quoddam adagium subtertexuisse: Oleum perdit, et impensas, qui bouem mittit ad ceroma. Siquidem hoc ipsum, bouem ad ceroma mittere, proverbium sapit, pro eo, quod est, docere indocilem: aut ad id muneris quempiam asciscere, ad quod obeundum minime sit idoneus, videlicet ingenio repugnante. Nam ceroma dicitur vnguentum, quo olim vngebantur athletae, id ex oleo certisque terrae generibus conficiebatur. Porro ad certamina bos inutilis est.

Reti ventos venaris.

*diktu/w| a)/nemon qhra=|s2, id est, Reti ventos captas. De frustra laborantibus: aut qui stulte sequuntur ea, quae


page 180, image: s0180

nulla sit assequendi spes: Aut qui rem inanem inaniter captant. Nam vtre contineri ventus potest, reti nequaquam.

Tranquillum aethera remigas.

*ai)qe/ra nh/nemon e)re/sseis2, id est, Aere tranquillo remigas. Apud Zenodotum refertur de incassum laborantibus: perinde est, quasi dicas, aerem diuerberas, remigantium more.

Mortuum flagellas.

*nekro\n masti/zeis2, id est, Mortuum flagellas, in eos, qui obiurgant illos, qui nihil prorsus obiurgatione commoueantur: Aut qui vita defunctos insectantur, ac lacerant.

Ollam exornas.

*xu/tran poiki/lleis2, id est, Ollam exornas, siue picturas. De iis, qui in re vehementer absurda frustra conantur. Ineptus enim labor, ollae vasi contempto, et culinariis vsibus destinato, picturae lenocinium adhibere. Cui similimum quidam vulgo iactatur, bracteis aureis inaurare iuglandium putamina.

Ouum adglutinas.

*)wo\n kollh/eis2, id est, Ouum glutino compingis. Refertur a Diogeniano. Ridicule laborat, qui fractum oui putamen glutino sarcire, et coagmentare conetur.

Vtrem caedis.

*)asko\n de/reis2, id est, Vtrem caedis, aut Vtrem excorias. Extat apud Aristophanem in Nubibus. Ad quod adlusisse videtur Apuleius in Asino, cum meminit de tribus vtribus a se percussis, ac vulneratis. Sumptum vel a Bacchi sacris, vel ab iis, qui percussis vtribus inanem mouent strepitum.

Vtrem vellis.

HVIC simillimum, a)sko\n ti/lleis2, id est, Vtrem vellis. Vel quod non sentiat, vel quod pilis careat.

Actum agere.

TERENTIVS in Phormione: Ohe, actum, aiunt, ne agas, to\ praxqe\n mh\ pra/ch|s2. A iudiciorum consuetudine sumptum, qua fas non est iterum agere causam, de qua iam sit pronunciatum.. Plautus: Rem actam agis, id est, incassum laboras. Q. Fabius apud T. Liuium Dec. 3. lib. 8. Scio multis vestrum videri, patres conscripti, rem actam hodierno die agi, et frustra habiturum orationem, qui tanquam de integra re, de Africa provincia sententiam dixerit. M. Tullius libello De amicitia, indicat dici solitum de negocio, quod praepostere geritur. Sed, cum multis, inquit, in rebus negligentia plectimur: tum maxime in amicis et deligendis et colendis. Praeposteris enim vtimur consiliis, et acta agimus, quod vetamur proverbio.

Cotem alis.

*)ako/nhn siti/zeis2, id est, Cotem alis. Dicitur in homines edaces, plurimumque cibi: qui nihilo tamen habitiores inde reddantur. Nam in Cotis macilentiam hodieque vulgo iactatur adagium, cum aiunt, tam pinguem, quam cotem, macilentum quempiam esse significantes. Hermolaus Barbarus in epistola quadam ad Picum interpretatur hoc proverbium pro male collocare beneficium, vnde non sit reditura gratia: vt affine sit illi, quod alibi dicetur: Ale luporum catulos, cum ex beneficio redit mala gratia.

Hylam inclamas.

*(/ulan krauga/zeis2, id est, Hylam inclamas. De frustra vociferantibus: aut in genere, de nihil proficientibus. Ab huiusmodi casu natum adagium. Hylas, Theodamantis filius, cum esset inter argonautas formosus adolescens, adamatus est ab Hercule. Is cum


page 181, image: s0181

esset in Mysia, forte aquatum egressus, in fonte periit: vnde et a Nymphis adamatus ac raptus fingitur. Ad hunc vestigandum missus est Polyphemus, qui ingenti vociferatione nomen inclamabat Hylae, neque quidquam tamen profecit. Atque hinc ortum proverbium. Virgilius videtur ad nautarum clamorem retulisse, cum ait:

His adiungit, Hylam nautae quo fonte relictum
Clamassent, vt littus Hyla, Hyla omne sonaret.

Meminit huius et Theocritus in Idyl. N.

*tri\s2 me\n u(/lan a)/u+sen, o(/son baqu\s2 h)/rue laimo\s2.
*tri\s2 d' a)\n o(pa=is2 u(pa/kousen, a)raia\ de\ i(/keto fwnh\.

id est,

Ter quanto potuisset Hylam clamore vocabat,
Magitum intendens imo de gutture vocis.
Ter puer audiit, ac tenuis vox perculit aures.

Nihil obstat, quo minus ad sacrorum consuetudinem referatur, quae in Hylae rapti memoriam sunt instituta: in quibus Hylae nomen inclamabatur. Id fuerit venustius, atque concinnius, vbi quis rem absentem frustra desiderat, vel deplorans, vel optans. Vt si quis, ad inopiam redactus, optaret sibi centum talenta, quae quondam habuisset. Ad hanc paroemiam respexisse videtur Aristophanes in Pluto:

*poqei=s2 to\n ou) paro/nta kai\ ma/thn kalei=s2.

id est,

Desideras absentem inaniter vocans.

De Mercurio dictum, placentas illas deplorante, quas in sacris consueuerat aliquando edere.

Inaniter aquam consumis.

*)allws2 a)nali/skeis2 u(/dwr, id est, Inaniter consumis aquam. In eos quadrabit, qui frustra suadent. A prisco more iudiciorum sumptum, in quibus ad clepsydrae modum dicebatur. Aeschynes contra Demosthenem, ostendit primam aquam infundi solere actoribus, alteram patronis, tertiam iudicibus, ad poenam constituendam, nisi primis sententiis reus fuisset absolutus. Et Demosthenes Aeschynem provocat, vt vel in sua aqua, si possit, dicat, quod decretum fuisset ipso vnquam auctore scriptum: a)nasta\s2 kai\ e)n tw=| e)mw=| u(/dati ei)pa/tw. Huc adludens Lucianus, e)n tw=| peri\ tw= e)pi\ misqw=| suno/ntwn, in rhetorem quendam iocatur, qui apud barbaros in conuiuio diceret, non ad aquae, sed ad amphorae vinariae modum. Idem in Bis accusato: *)ekei/nhs2 ga\r to/ ge nu=n r(e/on, id est, Nam illius sane in praesentia fluit aqua. Videtur id subindicare Plato in Theaeteto, cum ait, quosdam pro\s2 mikro\n u(/dwr: id est, ad pusillum aquae docere posse, quae gesta sint. Idem in eodem: *katepei/gei ga\r u(/dwr r(e/on, id est, Vrget enim aqua fluens, quod oratoris sit ad praescriptas clepsydras dicere. Apuleius in Asino aureo: Rursum praeconis amplo boatu citatus accusator quidam senior exurgit et ad dicendi spacium, vasculo quodam inuicem colli graciliter fistulato, ac per hoc guttatim defluo, infusa aqua, populum sic adorat. Plinius iunior Falconi: Et qui iubere posset tacere quemcunque, huic silentium clepsydra indici. Idem Arriano: Dixi horis poenae quinque. Nam viginti clepsydris, quas spaciosissimas acceperam, sunt additae quatuor. Quintilianus lib. 12. Et si quid ipse tibi sumas, probandum est, et laboratam, congestamque [correction of the transcriber; in the print congestam q]


page 182, image: s0182

dierum, ac noctium studio actionem, aqua deficit. M. Tullius in calce secundi libri Tusculanarum quaestionum, Cras ergo ad clepsydram, sic enim dicimus. Idem de Oratore lib. 3. de Pericle loquens. At hunc, inquit, non clamator aliquis ad clepsydram latrare docuerat, sed, vt accepimus, Clazomenius ille Anaxagoras, vir summus in maximarum rerum scientia. Philetas apud Athenaeum li. 2. tosau=ta w(/sper oi( r(h/tores2 pro\s2 u(/dwr ei)=pon. i. Tantum, vt solent rhetores, ad aquam dixi. fuerat autem de aqua sermo. Hinc captata est adlusionis gratia. Demades iocabatur in Demosthenem u(dropo/thn, quod caeteri quidem ad aquam dicerent, Demosthenes ad aquam scriberet. Philostratus in Adriano sophista tou\s2 a)po\ kleyu/dras2 appellat sophistas, qui aqua exercebantur. Porro prisci lineis, et vmbris horas distinguebant. P. Scipio Nasica primus reperit clepsydram, qua nubilo quoque die, et noctibus, horae distinguerentur. Nunc pro clepsydris clepsammis, et au)toma/tois2 vtuntur horologiis.

In aere piscari, Venari in mari.

EIVSDEM generis sunt et illa, quae Plautus vsurpat in Asinaria: In aere piscari, et In mari venari iaculo. Quadrabunt simpliciter in eos, qui frustra moliuntur ta\ a)du/nata, aut qui praepostere ibi quaerunt aliquid, vbi ne sperari quidem possit. Vt si quis in magistratibus vitam tranquillam, in voluptatibus beatam, in opibus felicem quaerat. Itaque Libanus seruus ab hero suo Demeneto iussus, vt vxorem ipsius argento defraudaret, significans nulla ratione fieri posse, vt a muliere tenacissima quidquam auferretur: Iube, inquit, vna me opera piscari in aere, venari autem iaculo in medio mari.

Aquam e pumice postulas.

SVPERIORI non admodum diuersum, quod apud eundem poetam legitur: Aquam e pumice postulare, pro eo, quod est, frustra ab alio petere, cuius ipse, a quo petas, maxime sit indigus. Nihil enim pumice lapide siccius, nihil siticulosius. Perinde ac si quis ab indoctissimo doceri postulet, ab inconsultissimo consilium expectet, ab egeno munus, ab inope praesidium: denique ab auaro, ac tenaci pecuniam. Plautus: Nam tu aquam e pumice nunc postulas, qui ipsus sitiat. Pumex, inquit idem, non aeque est aridus, atque hic senex. Est autem Pumex lapis cauernosus, quo solent poliri codices: naturae adeo siccae, vt, si in vrceum bullientem immiseris, feruorem extinguat: non solum ad tempus, sed in totum. Nec aliud in causa putat esse Theophrastus, nisi quod vehementissima siccitate spumam totam a se trahere nitatur. Meminit et de Chio quopiam Eudemo, qui pumice acri consperso aceto, munire sese consueuerit, vt post septimam ellebori potionem, nec balneis, nec vini potatione prouocaretur ad vomitum.

