06/2005 Ruediger Niehl markup
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check
12/2010 Hajnalka Kristffy; Reinhard Gruhl markup
manual spell check performed - no orthographical standardization


image: as001

ADAGIA OPTIMORVM VTRIVSQVE LINGVAE SCRIPTORVM OMNIA, QUAECVNQVE AD HANC VSQVE diem exierunt. PAVLI MANVTII STVDIO ATQVE industria, Doctissimorum Theologorum consilio atque ope, ab omnibus mendis vindicata, quaepium, et veritatis Catholicae studiosum Lectorem poterant offendere. Cum plurimis ac locupletissimis Indicibus. [gap: illustration] URSELLIS, Ex Officina Cornelii Sutorii, impensis Lazari Zetzneri, Bibliop. M. D. CIII.



image: as003

GREGORIO XIII. PONT. MAX.

NIhil in rerum natura stabile, nihil firmum, omnia fluxa, omnia fallacia reperiri, et omnes iampridem affirmarunt, et ego nuperrime, domestico exemplo doctus, nimis grauiter sensi. Cum enim Paullus Mannuccius, pater meus, Romam venisset, Tuaque benignitate fretus, ea aggredi in animo haberet, quae studiosis omnibus summam vtilitatem parerent: cum inquam in eo totus esset, ecce Tibi, mors eum rapuit, rapuit mihi patrem, rapuit (liceat mihi, quod sentio, libere proloqui) praeclarum, ac prope singulare veteris eloquentiae exemplum. Quis enim, eius scripta legendo, et sententiarum pondere, et verborum nitore referta, valde non commouetur? aut quis in eis natiuum quendam antiquitatis


image: as004

characterem non agnoscit? Sentiemus posteri, quantum difficultatis insit in eloquentia comparanda: cuique viuo maleuoli quidam obtrectatores inuidebant, eum nunc e medio sublatum vel inuiti admirabuntur. Verum, quid ago? Patris ne mei laudes perscribere proposui? Minime, etsi, si id etiam facerem, pietatem debitam praestarem. Sed in hoc non me affectus aliquis mouet, verum iudicium, quod tametsi in me sit exiguum, cum id tamen videam tot amicorum, non insulsorum hominum, iudicio comprobari, non possum de meo pessime existimare. Hoc assequor certe, vt patrem meum dum laudo, summas Tibi deberi gratias confitear, qui literatos homines Tua benignitate subleuandos, liberales disciplinas, iamdiu prope exsules, ad patriam sedem reuocandas cures. Tu inter alia, quae ad summi Apostolatus curam pertinent, cum videas plurimum referre, vt S. Concilij Tridentini Decreta obseruentur, omne studium, omnemque auctoritatem Tuam eo confers, vt ne quid praetermittatur


image: as005

eorum quae Sanctissimi illi Patres ad Christianae Reipub. vtilitatem pertinere censuerunt. Cumque ab eodem Concilio eidem Patri meo demandatum fuisset munus perpurgandi librum de veteribus vtriusque linguae Prouerbijs, ne, qui eorum studio tenerentur, vllam partem combiberent eius impietatis, quam eius libri scriptor scriptis suis plurimam adsperserat: fecisti, vt Pater meus emendationem susciperet, quam cum, doctissimorum Theologorum ope, Tuo iussu absoluisset, paullo post ipse moritur. Hic liber cum edendus in publicum esset, Tibi debitus, a Te proficiscens, quippe quem communicari omnibus iusseris iure optimo a me S. T. inscribitur. A me, tamquam ab eius filio, cui Tu id mandaueras, S. Tuae, tamquam ei, quae bonum hoc omnibus impertierit. Laetentur igitur homines, talem nobis contigisse Pastorem, qui inter alias, quas multas habet, curas, praecipuam quoque illam habet, vt haereticorum libri, detractis omnibus, quae incautos lectores errore aliquo inuoluere poterant, pub licentur. Quae Tibi


image: as006

debentur gratiae? quae habebuntur in omni tempore a studiosis hominibus, dum hoc volumen tractabunt? Verum Tu id non spectas: qui ipsum recte agere, non propter laudem, quae apud mortales consequitur, laudabile iudicas, sed quod in omni tua vita vnum illud Tibi propositum fuit, vt recte agendo aetatem ageres. Quod cum semper feceris, ea es assecutus a Summo Deo, quae summa in terris sunt, Quod vt beneficium nobis idem Deus diuturnum quoque concedat (qui ex vita Tua tot commoda, tot ornamenta sentimus) summis precibus obsecrare neque desinimus, neque vnquam desinemus.

Venetijs, Kal. Maij. M. D. LXXV.

Sanctitatis Tuae

Humillimus seruus,

Aldus Mannuccius,

P. F. A. N.



image: as007

IOAN. GVADAGNI MONTERCHII CARmen ad Lectorem.

NEscia mortalis mens, quae fortuna secundet,
Quaeue aduersa premat, cur vno frangeris ictu?
Sustulit ista prior, terrarum compita plantis
Quae omnia lustrarunt prouerbia; reddidit ista.
His igitur doctus nullo discrimine pectus
Praescia quod munus fati, sortisque futurae
Obiectat, comple; atque humeris cape grande trophaeum
Ipse volaturus puer inter numina Diuum.
Haec noua Pieridum, inquam, munera candida pubes
Combibat, et praesens, quae et consectabitur AEuum?
Nam quod apud veteres complexa est attica *mi/ths2
Quidquid et in libris scalpsit saturnia Clio,
Instar apum hinc liceat liquentia sugere mella,
Nectareos succos, queis laus, et gloria surgit
Non cessit certe cuiquam, Duce, cautius ire
Vel Phoebo, quem Cinthos amat, vel clarior illa
Delos: Necque fauet cuiquam, tam Pallas, ad artes,
AEuo. Relliquias veterum, monumenta diserta
Praelucens monstrat codex: et dulcia vitae.
Vertentes huic opta annos: nam vulnere secto
Totum collucet prorsusque tibi omnia Lector
Portat opus Phoebo, Aoniis, AEuoque dicatum.



image: as008

AVCTORES, QVORVM LOCI PASSIM, AVT emendantur, aut explicantur.

Aelius Lampridius

Aemilius Probus

Aeschines

D. Ambrosius

Ammianus

Angelus Politianus

Appuleius

Arati espositor

Argyropilus

Aristophanes

Aristoteles

Athenaeus

D. Augustinus

Ausonius

Boetius

Catullus

Caelius Rhodiginus

M. Cicero

Q. Cicero

Demetrius Phalareus

Demosthenes

Diogenes Laertius

Diogenianus

Diomedes

Dion Chrysostomus

Dion Prusiaeus

Dioscorides

Donatus

Empedocles

Epicharmus

Etymologici auctor

Eubulus

Eustathius

Festus Pompeius

Galenus

A. Gellius

Gratianus

Gregorius Nazianzenus

Herodotus

Hesiodi interpres

Hesychius

Horatius

Iulius Pollux

Iuuenalis

Laurentius Valla

Leonardus Aretinus

T. Liuius

Lucianus

Marsilius Ficinus

Martialis

Nicolaus Perottus

Nonius

Origenes

Ouidius

Persius

Philostratus

Philostratus Iunior

Pindarus

Plato

Plautus

Plinius

Plutarchus

Polybius

Porphyrion

Quintilianus

Seneca

Silius Italicus

Sophocles

Statius

Stephanus

Stoboeus

Strabo

Suetonius

Suidas

Sinesius

Terentius

Theodorus Gaza

Theocritus

Theognis

Theophrastus

Valerius Maximus

Virgilius

Vitruuius

Vlpianus in Pandectis

Zenodotus.



page 1, image: s0001

ADAGIA QVAECVNQVE AD HANC DIEM EXIERVNT, ACCVRATE NVPER EMENDATA.

QVID SIT PAROEMIA.

PAROEMIA, definitore Donato, est accommodatum rebus temporibusque prouerbium. Diomedes autem finit hunc ad modum: Paroemia est prouerbii vulgaris vsurpatio, rebus temporibusque accommodata, cum aliud significatur quam dicitur. Apud Graecos scriptores variae feruntur finitiones. A nonnullis describitur hoc pacto, paroimi/a e)sti lo/gos w)fe/limos e)n tw=| bi/w|, e)pikru/yei metri/a| polu\ to\ xrh=simon e)/xwn e)n e(autw=|. id est, Prouerbium est sermo ad vitae ratione conducibilis, moderata quadam obscuritate multam in sese continens vtilitatem. Ab aliis hoc finitur modo. *paroimi/a e)sti\ lo/gos2 e)pikalu/ptwn to\ safe\s2 a/safei/a|. id est: Prouerbium est sermo rem manifestam obscuritate tegens. Neque clam est, complures alias, et apud Latinos et apud Graecos paroemiae finitiones extare: verum eas omnes hic referre non arbitratus sum operae pretium fore: cum, quod in hoc opere praecipue propositum sit, breuitatem illam, quam a docente requirit Horatius, vbique, quoad licebit, sequi: tum, quod eandem fere cantilenam canunt, eodemque recidunt. maxime quod inter tam multas nulla reperitur, quae vim naturamque prouerbii sic complectatur, vt non aliquid vel redundet, vel diminutum sit. Siquidem Donatus, ac Diomedes (vt interim alia non excutiamus) in omni paroemia requirere videntur inuolucrum aliquod, vt qui eam allegoriae speciem fecerint. Deinde gnwmiko\n id est, sententiale quiddam, expectant, cum addunt, Rebus, temporibusque accommodatum. Graecorum item quotquot sunt finitiones, aut sententiam ad vitam instituendam conducibilem, aut metaphorae tectorium admiscent: quaedam vtrunque cum altero coniungunt. Atqui permulta reperies apud a)kinh/tous2 (id est neutiquam violandae auctoritatis) scriptores, prouerbii nomine citata, quae nulla metaphora tegantur. Rursum non pauca, quae nihil omnino pertineant ad institutionem vitae, et a sententiae ratione prorsus e)k diame/trou, quod aiunt, dissideant. Exempla pro multis duo suffecerint.


page 2, image: s0002

mhde\n a)/gan, ne quid nimis, nemo non ponit inter adagia, nihil tamen habet integumenti. Et, ti\s2 a)\n a)po\ qu/ras2 a(ma/rtoi, hoc est, Quis aberret a foribus? ab Aristotele paroemiae titulo refertur: at id non video quid conferat ad vitae rationem. Iam vero non omne prouerbium allegoria quapiam tegi, vel ex Fabio liquet, cuius haec verba sunt, libro Instit. 5. Cui confine est paroimi/as2 genus illud, quod est velut fabella breuior. Videlicet palam indicat et alia paroemiarum esse genera, quae non sint allegoriae confines. Quamquam haud inficias iuerimus, maximam adagiorum partem aliqua metaphorae specie fucatam esse. Tum optimas fatemur eas, quae pariter et translationis pigmento delectent, et sententiae prosint vtilitate. Verum multo aliud est, commendare paroemiam, et quaenam sit optima demonstrare: aliud, quid ea sit in genere, definire. Nobis (quod grammaticorum pace fiat) absoluta et ad nostrum hoc institutum accommodata paroemiae finitio tradi posse, videtur ad hunc modum, Paroemia est celebre dictum, scita quapiam nouitate insigne. Vt dictum, generis: celebre, differentiae: scita quapiam nouitate insigne, proprii vicem obtineat: quando quidem his tribus partibus perfectam constare definitionem, dialecticorum consensus est.

Quid Paroemiae proprium, et quatenus.

ITAQVE peculiariter ad prouerbii rationem pertinent duo, to\ qrullou/menon, kai\ kaino/ths2, hoc est, vti celebratum sit, vulgoque iactatum. Nam hinc etiam Paroemiae Graecis vocabulum, videlicet a)po\ tou= oi)=mou to\ o(do\s2, w(/sper tri/mma kai\ parodiko\n, quod passim per ora hominum obambulet: et adagii Latinis, quasi dicas circumagium, auctore Varrone. Deinde scitum, vt aliqua ceu nota discernatur a sermone communi: Neque enim protinus, quod populari sermone tritum sit, aut figura nouatum, in hunc catalogum adlegimus: sed quod antiquitate pariter, et eruditione commendetur, id enim scitum appellamus. Quibus ex rebus accedat nouitas adagiis, mox ostendemus: nunc, quot modis celebritas contingat, paucis indicabimus. Veniunt igitur in vulgi sermonem vel ex oraculis numinum: quod genus illud ou)/te tri/toi, ou)/te te/tartoi, id est, neque tertii, neque quarti. Vel a sapientum dictis, quae quidem antiquitas oraculorum instar celebrauit. quale est illud: du/skola ta\ kala\, hoc est, ardua quae pulchra. Vel e poeta quopiam maxime vetusto: vt Homericum illud:

--- r(exqe\n de/ te nh/pios e)/gnw.

id est,

Rem factam etiam stultus, intelligit.

Item illud Pindaricum:

*poti\ ke/ntron laktize/men.

id est,

Contra stimulum calcitrare.

Et illud Sapphus:

*mh/te moi\ me/li, mh/te me/lissa.

id est,

Neque mel mihi neque apis.

Siquidem, dum linguae adhuc incorruptae manerent: Poetarum versus in conuiuiis etiam canebantur. Vel e scena, hoc est, tragicorum, et comicorum actis fabulis: quod genus illud ex Euripide, a)/nw potamw=n. rursum illud ex Aristophane, ba/ll' e)s2 ko/rakas2. Praecipue vero comoedia mutuo quodam commercio et vsurpat pleraque iactata vulgo, et gignit


page 3, image: s0003

traditque vulgo iactanda. Nonnulla ducuntur ex fabularum argumentis, vt a)/plhstos2 pi/qos, ex Danaidum fabula. a(/|dou kunh\, Orci galea, ex fabula Persei. Quaedam trahuntur ex apologis: e quibus illud: At non videmus manticae quod in tergo est. Aliquot ex euentu nascuntur: sicut hoc, a)/lla me\n *leu/kwn, a)/lla de\ *leu/kwnos o)/nos2 fe/rei, id est, Alia Leucon, alia Leuconis asinus portat. Ex historiis aliquot mutuo sumpta sunt: quorum est illud: Romanus sedendo vincit. Quaedam profecta sunt ex apophthegmatis, hoc est, scite breuiterque responsis: sicut illud:

*(\os2 au)to\s2 au)to\n ou)k e)/xei, sa/mon qe/lei: Qui semetipse non habet, Samum petit.

Sunt quae ex verbo temere dicto sunt arrepta: velut ou) fronti\s2 *(ippoklei/dh|, id est, non est curae Hippoclidi. Denique mores, ingenium seu gentis, siue hominis alicuius, siue etiam animantis, postremo rei quoque vis quaepiam insignis, ac vulgo nota locum fecerunt adagio: cuiusmodi sunt, su/roi pro\s2 foi/nikas2, id est, Syri contra Phaenices: a)kki/zein, pro eo quod est, ficte recusare quod accipere cupias, et a)lw/phc ou) dwrodokei=tai, id est, vulpes non capitur muneribus, et di\s2 kra/mbh qa/natos2, Bis crambe, mors: et klhmati\s2 ai)gupti/a, Clematis Aegyptia.

Quibus ex rebus accedat nouitas Paroemiae.

IAM, quod de nouitate diximus, id neutiquam simplex est. Nam hanc nonnunquam ipsa res secum adfert, vt krokodei/lou da/krua, Crocodili lacrymae. Nonnunquam eam figura conciliat: cum per omnes ferme schematum species adagium varietur, quas singulatim persequi non est necesse. eas duntaxat attingamus, quas frequentissime recipit. Metaphora pene semper adest: multas autem partes ea complectitur. Allegoria non minus crebra: quanquam et haec quibusdam metaphorae species est. Exemplum prioris: Res omnis in vado est. Posterioris: lu/kos2 e)/xanen. Lupus hiat. Nec infrequens hyperbole, velut gumno/teros2 lebhri/dos2. id est, Nudior exuuio serpentis. Nonnunquam vsque ad aenigma peruenit; quod auctore Quintiliano, nihil aliud est, quam obscurior allegoria, quod genus, ple/on h(/misu panto\s2, id est, dimidium plus toto. Nonnunquam allusio venerem adiungit paroemiae, veluti ba/ll' ou(/tws2, id est, Sic ferito, et su\n de\ du' e)rxome/nw, id est Duobus simul euntibus, et

*(/otti soi\ e)n mega/roisi kakw=n t' a)gaqw=nte te/tuktai.

id est.

Aedibus in propriis quae rectave, prauave fiant.

Aliquoties au)th\ dia/lektos2 kai\ i)di/wma, id est, verbi proprietas, prouerbii simulacrum addit, vt w)gu/gion kako\n, id est, ingens malum. Fit interdum, vt ipsum a)mfi/bolon, hoc est, ambiguitas, decus apponat prouerbio. Cuius generis est, bou=s2 e)pi\ glw/ssh|, id est, Bos in lingua, et o(/sa mu=s2 e)n pi/sh|, id est Quaecunque Mus in Pisa. Siquidem bos et animal significat, et numisma. Mus item animantis est nomen et item athletae cuiusdam vocabulum. Et Pisa nomen vrbis, accessione literulae auctum, picem significat; pi/ssa. Nonnunquam ipsa eloquendi nouitas paroemiam efficit, vt e)n oi)/nw| a)lh/qeia, id est, In vino veritas. Nam, si dicas ebrios vera loqui, non videbitur adagium. Item si dicas: Sine cibo et potu languet libido, non habebit adagii faciem, Contra:


page 4, image: s0004

Sine Cerere et Baccho friget Venus, nemo non agnoscit adagii speciem. Quanquam haec ipsa nouitas, vt omnis alia, proficiscitur a figura. Decorat interim et antiquitas, vt e)ggu/a, pa/ra d' a)/th, Sponde, sed praesto est iactura. Denique in paroemiis omnes tou= geloi/ou, id est, ridiculi, formas inuenies. Sed haec minutim persequi, molestae cuiusdam diligentiae forte videatur. Tametsi de figuris prouerbialibus paulo post aliquanto copiosius dicturi sumus.

Quomodo paroemia differat ab iis, quae videntur illi confinia.

SVnt autem quaedam affinia paroemiis, puta gnw=mai, quas nostri sententias appellant: ad haec ai)=noi, qui a nostris apologi vocantur: tum a)pofqe/gmata, quae Latine, breuiter ac scite dicta, vertere licebit: praeterea skw/mmata, id est, salse dicta. Denique quicquid allegoriam, aut aliam quampiam figuram prouerbialem, ceu personam, prae se gerit. Ea tametsi difficile non sit ab adagiorum genere secernere, si quis ad finitionem, tanquam ad gnomonem, et regulam, vnumquodque norit applicare: tamen, quo faciamus satis etiam imperitioribus, haud grauabimur rudius et pinguiore, quod aiunt, Minerua rem explicare, vt plane constet quid in hoc opere simus secuti. Primum inter sententiam, et paroemiam eiusmodi ratio est, vt vtraque cum altera coniungi, vtraque rursus ab altera queat seiungi, non aliter, quam album ab homine. Vt enim non statim album quod homo, neque protinus homo quod album: nihil tamen vetat id album esse, quod sit homo: Ita non raro fit, vt sententia paroemiam complectatur: at non statim quod paroemia fuerit, idem erit et sententia, neque contra. velut,

Auaro tam deest quod habet, quam quod non habet, et
Pascitur in viuis liuor, post fata quiescit.

non vt sententiae sunt, ita sunt et adagia. E diuerso: Ego in portu nauigo, vt est prouerbium, ita sententia non est. Rursum, mh\ paidi\ th\n ma/xairan, id est, ne puero gladium, pariter et paroemiae sententiaeque rationem complectitur, denique et allegoriae. Neque defuere tamen, potissimum apud Graecos, qui grauati non sunt operam in hoc genere sumere, gnwmologi/an, id est sententiarum collectionem, conscribentes. ai)=non Aphthonius in Progymnasmatis, simpliciter mu=qon, id est fabulam, vocat. huic sunt, vt ait, varia ex inuentoribus cognomina, subari/ths2, ki/lic, ku/prios2, ai)sw/peios2. Quintilianus ai)=non ait a Graecis appellatum lo/gon muqiko\n, ai)swpopei/hton, a Latinorum nonnullis apologationem, non satis in vsum recepto nomine. Neque negat, ai)=non, paroemiae confinem esse: verum ita distinguit, vt ai)=nos2, totus sit apologus, paroemia, veluti fabella breuior. Exempli loco posuit: Non nostrum onus, bos clitellas? Ad hunc quidem modum vsurpauit Hesiodus:

*nu=n d' ai)=non basileu=s' e)re/w, noe/ousi kai\ au)toi=s2.
*(wd' i(/rhc prose/eipen a)hdo/na poikilo/deiron.

id est:

Aenon principibus referam, norint licet ipsi,
Vocalem accipiter sic affatus philomelam est.

Vtitur eundem ad modum et Archilochus et Callimachus. Etiam si Theocritus e)n kuni/skais2, ai)=non pro paroemia videtur vsurpasse, *ai)=nos2


page 5, image: s0005

qh\n le/getai/ tis2, e)/ba kai\ tau=ros2 a)/n' u(/lan. Iam vero apophthegmata non alio discrimine dissident a paroemiis, quam sententiae. Quemadmodum enim illud, o(\s2 au)to\s2 au)to\n ou)k e)/xei, sa/mon qe/lei, simul et adagium est et apophthegma, ita illud Simonidis ad quendam in conuiuio tacentem ei) me\n h)li/qios2 ei)=, sofo\n pra=gma poiei=s2. ei) de\ sofo\s2, h)li/qion. i. Siquidem stultus es, sapientem rem facis; si vero sapiens, stultam. Item illud: Decet Caesaris vxorem non solum crimine, verumetiam criminis suspicione vacare, apophthegma quidem est, at non item paroemia. Item: Soles duabus sedere sellis, simul et prouerbium et loido/rion est. Contra: Mater numquam, pater persaepe. Item illud Turonii: Ad molas sunt, skw=mma quidem est, at non item adagium: Quanquam sunt in hoc genere quaedam adeo commode dicta, vt facile possint in adagiorum ordinem adscisci, velut illud, me/xri bwmw=n fi/los ei)mi\, i. Vsque ad aras sum am icus. Adest enim simul et breuitas, et sententia, et figura. Haec paulo verbosius inculcauimus, ne quid a nobis in hoc expectetur opere, nisi quod sub paroemiae cadit appellationem, neve quis per negligentiam praeteritum existimet, quod prudenter, consultoque, tanquam ab argumento alienum, praetermisimus.

Commendatio Prouerbiorum a dignitate.

POrro autem ne quis hanc doctrinae partem, tanquam nimium humilem, et impendio facilem, peneque puerilem, fastidiat, atque aspernetur, paucis exponamus, quantum haec, sicuti videntur, minutula apud antiquos illos obtinuerint dignitatis, deinde quantum adferant commoditatis, si quis in loco sciteque vtatur, postremo non vsque adeo cuiuslibet esse, recte prouerbiis vti. Principio, cognitionem adagiorum non in postremis habitam apud summos viros, vel illud sat argumenti est, quod primi nominis auctores non indigna duxerint, de quibus diligenter voluminibus aliquot conscriberent. Quorum primus est Aristoteles, nimirum tantus Philosophus, vt vnus hic pro multis suffecerit, reliquit is, teste Laertio, de paroemiis volumen vnum. Chrysippus item ad Zenodotum duos de prouerbiis libros conscripsit. Scripsit eadem de re Cleanthes. Quorum virorum si labores extarent, nobis non fuisset necesse tanto sudore quaedam ex minutis istis scriptoribus, et iisdem, vt indiligentibus, ita deprauatissimis etiam, expiscari. Reperiuntur nonnulla prouerbiorum collectanea Plutarchi nomine, sed paucula, eaque ferme nuda. Inter paroemiographos subinde citatur tum ab aliis, tum ab Athenaeo in Dipnologia, Clearchus Solensis, Aristotelis auditor, et Aristides, deinde Zenodotus, qui Didymi, Tarrhaeique paroemias in compendium redegit. Citantur et Theophrasti prouerbia in commentariolis Demosthenis. Vnde liquet et illos hisce de rebus commentarios reliquisse. Neque nos fugit, id operis Zenobii nomine circunferri, verum, quoniam inueniuntur quaedam apud Aristophanis interpretem, Zenodoti eius, qui Didymum, ac Tarrhaeum in compendium redegerit, nomine relata, quae ad verbum in huius commentariis leguntur, citra fraudem esse, quod is, quocunque fuerit nomine, quid enim refert? in hoc opere, Zenodoti titulo


page 6, image: s0006

adducetur. Hic praeter alios Milonem quendam paroemiographum allegat. Citatur et Daemon quispiam, cum ab aliis compluribus, tum ab eo, qui dictiones aliquot ex orationib. Demosthenis, est interpretatus, qui multos de prouerbiis libros videtur composuisse. nam citatur liber 40. Extant et Diogeniani collectanea. Hesychii praefatio testatur ab ipso copiosius explicata prouerbia, quae nudius recensuisset Diogenianus, etiamsi opus ipsum pugnat cum suo prologo, cum is nomenclaturam auctorum profiteatur, et prouerbiorum argumenta, hic ita nudus sit, vt nihil esse possit magis. vnde in coniecturam adducimur, opus hoc copiosius ab auctore descriptum, post ab alio quopiam in compendium contractum. Suidas, qui et ipse in hoc numero ponendus est, Theaetetum quendam adducit, qui de prouerbiis conscripserit. Nec illud argumentum leue, quod inter bonos auctores, vt quisque fuit eruditissimus eloquentissimusque, ita quamplurimum adagiorum suis libris aspersit. Et, vt a Graecis exordiar, quid magno illo Platone, ne dicam diuino, paroimiwde/steron, vt sic dixerim? Aristoteles, serius alioqui philosophus, haudquaquam grauatur suis illis disputationibus paroemias crebras, ceu gemmulas, intertexere. Quem quidem, sicut in caeteris, ita hac quoque in parte Theophrastus est aemulatus. Plutarchus grauis ac paene tetricus auctor, quam multis vndique scatet adagiis? quem nec piguit inter problemata quasdam paroemias et proponere et excutere, idque Aristotelis exemplo. Iam, vt ad Latinos veniamus, omissis vtroque in genere grammaticis, ac poetis, (nisi si quis in his Marcum Varronem existimat annumerandum, qui Menippeis illis suis prouerbiales indidit titulos, vt plane consentaneum sit illum argumenta fabularum non aliunde, quam a prouerbiis sumpsisse mutuo) Romani Principes non existimarunt inferius esse maiestate Imperiali, vt, magnis de rebus consulti, prouerbio responderent, quod etiam nunc extat in Digestis. ou)/te pa/nta, ou)/te pa/nth|, ou)/te para\ pa/ntwn, id est, Nec omnia, nec passim, nec ab omnibus. Apud Graecos hoc adagium fertur, e)k tou= karpou= to\ de/ndron ginw/skw, id est, E fructu arborem iudico. Pittacus philosophus consultorem suum ad pueros turbine ludentes mittit, a quibus de ducenda vxore prouerbio doceatur, audiatque, th\n kata sauto\n e)/la. Theognides autem:

o)ude ga\r o( zeu\s2
*ou)/q' u(/wn pa/ntas2 a)nda/nei, o)/ut' a)ne/xwn,

i.

Non etenim cunctis placeat vel Iupiter ipse,
Seu mittens pluuiam, seu cohibens pluutam.

Quod si quem mouet antiquitatis auctoritas, nullum doctrinae genus antiquius fuisse videtur quam paroemiarum. In his ceu symbolis tota ferme priscorum philosophia continebatur. Quid aliud veterum illorum sapientum oracula, quam prouerbia? quibus tantum honoris habitum est olim, vt non ab homine profecta, sed caelitus delapsa viderentur. E caelo, inquit Iuuena. descendit, gnw=qi seauto\n, i. nosce te ipsum. Proinde pro forib. templorum veluti digna diis inscribebantur: passimque columnis, ac marmorib. insculpta visebantur, tanquam immortali digna memoria. Quod si minutula quaepiam res


page 7, image: s0007

videtur adagium, meminerimus ista non mole, sed pretio aestimari oportere. Quis enim sanus non pluris faciat gemmulas, quamuis perpusillas, quam saxa quaedam ingentia? et vt, auctore Plinio, in minutissimis animantibus, velut araneolo, culiceque, maius est naturae miraculum, quam in elephanto, si quis modo propius contempletur: itidem in re literaria nonnunquam plurimum habent ingenij, quae minima sunt.

Ad quot res vtilis Paroemiarum cognitio.

RELIQVVM est, vt paucis ostendamus, non minus vtilitatis inesse prouerbijs, quam olim adfuerit dignitatis. Conducit autem paroemiarum cognitio, cum ad alia permulta, tum potissimum ad quatuor: ad philosophiam, ad persuadendum, ad decus, et gratiam orationis, ad intelligendos optimos quosque auctores. Principio, ne cui mirum videatur, quod prouerbia dixerimus ad philosophiae scientiam pertinere, Aristoteles apud Synesium existimat nihil aliud esse paroemias, quam reliquias priscae illius philosophiae, maximis rerum humanarum cladibus extinctae, easque seruatas esse, partim ob compendium, breuitatemque, partim ob festiuitatem ac leporem: ideoque non segniter, nec oscitanter, sed pressius, ac penitius inspiciendas, subesse enim velut igniculos quosdam vetustae sapientiae, quae in peruestiganda veritate multo fuerit perspicacior, quam posteriores philosophi fuerint. Plutarchus item (in commentario cui titulum fecit, Quo pacto sint audiendi poetae) veterum adagia similima putat sacrorum mysteriis, in quibus maximae quaepiam res, ac diuinae minutulis et in specie pene ridiculis caeremoniis significari solent. His enim tam breuibus dictis per inuolucrum quoddam eadem innui, quae philosophiae principes tot voluminibus tradiderunt. Neque enim aliud sibi velle paroemiam illam Hesiodiam, ple/on h(/misu panto\s2, quam quod Plato tum in Gorgia, tum in libris Politicis, tam multis argumentis conatur ostendere, be/ltion ei)nai to\ a)dikei=sqai tou= a)dikei=n i. Satius esse iniuriam admittere, quam iniuriam inferre.

Ad persuadendum conducere Prouerbia.

QVOD si cui satis non sit ipsum sapere, verumetiam aliis persuadere cupiat, quam non inutilis sit haec prouerbiorum supellex, vel Aristoteles ipse satis declarat, qui non semel in rhetorices praeceptis, paroemias inter testimonia connumerat. Quemadmodum, inquiens, si quis suadere velit ne cum homine sene copulet aliquis necessitudinem, vtitur huius prouerbij testimonio, mh/pot' eu)= e)/rdein ge/ronta, id est, Ne vnquam benefacias seni. Rursum, si quis persuadeat, vt liberos item interficiat, qui parentem occiderit, huic vsui futurum est hoc prouerbium.

*nh/pios2, o(\s2 pate/ra ktei/nas2, pai=das2 katalei/poi.

id est:

Stultus, qui natos, occiso patre, relinquat.

Quantum autem adferant ad persuadendi facultatem momenti testimonia, cui non cognitum est? Neque mediocriter conducunt sententiae. At inter haec quoque idem prouerbia collocat. Quinctilianus in Institutionum [correction of the transcriber; in the print Institionum] libris, compluribus locis prouerbiorum mentionem facit, tanquam non vna ratione ad benedicendum conducentium. Nam quinto libro paroemias exemplis coniungit, vt parem cum illis vim


page 8, image: s0008

obtinentes, quorum est vel praecipua. Rursum easdem eodem in libro in argumentorum genere collocat, quas Graece kri/seis2 appellant. Quorum et frequentissimus vsus, et ad persuadendum mouendumque non mediocris vtilitas. Quin magis ipsa Fabii verba libet adscribere. Nec haec quidem, inquit, vulgo dicta, et recepta persuasione populari, sine vsu fuerunt testimonia. Sunt enim quodammodo, vel potentiora etiam, quod non causis accommodata, sed liberis odio et gratia mentibus, ideo tantum dicta, factaque, quia aut honestissima aut verissima videbantur. pauloque inferius: Ea quoque, quae vulgo recepta sunt, hoc ipso, quod incertum auctorem habent, velut omnium fiunt. Quale est: Vbi amici ibi opes. Et: Conscientia mille testes. Et apud Ciceronem: Pares cum paribus, vt est in veteri proverbio, facilime congregantur. Neque enim durassent haec in aeternum, nisi vera omnibus viderentur. Hactenus Fabii verba retulimus. Idem autem paulo post deorum oracula paroemiis subnectit, velut his adfinia cognataque. Iam, quid Marcus Tullius, nonne in actione pro L. Flacco, proverbio fidem testibus abrogat? id est huiusmodi, e)n kari\ to\n ki/ndunon, id est, In Care periculum. An non [correction of the transcriber; in the print Annon] in eadem totius gentis Graecorum in ferendis testimoniis fidem eleuauit hoc proverbio? Da mihi testimonium mutuum. Quid, quod ipsi etiam philosophi passim suas rationes proverbiis fulciunt? Quo minus mirandum, si frequenter historiographi narrationis fidem ex adagio quopiam petunt. Adeo, quod in literis intercidit, quod titulis, quod colossis, quod marmoribus seruati non potuit, proverbio seruatur incolume: vt et hanc obiter adagiorum laudem indicem, quod to\ piqano\n, id est, probabilitas, ad persuadendum vel primas obtinet partes, quid, quaeso probabilius, quam quod nemo non dicit? Quid verisimilius, quam id, quod tot aetatum, tot nationum consensus, et velut idem suffragium comprobauit? Inest nimirum, inest in his paroemiis natiua quaedam, et genuina vis veritatis. Alioquin, qui fieri potuit, vt eandem plerunque sententiam in centum dimanasse populos, in centum videamus transfusam linguas, quae ne tot quidem saeculis, quibus nec pyramides obstiterunt, vel interierit, vel consenuerit? vt merito dictum illud videatur: Veritate nihil esse robustius. Deinde fit, nescimus, quo pacto, vt sententia proverbio quasi vibrata, feriat acrius auditoris animum, et aculeos quosdam cogitationum relinquat infixos. Nam longe minus tanges animum, si dixeris: Caduca, et breuis est hominis vita: quam si proverbium cites, Homo bulla. Postremo quod de risu scribit Fabius, maximas difficultates causarum, quae nullis argumentis dissolui queant, ioco eludi, id vel maxime praestat paroemia.

Ad ornatum conducere paroemiam.

Porro, quantum vel dignitatis, vel veneris adiungat orationi tempestiuus proverbiorum vsus, non arbitror pluribus explicandum. Primum enim, quis non videt, quantum maiestatis vel ex ipsa antiquitate concilient orationi? Tum, si quod schema, quod amplitudinem ac sublimitatem apponat sermoni, rursum si quod ad gratiam dictionis facit: denique,


page 9, image: s0009

si qua ratio festiuitatis (cum paroemia plerunque per omnes figurarum species, per omnes facetiarum [correction of the transcriber; in the print facetiaru] formas varietur) nimirum quicquid illa solent adferre, conferet, ac genuinam quandam, peculiaremque gratiam de suo insuper adiunget. Proinde, si scite et in loco intertexantur adagia, futurum est, vt sermo totus et antiquitatis ceu stellulis quibusdam luceat, et figurarum adrideat coloribus, et sententiarum niteat gemmulis, et festiuitatis cupedijs blandiatur: denique nouitate excitet, breuitate delectet, auctoritate persuadeat.

Ad intelligendos auctores conducere Paroemiam.

IAm, vt non sit alius paroemiarum vsus, certe ad intelligendos [correction of the transcriber; in the print intelligedos] optimos quosque (hoc est vetustissimos) auctores, non vtiles modo sunt, verum etiam necessariae. In quibus cum pleraque sunt deprauata, tum hae vel deprauatissimae sunt: propterea quod vere aenigmaticum quiddam habeant, vt etiam a mediocriter eruditis non intelligantur: tum quod plerunque velut ex abrupto interseruntur: nonnunquam etiam mutilatim vt a)/nw potamw=n, id est sursum fluminum. Aliquoties vnico verbo notantur, vt apud Ciceronem in Epistolis ad Atticum. Subueni, quaeso, dum est a)rxh\, id est principium. Indicat autem illud prouerbium:

*)arxh\n i)a=sqai polu\ lw/i+on h)e\ teleuth\n,

id est:

Principio praestat, quam fini adhibere medelam.

Haec itaque multum offundunt tenebrarum si ignorentur. At rursum lucis plurimum adferunt, si fuerint intellecta. Denique fit nonnunquam, vt scriptor tacite ad prouerbium adludat: quod si nos fugerit, etiamsi videbitur intellecta sententia, tamen magna voluptatis pars aberit, ignorata paroemia.

Quod genus est Horatianum illud:

--- Equus vt me portet, alat rex.

Et apud Virgilium:

--- fatis nunquam concessa moueri,
Apparet Camarina procul

Subest enim in illo prouerbium, i(/ppos2 me\ fe/rei, basileu\s2 me\ tre/fei, in hoc, mh\ th\n kamari/nan.

Commendatio a difficultate.

QVod si iuxta prouerbium, du/skola ta\ kala\, eaque vulgo ceu fastidiuntur, quaecunque facilia videntur: ne quisquam arbitretur vsque adeo procliue, vel intelligere, vel sermoni paroemiam intexere. Siquidem vt non mediocris est artificij, gemmulam scite includere annulo, et aurum purpurae intexere, ita non est cuiuis paroemiam apte, decenterque orationi inserere. Quodque Fabius scribit de risu, nihil affectari periculosius, idem de prouerbio non iniuria dixeris. Etenim in huiusmodi, quemadmodum et in musica, nisi summum praestes artificem, ridiculus sis: et aut laudem eximiam, aut risum auferas oportet.

Quatenus vtendum adagijs.

PRoinde, quatenus, quibusque modis vti conueniat adagijs, indicabimus. Ac primo loco meminisse oportebit, vt, quod eleganter Aristoteles in commentariis rhetoricis admonuit de adhibendis epithetis, id nos in vsurpandis adagiis obseruemus: nempe vt illis vtamur non tanquam cibis, sed veluti condimentis, id est, non ad satietatem, sed ad gratiam. Praeterea ne quovis inseramus loco. quemadmodum enim ridiculum sit, si quibusdam locis gemmam alligaris: itidem absurdum, si non suo


page 10, image: s0010

loco adhibueris adagium. Quod vero Fabius libro Institutionum 8. de sententiis vsurpandis praecepit, id totidem ferme verbis de paroemiis praecipi queat. Primum, ne, quemadmodum dictum est, nimis crebriter vtamur. Densitas enim earum obstat inuicem, quo minus eluceant, quemadmodum nec pictura, in qua nihil circumlitum est, eminet. Ideoque artifices etiam, cum plura in vnam tabulam opera conferunt, spatiis distinguunt, ne vmbrae in corpora cadant. Subsistit enim omnis paroemia, ideoque post eam vtique aliud est initium. Vnde soluta fere oratio est, et e singulis non membris, sed frustis collata, structura caret. Porro, vt adfert lumen clauus purpurae in loco insertus, ita certe neminem deceat intertexta pluribus notis vestis. Accedit hoc quoque incommodi, quia crebras captanti paroemias, nonnullas necesse est admiscere vel frigidas, vel coactas. Non enim potest esse delectus, vbi de numero laboratur. Postremo gratiam amittit quicquid aut immodicum est, aut intempestiuum. In ep istolis tamen familiaribus licebit paulo liberius hoc genere ludere: in oratione seria, sicuti parcius, ita etiam accuratius adhibendae.

Varius prouerbiorum vsus.

Hoc in loco non ab re futurum arbitramur, si paucis indicabimus, quibus rationib. variari queat paroemiarum vsus, vt possis idem adagium alia, atque alia forma producere. Principio, nihil vetat interdum, quominus idem dictum ad complures sensus accommodes: vt illud tetrimme/nos2, pi/qos2, id est, pertusum dolium, vel ad obliuiosum, vel ad profusum, vel ad auarum, vel ad futilem, vel ad ingratum traduci potest. Effluit enim quicquid infuderis in animum immemoris: apud prodigum nihil durat. auari cupiditas nunquam expletur: futilis, et garrulus nihil continet: perit quicquid contuleris in hominem ingratum. Nonnunquam per ironiam ad contrarias etiam sententias deflectitur: quod genus, si de mendacissimo quopiam loquens, dicas: a)/koue ta\ e)k tri/podos2, id est, Audi e tripode dicta. Fit interim vt vnius voculae commutatione diuersis conueniat, vt e)xqrw=n a)/dwra dw=ra, i. Hostium munera non munera: et penh/twn a)/dwra dw=ra, kola/kwn a)/dwra dw=ra, poihtw=n a)/dwra dw=ra, vt idem adagium ad hostes, ad pauperes, ad assentatores, ad poetas deflectatur. Nam hostium munera perniciem adferre creduntur. et, si quid donant pauperes, aut adulatores, aut poetae, captationes sunt verius, quam munera. Breuiter ad omnia, in quae quocunque modo haec similitudo competit, accommodes licebit. Illa ratio ferme communis omnibus, quoties a persona ad rem, aut contra, fit deflexio. Ad personam, hoc pacto. Prouerbium est, mh/d' *(hraklh=s2 pro\s2 du/o, id est, ne Hercules quidem aduersus duos: ego vero, Thersites magis, quam Hercules, qui possim vtrique respondere? Ad rem torquebitur hoc modo, prouerbio dictum est, mh/d' *(hraklh=s2 pro\s2 du/o, ego qui possim pariter et morbo, et inopiae tolerandae par esse? Variatur et inuersione prouerbium, vt dictum est, mh/d' *(hraklh=s2 pro\s2 du/o, et tu vnus contra duos Hercules audes congredi? Item hoc pacto: Contra tritum Graecis prouerbium: Expectatis carbonibus thesaurum reperi. Et: Commutauimus, non xru/sea xalkei/wn, id est, aurea aereis: sed plane ka/lkea xrusei/wn, id est, aerea aureis. Praeterea nonnunquam explicatur adagium, et confertur; nonnunquam


page 11, image: s0011

simplex allegoria refertur. Aliquoties etiam mutilum proponitur, vt si quo respondente, quod nihil ad rem pertineat, dicas a)/mas2 a)ph/|toun, id est, falces postulabam. Et apud Ciceronem, ta\ me\n dido/mena, id est, quae dantur. Interim satis est vnico verbo allusisse, vt apud Aristotelem, omnes eiusmodi inter ipsos keramei=s2, id est, figuli.

De Figuris prouerbialibus.

RELIQVVM est, vt ad paroemiarum catalogum accingamur, sed si prius figuras aliquot prouerbiales ostenderimus. Quaedam enim dicta sunt specie non magnopere prouerbiali, quaedam autem paroimiw/dei, (id est prouerbiali) figura, vt facile possint in paroemiarum ordinem cooptari. Igitur in totum, prouerbiorum generi confinis est omnis sententia, praeterea metaphora, peculiariter allegoria: et in his praecipue quae sumuntur a rebus insignibus, et vulgo celebratis: vt a nauigatione, a bello. Quod genus sunt illa: Secundis nauigare ventis, naufragium facere, vertere vela, tenere clauum, et exhaurire sentinam, et tradere ventis vela, contrahere vela. Item illa; Bellicum canere, et versis gladiis pugnare, receptui canere, cominus atque eminus pugnare, conferre pedem, conferre manus, atque id genus alia sexcenta. Quae si paulo longius traducantur, abeunt in paroemiarum formam. Item quae ducuntur a rebus notis, ac vehementer quotidiano sensui familiaribus, vt quoties corporis gestus ad animi rem transferuntur, cuiusmodi sunt: Premere pollicem, pro fauere: corrugare frontem, pro moleste ferre: ringi, pro indignari: exporrigere frontem,pro hilarescere. Praeterea quae trahuntur a sensibus corporis, velut, Olfacere, pro resciscere; degustare, pro experiri: Prouerbii fere faciem habent, quoties quae sunt artibus peculiaria vocabula, alio detorquentur, vt di\s2 dia\ pasw=n, id est, bis per omnia, a musicis; e)k diame/trou, id est, ex dimetiente, a mathematicis. Item, sesquipedalia verba: Incudi reddere, a fabris aerariis: Ad amussim, a fabris lapidariis: Nullam lineam duxi, a pictoribus: Extremum actum adiungere, a scenis. Interdum citra figuram tacita adlusio prouerbiale quiddam adfert. Ea tum erit optima, quoties ad auctorem, aut rem spectat magnopere celebrem, nullique incognitam, qualis est apud Graecos Homerus, apud Latinos Virgilius. Quod genus est illud apud Plutarchum; e)pei\ ma/rture/s2 ge tw=| pla/twni polloi/ t' a)gaqoi/ te pa/reisin, id est, Quando quidem testes sane Platoni multique bonique adsunt. Adlusum est enim ad morem sacrorum, in quibus sacerdos dicere consueuit, *ti\s2 th=|de, id est, Quis hic? Deinde, qui aderant, respondebant, polloi/ t' a)gaqoi\ te pa/reisin, id est, multique bonique adsunt. Item illud apud Ciceronem ad Atticum: *su/n te du' e)rxome/nw, id est: Simul duobus euntib. Et apud Lucianum: i)atrw=n pai=des2, id est, medicorum filii, pro medicis ipsis. Accedunt ad prouerbii speciem et illa, bucolico carmini familiaria, a)du/nata, a)nagkai=a, a)/topa, a)no/moia, [note of the transcriber: in the print: o)/moia ] e)nanti/a, id est, impossibilia, necessaria, absurda, similia, contraria.

*)adu/nata sunt eiusmodi:

*)all' i)=sos2 ga\r o( mo/xqos2 e)p' h)|o/ni ku/mata metrei=n.

id est:

Sed labor adsimilis metiri in littore fluctus.

Et apud Virgilium:

Ante leues ergo pascentur in aethere cerui.


page 12, image: s0012

Et freta destituent nudos in littore pisces.

*)anagkai=a sunt huiusmodi:

Dum iuga montis aper, fluuios dum piscis amabit.

Et apud Senecam:

Lucida dum current annosi sidera mundi

*)ato/pwn exemplum hoc erit:

Atque idem iungat vulpes, et mulgeat hircos.

Contrarium hoc.

Nunc virides etiam occultant spineta lacertos:
Me tamen vrit amor.

Item apud Theocritum:

*)hni/de siga= me\n po/ntos2, sigw=nti d' a)h=tai.
*(a d' e)ma\ ou)= siga= ste/rnwn e)/ntosqen a)ni/a.

id est:

Ecce silet maris vnda silent et flamina venti.
Haud tamen intra nostra silent praecordia curae.

Et similium:

Torua leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam.

Et apud Theocritum:

*(a ai)\c to\n ku/tison, o( lu/kos2 th\n ai)=ga diw=kei.

id est:

Capra petit cytisum, sequitur lupus ipse capellam.

Sunt et aliae duae figurae maxime confines paroemiarum generi, quae constant, vel eiusdem, aut similis iteratione vocis, vel contrariarum contextu. Quod genus sunt, a)po\ s' o)lw= kako\n kakw=s2. kakou= ko/rakos2 kako\n w)=on. id est: Perdam te malum male. Mali corui malum ouum. Et, qre/mma sofou= sofo\n, id est, Alumnus sapientis sapiens. Id quod est apud Graecos comicos pariter ac tragicos pene solenne. Et: Eueniunt digna dignis. Amico amicus. Malis malus. Bonis bonus. Vterque vtrique cordi. Suus rex reginae placet. Et: Manus manum fricat. Graculus ad graculum. Contrariorum genus sic habet, kai\ di/kaia ka)/|dika, eu)= kai\ miarw=s2, id est: Et iusta et iniusta, Probe et improbe, apud Aristophanem, e)/kousi/ te kai\ a)/kousi, id est, Volentibusque et nolentibus, apud Platonem. Item, ou)de\n e)/pos2 ou)de\n e)/rgon, id est, Nullum dictum, neque factum. Apud nostros item, Verum vbi fas versum atque nefas. Facta atque infecta canebat. Quo tropo sic vsus est Valerius Maximus, vt ad verum sensum non cohaereat, tantum exaggeret: Obtestantem, inquit, se, aduersus omne fas et nefas, cum in summo esset Imperio, a te equite Romano fuisse trucidatum. Nam qui consistit, vt facinus nefarium dicatur esse factum aduersus omne nefas? Quo iure, quaque iniuria. Quidvis et facere, et pati. Digna, atque indigna. Quid dixit, aut quid tacuit? Domi, bellique. Publice, priuatim. Quod scis, nescis. Clamque, palamque. Iocaque, et seria. Manibus, pedibusque. Noctesque, diesque. Quae prima, aut vltima ponas. Neque magnum, neque paruum. Iuuenesque, senesque. Diis, hominibusque plaudentibus. Ad hanc formam pertinent etiam haec passim apud poetas obuia, parqe/nos2 a)pa/rqenos2. a)/numfos2 nu/mfh. a)/gamos2 ga/mos2. a)/polis2 po/lis2. du/sparis2 pa/ris2. dusdai/mwn eu)daimoni/a. a)/dwra dw=ra. a)dee\s2 de/os2. a)po/lemos2 po/lemos2. a)/kosmos2 ko/smos2. a)/xaris2 xa/ris2. a)/ploutos2 plou=tos2. id est, Virgo non virgo. Sponsa, non sponsa. Nuptiae non nuptiae. Ciuitas non ciuitas. Malus Paris Paris. Infelix felicitas. Non dona dona. Non metuendus metus. Non bellum bellum. Ornatus inornatus. Ingrata gratia.


page 13, image: s0013

Inopes opes. Haec e)nanti/wsis2 nonnunquam accidit et in dictione composita, vt mwro/sofos2, id est: stulte sapiens. et gluku/pikros2, id est, dulciter amarus. Sic etiam, Plutarcho teste, suum affectum vocant amantes ex voluptate et dolore mixtum, ita vt libenter contabescant. Huc pertinet et illa e)nanti/wsis2 ai)nigmatw/dhs2, id est, contrarietas aenigmatica, vt fe/rwn ou) fe/rw, e)/xwn ou)k e)/xw, et *)anh\r, kai\ ou)k a)nh\r o)/rniqa kai\ ou)k o)/rniqa, i)dw/n te kai\ ou)k i)dw\n, e)pi\ cu/lou kai\ ou) cu/lou, kaqhme/nhn, kai\ ou) kaqhme/nhn, li/qw| kai\ ou) li/qw|, ba/lleite kai\ ou) ba/llei, id est, Portans non porto, habens non habeo, vir, non vir, auem, et non auem, vidensque et non videns, in ligno et non ligno, sedentem, et non sedentem, lapide et non lapide, iaculatur et non iaculatur. Quod aenigma refertur et apud Athenaeum ex Clearcho, et apud Tryphonem; cuius meminit Plato quoque. Huius formae sunt et illa: a)/glwssos2 la/los2, id est, elinguis loquax. trwto\s2 a)/trwtos2, id est, vulnerabilis inuulnerabilis. dasu\s2 lei=os2, id est, hirsutus laeuis, a)/gonos2 go/nos2, id est, foetus non foetus. Cuiusmodi permulta proponit, ac soluit Athenaeus libro 10. Neque respuit adagiorum ratio aenigmaticam obscuritatem, quanquam alias improbatam; imo veluti familiarem libenter amplectitur. Quod genus fuerit, si quis parum sane locutum iubeat, Anticyram nauigare, aut porcum caedere, aut squillam e sepulcris vellere, quorum primum est apud Horatium, alterum apud Plautum, tertium apud Theocritum. Proinde et oracula pleraque in ius prouerbiorum abierunt, et Pythagorae symbola ad paroemiarum naturam videntur pertinere. Praecipue peculiaris est adagorum generi hyperbole, vt, Caelum territat armis, et Saxa clamore rumpit. et Risu diffluo. maxime si qua metaphorae species admisceatur. Effertur varijs modis, vel per denominationem, vel per comparationem, vel per similitudinem, vel per epitheton. Exempla sunt: Alter Aristarchus. Et: Noster hic Phalaris. Et: Stentore clamosior. Velut leaena in Machaera. Stentorea vox. Nestorea facundia. Neque vero pigebit ceu fontes aliquot indicare, a quibus genus hoc figurarum duci possit.

Sumitur enim interdum ab ipsa re, quoties hominem scelestum, scelus appellamus: dedecorosum, dedecus: pestilentem, pestem: lurconem, barathrum: tenebrionem, tenebras: contaminatum, labem: spurcum, coenum: contemtum, quisquilias: impurum, sterquilinium: portentosum, portentum: molestum, vlcus: carcere dignum, carcerem. Quorum vnumquodque fere potest et per comparationem efferri, vt xrusou= xrusote/ra, auro magis aurea. et, ipsa nequitia nequior, caecitate caecior, loquacitate loquacior, deformitate deformior, ipsa siti siticulosior, paupertate pauperior, infortunio infortunatior, ipsa infantior infantia. Ad hanc classem pertinent et illa: Pater esuritionum. Et: Omnis eloquentiae fons. Et: Plus quam infantissimus. Et: Plus quam perditus.

Huic proxima sunt, quae a rebus similibus trahuntur. vt, Melle dulcior. Pice nigrior. Niue candidior. Oleo tranquillior. Infima auricula mollior. Auro purior. Plumbo stupidior. id est, Stipite tardior. Litore surdior. Iracundior Adria. Aequore surdior. Spongia bibacior. Arenis sitientior. Pumice siccior. Aere Dodonaeo loquacior. Vitro fragilior. Pila


page 14, image: s0014

volubilior. Cothurno instabilior. Clematide Aegyptia gracilior. Alno procerior. Cote durior. Sole clarior. Sydere pulcrior. Buxo pallidior. Sardois herbis amarior. Alga vilior. Aetna aestuantior. Beta insulsior. Trutina iustior. Spina distortior. Ampulla vanior. Pluma leuior. Vento instabilior. Morte odiosior. Barathro capacior. Labyrintho inuolutior. Corchoro vilior. Subere leuior. Dolio pertuso incontinentior. Laterna perlucentior. Clepsydra perstillantior. Fonte purior. Eurypo mobilior. Oculis charior. Luce lucidior. Vita antiquior. Rubo arefacto praefractior. Crambe recocta molestior. Clauo purior. Floralibus licentiosior.

Item ab animantibus: vt, Muliere loquacior. Passere salacior. Hirco libidinosior. Ceruo viuacior. Cornice annosior. Graculo magis obstreperus. Luscinia vocalior. Dipsade nocentior. Vipera virulentior. Vulpe fraudulentior. Echino asperior, Porcello Acarnanio lenior. Anguilla magis lubricus. Lepore timidior. Limace tardior. Pisce sanior. Pisce magis mutus. Delphino lasciuior. Phoenice rarior. Scropha foecundior alba. Nigro cygno rarior. Hydra magis versipellis. Albo coruo rarior. Vulture edacior. Scorpijus improbior. Testudine tardior. Glire somniculosior. Sue indoctior. Asello stolidior. Hydris immitior. Dama pauidior. Hirundine bibacior. Cane rixosior. Vrso hispidior. Tipula leuior. Cuiusmodi quaedam congerit et Lucianus. o)rgilw/teroi me\n tw=n kunidi/wn w)/ntes2, deilo/teroi de\ tw=n lagow=n, kolakeutikw/teroi de\ tw=n piqh/kwn, a)selge/steroi de\ tw=n o)/nwn, a(rpaktikw/teroi de\ tw=n ga lw=n, filoneiko/teroi de\ tw=n a)lektruo/nwn. i. Cum sint iracundiores catellis, timidiores leporibus, adulantiores simiis, libidinosiores asinis, rapaciores felibus, contentiosiores gallis gallinaceis. Item Plutar. aduersus vsuram. a)piqanw/teros2 w)\n koloiou=, a)fwno/teros2 pe/rdikos2, kai\ kuno\s2 a)gennesteros. id est. Cum minus fidei tibi habeatur, quam graculo, magis mutus sis, quam perdix, abiectior, seruiliorque cane.

Ducuntur a personis deorum: Diana intactior Ipsis Charitibus humanior. Priapo salacior. Venere formosior. Mercurio facundior. Momo mordacior. Vertumno inconstantior. Proteo mutabilior. Empusa magis varius.

A personis fabulosis: Tantalo sitientior. Atreo crudelior. Cyclope immanior. Oreste insanior. Vlysse dolosior. Nestore facundior. Glauco stupidior. Iro pauperior. Penelope castior. Nireo formosior. Tithono viuacior. Erisichthone esurientior. Niobe foecundior. Stentore clamosior. Tiresia caecior. Busiride illaudatior. Sphinge inuolutior. Labyrintho intricatior. Daedalo ingeniosior. Icaro audacior. Gigantibus elatior. Gryllo stultior. Lynceo perspicacior, Excetra pertinacior.

A personis comoediarum: Thrasone Terentiano gloriosior. Demea iurgiosior. Mitione facilior. Gnathone adulantior. Phormione confidentior. Dauo versutior. Thaide blandior. Euclione parcior.

A personis historiarum: Zoilo inuidentior. Catone seuerior. Timone inhumanior. Phalaride crudelior. Timotheo felicior. Sardanapalo nequior. Numa religiosior. Phocione iustior. Aristide incorruptior. Craeso ditior. Crasso nummatior. Codro pauperior. Aesopo luxuriosior. Herostrato ambitiosior. Fabio cunctantior. Socrate patientior. Milone robustior. Chrysippo acutior. Trachalo


page 15, image: s0015

vocalior. Curione obliuisior. Nostri temporis Aristarchus. Item, Praeposter Cato.

A gentibus: Poeno perfidior. Scytha asperior. Scythotauris inhospitalior. Cretensi mendacior. Parthis vanior. Thracibus bibacior. Thessalo perfidior. Care vilior. Sybarita fastuosior. Milesiis effaeminatior. Arabis ditior. Pygmaeo breuior. Arcade stolidior.

Ab officiis: Lenone magis periurus. Cinaedo mollior. Milite gloriosior. Areopagita tristior. Tyranno violentior. Carnifice immanior.

De praemollienda Paroemia.

IAM illud, tametsi minutulum humiliusque videatur, tamen posteaquam docendi munus suscepimus, non grauabimur propter imperitiores admonere: videlicet, vt in vsurpandis adagiis meminerimus, quod in verbis nouatis, aut durius translatis fieri Fabius iubet, id quod ait a Graecis elegantissime praeceptum esse, videlicet, proepiplh/ttein th=| u(perbolh=|, ita nos oportebit: proepiplh/ttein th=| paroimi/a|, hoc est, praecastigare, et velut occurrere paroemiae, si quando vel obscurior, vel alioqui durior videbitur. Recipit enim hoc genus, sicuti paulo superius ostensum est, et metaphoras quantumlibet duras, et nouationes vocum licentiosas, et hyperbolas parum pudentes, et allegorias ad aenigma vsque obscuras. Graeci proepiplh/ttousin his ferme modis, kata th\n paroimi/an. w(s2 fasi. fasi/. to\lego/menon. to\ tou= logou. w(s2 palaio/s2 fhsi lo/gos. w(/sper le/gousin. w(s2 le/getai. w(s2 le/gomen paroimiazo/menoi. w(s2 le/gousin oi( pai/zontes2. kalw=s2 ei)/rhtai, id est. Iuxta prouerbium, vt aiunt, aiunt, quod dicitur, quod dici solet, vt antiquum ait dictum, vt dicunt, vt dicitur, vt dicimus prouerbio, vt dicunt iocantes, recte dictum est. Iisdem ferme orationibus vtuntur Latini, Aiunt, vt aiunt, vt est in veteri prouerbio, iuxta vulgo tritum sermonem, quemadmodum vulgo dici consueuit, vt vetus verbum vsurpem, vt adagio dictum est, vere hoc dicunt.

PROVERBIVM. Amicorum communia omnia.

*t*a\ tw=n fi/lwn koina\, id est, Amicorum communia sunt omnia. Ex hoc prouerbio Socrates colligebat, omnia bonorum esse virorum non secus, quam Deorum. Deorum, inquit, sunt omnia. Boni viri deorum sunt amici. Et amicorum inter se communia sunt omnia. Bonorum igitur virorum sunt omnia. Refertur apud Euripidem in Oreste,

--- koina\ ga\r ta\ tw=n fi/lwn.

id est:

Inter enim amicos cuncta sunt communia.

Idem in Phoenissis,

--- koina\ ga\r fi/lwn a)/xh.

id est:

Communis omnis est amicorum dolor,

Idem in Andromacha,

*fi/lwn ga\r ou)de\n i)/dion, oi(/tines2 fi/loi
*)orqw=s2 pefu/kas', a)lla\ koina\ xrh/mata.

id est:

Nam vere amicis proprium prorsus nihil.
Sed inter ipsos cuncta sunt communia.

Terentius in Adelphis: Nam vetus quidem hoc verbum Amicorum inter se communia esse omnia. Testatur et apud Menandrum fuisse in eadem fabula M. Tullius lib. offic. 1. Vt in Graecorum, inquit, prouerbio est. Amicorum esse omnia communia. Citatur et ab Aristotele lib. Moralium 8. et a Platone de Legib. 5. Quo loco conatur demonstrare, felicissimum reip. statum, rerum omnium communitate constare, prw/th me toi/nun po/lis2 te/ e)sti kai\ politei/a kai\ no/moi [note of the transcriber: in the print: no/moi\ ] a)/ristoi, o(/pou to\ pa/lai lego/menon a)n


page 16, image: s0016

gi/gnhtai kata\ pa=san th\n po/lin o(/ti ma/lista. le/getai de\ w(s2 o)/ntws2 e)sti\ koina\ ta\ fi/lwn. id est, Prima quidem igitur ciuitas est et reipublicae status, ac leges optimae, vbi quod iam olim dicitur, per omnem ciuitatem quam maxime fieri potest obseruabitur. Dictum est autem vere, res amicorum communes esse. Idem ait, felicem ac beatam fore ciuitatem, in qua non audirentur haec verba: Meum, et non meum. Aristoteles lib. Polit. 3. temperat Platonis sententiam, volens possessionem ac proprietatem esse penes certos, caeterum ob vsum, virtutem, et societatem ciuilem, omnia communia, iuxta prouerbium Martialis lib. 2. iocatur in quendam Candidum, cui semper in ore fuerit hoc adagium, cum alioqui nihil impertiret amicis.

Candide koina\ fi/lwn, sunt haec tua Candide pa/nta,
Quae tu magniloquus nocte dieque sonas.

Atque ita concludit epigramma:

Das nihil, et dicis Candide koina\ fi/lwn.

Eleganter Theophrastus apud Plutarchum in commentariolo, cui titulus: peri\ filadelfi/as2, *ei)koina\ ta\ fi/lwn e)sti\, ma/lista dei= koinou=s2 tw=n filw=n [note of the transcriber: in the print: filwn ] ei)=nai tou=s2 fi/lous2, i. Si res amicorum communes, maxime conuenit, vt amicorum item amici sint communes. M. Tullius lib. de legibus primo videtur hoc adagium Pythagorae tribuere, cum ait: Vnde enim illa Pythagorica vox, ta\ fi/lwn kai\ koina\, kai\ fili/an i)so/thta, i. Res amicorum communes, et amicitiam aequalitatem. Praeterea Timaeus apud Diogenem Laertium, tradit hoc dictum primum a Pythagora profectum fuisse. A. Gellius Noctium Atticarum libr. 1. cap. 9. testatur Pythagoram non solum huius sententiae parentem fuisse, verum etiam huiusmodi quandam vitae, ac facultatum communionem induxisse.

Amicitia aequalitas. Amicus alter ipse

Haec quoque ad Pythagoram auctorem referunt, quod eandem complectantur sententiam, th\n fili/an i)so/thta ei)=nai, kai\ mi/an yuxh\n. to fi/lon, e(/teron au)to\n, i. Amicitiam aequalitatem esse. et eandem animam. Et: Amicum [correction of the printer; in the print Amicu], alterum ipsum. Neque enim quicquam non commune, vbi fortunarum aequalitas, neque dissensio, vbi idem animus, neque diuortium, vbi coagmentatio duorum in vnum. Aristoteles magnorum Moralium lib. 2. o(/tan boulw/meqa sfo/dra fi/lon ei)pei=n, mi/a fame\n yuxh\ h( e)mh\ kai\ h( tou/tou, i. Quoties volumus vehementer amicum dicere, vna, inquimus anima mea, et huius. Idem eodem lib. e)/sti ga\r, w(/s2 fame\n, o( fi/los2, e(/teros2 e)gw\, i. Est enim, vt dicere solemus, amicus, alter ego. Plato lib. de legibus 6. citat tanquam vetus dictum, et ceu prouerbio iactatum. palaio\s2 ga\r o( lo/gos2 a)lhqh\s2 w)\n, i)so/ths2 filo/thta a)perga/zetai, ma/la me o)rqw=s2 ei)/rhtai kai\ e)mmelw=s2, i. Nam vetus illud verbum et vere, et eleganter dictum est, aequalitatem amicitiae auctorem esse. Neque tamen id sentit Plato, iuuenibus ac senibus, doctis atque indoctis, stultis ac sapientibus, robustis ac debilibus omnia aequalia exhibenda esse, sed cuique pro sua dignitate distribui oportere. Alioquin, quemadmodum ait inibi Plato: toi/s2 a)ni/sois2 ta\ i)/sa a)/nisa gi/gnoint' a)\n. i. Inaequalibus aequalia, erunt inaequalia. Et, vt summum ius in summam inuriam vertitur, ita summa aequalitas, summa


page 17, image: s0017

fit inaequalitas. Quemadmodum festiuiter dixit Plinius, aequalitate in ferendis sententiis nihil inueniri posse inaequalius. Quanquam hoc quoque quidam ex Homero sumtum existimant; apud quem illud aliquoties, i)=son e)mh=| kefalh=|, id est, Aeque atque meum ipsius caput. Atque haec omnia Aristoteles libr. Moralium 9. prouerbij titulo citat.

Pythagorae Symbola.

SED, quandoquidem in Pythagorae mentionem incidimus, non grauabimur, et reliqua illius symbola, priscis illis oraculorum instar celebrata, adscribere, quae quidem in praesentia licuit apud Graecos inuenire scriptores. Nam ea tametsi prima (quod aiunt) fronte superstitiosa quaepiam, ac deridicula videantur, tamen, si quis allegoriam eruat, videbit nihil aliud esse, quam quaedam recte viuendi praecepta. Nihil enim opus est Tyrrhenorum imitari superstitionem, qui haec etiam citra vllam allegoriam obseruant, vt testatur in Symposiacis Plutarchus. Idem in vita Numae tradit quaedam huius generis symbola Numae conuenisse cum Pythagoricis.

Ne gustaris, quibus nigra est cauda.

*mh\ geu/esqai tw=n melanou/rwn, id est, Ne gustes ex iis, quibus est nigra cauda. Interpretatur Plutarchus in commentariis De liberis instituendis, ne commercium habeas cum improbis, et iis, qui sunt nigris, ac infamibus moribus. Tryphon Grammaticus inter aenigmatis exempla hoc quoque commemorans interpretatur hoc modo, yeudh= lo/gon mh\ proi+/esqai. to\ ga\r yeu=dos2 e)n toi=s2 e)sxa/tois2 me/resi melai/netai, kai\ a)maurou=tai. id est, Ne mendacem sermonem protuleris. Mendacium enim in extremis partibus nigrescit, et obscuratur. Quidam ad sepiam piscem referunt, qui atramento, quod in cauda gestat, semet occulit. Quanquam Plinius libr. 32. capite vltimo, Melanurum inter pisces recenset, cum de sepiis multa prioribus libris disseruerit, vt videatur non idem esse Piscis Melanurus, et Sepia. Theodorus Gaza Melanurum oculatam vertit, quem piscem nominat tantum eo loco, quem modo indicauimus.

Stateram ne transgrediaris.

*mh\ zugo\n u(perbai/nein, id est, Stateram ne transilias, hoc est, ne quid facias praeter ius et aequum. Nam stateram olim aequitatis symbolum habuisse vulgo, vel Doricum illud prouerbium indicat, staxa/nhs2 dikaio/teros2, id est, trutina iustior. Ad eum modum dum interpretatur Demetrius Byzantius apud Athenaeum libro Dipnosophistarum decimo.

Choenici ne insideas.

*xoi/niki mh\ e)pikaqi/sai, id est, Choenici ne insideas. Interpretatur diuus Hieronymus, de victu ne fueris solicitus in diem crastinum. Est enim Choenix demensum, et cibus diurnus, vt apud Homerum Odysseas t:

*ou) ga\r a)ergon a)ne/comai, o(/s2 ken e)mh=s2 ge
*xoi/nikos2 a(/pthtai.

Namque operae immunem haud patiar quicunque meam vnquam
Choenica contigerit.

Eodem pacto Laertius et Suidas exponunt. Porro seruis olim cibus diurnus choenice diurnus choenice distribuebatur, vt illi vicissim operis pensum persoluerent, quam ob causam Apollo Pythius Corinthios xoinikome/tras2 appellauit, quia seruos possiderent quodragies sexies mille. Auctor Athenaeus libro sexto. Plutarchus autem longe diuersius,


page 18, image: s0018

puta, non indulgendum ocio, sed industria prospiciendum victum, ne desit in posterum. Idem in Symposiacis huius symboli meminit, his quidem verbis: meta\ th=s2 puqagorikh=s2 koi/nikos2, e)f' h(=s2 a)phgo/reue kaqh=sqai, dida/skwn h(ma=s2, a)ei/ ti tou= paro/ntos2 ei)s2 to\ me/llon a)polei/pein, kai\ th=s2 au)/rion e)n th=| su/meron mnhmoneu/ein, hoc est, Vna cum Pythagorica choenice, in qua vetuit desidere, docens nos vt ex eo, quod praesens est, semper aliquid in futurum relinquamus, et crastini diei in hodierno meminerimus. Existimat autem idem maiores significare voluisse, quibus religiosum habitum est, mensas inanes tollere. Demetrius Byzantius apud Athenaeum interpretatur, non oportere spectare tantum quae praesentis diei sunt, quin crastinum semper esse expectandum, propemodum cum Plutarcho consentiens.

Ne cuiuis dexteram inieceris.

*mh\ panti\ e)mba/llein decia, id est, Ne cuiuis porrigas dexteram, hoc est, Ne temere quemlibet in familiaritatem admittas, sed deligas quem diligas. Idem citatur atque exponitur a Plutarcho, e)n tw=| peri\ th=s2 polufili/as2. Conuenit cum illo Solonis apophthegmate [correction of the transcriber; in the print apohthegmate], quod ex Apollodoro refert Diogenes Laertius, fi/lous2 mh\ taxu\ ktw=, ou(\s2 d' a) kth/sh| mh\ a)podoki/maze, id est, Amicos ne cito pares, quos autem paraueris, ne reiice.

Arctum anulum ne gestato.

*mh\ forei=n steno\n daktu/lion, id est, Arctum anulum ne gestato, hoc est, interprete diuo Hieronymo, Ne vixeris anxie. Et ne temet in seruitutem coniicias, aut in eiusmodi vitae institutum, vnde te non queas extricare. Siquidem quisquis anulum angustum gestat, is sibi quodammodo vincula iniicit.

Ignem ne gladio fodito.