Nudo vestimenta detrahere.

AD hanc sententiam pertinet hoc quoque, quod ab eodem est vsurpatum poeta, Nudo vestimenta detrahere, pro eo, quod est, ab eo sperare emolumentum, cui ne sit quidem, quod auferri queat. Sic enim idem Libanus in Asinaria Plautina admonitus ab hero, vt ab ipso per fallaciam argentum abraderet, quo filio emeretur amica, Maximas, inquit, nugas agis, Nudo detrahere


page 183, image: s0183

vestimenta me iubes. Adducit et D. Chrysostomus prouerbium vulgo iactatum, quo dicebant, nec a centum viris vnum nudum spoliari posse. Apuleius Asin. lib. 1. scripsit nudum nec a decem palaestritis posse spoliari.

Anthericum metere.

*to\n a)nqe/rikon qeri/zein. id est, Anthericum metere, dicebantur, qui laborem inanem, ac sterilem caperent. Anthericus, herbae genus, quod meti non possit, sed velli manib. necesse est, velut et linum. Antherices vocantur summa spicarum fastigia, siue atheres. Herodotus Asphodeli caules antherices vocat, teste Suida: quos et tenaciores ait esse, quam vt frangi queant. Antherici meminit et Plin. lib. 21. cap. 17. In Graecorum commentariis est promiscue positum antherices, et Atherices.

Ex arena funiculum nectis.

*)ek th=s2 ya/mmou sxoini/on ple/kein id est, Ex arena funiculum nectere. Est, frustra conari, quod nulla ratione potest effici. Quid enim stultius, quam ex arena, quae nullo modo cohaerescit, funem velle nectere? Prouerbium vtrumque, nempe tum hoc, tum quod proxime retulimus, vsurpat Aristides in communi defensione quatuor oratorum: *katado/ntes2 de\ ei)s2 tou\s2 xhramou\s2, e)kei= ta\ qanmasta\ sofi/zontes2, skia=| tini\ lo/gous2 a)naspo/ntes2, e)/fhs2 w)= sofoklh=s2, to\n a)nqe/rikon qeri/zontes2, to\ e)k th=s ya/mmou sxoini/on ple/kontes2, ou)k oi=)da o(/ntin' i(sto\n a)nalu/ontes2. id est, Verum abdentes sese in secessus quosdam, illic admirandam illam comminiscuntur sapientiam, vmbra quadam attrahentes verba, quemadmodum abs te dictum est Sophocles, Anthericum metentes, ex arena nectentes funiculum, et haud scio quam retexentes telam. Significat his adagiis, vmbraticum illud philosophorum studium nihil omnino fructus adferre. Columella in praefatione carminis De cultura hortorum. Nam, etsi multa sunt eius quasi membra, de quibus aliquid possumus effari, tamen eadem tam exigua sunt, vt, quod aiunt Graeci, ex incomprehensibili paruitate arenae funis effici non possit. Prouerbium peculiariter accommodabitur ad vsus huiusmodi, si quis conetur in concordiam redigere, morib. longe dissimilimos, et inter quos nihil omnino conuenit, aut si quis orationem ex argumentis dissonis contexat, quasi Chimeram quandam fingens, et huiusmodi monstrum, cuiusmodi describit Horatius. Humano capite, equina ceruice, reliquis item membris ex variis animantium generib. ita collatis:

--- Vt turpiter atrum
Desinat in piscem, multer formosa superne.

Ab asino lanam.

CVI finitimum est illud, o)/nou po/kas2 zhtei=s2, id est, Asini lanas quaeris. De iis, qui stulte quaerunt ea, quae nusquam sunt. Effertur adagium etiam ad hunc modum: o)/nou po/kai, id est, Asini lanae. Aristophanes:

*ti/s2 ei)s2 to\ lh/qhs2 pedi/on, ti/s2 ei)s2 o)/nou po/kas2.

id est,

Asini quis ad lanas? quis in lethes solum?

Per asini lanam, res vanas significans, et quae nusquam sunt. Trimeter Graecis constat, si tollas alterum, ti/s2.

Asinum tondes.

EVNDEM sensum habet, to\n o)/non kei/reis2, id est, Asinum tondes. De his, qui rem absurdam, atque inutilem aggrediuntur, propterea quod asinum neque pectere possis propter villos, neque tondere cum lanam non


page 184, image: s0184

habeat. Huius meminit Aristophanes in Ranis.

Lupi alas quaeris.

*lu/kou ptera\ zhtei=s2, id est, Lupi alas quaeris. De iis, qui quaerunt ea, quae nusquam sunt. Aut vbi quis verbo duntaxat territat, alioqui rem nunquam facturus, quod minatur. Neque enim fieri potest, vt lupus alatus inueniatur. Prouerbium recensetur a Suida.

Quae apud inferos.

EODEM loco interpres admonet et huius adagii, tanquam eundem habentis sensum, ta\ e)n a)/|dou, id est, Ea, quae apud inferos. Citatque Aristarchum auctorem: idque inde natum putat, quod Cratinus finxerit quendam apud inferos funem torquentem, asinum autem arrodentem ea, quae ille iam torsisset, atque ita inaniter laborare, qui torquebat. Quanquam illud ta\ e)n a)/|dou, generaliter ad omnia pertinet, quae poetarum fabulis traduntur, nulli credita, nisi pueris: vnde, cum inania, somniisque similia significabimus, apte dicemus ta\ e)n a)/|dou. Athenaeus libro Dipnosophistarum quarto refert, Democritum scripsisse volumen, cui titulus fuerit, ta\ peri\ tw=n e)n a)/|dou, prodigiosis, vt coniectandum est, refertum fabulis: et hinc potest videri ductum prouerbium.

Contorquet piger funiculum.

HVIC adeo simile est, vt idem videri possit, quod de Ocno, id est, pigro asino, refert Pausanias in Phocidis, apud Ionas, vt ait, celebratum: suna/gei o)/knos2 th\n qw/migga, id est, Torquet piger funiculum. Ipsius verba super hac re subscribam: *meta\ de\ au)tou\s2 a)nh/r e)sti kaqh/menos, e)pi/gramma de\ o)/knon ei)=nai le/gei to\n a)/nqrwpon. pepoi/htai me\n ple/kwn sxoini/on. pare/sthke de\ qh/lea o)/ nos2 e)pesqi/ousa to\ peplegme/non a)ei\ tou= sxoini/ou. tou=ton ei)=nai to\n o)/knon, fi/lergo/n fasin a)/nqrwpon, gunai=ka de\ e)/xein dapanhra\n, kai\ o(po/sa sulle/caito, e)rgazo/menos2, ou) polu\ a)\n u(/steron u(po\ e)kei/nhs2 a)nh/lwto. oi(=da de\ kai\ u(po\ i)w/nwn o(po/te i)/doien tina\ ponou=nta e)pi\ ou)deni\ o)/nhsin fe/ronti, u(po\ tou/tou ei)rhme/non, w(s o( a)nh\r ou(=tos2 suna/gei tou= o)/knou th\n qw/migga. id est, Post hos vir quidam est sedens, titulus indicat eum, o)/knon esse. Factus est autem ad hunc modum, vt ipse funiculum torqueat, astante asella, quae quod tortum fuerit assidue abrodat. Hunc Ocnum ait hominem esse industrium, operique intentum, sed vxorem habere sumtuosam, ac prodigam, vt, quidquid is suo labore corraserit, id mox absumatur ab illa. Cognitum est nobis, etiam ab Ionibus dici solere, si quem conspexissent in re quapiam elaborantem, quae nihil afferret emolumenti, hic homo funiculum Ocni contorquet. Videtur argumentum picturae sumtum ab occasione vocis ancipitem obtinentis significatum [correction of the transcriber; in the print fignisicatum]. Siquidem suna/gein to\n bi/on, aiunt Graeci, pro comparare victum. Colligit autem, qui rem auget; dissipat, qui profundit. Atque hoc quidem argumentum apparet olim multorum artificum operibus fuisse celebratum. Siquidem Plinius in historia mundi inter Socratis egregii pictoris argumenta, commemorat et de asino spartum arrodente. Et piger, inquit, qui appellatur ocnos, spartum torquens, quod asellus arrodit. Fertur idem picturae genus et Delphis fuisse a Polygnoto Thasio dicatum. Quo quidem negant desidem, et ignauum significatum, quemadmodum existimat Varro, imo


page 185, image: s0185

laboriosum magis, et industrium, sed cui sit vxor prodiga. Eoque Pausanias ait, non marem asellum, sed feminam in pictura fuisse. Idem argumentum, marmore caelatum, Romae duobus visitari locis, nempe in Capitolio et in hortis Vaticanis, Hermolaus Barbarus testis est. Vsus est hoc adagio et Propertius:

Dignior obliquo funem qui torqueat ocno,
Aeternusque tuam pascat aselle famem.

Verum illud interim admirandum, cur Plinius eum scripserit appellatum ocnum, id est, pigrum, qui funem torqueret, ac non magis asellum arrodentem. Maxime cum Propertius non eum Ocnon appellet, qui torquet, sed illi torqueri funem: vt asinum intelligas citius, quam torquentem. Meminit huius adagii Plutarchus in commentario peri\ th=s2 eu)qumi/as2, *all' w(/sper e)n a)/|dou zwgrafou/menos2 sxoinoplo/kos2, w)=| tini pari/hsin e)piboskome/nw| katanali/skei to\ pleko/menon. id est, Sed, quemadmodum apud inferos depictus is, qui funem torquet: cui adest, qui depascens absumit id, quod tortum fuerit.

Littori loqueris.

*ai)gialw=| lalei=s2, id est, Littori loqueris. Refertur a Graecis adagiorum collectoribus. Dictum in eos, qui frustra vel suadent, vel orant: perinde quasi surdo loquantur. Nam littora propter assiduum fluctuum fragorem surda dicuntur. Ouidius:

Surdior ille freto clamantem nomen Orestis,
Traxit inornatis in sua tecta comis.

Vento loqueris.

SVIDAS addit et hoc, *)ane/mw| diale/gh|, id est, Vento loqueris. Pro eo, quod est, inaniter. Nam ventus omnia dissipat, cogitque euanescere. Vnde et auris discerpta mandata dixit Virgilius, quae abierant in obliuionem. Plautus in Mostell.

Hic nescit quidem nisi foenus fabulari vento.

Consimili figura apud Athenaeum legitur: gh=| kai\ ou)ranw=| lalei=n, id est, Caelo ac terrae loqui.

Mortuo verba facit.