*pu=r sidh/rw| mh\ skaleu/ein, id est, Ignem gladio ne fodito, hoc est, Ira percitum ne lacessas, quin magis concedere conuenit, et blandis verbis tumidum animum placare. Ita diuus Hieronymus, et apud Athenaeum Demetrius Byzantius. Diogenes Laertius exponit, potentium et ferocium iracundiam non esse conuitiis exagitandam, propterea quod flamma, quo magis exagitatur, hoc magis atque magis inualescit. Neque dissentit ab hoc interpretamento Plutarchus. Quanquam Plato libro De legibus sexto sic vsurpauit, vt de iis dici solitum videatur, qui frustra moliuntur, quod effici nullo pacto queat, ostendens id lusus genus quoddam fuisse, vt ignem gladio dissecarent. Ad eundem ferme sensum retulit diuus Basilius in epistola ad nepotes, vt idem sibi velint, Ignem gladio dissecare, et Cribro haurire aquam. Huc nimirum adlusit Lucianus in secundo Verarum narrationum libro, cum ex insulis fortunatis dimitteretur, fingens se a Rhadamantho admonitum, vt, si quando rediret in hunc nostrum orbem, tria quaedam obseruaret, mh\ pu=r maxai/ra| skaleu/ein, mh/te qe/rmous2 e)sqi/ein, mh/te paidi\ u(pe\r ta\ o)ktwkai/deka e)/th plhsia/zein, id est, Ne gladio ignem diuerberaret, ne lupinis vesceretur, ne se puero decimum octauum annum egresso adiungeret. Si quidem horum meminisset, futurum, vt aliquando ad eam insulam reuerteretur. Horatius hoc dicto videtur indicare crudelitatem cum insania coniunctam. Amor enim per se furor est, qui, si erumpat in pugnas ac caedes, ignis gladio perfoditur.


page 19, image: s0019

Libro Sermonum secundo, satyra 3.

--- his adde cruorem,
Atque ignem gladio scrutare.

Cor ne edito.

*mh\ e)sqi/ein th\n kardi/an, id est, Cor ne edito, hoc est, ne curis tuum ipsius animum excrucies. Ad hunc modum enarrat Demetrius Byzantius apud Athenaeum. Aut, Ne sollicitudinibus vitam reddas breuiorem. Aristot. [abbr.: Aristoteles] enim libro de partibus animalium tertio narrat, cor esse fontem omnium sensuum, vitaeque ac sanguinis. Aristophanes in Nebulis.

*(/omws2 de\ qumo\n dakw\n e)/fhn.

id est:

Animum tamen mordens meum, sic inquam.

Item Theognis.

*kai\ da/knomai yuxh\n, kai\ di/xa qumo\n e)/xw.

id est:

Et rodor mentem, sumque animi ambiguus.

Videtur ex Homero sumtum, apud quem est Iliados z.

*h)/toi o(\ kap pedi/on to\ a)lh/i+on oi)=os2 [note of the transcriber: in the print: oi(=os2 ] a)la=to,
*(\on qumo\n kate/dwn, pa/ton a)nqrw/pwn a)leei/nwn.

Solus at ille quidem vacuis errabat in agris
Cor adedens curis, hominum vestigia vitans.

Et *w.

*sh\n e)/deai kradi/hn id est, tuum edis cor.

Item Odysseae i.

*)/enqa du/w nu/ktas2, du/o t' h)/mata sunexe\s2 ai)ei\
*kei/meq' o(mou=, kama/tw|, te kai\ a)/lgesi qumo\n e)/dontes2.

id est:

Hic soles, noctesque duas consedimus. vsque
Rodentes animum curis [reading uncertain: print faded] simul atque labore.

Item Iliados a.

*su\ d' e)/ndoqi qumo\n a)mu/ceis2.

id est:

Tu intus praecordia rodes.

*kua/mwn a)pe/xesqai id est, a fabis abstineto. Huius aenigmatis varia reperitur interpretatio. Plutarchus in commentario De liberis educandis, ad hunc enarrat modum: Abstinendum a tractandis reipublicae muneribus, propterea quod antiquitus in creandis magistratibus suffragia per fabas vice calculorum ferebantur. Quanquam idem in Problematis diuersam adfert causam: nempe quod omnia legumina ventum et humorem impurum adferant corporibus, atque hanc ob causam ad Venerem incitent. In eadem sententia M. Tullius item fuisse videtur, qui in libro De diuinatione primo scribit ad hunc modum: Iubet igitur Plato sic ad somnum proficisci corporibus affectis, vt nihil sit, quod errorem animis perturbationemque adferat. Ex quo etiam Pythagoreis interdictum putatur, ne faba vescerentur, quae res habet inflationem magnam. Is cibus tranquillitatem mentis quaerentibus constat esse contrarius. Aristoxenus tamen apud A. Gellium libro quarto, capite vndecimo refellit hanc opinionem, affirmans Pythagoram nullo legumine saepius vsum, quam fabis, quod is cibus et aluum sensim subduceret et laeuigaret. Porro Gellius de cyamo non esitato, causam erroris fuisse putat, quod in Empedoclis carmine, qui disciplinas Pythagoricas sectatus est, versus hic inuenitur:

*deiloi\ pa/ndeiloi kua/mwn a)po\ xei=ras2 e(le/sqai.

id est:

Ah miseri a cyamo, miseri subducite dextras.


page 20, image: s0020

Opinati enim sunt plerique, ku/amon legumentum vulgo dici. Sed, qui diligentius scitiusque carmina Empedoclis arbitrati sunt, kua/mous2 hoc in loco testiculos significare dicunt: eosque more Pythagorae aperte atque symbolice, kua/mous2 appellatos, quasi sint ei)s2 to\ kuei=n deinoi\, kai\ ai)/tioi tou= kuei=n id est, ad ferendum vterum efficaces, causaeque ferendi vteri, et geniturae humanae vim praebeant. Idcirco Empedoclem versu isto non a fabulo edendo, sed a rei Venereae proluuio voluisse homines deducere. De causis intellectae fabae haec ex Aristotele refert Laertius, *fhsi\ de\ *aristote/lhs2 e)n tw=| peri\tw=n kua/mwn, paragge/llein au)to\n a)pe/xesqai tw=n kua/mwn, h)/toi o(/ti ai)doi/ois2 ei)si\n o(/moioi, h)\ o(/ti a(/|dou pu/lais2. a)go/naton ga\r mo/non. h)\ o(/ti fqei/rei h)\ o(/ti th=| tou= o(/lou fu/sei o(/moion, h)\ o(/ti o)ligarxiko\n. klhrou=ntai gou=n au)to\i=s2. id est, Ait autem Aristoteles in libro de fabis, illum iussisse a fabis abstineri, vel quod pudendis essent similes, vel quod inferorum portis. vnum enim hoc legumen expers geniturae. vel quod corrumpat, vel quod vniuersi naturae simile, vel quod ad oligarchiam pertineat. Nam fabis sortiuntur. Cum eo, quod postremo loco attigit Aristoteles, conuenit quorundam sententia, qui putant Pythagoram hoc aenigmate deterruisse a capessenda republica. nobis magis etiam arridet, quod addit is, qui historias, quas Gregorius Nazianzenus attigit, collegit, Edere fabas, qui lucro corrupti ferunt suffragia. Plutarchus apud eundem Gellium testatur, Aristotelem scriptum reliquisse, quod Pythagoras mh/tras2 kai\ kardi/as2, kai\ a)kalu/fhs2, kai\ toiou/twn tinw=n a)/llwn a)ph/xeto id est, vulua, corde, et marina vrtica, atque id genus quibusdam aliis abstinuerit. Theon Grammaticus apud Plutarchum in Symposiacis narrat, apud Aegyptios tantam esse fabarum religionem, vt eas neque serant, neque comedant, imo nec aspicere fas sit, Herodoto teste. Quin et apud Romanos inter funesta habebantur fabae, quippe quas nec tangere, nec nominare Diali Flamini liceret, quod ad mortuos pertinere putarentur. Nam et lemuribus iaciebantur laruis, et parentalibus adhibebantur sacrificiis, ea in flore earum literae luctus apparere videntur, vt testatur Festus Pompeius. Plinius existimat ob id a Pythagora damnatam fabam, quod haberet sensus, et pariat insomnia, vel quod animae mortuorum sint in ea. Qua de causa et in parentalibus assumitur. Vnde et Plutarchus testatur, legumina potissimum valere ad euocandos manes. Varro ob hoc Flaminem ea non vesci tradit, quoniam et in flore eius literae lugubres inueniuntur. Caeterum, quod Plutarchus in problematibus rerum priscarum inter caetera refert, ob id damnatas fabas, quod Lethes, et Erebi sint cognomines, quid sibi velit, non satis intelligebamus, nisi quod consultis Graecis codicibus comperimus tandem vel librarii, vel interpretis errorem. Siquidem et Graeca habent: po/teron w(s2 o(i puqagorikoi\ tou\s2 me\n kua/mous2 a)fwsiou=nto dia\ ta\s2 legome/nas2 ai)ti/as2, to\n de\ la/quron kai\ to\n e)re/binqon, w(s parwnu/mous2 tou= e)re/bous kai\ th=s h/qhs2 id est, An quod Pythagorici fabas quidem abominabantur ob causas, quae feruntur, Lathyrum autem et Erebinthum, quod nomen a Lethe et Erebo deductum habeant? Hactenus Plutarchi verba retulimus. Lathyrus autem et Erebinthus ciceris genera sunt. Lethe Graecis obliuionem sonat.


page 21, image: s0021

Erebus a caligine nomen habet: inauspicatae voces sapientiae studiosis. Hic lapsus in hoc profuit, vt Latini codicis mendum ostenderimus, ne quis ad eundem impingat lapidem.

Cibum in matellam ne immittas.

*siti/on ei)s2 a)mi/da mh\ e)mba/llein i. Cibum in matellam ne immittas. Interpretatur Plutarchus, ne sermonem vrbanum immittas in animum hominis improbi. Nam oratio cibus est animi: Is corrumpitur et putrescit, si in animum insyncerum inciderit. Hoc est, quod apud Gellium admonet Epictetus, etiam atque etiam videndum, in cuiusmodi animum immittamus sermonem. Etenim, si in vas insyncerum immiserimus, in acetum, aut lotium verti. Huc adsit Horatius.

Syncerum est nisi vas, quodcunque infundis, acescit.

Ad finem vbi perueneris, ne velis reuerti.

*mh\ e)pistre/fesqai, e)pi\ tou\s2 o)/rous2 e)lqo/nta id est, Ne reflectas vbi ad terminos perueneris. hoc est interprete Plutarcho, cum aderit fatalis dies, viderisque vitae finem adesse, aequo animo feras, neque turpi vitae cupiditate exanimeris. In vita Numae paulo secus refert, badi/zontas2 ei)s2 a)podhmi/as2, mh\ metastre/fesqai. hoc est, qui peregrinationem ingressi sunt, ne reuertantur. Hieronymus aliter: Post mortem hanc, ne desideres vitam. Quemadmodum vulgo quosdam dicentes audimus Virgilianum illud:

O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos!

Superis impari numero, inferis pari sacrificandum.

*toi=s2 me\n ou)rani/ois2 perissa\ qu/ein, a)/rtia de\ toi=s2 xqoni/ois2 id est, Superis quidem, imparibus sacrificandum; inferis vero, paribus. Sed refert tantum, vt aenigma Pythagoricum, non interpretatur. Caeterum in problematibus Romanarum antiquitatum, docet apud veteres primum mensem diis caelestibus habitum sacrum, secundum vero diis inferis, in quo et lustrationibus quibusdam vti mos erat, et mortuis parentabant. Quin etiam totius mensis tres dies principes et auctores esse voluerunt, Calendarum, Nonarum, et Iduum, quos festos, ac sacros habebant veluti diis superis dicatos: qui hos sequerentur, hoc est, postridie Calendas, Nonas, et Idus, diis manibus attribuebant, ac proninde nefastos, ac religiosos iudicabant. Sic et apud Graecos tertius crater sospitatori Ioui, secundus semideis ac daemonibus tribuebatur. Principium autem omnis numeri est e(na\s2 cui aduersatur dua\s2 inter pares numeros primus, nec finem habens, nec perfectus, cum ternio sit absolutus. Ac de numerorum quidem mysteriis multa reperias apud Platonem, et Pythagoricos, nonnulla etiam apud priscos Theologos. Quod ad explicandum huius symboli sensum attinet, arbitror illud significatum, Deum, quoniam mens est simplicissima, et in seipso perfecta, dotibus animi potissimum delectari. Nam, quae corporis sunt, composita sunt, ac propagatione in immensum multiplicantur, cum animus sit simplex, immortalis, et seipso contentus.

Per publicam viam ne ambules.

*dia\ th=s lewfo/rou mh\ badi/zein Per publicam viam ne ambules. D. Hieronymus exponit: Ne vulgi sequaris errores. Nunquam enim tam bene cum rebus humanis actum est, vt optima plurimis placuerint. Vnde quidam hoc sic efferunt: Viam regiam declinato, per semitas ingreditor.



page 22, image: s0022

Tollenti onus auxiliare, deponenti nequaquam.

*forti/on sugkaqairei=n, mh\ de\ sunepitiqe/nai. D. Hieron. hoc ita refert: Oneratis superimponendum onus, deponentibus non connitendum. Putatque hunc esse sensum, Ad virtutem incedentibus augenda praecepta, tradentes se ocio relinquendos. Vnde proferendum hoc pacto, forti/on sugkaqairei=n, mh\ de\ sunapotiqe/nai, id est, Tollenti onus auxiliandum, haud adiuuandus tamen qui deponat. Hoc admonendum putauimus, quod in quibusdam impressis codicibus deprauatum est hoc symbolum.

Ollae vestigium in cinere turbato.

*xu/tras2 i)/xnos2 sugxei=n e)n th=| te/fra|, id est, Ollae vestigium in cinere turbato. Plutarchus in Symposiacis interpretatur, nullum euidens iracundiae vestigium oportere relinqui: sed simulatque deferbuerit, atque resederit animi tumor, omnem praeteritorum malorum memoriam penitus tollendam esse.

Vnguium, criniumque praesegmina ne commingito.

*)aponuxi/smasi kai\ kourai=s2 mh\ e)pourei=n, mhde\ e)fi/stasqai, Vnguium criniumque praesegmina ne comminigito, neque insistito. Huius nullum adhuc interpretamentum reperimus. Verum coniicimus sensum hunc esse, si quos habeamus affines, aut cognatos humiles et inutiles, eos tamen non esse vsquequaque spernendos, et contumeliis insectandos.

Extra publicam viam ne deflectas.

*)ekto\s2 lewfo/rou mh\ badi/zein, i. Extra viam publicam ne ingrediaris. Hoc quoque refertur inter Pythagorica symbola a Diogene Laertio, tametsi superiori diuersum. Neque est, quod hanc miremur pugnantiam: quandoquidem, vt recte praeceptum est, Loquendum vt plures, sapiendum vt pauci: ita sunt quaedam, in quibus cum vulgo conuenire, dexteritatis est: sunt rursum, in quibus a vulgo quam maxime dissidere virum bonum oportet. Recte Flaccus [note of the transcriber: Cf. epist. 2,1,63]:

Interdum et vulgus rectum videt, est vbi peccet.

Quae vncis sunt vnguibus, ne nutrias.

*gamyw/nuxa mh\ tre/fein, i. Quae sunt vnguibus vncis, ne nutrias. Rapacitatem fugito, interprete Tryphone. Equidem arbitramur conuenire cum illo Aeschyli dicto, quod suo reddemus loco, Catulum leonis non esse alendum in rep. hoc est, non admittendos dhmobo/rous2, vt ait Homerus, basile/as2, reges populi deuoratores, aut factiosos, et praepotentes, qui opus ciuium ad paucos contrahunt.

Aduersus solem ne loquitor.

*pro\s2 to\n h(/lion tetramme/non mh\ lalei=n, Aduersus solem ne loquitor, hoc est, Manifestis ne repugnes. Nam, quod maxime constat, maximeque in confesso est, id sole clarius dicimus. Ergo contra solem loquitur, qui dicit. Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri.

Gladium acutum auertas.

*ocei=an ma/xairan a)postre/fein, id est, Ensem acutum auertas. Opinamur innui a periculosis negotiis abstinendum. Nam fertur et aliud prouerbium, mh\ paidi\ ma/xairan, Ne puero gladium, subaudiendum committas.

Aduersus solem ne meijto.

*pro\s2 to\n h(/lion tetramme/non mh\ o)mixei=n, id est, Aduersus solem ne meiito. Commendatur verecundia. Tametsi Plinius superstitiosam huius rei causam reddit libr. 28. cap. 6. verba ipsius sunt: Auguria valetudinis ex


page 23, image: s0023

vrina traduntur. Si mane candida, deinde rufa sit, illo modo concoquere, hoc concoxisse significatur. Mala signa rubrae, pessima nigrae. Mala bullantis et crassae: in qua quod subsidit, si album est, significat circa articulos aut viscera dolorem imminere. Eadem viridis, morbum viscerum. Pallida, bilis. Rubens, sanguinis. Mala, et in qua veluti furfures atque nubeculae apparent. Diluta quoque alba, vitiosa est. Mortifera vero crassa, graui odore. Et in pueris tenuis ac diluta. Magi vetant eius rei causa contra solem lunamque nudari, aut vmbram cuiusquam ab ipsa aspergi. Hesiodus iuxta obstantia reddi suadet, ne Deum nudatio aliquem offendat. Locus hic, quem Plinius citat, et ex quo symbolum Pythagorae sumtum apparet, est in opere, cui titulus: *)erga kai\ h(me/rai.

*mhd' a)/nt' h)eli/oio tetramme/nos2 o)rqo\s2 o)mixei=n.
*au)ta\r e)pei\ ke du/h|, memnhme/nos2, e)/st' a)ni/onta.
*mh\ t' e)n o(dw=|, [note of the transcriber: in the print: o)dw=| ] mh\ t' e)kto\s2 o(dou= proba/dhn ou)rh/shs2. [note of the transcriber: in the print: o)dw=| ] , mh\ t' e)kto\s2 o(dou= proba/dhn ou)rh/shs2.
*mh\ d' a)pogumnwqei\s2 maka/rwn toi\ nu/ktes2 e)/assin,
*ezo/menos2 d' o)/ge qei=os2 a)nh\r tepnume/na ei)dw\s2,
*)\h o(/ge pro\s2 toi=xon pela/sas2 e)uerke/os au)lh=s2.

id est:

Aduersus solem rectus ne meijto, verum vae
Occiderit, donec redeat facere ista memento,
Sed neque progrediens, lotium disperseris vnquam
Inve viis, extrave vias, neque membra renudes.
Micturus, siquidem diuis nox sacra beatis.
At qui vir fuerit prudensque priusque recumbens
Sive domus muris admotus corpore, meiet.

Hirundinem sub eodem tecto ne habeas.

*(omwrofi/ous2 xelido/nas2 mh\ e)/xein, hoc est, Hirundines ne habeas sub eodem tecto. Diuus Hieronymus, Aristotelis auctoritatem secutus, interpretatur abstinendum a commercio garrulorum, et susurronum. Verum hoc interpretamentum refellitur apud Plutarchum Symposiac w= n decade octaua. Nam haud aequum videri, vt auem domesticam, et humani conuictus citra noxam amantem, perinde vt sanguinariam, et rapacem propellamus. Quod enim de garrulitate causantur, id esse friuolum: cum gallos, graculos, perdices, picas, cumque his alias complures multo magis obstreperas, non arceamus a domestico contubernio: imo nihil pene minus hirundini conuenire, quam garrulitatem. Ne id quidem accipiendum videtur, quod quidam Pythagoricum symbolum ad tragoediam, quae de hirundine fertur, referunt, quasi triste omen secum adferat. Nam hac ratione philomelam item eijci oportere, vt quae ad eandem pertineat tragoediam. Itaque vero propius videtur, ob id improbatam hirundinem, quod eodem malo videatur obnoxia, quo infames habentur aues aduncis vnguibus. Siquidem carnibus victitat, et cicadas, animal maxime vocale, ac musis sacrum, venatur: praeterea humi volans minutis animantibus insidiatur, deinde sola auium in tectis versatur, nullam adferens vtilitatem. Nam ciconia, cum ne tecto quidem vtatur nostro, tamen haudquaquam mediocrem contubernij gratiam refert bufones, serpentes, hostes hominum e medio tollens. Contra hirundo, posteaquam sub nostro tecto suos educauit pullos, abit,


page 24, image: s0024

nulla relata gratia communicati hospitii. Denique, quod est omnium grauissimum, duo duntaxat animalia domestica sunt, quae nunquam humano conuictu mansuescunt, neque tactum admittunt, neque consuetudinem, neque vllius rei, aut disciplinae communionem. Musca semper pauitat, ne quid mali patiatur, ob hanc causam indocilis, ac semifera. Hirundo item natura videtur hominem exosum habere, proinde nec cicuratur, vtpote diffidens semper, semperque suspicans mali quippiam. His de rebus recte Pythagoras conuictorem ingratum, parumque firmum, hirundinis symbolo monuit ablegandum. Huiusmodi ferme Plutarchus eo, quem ostendimus, loco. Quibus illud vnum videtur addendum, Ciceronem, seu quisquis is fuit, in rhetoricis ad Herennium, infidae amicitiae similitudinem ab hirundinibus mutuari, quae vere ineunte praesto sint, hieme instante deuolent.

Stragula semper conuoluta habeto.

*ta\ strw/mata a)ei\ sundedeme/na e)/xein, id est, Stragula semper conuoluta habeto. Id his quoque temporibus inelegans, et inurbanum habetur, si quis stragula lecti non componat. Quid autem sibi velit hoc symbolum, aliis diuinandum relinquimus. Tametsi suspicamur commendatam verecundiam, etiam his in rebus, quibus cogimur naturae necessitati satisfacere.

In anulo Dei figuram ne gestato.

*)en daktuli/w|, qeou= ei)ko/na mh\ perife/rein, id est, In anulo Dei imaginem ne circumferas. Fortassis admonet, non passim admiscendam Dei mentionem.

Sellam oleo ne absterseris.

*eladi/w| to\ qa=kos2 mh\ o(mo/rgnusqai, id est, Ne sedem absterseris oleo. Nec huius interpretamentum occurrit. Forsan innuitur, non esse abutendum rebus optimis ad ea, quibus neque dignae videntur, neque vtiles.

Coronam ne carpito.

*ste/fanon mh\ dre/pesqai, id est, Coronam ne carpseris. D. Hieronymus aduersus Rufinum interpretatur, vrbium leges obseruandas esse, non violandas, neque reprehendendas, quod vrbium turrita moenia coronarum speciem praebeant.

Quae deciderint, ne tollito.

*ta\ peso/nta mh\ a)nairei=sqai, id est, Quae deciderint ne tollas. Admonet, vt assuescamus moderatius cibum sumere. Aristophanes in Heroibus, teste Laertio, superstitiosam huius symboli causam adfert. Heroum enim esse quae ceciderint e mensa, eoque nefas gustare. Alii sic efferunt: mhde\ geu/esqai a(/tt' a)\n e)nto\s2 th=s2 trape/zhs2 katape/sh|, id est, ne gustate, quaecunque in mensa deciderint.

A gallo candido abstineas.

*)alektruo/nos2 mh\ a(/ptesqai leukou=, id est, Albo gallo ne manum admoliaris, quod Mensi sacer sit, vtpote horarum nuncius.

Panem ne frangito.

*)arto\n mh\ katagnu/ein, id est, Panem ne frangito. Admonet; non esse dirimendam amicitiam.

Salem apponito.

*to\n a(/la parati/qesqai, id est, Salem apponito: Admonet, iustitiam, et aequitatem omni adhibendam negotio. Sal enim quicquid occupauerit seruat, et ex rebus purissimis constat, aqua, et mari.

In via ne seces ligna.

*)en o(dw=| mh\ sxi/zein cu/la, id est, In via ne seces ligna. Quidam exponunt,


page 25, image: s0025

non esse discruciandam et abbreuiandam vitam curis et anxiis cogitationibus.

Ne libaris diis ex vitibus non amputatis.

*mh\ spe/ndein qeoi=s2 e)c a)mpe/lwn a)tmh/twn, id est, Ne libaris diis ex vitibus non amputatis. Hoc aenigma Plutarchus tribuit Numae in ipsius vita, diuinans eo mansuetudinem commendari, quae pars sit pietatis. Quod enim purgatum non est, agreste est: et farina conducit leniendis iis, quae dura sunt.

Ne sacrificato sine farina.

*mh\ qu/ein a)/ter a)lfi/twn, id est, Absque farina ne sacrificato. Hoc aenigma morum mansuetudinem commendat, vt dictum est.

Adorato circumactus.

*proskunei=n perifero/menos2, id est, Adorandum circumactu corporis. Nimirum ad imitationem caeli perpetua vertigine circumacti. Caelum autem Deum antiquitas credidit. Plutarchus et hoc tribuit Numae, ceu peculiare. Ac meminit quidem de caeli circumactu, caeterum addit et alias interpretationes: videlicet, cum sacra spectent exortum solis, qui adorat vertens se circumacto corpore ad orientem, videtur semet ad Deum conuertere, factoque circulo per vtranque mundi partem vota facere. Subiicit et tertiam, quam videtur maxime probare, Corporis vertigine significari rotas Aegyptias, sentit de hieroglyphicis, quibus illi significabant, nihil in rebus humanis esse stabile, aut perpetuum.

Adoraturi sedeant.

*kaqh=sqai proskunh/sontas2, id est, Adoraturi sedeant, significat vota certa concipere oportere, et in his, quae sunt optima, perseuerare. Et hoc Plutarchus adscribit Numae, addens id fuisse velut augurium vota rata, firmaque fore. Addit quibusdam hanc quietem videri distinctionem actionum, tanquam qui priori actioni finem imposuerint, sedentes apud deos, initium alterius actionis ab iisdem auspicentur. Quidam arbitrantur alium subesse sensum, quod oporteat eos, qui sacris operantur, non obiter ac velut aliud agentes, hoc facere, sed vacuos, ac totos rei diuinae intentos. Vnde Plutarchus idem tradit, quoties pontifex auguria, seu sacra aggrediebatur, praecones clamabant, Hoc age. Ea vox hortabatur, vt, qui sacra adirent, reuerenter, et attente id facerent. Idem in Problematibus rerum priscarum refert, qui diis vota fecissent, in templis manere, et quietem agere solitos, quod actiones huius vitae frequenter inuoluant hominem molestiis.

Surgens e lecto, vestigium corporis confundito.

*)anasta\s2 e)c e)unh=s2 suntara/ttein ta\ strw/mata, id est, Cum surrexeris, stragulas confundito. Videtur idem cum superiore de stragulis complicandis.

A piscibus abstineto.

*)ixqu/wn mh\ ge/uesqai, id est, Pisces ne gustato. Quamobrem Pythagoras ab vrtica marina iusserit abstinere, fortassis illud in causa fuit, quod is piscis Hecatae sit sacer, propter mysterium ternionis, quem aiunt huic deae dicatum. Sed, qua gratia reliquorum item piscium esum interdixerit, non aeque promptum fuerit expedire. Quanquam apud Plutarchum in Quaestionibus conuiualibus, quispiam huiusmodi causam adfert, Pisces quodammodo Pythagoricae disciplinae contubernales videri, propter e)xemuqi/an, id est,


page 26, image: s0026

silentium. ita, vt etiam in prouerbium abierit, a)fwno/teros2 i)xqu/os2, id est, Magis mutus, quam piscis. Theon grammaticus apud eundem Plutarchum diuersam rationem allegat. Nam piscem maris indigenam, et alumnum esse, elementi videlicet non solum alienissimi, verum etiam inimicissimi naturae hominis. Neque enim deos hinc ali, quemadmodum de stellis opinantur Stoici, quin parentem et seruatorem regionis Aegyptiorum Osiridem in hoc deiectum perisse. Proinde nec aqua maris ad potum vtuntur, nec quicquam eorum, quae in eo gignuntur, alunturque purum, et ad hominis vsum accommodatum existimant, vt cum quibus nec aerem communem, neque regionem habeamus communem. Quinimo aer hic, per quem reliqua omnia viuunt, alunturque, illis perniciem adfert, tanquam praeter naturam, citraque vsum et genitis, et viuentibus. Neque mirum, inquit, si ab animantibus abstinent, propter elementum maris ab humana natura alienis, nec ob id idoneis, quae cum nostro spiritu, ac sanguine misceantur, quando neque nautas alloqui dignantur Aegyptii, si quando fiant obuii, quippe qui ex mari victum sibi parent. Rursum Sylla eodem in loco causam aliam adducit: nempe Pythagoram fere vesci solitum iis, quae fuissent Diis immolata, primitiis illis dicatis. Atqui nullus piscis idoneus ad sacrificium. Plutarchus ipse rationes superiores ita refellit, vt dicat, hoc ipso nomine magis oportere vesci piscibus, quod peregrini generis esse videantur. Immane enim, planeque Cyclopicum esse, si, quae sunt eiusdem generis, mutuo laniatu pascantur. Nam, quod narrant, aliquando Pythagoram empto retium iactu, pisces captos emisisse, non eos contempsit velut hostes, et alienigenas, sed tanquam amicis iam factis, et captiuis pepercit, persoluto illorum nomine pretio. Reddit autem duplicem causam, quare Pythagorae non probaretur piscium esus, partim quod res cum iniustitia coniuncta videretur, persequi, occidere, vorare animal, quod ipsa natura nullo pacto laedat hominem, aut laedere possit. Deinde, quod non ad necessitatem, sed ad luxum, superuacaneamque gulae voluptatem pertineat piscium esus. Hinc esse quod Homerus fecerit, non Graecos solum, cum circa Hellespontum militarent, a piscibus abstinentes, verumetiam Phaeacas ipsos, alioqui heluones. Ne procis quidem lurconibus marinum obsonium apposuit, cum vtrique insulares essent. Nam apud hos maiorem fere videmus tum immanitatem, tum luxum. Neque socii Vlyssis vnquam aut hamo, aut retibus vsi sunt, donec farina suppeteret. Verum, omni commeatu absumpto, paulo prius, quam sacros Soli boues deuorarent, piscari coeperunt, non obsonii causa, sed ob famem depellendam. Commemorantur hoc loco apud Plutarchum et alia nonnulla de piscium abstinentia, sed haec ad symboli interpretationem satis esse visa sunt. Tribuitur Pythagorae et illa nobilis sententia, teste Plutarcho in commentario De exilio, e)/lou bi/on to\n a)/riston, h(du\n de\ au)to\n h( sunh/qeia poih/sei, id est, Optimam vitae rationem elige, eam iucundam reddet consuetudo. Diuus Hieronymus hoc etiam dogma


page 27, image: s0027

Pythagoricum refert, quo vir ille totius moralis philosophiae summam complexus videtur. *dei= fugadeu/ein pa/nta tro/pon kai\ e)kko/ptein th\n no/son a)po\ tou= sw/matos2, th\n a)paideusi/an a)po\ th=s2 yuxh=s2, th\n a)se/lgeian a)po\ gastro\s2, th\n sta/sin a)po\ po/lews2, th\n diafwni/an a)po\ th=s2 oi)ki/as2 kai\ koinh\ a)po\ pa/ntwn to\ a)krate/s2, id est, Fugare conuenit, ac modis omnibus resecare morbum a corpore, inscitiam ab animo, luxuriem a ventre, seditionem a ciuitate, discordiam a familia, in summa ab omni negotio intemperantiam.

Non bene imperat, nisi qui paruerit imperio.

*ou)k e)/stin eu)= a)/rcein mh\ a)rxqe/nta id est, Fieri non potest, vt bene gerat imperium, qui non tulerit imperium. Manet hoc adagium hodieque vulgo celebre, neminem recte dominum agere, qui non ante ministrum gesserit. Citat autem Aristoteles Politicorum lib. 3. dio\ le/getai kai\ tou=to kalw\s2, w(s2 ou)k e)/stin eu)= a)/rcein, mh\ a)rxqe/nta, id est, Quapropter illud etiam recte dicitur, Neminem bene imperium gerere, qui non ipse prius sub imperio fuerit. Rursum eodem lib. to/n te ga\r me/llonta a)/rxein kalw=s2, a)rxqh=nai fasi dei=n prw=ton, id est, Eum enim qui bene sit administraturus imperium, aiunt imperium ferre prius oportere. Magis prouerbialiter extulit Plato, li. de Legibus 6. dei= dh\ pa/nt' a)/ndra dianoei=sqai peri\ a(pa/ntwn a)nqrw/pwn, w(s2 o( mh\ douleu/sas2 ou)d' a)/n despo/ths2 ge/noito a)/cios2 e)pai/nou. id est, Iam illud oportet vnumquenque de mortalibus vniuersis cogitare, qui non seruierit, eum haudquaquam dominum fore laude dignum. Plutarchus in Ducem imperitum, ou)te ga\r pi/ptontos2 e)sti\n o)rqou=n, o)/ute dida/skein a)gnoou=ntos2, ou)/te a)kosmou=ntos2 kosmei=n, h)\ ta/ttein a)taktou=ntos2, h)\ a)/rxein mh\ a)rxome/nou, id est, Neque enim lapsi pares sunt alios erigere, neque inscii docere, neque incompositi componere, neque ordinare, inordinati, neque imperare, qui imperium non sit passus. Idem hoc laudis peculiariter tribuit Agesilao, e)lqei=n e)pi\ to\ a)/rxein mh\ a)pai/deuton tou= a)/rxesqai. id est, Venisse ad imperium non indoctum parere imperio. Seneca libro de ira. 2. Nemo regere potest, nisi qui et regi. Natum adagium a nobili illo Solonis apophthegmate, quod in eius vita refert Diogenes Laertius, a)/rxe, prw=ton maqw\n a)/rxesqai. id est, Imperium gere, sed vbi prius imperium ferre didiceris. Itaque referri potest vel ad eos, qui prius alieno parendo imperio discunt imperium in alios gerere: vel qui prius cupiditatibus imperant suis, quam in alios exerceant imperium.

Adonidis horti.

*)adw/nidos2 kh=poi, id est, Adonidis horti, de rebus leuiculis dicebatur, parumque frugiferis, et ad breuem, praesentemque modo voluptatem idoneis. Pausan. testatur, Adonidis hortos olim in deliciis fuisse, lactucis potissimum ac foeniculis frequentes, in quibus semina haud aliter atque in testa deponi consueuerint: eoque rem in prouerbium abiisse, contra futiles, ac nugones homines, et voluptatibus ineptis natos: cuiusmodi sunt cantores, sophistae, poetae lasciui, cupediarii, atque id genus alii. Erant autem ii horti Veneri sacri, propter Adonidem eius amasium, primo aetatis flore praereptum, atque in florem conuersum. Horum mentionem facit Plato in Phaedro: o( nou=n e)/xwn gewrgo\s2, w(=n sperma/twn kh/doito, kai\ e)/gkarpa bou/loito gene/sqai, po/tera spoudh=| a)\n qe/rous2 ei)s2 a)dw/nidos2 kh/pous2 a)rw=n, xai/roi qewrw=n kalou\s2 e)n h(me/raisin o)ktw\ gignome/nous2,


page 28, image: s0028

h)\ tau=ta me\n dh\ paidia=s2 te kai\ e(orth=s2 xa/rin drw/| ha)\n, o(/te kai\ poiei=; id est, Num agricola, qui sapiat, semina quae curae haberet, quaeque cuperet aliquando fructum adferre, aestatis tempore, summo studio in Adonidis hortos mittet, gaudetque spectare eos intra dies octo iam pulchros effectos: an ea quidem per lusum, ac festi gratia faciat, si quando tamen fecerit? Item Plutarchus in commentario, cui titulus, peri\tou= brade/ws2 u(po\ qei/ou timwroume/nou, id est, de eo qui a numine sero punitur: a)lla\ mikro/s2 tis2, kai\ keno/spoudos2 o(qeo/s2 e)stin w(/s2te mhde\n h(mw=n e)xo/ntwn [note of the transcriber: in the print: e)xo/npwn ] qei=on e)n au)toi=s2, mhde\ proso/moion a)mosge/pws2 e)kei/nw|, kai\ diarke\s2 kai\ be/baion, a)lla\ fu/lois2, w(s2 o(/mhros2 e)/fh, paraplhsi/ws2 a)pomarainome/nwn panta/pasi kai\ fqino/ntwn, e)n o)li/gw|, poiei=sqai lo/gontosou=ton, w(/sper ai(tou\s2 a)dw/nidos2 kh/pous2, e)p' o)straki/ois2 tisi\ tiqhnou/menai kai\ qerapeu/ousai gunai=kes2, e)fhme/rous2 yhxa\s2 e)n sarki\ trufera=| kai\ bi/ou r(i/zan i)sxura\n ou) dexome/nh| blastanou/sas2, ei)= ta a)posbennume/nas2 a)ei\ u(po\ th=s2 tuxou/shs2 profa/sews2, id est, Immo morosior quispiam, et leuicularum rerum curiosus est Deus, qui, cum nihil habeamus diuinum in nobis, neque quod vllo modo ad illius similitudinem accedat, quodque constet, ac stabile perpetuumque sit, quin magis foliorum ritu, quemadmodum ait Homerus, vndequaque marcescamus, intereamusque breui: tantam nostri curam habeat: non aliter, quam mulieres, quae Adonidis hortos, ad dies pauculos vernantes, in testulis quibusdam nutriunt, fouentque animas breui duraturas, in carne tenera, et solidam vitae radicem non recipiente suppullulantes, ac mox ad quamuis occasionem interituras. Meminit et Theocritus Idyllio *q

*par' d' a)paloi\ ka=poi pefulagme/noi e)n talaroi=si.
*)argure/ois2.

Adsunt et teneri calathis candentibus horti
Seruati.

Effertur paroemia etiam hoc modo, a)karpo/teros2 tw=n a)dw/nidos kh/pwn, id est, Infructuosior Adonidis hortis. Non dissimili figura Isaeus apud Philostratum iuueniles voluptates appellat, tanta/lou kh/pous2 quod vmbris ac somniis persimiles sint, nec expleant hominis animum, sed irritent potius. Similiter Pollux sophistae Athenodoris dictionem appellabat Tantali hortos, quod iuuenilis esset, ac leuis; speciem prae se ferens, quasi esset aliquid, cum nihil esset.

Infixo aculeo fugere.

*balw\n feu/cesqai oi)/ei, id est, Iaculo immisso fugiturum te putas? Metaphora prouerbialis, vbi quis, dicto conuitio, seu maleficio quopiam peracto, statim subducit sese, ne vel tueri cogatur quod dixerit, aut ne mutuum recipiat. Eryximachus medicus in conuiuio Platonis Aristophani, discedere paranti, ne cogeretur et ipse laudare Cupidinem, ac iocis quibusdam poeticis eludenti: *balw/n gefa/nei, w)= a)risto/fanes2 oi)/ei e)kfeu/cesqai, a)lla\ pro/sexeto\n nou=n kai\ ou)/tws2 le/ge w(s2 dw/swn lo/gon i)/sws2. me/ntoi a)\n do/ch| moi a)fh/sw se. id est, Vt vero, inquit Aristophanes, immiso in nos iaculo fugiturum te credis? Quin tu animum aduerte, atque ita loquere, tanquam rationem redditurus. Sane, si mihi videbitur, fortassis te dimittam. Vtitur item in Phaedone, et in primo De repub. libro, quanquam hoc loco mutat metaphoram, et ad balneatorem iniecta aqua descendentem refert, tau=ta ei)pw\n o( qrasu/maxos e)n [note of the transcriber: in the print: e(n ] e)n nw=| ei)=xen


page 29, image: s0029

a)pie/nai, w(/sper balaneu\s2 h(mw=n katantlh/sas kata tw=n w)/twn a)qro/on kai\ polu to lo/gon, id est, Haec locutus Thrasymachus, in animo habebat discedere, ceu balneator quispiam, offusis in aures copiosis, ac multis verbis. Ac mox eodem in loco, oi(=on e)mbalw\n mi/gon, e)n nw=|e)/xeis2 a)pie/nai, id est, velut iniecto dicto paras discedere. Respexit ad prouerbium Plutarchus in commentario De iis, qui tarde puniuntur, vt a numine: a)ll' ou)d' ei) balw\n, ei)=pen a)phlla/gh kalw=s2 ei)=xe periora=|n to\ be/los e)gkei/menon, id est, Quinetiam, si discessit, inquit, immisso iaculo, non conuenit telum inhaerens negligere. Adlusit ad hanc paroemiam Aristoteles in tertio Naturalium auditionum libro. Refellens enim Anaxagorae sententiam, qui dixisset, infinitum immotum esse, et in seipso conquiescere, negat satis esse dixisse tantum, et aufugere, cum causam etiam reddere debuerit, quamobrem infinitum moueri non posset, ou) ga\r, inquit, i(kano\n to\ ou(/tws2 [note of the transcriber: in the print: ou)/tws2 ] ei)po/nta a)phlla/xqai. Quadrabit igitur in eos, qui velut oracula quaedam pronunciant, aliis coniectandi materiam ministrantes, vt qui non interpretentur, quamobrem ita senserint. Translatum videtur ab apibus, aut vespis, quae, infixo aculeo, statim aufugiunt. Id enim innuit Plato in Phaedone. Potest et ad Parthos referri, qui, iaculo coniecto in hostem, mox equis versis se fuga proripiunt, nec audent cominus congredi. Similimum est huic, quod est apud Ciceronem lib. de finibus bonorum quarto: Scrupulum, inquit, abeunti, sed videbimus. Solet enim scrupulus esse molestus ambulantibus. Idem apertius in oratione pro L. Flacco: Flacco vero quid profuit? qui valuit tamdiu, dum huc prodiret, mortuus est aculeo iam dimisso, ac dicto testimonio.

Dodonaeum aes.

*dwdwnai=on xalkei=on, id est, Dodonaeum cymbalum, aut tintinnabulum. In hominem dici consueuit improbae, atque importunae loquacitatis. Zenodotus citat ex Ariphoro Menandri. Tradit autem in Dodona duas fuisse sublimes columnas, in altera positam peluim aeream, in altera pensile pueri simulacrum, flagellum aereum manu tollentis, quoties autem ventus vehementius flauerit, fieri, vt, scutica impulsa, crebrius lebetem feriat, isque percussus tinnitum reddat, ad multum etiam temporis resonantem. Alii referunt ad aera Corinthia, quae prae caeteris clarius tinniant. Meminit huius adagii Stephanus in dictione Dodone. Iuuenalis ad adagium adlusisse videtur, cum ait:

Tot pariter pelues, tot tintinnabula credas
Pulsari. ---

muliebrem garrulitatem taxans. Suidas diuersam adagii adfert interpretationem ex Daemone. Ait enim oraculum Iouis, quod olim erat in Dodona, lebetibus aereis vndique cinctum fuisse, ita, vt inuicem sese contingerent. Itaque necessum erat fieri, vt, vno quopiam pulsato, vicissim et omnes resonarent, sonitu per contractum ab aliis ad alios succedente. Durabatque in longum tempus tinnitus ille, videlicet in orbem redeunte sono. Putatque paroemiam dictam in sordidos, et quantumuis pusilla de re querulos. Verum Aristoteles hoc commentum vt ficticium refellit, adferens aliud interpretamentum, quod modo retulimus, de


page 30, image: s0030

columnis duabus, et simulacro pueri, Plutarchus in commentario peri\ th=s2 a)dolesxi/as2 indicat, in Olympia porticum quandam fuisse, ratione mathematica ita compositam, vt pro vna voce multas redderet, atque ob id e(pta/fwnon, appellatam, Cumque hac confert homines impendio loquaces, quos si verbulo tangas, continuo referunt tantum verborum, vt nullus omnino sit garriendi finis. Meminit huius adagionis et Iulius Pollux libro sexto, capite de loquacibus, his verbis. *to\ e)k *dwdw/nhs2 xalkei=on.

Prora, vel Puppis.

*prw/ra kai\ pru/mnh. i. Prora vel puppis, M. Tullius libro Familiarium epistolarum vltimo, scribens ad Tironem suum, paroemiam hanc refert his verbis. Mihi prora, et puppis, vt Graecorum prouerbium est, fuit a me tui dimittendi, vt rationes meas explicares. Prora itaque, et puppi, summam consilii nostri significamus: propterea quod a prora et puppi, tanquam a capite, et calce, pendeat tota nauis. Apud Graecos inuenio pronunciatum hoc pacto, ta\ e)k prw/ras2, kai\ ta\ e)k pru/mnhs2 a)po/llutai. id est, A prora pariter, atque a puppi pereunt: siue, prora pariter, ac puppis perit, hoc est, ad internecionem. Philostratus in Heroicis: *)alla\ dei= prosde/desqai [note of the transcriber: in the print: prosdedesqai ] th=| nhi\, kata/per to\n o)dusse/a, ei) de\ mh\, kai\ ta\ e)k prw/ras2, fasi\, kai\ e)k pro/mnhs2 a)polei=tai. id est. Sed oportet Vlyssis in morem naui alligatum esse, alioqui et prora, quod dici solet, et puppis perit. Neque dissidet hinc illud Theocriticum in Encomio Ptolemaei:

*)andrw=n au)= ptolemai=os2 e)ni\ prw/toisi lege/sqw,
*kai\ pu/matos2 kai\ me/ssos2.

id est:

Ast hominum in numero decantetur Ptolemaeus,
Primus, et vltimus, ac medius

Item Virgilianum illud:

A te principium tibi desinet,

Huc pertinet, quod Demosthenes pronunciationem, to\ prw=ton, to\ deu/teron, kai\ to\ tri/ton esse dixit, vniuersam eloquentiam intelligens. Plato De legibus lib. 4. o( me\n dh\ qeo\s2 w(/sper kai\ o( palaio\s2 lo/gos2, a)rxh/n te, kai\ teleuth\n, kai\ me/sa tw=n o)/ntwn a(pa/ntwn e)/xwn i. Iam Deus quidem ipse, quemadmodum vetusto verbo dicitur, tum initium, tum finem, tum medium rerum omnium complectens. Plutarchus in commentario De liberis educandis: *(oti e(\n prw=ton, kai\ me/son, kai\ teleutai=on e)n tou/tois2 kefa/laion a)gwgh\ spoudai=a, kai\ paidei/a no/mimo/s2 e)sti. i est. Quod vna res, primum, et medium, ac postremum hic caput est, proba institutio, legitimaque eruditio. Aristoteles libro Rhetoricorum tertio refert ex Alcidamante quodam, qui philosophiam, legum vallum, ac fossam appellarit, omne legum praesidium in philosophia situm innuens. At philosophus eam metaphoram tanquam duram, ac frigidam damnat: quasi vero non durior sit illa superior, prw/ra, kai\ pru/mnh. Verum in oratione seria, fortassis vitiosae fuerint: in adagiis non item offendit durities, vt quae saepenumero vel aenigmatum similima sint, eaque ferme laudatissima videantur, quae paulo longius detorta fuerint. Proinde, quoties summam totius negotij, et omne momentum, praesidiumque significabimus, proram, et puppim, aut fossam, et vallum dicemus. Quibusdam omnium rationum prora et puppis est pecunia. Aduersus Carthaginiensium vim Scipio fossa pariter, et vallum erat, id est, praecipuum tutamentum.



page 31, image: s0031

Nihil ad Parmenonis suem.

*ou)de\n pro\s2 th\n parme/nontos2 u(=n, id est, Nihil ad Parmenonis suem. De aemulatione dictum, quae longo interuallo abesset ab eo, quod imitaretur. Plutarchus in Symposiacis, quintae Decadis secundo problemate, quo pacto natum sit adagium narrat ad hanc ferme sententiam: Parmeno quispiam fuit ex hominum eorum genere, qui nostris etiam temporibus varias animantium, et hominum voces ita scire imitantur, ac repraesentant, vt audientibus tantum, non etiam videntibus, verae, non imitatae voces videantur. Neque desunt, quos hoc artificium maiorem in modum delectet. Parmenon igitur hac arte vulgo vt iucundissimus, ita etiam celeberrimus fuisse perhibetur: quem cum reliqui conarentur aemulari, ac protinus ab omnibus diceretur illud: eu)= me\n, a)ll' ou)de\n pro\s2 th\n parme/nontos2 u(=n, hoc est, Recte quidem, verum nihil ad Parmenonis suem, quidam prodiit, veram suculam sub alis occultatam gestans. Huius vocem cum populus imitatitiam esse crederet, statimque, sicut solent, reclamarent, ti\ ou)=n a(/uth pro\s2 th\n parme/nontos2, i. Quid haec ad Parmenonis suem? vera sue deprompta, ac propalam ostensa, refellit illorum iudicium: vtpote non ex vero, sed ex imaginatione profectum. Meminit idem Parmenonis, ac suis adumbratae, in commentariis De audiendis poetis. Nec intempestiuiter vtemur hoc adagio, quoties aliquis, opinione deceptus, de re perperam iudicat. Veluti, si quis epigramma parum eruditum, ac neotericum, supra modum admiraretur, persuasus antiquum esse. Rursum, si, quod antiquum esset et eruditum, ceu nuperum damnaret. Tantum enim valet haec imaginatio, vt eruditissimis etiam viris in iudicando imponat.

Syncretismus.

*sugkrhtismo\s2. Cretico prouerbio dicebatur, quoties fieret, vt, qui modo videbantur hostes acerrimi, repente in summam concordiam redigerentur. Id quod frequenter euenire solet, maxime si quando malum aliquod inciderit vtrisque commune. Plutarchus in commentario. *peri\ filadelfi/as2 id est, de fraterna caritate, recenset, simulque explicat paroemiam his verbis: *)eti toi/nun e)kei=no dei= mnhmoneu/ein e)n tai=s2 pro\s2 tou\s2 a)delfou\s2 diaforai=s2, kai\ fula/ttein to\ toi=s2 fi/lois2 au(tw=n o(milei=n kai\ plhsia/zein to/te ma/lista, feu/gein de\ tou\s2 e)xqrou\s2 kai\ mh\ prosde/xesqai, mimou/menon au)to\ goun= tou=to to\ krhtw=n, oi)\ polla/kis2 stasia/zontes2 a)llh/lois2 kai\ polemou=ntes2, e)/cwqen e)pio/ntwn polemi/wn dielu/onto kai\ suni/stanto, kai\ tou=to h)=n o( kalou/menos2 u(p' au)tw=n sugkrhtismo\s2. id est. Praeterea oportebit, et illud meminisse, fratribus inter se dissidentibus, obseruareque, vt potissimum eo tempore consuetudinem habeas, et conuictum cum illorum amicis. Rursum: Inimicos fugias, neque admittas ad familiaritatem, illud videlicet Cretensium exemplum secutus, qui frequenter cum factionibus, et bellis intestinis inter sese pugnarent, inuadentibus aliunde hostibus, omissa contentione coniuncti sunt: atque is erat, quem illi syncretismum appellabant. Hactenus Plutarchus. Simile quiddam refert de Sudracis et Mallis Q. Curtius libro nono, quos alias bellare inter se solitos, periculi societas iunxerat imminente Alexandro. Pertinet huc, quod alias ex Aristotele referemus: suna/gei tou\s2 a)nqrw/pous2 ta\ kaka\, id est. Conciliant homines mala.


page 32, image: s0032

Adagium recte accommodabitur et in illos, qui amicitiam ineunt: non quod sese ex animo diligant, sed quod alter alterius opis egeat: aut quo veluti coniunctis copiis communem inimicum pessundent. Refertur et ab Apostolio quodam Byzantino, recentissimo apud Graecos prouerbiorum coaceruatore.

Qui circa salem, et fabam.

*peri\ a(/la kai\ ku/amon, id est, Iuxta salem, et fabam. In eos dicebatur, qui se simularent scire, quod nescirent. Siquidem diuini responsuri, fabam, et salem apponebant. Vnde, qui inter sese de rebus arcanis communicarent, tou\s2 peri\ a(/la kai\ ku/amon appellabant. Ad hunc quidem modum scriptum legitur in Diogeniano, reliquisque Graecarum paroemiarum collectoribus. Verum Plutarchus in Symposiacorum problematum decade quarta, non fabam, sed cuminum scribit, nisi forte deprauatus est codex: *)ekei=no de/pws2 u(ma=s2 le/lhqe tou\s2 peri\ a(/la kai\ ku/minon, o(/ti to\ me\n poiki/lon e)sti\, to\ de\ h(/dion, id est, At illud fortasse vos fugit, quod aiunt, qui iuxta salem, ac cuminum, quod illud quidem lautius, hoc suauius. Rursum eiusdem operis decade quinta: *)ezh/tei flw=ros2, e(stiwme/nwn h(mw=n par' au)tw=|, ti/nes2 a)\n ei)=en oi( peri\ a(/la kai\ ku/minon e)n paroimi/a| lego/menoi, id est, Quaerebat Florus, cum apud ipsum caenaremus, quinam essent, qui in prouerbio iuxta salem et cuminum dicerentur. Apollophanes autem grammaticus sic eam quaestionem dissoluit, vt dicat adagium summam familiaritatem significare. Siquidem, qui magnopere inter se familiares sunt, hi vel salem, vel cuminum vna coenant, neque requirunt apparatum vllum ciborum. Vnde et ille iocus est Octauii Caesaris ad quendam, a quo fuerat conuiuio perparco, frugalique acceptus: Nesciebam me tibi esse tam familiarem. Huc pertinet etiam illud, quod suo loco referemus: a(/la kai\ tra/pezan mh\ parabai/nein, id est, Non oportet transgredi salem, et mensam, hoc est, amicitiae ius, quod his rebus conciliatur, non est violandum. Porro salis nomine frugalem victum innui, passim ex poetis licet cognoscere. Horatius in Odis:

Viuitur paruo bene, cui paternum
Splendet in mensa tenui salinum.

Idem in Sermon.

--- Modo sit mihi mensa tripes, et
Conchla salis puri.

Verum in diuinationibus videtur magis religionis causa solitus apponi. Cur autem hic honos sali potissimum sit habitus, quaeritur apud Plutarchum in eo, quem modo citaui, loco. Nam et Homerus salem diuinum appellat, et Plato scripsit salem rebus diuinis amicissimum, familiarissimumque. Proinde Aegyptii honoris causa prorsum a sale abstinent, adeo, vt, ne panibus quidem vescantur sale conditis. Tametsi Plutarchus arbitratur Aegyptios hac gratia potius abstinuisse, si quando pure viuere vellent, quod praecipue libidinem irritare putetur, idque propter calorem. Praeterea non est veri dissimile, illos abdicasse sibi salem, tanquam condimentum omnium suauissimum, ita, vt non immerito, obsoniorum obsonium appellari possit, Nam sunt, qui hac de causa salem gratiam nominarint, quod citra hunc omnia videantur insipida, ingrataque. Quanquam illud maxime diuinum in se sal habere videtur, quod a corporibus vita destitutis putrefactionem, ac tabem arcet, neque sinit prorsum


page 33, image: s0033

interire, diu morti velut resistens, animaeque, quoad licet, vice fungens. Huius vt est officium animantia tueri continereque, neque sinere compaginem dilabi, itidem sal, animae exemplo, cohibet corporum harmoniam ad tabem tendentium, et membrorum inter sese amicitiam conseruat. Hac eadem ratione fulguris ignem sacrum, ac diuinum arbitramur, quod ictorum corpora multo tempore perdurent, neque putrescant. Habet et illud quasi diuinum sal, quia vim quandam gignendi genuinam habere credatur, vel hoc argumento, quod, sicuti paulo superius dictum est, seminalem vigorem expergefacit, acuitque. Proinde, qui canibus alendis dant operam, salsis carnibus ac salsamentis eos pascunt, quo ad gignendum reddantur alacriores. Accedit huc, quod e nauibus marinis immensa murium vis soleat enasci. Neque desunt, qui dicant, mulieres etiam citra virilem operam fieri grauidas, si salem lingant. Praeterea putant huc adlusisse poetas, qui non sine causa finxerunt Venerem, geniturae principem, e salo natam fuisse, quam etiam a(ligenh=, id est, saligenam cognominant. Quin iidem deos omnes marinos foecundos, et plurimorum liberorum progenitores faciunt. Denique nullum est animal, neque terrestre, neque volatile, perinde foecundum, vt sunt omnia marina. Huiusmodi ferme multa de sale disseruntur apud Plutarchum.

Duabus anchoris fulius.

*epi\ duoi=n o(rmei=, id est, Duabus nixus in portu sedet, subaudiendum anchoris. De firmis, et immotis, et qui rem suam probe constabilierunt. Ductum a nauibus intra portum tuto manentibus a prora simul, et a puppi proiectis anchoris. Meminit Aristides in Panath. Ab eadem metaphora ductum est, quod aduersus Ctesiphontem dixit Demosth. *ou)k e)pi\ th=s2 au)th=s2 o(rmei= toi=s polloi=s2, subaudiendum a)gku/ras2, id est, Haud eadem anchora nixus est, qua vulgus hominum.

Sine capite fabula.

*)ake/falos mu=qos2, id est, Sine capite sermo, dicitur imperfectus ac mutilus. Plato lib. de Leg. 6. *ou)/koun dh/ pou le/gwn ge a)\n, mu=qon a)ke/falon e(kw\n katali/poimi, planw/menos2 ga\r a)n a)pa/nth| toiou=tos2 w)\n, a)/morfos fai/noito, id est, Nequaquam profecto, posteaquam dicendi partes suscepi, sermonem absque capite libens reliquerim. Etenim, si oberrans talis occurrat alicui, foedus videretur. Rursus in Gorgia: *)all' ou) de\ tou\s2 mu/qous2 fasi\ metacu\ qe/mis2 ei)=nai katalei/pein, a)ll' e)piqe/ntas2 kefalh\n, i(/na mh\ a)/neu kefalh=s2 perii+/h|, id est, At ne sermones quidem interim aiunt fas esse deserere, quin potius imponendum illis caput, ne sine capite obambulent. Fortassis adlusit ad id, quia refert Plut. in dialog. De defectis oraculis. Apud Cretcnses festum quoddam nouis, et absurdis caeremoniis agebatur, ostenso hominis simulacro sine capite. Hunc aiebant Homerioni patrem fuisse, qui, constuprata per vim Nympha, sine capite fuerit repertus. Proverbium refertur a Zenodoto.

Inter sacrum, et saxum.

TYNDARVS apud Plautum, alter e captiuis, cum iam proditis dolis esset deprehensus, nec haberet, quanam arte posset elabi. Nunc ego, inquit, omnino occidi. Nunc ego inter sacrum, saxumque sto, nec quid faciam scio. Appuleius Asini sui libro vndecimo: Plurimum ergo duritia paupertatis intercedente, quod ait vetus


page 34, image: s0034

proverbium, inter sacrum, et saxum positus cruciabar. Explicat autem Apuleius allegoriam adagii, videlicet adludens ad sacerdotium, cui erat initiandus, et paupertatem saxo duriorem, per quam non suppetebant sumptus. Sumptum apparet ex priscis foederis [correction of the transcriber; in the print faederis] feriendi caeremoniis, in quibus Fecialis porcum saxo feriebat, haec interim pronuncians: Qui prior populus foedus rumpet, Iupiter ita eum feriat, quemadmodum ego porcum hoc lapide ferio. Sed vndecunque fluxit adagium, satis liquet dici solitum in eos, qui perplexi, ad extremum periculum rediguntur.

Inter malleum, et incudem.

*metacu\ tou= a)/kmonos, kai\ sfu/ras2, id est, Inter incudem, et malleum. Huic non dissimile refertur ab Origene, his quidem verbis; nam Graeca desideramus: Iam quoddam est apud nationes tritum vulgi sermone proverbium, vt de his, qui anxietatibus, et ingentibus malis premuntur, dicant: Inter malleum sunt, et incudem.

In cie nouacula.

NEC abhorret a superioribus illud, quod ab Homero sumptum, maximisque celebratum auctoribus, in adagionem abiit, e)pi\ curou= a)kmh=s2, id est, In nouaculae cuspide, siue acie, pro eo, quod est in summo discrimine. Sic enim in Iliadis decimo loquitur Nestor:

*nu=n ga\r dh\ pa/ntessin e)pi\ curou= i(/statai a)kmh=s2,
*)\h ma/la lugro\s2 o)/leqros2 a)xaioi=s2 h)e\ biw=nai.

id est,

Nunc etenim cunctis sita res in cuspide ferri est,
Viuant ne, an tristi exitio absumantur Achiui.

Sophocles in Antigone:

*fro/nei bebw\s2 au)= nu=n e)pi\ curou= tu/xhs2.

Sunt autem Tiresiae vatis verba, Creontem admonentis, vt sapiat, in tanto constitutus periculo. Rursum in Epigrammatibus:

*eu)rw/phs2 a)si/hs2 te dorusqene/es2 batilh=es2,
*(umi=n a)mfote/roisin e)pi\ curou= i(/statai a)kmh/.

id est,

Europae atque Asiae reges Mauorte potentes
Nunc vobis vtrisque nouaclae in acumine res est.

De Menelao, ac Paride, singulari certamine decernentibus, vter Helena potiretur, Theocritus in Diosc.

*)anqrw/pwn swth=ras2 e)pi\ curou= h)/dh e)o/ntwn.

id est,

Certa salus hominum iam ferri in cuspide stantum.

Sumptum videtur a circulatoribus, qui in cuspide gladiorum ingrediuntur, aut ab iis, qui ferrum manu contrectant, vt admonent in [reading uncertain: print faded] hunc auctorem edita scholia.

Res est in cardine.

HVIC non omnino diuersum est illud: Res est in cardine, quod Seruius proverbium esse admonuit, enarrans illud Maronis:

Haud tanto cessabit cardine rerum.

Putatque perinde valere, quasi dicas: Res est in articulo. M. Tullius: In eo cardo rei vertitur, dixit, pro eo quod est, ex hoc tota res pendet. Quintilianus lib. 12. Nam, vt taceam de negligentibus, quorum nihil refert, vbi litium cardo vertatur. Idem lib. 5. Nam si fatetur, multis ex causis potuit cruenta esse vestis, si negat, hic causae cardinem ponit, in quo si victus fuerit, etiam in sequentibus ruit. Sumptum ab ostiis, quae cardinibus sustinentur, voluunturque.



page 35, image: s0035

Nouacula in cotem.

*curo\s2 ei)s2 a)ko/nhn, id est, Nouacula in cotem. Dici solitum in eos, qui forte in eas res inciderunt, in quas minime volebant. Neque nouacula potest incommodius cadere, quam si in cotem incurrat. Ab hoc non ita multum abhorret illud Horatianum:

--- Et fragili quaerens illidere dentem
Infringet solido

Recte accommodabitur et in eum, qui laedendi cupidus, tandem hominem nactus est, a quo vicissim laedatur, cum illi nocere non possit. Siquidem nouacula, si in molle quippiam inciderit, dissecat, si in cotem retunditur. Huc respexit Tarquinius, qui dixit sibi in animo esse, vt Actius Nauius augur nouacula cotem discinderet, significans in cotem nihil posse nouaculam. quanquam ab augure factum, quod ille fieri posse non credebat, refert Liuius lib. 1.

Caliga Maximini.

CALIGA Maximini, vulgo dictitatum est, in homines insulsos, et immodicae proceritatis. Id adagii refert Iulius Capitolinus, in vita Maximini Imperatoris. Nam, cum esset inquit, Maximinus pedum, vt diximus, octo et prope semis, calciamentum, id est, campagium regium, quidam in luco, qui est inter Aquileiam, et Arziam, posuerunt, quod constat pede maius fuisse hominis vestigio, atque mensura. Vnde etiam vulgo tractum est, cum de longis, atque ineptis hominibus diceretur: Caliga Maximini. Hactenus Iulius. Ergo prouerbium rectius vsurpabitur, si cum odio, contemptuve dicatur, propterea quod is Maximinus, vnde natum esse constat, inuisissimus esset pariter et populo Romano, et Senatui: quippe Thrax natione, deinde sordido genere, postremo moribus barbaris, ac feris. Quin etiam nunc homines insignitae proceritatis vulgo male audiunt, tanquam socordes, atque inertes.

Clematis Aegyptia.

HVIC confine est, quod a Phalereo Demetrio refertur, klhmati\s2 ai)gupti/a id est, Clematis Aegyptia. Id ait ioco dici solitum in eos, qui corpore praeter modum procero, atque atro colore essent, natum hauc dubie ab eius herbae specie, de qua meminit Dioscorides lib. quarto. Plinius lib. 24. cap. 15. Itali, inquit, centunculum vocant, rostratis foliis, ad similitudinem capitis penularum, iacentem in aruis. Graeci autem clematidem appellant. Sed, cum clematidis multae sint species, quas inibi recenset Plinius, vna duntaxat proverbio locum fecisse videtur, ea nimirum, quae clematis Aegyptia cognomine dicitur. Dicitur autem, quod hanc maxime gignat Aegyptus, folio lauri longo, tenuique, aduersus serpentes, et priuatim aspides, ex aceto pota efficax, quae eadem ab aliis daphnoides, ab aliis polygonoides vocatur. Laertius in vita Zenonis, ex auctoritate Apollonii, scribit, Zenonem gracili fuisse corpore, statu procero, atra cute. Deinde auctorem citat Chrysippum, qui in secundo proverbiorum suorum libro scripserit, ob eam causam a quodam clematidem Aegyptiam fuisse dictum.

Res ad triarios rediit.

ROMANVM extat adagium, elegans cum primis, et annotandum. Res ad triarios rediit. Eo licebit vti, cum significabimus rem eo periculi redactam esse, vt extremo conatu, summisque viribus sit enitendum, et ad suprema confugiendum consilia,


page 36, image: s0036

quibus si nihil proficiatur, iam nihil reliquum esse videatur, vnde subsidium sperare possis. Veluti si in disceptatione quapiam literaria, mediocribus ambigentibus, ad vnum aliquem summae doctrinae virum rem deferre cogeremur. Aut in ancipiti negocio potentissimorum amicorum opem implorare compelleremur, quos non nisi maxima quadam ducti necessitate soleamus interpellare. Denique, si, cum vulgaribus illis consiliis res explicari nequit, ad nouum aliquod, et egregie callidum confugitur. Quemadmodum Terentianus ille Phormio in sui nominis fabula, cum significaret neque in Antiphone, neque in Phaedria, neque in Geta satis esse praesidii ad retundendam senis saeuitiam: Ad te, inquit, Phormio summa redit. Natum est adagium a ratione, modoque componendi Romani exercitus. Refertur autem pariter, et explicatur a T. Liuio, primae decadis libro 8. cuius verba libuit subscribere: Postremo in plures ordines acies distribuebantur. Ordo enim sexagenos, siue, vt alii legunt, sexcenos milites, duos centuriones, vexillarium vnum habebat. Prima acies hastati erant, manipuli quindecim, distantes inter semodicum spacium. Manipulus leues vicenos milites, aliam turbam scutatorum habebat. Leues autem, qui hastam tantum, gaesaque gererent, vocabantur. Haec prima frons in acie, florem iuuenum pubescentium ad militiam habebat. Robustior inde aetas totidem manipulorum, quibus principibus est nomen. Hos sequebantur scutati omnes, insignibus maxime armis. Hoc triginta manipulorum agmen, antepilanos appellabant, quia sub signis iam alii quindecim ordines locabantur, ex quibus ordo vnusquisque tres partes habebat. Earum vnamquamque primum pilum vocabant. Tribus ex vexillis constabat. Vexillum centum octoginta tres, vt alii, sex homines erant. Primum vexillum triarios ducebat, veteranum militem spectatae virtutis. Secundum rorarios minoris roboris aetate, factisque. Tertium accensos, minimae fiduciae manum. Eo et in postremam aciem reiiciebantur. Vbi his ordinibus exercitus instructus esset, hastati omnium primi pugnam inibant. Si hastati profligare hostem non possent, pede presso eos retrocedentes, in interualla ordinum principes recipiebant. Tum principum pugna erat, hastati sequebantur. Triarii subvexillis considebant, sinistro crure porrecto, scuta innixa humeris, hastas subrecta cuspide in terram fixas, vt haud secus quam vallo septa inhorreret acies, tenentes. Si apud principes quoque haud satis prospere esset pugnatum, a prima acie ad triarios sensim inferebantur, inde rem ad triarios redisse, cum laboratur, proverbio increbruit. Triarii consurgentes, vbi in interualla ordinum suorum principes, et hastatos recepissent, extemplo compressis ordinibus velut claudebant vias, vnoque continente agmine, iam nulla spe post relicta, in hostem incidebant. Id erat formidolosissimum hosti, cum velut victos insecuti nouam repente aciem exurgentem auctam numero cernebant. Hactenus T. Liuius. Cuius ex verbis satis arbitror liquere proverbium, vt nostra interpretatione iam non sit opus. Item Vegetius de re militari lib. 2. declarat post omnes acies solere collocari triarios: omni armorum genere


page 37, image: s0037

instructos, qui genu posito subsidebant, vt, si primam aciem vinci contigisset, ab iis integrato praelio victoria repararetur. Modestus in libello de vocabulis rei militaris: Sextus, inquit, ordo post omnes a firmissimis, et scutatis, et omni genere armorum munitis, bellatores tenebat, quos antiqui triarios appellabant. Hi vt requieti, et integri acrius inuaderent hostes, post vltimas acies sedere consueuerunt, et si quid in primis ordinibus accidisset, de eorum viribus reparaturis spes tota pendebat. Flauius Vopiscus in vita Firmi imperatoris, indicat robustissimum quenque militem in triarios allegi solitum, docens eum neruis robustissimis fuisse, hoc argumento, quod triarium quoque vinceret.

Sacram anchoram soluere.

HVIC finitimum est illud, quod apud Graecos celebratur: i(era\n a)/gkuran xala/zein, id est, Sacram soluere anchoram, quoties ad extrema praesidia confugitur. Translatum a nautis, qui maximam, ac validissimam anchoram sacram vocant, eamque tum demum mittunt, cum extremo laborant discrimine. Lucianus in Ioue tragoedo: *)/akouson dh\ i(era\n, fasi\n, a)/gkuran, kai\ h(\n ou)demia=| mhxanh=| a)por)r(h/ceis2, id est, Audi iam sacram, vt aiunt, anchoram, quamque nulla vi queas abrumpere. Sic enim appellat argumentum insolubile. Rursum Drapetis: *)edocen ou)=n skopoume/nois2 th\n u(sta/thn a)/gkuran, h(\n i(era\n oi( nautillo/menoi/ fa/si, kaqie/nai, id est,Visum est igitur, re perpensa, extremam anchoram, quam nautae sacram nominant, demittere. Rursum in Apologia: *mi/a moi i)/sws2 e)kei/nh a)/gkura e)/ti a)/broxos2, id est, Mihi fortassis vna illa anchora adhuc superest integra: id est, illud mihi adhuc superest, quo possim confugere. Euripides in Helena:

*a)/gkura dh/ mou ta\s2 tu/xas2 o)xei= mo/nh,

id est, Mihi ab vnica fortuna pendet anchora. hoc est, Vna dumtaxat spes mihi superest. Aristides in Themistocle: *kai\ w(/sper th=s2 i(era=s2 a)gku/ras2 th=s2 e)kei/nou fwnh=s2 e)xo/menoi, id est, Ac velut a sacra anchora de illius voce pendentes.

Mouebo talum a sacra linea.