*nekrw=| le/gousa mu/qous2 ei)s2 ou)=s2, id est, Mortuo ad aurem fabulam narrans. Plautus, Mortuo verba nunc facio. Terentius: Verba fiunt mortuo. Rursum Plautus: Nihilo pluris refert, quam si ad sepulchrum mortuo dicat iocum. Pertinet huc, quod est apud Aeschylum in Agamemnone.

*)eoi/ka qrhnei=n zw=sa pro\s2 tu/mbon ma/thn.

id est,

Frustra ad sepulchrum viua ploro mortui.

Surdo canis. Surdo fabulam narras.

EANDEM vim habet, kwfw=| a)/|deis2, id est, Surdo canis. Virgilius in Bucolicis:

Non canimus surdis, respondent omnia syluae.

Horatius:

--- Narrare putaret asello.
Fabellam surdo.

Terentius in Heautontimorumeno:

Ne ille haud scit, quam mihi tunc surdo narret fabulam.

Item T. Liuius de bello Macedonico libro 10. Quae vereor, ne vanis auribus cecinerint. Aeschylus in e(pta\ e)pi\ qh/bais2:

*)hkousas2 h)\ ou)k h)/kousas2, h)\ kwfh=| le/gw.

i.

An audisti, an non audisti? num surdo loquor?


page 186, image: s0186

Adlusit huc Ouidius Amorum lib. 3.

Quid iuuat ad surdas si cantet Phemius aures?
Quid miserum Thamyram picta tabella iuuat?

Ortum videtur a ridiculo casu, quo saepe fit, vt hospes incidat in surdum, quem percunctetur multa, ridentibus iis, qui surdum nouerunt.

Frustra canis.

*)allws2 a)/|deis2, i. frustra canis. *pro\s2 kenh\n ya/lleis2, id est, In vanum cantas. De iis, qui frustra suadent. A cantoribus dictum, qui, cum ingrati sunt auditoribus, inaniter canunt, cum a nemine audiantur, aut qui canunt, suo sumptu, nihil auferentes praemii. Nam cantilenam Graeci prouerbiali metaphora frequenter appellant orationem. Inde est illud Euripidis Hecuba. *(hcei ti\ me/los2, id est, Veniet aliqua cantilena. Et eandem cantilenam canis, et Ad aures occinere, et para\ to\ me/los2 fqegca/menos2, i. praeter cantum sonans. Vsurpauit adagium hoc, ac simul exposuit Lycophron poeta:

*toi\ ga\r yala/ceis2 ei)s2 keno\n neu/ras2 ktu/pon
*)asi/ta, ka)dw/rhta formi/zwn me/lh.

i.

Itaque ciebis irritos fidium sonos,
Ieiuna, et indonata pulsans carmina.

Interpres addit prouerbium ad hunc etiam efferri modum: *ei)s2 keno\n krou/eis2 ta\s2 xorda\s2. i. Frustra pulsas chordas. Sumtum autem a citharoedis, qui sic canunt, vt nihil accipiant muneris, et domi cibum capiant, hoc est, suo sumtu, suoque victu, quemadmodum ait Plautus, aliis cantent. Nisi cui videbitur ad apologum Aesopi referendum, de tibicine frustra pisces inuitante cantilenis. Nam audierat Arionis fabulam.

Lapidi loqueris.

*li/qw| diale/gh|, Lapidi loqueris. Eundem sensum habet. Et apud Terentium in Heaut. lapis pro stupido, brutoque homine ponitur aliquoties. Non inscitum est, quod refert Laertius: Cuidam interroganti, quanam in re melior esset euasurus filius, si erudiretur, Si nihil aliud, inquit Aristippus, certe in theatro non sedebit lapis super lapidem.

Parieti loqueris.

*pro\s2 to\n toi=xon lalei=s2, id est, Parieti loqueris. Et hoc quoque refertur a Graecis collectoribus. Effertur et ad hunc modum, *dia\ toi/xei lalei/n,, id est, Per parietem loqui. Dici consueuit, vbi quis rei quippiam faceret vehementer absurdae. Fortassis ab amantibus sumtum: qui ad fores, ac fenestras, aut etiam parietes amicarum perinde loquuntur nonnunquam, quasi sensus aliquis illis adsit. Plautus in Truculento vsurpat pro eo, quod est tacituro loqui: Ego, inquit, ero paries, loquere tu.

Nugas agere.

LATINIS perinde, atque Graecis tritum adagium, Nugas agere, pro eo, quod est, rem friuolam, ac nihili facere, seu frustra conari, lh=ron lhrei=s2, Atticis familiare, id est, Nugas nugaris. Aristoph. in Nebulis, Socratem subtilium nugarum antistitem vocat, quasi friuolarum argutiarum auctorem, *su/ te leptota/twn lhrw=n i(ereu=. lh=ros2 makro\s2 dixit Galenus lib. peri\ diuna/mewn fusikw=n 2. *lh=ros2 ou)=k makro/s2 e)stin a(/pasa to\n po/rwn u(po/qesis2 ei)s2 fusikh\n e)ne/rgeian. id est, Magnae igitur nugae sunt omnis pororum suppositio ad vim naturalem. Iucundius fit, cum refertur ad personam, velut apud Athenaeum lib. 6.



page 187, image: s0187

*oi( de\ poihtai/, fhsi, lh=ro/s2 ei)sin.

id est:

Porro poetas nugas esse praedicat.

Dicunt et u(qlei=s2, id est, deliras, ac desipis, quod est translatum ab aniculis, quae posteaquam aetatis vitio coeperint desipiscere, futiles quasdam nugas blaterare solent. Ausonius ad Paullum:

Phoebus iubet verum loqui.
Et si Pierias patitur lirare sorores,
Nusquam ipse torquet au)/laka.

In quibus versibus obscurior est adlusio, ac prope inepta. Nam homo bilinguis pariter ad vtrunque sermonem, et duplicem nominis significatum respexit. Siquidem lh=ros2 Graecis nugas significat, et lirae, seu porcae Latinis vocantur sulci. Nam agricolae primum proscindunt, deinde comminuunt glebas, postremo lirant. Proinde subtexuit, nunquam ipse torquet au)/laka. Olim enim agriculatores delirare dicebantur, qui a recto sulcorum ordine deflecterent. Inde transsumtum ad eos, qui desipiscunt.

In caelum iacularis.

*)es2 to\n ou)rano\n toceu/eis2, i. In coelum sagittam torques. Est apud Zenodotum, ac Suidam, de iis, qui frustra laborant; aut qui audent eos lacessere, quos non possunt laedere. nihil enim ferire potest, qui in coelum torquet, nisi quod diuos videtur petere. At non raro fit, vt iaculum in ipsum mittentem recidat.

Delphinum cauda ligas.

*delfi=na pro\s2 to\n ou)rai=on dei=s2, i. Delphinum cauda alligas. In eos, qui quippiam incassum conantur. Propterea quod Delphinus cauda sit lubrica, nec ea parte teneri queat, aut quod cauda sit valida, cuius agitatione fertur et naues aliquando subuertere, vt hac parte sit inuictus. Quadrabit et in eos, qui ea via quempiam aggrediuntur, qua nequaquam possit superari.

Cauda tenes anguillam.

*)ap' ou)ra=s2 th\n e)/gxelun e)/xeis2, id est. Cauda tenes anguillam. In eos apte dicetur, quibus res est cum hominibus lubrica fide, perfidisque, aut qui rem fugitiuam, atque incertam aliquam habent, quam tueri diu non possint.

Folio ficulno tenes anguillam.

HVIC diuersum est illud, tw=| qri/w| th\n e)/txelun, i. Folio ficulno anguillam, subaudiendum, tenes. Vbi quis, alioqui fugax, et lubricus, arctiore nodo tenetur, quam possit elabi. Nam fici folium scabrum est, vt cui nomen etiam inditum ab asperitate scripserit Plutarchus: atque ob id ad retinendam anguillam natura lubricam, vel maxime idoneum.

Medius teneris,

HVIC sententiae confine est illud apud Aristophanem in Ranis, nu=n e)/xh| me/sos2, i. Nunc medius teneris. De eo, qui sic tenetur, vt extricare sese nulla ratione possit. Translatum a palaestritis, atque athletis, qui, si quem medium corripuerint, facile vincunt. Sunt autem verba Aeaci ad Bacchum: *)alla\ nu=n e)/xh| me/sos2, id est, At nunc medius tenere. Eodem pertinet illud apud Terentium: Sublimem medium arriperem.

Delphinum natare doces.

*delfi=na nh/xesqai dida/skeis2, id est. Delphinum natare doces. In eos competit, qui monere quempiam conantur in ea re, in qua cum sit ipse exercitatissimus, nihil eget doctore. Nam Delphinus in natando pernicissimi impetus est, ita, vt non modo superet omne natatilium genus velocitate, verum etiam terrestrium animantium, vt auctor Aelianus lib.


page 188, image: s0188

duodecimo. Quin et naues transilit, seque, contento spiritu, teli in morem eiaculatur.

Aquilam volare doces.

*)aeto\n i(/ptaqai dida/skeis2. id est. Aquilam volare doces. Diuersa metaphora sententiam eandem declarat. Quod enim Delphini inter pisces, id Aquila inter volucres. Quibus id etiam commune, quod vterque paiderasth\s2 esse narratur. Allusisse videtur huc Gregorius in epistola quadam ad Eudoxum rhetorem, *tou\s2 pollou\s2 e)/a xai/rein, kai\ ei)=nai koloiou\s2 pth=sin a)etou\s2 dokima/zontas2. Sine volare vulgus, sine esse graculos, qui volatum aquilarum probent.

In eodem haesitas luto.

TERENTIVS in Phormione: In eodem haesitas luto. In eos competit, qui sic implicantur negotio cuipiam, vt se nequeant extricare. A viatoribus translatum, qui, simulatque in lutum inciderint, cum alterum pedem conantur educere, altero altius immerguntur. Rursum, vt hunc extrahant, alter quem eduxerant, denuo est infigendus. Eodem alludens Horatius:

Ne quidquam, inquit, coeno cupiens euellere plantam.

Huic simile est: In eodem haesitare vestigo. Q. Curtius lib. 4. Tertium diem metu exangues, iam armis suis oneratos in eodem vestigio haerere.

In aqua haeret.

VSVRPATVR huic non dissimile prouerbium a M. Tullio lib. Officiorum 3. Dicit ille quidem multa multis locis, sed aqua haeret, vt aiunt. Significat autem Epicurum parum secum in disputando constare, seque ipsum inuoluere, dum ea, quae dicit alibi, pugnant cum ijs, quae dixit alibi, atque ita quasi fluctuare, neque in solido consistere. Id quod euenire solet ijs, qui, cum aberrent a vero, verborum fucis rem inuoluunt. Translatum apparet vel a fluitantibus, qui, vado destituti, huc atque illuc iactantur; quoque magis se commouent, hoc maiore periculo laborant. Aut certe ab oratorum clepsydra, de qua meminimus alibi, vt eum in quae haerere dicamus, qui sese, destillata iam aqua, tamen e causa non potest expedire. Cicero ad Q. Fratrem li. 2. Quod idibus, et postridie fuerat dictum de agro Campano actum iri, non est actum. In hac causa mihi aqua haeret. Incertum, vtrum significet, eam actionem integram sibi relinqui, an causam esse inextricabilem. Huc referendum illud, quod paulo superius ex Quinctiliano citauimus. Et laboratam, congestamque dierum, ac noctium labore actionem, aqua deficit. Nec abhorrent ea, quae post dicemus in prouerbio, Haeret in vado.

Multa cadunt inter calicem, supremaque labra.

SVLPICIVS Apollinaris grammaticus apud Aulum Gellium in noctibus Atticis li. 13. c. 17. duo quaedam adagia notat, alterum Graecum, alterum Latinum, quorum amborum eadem sit sententia. Graecus est versiculus, inquit, hexameter paroimiw/dhs2.

*polla\ metacu\ pe/lei ku/likos2 kai\ xei/leos2 a)/krou.

id est.

Multa cadunt, inter calicem, supremaque labra.

Quo monemur, nihil tam certum sperari, neque quidquam tam esse vicinum, quod non repentinus aliquis casus queat interuertere. Adeoque non esse tutum venturis fidere, vt vix etiam illa sint certa, quae manib. tenemus. Originem adagii quidem ad


page 189, image: s0189

huiusmodi fabulam referunt. Ancaeus Neptuni, et Astypaleae Phaenicis filius, cum vitem sereret, grauiterque ministris instaret, vrgeretque: quidam, operis taedio commotus in herum, negauit futurum, vt ex ea vite herus vnquam vinum gustaret. Post, vbi vitis prouenisset feliciter, atque vuae maturuissent, herus exultans, ac gestiens, seruum eundem accersit, atque, vt sibi vinum infundat, iubet. Deinde, iam calicem admoturus ori, seruo, quae dixisset, redegit in memoriam, quasi vanam exprobrans diuinationem. At ille sententiam hanc hero respondit. Inter calicem, ac summa labia, multa posse interuenire. Seruili sententiae fauit euentus. Nam inter loquendum priusquam ille vinum hauriret, alter quidam minister ingressus, nunciat vinetum ab apro quopiam immani vastari. Quibus auditis, Ancaeus, deposito poculo, protinus in aprum fertur, a quo inter venandum percussus interiit. Vsurpauit hoc adagii Lycophron in Iambicis.

*)egw\ de\ tlh/mwn su\n kakw=| maqw\n e)/pos2
*(ws2 polla\ xei/leus2 kai\ depastrai/wn potw=n
*me/sw| kuli/ndei moi=ra pammh/twn brotw=n.

id est:

Miser ast ego meo dicta cognoscens malo,
Vt plurima inter poculum, ac labrum solet
Vertisse fatum, res agens mortalium.

Interpres citat Aristotelem auctorem, qui et ipse de Ancaei fabula meminerit, in qua illud variat, Ancaeo, vitem instituenti, vatem accersitum quempiam praedixisse, non futurum vnquam, vt ex ea vinum gustaret, et, expresso in calice vino, vatem irrisisse tanquam yeudo/mantin. Reliqua conueniunt cum iis, quae ex aliorum retulimus commentariis. Festus Pompeius ab augure quopiam vicino, qui forte praeterierit, praedictum indicat. Lycophron autem alio detorsit, nempe ad Agapenorem patrem, et Ancaeum, Actoris, et Eurythemistidis filium, et ad aprum Calydonium. Dionysius apud Zenodotura, mauult paroemiam ad Antinoum referre, de quo meminit Homerus in Odysseae 22. Is Antinous erat vnus ex procis Penelopes, cui, poculum tenenti, iamque bibere paranti, Vlysses iugulum telo transfixit. Atque ita manibus elapso poculo, concidit, atque interiit. Sed non ab re fuerit, Homericum carmen adscribere:

*)=h, kai\ e)p' a)ntino/w| i)qu/neto pikro\n oi)sto/n.
*)=h toi\ o( kalo\n a)/leison a)nairh/sesqai e)/melle,
*xru/seon, a)/mfwton, kai\ dh\ meta\ xersi\n e)nw/ma
*)/wfra pi/oi oi)/noio. fo/nos2 de\ oi( ou)k e)ni\ qumw=|
*me/mbleto, ti/s2 k' oi)/oito met' a)ndra/si daitumo/nessi,
*mou=non e)pi\ pleo/nessi, kai\ ei) ma/la kartero\s2 ei)/h,
*oi(/ teu/cein qa/nato/n te kako\n kai\ kh=ra me/lainan.
*to\n d' o)duseu\s2 kata\ laimo\n e)pisxo/menon ba/len i)w=|.
*)antikru\ d' a)paloi=o di\ au)ce/nos2 h)/luq' a)kwkh\,
*)ekli/nqh d' e(te/rwse, de/pas2 de\ o(i e)/kpese xeiro\s2
*blhme/nou, au)ti/ka d' au)lo\s2 a)na\ r(i=nas2 paxu\s2 h)=lqen
*ai(/matos2 a)ndrome/oio.

id est:

Telum, haec fatus, in Antinoum contorsit amarum.
At pulcram is pateram iam iam tollebat vtrinque
Auritam, atque auro nitidam: iam iamque manu illam


page 190, image: s0190

Admotabat vti biberet: neque pectore caedem
Voluebat pauido (quis enim fore crederet vnquam,
Vnus vt in tanto conuiuarum agmine, quamquam
Viribus anteeat, mortem sibi, nigraque fata.
Moliretur) at huic iugulum confixit Vlysses
Tollenti calicem, iaculum penetrauit acutum,
Et contra e ceruicibus exijt area cuspis.
Voluitur in latus ille, calix simul excidit icto
E manibus: mox inde cruor de naribus ingens
Emicat.

Nec alienum est hoc loco meminisse, quod Iulio Caesari velut exprobranti vaticinij vanitatem, responsum est: Venisse Calendas Martias, non etiam praeterisse.

Inter os, et offam

LATINVM est huiusmodi, Inter os, et offam. Quod a cibis sumendis sumptum est, quemadmodum Graecanicum illud a potu. Nam olim Romani victitabant offis, vt testis est Valerius Max. Itaque perinde valet inter os et offam, quasi dicas inter os et cibum. Porro prouerbium refertur apud Gellium ex oratione quadam Catonis, de aedilibus vitio creatis, his quidem verbis: Nunc ita aiunt, in segetibus, et in herbis bona frumenta esse. Nolite ibi nimiam spem habere. Saepe audiui, inter os, et offam multa interuenire posse. Verum inter offam, atque herbam, ibi vero longam interuallum est. Festus ita refert adagium, Inter manum, et mentum.

Ita fugias, ne praeter casam.

EXTAT apud Terentium in Phormione cum primis venustum adagium: Ita fugias, ne praeter casam: quo quidem admonemur, ne sic aliquod vitium fugiamus, vt in aliud maius incauti deuoluamur. Nostrapte culpa facimus, inquit, vt malos expediat esse, dum dici nimium nos bonos studemus, et benignos. Ita fugias, ne praeter casam, quod aiunt. Verba sunt Demiphonis senis, semet accusantis, quod, dum auari famam plus satis cupide studeret effugere, stulti reprehensionem incurrisset. Donatus adagij metaphoram hunc ad modum enarrat, si modo commentum hoc Donati videtur esse. Ita fugito, ne tuam casam praetermittas, quae sit tibi tutissimum exceptaculum. Aut ita fugias, ne praeter casam, vbi custodiri magis et prehendi fur, et mulctari verberibus potest. Aut verbum erat, inquit, furem exagitantis, et interea prouidentis, ne ante casam transeat, ne in praetereundo etiam inde aliquid rapiat. Hanc veluti diuinationem, incerta, ac varia coniectantium quis ferret, nisi videremus et iuris interpretibus et Graecorum adagiorum enarratoribus hunc eundem esse morem? Prima interpretatio nobis magis arridet. Quidam enim calore fugiendi, etiam ea praetercurrunt, vbi commode poterant quiescere. Quod vnica voce Graeci parafe/reqai vocant, id est, perperam praeterire, ac praeteruehi, ab eo, quod amplectendum erat, aberrantem. Opinamur ad hoc adagium respexisse Lucianum in Nigrino, cum scribit, kai\ tou=to de\ e)n tai=s2 tragw|di/ais2 kai\ kwmw|di/ais2 lego/menon, h)/dh kai\ para\ qu/ran biazo/menoi. id est. Et hoc, quod in tragoedijs, et comoedijs dicitur, Iam et praeter casam incitati.



page 191, image: s0191

Euitata Charybdi in Scyllam incidi.

*th\n xa/rubdin e)kfugw\n, th=| sku/llh| perie/peson. Iambici sunt dimetri a)ke/faloi, quos casusne effuderit, an ars finxerit, incertum. Horum hic est sensus. Euitata Charybdi, in Scyllam incidi, hoc est, dum vito grauius malum, in alterum diuersum incidi. Sumtum adagium ab Homerica fabula, quae narrat, Vlyssem, dum metu Charybdis propius ad Scyllam nauem admouet, sex e comitum suorum numero perdidisse. Quidam aiunt Scyllam Nisi, Megarensium Regis, fuisse filiam, quae propter aureum crinem ademptum patri, in monstrum hoc marinum conuersa sit, vt meminit Pausanias in Corinthiacis. Cui videtur assentiri Virg. in Bucolicis, cum ait:

Quid loquar, aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est
Candida succinctam latrantibus inguina monstris,
Ah timidos nautas canibus lacerasse marinis?

Seruius indicat, Scyllam Phorci, et Crateidis nymphae filiam. Hanc cum amaret Glaucus, Circe, qui illius amore tenebatur, quod eum in Scyllam propensiorem esse videret, fontem, in quo nympha lauare consueuerat, magicis venenis infecit. In quem cum illa descendisset, pubetenus in varias mutata est formas. Nam id Circae peculiare, in ferarum figuram homines vertere. Horrens itaque suam deformitatem, sese in mare praecipitem dedit, ac fabulae praebuit argumentum. De rei veritate, diuersa est scriptorum opinio. Sallustius putat esse saxum in mari prominens, quod procul visentibus muliebrem formam imitetur, in quod illisi fluctus, quoniam et luporum eiulatum, et canum latratum videntur imitari, finxerunt illam a pube huiusmodi feris succinctam esse. In Graecorum commentarijs inuenimus, triremem fuisse quandam mirae pernicitatis, cui nomen fuerit inditum Scyllae, para\ to\ skuleu/ein, quod hac grassantes piratae mare Tyrrhenum, ac, Siculum infestarent, reliquasque naues, quotquot praeterissent, dispoliarent, atque hinc natam fabulam. De Charybde vero narrant poetarum fabulae, hanc feminam fuisse voracissimam, quae, quod Herculis boues rapuisset, a Ioue fulmine icta, in mare praecipitata est, et in huiusmodi versa monstrum, quod adhuc pristinam seruat natutam. Absorbet enim vniuersa, quaeque absorbuerit, ea circa Taurominitanum egerit litus, vt Sallustius est auctor. Vnde tanquam prouerbio scortum vorax, et auiditatis nunquam satiatae, Charybdim appellat Horatius:

--- Ah miser
Quanta laboras in Charybdi,
Digne puer meliore flamma.