IDEM pollere putat Diogenianus, kinw= to\n a)f' i(era=s2, id est, Sacrae lineae talum moueo. De iis, qui extrema parant experiri. Id Iulius Pollux lib. nono exponens, ait a ludo quopiam tesserarum natum esse adagium. Lusum autem fuisse huiusmodi, vt vtrique ludentium essent calculi quinque, totidem impositi lineis: vnde et Sophocles dixerit: pe/ssa penta/gramma, id est tesserae quinque linearum. Inter eas lineas, vtrinque quinas, vnam fuisse mediam, quam sacram vocabant, vnde, qui talum mouisset, is sacrae lineae calculum mouere dicebatur. Id vero non fiebat, nisi cum res posceret, vt ludens ad extrema confugeret auxilia. Vsurpat hoc adagium Plato lib. de Legib. quinto: kaqa/per pettw=n a)f' i(erou=. id est Tanquam a sacra tessera. Plutarch. in lib. qui inscribitur: An seni sit gerenda Resp. *teleutai/an w(/sper th\n a)f' i(era=s2 e)pa/gousin h(mi=n to\ gh=ras2, id est, Postremam nobis, tanquam a sacra linea senectam allegant; hoc est, veluti causam grauissimam. Idem commentario de comparatione terrestrium, ac marinorum: *fe/re\, kinh/santes2 th\n a)f' i(era=s2, braxe/a peri\ qeio/thtos2 au)tw=n kai\ mantikh=s2 ei)/pwmen, id est, Age moto talo a sacra linea, paucis de diuinitate eorum, et diuinatione dicamus. Rursum


page 38, image: s0038

idem aduersus Colotam Epicureum: *eu)qu\s2 ou)=n to\n a)f' i(era=s2 keki/nhken o( kolw/ths2, id est, Protinus igitur talum a sacra mouit Colotes, hoc est, statim id quod est grauissimum, aggressus est, vt impugnaret Apollinis de Socrate iudicium. Idem in vita Marcii Coriolani de ciuitate Romana ob Coriolani minas perturbata: a)/ra th\n a)f' i(era=s2 a)fh=ken. id est, Sublatam a sacra linea tesseram misit. Desperatis enim rebus ad Deorum religionem confugiebat, supplicatum missis sacrificiis, aedituis, initiatoribus, auguribus, etc. Huc adlusit et Theocritus in Bucoliastis. *kai\ tw=n a)po\ gramma=s2 kinei= li/qon, id est, Atque a lineola lapidem mouet. De quo nobis et alias facta mentio.

Nudior Leberide.

*gumno/teros2 lebhri/dos, id est, Nudior leberide, de vehementer tenuibus. Leberis enim serpentis exuuium significat, quo nihil potest esse inanius. Accidit autem hoc omnibus fere, quae cortice integuntur, sed molliore: velut stellioni, lacertae, praecipue serpentibus, atque haec ferme bis exuunt, vere, et autumno, praesertim vipera. Serpenti primum ab oculis incipit decedere pellis, ita, vt obcaecari videatur iis, qui rem non intelligunt: atque vna nocte et die, senectus tota exuitur a capite vsque ad caudam. Ex insectis reiuuenescunt silpha, et culex: eaque, quorum pennae vaginis obteguntur, vt scarabei, item locustae et cicadae. In genere marinorum exuit et cancer: idque saepius anno. Atque hoc exuuium Graecis etiam su/far dicitur: cuius mira sentitur tum leuitas, tum siccitas, vniuerso humore in nouum foetum consumto. auctor Aristoteles libr. de natura animantium octauo. Ait Suidas, Leberidem hominem fuisse supra modum pauperem: ita, vt vulgari sermoni locum fecerit. Athenaeus in Dipnosophistis, sauto\n a)pofai/neis2 kenw/teron lebhri/dios, i. Ostendis teipsum inaniorem leberide.

Qui quae vult dicit, quae non vult audiet.

SI dixeris quae vis, quae non vis audies. Diuus Hieronymus in Rufinum nominatim prouerbii loco citat: Nihilque super hoc audies, inquit, nisi illud e triuio, Cum dixeris quae vis, audies quae non vis. Terentius in Andria:

Si mihi pergit quae vult dicere, quae non vult audiet.

Rursum in prologo Phormionis:

Benedictus si certasset, audisset bene.

Eodem adlusit in prologo Andriae:

Desinant maledicere, malefacta ne noscant sua.

Obscurius etiam in prologo Eunuchi: Tum, si quis est, qui dictum in se inclementius existimet esse, sic existimet: sciat, responsum, non dictum esse. Responsum enim vocat, conuicium conuicio redditum. Primus huius adagii pater Homerus fuisse videtur, apud quem hic versus est in Iliadis *u.

*(oppoi=on d' ei)/phsqa e)/pos2, toi=on d' e)pakou/sais2.

id est,

Talia dicentur tibi, qualia dixeris ipse.

Item Hesiodus lib. cui titulus, Opera et dies:

*ei) de\ kako\n t' ei)/pois2, ta/xa k' au)to\s2 mei=zon a)kou/sais2.

id est,

Fors male dicenti dicentur plurae vicissim.

Rursus in eodem:

*ei) de/ken a)/rxh|.
*(hti e)/pos2 ei)pw a)poqu/mion, h)e\ kai\ e)/rcas2


page 39, image: s0039

*di\s2 to/sa ti/nnesqai memnhme/nos.

id est,

--- Si quod prior ipse
Aut verbum, aut factum, dicasve gerasve molestum.
Ad te cum duplici rediturum foenore noris.

Euripides in Alcestide:

--- *ei) d' h(ma=s2 kakw=s2
filei= ga\r glw=ttan e)kxe/as2 ma/thn,

id est,

--- Si dixeris nobis male,
Mala inuicem permulta, nec falsa audies,

Longe venustius idem extulit Sophocles, citante Plutarcho:

filei= de\ pollh\n glw=ssan e)kxe/as2 ma/thn,
*)/akwn [note of the transcriber: in the print: *akw\n ] a)kou/ein ou(\s2 e(kw\n [note of the transcriber: in the print: e)kw\n ] ei)/ph| lo/gous2.

id est,

Etenim solet qui dicta temere iecerit,
Audire nolens verba, quae dixit volens.

Refertur ex Sophocle:

filei= de\ pollh glw=ssan e)kxe/as2 ma/thn,
*)/akwn [note of the transcriber: in the print: *akw\n ] a)kou/ein ou(\s2 e(kw\n ei)=pen kakw=s2.

Qui multa temere verba fudit, is solet
Audire nolens quae volens dixit male.

Quin etiam his nostris temporibus eiusmodi quiddam vulgo dictictant: Vt salutabis, ita resalutaberis: hoc est, vt tua fuerit oratio, ita tibi respondebitur. Plautus: Contumeliam si dices, audies. Caecilius in Chrysio, apud Gellium: Audibis male, si male dicis mihi. Eodem pertinet Euripideum illud apud auctores passim obuium, *)axali/nwn stoma/twn, a)no/mou t' a)frosu/nhs2 to\ te/los2 dustuxi/a, id est, Infraenis oris, et iniquae vecordiae finis, seu vectigal, calamitas. Celebratur et hoc inter Chilonis apophthegmata: *mh\ kakologei=n tou=s2 plhsi/on, ei)de\ mh\, a)kou/sesqai e)f' o(=is2 luph/sesqai, id est, non esse maledicendum iis, quibus cum agimus; alioquin audituros, quae molestiam adferant. Huc arbitramur adscribendum versiculum, quem Quintilianus vt vulgo iactatum citat:

Nec male respondit, male enim prior ille rogarat.

Sero sapiunt Phryges.

Hoc prouerbium ex vetustissima tragoedia Liuii Andronici mutuo sumtum est, quae inscribitur, Equus Troianus: Sero sapiunt Phryges. Vsurpatur a Cicerone in epistolis familiaribus, In Equo, inquit, Troiano scis esse: Sero sapiunt Phryges. Conuenit in eos, quos stulte factorum sero poenitet. Siquidem Troiani, tot iam acceptis cladibus, vix decimo demum anno de restituenda Helena consultare coeperunt: quam si statim initio reposcenti Menelao reddidissent, innumerabilibus sese calamitatibus subduxissent. Euripid. in Oreste:

*)oye/ge fronei=s2 eu)=, to/te lipou=s' ai)sxrw=s2 do/mous2.

id est,

At nunc profecto serius sapis bene,
Cum nunc penates turpiter reliqueris.

Nam verba sunt ad Helenam Electrae. Refertur et a Festo Pompeio prouerbii titulo. Demades, auctore Plutarcho, dicere solebat, Athenienses nunquam decernere pacem, nisi pullis vestibus indutos, innuens eos bellandi cupidiores, quam sat esset, nec nisi clade suorum admonitos de pace cogitare.

Piscator ictus sapiet.

EANDEM habet sententiam illud apud Graecos celebratissimum: a(lieu\s2 plhgei\s2 no/on oi(sei, id est, Piscator percussus sapiet. Idque ferunt ab huiusmodi quodam euentu natum: Cum piscator quispiam piscibus, quos intra rete tenebat, manum admouisset, atque a scorpio pisce feriretur, ictus, inquit,


page 40, image: s0040

sapiam. Itaque suo malo doctus, cauit in posterum. Plinius lib. 32. demonstrat id esse peculiare draconi, et scorpio pisci, vt laedant aculeis, si manu tollantur. Zenodotus ait paroemiam extare apud Sophoclem.

Factum stultus cognoscit.

IDEM aliter effertur ab aliis, r(exqe\n de/ te nh/pios2 e)/gnw, id est, Rem peractam stultus intellexit. Sumtum est autem ex Homero, qui pluribus locis hanc vsurpauit sententiam. Vt in Iliados *p. et *u.

*mh/ t' a)nti/os2 i(/stas' e)moi=o,
*pri/n ti kako\n paqe/ein. r(exqe\n de/ te nh/pios2 e)/gnw.

id est:

--- Mihi obuius ire caueto, prius quam
Noxae aliquid capias: nam factum nouit et excors.

Huc adlusit Euripides in Bacchis:

*kakou= ga\r e)ggu\s2 w)\n e)ma/nqanen,

id est:

Nam didicit affinis malo.

De Pentheo, qui sero, nec nisi sua pernicie doctus, coepit reuereri Bacchum. Neque huic diuersum est, quod admonet senarius ille, inter Graecanicas sententias celebris:

*h( de\ meta/noia gi/gnet' a)nqrw/pois2 kri/sis2.

id est:

Tum iudicant homines, vbinam poenitet.

Eodem pertinet Virgilianum illud:

Discite iustitiam moniti, et non temnere diuos.

Item illud Demosthenicum: Non emo tanti poenitere. Vnde perquam eleganter Fabius apud Titum Liuium, Euentum, stultorum magistrum appellat: Nec euentus docet hoc, inquiens, qui stultorum magister est, sed ratio. Plinius in Panegyrico, quem Traiano dixit, huiusmodi seram, et infrugiferam prudentiam, miseram vocat: Terror, inquit, et metus et misera illa ex periculis facta prudentia, monebat, vt a rep. (erat autem omnino nulla respub.) oculos, aures, animos auerteremus.

Malo accepto stultus sapit.

PAVLO diuersius extulit Hesiod. eandem tamen sententiam, cum ait in libro, cui titulus, Opera, et dies:

--- *di/kh d' u(pe\r u(/brios2 i)/xei,
*ei)s2 te/los2 e)celqou=sa, paqw\n de/ te nh/pios2 e)/gnw.

id est:

--- Tandem sua poena nocentem
Consequitur, passusque sapit tum denique stultus.

Ad quam sententiam videtur adludere et Homerus in Iliados y. i)/na gnoi/hs2 a)poti/nwn, id est, vti tuo damno cognoscas. Plato in Sympos. a(\ dh\ kai/ soi le/gw w) a)ga/qwn, mh\ e)capata=sqai u(po\ tou/tou, a)lla\ a)po\ tw= h(mete/rwn paqhma/ttwn gno/nta eu)labhqh=nai, kai\ mh\ kata\ th\n paroimi/an, w(/sper nh/pion, paqo/nta gnw=nai, id est: Quae sane tibi quoque dico, Agathon, ne ab hoc fallaris, sed, ex cognitis his, quae nobis acciderunt, caueas: nec, iuxta prouerbium, veluti stultus post acceptum malum sapias. Huc referendum et Plautinum illud in Mercatore: Feliciter is sapit, qui alieno periculo sapit. In eandem sententiam Tibullus Elegiarum lib. 3.

--- Felix, quicunque dolore
Alterius, disces posse carere tuo.

Huc adludunt et illae sero sapientum voces: Nunc scio, quid sit amor. Nunc ego et illam scelestam, et me miserum esse sentio. Ah, vix tandem sensi stolidus. Videtur adagium ex illa vetustissima fabula manasse, de duobus fratribus, Prometheo, atque Epimetheo, quae quidem refertur apud Hesiodum, ad hanc ferme sententiam: Iupiter iratus Prometheo propter ignem furto sublatum e caelo, ac mortalib. redditum: cupiensque illum simili retaliare dolo, Vulcano


page 41, image: s0041

negotium dat, vt e luto puellae simulacrum quanto maximo posset artificio fingat. Id simulatque factum est, singulos Deos, deasque monet, vt ei simulacro suas quisque dotes adiungerent. Vnde et virgini Pandorae nomen affictum apparet. Hanc igitur, omnibus formae, cultus, ingenii, linguaeque dotibus cumulatam, Iupiter cum pyxide pulcerrima quidem illa, sed intus omne calamitatum genus occulente, ad Prometheum mittit. Is recusato munere, fratrem admonet, vt, si quid muneris sese absente mitteretur, ne reciperet. Redit Pandora, persuasoque Epimetheo, pyxidem donat. Eam simul ac aperuisset, euolantibusque morbis sensisset Iouis a)/dwra dw=ra, sero nimirum sapere coepit. Vbi Hesiodus palam ad adagionem adludens ait:

*au)ta\r o( deca/menos2 o(/te dh\ kako\n ei)=x' eno/hsen.

id est:

Accepit: tactusque malo, tum denique sensit.

Idem significat in Theogonia: Haec inquit, peperit promhqe/a

*poiki/lon ai)olo/mhtin, a(marti/noo/n t' e)pimhqe/a.

Prometheum vafrum nominans, ac variis instructum consiliis, Epimetheum, post erratum sapientem. Vnde et Pindarus in Pythiis, appellat illum o)yi/noon, quasi sero sapientem. Quod ipsa etiam indicant vocabula. Nam promhqeu\s2 Graecis eum significat, cui prius, quam rem aggrediatur, suppetit consilium: e)pimhqeu\s2, cui, re peracta, tum demum consilium in mentem venit. promhqeu/esqai, est consilio malis imminentibus occurrere. Lucianus in dialogo quodam, ex comico quopiam citat hunc versiculum, dictum in Cleonem, quod sero, nec nisi confecto negotio saperet.

*kle/wn promhqeu\s2 e)sti\ kata\ ta\ pra/gmata.

id est:

Rebus peractis est Cleon Prometheus.

Idem in calce eiusdem dialogi: e)pei\ to/ ge metabouleu/esqai, e)pimhqe/ws2 e)/rgon, ou) promhqe/ws2 e)sti\n, id est, Nam illud quidem post rem consulere, Epimethei est, non Promethei. Effertur enim ad hunc modum paroemia: para\ ta\ deina\ fronimw/teros2, i. Post mala prudentior. Rursum hoc pacto: e)c w(=n e)/paqes2, e)/maqes2, id est, vt sententiam magis, quam verba reddam, Quae nocent, docent. At multo consultius est, alienis malis prudentiorem reddi, iuxta Graecam sententiam:

*ble/pwn pepai/deum' ei)s2 ta\ tw=n a)/llwn kaka\.

id est:

Aliena spectans, doctus euasi, mala.

Circunfertur et illud nostrati vulgo iactatum: Mortales pudore, et iactura doctiores euadere.

Aliquid mali propter vicinum malum.

LYSIMACHVS apud Plautum in mercatore: Nunc ego verum esse illud verbum experior, aliquid mali esse propter vicinum malum. Quibus ex Plauti verbis satis liquet, hanc sententiam vulgari sermone fuisse celebratam. Eam Hesiodus eleganter expressit in opere cui titulus, Opera et dies:

*)ei ga/r toi kai\ xrh=m' e)gxw/rion a)/lloge/nhtai
*gei/tones2 a)/zwstoi e)/kion, zw/santo de\ phoi/.
*ph=ma kako\s2 gei/twn o(/sson t' a)gaqo\s2 me/g' o)nei/ar.
*)emmore/ toi timh=s2, o(/st' e)/mmore gei/tonos2 e)qlou=.
*ou)d' a)\n bou=s2 a)po/loit' ei) mh\ gei/twn kako\s2 ei)/h.

Si qua domi inciderit tibi res, tunc illico omissis
Adsunt vicini zonis; cinguntur at ipsi


page 42, image: s0042

Affines. noxa est, vicinus vt improbus, ingens:
Contraita maxima commoditas, si commodus adsit.
Deest honor huic, bona quem vicinia deficit, at nec
Intereat bos, ni vicinus vbi improbus adsit.

Neque tantum inter priuatos vicinos haec sententia locum habet, verum etiam experimentis obseruatum est, populos a vicinis subuersos. Quemadmodum Aetolis, et Acarnanibus euenit, qui se mutuis cladibus euerterunt, inter se finitimi. Item Carthaginiensib. et Byzantinis, quarum historiarum meminerunt Hesiodi interpretes. Huc videtur leuiter adlusisse Virgilius in Eclogis, cum ait:

Nec mala vicini pecoris contagia laedent.

Et:

Mantua, vae miserae nimium vicina Cremonae.

Admonet autem paroemia, vti bonorum conuictum, et consuetudinem expetamus, a malis nos, quam maxime possumus, abducamus. Proinde scitum est illud Themistoclis apud Plutarchum: qui, cum praedium quoddam venderet, hoc quoque praeconem addere iussit, o(/ti kai\ a)gaqou\s2 e)/xei gei/tonas2, id est, quod vicinos etiam haberet bonos, quasi vicini commendatione futurum esset longe vendibilius. Neque multum abhorret hinc illud eiusdem Hesiodi carmen:

*polla/ki kai\ cu/mpasa po/lis2 kakou= a)ndro\s2 e)paurei=.

id est,

Saepe mali malefacta viri populus luit omnis.

Manus manum fricat.

SOCRATES in Axiocho Platonis ait Prodico sophistae hunc Epicharmi comici versic. semper in ore fuisse:

*(h de\ xei\r th\n xei=ra kni/zei, do/s2 ti kai\ la/bois2 ti.

id est, Affricat manum manus, da quiddam, et aliquid accipe: videlicet, hominis quaestum facete taxans, qui neminem gratis doceret, et a quo se quoque, quae tum dicturus esset, didicisse affirmabat, at ne id quidem gratuito, imo numerata mercede. Sententia digna tum homine Siculo, tum vafro poeta. Sic enim illum appellat Cicero. Monet autem, neminem ferme mortalium inueniri, qui velit in quempiam beneficium collocare, a quo non speret aliquid emolumenti vicissim ad se rediturum, sed officium inuitari officio, beneficium beneficio prouocari. Idem adagium effertur et hoc pacto: xei\r xei=ra ni/ptei, id est, Manum manus lauat. Idem pollet vtraque metaphora. Nam mutua commoditas est, quoties vel fricat, vel abluit manus manum. Circumfertur inter Graecanicas sententias huiusmodi distichon:

*)anh\r ga\r a)/ndra kai\ po/lis2 sw/zei po/lin.
*xei\r xei=ra ni/ptei da/ktulo/s2 te da/ktulon.

id est,

Vrbs seruat vrbem, seruat itidem vir virum.
Manus manum, digitumque digitus abluit.

Vtitur eo et Seneca in ludicro libello de morte Cl. Caes.

Gratia gratiam parit.

EANDEM sententiam Sophocl. simpliciter extulit in Oedipo Coloneo: *(h xa/ris2 xa/rin fe/rei. id est, Gratiam adfert gratia. Rursum apud eundem in Aiace Mastigophoro:

*xa/ris2 xa/rin ga/r e)stin h( ti/ktous' a)ei\.

id est,

Beneficium semper beneficium parit.


page 43, image: s0043

Quod Hesiodus velut enarrans in 1. Georg.

*to\n file/onta filei=n, kai\ tw=| prosio/nti prosei=nai.
*kai\ do/men, o(/s2 ken dw=|, kai\ mh\ do/men o(/s2 ken mh\ dw=|
*dw/th| me/n tis2 e)/dwken, a)dw/th| d' ou)/tis2 e)/dwken.

id est:

Aequum vt ametur amans: qui accedit, iungitor illi.
Da, tibi qui dederit; qui non dederit tibi, ne da.
Danti aliquis dedit, at non danti non dedit vllus.

Quibus significatur beneficium inuitari beneficio, et officium officio prouocari. Euripides in Helena:

*xa/ris2 ga\r a)nti\ xa/ritos2 e)lqe/tw.

id est,

Beneficium beneficio respondeat.

Par pari referre. *)/ison i)/sw| e)pife/rein.

TERENTIVS in Eunucho paroemiam vsurpat, superiori non admodum dissimilem: Par pari referto. Qua monemur, vt tales simus in alios, quales in nos illos experimur. Ac iuxta Medeam Euripideam, amicis simus amici, inimicis infesti, in perfidos perfidi, parcos parci, clamosos clamosi, impudentes improbi: denique vtcunque meritum merito simili retaliemus. Idem in prologo Phormionis: Quod ab ipso allatum est, sibi id esse relatum putet. Non inconcinne tum quoque vsurpauerimus, si quando verba verbis, blanditias blanditiis, promissa promissis pensamus. Huc pertinet illud non illepidum, quod refert Aristoteles libro moralium nono: Dionysius citharoedum accersiuerat, vt sibi caneret in nuptiis: atque cum eo his pactus est legibus, vt, quo doctius, meliusque caneret, hoc copiosiorem ferret mercedem. Annixus est omni artificio citharoedus, vti quam scitissime caneret, sperans amplissimum praemium. At postridie pactam mercedem reposcenti musico, qui conduxerat ait iam persoluisse sese, qui a esset pollicitus, nempe par pari retulisse, proque voluptate reposuisse voluptatem, spem lucri significans: qui quidem hoc maior fuerat, quo magis ex arte cantasset. Verum hoc loco negat philosophus par pari relatum: propterea quod alter id, quod volebat, accepit: alter eo, quod expetebat, frustratus est. Huc videtur respexisse Euripides, cum ait in Andromache:

*sw/frwn kaq' h(ma=s2 sw/fron' a)ntilh/yetai,
*qumou/menos2 de\ teu/cetai qumoume/nwn.

i.

Modestus in nos sentiet modestum item,
Commotus autem nos reperiet concitos.

Porro prouerbium natum videri potest, a compotationib. veterum Graecorum, apud quos aequalib. cyathis bibere mos erat. Archippus in Amphitryone secunda apud Athenaeum lib. 10.

*ti/s2 e)ke/rase sfw=n w)= kako/daimon i)/son i)/sw|.

id est,

Qui par sceleste miscuit vobis pari?

Item Cratinus in Pytine:

*to\n d' i)son i)/sw| fe/ront' e)/gwg' e)kti/somai.

id est,

At par pari reddenti, ego respondero [perhaps: respondebo].

Item lib. 6. *ou) dia\ tw= e)n th=| r(w/mh| i)/son i)/sw| to\n i)xqu\n pwlou/ntwn. id est, Non per eos, qui Romae piscem vendunt, parem pari: sentiens singulos pretio aestimatos vendi. Erat haec vox i)/son i)/sw|, solennis inter propinandum, vt ex eodem auctore facile liquet. Ea significabant, aut pares esse cyathos, aut tantundem additum aquae, quantum inesset vini. Huius formae sunt illa: paria facere, pro pensare ex aequo: et parem calculum ponere. Plin. ad Flaccum:


page 44, image: s0044

Accepi pulcerrimos turdos, cum quibus parem calculum ponere, nec vrbis copijs ex Laurentino, nec maris iam turbidi tempestatibus possum. M. Tullius lib. de Oratore ad Brutum: Par pari retulit ad schema rhetoricum, quo membra orationis pari syllabarum numero sibi respondent. Nam, inquit, Cum aut par pari refertur, aut contrarium contrario opponitur, aut quae similiter cadunt verba, verbis comparantur, quicquid ita concluditur, plerunque fit, vt numerose cadat.

Eadem mensura.

QVOD modo retulimus, videtur pariter et ad officij, et ad iniuriae relationem pertinere, verum ad beneficii pensationem magis referendum, quod ait Hesiodus:

*au)tw=| tw=| me/trw| kai\ lw/ion, ai)/ke dun/hai.

id est:

Aut mensura eadem, aut melius quoque, si qua facultas.

Quo docet, officium remetiendum esse eadem mensura, aut etiam copiosiore, si suppetat facultas: prorsumque hac parte imitandos esse foecundos agros, qui sementem depositam multo cum fenore reddere consueuerunt. Citatur a Luciano prouerbij vice in Imaginibus: au)tw=| me/trw|, fasi\, kai\ lw/ion, id est, Eadem mensura, quod aiunt, aut melius. M. Tullius Epistolarum ad Atticum lib. 13. Ego autem me parabam ad id, quod ille mihi misisset, vt au)tw=| tw=| me/trw=| kai\ lw/i+on, si modo potuissem. Nam hoc etiam Hesiodus adscribit, ai)/ke du/nhai.

Crassa Minerua: Pingui Minerua.

MINERVA, iuxta poetarum fabulas, artibus, atque ingenijs praesidet. Vnde et illud fluxit: Inuita Minerua. Praeterea illud: Pingui, seu crassa Minerua, quod quidem iam olim Prouerbij vice celebratur. Columella lib. De re rustica duodecimo capit. 1. In hac autem, inquit, ruris disciplina non consideratur eiusmodi scrupulositas, sed, quod dicitur, pingui Minerua, quantumvis vtile continget villico tempestatis futurae praesagium. Idem in primi libri praefatione: Potest enim nec subtilissima, nec rursum, quod aiunt, pingui Minerua res agrestis administrari. Idem libro 10. Nec tamen Hipparchi subtilitas, pinguioribus, vt aiunt, rusticorum literis necessaria est. Dicitur pinguiore Minerua fieri, quod inconditius, simpliciusque, quasique indoctius fit, non autem exquisita arte, nec exactissima cura. Vnde et Priapus ille, cum rem obscoenam, quam poterat vrbanius per inuolucra verborum petere, nudis verbis rogat.

--- Crassa, inquit, Minerua mea est.

Et Horatius, Philosophum describens, non exactis illis Stoicorum rationibus, atque argutijs instructum, sed veluti citra artem, philosophiam moribus exprimentem, neque tam disertum, quam simplicem, ac syncerum.

Rusticus, inquit, anormis, sapiens,
crassaque Minerua.

Aulus Gellius lib. 14. ca. 1. Nequaquam tamen id censebat in tam breui, exiguoque vitae spatio, quantouis hominis ingenio comprehendi posse, et percipi: sed coniectari pauca quaedam, et, vt verbo ipsius vtar, paxu/teron, id est, crassius, et pingui Minerua.

Crassiore Musa.

*paxute/ra mou/sh|, id est: Crassiore Musa. Eandem paroemiam sic extulit Quintilianus, Institutionum oratoriarum libro 1. Libet propter


page 45, image: s0045

quosdam imperitiores etiam crassiore, vt vocant, Musa, dubitationem huius vtilitatis eximere. Inuenitur aliquoties apud scriptores non inidoneos, Pinguiore formula, pro eo, quod est, planius, atque intelligibilius. Dictum est, et Latine loqui, pro eo quod est, Aperte, et simpliciter. M. Tullius in Verrem: Latine, me scitote, non accusatorie, loqui. Idem in Philip. Sed vt solent ij, qui plane, et Latine loquuntur. In Priapeijs.

Simplicius multo est, da paedicare, Latine
Dicere. ---

Rudius, ac planius.

INELEGANTIVS quidem est illud apud Graecos, sed idem tamen pollet; a)maqe/steron, kai\ safe/steron ei)pe\, quod apud eundem refertur Gellium: Nosti enim, inquit, credo verbum illud vetus, et peruulgatum, a)maqe/steron ei)pe\ kai\ safe/steron, id est, Indoctius, rudiusque quodammodo loquere, et apertius; ac clarius fare. Sumtum apparet ex Aristophanis comoedia, cui titulus, ba/traxoi, id est, Ranae.

*)amaqe/stero/n pws2 ei)pe\ kai\ safe/steron,

id est:

Indoctius proloquitor, atque clarius.

Quo carmine Bacchus Euripidis obscuritatem taxat. Suidas et interpres admonent, subesse prouerbium, quod hunc ad modum feratur.

*safe/stero/n moi k' a)maqe/steron fra/son,

id est:

Apertius mihi loquere, atque indoctius.

Inde sumptum, quod antiquitus illi sofoi\, quos vocant, solebant mysteria sapientiae quibusdam aenigmatum inuolucris data opera obtegere, videlicet ne profana turba, ac nondum philosophiae sacris initiata, posset assequi. Sic Plato numeris suis obscurauit suam philosophiam. Sic Aristoteles multa mathematicis collationibus reddidit obscuriora.

Sus Mineruam.

TRITISSIMVM apud Latinos auctores adagium, u(=s2 th\n *)aqhna=n, i. Sus Mineruam, subaudiendum, docet, aut monet, dici solitum, quoties indoctus quispiam, atque insulsus eum docere conatur, a quo sit ipse magis docendus: aut, vt Festi Pompeij verbis vtamur, cum quis id docet alterum, cuius ipse est inscius. Propterea quod Mineruae artium, et ingeniorum, vt diximus, tutela tribuitur poetis. Porro sue nullum aliud animal magis brutum, magisque sordidum, vt quod stercoribus impense gaudeat, vel ob iecoris magnitudinem, quae sedes est concupiscentiae, ac libidinis: vel ob narium crassitudinem, et olfactum hebetem, vnde fit, vt non offendatur foetore: tum adeo pronum, ciboque deditum, vt, si forte sursum aspicere cogatur, protinus stupore sileat ob insolentiam, vt tradit Alexander Aphrodiseus. Nec est aliud magis indocile, proinde non ad vsum aliquem, quemadmodum pecudes nonnullae, sed ad epulas dumtaxat a natura donatum videtur. Cui rei testis est Plinius libro 8. cap. 51. Animalium, inquit, hoc maxime brutum, animamque ei pro sale datam, non illepide existimabatur. Idem affirmat Varro li. De re rustica secundo: Suillum, inquit, pecus donatum a natura dicunt ad epulandum. Itaque his animam datam pro sale, quae seruaret carnem. Atque haec quidem verba quid sibi velint explicat M. Tullius libro De finibus bonorum quincto: Etenim omnium rerum, inquit, quas et creat natura, et tuetur, quae aut sine animo sunt, aut non multo secus, eorum summum bonum in corpore est,


page 46, image: s0046

vt non inscite illud dictum videatur in suem, animum illi pecudi datum pro sale, ne putresceret. Sunt autem bestiae, in quibus inest aliquid simile virtutis, vt in leonibus, vt in canibus, vt in equis, in quibus non corporum solum, vt in suibus, sed etiam animorum aliqua ex parte motus aliquos videmus. Vulgo insipidos istos, et quasi ventri atque abdomini natos, sues, appellare consueuimus. Quin et Suetonius in catalogo illustrium grammaticorum refert, Palaemonem arrogantia tanta fuisse, vt M. Varronem porcum appellaret, secum et natas, et morituras literas. Praeterea, si quid indoctum atque illiteratum significare volumus, id ex hara profectum dicimus. Quemadmodum M. Tullius in Pisonem: Ex hara productae, non schola. Hinc igitur natum, adagium Sus Mineruam. L. Caesar apud Ciceronem lib. de Oratore secundo: Sic ego, inquit, Crasso audiente, primum loquar de facetiis, et docebo sus, vt aiunt, oratorem eum, quem cum Catulus nuper audisset, foenum alios aiebat esse oportere. Idem Cic. lib. de Academicis quaestionibus primo: Nam et si non sus Mineruam, vt aiunt, tamen inepte quisquis Mineruam docet. Hieronymus in Rufinum: Praetermitto Graecos, quorum tu iactas scientiam, et dum peregrina sectaris, pene tui sermonis oblitus es, ne vetere prouerbio, Sus Mineruam, docere videatur. Vsurpat idem verbis commutatis in epistola ad Marcellam, cuius initium, Mensuram charitas non habet. M. Varro, et Euhemerus adagium ad fabulas retulerunt, id quod ex Festi verbis licet conijcere. Quam rem, inquit, in medio, quod aiunt, positam, ineptis mu/qois2 inuoluere maluerunt, quam simpliciter referre. Celebratur a multis Demosthenis scomma, qui cum Demades vociferaretur in eum: *dhmosqe/nhs2 e)me\ bou/letai diorqu=n h( u(=s2 th\n *)aqhna=n, i. Demosthenes vult me corrigere sus Mineruam: respondit: au(/th me/n toi pe/rusin h( *)aqhna= moixeu/ousa ei)lh/fqh, id est. At qui nuper haec Minerua in adulterio fuit deprehensa. Dictum adlusit ad Mineruam virginem.

Sui cum Minerua certamen suscepit.

CVM hoc, aut idem, aut certe quam maxime finitimum, quod apud Theocritum legitur in Hodoeporis:

*(us2 pot' *)aqhnai/an e)/rin h)/rise.

id est:

Cum diua est ausus sus decertare Minerua.

Quoties indocti, stolidique, et depugnare parati, non verentur summos in omni doctrina viros in certamen literarium prouocare. Theocriti enarrator sic efferri vulgo paroimi/an scribit, *us2 w)\n pro\s2 *aqh/nhn e)ri/zeis2. id est.

Sus cum sis, cum Minerua contendis.

Scholiastes aliquis addit, eos e)ri/zein dici, qui verbis certant, e)rei/dein, qui factis, quo magis ridiculum est, si sus indocilis certet cum Minerua, disciplinarum praeside.

Inuita Minerua.

LATINIS et illud est celebratissimum, inuita Minerua, pro eo quod est, refragante ingenio, repugnante natura, non fauente caelo. Cicero in Officiis: Inuita, vt aiunt, Minerua. idem libr. epistolarum familiarium duodecimo: Quinquatribus, frequenti senatu, causam tuam egi, non inuita Minerua. Rursum eiusdem operis, lib. 3. Idque, quoniam tu ita vis, puta me non inuita Minerua facturum. Horatius:

Tu nihil inuita dices, faciesve Minerua.


page 47, image: s0047

Huc adlusit Seneca cum dixit: Male respondere coacta ingenia.

Abijt et taurus in syluam.

*)eba kai\ tau=ros2 a)n' u(/lan, i. Abijt et taurus in syluam. Pastorale prouerbium, allegoria subturpicula, significans diuortium, ac neglectum veteris amicae. Tametsi licebit in vsum verecundiorem trahere hoc modo, si per iocum accommodabitur ad eos, qui pristinos amicos negligere videntur, et a familiarium, congerronumque grege desuescere. Aut in illos etiam, qui a solitis desciscunt studijs, diuersumque vitae sequuntur institutum. Theocritus in Idyllio, cuius titulus est Theonycho, nominatim etiam prouerbij vice refert:

*)ai=nos2 qh\n le/getai/ tis2, e)/ba kai\ tau=ros2 a)n' u(/lan.
Fertur et hoc olim, in siluam secedere taurum.

Queritur autem amans, se iam pridem ab amica relictum, plurimumque iam esse temporis ostendit, quod Cynisca, id est, Catella (nam id erat nomen puellae) se Lyco quodam oblectet, neque omnino curet ad pristinam redire consuetudinem: non magis, quam tauri, qui et ipsi nonnunquam a vaccarum armentis secedunt, et aut reliquis aggregantur tauris, aut solitarij per nemora vagantur, nullo feminarum desiderio tacti. Eum secessum, eumque vaccarum neglectum, quasique diuortium pastores peculiari verbo vocant a)timagelei=n, voce nimirum composita e)k tou= a)timei=n, to\ a)tima/zein, kai\ katafronei=n, quod est despicere, negligereque, ac pro nihilo ducere: et e)k tou= a)ge/lh, quod armentum sonat. Actum a)timagelei=n, dicuntur tauri, cum, segregati a vaccarum commercio, adeo non curant illas, vt non modo coitum non appetant, sed ne pascuis quidem vti velint. Hunc animantis morem, simulque vocem ipsam ei tributam rei demonstrat Aristoteles lib. de natura animalium sexto, his verbis: *(o de\ tau=ros2, o(/tan w(/ra th=s2 o)xei/as2 h)=|, to/te gi/netai sau/nomos2, kai\ ma/xetai toi=s2 a)/llois2. to\n de\ pro/teron xro/non met' a)llh/lwn ei)si\n, oi(/ kalei=tai a)timagelei=n. polla/kis2 ga\r o(i/ge e)n th=| h)pei/rw|, ou) fai/nontai triw=n mhnw=n. w(/lws2 de\ ta\ a)/rgia pa/nta h)\ ta\ plei=sta, ou) sunne/montai tai=s2 qhlei/ais2 pro\ th=s2 w(/ras2 tou= o)xeu/ein. Ea verba nos appendemus magis, quam annumerabimus, hoc modo: At taurus, cum tempus coitus adfuerit, tum demum incipit communibus cum vaccis pascuis vti, cumque reliquis tauris dimicat. nam ante id temporis inter sese pascuntur, quod quidem appellant a)timagelei=n. Sane qui sunt in Epiro prouincia tauri, saepenumero trium mensium spatio non apparent. Porro fera animantia, aut omnia, aut certe pleraque ante tempus coeundi non aggregantur ad communes cum feminis pascuas. Illud admonitu dignum visum est, in versione Theodori Gazae, pro Graeca voce a)timagelei=n quam Romana lingua nullo pacto reddere potest; scriptum esse Coarmentari. Idque verbi doctis etiam viris non parum caliginis offudit; ita vt deprauatum apud Aristotelem locum existiment, commutataque lectione longe diuersum sensum inducant; putentque Theodorum in transferendo non mediocriter hallucinatum. At nos, tota re diligentius pensiculata, videre videmur Aristotelicorum verborum sententiam citra vllius vocis commutationem adamussim quadrare: videlicet, taurum aggregari cum vaccis, et in ijsdem versari pascuis, appetente coitus tempore, eique non conuenire cum reliquis taurorum armentis,


page 48, image: s0048

sed bellum cum alijs gerere: reliquis autem temporibus tauros cum tauris socialiter ijsdem vti pascuis, neque feminarum conuictum sequi, sed inter sese agere: quod idem accidat in feris ferme omnibus. Hanc autem taurorum cum tauris societatem neglectis vaccarum armentis, vocari a)timagelei=n. Quaeso, quid hic scrupuli, cur Aristotelicam lectionem mutandam existimemus? nisi si quid offendit mutatus numerus, in tau=ros2, et ei)si/n, id quod Aristoteli praesertim eo in opere pene familiare deprehenditur? Dictionem autem illam Coarmentari, non germanam, sed supposititiam esse, dubium non est, et aut librariorum incuria, aut alicuius parum eruditi temeritate inductam: legendum esset vel Dearmentari, vel Abarmentari. Neque enim adduci possumus, vt credamus, Theodorum, hominem tam in omni doctrinae genere absolutum, fuisse lapsum, praesertim in voce, neque magnopere prodigiosa, nec inusitata Graecis auctoribus: vtpote cuius vim vel ipsa statim indicat etymologia: praeterea quae apud Theocritum auctorem vsque adeo notum, vulgatumque legatur, e)n nomei=, h)\ bwko/lois2 id est, in pastore, siue bubulcis.

*xoi(\ [note of the transcriber: in the print: *x' oi( ] me\n a(ma= bo/skointo kai\ e)n fu/lloisi planw=nto
*ou)de a)timageloun=tes2.

Atque hi pascuntur simul, inque comantibus herbis.
Errant, et nonnulla gregis diuortia quaerunt.

Ad haec Suidas ostendit: *tau=ron a)tima/gelon appellatum to\n th=s2 a)ge/lhs2 katafronou=nta, id est: qui negligeret armentum. Huc videtur nonnihil adlusisse Virgilius in Sileno:

Ah, virgo infelix tu nunc in montibus erras.
Ille latus niueum molli fultus hyaecintho,
Ilice sub nigra pallentes ruminat herbas:
Aut aliquam in magno sequitur grege. claudite, nymphae
Dictaeae, nymphae nemorum iam claudite saltus.
Si qua forte ferant oculis sese obuiae nostris
Errabunda bouis vestigia: forsitan illum,
Aut herba captum viridi, aut armenta secutum
Perducant aliquae stabula ad Cortynia vaccae.

Cum enim ait:

Ille latus niueum molli fultus hyaecintho
Ilice sub nigra pallentes ruminat herbas:

taurum innuit a)tima/gelon. Item, cum ait: Errabunda bouis vestigia. Significat autem poeta taurum, quem adamabat Pasiphae, aut prorsus a)timagelei=n, aut eatenus a)timagelei=n, vt, suo armento neglecto, vaccas alias sequeretur. Porro de pugna taurorum inter ipsos coitus tempore meminit idem Maro libro Georg. tertio:

Nec mos bellantes vna stabulare; sed alter
Victus abit, longeque ignotis exulat oris,
Multa gemens ignominiam, plagasque superbi
Victoris, tum quos amisit inultus amores.
Et stabula aspectans, regnis excessit auitis.

Nos quidem arbitramur hanc ipsam vocem, si deflectatur alio, prouerbialem esse, quemadmodum sunt et illae kaprou=n, et i(ppomanei=n ad eamque potissimum respexisse Theocritum, cum


page 49, image: s0049

ait proverbio dici: *)eba kai\ tau=ros2 a)n' u(/lan. Scholia, quae feruntur in Theocritum, habent e)/ba ken tau=ros2 pro kai\ coniunctione copulatiua, mutata ken expletiua: addunt esse proverbium de his dici solitum, qui abessent non reuersuri. Taurus enim, si semel aufugerit in siluam, capi non potest. Vnde non inconcinne quis dixerit maritum, diutius ab vxore secubantem, a)timagelei=n, et eum, qui familiares desierit inuisere, a)timagelei=n, et qui diutius a Musis ac librorum abstinuerit contubernio, a)timagelei=n. Item, qui a conuictu hominum abhorreat, secumque viuat, a)tima/gelon licebit appellare. Et, qui a legitimo contubernio aberrarit, secesseritque, non inepte dicetur a)timagelei=n. Nec prorsus abhorret ab hac forma, quod est apud Aristophanem in Lysistrata:

*oi)koi de\ a)taurw/th dia/cw to\n bi/on,

id est

Domi absque Tauro caelibem vitam exigam.

Sic enim significauit vitam caelibem faeminae negligentis Taurum, id est maritum. Sic et Horatius:

--- Pereat male quae te
Lesbia quaerenti taurum, monstrauit inertem.

Annus producit, non ager.

*)etos2 fe/rei, ou)xi\ a)/roura, id est, Annus producit segetem, non aruum. Hemistichion proverbiale, quod refertur a Theophrasto lib. de Plantis. 8. *pro\s2 au)/chsin de\ kai\ trofh\n me/gista me\n h( tou= a)e/ros2 kra/sis2 sumba/lletai, kai\ o(/lws2 h( tou= e)/tous2 kata/stasis2. eu)kai/rwn ga\r u(da/twn kai\ eu)diw=n kai\ xeimw/nwn ginome/nwn, a(/panta eu/fora kai\ polu/karpa, ka)\n e)n a(lmw/desi kai\ leptogei/ois2 h)=|. dio\ kai\ paroimiazo/menoi le/gousin, ou)k a)/llws2, o(/ ti e)/tos2 fe/rei ou)xi\ a)/roura, me/ga de\ kai\ ai( xw=rai diafe/rousin. i. Ad incrementum autem, alimentumque plurimum quidem caeli temperies, et in totum anni conditio iuuat. Etenim, si imbres, serenitates, et hyemes accidant opportunae, cuncta felicius atque vberius proueniunt, etiam in salsuginosis, ac parum pinguibus agris. Vnde non ab re est, quod proverbio dicunt: Annum producere fructum, non aruum. Veruntamen non parui refert, quae sit regionum ratio. Hic illud obiter admonendum duximus, in impressis exemplaribus legi, ou) kalw=s2, id est, non recte: atque hoc ipsum, vt nostra quidem est opinio, ou) kalw=s2, partim, quod Theodorus Gaza verterit hoc loco: Non perperam: partim quod non perinde quadret ad Theophrasti sententiam. Nam is fatetur verum esse, plurimum habere momenti caeli conditionem, id quod etiam proverbio testatum sit, quo non sine causa tota prouentus ratio tribuitur aeri, tamen nonnihil etiam discriminis situm esse in ipso soli ingenio. Proinde legendum suspicamur pro ou) kalw=s2, ou)k a)/llws2, id est, non temere. Quanquam videmus et illud ou) kalw=s2 vtcunque posse defendi. Nimirum vt Theophrastus improbet vulgare dictum, quod caelo momentum omne tribuit, cum a soli ratione magna pars pendeat. Nobis tamen superior lectio magis adridet, atque huic nostrae sententiae doctos calculum suum addituros existimamus. Repetit idem adagium libro de causis plantarum tertio, rationem reddens, cur in frigidis pariter et calidis regionibus triticum proueniat, haud negans agri naturam nonnihil conferre ad fertilitatem, sed multo maximum momentum habere aerem circumfusum, et cuiusmodi caeli ventorumque temperies contingat, tum ad quos


page 50, image: s0050

flatus oppositus sit ager. Meminit et Plutarchus Symposiacis, decade 7. problemate 2. Porro, si libebit vsum proverbii dilatare, non intempestiuiter accommodabitur in hanc sententiam, si quis dicat, ad virtutem educationem longe plus adferre momenti, quam genus, ac plane perparui referre, quibus maioribus sis natus, sed multo maxime, quibus rationibus educatus, quibusque moribus sis institutus. Nam coelum velut educat, quod progignit terra. Ad hoc adagii videtur adlusisse Euripides in Hecuba, quam ita loquentem facit.

--- *ou)/koun deino\n, ei) gh= me\n kakh\
*tuxou=sa kairou= qeo/qen, eu)sta/xun fe/rei.
*xrhsth\d' a(martou=s' w(=n xrew\n au)th\n tuxei=n,
*kako\n di/dwsi karpo\n, a)nqrw/pois2 d' a)ei\,
*(o me\n ponhro\s2, ou)den a)/llo, plh\n kako\s2,
*(od' e)sqlo\s2, ou)de\ sumfora=s2 u(po\
*fu/sin die/fqeir', a)lla\ xrhsto\s2 e)st' a)ei\.
*)ar' oi( teko/ntes2 diafe/rousin, h)\ trofai\,
*exei ge/toiti kai\ to\ trefqh=nai kalw=,
*di/dacin e)sqlou=.

id est,

--- Non nouum ergo si mala
Fauente caelo terra fert segetem bonam,
Bona, destituta quibus opus fuerat, malum
Fructum edit. At mortalium quisquis malus
Nil possit aliud esse, quam semper malus,
Frugi, vsque frugi. Sors nec ingenium viri
Aduersa vitiat, sed probus semper manet.
Vtrum id parentum, an educantium magis?
Recte educari scilicet nonnullam habet
Doctrinam honesti.

Videtur Hecuba plusculum tribuere geniturae, quam institutioni, miraturque, proinde non idem evenire in mortalium moribus, quod in proventu segetum accidat. Porro quanto plus valeat institutio, quam genus, Lycurgus eleganter ostendit, prolatis apud multitudinem duobus canibus, quorum alter ingenerosa matre natus, propter institutionem gnauiter feram est insecutus, alter generosis ortus parentibus, quod institutus non esset, turpiter relicta fera, ad odorem panis, ac cibi restitit.

In vado.

METAPHORA proverbialis, In vado esse, pro eo, quod est, In tuto, citraque discrimen, sumpta a natantibus, aut nauigantibus. Terentius: Omnis res in vado est. Plautus in Aulularia: Haec propemodum iam esse in vado salutis res videtur. Vadum autem est aquae fundus, in quo quisquis constiterit, is iam effugit periculum ne mergatur.

In portu nauigare.

AFFINIS est huic allegoria, e)n lime/ni plei=n, id est, In portu nauigare, qua significamus nos iam a periculo abesse. Propterea quod, qui mediis adhuc in fluctibus nauigant, ventorum et aestus arbitrio nauigant. Contra, qui iam intra portum sunt, nihil habent negocii, cum vndis, ac ventis. Vnde vulgatissima metaphora, hominem, in cuius praesidio conquiescimus, portum appellamus. Et, qui sese ad tranquillam tutamque aliquam vitae rationem traducunt, in portum se recipere dicuntur. Terentius in Andria. Nunc huius periclo fit: Ego in portu nauigo. Maro paulo diuersius in Aeneidos libro septimo:



page 51, image: s0051

Nunc mihi parta quies, omnisque in limine portus.

Bos lassus fortius figit pedem.

DIVVS Hieronymus oppido quam elegans adagium vsurpauit, ad beatum Aurelium Augustinum scribens, eumque deterrere cupiens, ne iuuenis senem provocet. Propterea quod tardius quidem ad pugnam excitantur hi, qui iam sunt aetate quasi fessi: verum iidem grauius saeuiunt, atque vrgent, si quando senilis illa virtus irritata recaluit. Memento, inquit, Daretis et Entelli, et vulgaris proverbii, quod bos lassus fortius figat pedem. A veteri triturae more ductum apparet, cum, circumactis a bubus super manipulos plaustris, grana excutiebantur: Partim a rotis in hoc armatis, partim a taurorum vngulis. Potest adlusum videri et ad hoc, quod iuuenes corporis agilitate praepollent. Senes in stataria pugna, ac viribus superiores sunt, id quod et Virg. in Daretis et Entelli congressu declarat. Nec admodum hinc abludit illud, quod in Graecorum collectaneis positum reperitur, a)tre/mas2 bou=s2 id est, Lente bos, subaudiendum mouet pedem. Nam sensim quidem mouet, at grauius premit.

Tota erras via.

*th=| pa/sh| o(dw=| a)famarta/nesqai, id est, Tota aberrare via. Proverbium est in eos, qui vehementer aberrant. Terentius in Eunucho: Tota erras via, Translatum a viatoribus, qui nonnunquam ita solent aberrare a via, vt non sine dispendio quidem, tamen quo tendebant, perveniant: nonnunquam sic aberrant, vt longe diuertant, et in diuersum tendant. Vnde et Exorbitare dicuntur, qui a vero aberrant. Aristoteles in Ethicis: Haud tota aberrant via. Idem Naturalium libro primo scribit priscos illos philosophos naturalium causarum scrutatores, exorbitasse, ac velut e via depulsos, prorsus aberrasse a vero. Sumptum est ex Aristophanis Pluto:

*)\h th=s2 o(dou= to\ para/pan h(marth/kamen:
Viane tota prorsus exerrauimus?

Quin etiam hodie dictitant, eos in via esse, qui recto consilio quippiam instituunt; extra viam, qui qua non oportet ratione rem aggrediuntur. Sunt ferme proverbiales et illae metaphorae doctis vsitatissimae, Depellere a via, reducere in viam, monstrare viam, facere viam, sternere viam, aperire viam, praecludere viam, intercludere viam. Cicero in prima Philippica: Quod si putas, totam ignoras viam gloriae. Celebre habetur et illud apophthegma: Bene currunt, sed extra viam: *kalw=s2 me\n tre/xousin, a)ll' e)kto\s2 th=s2 o(dou=.

Toto caelo errare.

HVIC confine est, quod vsurpat Macrobius Saturn. lib. 3. Nunquamne, inquit, Praetextate, tibi venit in mentem, toto, vt aiunt, caelo errasse Virgilium? Sumptum videtur ex Aristophanis Ranis:

*eu)qu\s2 ga\r h(ma/rthken ou)ra/nion g' o(/son

Ab Euripide dicitur in Aeschylum qui plurimum errasset in his, quae dixerat. Metaphora ducta, vel a Phaethontis, aut Cereris fabula, vel a nauigantibus, qui caeli, syderumque obseruatione cursum moderantur: proinde naucleri, cum vehementer aberrant, in caeli parte longe diuersa Cynosuram imaginantur nonnunquam, totoque aberrant cursu. Nisi malumus caelum pro regione accipere, velut Horatius:

Caelum, non animum mutant, qui trans mare currunt.


page 52, image: s0052

Suo iumento sibi malum accersere.

QVI ipse sibi malorum est auctor, suo iumento sibi malum accersere dicitur, tanquam suo sumptu, suaque opera, quasi suopte plaustro, malorum sarcinam adportet sibi. Plautus in Amphitryone: Ipse homo sibi a me malam rem accersit iumento suo. Sumpta metaphora a plaustris onerariis. Nam id quoque significat lumentum, auctore Gellio lib. 20. cap. 1. aut certe ab animalibus tergo vectantibus onera.

Suo sibi hunc iugulo gladio, seu telo.

SVO gladio, suove telo iugulari dicitur, qui suis ipsius dictis reuincitur, aut qui suopte inuento, dolove capitur: denique in quem quocunque modo, seu dictum, seu factum retorquetur, quod ab ipso profectum sit: veluti, si quis exemplo Protagorae antistrephon dilemma in eum, qui proposuerit, retorqueat: aut si, quemadmodum Phalaris, Perillum, mali repertorem, suo inuento conficiat. Itaque in Adelph. Terentii, Mitio senex, fratris Demeae saeuitiam increpans, huiusmodi vtitur sententia: Hoc vnum affert vitii senecta, attentiores ad rem sumus, quam oportet. Eandem Demea paulo post in fratrem retorquens: Postremo, inquit, non meum illud verbum facio, quod tu Mitio bene et sapienter dixti dudum. Vitium commune omnium est, quod nimium ad rem in senecta attenti sumus: Hanc maculam nos decet effugere. Hac ratione cum Mitio constringeretur, adigereturque, vt agrum, quem rogabatur, daret: tum Demea, Suo, inquit, sibi hunc iugulo gladio. Translata metaphora ab his, qui in pugna suis ipsorum telis aliquoties confodiuntur. Plautus in Amphitryone: Atque hunc telo suo sibi, malitia sua, a foribus pellere. Cicero pro Caecinna: Aut tuo, quemadmodum dicitur, gladio, aut nostro defensio tua conficiatur necesse est. Huc adlusit Ouidius in epistolis Heroidum:

Remigiumque dedi, quo me fugiturus abires:
Heu patior telis vulnera facta meis.

Eodem pertinent et illa Ciceronis: In tuum ipse mucronem incurras, necesse est. Rursum. Hic est defensionis tuae mucro, in eum incurrat oratio tua, necesse est. Neque vehementer hinc abludit Liuianum illud lib. 2. de secundo bello Punico: Sentiebat Annibal suis se artibus peti. Lucianus in Piscatoribus: w(s2 par' h(mw=n ta\ toceu/mata, w(s2 fh\s2, labw\n, kaq' h(mw=n e)toceues2, id est, Quae quidem tela a nobis, vt fateris, sumpta, aduersus nos iaculatus es. Tradit Plutarchus, Brasidam ducem, educto e corpore telo, eodem confodisse eum, qui miserat. Marius, vnus e triginta tyrannis, a milite quodam interemptus narratur a Trebellio Pollione, qui adoriens dixerit: Hic est gladius, quem ipse fecisti: nam Marius ante imperium faber ferrarius fuerat, et eius militis opera in fabrili officina vsus. Hunc igitur vere suo gladi dixeris iugulatum.

Incidit in foueam, quam fecit.

TRANSLATVM vel ab his, qui foueis effossis, aut reliquis id genus decipulis, insidiantur feris; vel a bellis, in quibus aliquoties suffossis cuniculis hostis hostem captat.

Suo ipsius laqueo captus est.

NOTA metaphora, nempe mutuo sumpta ab his, qui instructis pedicis, auibus, aut feris insidias tendunt.



page 53, image: s0053

Hanc technam in teipsum struxisti.

EANDEM sententiam aliter expressit Lucianus: *(/wste so/fisma kata sautw= sunte/qeikas2, id est, Itaque commentum in tuum ipsius exitium reperisti. De haeredipeta, qui, quum diuitem ex asse heredem scripsisset, ac testamentum protulisset, quo diuitem ad idem faciendum provocaret, tecti ruina subito oppressus est, ac sua reliquit illi, cuius facultatibus inhiarat. Vtendum erit, cum dolus, in alterum excogitatus, in caput auctoris recidit, ita vt non raro consueuit accidere.

Turdus ipse sibi malum cacat.

HIS similimum est illud Graecorum adagium: *ki/xla xe/zei a(uth=| kako/n, id est, Turdus ipse sibi malum cacat. In eos dici solitum, qui sibiipsis ministrarent exitii causam. Siquidem viscum, auctore Plinio, non prouenit, nisi maturatum in ventre ac redditum per auium aluum, maxime palumbium, ac turdorum. Cuius rei meminit et Seruius in sextum Aeneidos. Aristoteles item libro De natura animantium nono, tria turdorum genera facit, quorum primo i)cobo/ron vocatum ait: aut, vt Atheneus, i)cofa/gon, nimirum, quod visco vescatur. Quoniam autem visco capiuntur aues, ipsae sibi malum cacant videlicet. Plautus paulo diuersius extulit: Ipsa, inquiens, sibi auis mortem creat. Quanquam non dubitemus affirmare, a Plauto, Cacat, non Creat fuisse scriptum: deinde locum a quopiam semidocto, et Graecanici proverbii ignaro, deprauatum, supposita voce adulterina Creat. Sophocles in Antigone:

*(/ostis2 d' a)nwfe/lhta\ futeu/ei [note of the transcriber: in the print: a)nwfe/lhta futeu/ei ] te/kna
*ti/ to d' a)/n ei)/pois2 a)/llo, plh\n au)tw=| po/nous2
*fu/sai, polu\n de\ toi=sin e)xqroi=sin gelwn,

id est,

Inutiles quicunque liberos serit,
Quid aliud hunc, quam sibi creare dixeris
Ipsi dolores, atque risum maleuolis?

In hos igitur quadrabit paroemia aut in eos, qui potentes sibi generos adsciscunt, a quibus postea per vim opprimantur.

Ipse sibi mali fontem reperit.

EXTAT item apud eosdem senarius proverbio celebratus, *au)to\s2 ga\r eu(=re tou= kakou= th\n phtu/an. id est, Ipsius mali sibi reperit coagulum. Aut, *au)to\s2 e(=ure tou= kakou= phgh\n, id est, Ipse reperit mali fontem. Sic Aesch. in Persis:

*nu=n kakw=n [note of the transcriber: in the print: kaw=n ] e)/oike phgh\ pa=sin eu(rh=sqai fi/lois2.

id est,

Nunc mali fons est repertus, vt videtur omnibus.

Versus est Trochaicus. Sunt enim et perniciosi fontes, quorum aqua gustata mortem, aut insaniam adferat, quos praestiterat non reperisse.

Capra gladium

EODEM ferme pertinet, ai)\c ma/xairan, id est, Capra gladium, subaudi, reperit. In eos dicitur, qui ipsi reperiunt, quo pereant. Ortum est autem adagium ab huiusmodi quodam eventu. Olim, cum Corinthii Iunoni Aeraeae (nam id illi cognomen) rem diuinam facere pararent, huius Iunonis statuam aiunt a Medea positam fuisse: atque hi, qui ad praebendam hostiam erant conducti, defosso sub terra cultro, oblitos sese assimularent, capra pedibus excalpens, eum eruit, prodiditque: itaque mactata est. Quidam sic efferunt paroemiam: ai)\c dou=sa th\n ma/xairan id est, Capra cultrum praebens. Quidam hoc pacto: o)/is2 th\n ma/xairan, id est. Ouis cultrum.



page 54, image: s0054

Cornix scorpium.

His confine est et illud, *korw/nh to\n skorpi/on, id est, Cornix scorpium, subaudi, rapuit. Quadrat in hos, qui parant eos laedere, vnde tantundem mali sint vicissim accepturi. Quemadmodum cornix, correpto scorpio, arcuata illius cauda, vulnus accepit lethale, periitque. Extat super hac re Graecum epigramma Archiae, quod non grauabor adscribere.

*)en pote\ pamfai/nonti mela/nteros2 ai)qe/ri nai/wn,
*skorpi/on e)k gai/hs2 ei)=de qoro/nta ko/rac,
*(\on ma/ryas2 w)/rousen. o( d' a)i\cantos2 e)p' ou)=das2
*ou) bradu\s2, eu)ke/ntrw| pe/zan e)/tuye be/lei,
*kai\ zwh=s2 min a)/mersen. i)/d' o(/sson e)/teuxen e)p' a)/llw|,
*)ek kei=nou tlh/mwn au)to\s2 e)/dekto mo/ron.

id est,

Scorpius e terra prorepserat, idque vidente
Coruo, qui caelo victitat in liquido.
Corripuit visum, fugitque: sed hic vt humum ales
Contigerat, telo mox ferit atque necat.
Ecce tibi, quod in hunc auis insidiosa parabat,
Inde sibi acciuit ipsa necem misera.

Atque id in rebus humanis frequenter vsu venire solet, vt, qui cepisse videatur, ipse captus sit. Quemadmodum et Horatius:

Graecia capta ferum victorem cepit.

Calidum prandium comedisti.

HVC adludere videtur et Plautinum illud; Calidum hodie prandium prendisti, id est, Fecisti, quod tibi magno malo sit futurum. Ab his sumtum, qui se noxiis, ac lethiferis ingurgitant cibis, postea ventris tormina sensuri.

Irritare crabrones.

*ta\s2 sfhkia\s2 e)reqi/zein, id est, Irritare crabrones. Ad hanc sententiam referendum est et illud, quod est apud Plautum in Amphitryone, Irritabis crabrones. Id dictum est a poeta in mulierum ingenium: quib. iratis si repugnes, magis prouoces, neque sine tuo malo discedas. Est autem Crabro insecti genus, affine vespis, pertinacissimum, aculeoque pestilentissimo. Siquidem refert Plin. Naturalis historiae lib. 11. ca. 21. crabronum ictus haud temere sine febri esse. Additque, traditum a quibusdam, ter nouenis huius animantis punctis interfici hominem. Aristoteles lib. de partibus animalium nono, praeter alia, quae de crabronibus commemorat, illud quoque tradit, cum in apum genere quaedam aculeis careant, vt fuci, et reges, vespae quoque nonnullae sine aculeis inueniantur, nulli crabrones reperiuntur non armati aculeo. Quanquam de duce, num aculeatus sit, nonnihil addubitat. Vtitur hoc adagio diuus Hieronymus in quadam epist. Eandem sententiam sic idem extulit Plautus, mutata allegoria;

Bacchae bacchanti si velis aduersarier,
Ex insana insaniorem facies: feriet saepius.
Sin obsequaris, vna te soluas plagae.

Nam mos erat, vti Bacchanalia celebrantes obuios thyrsis ferirent. Aristophanes in Lysistrata, nam hoc titulo inscriptam comperi:

*)\hn mh/ tis2, w(/sper sfhkia\n bli/tth| me k' e)reti/zh|.

id est,

Nisi si quis vti vesparium, fraudet me, stimuletque.

Adlusit huc, qui scripsit epitaphium Archilochi, poetae maledici:



page 55, image: s0055

*)hre/ma dh\ para/meiyon o)doipo/re, mh/pote tou=de
*kinh/sh|s2 tu/mbw| sfh=kas2 e)fezome/nous2.

id est,

Ne fors crabrones, qui huic insedere sepulcro,
Irrites tacitum carpe viator iter.

Xenophon lib. 4. indicat, vnde natum sit: nimirum ab iis qui student eximere vespas ab antris suis. o(rw= d' e)/gwg', e)/fh, kai\ o(po/soi sfh=kas2 e)cairei=n bou/lontai, e)a\n me\n e)kqe/ontas2 tou\s2 sfh=kas2 peirw=ntai qhra=n, u(po\ pollw=n tuptome/ nous2, id est, et ego, inquit, video etiam eos, quicunque crabrones excipere volunt, siquidem euolantes conentur venari, a multis feriri crabronib.

Leonem stimulas.

CONSIMILEM vim habet, quod a Diogeniano refertur: to\n le/onta nu/tteis2, id est, Leonem pungis, seu vellicas. De iis, qui potentem, ac ferocem in suum ipsius exitium prouocant, atque extimulant. Notior est metaphora, quam vt sit explicanda.

Malum bene conditum ne moueris.

IDEM pollet et illud: mh\ kinei=n kako\n eu)kei/menon, id est, Ne moueris malum bene conditum, siue quiescens. In eos, qui sua stultitia sibi turbas excitant: aut qui mala iam tempore sepulta resuscitant, renouantque. Prouerbium retulisse videtur Theognis hoc versu:

*polla/ki ga\r to\ kako\n katakei/menon e)/ndon a)/meinon,

id est,

Nam persaepe malum praestat domi habere repostum.

Huic similimum est illud:

-- Sopitos suscitat ignes.

Octipedem excitas.

CRATINVS in Thrattis apud Suidam, o)ktw/poun a)negei/reis2, id est, Octipedem excitas, nimirum scorpium: cui pedes sunt octo, ac plerunque sub saxis abditus cubat, quem non nisi tuo periculo suscites propter venenum, quod in cauda gestat.

Mouere Camarinam.

*kinei=n th\n kamari/nhn, id est, Mouere Camarinam, est sibiipsi malum accersere. Lucianus de Apophrade: o(ra=s2 w(s2 a)/meinon h)=n soi a)ki/nhton th\n kamari/nan e)a=n, id est, Vides, quanto satius tibi fuerit, Camarinam immotam sinere. Vnde natum sit adagium, Seruius grammaticus explicat, Virgilianum illum locum enarrans in tertio Aeneidos:

--- Et fatis nunquam concessa moueri
Apparet Camarina procul.

Camarina, inquit, palus est iuxta oppidum eiusdem nominis, quae cum olim, siccata, pestilentiam creasset, consuluerunt oraculum, an penitus eam desiccare praestaret. Vetuit Deus Camarinam moueri. At illi exsiccarunt, non obtemperantes oraculo, et cessauit quidem pestilentia, sed per eam ingressis hostibus poenas dederunt neglecti oraculi. Eadem ferme commemorat et Suidas, illud insuper addens, quibusdam Camarinam esse fruticem, cuius ramos si quis commoueat, quatiatque, tetrum quendam odorem edere. Verum nobis superior sententia magis videtur ad verisimilitudinem accedere. Meminit huius adagii Stephanus quoque versu heroico, effertque ad hunc modum:

*mh\ ki/nei kamari/nan, a)ki/nhtos2 ga\r a)mei/nwn.

id est,

Ne moueas Camarinam. etenim non tangere praestat.

Ait autem Camarinam oppidum, et eiusdem nominis paludem esse in Sicilia. Meminit et Silius libro 14. Maronem imitatus,



page 56, image: s0056

Et cui non licitum fatis Camarina moueri.

Anagyrum commoues.

SVPERIORI neutiquam dissimile videtur illud apud Graecos celebratum, a)na/guron kinei=s2, id est, Anagyrum commoues, In eos qui sibiipsis malorum auctores essent: quique in suam ipsorum perniciem quempiam irritarent. Vnde ducta sit paroemia, varie narratur ab auctoribus. Alii ad fruticis naturam referunt, cuius meminit in tertio libro Dioscorides, quem quidem magyrum, quidam anagyrum appellent: nonnulli acopon, medicamentis quidem efficacem, verum odore maiorem in modum graui, maxime si manu teratur: cuius. fructus gustatus vehementem vomitum promouet. Vnde vel ab odoris molestia, quae carpentem consequitur, adagium ductum videri potest, quandoquidem et acopi vocabulum indidem apparet repertum: vel a concitandi vomitus efficacia. Meminit huius et Plinius libro vicesimoseptimo, ca. quarto. Sunt, qui dicant Anagyrum locum esse in Attica, qui ad tribum pertineat Erectheidem, auctore Stephano, vbi frutex quidam grauissimi odoris plurimus proueniat: vt Anagyrum pro frutice non secus accipiamus, quam Anticyram pro elleboro: Rursum alii Anagyrum genium quendam existimant, qui propter violatum sacellum suum vicinos omnes funditus euerterit. Atque huius adagii mentionem fieri apud Aristophanem in Lysistrata. Et sane apud Aristophanem locus sic habet:

*po/qen ei)=sin, a)nagurounto/qen nh\ to\n di/a.
*(o gou=n a)na/guro/s2 moi kekinh=sqai dokei=.

i.

Vnde aduenit? ab Anagyro. ergo per Iouem
Anagyrus esse motus apparet mihi.

Suidas huiusmodi ferme commemorat: Anagyrasium quendam genium fuisse, sic a loco, quem diximus, cognominatum, qui senem vicinum, quod lucum suum incidisset, hunc ad modum vltus sit. Senis concubinae insanum quendam amorem immisit in illius filium, quae cum adolescentis animum pellicere non posset, eum vltro apud patrem detulit, quod sese de stupro non desineret interpellare. Pater, persuasus a muliere, filium e tecto praecipitem dedit, ac interemit. Deinde, facti poenitens, semetipsum laqueo praefocauit. Postremo mulier sese in puteum abiecit.

Capra contra sese cornua.

*(h ai)\c kaq' e(auth=s2 ta\ ke/rata, id est, Capra contra semetipsam cornua. Ad superiorum classem pertinet, ab apologo natum. Capra quaepiam, cum esset iaculo vulnerata, circumspectans, vndenam id mali sibi euenisset, arcum contemplans caprinis cornibus compactum, dixit ad hunc modum, kaq' e)mauth=s2 e)/fusa ta\ ke/rata, id est, In meam ipsius perniciem produxi cornua.

Atlas caelum.

*)/atlas2 to\n ou)rano\n, id est, Atlas caelum, subaudiendum, u(pede/cato, id est, suscepit. Dici solitum de iis, qui sese magnis, et molestis inuoluunt negotiis, ipsisque sibi malum accersunt. Nam hic caelum hospitio excepit. Deprehensus autem, quod illi struxisset insidias, praeceps datus est in mare Atlanticum. Porro notior est, quam vt hoc loco sit referenda de Atlante fabula, caelum humeris et vertice sustinente.

Deus ex improuiso apparens.