Seruius ait Scyllam in Italia esse, Charybdim in Sicilia. Virgilius in Aeneidos lib. 3. transitum hunc inter duo pericula angustum eleganter describit,

Haec loca, inquiens, vi quondam vasta conuulsa ruina
(Tantum aut longinqua valet mutare vetustas)
Dissiluisse ferunt, cum protinus vtraque tellus
Vna foret, venit medio vi pontus, et vndis
Hesperium Siculo latus abscidit, aruaque et vrbes
Littore diductas, angusto interluit aestu.


page 192, image: s0192

Dextrum Scylla latus, laeuum implacata Charybdis.
Obsidet.

Et idem alibi:

Inter vtranque viam lethi discrimine paruo,
Ni teneant cursus. ---

Homerus Odysseae M. periculum vtrunque multis verbis describit, facitque Circen admonentem Vlyssem, vt ad Scyllam potius inflectat cursum, quam ad Charybdim, propterea quod praestet sex e socijs desiderari, quam pariter omnes interire, declarans nimirum plus discriminis esse in Charybdi, quam in Scylla,

*mh\ su/ge kei=qi tu/xhs2 o(/te r(oibdh/seien,
*ou) ga/r ken ru/saito/ s' u(p' e)k kakou=, ou)d' e)nosi/xqwn
*)alla\ ma/la sku/llhs2 skope/lw| peplhme/nos2 w)=ka
*nh=a pa/rec e)la/ an, e)peih\ polu\ fe/rtero/n e)sti
*)ec e(ta/rous2 e)n nhi\ poqh/menai, h)\ a(/ma pa/ntas2

id est.

Absit vt illic tum fueris, cum faucibus vndas
Illa resorbuerit, neque enim e discrimine tanto
Ipse vel eripiat Neptunus, verum age Scyllae
Vicinus scopulo, celeri praeteruehe cursu,
Quandoquidem comites sex multo perdere praestat,
Quam vt semel exitium quotquot sunt, auferat omnes.

Adagio trifariam vti licebit, vel cum admonebimus, si quando in eas rerum angustias deuentum fuerit, vt citra dispendium discedi non queat, e duobus malis, id, quod leuius est, eligamus, videlicet Vlyssis exemplo, et magis in eam vergamus partem, vbi minus sit iacturae. Quod genus, si quis pariter et de salute et de pecunia periclitaretur, malit propior esse pecuniae, quam vitae periculo, propterea quod facultatum iactura vtcunque sarciri potest, vita semel amissa nunquam restituitur. Vel cum ostendemus negotium anceps, et periculosum, in quo summa moderatione sit opus, vt in neutram pecces partem. Hic iam non habebitur ratio, vtrum maius sit periculum: verum hoc tantum intelligitur, ingens vtrobique discrimen subesse Prioris exemplum fuerit: Memento longe satius esse in dispendii Scyllam incidere, quam in valetudinis Charybdim. Praestabilius est in rei pecuniariae iacturam, velut in Scyllam incurrere, quam in infamiae Charybdim incidere. Posterioris hoc: Curandum, vt ita populo studeas, ne principis offendas animum. Caute, circumspecteque rem gerito, memor tibi inter Scyllam, et Charybdim esse cursum. Tertius fuerit modus, si inuertas, hoc pacto. Dum parum eruditus videri times, in arrogantis opinionem incurristi hoc est plane, quod dicitur, dum Scyllam vitas, in Charybdim incidisti. Celebratur apud Latinos hic versiculus, quocunque natus auctore, nam in praesentia non occurrit:

Incidit in Scyllam, cupiens vitare Charybdim.

Fumum fugiens, in ignem incidi.

*ka/pnon ge feu/gwn, ei)s2 to\ pu=r perie/peson id est. Dum vito fumum, flammam in ipsam decidi. Senarius est prouerbialis, superiori sententiae finitimus. Lucianus in Necyomantia, e)lelh/qein kai\ e)mauto\n e)s2 au)to\ fa/si to\ pu=r e)k tou= ka/pnou biazo/menos. id est,


page 193, image: s0193

Ignoraueram autem, quod iuxta proverbium, ex fumo in ipsum ignem compellerer. Vtitur et Plato lib. De repub. 8. cum ait, populum, dum recusat ingenuis seruire, quasi vitato fumo in flammam incurrere, videlicet, vt seruis etiam seruire cogatur. Huc allusit Horatius, cum ait in sermonibus:

--- Nam frustra vitium vitaueris illud,
Si te alio prauum detorseris.

Et in arte poetica:

In vitium ducit culpae fuga, si caret arte.

Plutarchus, peri\ duswpi/as2. *th=| de\ duswpi/a| sumbe/bhken a)texnw=s2 feugou/sh| ka/pnon a)doci/as2, ei)s2 pu=r emba/llein e(auth\n, id est, Ineptae autem verecundiae illud haud dubie accidit, vt fumum fugiens infamiae, in ignem coniiciat sese, id est, in aliud maius.

Latum vnguem, ac similes hyperbolae proverbiales.

TRANSVERSVM digitum, aut vnguem discedere, frequenter est apud Ciceronem, pro eo, quod est, quam minimo spacio. Fit autem festiuior metaphora, quoties his verbis perfectam imitationem, ac plenum vndequaque consensum significamus, vt Academicarum quaestionum lib. 2. Ab hac regula mihi non licet transuersum, vt aiunt, vnguem discedere. Ibidem: Vbi enim aut Xenocratem sequitur, cuius libri sunt de oratione loquendi, multi et multum probati: aut ipsum Aristotelem, quo profecto nihil est acutius, nihil politius? A Chrysippo pedem nunquam. Loquitur de Antiocho, qui reliquis contemptis, Chrysippum per omnia sequeretur. Rursus Academicarum quaest. lib. 2. Quibus concessis digitum progredi non possunt. Idem ad Atticum: Mihi certissimum est, ab honestissima sententia digitum nunquam. Rursus ad eundem lib. 13. Curandum est, atque hoc in omni vita sua quenque, a nostra conscientia transuersum vnguem non oportere discedere. Idem in epistolis familiaribus: Vrge igitur transuersum vnguem, quod aiunt, a stilo. Sunt illa quidem minus figurata, sed tamen proverbialia, quae loquitur Plautin. Euclio in Aulularia. Si tu hercle ex isthoc loco digitum transuersum, aut vnguem latum excesseris. Et Cicero in Verrem: Digitum non discedebant. Idem ad Atticum lib. 13. epist. 1. Pedem adhuc e villa egressi non sumus, ita magnos, et assiduos imbres habebamus. Idem Academicarum quaestionum lib. 2. Non quaero ex his illa initia Mathematicorum, quibus non concessis, digitum progredi non possunt. Metaphora partim sumpta videtur ab iis, qui tabulam, aut saxum, aut simile quippiam digitis latis metiuntur, quoties exquisite rei modus spectatur, nam reliqua cubitis metiri solemus. Minima mensurarum, latus digitus est. Partim a iugerum mensoribus, qui stadiis, passibus, et vt minima mensura, pedibus, soli spatium metiuntur. Vulgo etiam nunc dicunt: Culmum latum, simili figura, pro eo quod est, ne tantulum quidem.

Pedem vbi ponat, non habet.

VNDE et illa proverbialis hyperbole ducta videtur apud Ciceronem frequens: Pedem vbi ponat, non habet, pro eo, quod est, ne tantillum quidem agri possidet, lib. epist. ad Atticum 13. Ariobarzanis filius Romam venit: vult, opinor, regnum aliquod emere a Caesare. Nam, quomodo nunc est, pedem vbi ponat, in suo non habet. Idem Philippicarum secunda:


page 194, image: s0194

Quid erat in terris, vbi in tuo pedem poneres? Rursum lib. 7. ad Atticum: Pedem in Italia vide nullum esse, qui non in istius potestate sit. Idem lib. De finibus 4. Quid enim sapientia? Pedem vbi poneret, non habebat, sublatis officiis omnibus. Conveniet autem in hominem insignite tenuem, atque inopem, cui ne vestigium quidem pedis sit in agrorum possessionibus. Apud eundem est iocus in fundum, quem possis mittere funda.

Iterum eundem ad lapidem offendere.

*di\s2 pro\s2 to\n au)to\n ai)sxro\n ei)skrou/ein li/qon.

id est,

Iterum ad eundem turpe lapidem impingere.

Senarius elegans, ac proverbialis refertur a Zenodoto in collectaneis adagiorum. Cicero epist. famil. lib. 10. Culpa enim illa, bis ad eundem, vulgari reprehensa proverbio est, Ouid. lib. Tristium 2.

At nunc tanta meo comes est insania morbo,
Saxa memor refero rursus ad icta pedem.

Vsurpatur ab Ausonio in epistola quadam. Etenim, inquit, poposcisti tu, vt tua epistola ad eundem lapidem bis offenderes. Ego autem, quaecunque fortuna esset, semel erubescerem. Est autem, Bis ad eundem lapidem offendere: iterum eadem in re peccare. Nam primus error, vel Graeco adagio, veniam meretur: iteranti culpam venia dari non solet. Inter Graecanicas sententias celebratur et haec:

*di\s2 e)camartei=n tau=ton ou)k a)ndro\s2 sofou=.

id est,

Sapientis haud est, bis in eodem labier.

Extat et Graecum epigramma, incertum cuius,

*ei) tis2 a(/pac gh/mas2, pa/li deu/tera le/ktra diw/kei,
*nauhgo\s2 plw/ei dis2 buqo\n a)rgale/on.

id est,

Altera connubium experto cui ducitur vxor,
Hic fracta repetit aequora saeua rate.

Fertur et Publianus Mimus, non alienus ab hac forma:

Improbe Neptunum accusat, qui iterum naufragium facit.

At Scipio sapienti ne semel quidem errare permittit, vt dicat, ou)k w)/|mhn, id est, non putaram.

Eadem oberrare chorda.

HORatius in arte poetica, sententiam haud dissimilem, dissimili metaphora extulit:

--- Et citharoedus, inquiens,
Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem.

A cantoribus ducta translatio est, quibus vehementer foedum sit, in iisdem fidibus saepius peccare. In eos igitur concinne dicetur, qui vel in simili re crebrius peccant, vel culpam eandem iterum atque iterum committunt. Primus enim lapsus vel casui datur, vel imprudentiae, iteratus stultitiae tribuitur, aut inscitiae.