*qeo\s2 a)po\ mhxanh=s2 e)pifanei/s2, id est, Deus ex improuiso apparens. In eos


page 57, image: s0057

dicitur, quibus, in rebus perplexis, praeter spem exoritur aliquis, qui salutem adferat, negotiique difficultatem expediat. Sumtum est a consuetudine tragoediarum, in quarum plerisque, machinis quibusdam Deus aliquis ostendebatur: idque non in scena ipsa, sed e sublimi, qui repente commutatis rebus fabulae finem imponeret. Id quod testatur et M. Tullius libr. de Natura Deorum primo; vt, cum sic ait: Quod quia quemadmodum natura efficere sine aliqua mente possit, non videtis, vt tragici poetae, cum explicare argumenti exitum non potestis, confugitis ad Deum, cuius operam profecto non consideraretis, si immensam, et interminatam in omnes partes magnitudinem regionum videretis. Nec dubium est, quin Tullius imitatus hic sit illud ex Platonis Cratylo: *ei) mh\ a)/ra dh\, w(/sper oi( tragwdiopoioi\, e)peida/nti a)porw=sin, e)pi\ ta\s2 mhxana\s2 a)pofeu/gousi, qeou\s2 ai)/rontes2, id est, Nisi sane, quemadmodum tragoediarum scriptores, sicubi haeserint, ad machinas confugiunt, Deos sustollentes. Quem Platonis locum, ob ignoratum prouerbium, Latinus interpres perperam, aut certe obscure, vertit, nimirum hunc in modum: Nisi forte, quemadmodum tragici, quoties ambigunt commentitiis quibusdam machinamentis ad Deos confugiunt. Ad eundem lapidem impegisse videtur qui Lysandri vitam transtulit e Plutarcho. Cum enim Lysander instituisset innouare remp. perpenderetque negotium esse difficlius, quam vt vulgaribus consiliis posset expediri, fecit quod poetae solent in tragoedia, fictis oraculis ac deorum religione studuit quod constituerat efficere. Graeca sic habent, w(/sper e)n tragw|di/a| mhxanh\n ai)/rw|n pro\s2 tou\s2 poli/tas2 lo/gia puqo/xrhsta kai\ xrhsmou\s2 suneti/qei kai\ kateskeu/asen, id est, Quemadmodum in tragoedia machinam tollens apud ciues, responsa velut a Pythio reddita et oracula componebat apparabatque. Idem subobscure, sed sane quam eleganter indicat Aristoteles lib. 1. tw=n meta\ ta\ fusika\, *)anacago/ras2 te ga\r inquiens, mhxanh=| xrh=tai tw=| nw=| pro\s2 th\n kosmopoii+/an. o(/tan ga\r a)porh/sh| dia/ tina ai)ti/an e)c a)na/gkhs2 e)sti\, to/te e(/lkei au)to\n, e)n de\ toi=s2 a)/llois2 pa/nta ma=llon ai)tia=tai tw=n ginome/nwn h)\ nou=n. Quae quidem verba sic licebit vertere. Nam Anaxagoras mente perinde quasi deo quopiam tragico, qui repente solet ostendi, vtitur ad condendum mundum. Etenim, cum haeret in explicanda causa, quare necessario sit, tum illam adducit. Porro reliquis in rebus, quidvis potius causam facit eorum quae fiunt, quam mentem. Vnde in Graecorum tragoediis illud pene solenne est: pollai\ morfai\ tw=n daimoni/wn, id est, multae formae deorum, etc. cum inducto numine fabulam explicant: veluti in Oreste Euripidis, Apollo in mediis tumultibus apparens res turbatissimas subito componit. Huius rei exemplum videtur ab Homero ductum, qui, quemadmodum Iliad. primo, Palladem inducit, vt ferocientem Achillem compesceret, ita compluribus aliis locis numen aliquod allegat. Quod quidem Horat. in arte poet. vetat in comoediis fieri, nisi rerum difficultas maior sit, quam vt possit humana ope explicari: Nec Deus intersit, nisi dignus vindice nodus inciderit. Qua ratione Plautus in Amphitryone Iouem induxit, eoque tragicocomoediam vocat. Lucianus: in Philopseude: *kai\ to\ tou= lo/gou, qeo\n a)po\ mhxanh/s2


page 58, image: s0058

e)peisklhqh=nai/ moi tou=ton w)/|mhn a)po\ th=s2 tu/xhs2, id est, Ac, iuxta prouerbium, arbitrabar hunc mihi perinde quasi deum quempiam repente apparentem, a fortuna fuisse adductum. Adlusit eodem in libro De mercede seruientibus. *oi)kei=oi ga\r th=s2 toiau/ths2 tragw|di/as2 ou(=toige, h)/tin' a)/llon e)k mhxanh=s2 qeo\n e)pi\ tw=| karxhsi/w| kaqezo/menon, id est, Nam hi peculiariter ad huiusmodi tragoediam pertinent. Aut alium Deum quempiam de repente exortum, atque in antennis considentem. Huc respexit Euripides in Iphigenia Aulidensi, qeo\s2 e)gw\ pe/fhna/ soi me/gistos2. id est, Equidem Deus tibi maximus apparui. Lucianus in Sectis, *)epista\s2, to\ tw=n tragw|dw=n tou=to, qeo\s2 e)k mhxanh=s2 e)pifanei\s2 id est, Assistens, iuxta tragoedorum prouerbium, Deus ex improuiso ostensus, apud Athenaeum lib. sexto, lurconem quendam querentem facit poeta nescio quis, quod piscium venditores vix ostensos pisces statim subducerent.

*kai\ qa=tton a)pope/mpousi tou\s2 w)nhme/nous2,
*)apo\ mhxanh=s2 pwlou=ntes2, w(/sper oi( qeoi\.

id est,

Et venditos mox eximunt aspectui,
Venduntque tanquam ex machina, ritu Dem.

Proinde quoties salus ex insperato ostenditur, id Deo solet adscribi. Ita Plinius lib. 25. Quippe etiam in repertis alias inuenit casus, alias, vt vere dixerim, Deus. Idem lib. 27. Hic ergo casus, hic est ille, qui plurima inuenit in vita Deus.

Homo homini Deus.

NON admodum hinc abludit et illud: a)/nqrwpos a)nqrw/pou daimo/nion, id est, Homo homini Deus. Quod dici solet de eo, qui subitam atque insperatam attulit salutem, aut qui magno quopiam beneficio iuuit. Antiquitas enim nihil aliud existimabat esse deum, quam prodesse mortalibus. Vnde frugum, vini, legum auctores, et quicunque ad vitae commoditatem aliquid attulisset, eos pro Diis habebat adeo, vt et belluas quasdam pro numinibus coluerit, velut apud Aegyptios Ciconiam, quod serpentes, qui certo anni tempore ex Arabicis paludibus subuolant, obuiam profecta, arcere, conficereque credatur: apud Romanos Anser colebatur, quia Capitolinam arcem expergefactis clangore custodibus, ab irruptione Gallorum seruauit. Quod indicat M. Tullius, cum libro de natura Deorum primo scribit: Concludam, Belluas a Barbaris propter beneficium consecratas. Quin et, auctore Prodico Chio, corpora quaedam inanima pro Diis habita sunt, velut sol, luna, aqua, terra, quod ad vitam conducere viderentur: quodque horum commoditate mortales maiorem in modum delectarentur. Scythae, quemadmodum in Toxaride testatur Lucianus, per ventum, et gladium, tanquam per Deos, iurant, propterea quod ille spirandi sit auctor, hic mortis. Sed quoniam, vt inquit Cicero, plurima homini ab homine vel commoda, vel incommoda, solent oriri, et Dei proprium est vel seruare, vel benefacere: idcirco, qui in graui periculo succurrit, quive ingenti quopiam afficit beneficio, quoniam Dei quasi vice fungitur, ei, cui prodest, Deus dicitur extitisse. Huic adstipulatur illa solemnis apud Homerum, atque Hesiodum clausula:

*qeoi\ dwth=res2 e)a/wn.

id est,

Dij bonorum largitores.

Et, quod ait Strabo libro decimo:


page 59, image: s0059

Recte dictum est, mortales tunc maxime Deos imitari, cum benefici sunt. Idem libro decimo septimo tradit, Aegyptios quosdam duplicem facere Deum, immortalem, qui rerum omnium sit auctor, et mortalem ignoti nominis: tum a quibus beneficio sint affecti, eos ferme pro Dijs colunt. Praeterea vulgo quoque qui in rebus perplexis, ac desperatis, aut ancipiti periculo seruantur, a Deo quopiam aiunt sese seruatos. Horatius.

Sic me seruauit Apollo.

Rursum in Odis, in bello per Mercurium, et iterum ab arboris ictu sese Fauni ope seruatum scribit. Eodem adlusit Iuuenalis, cum ait:

Quadraginta tibi si quis Deus, aut similis dijs,
Et melior fatis donaret homuncio.

Item Virgilius in Tityro.

O Meliboee, Deus nobis haec otia fecit;
Namque erit ille mihi semper Deus: illius aram
Saepe tener nostris ab ouilibus imbuet agnus.

Deinde reddit causam, quare sit Caesarem loco numinis habiturus, beneficium subtexens:

Ille meas errare boues, vt cernis, et ipsum
Ludere quae vellem calamo permisit agresti.

Plinius Secundus, lib. Naturalis historiae secundo, manifestius Graecam paroimi/an indicauit, sed tam impie sentiens de Dijs, quam paulo post de animarum immortalitate, deque corporum resurrectione desipienter. Nam cum et multitudinem Deorum irrisisset, et vni illi summo, quem aut mundum hunc, ant naturam esse putat, prorsus ademisset curam mortalium; Deus est, inquit, mortali iuuare mortalem. Et haec ad aeternam gloriam via. Hac proceres iere Romani, hac nunc caelesti passu cum liberis suis vadit maximus omnis aeui rector Vespasianus Augustus, fessis rebus subueniens. Hic est vetustissimus referendi bene merentibus gratiam mos, vt tales numinibus adscribant. Quippe et omnium aliorum numina deorum, et quae supra syderum retuli, ex omnium nata sunt meritis. Hactenus Plinius. Ouidius:

Conueniens homini est hominem seruare voluptas,
Et melius nulla quaeritur arte fauor.

Plutarchus in commentario, quem inscripsit aduersus principem indoctum, negat, Deos hoc nomine felices esse, quod quam diutissime viuant, sed quod virtutis sint principes et auctores. Fieri potest, vt huius adagij sit vsus neque improbus, neque inconcinnus, si quis hoc modo dicat. Cum tantis malis premerer, vt nemo mortalium aut vellet, aut posset opitulari, tu vnus mihi praeter spem extitisti, tuoque beneficio me non seruasti modo periturum alioqui, verumetiam ornatiorem aliquanto fecisti, quam antea fuerim. Vt aut omnino nusquam, aut in nobis certe duobus, locum habeat vetus illud Graecorum adgium, a)/nqrwpos2 a)nqrw/pou daimo/nion. Aut hoc modo: Literis debeo omnia, etiam vitam, sed ipsas tibi debeo literas, qui mihi tua liberalitate suppeditas, alisque ocium meum. Quid autem est quod Graeci dicunt, a)/nqrwpos2 a)nqrw/pou daimo/nion, si hoc non est? Aut hoc pacto: Qui mediocri beneficio iuuat, sit sane amicus, verum, qui arte sua, singularique cura, atque industria vitam iam iam fugientem retinet, ac restituit, id quod vtique facit medicus, quid aliud est, quam quod Graeci dictitant, a)/nqrwpos2


page 60, image: s0060

a)nqrw/pou daimo/nion.
Aut sic: Eum in locum res erat deducta, vt ne ipsa quidem salus posset auxiliari. Ibi tu mihi veluti praesens quoddam numen extitisti, et, mira celeritate depulsis incommodis, in pristinum locum restituisti, nec sperantem, nec expectantem, vt intelligerem illud non temere dictum a Graecis, a)/nqrwpos2 a)nqrw/pou daimo/nion. Aut sic. In reliquis quidem rebus mihi semper amicissimus fuisti, in hac vero causa non amicissimus modo, verumetiam pene dixerim, quod Graeci dicunt, a)/nqrwpos2 a)nqrw/pou [note of the transcriber: in the print: w)nqrw/pou ] daimo/nion.

Homo homini lupus.

*)anqrwpos2 a)nqrw/pou lu/kos id est: Homo homini lupus. Superiori quasi diuersum est, ac velut hinc effictum videtur, quod vsurpauit Plautus in Asinaria: Homo homini lupus. Quo monemur, ne quid fidamus homini ignoto, sed perinde, atque a lupo caueamus. Lupus est, inquit, homo homini, non homo, qui qualis sit, non nouit.

Coturnix Herculem.

*o)/rtuc e)/swsen h(raklh=n to\n kartero/n

id est:

Seruauit Herculem coturnix strenuum.

Senarius est Graecis, prouerbij vice celebratus, quem tamen Zenodotus negat apud vllum veterum scriptorum inueniri. Caeterum dici solitum, de ijs, qui in periculo seruati essent ab ijs, a quibus minime sperarant. Adagionis originem ad huiusmodi fabulam referunt: Coturnicem quandam Herculi in delicijs fuisse, cuius nidore cum viua incenderetur, ille mortuus sit in vitam restitutus. meminit huius fabulae Athenaeus quoque libro nono, scribens, Herculem Iouis, et Asteriae filium, in Libyam profiscentem a Typhone fuisse interemtum; reuocatum autem in vitam odore coturnicis, illi ab Iolao admotae, et ob eam causam Phoenices Herculi coturnicem sacrificare.

Genius malus.

EI quod quidem modo retulimus, Homo homini Deus contrarium videtur, Genius malus, quem Graeci dicunt a)la/stora quo nomine vocamus eos, quibus incommodorum nostrorum maximam partem acceptam ferimus, idque etiam hodie vulgato sermone. Sunt enim omnino quidam his aut illis ita inauspicati, vt tanquam fatum quoddam malum, atque in perniciem illorum nati, iure videri possint. Porro prouerbium apparet a priscorum opinione profectum, qui singulis binos genios attribuunt, quos daemones vocant: neque hominibus modo, verumetiam locis, atque aedibus, quorum alter perniciem nobis moliatur, alter iuuare studeat. cuius sententiae fuit Empedocles, citante Plutarcho in libello de Animi tranquillitate. Quo pertinet illud Bruti, quod in eius vita memorat idem Plutarchus. Nam Bruto cum dies ille fatalis immineret, et in Asia nocte ferme intempesta ex more vigilaret in tabernaculo, lucerna iam emoriente, videre visus est personam quandam tragicam, et humana specie malorem. Atque ille protinus, vt erat animo interrito, percontatus est, quisnam esset aut hominum aut deorum. Cui illa cum murmure: Tuus sum, Brute, genius malus, Philippis me videbis. Eadem itaque imago rursus apparuit confligenti Philippis, quae quidem illi pugna postrema fuit. Huic consimilem quandam fabulam idem refert de M. Antonio, atque Augusto: videlicet hos, reliquis quidem in rebus amanter, summaque inter sese


page 61, image: s0061

concordia agitasse: caeterum in ludis, quos ad aemulationem quandam edebant, Octauium semper superiorem esse solitum. Eam rem Antonium non mediocriter discruciasse. Fuisse autem in Antoniano comitatu magum quempiam Aegyptium. Is, seu quod vere nosset eius fatum, seu quod ad gratiam Cleopatrae fingeret, eum admonuit, vt a Caesare se quantum posset seiungeret: quod ipsius genius, alacer alioqui, genium illius reformidaret: quoque propius accessisset, hoc humidior deiectiorque videretur. Testatur et Plato, Socrati peculiarem quendam fuisse genium, de quo scripsit Apuleius, et Plutarchus. De genio sensisse videtur Terentius, cum ait in Phormione: Mihi vsu venit, hoc scio. Memini relinqui me, Deo irato meo. Bonum genium explicat Naeuius in Stalagmonis apud Donatum: Adeo meo propitio meus homo est. Idem Persius: Dijs iratis, genioque sinistro. Postremo prouerbium resipiunt in genere omnia illa: Iratis Dijs, Propitijs dijs. Terentius Andria: Nescio, nisi Deos iratos fuisse mihi satis scio; qui auscultauerim ei. Horatius in Sermonibus:

--- Immeritusque laborat.
Iratis natus paries Diis: atque poetis.

Idem rursum:

--- Vertumnis, quotquot sunt, natus iniquis.

Idem in Odis:

Diuis orte bonis optime Romule Custos gentis abes.

Homerus, Iliados e.

*qeo\s2 nu/tis2 e)sti koth/eis2:

id est:

Deus quispiam iratus est.

Et Virgilius:

Diis equidem auspicibus reor, et Iunone secunda.

Eodem pertinent et haec: Solus a Dijs diligitur Antipho. Et: Dij nos respiciunt. Et: Modo Iuppiter adsit: Et: Si quem numina laeua sinunt. Et: Dexter adsit Apollo: atque id genus sexcenta passim apud poetas obuia. Erit autem venustius, si ad speciem descenderis. Vt: Hic scribit carmina, Musis, quotquot sunt, iratis. Canit irato Apolline. Eam causam egit ineptissime, planeque irata Suadela. Marte sinistro pugnauimus. Neptuno propitio nauigauimus. Mercurio, opinor, irato, cum hoc veteratore sum pactus. Irata Venere dat operam liberis, de eo, qui deformes filios progeneret. Inuita Minerua, qui parum feliciter artem exerceat.

Dextro Hercule, aut amico Hercule.

EIVSDEM est generis, sed obscurius, quod apud Horatium legitur:

Diues amico Hercule.

Et item apud Persium:

--- O si [reading uncertain: print blotted]
Sub castris crepet argenti mihi seria, dextro
Hercule. ---

Quod quidem in eos competit, qui in accumulandis opibus sunt bene fortunati. Idque inde natum existimant, quod Hercules moriturus dixerit, eos opulentos futuros, qui sibi decimam bonorum suorum partem consecrassent. Proinde locupletes plerosque ita facere solitos. Tametsi Plutarchus in problematis, huius consuetudinis aliam adfert causam, puta quod ipse quondam Hercules, boum, quos Geryoni abstulerat, in Palatino decimam partem immolarit, vel quod Romanos ab Etruscis decimari solitos liberarit.

Diis, hominibusque plaudentibus

PROVERBIALIS est et illa hyperbole, Dijs hominibusque plaudentibus:


page 62, image: s0062

pro eo, quod est, Feliciter, atque auspicato. Cicero ad Q. fratrem: Vatinium, a quo palam oppugnabatur, arbitratu nostro concidimus, Dijs, hominibusque plaudentibus. Idem libro Epistolarum familiarium primo: Neque solum dixi, sed etiam sic facio, Dijs hominibusque approbantibus. Rursus ad Q. fratrem libro 3. in diuersam sententiam vertit prouerbium: Nisi noster, inquit, Pompeius Diis, hominibusque inuitis negotium inuerterit. Quanquam hoc ipsum per se, Deos hominesque, prouerbiale nimirum est ob figuram, atque apud poetas pene solenne: Deum, atque hominum fidem, Diis, atque hominibus inuisus. Neque Deos, neque homines metuit. Homerus:

*)aqa/nato/i te qeoi\, qnhtoi/ t' a)/nqrwpoi.

id est:

Numina nescia mortis, Mortalesque homines.

Rursum:

--- *path\r a)ndrw=n te, qew=n te.

id est:

--- Parens hominumque, Deumque.

Bonis auibus. Malis auibus.

AD hoc genus pertinet et illud; Bonis aut malis auibus: cum rem feliciter, aut secus cedere significamus. Ab augurum obseruatione sumtum. Horatius in Odis:

Mala soluta nauis exit alite,
Ferens olentem Meuium.

Et rursum:

--- Mala ducis aui domum.
Quam multo repetet Graecia milite,

Atque iterum alibi:

Scriberis Vario fortis et hostium
Victor Maeonij carminis alite.

Homerus Iliados w.

*mh\ de\moi au)th\.
*)orni\s2 e)ni\ mega/roisi kako\s2 pe/leu.

Neve auis hic infausta mihi perrexeris esse.

Verba sunt Priami ad vxorem dehortantem, ne solus in castra Achillis proficisceretur, Hectoris cadauer auro redempturus, ac multa tristia, ita vt assolent mulieres, ominantem. Auersa aui dixit Latinus quispiam tragoediarum scriptor, qui de Agamemnone contra auspicia soluente ita loquitur: Soluere imperat, secundo rumore, auersaque aui. Refertur a M. Tullio libro De diuinatione primo. Ad hanc formam referenda sunt et illa: Fausto omine, Bene ominata, Bonis auspicijs, Inauspicato, Felicibus augurijs, atque id genus alia, quae ab augurum arte sumpta in communem sermonem abierunt.

Noctua volat.

EX eadem superstitione manauit illud Graecanicum: glau\c i(/ptatai, siue i(/ptato [note of the transcriber: in the print: i(/ptato ], i. Noctua volat, siue volauit. Nam priscis Atheniensibus noctuae volatus, victoriae symbolum existimabatur: propterea quod auis haec Mineruae sacra crederetur, quae quidem dicta est etiam male consulta Atheniensium bene fortunare. Qua de re copiosius aliquanto dicemus in prouerbio, Atheniensium inconsulta temeritas. Inde, rebus felicius, atque ex animi sententia succedentibus, dici consueuit: Noctua volat. Auctores Zenodotus, et Suidas. Non illepide dicitur volasse noctua, quoties res non viribus, sed pecuniarum interuentu confecta creditur, quod Atheniensium numisma noctuam haberet insculptam. Vnde et illud: Laurioticae noctuae, quod alibi recensetur. Plutarchus in vita Periclis tradit, illi, a superiore nauis tabulato concionanti, noctuam ad dextram aduolasse, ac malo insedisse: quod


page 63, image: s0063

omen effecit, vt omnes irent in illius sententiam.

Quarta luna nati.

*)en tetra/di gegennh=sqai, i. Quarta luna nati, dicuntur, qui parum feliciter nati sunt, vt auctor est Eustathius in librum Iliados secundum, propterea, quod Hercules hac luna natus feratur, cuius omnis vita voluptatum omnium expers, ac laborum plena fuit. Dici potest et in eos, qui laboribus sibi neutiquam frugiferis fatigantur, Herculis videlicet exemplo, qui iuuandis alijs sudauit, sibi inutilis. Pyrrhus apud Lucium Florum dicebat, se sibi videri Herculis sidere natum: quod, quo pluribus victoriis Romanos concideret, hoc acriores in ipsum coorirentur. Id quod Horatius eleganter transtulit ad Annibalem:

Vt hydra secto corpore firmior
Vinci dolentem creuit in Herculem.

Albae gallinae filius.

CONTRA, feliciter natum, albae gallinae filium dicimus, Iuuenalis:

--- Quia tu gallinae filius albae.

Vel quod laeta, atque auspicata Latini alba vocant: vel quod prouerbium alludit ad fatalem illam gallinam, de qua meminit Suetonius Tranquillus in Galba, his quidem verbis Liuiae: olim statim post Augusti nuptias Veientanum suum reuisenti, praeteruolans aquila gallinam albam, ramulum lauri rostro tenentem demisit in gremium. Cumque nutriri alitem, ac pangi ramulum placuisset, tanta pullorum soboles prouenit, vt hodie quoque ea villa ad gallinas vocetur. Tale vero lauretum, vt triumphaturi Caesares inde laureas decerperent. Fuitque mos triumphantibus, alias confestim eodem loco pangere. Et obseruatum est, sub cuiusque obitum, arborem ab ipso institutam elanguisse. Ergo nouissimo Neronis anno, et sylua omnis exaruit radicitus, et quicquid ibi gallinarum erat, interijt. Conueniet igitur adagium in eos, qui rara, et fatali quadam felicitate, successuque rerum vtuntur. Huic diuersum est illud apud eundem Iuuenalem:

--- Nati infelicibus ouis.

Non abhorret huic, quod scribit M. Tull. lib. epistol. familiarium septimo ad Curium: Cum enim salutationi nos dedimus amicorum, quae fit ex hoc etiam frequentius, quam solebat, quod quasi auem albam videntur bene scientem ciuem videre, abdo me in bibliothecam. Veteres enim quia inauspicatum haberi volebant, atrum, aut nigrum vocabant; quia felix, album. Vnde apud Senecam Asinius Pollio, Albutij sententias, quod inaffectatae essent et apertae, solitus est albas appellare. Quin et Graecis leuko/teron ei)pei=n dicitur, qui clarius rem explicat.

Laureum baculum gesto.

*dafni/nhn forw= bakthri/an, i. Laureum porto baculum. Suidas tradit, ita solere loqui eos, qui essent ab aliquibus insidijs appetiti, feliciterque periculum effugissent. Propterea quia laurus credita est aduersus venena remedium habere. Plinius lib. 15. demonstrat laurum lustrationibus adhiberi solitam. Videtur et aduersus fulmen huius vis tueri, quandoquidem arborum vna non icitur fulmine. Id adeo verum credidit Caesar Tiberius, vt nunquam non gestaret capite coronam lauream, vt in ipsius vita prodidit Suetonius.

Grauiora Sambico patitur.

*dhno/tera sambi/kou pa/sxei. i. Atrociora Sambico patitur. In eos, qui cruciatibus exquisitis torquentur, aut


page 64, image: s0064

quibus insignia mala accidunt. Prouerbium Plutarchus refert in Problematis Graecanicis, atque huiusmodi quandam adfert causam. Sambicus quispiam Eleus, vna cum socijs aliquot, non paucas apud Olympia aereas statuas concidit, vendiditque. Deinde maiora etiam ausus, Dianae praesidis templum diripuit. Est enim illius in Elide templum, quod Aristarcheum nominant. At ille mox comprehensus, dum socios prodere recusat, annum perpetuum exquisitis cruciatibus dilaceratus est, inter quos etiam animam efflauit. Atque hinc vulgo nata paroemia.

Foenum habet in cornu.

IN homines maledicos, ac feroces dicitur: Foenum habet in cornu. Horatius in sermonibus:

Foenum habet in cornu, longe fuge.

Inde translatum, vt Acroni placet, quod antiquitus Bobus cornipetis foenum pro signo in cornu appenderetur, quo sibi cauerent, qui forte occurrissent. Idque ideo fieri solitum Plutarchus in Problematis autumat, quod copiosiore pabulo, non modo boues, sed et equi, et asini insolentiores, ac ferociores reddantur. Vnde extat et Sophoclis dictum in tumidum quempiam, ac praeferocem; Tu, inquit, ferues, quasi pullus pabuli copia. Huic adstipulatur illud Solonis dictum apud Laertium: *to\n me\n ko/ron u(po\ tou= plou/tou genna=sqai, th\n de\ u(/brin u(po\ tou= ko/rou, hoc est, satietatem nasci ex opulentia, ex satietate ferociam. Dictum est autem aliquando, vt idem testatur Plutarchus, in M. Crassum quod in cornu foenum haberet, propterea quod haudquaquam impune lacesseretur, homo praediues ac potens, et simultatum persequentissimus. At postea Caesar dictus est ei foenum detraxisse: quod omnibus illum, vt cornipetam taurum fugientibus, ac formidantibus, ipse primus ausus fuerit illi resistere. Vsurpat adgium hoc etiam Diuus Hieronymus in epistola quadam minitans ijs, a quibus forte esset lacessendus.

Cornutam bestiam petis.

CONSIMILEM ferme sensum habet Plautinum illud: Cornutam bestiam petis, de eo, qui lacessit eum, qui paratus sit retaliare iniuriam, quemque non nisi tuo malo prouoces. Huc spectauit Horatius in Odis: Parata tollo cornua.

Dionysius Corinthi.

*dionu/sios2 e)n kori/nqw|, id est. Dionysius Corinthi. Prouerbialis allegoria, qua significamus aliquem e summa dignitate atque Imperio, ad priuatam humilemque redactum fortunam, quemadmodum Dionysius Syracusarum tyrannus expulsus Imperio, Corinthi pueros literas, ac musicam mercede docuit. Cicero epistolarum ad Atticum lib. 9. De optimatibus sit sane ita vt vis. Sed nosti illud: *dionu/sios2 e)n kori/nqw|. Quinctilianus Instit. orat. lib. 8. Est in exemplis allegoria, si non praedicta ratione ponantur. Nam, vt Dionysium Corinthi esse, (quo Graeci oens vtuntur) ita plura similia dici possunt. Hic Cicero, cum ait: Nosti illud. et Quintilianus: Quo Graeci omnes vtuntur, nimirum vterque vulgo iactatum fuisse significat. Caeterum, vnde natum sit adagium, Plutarchus aperuit, in libello, cui titulus, *peri\ th=s2 a)dolesxi/as2, id est, De futili loquacitate. Laudans enim, breuiter et grauiter dicta, commemorat et illud a Lacedaemonibus responsum Regi


page 65, image: s0065

Philippo, bellum minanti, ferocientique. *dionu/sios e)n kori/nqw|. Quibus vbi rex rescripsisset, siquando in Laconiam duxisset exercitum, euersurum se Lacedaemonios, verbo duntaxat responderunt, ai)/ka, id est, Si Plato ter nauigauit in Siciliam, non sine sinistri rumoris aspergine. Vnde Molon qui inimicum in Platonem gerebat animum, dicebat, non esse mirum, si Dionysius esset Corinthi, sed si Plato in Sicilia. Regem enim vrgebat necessitas: Platonem solicitabat ambitio.

In me haec cudetur faba.

TERENTIVS in Eunucho: At enim Isthaec in me cudetur faba: hoc est, Donato interprete, in me malum hoc recidet, in me haec vindicabitur culpa. Translatum vel a faba, quae cum siliquis exuritur, ac batuitur, aut fustibus intertunditur, ita vt fit in areis more rusticorum, non ipsa perinde laborat, sed id demum, in quo cuditur. Alii malunt ad male coctam fabam referre, quae si quando non maduerit, sed dura permanserit, ab iratis heris supra coqui caput saxo nonnunquam comminui consueuit, tanquam fabam vlciscentibus, non coquum: cum vniuersum interim malum ad coquum perveniat.

Tute hoc intristi, omne tibi exedundum est.

NON diuersum superiori Donatus admonuit illud, quod apud eundem poetam legitur in Phormione: Tute hoc intristi, tibi omne est exedendum. Verba sunt Phormionis parasiti, qui quoniam fuerat auctor consilii de ducenda puella, aequum esse putat, vt suo periculo rem item expediat. Translatum putat ab alliato rusticorum mortario. Quae quidem sententia, vel hodie quoque vulgo nostrati in ore est. Et altera huic similima: Colo quod aptasti, ipsi tibi nendum est: id est, tu incipiundi auctor extitisti, nunc idem explices oportet.

Faber compedes, quas fecit, ipse gestet.

ASVONIVS in Trochaicis suis Terentiano proverbio confine quoddam subnectit, et poetae metaphoram altera quadam interpretatur metaphora:

Tu molestus flagitator lege molesta carmina.
Tibi quod intristi, exedundum est, sic vetus verbum iubet,
Compedes, quas ipse fecit, ipsus vt gestet faber.

Competit in eos, qui sibiipsis auctores sunt malorum. Videtur autem e Theognide poeta sumptum, qui ait:

*ou)/tis2 a)nh\r fi/le ku/rne pe/das2 xalkeu/etai au)tw=|.

id est,

Vincula nemo sibi cudit carissime Cyrne.

Huic simile quiddam, humilius quidem, sed tamen aptum vulgo dicitur: Flagellum ipse parauit, quo vapularet. Idque sumptum a pueris, aut seruis, qui coguntur aliquoties ipsi parare virgas, quibus vapulent.

Ipsi testudines edite, qui cepistis.

HIS confine proverbium refertur a Graecis scriptoribus.

*au)toi\ xelw/nas2 e)sqi/esq' oi(/per ei(/leti.

id est,

Qui prendidistis, iidem edite testudines.

In eos iacitur, qui posteaquam inconsulte quippiam adorti sunt,


page 66, image: s0066

aliorum implorant auxilium, quos suo negocio admisceant. Paroemiam ex huiusmodi quodam apologo natam existimant. Piscatores aliquot, iacto reti, testudines eduxerunt. Eas cum essent inter se partiti, neque sufficerent omnibus comedendis, Mercurium forte accedentem inuitarunt ad conuiuium. At is intelligens se nequaquam humanitatis gratia vocari, sed vt eos fastidito cibo subleuaret, recusauit, iussitque vt ipsi suas testudines ederent, quas cepissent. Sunt autem, auctore Plinio, in Carmania populi, qui testudinum carnibus victitent, vnde et nomen illis attributum, xelwnofa/gois2. Apud quos affirmant inueniri testudines tanta magnitudine, vt earum testis casas integant.

Aderit Temesaeus genius.

STRABO libro Geographiae sexto refert Temesam ab Lao primam vrbem esse Brutiae, ipsius aetate dictam Tempsam, quam ab Ausoniis conditam, Thoantis comites Aetoli deinde tenuerint, atque his expulsis Brutii, demum Annibal et Romani funditus euerterint. Iuxta hanc sacellum fuisse oleastris circumseptum Politae cuidam ex Vlyssis comitibus sacrum. Hunc, quod esset a Barbaris violatus, graues iras in eo exercuisse: adeo, vt in proverbium abierit, dicerentque cauendum, ne Temesaeus genius immineret: deinde Locrensibus Epizephyreis vrbe potitis, Euthymum quendam, vt inquit Aelianus, ex Italia, illuc venisse pugilem inclytum, et insigni robore, qui et lapidem ingenti [reading uncertain: print faded] magnitudine gestauerit, qui Locris ostendi soleat. Hunc cum Polite congressum ac victorem a certamine discessisse, atque ita finitimos huius opera liberatos a tributo, quod ille consueuerat extorquere. Quin et compulisse illum, vt, quod per vim abstulerat, redderet etiam cum faenore. Atque hinc proverbium natum putant, iis, qui sordidos et iniustos quaestus faciunt, adfore Temesaeum genium, quo significabant, aliquando dependenda cum faenore, quae praeter ius, et fraude, seu vi rapuissent. Pausanias in Eliacis paulo diuersius rem narrat: nempe comitem quendam Vlyssis, ob virginem constupratam occisum fuisse, atque ob id laruas eius, nisi quotannis oblata virgine placarentur, grassari solitas, ac perniciem adferre omni sexui, atque aetati. Atque hunc quidem eius loci genium vnlgo fuisse creditum, quem Euthymus pugil Temesam reuersus compescuerit, virgine quam deuouerant, liberata atque in matrimonium accepta. Apud Strabonem locus in codice Graeco videtur non vacare menda. Sic enim legimus: w(/ste tou\s2 perioi/kous2 dasmologei=n au)tw=| kata\ to\ lo/gion, kai\ paroimi/an ei)=nai pro\s2 au)tou\s2, mhd' ei)s2 to\n h(/rwa tw= e)n teme/sh| lego/ntwn e)pikei=sqai au)toi=s2. Fortasse tolerabilior erit lectio, si tolles coniunctionem de\, et pro lego/ntwn reponas lego/menon. Caeterum cum Strabo recenseat proverbium priusquam referat cohibitum heroem, indicat potius in eos dici solitum, qui potentiorem se lacessunt. Etiamsi nihil vetat proverbium ad varios vsus accommodari.

Termeria mala.

*terme/ria kaka\, id est, Termeria mala, Veteri proverbio dicuntur ingentia, maxime, quoties mala, quae quis in alios impegerit, aliquando in ipsius caput retaliantur. Huius adagii meminit Plutarchus in vita


page 67, image: s0067

Thesei, qui cum Herculis exemplo terras obiret, nocentes quos superasset, eadem poena solitus est afficere, quam illi per saeuitiam in alios exercuissent. Nam Hercules Damascum de rupe editissima praecipitem dedit. Busyridem parentauit. Antaeum palaestra superatum occidit. Cygnum gladiatorum more confecit. Denique Termerum, humana capita confringentem, verberibus itidem contudit. Vnde in eos, in quos sua malefacta retorquentur, proverbio dicitur, Termerium malum. In hanc ferme sententiam Plutarchus in vita Thesei. Est autem supplicii genus, vel in primis fauorabile, cum poena sceleri respondet, quemadmodum de Thurino fumi venditore, fumo necato legimus. Et Perillo, quem Phalaris, aeneo impositum tauro, suo ipsius inuento perdidit. Illud perquam festiuum, quod in vita Gallieni Imperatoris refertur. Cum quidam vitreas gemmas pro veris Imperatrici vendidisset, atque ea re deprehensa, vindicari flagitaret: ille venditorem rapi iussit, tanquam leonibus obiiciendum: deinde caponem emittit, ac cunctis rem tam ridiculam admirantibus, per praeconem denunciari iussit: Imposturam fecit, et passus est, atque ita negotiatorem dimisit. Sed de Termeriis malis Suida multo aliam adfert interpretationem: nempe locum quendam esse in Caria, cui nomen Termerio, quo tyranni interdum pro carcere soleant vti. Situm autem esse inter Melum, et Halicarnassum. Ex hoc cum postea praedarentur latrones, neque depelli possent, quod esset locus admodum munitus, abiisse in proverbium. Quanquam Stephanus Termeram vrbem in Lycia ponit, quam ait a Termero sortitam vocabulum. Postremo Termeria mala dicta videri possunt, quasi extrema mala. Nam te/rma, Graece, finem significat, et termeri/an h(me/ran extremum vitae diem vocant. Porro Latini, quod summum videri volunt, ac maximum, id extremum appellant. Vt extrema dementia, extrema insania. Neque secus Graeci, e)/sxaton kako\n extremum malum pro maximo dicunt. Et e)sxa/twn e)/sxata, extremorum extrema, quasi plus quam maxima.