Non tam ouum ouo simile.

Extant apud auctores aliquot similitudinis adagia, quorum de numero est, Non tam ouum ouo simile, de rebus indiscretae similitudinis. Cicero Academicarum quaestionum lib. 2. Videsne, vt in proverbio sit, ouorum inter se similitudo? Tamen hoc accepimus, Deli fuisse complures saluis rebus illis, qui gallinas alere quaestus causa solerent. Ii, cum


page 195, image: s0195

ouum inspexerant, quae id gallina peperisset, dicere solebant, Neque id est contra nos: nam nobis satis oua internoscere. Idem proverbium refertur et a Fabio Quintiliano. Vsurpatur et a Seneca in libello, quem in Claudium Imp. lusit.

Non tam lac lacti simile.

IDEM pollet, et a Plauto vsurpatur in Amphitryone: Neque lacte lacti magis est fimile, quam ille similis est mei. Dicitur a Sosia de Mercurio, qui huius assumpserat figuram. Idem in Milite: Tam simile, quam lacte lacti est. Lacte autem in recto a Plauto vsurpatur.

Non tam aqua similis aquae.

EANDEM vim obtinet, quod vsurpat Plautus in Menaechmis. Nec aqua aquae, nec lacte lacti, crede mihi, vsquam similius, quam hic tui est, tuque huius. Ad hanc formam et illud ex eadem scena. Tam consimilis est, quam potest speculum tuum. Rursum in Milite. Nam e summo puteo similior nunquam potest aqua aquae sumi.

Quam apes apum similes.

HIS M. Tullius illud etiam adiungit in Academicis quaest. Vt similia sunt, et oua ouorum, et apes apum. Vbi iocatur in Democriti mundos, vsquequaque similes inter sese. Simili forma dicunt, Quam ouis est oui similis.

Acanthia cicada.

*)aka/nqios te/ttic, id est, Acanthia cicada. In indoctos, atque infantes, aur musices ignaros torqueri proverbio solitum. Auctor est Stephanus Byzantius, iuxta oppidum Aetoliae Acanthum cicadas alibi vocales mutas esse, atque hinc ortum adagium, cuius auctorem citat Simonidem. Plinius Naturalis historiae lib. 11. cap. 27. scribit in agro Rhegino cicadas omnes silere, vltra flumen in Locris canere. Idem testatur Pausanias libro rerum Eliacarum secundo. Strabo lib. Geographiae sexto refert Rheginum agrum a Locrensi dirimi fluuio, cui nomen Alex. Cicadas autem, quae in Locrensi versantur ripa, sonantius stridere, cum in Rhegino sint mutae. Huius rei hanc esse causam coniectat, quod Rheginorum regio, cum sit vmbrosa, atque opaca, cicadarum pelliculas humore torpefaciat. Easdem in agro Locrensi, quod sit aprica, solis arefactas aestu stridorem aptius emittere. Auget autem miraculum Rheginensium cicadarum etiam fabulose celebrata vocalitas vicinarum: Nam idem Strabo, Timaeum citat auctorem, quondam in Pythiorum certamine Eunomum Locrensem, et Rheginensem Aristonem, in canendi certamen venisse, Aristonem Apollinem invocasse Delphicum, vt sibi canenti foret auxilio, quod a Delphis Rheginenses olim essent profecti. Eunomus respondit, Rheginensibus ne certandum quidem omnino de musica, apud quos cicada vocalissimum animal voce careret. Vtrisque certantibus, cum in Eunomi cithara vna inter canendum chorda frangeretur, cicada supervolans astitit, ac vocem alioqui defuturam, suo cantu suppleuit. Atque ita victor declaratus, statuam citharoedi posuit, cum cicada citharae insidente. Huiusmodi ferme tradit Strabo.

Eadem pensari trutina.

EADEM pensari trutina, id est, eadem lege. Horatius in Sermon.

--- Hac lege in trutina ponetur eadem.


page 196, image: s0196

Idem in epistolis:

--- Romani pensantur eadem
Scriptores trutina.

Convenit cum illa iureconsultorum regula, Patere legem, quam ipse tuleris. Sine vt eo pacto tecum agatur, quo tu cum aliis egeris. Persius,

--- Examenque improbum in illa
Castiges trutina.

Huic similimum, Ad eandem exigere regulam, i)/sw| staqmw=|, id est, aequali trutina, siue lance. Plutar. *)all' i)/sw| staqmw=| pa=sin h( kaki/a periqeme/nh molubdis2 w(/ste di/ktuon kate/spasen, id est, Sed aequa lance omnibus, addita malitia ceu plumbum rete detraxit.

Zonam perdidit.

ZONAM perdidit. Castrense proverbium in a)xrhma/tous2, id est, eos qui nihil habent nummorum, a Graeca quadam fabula tractum Acron admonet. Porphyrion a militum consuetudine, qui, quidquid habent, in zona secum portant. Cuiusmodi sane hominem perquam venuste describit Lucilius, citante Nonio:

Cui neque iumentum est, nec seruus, nec comes vllus:
Bulgam, et quidquid habet nummorum, secum habet omne:
Cum bulga coenat, dormit, lauat: omnis in vna
Spes hominis bulga, hac deuincta est caetera vita.

Nam Bulgam appellat Lucilius folliculum, siue crumenam, et sacculum de brachio propendentem. Sic enim et Horatius:

Suspensi laeuo tabulas, loculosque lacerto.

Tametsi Festus Bulgam Gallicum vocabulum autumat. Consimili modo Gracchus loquitur apud Gellium. Cum Roma profectus sum, zonas, quas plenas argenti extuli, eas ex prouincia inanes retuli. Horatius in Epistolis: Ibit eo, quo vis, qui zonam perdidit. Plautus in Poenulo. Tu, qui zonam non habes, qui in hanc venisti vrbem? aut quid quaeris? In quibus Plauti verbis duplex est allusio, et ad vestem Poenorum more discinctam, et ad pecuniam, quae in zona gestatur, citra quam in vrbe sumptuosa non sat commode viuitur. Pescennius Niger apud Spartianum vetuit, ne milites zonam secum deferrent in bellum, sed si quid haberent pecuniae, publice commodarent, recepturi post proelium: simul et ipsis luxuriei materiam eripiens, et hosti praedam, si quid aduersi euenisset. Est apud Lampridium in Alexandro: Miles non timet, nisi vestitus, calceatus, armatus, et habens aliquid in zona.

Cocta numerabimus exta.

COCTA numerabimus exta. Diomedes grammaticus, vbi proverbium definit, hoc exempli vice subiecit. Cuius hunc adscribit esse sensum, Ex euentu sciemus. Huic confinis color ille comicus. Res indicabit. Nam vt ait Ouidius:

Exitus acta probat.

Et apud Graecos, au)to\ dei/cei, id est, ipsa res indicabit.

Multa nouit vulpes, verum echinus vnum magnum.

*poll' oi)=d' a)lw/phc, a)ll' e)xi=nos e(\n me/ga. i. Ars multa vulpi, ast vna echino maxima. Zenodot. hunc senarium ex Archilocho citat. Dicitur in astutos, et variis consutos dolis. Vel potius, vbi significabimus, quosdam vnica astutia plus etricere, quam alios diuersis


page 197, image: s0197

technis. Nam vulpes multiiugis dolis se tuetur aduersus venatores, et tamen haud raro capitur. Echinus, quem dicunt herinaceum esse, (nam hoc loco de terrestri, non de pisce fit mentio) vnica duntaxat arte tutus est aduersus canum morsus. Siquidem spinis suis semet inuoluit in pilae speciem, vt nulla ex parte morsu prendi queat. Citantur apud eundem Zenodotum huiusmodi quidam versus ex Ione Chio, tragico poeta. Quos eosdem ex eodem citat in sermonibus conuiuialibus Athenaeus e tragoedia, cui titulus Phoenicia.

*)all' e(/n ge xe/rsw| ta\s2 le/ontos h)/|nesa,
*kai\ ta\s2 e)xi/nou ma=llon oi)zura\s2 te/xnas2,
*(os2 eu)=t' a)\n a)/llwn qhri/wn o)smh ma/qh|,
*stro/bulos2 a)/mf' a)/kanqan ei)li/cas2 de/mas2
*kei=tai dakei=n te kai\ qi/gein a)mh/xanos2.

id est,

Leonis artes in solo sane probo,
At magis echini comprobo miseros dolos,
Qui simul odorem belluarum senserit,
Se contrahit spinis operto corpore,
Tutus iacens, morsuque, tactuque omnium.

Refertur proverbium, ac simul ad carmen alludit Plutarchus in commentario, cui titulus, po/tera tw= zw/wn fronimw/tera, xersai=a h)\ qala/ssia, id est vtra animantia prudentiora, terrestria, an marina. Eius verba subscribam: tw= de\ xersai/wn e)xi/nwn h( me\n u(pe\r au(tw=n a)/muna kai\ fulakh\ paroimi/an pepoi/hke.

*poll' o)=id' a)lw/phc a)ll' e)xi=nos2 e)\n me/ga.
*prosiou/shs2 ga\r au)th=s2 w(/s2 fasin oi(=on
*stro/bulos a)/mf' a)/kanqan ei)li/cas2 de/mas2
*kei=tai qi/geinte kai\ dakei=n a)mh/xanos.

id est. Iam vero terrestrium echinorum in tuenda seruandaque incolumitate sua, solertia proverbio locum fecit.

Ars varia vulpi, ast vna echino maxima.
Siquidem cum illa aggreditur, quemadmodum aiunt,
Flexibile spinis corpus obuoluens suis,
Tutus iacet sic, vt nec ore tangier
Vlla queat ratione, nec morderier.

Plutarchus, aut quisquis est eius operis auctor, versibus intermiscuit sua quaedam verba, ne quis id errore nostro factum suspicetur. Sed omnium copiosissime huius animantis ingenium, et astutiam describit Plinius libro 8. capite 37. Praeparant, inquit, et herinacei cibos, ac volutati supra iacentia poma, affixa spinis, vnum non amplius ore tenentes portant in cauas arbores. Iidem mutationem aquilonis in austrum, condentes se in cubile, praesagiunt. Vbi vero sensere venantem, contracto ore, pedibus, ac omni parte inferiore, qua raram et innocuam habent lanuginem, convoluuntur in formam pilae, ne quid comprehendi possit praeter aculeos. In desperatione vero vrinam ex se reddunt tabificam tergori suo, spinisque noxiam. Reliqua qui cupiet cognoscere, e loco, quem indicauimus, petat. Haec ad proverbii sensum potissimum attinebant. Celebre est et piscis echini ingenium, qui saeuitiam maris praesagiens, correptis lapillis operit sese, vt mobilitatem stabiliat pondere, ne nimia volutatione atterat spinas, quod aspicientes nautae, pluribus mox anchoris nauigia infrenant. Auctor Plinius lib. 9. cap. 31. Vulpem autem versipellem esse, variis


page 198, image: s0198

instructam artibus, cum alii complures apologi, tum ille peculiariter indicat, qui refertur a Plutarcho in Moralibus. Cum aliquando pardus vulpem prae se contemneret, quod ipse pellem haberet omnigenis colorum maculis variegatam, respondit vulpes, sibi id decoris in animo esse, quod illi esset in cute. Neque vero paulo satius esse ingenio praeditum esse vafro, quam cute versicolore. Graeci solertem, ac variis armatum dolis, poikilo/frona vocant, et poikilomh=tin Latini vafrum, et versipellem. Narratur et alius quidam apologus, ab hoc prouerbio non multum abludens. Cum aliquando vulpes in colloquio, quod illi erat cum fele, iactaret sibi varias esse technas, adeo, vt vel peram haberet dolis refertam, feles autem responderet, sibi vnicam duntaxat artem esse, cui fideret, si quid existeret discriminis, inter confabulandum repente canum accurrentium tumultus auditur, ibi feles in arborem altissimam subsiliit, cum vulpes interim a canum agmine cincta capitur. Innuit fabula, praestabilius esse nonnunquam vnicum habere consilium, modo id sit verum, et efficax, quam plures dolos, consiliaque friuola. Veluti si quis pauper multiiugis artibus sollicitaret animum puellae, diues autem vnum hoc haberet, quod est apud Ouidium, quantum libet accipe, recte dixerit.

*poll' oi)=d' a)lw/phc, a)ll' e)xi=nos2 e(\n me/ga.

Simulare cupressum.

Horatius in arte poetica:

--- Et fortasse cupressum
Scis simulare, quid hoc? si fractis enatat expes
Nauibus, aere dato.

Acron prouerbium esse admonet, ortum ab imperito quopiam pictore, qui praeter cupressum nihil nouerat pingere. A quo cum naufragus quidam petiisset, vt vultum suum exprimeret, ac naufragium suum depingeret, interrogauit ille, num ex cupresso vellet aliquid adiici. Res ea primum in iocum, deinde etiam in adagionem abiit. Concinne vsurpabitur in eos, qui, quod didicerunt, id vbique intempestiuiter inculcant, cum ad rem nihil attineat.

Flamma fumo est proxima.

APVD Plautum extat in Curculione. Flamma fumo est proxima. Commonet adagium, periculum mature fugiendum esse, quique malum euitare cupiat, ei vitandam prius occasionem. Vt, qui corrumpi nolit, ab improborum abstineat consuetudine, qui cum puella cubare nolit, ne det osculum. Nam et illud protinus addit poeta:

Fumo comburi nihil potest, flamma potest.

Fumus enim indicium est flammae mox erupturae.

Ad restim res rediit.

TERENTIVS in Phormione: Opera tua ad restim mihi quidem res rediit planissime. Hoc adagio summa rerum desperatio significatur. Nam in hac solent quidam amentes ad laqueum confugere. Iuuenalis:

Ferre potes dominam saluis tot restibus vllam?

Eodem pertinet etiam illud. Suspendio deligenda arbor.

Paupertas sapientiam sortita est.

*peni/a de\ th\n sofi/an e)/laxe, i. Paupertas sapientiam sortita est. Zenodotus citat ex Euripide. Alii tribuunt Aristoni. Ignaua est opulentia, verum inopia multarum artium repertrix est, id quod ipsa iactat apud


page 199, image: s0199

Aristophanem in Pluto, artium omnium inuentionem sibi vindicans. Virgilius:

--- Labor omnia vincit
Improbus, et duris vrgens in rebus egestas.

Ouidius:

Ingenium mala saepe mouent.

Persius:

Magister artis, ingenÓque largitor
Venter.

Circumfertur hic quoque versiculus apud Graecos:

*pollw=n o( limo\s2 gi/gnetai dida/skalos2.

id est,

Magistra multorum improba existit fames.

Xenophon peni/an appellauit sofi/an au)todi/dakton: a)\ ga\r e)kei/nh toi=s2 lo/gois2 pei/qei, au(/th toi=s2 e)/rgois2 a)nagka/zei, hoc est sapientiam, quae citra doctorem contingit: etenim, quod haec persuadet oratione, ad hoc illa re ipsa compellit. Theoc. in Piscator.

*(a peni/a dio/fante mo/na ta\s2 te/xnas2 e)gei/rei,
*au)ta\ tw= mo/xqoio dida/skalos.

id est,

Vnica paupertas Diophantes suscitat artes,
Ipsa laborandi doctrix, studiique magistra.

Huc spectat et illud, quod Iuppiter aurei saeculi tam paratam rerum copiam summouit:

Vt varias vsus meditando extunderet artes.

Item Mimus ille non inelegans:

Hominem experiri multa paupertas iubet.

Potest et illuc referri prouerbium, quod videmus accidere, vt penes Midas, et improbos homines sit opulentia, doctique, probique fere tenui sint fortuna. Qua quidem de re extant duo problemata, Aristotelis titulo: quorum altero rogat, qui fiat, vt paupertas apud probos viros plerunque versetur. Redditque huiusce rei varias causas, siue quod improbi per fas nefasque malunt parare diuitias, quam cum paupertate contubernium diutinum habere: proinde fugit illos, quibus videatur maximorum flagitiorum occasio futura, ad illos deflectit, quos existimat sese recte, modesteque vsuros. Siue, quod inops et virium, et consilii, quippe femina, plus auxilii sibi futurum sperat apud poluda/kruas2 a)/ndras2, vt habet prouerbium. Siue, quod cum ipsa sit mala, malos vitat, ne si pu=r e)pi\ pu=r, id est, malum accesserit malo, iam fiat intolerabile, atque immedicabile. In altero rogat, quid in causa sit, vt opes a malis fere possideantur, non item a bonis. An quia caecae sunt, inquit, et ob id errant in delectu? Haec quoniam poeticen, aut sophisticen sapiunt magis, quam philosophum, praesertim serium, vix videtur esse verisimile, ab Aristotele fuisse profecta. Quod autem dixit de caecis diuitiis, id sumtum est potissimum ex Aristophanis Pluto. Quo in loco Plutus, qui deus est diuitiarum rogatus, vnde caecitatis malum obtigisset, respondit ad hunc modum:

*(o zeu\s2 me\ tau=t' e)/drasen a)nqrw/pois2 fqonw=n.
*)egw\ ga\r w)\n meira/kion, h)pei/lhs' o(/ti
*(ws2 tou\s2 dikai/ous2 kai\ sofou\s2 kai\ kosmi/ous2
*mo/nous2 badioi/mhn, o(/d' e)m' e)poi/hsen tuflo\n,
*(ina\ mh\ diagignw/skoimoi tou/twn mhde/na.
*ou(/tws2 e)kei=nos2 toi=si xrhstoi=si fqonei=.

id est,

Hoc me malo mulctauit ipse Iuppiter.
Rebus videlicet inuidens mortalium.


page 200, image: s0200

Nam olim puer minabar id fore, vt ad probos,
Doctos, modestos, tantum adirem. at Iuppiter
Oculos in hoc ademit, vt ne quempiam
Horum liceret iam mihi dignoscere,
Adeo bonae ille frugis inuidet viris.

Hunc locum imitatus Lucianus in Timone, consimilia quaedam de Pluto narrat, quem non caecum modo facit, verumetiam claudum, caecum quidem semper, ac tunc demum claudicantem, quoties ad bonos viros mittitur, alias pedibus pernicissimis.

Ollae amicitia.

*xu/trhs2 fili/a, Ollae amicitia. In amicos istos vulgares quadrabit, quos patina, non beneuolentia conciliat. De cuiusmodi Iuuenalis:

Te putat ille suae captum nidore culinae,
Nec male coniectat. ---

Hos arcanae literae, mensae amicos nominant. Plutarchus item in libello, cui titulus: Quo pacto dignoscas adulatorem ab amico: id genus homines, au)tolhku/qous2 kai\ trapeze/as2, vulgo dici solitos narrat, quod ventriculi, cibique causa diligant, non ex animo: quique tum praesto sunt, quoties audiunt, kata\ xeiro\s2 u(/dwr. Nam Aristophanes grammaticus apud Athenaeum lib. 9. tradit lotionem manuum, quae praecedebat coenam, vocari kata\ xeiro\s2, a coena, ni/yasqai. In eosdem, ni fallimur, dictum est illud a Menandro comico, citante Athenaeo:

*oi( de\ kata\ xeirw=n labo/ntes2 perime/nousi fi/ltatoi.
Manibus vt data est aqua, haerent tunc amici maxime.

Effertur ad hunc modum paroemia zei= xu/tra, zh= fili/a, id est, Feruet olla, viuit amicitia.

Antiquiora diphthera loqueris.

*)arxaio/tera difqe/ras2 lalei=s2, id est, Antiquiora dipthera loqueris. In eos quadrat, qui nugas narrant, aut de rebus nimium priscis, et iampridem obsoletis. Nam diphthera res quaedam erat ex priscis illis fabulamentis relicta. Siquidem aiunt diphtheram pellem fuisse eius caprae, quae Iouem lactarit, in qua creditum est antiquitus, illum omnia scribere, quae fierent. Vnde, quae nec in historicorum literis extarent, nec in hominum memoria seruarentur, ea velut ex Iouis diphthera petita dicebantur. Quin subinde apud Aristophanem, a)rxai=a palaia\, id est, prisca, atque antiqua, pro nugamentis leges, quod antiquitas fere fabulosissima sit, opinamur, et a)rxai+kw=s2, pro eo, quod est, deliranter, ac stulte. Simili modo vocamus kronika\ vetera, et obsoleta, desitaque. Sic apud Athenaeum libro 7. quispiam, Arrianus, opinamur, tau=ta siti/a kronika/ e)stin w)= e(tai=re. id est, Isthaec Saturnia sunt, o amice, cibaria. Poetae fingunt, Saturnum regno pulsum, et huius loco regnare Iouem.

Auribus lupum teneo.

EXTAT apud Terentium in Phormione. Antiphoni adolescenti vxor erat domi, quam nec eiicere poterat, vel, quia non libebat, quod in eam deperiret, vel quod integrum non erat, cum esset iudicum sententiis addicta, neque rursum retinere quibat, propter patris violentiam. Et, cum a patruele felix diceretur, vt qui domi possideret id, quod amabat. Imo, inquit, quod aiunt, auribus teneo lupum. Nam, neque quo modo amittam a me inuenio, neque vti retineam


page 201, image: s0201

scio. Moxque leno quasi referens paroemiam, ait sibi idem vsu venire in Phaedria, quem neque retinere poterat, qui nihil numerabat, neque repellere, quod esset improbe blandus, ac montes aureos polliceretur. Donatus Graecam paroemiam Graecis adscribit verbis. *tw=n w)/twn e)/xw to\n lu/kon, ou)/t' e)/xein, ou)/t' a)fei=nai du/namai, id est, Auribus lupum teneo, neque retinere, neque amittere possum. Suetonius in Tiberio. Cunctandi causa erat motus vndique imminentium discriminum, vt saepe lupum tenere se auribus diceret. Plutarchus in praeceptis ciuilibus, lu/kon ou) fasi\n to\n w)/twn kratei=n. id est, Aiunt lupum non posse teneri auribus, cum homines hac parte maxime ducantur, nimirum persuasione. Dicitur in eos, qui eiusmodi negotio inuoluuntur, quod neque relinquere sit integrum, neque tolerari possit. Videtur ab euentu quopiam natum, vt alia pleraque. Aut inde certe, quod, vt lepus auribus quippe praelongis commodissime tenetur, ita lupus, quod aures habet pro corpore breuiores, teneri iis non potest, neque rursum citra summum periculum e manibus dimitti, bellua tam mordax. Caecilius apud A. Gellium lib. 15. cap. 9. eandem sententiam, sed citra metaphoram extulit. Nam hi sunt, inquit, amici pessimi, fronte hilaro, corde tristi, quos neque vt apprehendas, neque vt amittas scias. Huc adlusit Theognis, etiamsi alienius.

*)argale/ws2 moi= qumo\s2 e)/xei peri\ sh=s2 filo/thtos
*ou)/te ga\r e)xqai/rein, ou)/te filei=n du/namai.

id est,

Pectora nostra tui quam mire amor efficit, vt quem
Non odisse queam, sed nec amare queam.

Vnde videtur illud effictum.

Nec tecum possum viuere nec sine te.

Refertur et a M. Varrone pro exemplo adagionis. Auribus lupum teneo.

Necessarium malum.

HVIC finitimum est illud a)nagkai=on kako\n, id est, Necessarium malum, de iis, quos neque reiicere possis, quod quibusdam in rebus opus sit eorum opera, neque commode ferre, quod viri sint improbi. Natum videtur ex Hybraeae cuiusdam apophthegmate, de quo meminit Strabo li. 14. Cum haberet Euthydamus tyrannicum quiddam, multis alioqui nominibus vtilis ciuitati, ita, vt cum vitiis virtutes paria facere viderentur, Hybraeas orator in oratione quadam sic de illo locutus est. Malum es, inquit, ciuitatis necessarium. Nam nec tecum viuere possumus, nec sine te. Alexander item Seuerus Imperator, rationales, quos tollere decreuerat, posteaquam perpendisset eos citra Reip. incommodum tolli non posse, necessarium malum appellabat. Huiusmodi fuit et P. Cornelius Rufinus, furax quidem et impendio auarus, sed idem egregius Imperator, a quo Fabricius Luscinus compilari maluit, quam sub hasta venire, quemadmodum refert Gellius libr. 4. et Cicero de Oratore lib. 2. Torqueri poterit et in vxores, cum quibus incommode viuitur, sed absque his Respubl. omnino consistere non potest. Potest et ad rem accommodari. Veluti si quis dicat pharmacon, rem quidem molestam, necessariam tamen. Eurip. in Oreste:

*)aniaro\n w)\n to\ kth=m', a)nagkai=on d' o(/mws2.

id est,

Molesta cum sit res, necessaria tamen.


page 202, image: s0202

Non abhorret ab hac forma, quod Plinius scribit oraculo proditum fuisse, lib. 18. cap. 6. Quonam igitur, inquit, modo vtilissime coluntur agri? Ex oraculo scilicet, malis bonis. Hoc velut aenigmate significatum est, agros quam minimo potest impendio colendos esse.

Non absque Theseo.

*ou)k a)/neu qhse/ws2, id est, Haud absque Theseo: Cum significamus rem alieno auxilio confici: Aut cum significamus rerum omnium communionem, ac societatem. Nam Zenodotus scribit, Theseum permultis viris fortissimis, in certaminibus auxilio fuisse, quippe qui et Meleagro adfuit in conficiendo apro Calydonio, auxiliatus et Pirithoo pugnanti cum Centauris, item Herculi cum Amazonibus belligeranti. Fabula de apro sic habet: OEneus, Meleagri pater, cum de primitiis annui prouentus diis libans, Artemidem praeterisset, illa irata aprum immanem in agros Calydonios immisit, omnia populantem, ad quem conficiendum OEneus praestantissimum quemque exciuit, praemiis ad id propositis. Inter multos certauit et Meleager, qui belluam confecit, sed accersito ad auxilium Theseo. Reliquum fabulae nihil ad prouerbii sensum attinet. De Pirithoo sic fertur: Pirithous, Hippodamiae procus, Centauros, quod essent sponsae cognati, conuiuio accepit. Qui simul atque mero incaluissent, sponsae vim afferre coeperunt. Coorta pugna, Theseus, Pirithoo auxilium ferens, complures centauros trucidauit. De Hercule sic narrant: Cum Eurystheus Herculi iniunxisset, vt Hippolytae, Amazonum Reginae, balteum adimeret, atque ille, pacta facturus, esset profectus, Iuno semper illi infesta, induta formam Amazonis, famam passim dissipauit, aduentare hospitem, vel verius hostem, qui, violata regina, balteum, quem gestabat, insigne regni, per vim reciperet. Quod vbi auditum esset, Amazones in Herculem parant arma. Hercules, ratus haec non errore, sed dolo geri, Hippolyta occisa balteum abstulit. Deinde quo magis vlcisceretur Amazonas, bello eas adortus est, et oppressit, sed Thesei adiutus opera. Refertur hoc adagium et a Plutarcho in eius vita, significatque Theseum, sicuti dictum est, multis auxilio fuisse, tamen ex plerisque certaminibus nullum retulisse praemium: atque huius rei citat auctorem Herodotum. Allusit ad prouerbium Aristides in oratione ad Thebanos de auxiliis: kai\ o(/te toi/nun h(raklei= fi/lou e)de/hse, qhseu\s2 au)to\n a)qu/naze a)gagw\n a)nakta=tai. id est, Cumque sane et ipsi Herculi opus esset amico, Theseus illum Athenas deductum refouet, refocillatque. Proinde, quoties facinus aliquod alieno nomine celebratur, alterius tamen opera potissimum peractum, veluti si quis librum suo nomine publicet, in quo sit doctioris alicuius adiutus opera, concinne notabitur hoc adagio: ou)k a)/neu qhse/ws2, id est, Non absque Theseo: Aut si quis dicat, nullam fortunam sibi iucundam esse posse a)/neu qhse/ws2.

Sphaera per praecipitium.

EIVSMODI prouerbium refertur ab Eustathio in Iliados Homeri librum secundum, h( sfai=ra kata\ pranou=s2, id est, globus per decliue, subaudiendum, voluitur, aut mittitur. Perinde est, quasi dicas, currentem incitare. Nam sphaera vel suapte sponte facile per locum decliuem deuoluitur. Nec


page 203, image: s0203

male quadrabit in eos, qui vitae genus aliquod nacti sunt, ad quod videntur esse natura propensi, vt conueniat cum illo, to\n i(/ppon ei)s2 pedi/on, id est, equum in planiciem.

Magis mutus, quam pisces.

*)afwno/teros2 tw=n i)xqu/wn, id est, Magis mutus ipsis piscibus. Prouerbialis metaphora de vehementer infantibus, atque infacundis. Conueniet et in hominem immodicae taciturnitatis. Horatius in Odis:

--- O mutis quoque piscibus
Donatura cygni, si libeat, sonum.

Pisces enim nullam edunt vocem, exceptis perpaucis, inter quos canis marinus. Lucianus aduersus indoctum: ma/llon de\ tw=n i)xqu/wn a)fwno/teros2 ei)=. id est. Imo vero magis es mutus, quam pisces. Rursus in Gallo: polu\ a)fwno/teros2 e)/somai tw=n i)xqu/wn, i. multo magis ero mutus, quam pisces. Vnde Plutarchus in Symposiacis existimat Pythagoricos a piscibus abstinuisse, quod hos quasi suae disciplinae domesticos agnoscerent, propter e)xemuqi/an, id est, silentium, quod inter animantium genera piscibus est proprium. Nam caeterorum sua quibusque vox est. Aues permultae canorae sunt: quaedam et humanum sermonem referunt. Atque adeo terrestrium quoque manticora apud Aegyptios, si Plinio credimus. Solis piscibus nulla vox. Causam affert Aristoteles, quod his neque pulmo sit, neque arteria, neque guttur. Etiamsi sint nonnulli, qui sonitum quendam, ac stridorem edunt: quorum de numero sunt delphinus, lyra, chromis, voca, (quem hinc dictum apparet quod vocem edat, Mercurio sacrum, prodidit Athenaeus lib. 7.) pecten. Verum eum sonum non naturalibus organis vocis edi putat: sed vel attritu branchiarum, vel ab interioribus, quae sunt circa ventrem. Plutarchus existimat Graecis i)xqun= hinc appellari, quod vocem habeant compressam. Et Lucianus in Halcyone: a)/fwna ga\r dh\ ta/ge kaq' u(/datos2 diaitw/mena, i. Nam muta sane, quae in aquis degunt. Athenaeus lib. Dipnosophistarum octauo, citat auctorem Mnaseam Patrensem, qui prodiderit, in Clitorio amne Arcadiae pisces esse vocales. Item Philostephanum, qui scripserit, in fluuio Aorno, qui Pheneum vrbem interfluit, piscibus dictis poecilis vocem esse ferme qualis est turdorum. Tametsi Aristoteles adimit omnibus piscibus vocem, excepto scaphro, et porco fluuiatili. Veteres aiunt quemvis piscem vocabant e)/llopa, quod vocem edere non posset: i)/llesqai siquidem est, ei)/rgesqai, id est, cohiberi, et o)/y vox. Vnde apud Theocritum e)llopieu/ein pro piscari. Addit Athenaeus, Pythagoricos a caeteris animantibus non prorsus abstinere, sed quibusdam ex his vesci, quaedam etiam sacrificare, solos pisces non gustare, quasi sacros ob e)xemuqi/an quam Pythagoras docuit.

Turture loquacior.

*trugo/nos2 lali/steros2, id est. Turture loquacior. In garrulos et impendio loquaculos homines dici solitum. Sumpta metaphora ab auis natura, quae non ore tantum, sed etiam postica corporis parte clamare fertur, ob id opinamur, quod vocem edens, etiam illam mouere videatur. Citatur apud Zenodotum ex Plotio Menandri. Aelianus libro 12. cap. 10. meminit huius prouerbii, deque aue vtraque corporis parte loquaci. Theocritus in Syracusanis, mulieres quasdam loquaculas, turtures appellat.

*trugones2 e)knaiseu=nti platua/sdoisai a(/panta.
[gap: body text]