Neoptolemi vindicta.

*neoptole/meios ti/sis2, id est, Neoptolemi ea vindicta. Superiori similimum est, vbi quis eadem patitur, cuiusmodi patrauit in alios. Id Pausanias in Messeniacis refert, et exponit his verbis: *perih=lqe me/ntoi kai\ au)tou\s2 lakedaimoni/ous2 a)na\ xro/non h( neoptole/meios kaloume/nh ti/sis2. neoptole/mw| ga\r tw=| a)xille/ws2 a)poktei/nanti pri/amon e)pi\ e)sxa/ra| tou= e(rki/ou, sune/pese kai\ au)to\n e)n delfoi=s2 pro\s2 tw=| bwmw=\ tou= a)po/llwnos a)posfagh=nai, kai\ a)po\ tou/tou to\ paqei=n o(poi=on ti\s2 kai\ e)/drase, neoptole/meion ti/sin o)noma/zousin. id est, Sane persuasit Lacedaemonios progressu temporis Neoptolemea, sicut vocant, vindicta. Siquidem Neoptolemo, Achillis filio, qui Priamum in ipsis palatii focis occiderat, vicissim euenit, vt et ipse apud Delphos ad Apollinis aram occideretur: atque hinc ortum, vt, vbi quis idem patitur, quod in alios fecit, Neoptolemeam vindictam appellent. Euripides in Oreste sub persona Apollinis de Neoptolemo:

*qanei=n ga\r au)tw=| moi=ra delfikw=| ci/fei

id est,

In fato enim illi est Delphico gladio mori.


page 68, image: s0068

Seruire scenae.

M. Tullius seruire scenae dixit, pro eo, quod est seruire tempori, et rebus praesentibus sese accommodare. Translata ab histrionibus fabularum metaphora, qui non suopte iudicio agunt, sed hoc vnum spectant, vt quouis modo populi oculis placeant, alioqui explodendi, exsibilandique. Sic enim scribit ad Brutum: Tibi nunc populo, et scenae, vt dicitur, seruiendum est. nam in te non solum exercitus tui, sed omnium ciuium, ac pene gentium coniecti sunt oculi. Quadrabit et in eos, qui negocium aliquod susceperunt illustre, vnde necesse sit, aut cum summa laude, aut summa cum infamia discedere propter plurimorum expectationem. Porro tempori seruiendum esse viro sapienti, monuit et Phocylides.

*kairw=| latreu/ein, mh/t' a)ntipne/ein a)ne/moisin.

id est,

Temporibus semper cautus seruire memento,
Nec reflare velis aduersum flaminae venti.

Porro metaphora haec ducta est a navigantibus, quos necesse est semel ingressos mare ventorum atque aestus arbitrio ferri, frustra conaturos, si velint aduersus ista pugnare.

Vti foro.

HVIC affine est, th=| a)gora=| xrh=sqai, vti foro, pro eo, quod est, Praesentem rerum statum boni consulere, et vtcunque sese obtulerit fortuna, ita animum applicare. Terentius in Phormione: Scisti vti foro. Donatus vulgare proverbium admonet esse, ductamque metaphoram a mercatoribus, qui non ante locum commercii praescribunt quanti vendant, quae advehunt, sed secundum annonam fori, quam deprehenderint, consilium de non vendendis, aut vendendis mercibus sumunt. Seneca: Vtamur foro, et quod sors feret, aequo feramus animo. Idem epistola 72. Sub manu nasci dixit, pro ex tempore. Ergo consilium, inquit, sub die nasci debet, et hoc quoque tardum est nimis; sub manu, quod aiunt, nascatur.

Polypi mentem obtine.

EXTAT apud Graecos adagium in hunc ordinem referendum, polu/podos2 no/on e)/sxe, id est, Polypi mentem obtine. Quo iubemur pro tempore, alios atque alios mores, alium atque alium vultum sumere. Quod in Vlysse videtur Homerus laudare, qui eum polu/tropon appellat, id est, moribus versatilibus. Adagium natum est a piscis huius ingenio, de quo meminit Plinius libro nono capite 29. Praeterea Lucianus in sermone Menelai, ac Prothei: scribuntque colorem mutare maxime in metu. Nam persequentibus piscatoribus, petris affigit sese; et, cuicunque petrae adhaeserit, eius colorem corpore imitatur: videlicet, ne queat deprehendi. Quin, vt refert Basilius magnus, pisces, imagine falsa decepti, nonnunquam adnatant, vltro sese praedoni offerentes. Porro proverbium sumptum est ex Theognide, cuius hoc distichon est de polypo. Citaturque a Plutarcho in libello peri\ polufili/as2.

*polu/podos2 no/on i)sxe poluplo/kou, o(s2 poti\ pe/trh|,
*th=| prosomilh/sh|, toi=os2 i)dei=n e)fa/nh.

id est,

Mentem haebeas vafri polypi, qui protinus illa,
Se quibus admorit, saxa colore refert.



page 69, image: s0069

Clearchus in proverbiis, teste Athenaeo, citat hoc distichon, tacito auctoris nomine:

*polu/podo/s2 moi te/knon e)/xwn no/on a)mfi/lox' h(/rws2
*toi=sin e)farmo/zwn w(=n kai\ pro\s2 dh=mon i(/khe.

id est,

Polypi ingenio mihi sis nate Amphiloche heros,
Vt temet populo, quemcunque accesseris, aptes.

Citat idem carmen Plutarchus ex Pindaro. Vnde et versus ille proverbialis celebratur:

*)allote d' a)lloi=on tele/qein, kai\ xw/rou e(/pesqai.

id est:

Proque loco nunc hunc fieri, nunc expedit illum.

Qui nos admonet, vti nos ad omnem vitae rationem accommodemus, ac, Proteum quendam agentes, prout res postulabit, in quamlibet formam transfiguremus. Plutarchus item a)lloi=os2 gi/nomai, dixit, pro eo, quod est, in diuersam eo sententiam. Quod quidem notat et Aristophanes in Pluto, qui monet viuendum esse tro/pois2 e)pixwri/ois2, id est, moribus regionis, ac vernaculis. Eodem pertinet et illud, no/mos kai\ xw/ra, id est, Lex etiam ipsa regio. Quo significatum est, vnicuique regioni quaedam peculiaria esse instituta, quae hospites non damnare, sed pro virili nostra imitari, atque exprimere debeamus. Neque quisquam existimet hoc adagio doceri foedam adulationem, qua quidam omnibus omnia assentantur, aut vitiosam morum inaequalitatem, quam Horatius eleganter taxat in sermonibus, quamque historici notant in Catilina, atque in Anedio Cassio Imperatore. Nam in Alcibiade dubites, vitione, an laudi danda sit: certe felicissima quaedam et admiranda fuit morum, et ingenii dexteritas, qui sic polypum agebat, vt Athenis, dicteriis, et salibus luderet, equos aleret, comiter et eleganter viueret. Idem apud Lacedaemonios radebatur, pallium gestabat, frigida lauabat. Apud Thraces belligerabatur, ac potabat. Vbi vero peruenisset ad Tiaphernem, deliciis, mollicie, fastuque iuxta gentis morem est vsus. Sed est quaedam difficilis, ac praefracta, morosaque simplicitas imperitorum, qua postulant, vt omnes vbique ipsorum duntaxat moribus viuant, et quicquid aliis placet, id damnant. Rursum est honesta quaedam ratio, qua boni viri nonnunquam alienis moribus obsecundant, ne vel odiosi sint, vel prodesse non possint, aut vt e magnis periculis semet, aut suos eximant. Quemadmodum fecit Vlysses apud Polyphemum multa simulans, apud procos mendicum agens. Item Brutus adsimulata stoliditate. Quanquam nihil vetat in notandis vitiis vsum adagii latius trahere, nempe in homines versatili quodam ingenio natos, qui talem vbique personam induunt, quales sunt ij, cum quibus contigit agere. Quod genus eleganter descripsit Plautus in Bacchidibus: Nullus, inquiens, frugi esse potest homo, nisi qui bene et male facere tenet. Improbus cum improbis sit, harpaget, furibus furetur quod queat. Versipellem frugi conuenit esse hominem, pectus cui sapit: bonus sit bonis, malus sit malis. Vtcunque res sit ita animum habeat. Eupolis apud Athenaeum:

*)anh\r poli/ths2 polu/pous2 e)s2 to\n tro/pon.

id est.



page 70, image: s0070

Vrbanus homo, qui moribus sit polypus.

Plutarchus in causis naturalibus citat ex Pindaro versus hos.

*ponti/ou qhro\s2 xrwti\ ma/lista to\n no/on
prosfe/rwn, tai=s2 pa/sais2 poli/essin o(milei=.

id est, Marinae belluae colori maxime mentem accommodans, cum omnibus ciuitatibus consuetudinem habet. Atque eodem in loco causam reddit, cur id huic accidat pisci. Similem quandam metaphoram Aristoteles a chamaeleonte duxit, primo moralium libro. Ait enim si quis a fortuna pendeat, cum illa subinde mutetur, futurum, vt veluti chamaeleon quispiam identidem varietur, nunc felix, nunc miser, vtcunque fors alio, atque alio vultu respexerit, ita hunc quoque vultum atque animum mutare. De chamaeleonte meminit Plinius libro vigesimooctauo, capite [correction of the transcriber; in the print capipite] octauo, scribens hoc animal magnitudine ferme par esse crocodilo: caeterum spinae acutiore curuatura, et caudae amplitudine distare. Nullum, inquit, animal pauidius existimatur; et ideo versicoloris esse demutationis. Plutarchus in commentario De adulatione, scribit chamaeleontem quemvis imitari colorem, praeterquam candidum. Idem in Symposiacis conatur causam reddere de polypo, quamobrem non tantum mutet colorem, quod et hominibus accidit in metu: verumetiam sese ad saxi, quodcunque id fuerit, colorem accommodet. Sunt et aues quaedam quae colorem pariter, et vocem mutent pro temporibus anni, vt auctor est idem Plinius libro 10. cap. 29. et Aristoteles libro de natura animantium nono. In voce mutanda principatum obtinet luscinia. Vnde et apud Euripidem Hecuba Polyxenam imitari lusciniam iubet, seseque in omnem vocem vertere, si quo modo queat Vlyssi persuadere, ne perimatur.

Cothurno versatilior.

*eumetabolw/teros2 koqo/rnou, id est, Versatilior cothurno, dictum est in hominem parum constantem, lubricaque fide, quive incertae et ancipitis esset factionis: similitudine ducta a calceamento, quod Graeci ko/qornon, Latini mutata literula cothurnum vocant, quo mos erat vti tragoediarum actoribus. Erat autem tetra/gwnon kai\ a)mfoterode/cion, hoc est, quadrangulum, et vtrilibet conueniens pedi, quodque vel dextro, vel sinistro pedi poterat accommodari. Suidas addit eiusmodi fuisse, vt viris pariter ac mulieribus congrueret. Quod idem testatur illud Maronis:

--- Alte suras vincire cothurno.

Prouerbium autem duobus effertur modis, per comparationem eu)metabolw/teros2 koqo/rnou, et per denominationem, vt hominem ipsum, qui se diuersis applicat partibus, ko/qornwn appellemus. Sic enim vocatus est Theramenes rhetor Atheniensis, Prodici Chii discipulus: propterea quia, quasi duabus sederet sellis, idem et populi, et triginta virum partibus studens, et nunc huius, nunc illius factionis esse videretur, vel potius vtriusque. Plutarchus in praeceptis ciuilib. a)ll' e)n tau=qa dei= ma/lista to\n qhrame/nous2 ko/qornon u(podou/menon a)mfote/rois2 o(milei=n, kai\ mhdete/rois2 prosti/qesqai. id est, Sed hic oportet maxime Theramenis cothurnum induentem, cum vtrisque versari, et neutris accedere. Lucianus in Amoribus, w(s2 kai\ e)gw/ g' a)\n eu)cai/mhn, ei)/per h)n e)n dunatw=|, gene/sqai qhrame/nhs2 e)kei=nos2 o( ko/qornos, i(/na a)/mfw nenikhko/tos2


page 71, image: s0071

e)/cisoi badi/zoite id est, Itaque optarim sane, si modo fieri possit, Theramenes ille fieri, qui cothurnus est dictus, vt ambo ex aequo victores discederetis. Idem in Pseudologista, *kai\ o( me\n ko/qorno/n tina ei)=pen, ei)ka/sas2 au)tou= to\n bi/on a)mfi/bolon o)/nta toi=s2 toiou/tois2 u(po dh/masin. id est, Et alius ei cothurni nomen imposuit: nimirum mores hominis inconstantes et ancipites, id genus calceamentis conferens. Plutarchus indicat et Niciae duci ob morum vafriciem cothurni cognomen fuisse vulgo tributum. Male audit hoc nomine Marcus etiam Tullius. Homerus Martem, ni fallimur, submde mutantem partes, nouo verbo a)llopro/sallon appellat. Nihil autem vetat, quo minus adagium in bonam trahatur partem, vt si quis hominem facilibus moribus, et quadam ingenii dexteritate, cum quovis hominum genere congruentem ko/qornon appellet: quam ob causam Homerus Vlyssem polu/tropon dixit, quod quamvis personam apte gereret, mendici, patrisfamilias.

Magis varius, quam hydra.

*poikilw/teros2 u(/dras2, id est, Magis varius, quam hydra. De callidis, ac dolosis, quod hydra serpens sit versicoloribus notulis distincta. Apte dicetur in vafros, ac versipelles, aut etiam parum sibi constantes. Refertur senarius hic apud Athenaeum libro Dipnosophiston tertio:

*epoih/sat' au)to\n poikilw/teron taw=.

id est,

Fecistis hunc pauonibus varium magis.

His affine est, quod Mnaseae Colophonio poetae Salpae cognomen populari ioco fuit inditum, eo quod in carmine varius esset. Nam is piscis mire picturatus est, aureis rubentibusque lineis a ceruice ad caudam vsque per argentea latera certis interuallis deductis, cum alioqui sit illaudati saporis.

Gygis anulus.

*gu/gou daktu/lios2, id est, Gygis anulus. Quadrat vel in homines inconstantib. moribus, vel in fortunatos, qui veluti virgula diuina, quicquid optant, id suo arbitrio consequuntur. Huius adagii mentionem facit Lucianus in Votis, vbi quispiam optat sibi complures anulos eiusmodi, quales habebat Gyges, alium quo ditesceret, alium quo gratus et amabilis redderetur, alium per quem liceret volare, quocunque libitum esset. Nam priscorum superstitio plurimum tribuit anulorum efficaciae, ita vt venditarentur incantamentis varie efficaces: alii contra morsus ferarum: alii aduersus calumniam, alii ad alia, vel depellenda incommoda, vel commoda concilianda iis, qui gestarent. Vnde apud Aristophanem in Pluto: Dicaeus Sycophantae minanti iudicium:

*ou)de\n protimw= sou. forw= ga\r pria/menos
*to daktu/lion to/nde par' eu)da/mou draxmh=s2.

id est,

Non facio te huius, quando gesto hunc anulum,
Pretio drachmae, mercatus ipsum ab Eudama.

Et rursum in eadem fabula:

*)all' ou)k e)/nesti sukofa/ntou dh/gmatos2.

i.

Attamen ad ictum Sycophantae non inest.

Subauditur remedium. De anulo loquitur, aludens ad ferarum morsus. Natum est autem prouerbium ex huiusmodi quadam fabula, quam non grauatus est referre Plato libro de republ. secundo. Neque nos item pigebit hoc loco recensere. Gyges


page 72, image: s0072

quidam, Lydi pater, pastor quispiam erat mercenarius, eius regis, qui per id temporis imperabat Lydorum populo. Cum autem esset aliquando saeuissima tempestas coorta, imbrium maxima vis accidit, fulgura denique, terrae etiam quassatio, ita vt in ea regione, in qua tum Gyges forte pascebat armenta, terra ingenti hiatu sese diduceret. Quod cum ille animaduertisset, solus (nam caeteri pastores territi diffugerant) in hiatum descendit, atque ibi tum alia quaedam dictu mira conspexit, tum equum quendam aeneum ingentem, ac cauum. Inerat fenestra in equi latere, peream vidit in eius aluo cadauer hominis, maius humana specie. Huic nihil aderat vestium, aut gestaminum, praeter aureum anulum digito impositum. Eum vbi sustulisset, regressus e specu, paucis post diebus ad pastorum coetum rediit, in quo legatus de peculiorum rationibus, ad regem in menses singulos referendis, creatus erat. Hic, cum apud alios assedisset, animaduertit, vt, si quando forte gemmam anulo inclusam introrsum verteret, repente fieret, vt a nemine conspiceretur, ac proinde quasi non adesset, ita de eo reliqui fabularentur. Quod quidem factum admiratus, rursum anuli palam extrorsum conuertit, moxque pastoribus conspicuus esse coepit. Eius rei cum ille diligentius, et saepius fecisset periculum, iamque sat exploratum haberet, hanc inesse vim anulo, vt, versa ad se gemma, inconspicuus esset, versa ad alios, conspicuus, effecit vt pastorum nomine legatus ad regem mitteretur. Profectus et vxorem regiam stuprauit, et de rege trucidando, cum ea consilium iniit. Denique, confecto illo, ipse, regina in matrimonium ducta, e pastore repente factus est rex, idque anuli fatalis beneficio. Meminit eiusdem lib. de rep. 10. Refert et M. Tullius lib. de officiis tertio. Porro Herodotus libr. 1. rem multo aliter narrat, nec vllam anuli facit mentionem. Huic simillimum illud: a)/|dou kunh\, id est, Orci galerus, quod alio reddemus loco.

Virgula diuina.

AB hoc non admodum dissidet virgula diuina, quoties quicquid optamus, id citra humanam operam, quasi diuinitus nobis significamus contingere. Propterea quod antiquitas, quemadmodum in anulis, ita et in virgis ferendis existimauit aliquam fatalem, ac ceu magicam inesse virtutem. M. Cic. lib. de Officiis primo: Quod si nobis omnia, quae ad victum, cultumque pertinent, virgula, vt aiunt, diuina suppeditarentur. Citatur aliquoties et apud Nonium Marcellum, Varro in Virgula diuina, vt appareat hunc fuisse titulum alicuius ex Menippeis, qui nimirum et ipsi plerique feruntur prouerbiales. Adagium natum videri potest potissimum ab illa virga Homerica, quam ille Palladi tribuit, adeo celebri, vt de ea Antisthenes Cynicae sectae conditor, librum conscripserit, eam cum suo, vt coniicio, baculo conferens. Huius locis compluribus meminit Homerus, cum Vlyssem e sene squalido repente in iuuenem vertit, nitidumque facit, ac formosulum, Odisseae N.

*(ws2 a)/ra min fame/nh r(a/bdw| e)pema/ssat' a)qh/nh.

id est,

Sic effata virum virga demulsit Athena.

Eundem rursus ex iuuene vertens in senem, Odysseae p.

*)agxi paristame/nh laertia/dhn o)dush=a


page 73, image: s0073

*pa/bdw| e)piplhgui= a pa/lin poi/hse ge/ronta.

id est,

Cominus assistens Ithacensem Pallas Vlyssem
Restituit senio diuinae verbere virgae.

Rursum in eodem libro, cum eum iuuentuti reddit, ac robur adauget:

*)=h kai\ xrusei/h| r(a/bdw| e)pema/ssat' a)qh/nh.

id est,

Dixit, et aureola virga demulsit Athene.

Eundem ad modum Mercurio quoque vt incantatori virgam monstrificam tribuit, quam caduceum vocant, Odisseae w.

*e)/xe de\ r(a/bdon meta\ xersi\n
*kalh\n xrusei/hn, th=|d' a)ndrw=n o)/mmata qe/lgei,
*wn e)qe/lei, tou=s2 d' au)=te kai\ u(pnw/ontas2 e)gei/rei.

id est,

Tum manibus virgam capit aureolam, atque decoram,
Hac, quibus est visum, demulcet lumina somno,
Atque aliis rursum dissoluit lumina somno.

Eadem ferme repetit Odysseae E. et Iliad. *w.

*au)ti/k' e)/peiq' u(po\ possi\n e)dh/sato kala\ pe/dila
*)ambro/sia, xru/seia, ta/ min fe/ron h) me\n e)f' u(grh\n
*)hd' e)p' a)pei/rona gai=an a(/ma pnoih=s2 a)ne/moio.
*ei(/leto de\ r(a/bdon, th=| a)ndrw=n o)/mmata qe/lgei
*(wn e)qe/lei. tou\s2 d' au)=te kai\ u(pnw/ontas2 e)gei/rei.

id est,

Mox vbi iam pedibus talaria subdidit aurea,
Pulchraque et ambrosiam spirantia, quae simul illum
Aera per liquidum, simul ampla per aequora vastae
Telluris, venti flaetu comitante, ferebant.
Tum virgam capit, hac demulcet lumina somno
Quorumcunque velit, somnum quoque pellit eadem.

Hunc imitatus Maro, sic eiusdem caduceum describit Aeneidos 4.

Tum virgam capit. hac animas ille euocat orco
Pallentes, alias sub tristia tartara mittit.
Dat somnos, adimitque, et lumina morte resignat.
Illa fretus, agit ventos, et turbida tranat Nubila.

Neque Circae ad sua monstra peragenda virga defuit in transformandis sociis Vlyssis, Odys. *k.

*ra/bdw| peplhgui=a kata\ sufe/oisin e)e/rgnu.
*oi( de\ suw=n me e)/xon kefala\s2.

id est,

Compulit in numerum porcorum verbere virgae
Percussos, et erant illis capita ecce suilla.

Rursum paulo inferius:

*(oppote/ken ki/rkh s' e)la/sei perimh/kei+ r(a/bdw|.

id est,

Circe vbi te feriet praelongae verbere virgae.

Aliquanto post, Vlysses solus, epoto Circes poculo, non transformatus in pecudem,

*au)ta\r e)pei\ dw=ke/n te kai\ e)/kpion, ou)de\ m' e)/qelcen
*ra/bdw| peplhgui=a.

id est,

Verum vbi porrectum poclum ebiberam, neque virga ictum me demulsit.

Denique, cum ad gratiam Vlyssis, socios pristinae restituit figurae, virgae ministerium adhibuit. Fortassis huc pertinet, quod regibus etiam virga tribuebatur, quam sceptrum vocant. Vnde apud Homerum aliquoties,


page 74, image: s0074

*skhptou=xoi basilei=es2 [note of the transcriber: in the print (but see the custos in page 73): *shptou=xoi. ], i. Sceptrigeri reges. Eodem respicit, quod alibi retulimus, laureum porto baculum.

Stultus stulta loquitur.

Euripides in Bacchis. *mwra\ ga\r mwro\s2 le/gei. i. Nam stulta stulti oratio est. Totidem verbis Esaias eam sententiam extulit. Seneca ad Lucilium: Apud Graecos, inquit, in prouerbium cessit: Talis hominibus fuit oratio, qualis vita. Hoc cuiusmodi fuerit, parum liquet, nisi quod tale quoddam carmen extat, Graecis celebratum:

*)andro\s2 xarakth\r e)k lo/gou gnwri/zetai.

i.

Hominis figura oratione agnoscitur.

Democritus Philosophus apud Laertium orationem ei)/dwlon tou= bi/ou, id est, vitae simulacrum, quandamque velut vmbram esse dicebat. Qua quidem sententia nihil dici poterat verius. Nam nullo in speculo melius, expressiusque relucet figura corporis, quam in oratione pectoris imago repraesentatur. Neque secius homines ex sermone, quam aerea vasa tinnitu dignoscuntur.

Oculis magis habenda fides, quam aurib.

*)wti/wn pisto/teroi o)fqalmoi\. i. Oculis credendum potius quam auribus. Quae cernuntur, certiora sunt, quam quae audiuntur. Item Horatius:

Nec retinent patulae commissae fidelius aures.

Idem in arte poetica:

Segnius irritant animos demissa per aurem,
Quam quae sunt oculis subiecta fidelibus, et quae
Ipse sibi tradit spectator. ---

Quanquam id quidem paulo alienius. Propius huc pertinet, quod Plautus manus Lenae vocat oculatas, non auritas, vt quae id demum crederent, quod viderent. Rursum, quod historia quam gestarum rerum esse volunt, dicta sit para\ to\ i(storei=n, quod est videre. Postremo sigmentum illud Virgilianum de duabus apud inferos portis: Eburna, qua significant ea, quae per os exeunt, ob dentium eburnum candorem; Et Cornea, qua, quae conspiciuntur oculis, volunt intelligi, ob pupularum nigrorem. In summa, ad cognitionem magis faciunt aures, ad fidem faciendam certiores sunt oculi. Vnde et vulgo, si quis fabulam narret, parum verisimilem, rogare consueuimus, num ea conspexerit. Quod si neget, verum audisse modo, ridetur. Prouerbium refertur in epistola Iuliani ad Leontium: o( lo/gos2 poi=os2 o( qou/rios2, w)=ta ei)=pen a)nqrw/pois2 o)fqalmw=n a)pistotera. i. Sermo quidam Thurius dixit, aures hominibus minus esse fideles, quam oculos. Thurium appellauit, indicans Herodotum dicti auctorem, vel ob impetum diuinum, vel quod is scriptor apud Thurios vixit, et mortuus est. Sumptum est autem ex Chione, w)=ta ga\r tugxa/nei a)nqrw=poisin e)o/nta a)pisto/tera o)fqalmw=n. id est, Nam aures hominibus minus fideles sunt, quam oculi.

Diomedis et Glauci permutatio.

QVAE refertur apud Homerum Diomedis, et Glauci permutatio, in prouerbium abijt, quoties inaequalem commutationem significamus, hoc est, deteriora pro meliorib. reddita, xru/sea xalkei/wn, i. aurea pro aereis. Nam libro Iliados sexto, poeta Glaucum quempiam inducit, Hippolochi filium, Lyciorum ducem, iactantiusculum et ostentatorem magis, quam pugnacem. Contra Diomedem vafrum, callidumque. Hi duo congrediuntur monomaxhso/menoi, id est, singulari certamine inter se dimicaturi. At Glaucus, rogatus a Diomede, quisnam hominum, aut deorum esset, longa oratione natalium suorum seriem exposuit, patriam Lyciam,


page 75, image: s0075

ciuitatem Ephyram indicauit. Mox Diomedes, vtpote Graecus, hominis barbari stuporem ex orationis arrogantia intelligens, illudendum magis ratus, quam occidendum, respondit suis maioribus cum illius progenitoribus vetus hospitium, ac necessitudinem intercessisse, muneraque hospitalia, quae xenia vocant, inter ipsos vltro, citroque data. Iamque defixa humi lancea, coepit hortari, vt omissa pugna, maiorum suorum amicitiam inter ipsos renouarent, alterque alteri in Lycia, alter in Argo hospitem praestaret, simulatque incolumes in patriam redissent. Interim si quando forte fortuna occurrissent, armis inuicem abstinerent, inter se duntaxat religionem hospitij custodientes, in reliquos nihilominus iure belli vsuri. Tum, ne id videamur, inquit, proditione magis, quam hospitij obseruantia facere, arma intet nos permutemus, quo reliquus exercitus intelligat, nos maiorum necessitudine deuinctos esse. Quibus dictis, vterque ex equo desilijt, datis dextris, ac, fide pacta, veluti foedus quoddam hospitij sanxerunt, permutatis armis, sed admodum inaequalibus.

*)enq' au)=te glau/kw|, inquit Homerus,
kroni/dhs2 fre/nas2 e)ce/leto zeu\s2,
*(os2 pro\s2 tudei/dhn diomh/dea teu/xe' a)/meibe
*xru/sea xalkei/wn, e(kato/mboi' e)nneabei/wn.

Iuppiter hic stupidum spoliauit pectore Glaucum,
Qui cum Tydide mutarit protinus arma, et
Aurea donarit sibi reddenti area, centum
Bobus emenda daret demens, pro vilibus, atque
Quae vix esse nouem dicas redimenda iuuencis.

Vsurpatum est adagium passim a laudatissimis auctoribus. Plato in Phoedro, faciens Socratem Alcibiadi suo more respondentem, quod lucri cupidus formam corporis, forma mentis meliore commutare vellet, kai\ tw=| o)/nti xru/sea xalkei/wn diamei/besqai noei=s2. id est. Et cum his, quae vere aurea sunt, aereis commutare cogitas. Quanquam interpres pro aereis, vertit aurichalcum. Item Aristoteles quinto Moralium libro de iustitia. Qui vero dat sua, quemadmodum Diomedi arma sua dedit Glaucus, vt dicit Homerus, xru/sea xalkei/wn, et reliqua. Plutarchus, aduersus Stoicos scribens, eleganter huc torquet, vt dicat, non admodum iniquam fuisse permutationem Glauci, propterea quod arma ferrea non minus vsui sint pugnaturis, quam aurea: sed, qui corporis valetudinem anteponit honesto, aut virtutem quit ob bonam corporis valetudinem, is vere permutat xru/sea xalkei/wn. Cic. in Epist. ad Atticum lib. 6. Habes ad omnia non, vt postulasti, xru/sea xalkei/wn, sed pari a paribus respondimus. Vtrunque prouerbium esse significat Cicero, Par pari, de aequali pensatione, xru/sea xalkei/wn, de inaequali commutatione. Plinius iunior in epist. ad Flaccum: Recipiens epistolas steriles, et simpliciter ingratas, ac ne illam quidem solertiam Diomedis in permutando munere imitantes. Martialis in epigrammatis:

Tam stupidus nunquam nec tu puto Glauce fuisti, *xru/sea donanti xa/lkea qui dederas.

A. Gellius Noctium Atticarum li. 2. Caecilianam translationem cum ipso Menandro, quem verterat, componens, atque expendens, ostendensque quantum a Graecanica venustate degeneret: Diomedis, inquit, hercle arma, et Glauci, non dispari magis pretio aestimata sunt. Fit huius adagij mentio etiam in prooemio Pandectarum iuris Caesarei,


page 76, image: s0076

his verbis. Nostris temporibus talis legum inuenta est permutatio, qualem apud Homerum patrem omnis virtutis, Glaucus et Diomedes inter se faciunt, dissimilia permutantes. Nam ille significat pro relictis inutilibus, ac fastidiendis voluminibus, recepta tum meliora, tum breuiora, hoc est, permutationem factam vehementer inaequalem. Ergo conueniet vti, quoties officium aut munus longe impari munere pensatur, aut contra. Aut quoties aliquis rem pecuniariam auxit, sed dispendio famae: magistratum assecutus est, sed iactura bonae mentis: lautam fortunam reperit, sed amisit animi tranquillitatem.

Multae regum aures, atque oculi.

*)wta kai\ o)fqalmoi\ basile/wn polloi\, i. Aures, atque oculi regum multi, quod per exploratores obseruent, quid quisque dicat, faciatve. Idem refertur a Luciano in libello, cui titulus, De mercede seruientibus, ac rursus, aduersus ineruditum. Eiusdem meminit et Aristoteles in tertio Politicorum. Hoc genus homines Graeci vocant w)takousta\s2, quos primus Darius minor adhibuit, sibi diffisus. Dionysius Syracusanus addidit prosagwgi/das2, id est exploratores, auctore Plutarcho. Allegoria inde ducta est, quod regibus complures vbique sunt exploratores, atque ob id oculi regum dicuntur, complures auscultatores, quibus velut auribus vtuntur. Neque desunt manus, et pedes quamplurimi, fortassis ne ventres quidem. Vide, cuiusmodi portentum sit tyrannus, et quam formidandum, tot oculis, ijsque emissitijs, tot auribus, ijsque tam asininis, ac longis, tot manibus, tot pedibus, tot ventribus, ne reliqua parum honesta commemorem, instructum. Aristophanes in Acharnensibus, Pseudartabam, regis oculum appellat, quod per eum cognosceret, quid ageretur. Aliter autem Andromache apud Euripidem, filium vitae oculum vocat:

*ei)=s2 pai=s2 o(\ d' h)=n moi loipo\s2, o)fqalmo\s2 bi/ou.

id est:

Erat relictus gnatus hic mihi vnicus,
Vitae oculus.

Propterea quod vnicum esset in vita oblectamentum. Nam oculo nihil carius. Vnde, quos admamus, oculos vocamus.

Longae regum manus.

QVOD ab Ouidio scriptum est:

An nescis longas regibus esse manus.

Etiam vulgo in ore est: A regibus cauendum, quod eis praelonga sint brachia. Nimirum, quod per suos, quibus brachiorum vice vtuntur, possint etiam procul dissitos affligere. Potest et ad tempus referri, quod reges, etiam si diutius dissimulent, soleant tamen aliquando poenam sumere de ijs, quibus infensi fuerint: vel Homero teste, apud quem Iliados A. Calchas ad hunc loquitur modum:

*krei/sswn ga\r basileu\s2, o(/te xw/setai a)ndri\ xe/rhi.
*ei)/per ga\r te xo/lon ge kai\ au)th=mar katape/yh|,
*)alla/ ge kai\ meto/pisqen e)/xei ko/ton, o(/fra tele/ssh|.

id est:

Rex Deus est, quoties succensuit inferiori.
Quanquam etenim in praesens feruentem concoquit iram,
Post odit tamen, vsque odium dum expleuerit vltus.



page 77, image: s0077

Clauum clauo pellere.

*(hlw| to\n h(=lon e)kkrou/ein, id est. Clauum clauo pellere. kai\ pa/ttalon patta/lw| e)ce/krousas2, id est, paxillum paxillo pepulisti, id est, malum alio malo depulisti. Lucianus in Philopseude, kai\ h(/lw|, fasi\n, e)kkrou/eis2 to\n h(=lon, id est.

Et clauo, quod aiunt, extundis clauum.

Idem in Apologia: *de/doika mh\ pro\s2 th=| e)piferome/nh| kathgori/a| kolakei/as2 ai)ti/an proslabw\n, kata\ eu(ri/skwmai, h(/lw|, fasi\n, e)kkrou/wn to\n h(=lon, tw=| mei/zwnito\n smikro/teron. i. Vereor, ne si ad intentatum crimen, etiam adulationis accusationem adiunxero, clauum, quod aiunt, clauo pellere videar, maiore minorem. Aristoteles lib. Politicorum quinto, cap. penultimo, scribit, tyrannis amicos esse viros improbos, et adulatores. Nam hos demum illis vtiles esse, quippe malos ad mala. kai\ xrh/simoi oi( ponhroi\, ei)s2 ta\ ponhra\. h(/lw| ga\r o( h(=los2, w(/sper h( paroimi/a. i. Clauus enim clauo, subaudi, truditur, vt habet prouerbium. Synesius ad Olympium: *aupou=si th\n e)kklhsi/an a)llo/trioi ponhroi\, dia/bhqi kat' au)tw=n. patta/loi ga\r patta/lous2 e)kkrou/ontai. i. Ecclesiam vexant externi improbi, illos inuade. Nam paxilli paxillos excutiunt. D. Hieronymus ad Rusticum monachum: Philosophi seculi, inquit, solent amorem veterem amore nouo, quasi clauum clauo, pellere. M. Tullius Tusculanarum quaestionum libro quarto: Loci denique mutatione tanquam aegroti non conualescentes, saepe curandus est, etiam nouo quodam amore veterem amorem, tanquam clauum clauo eijciendum putant. Iulius Pollux in nono libro scribit, adagium esse natum a lusu quodam, qui kindalismo\s2 vocetur, quo paxillum argillosae terrae infixum, altero impacto paxillo excutiebant: Citatque senarium hunc prouerbialem:

*(hlw| to\n h(=lon, patta/lw| to\n pa/ttalon.

id est:

Clauumque clauo, perticamque pertica.

Locus igitur adagio, non modo cum vitium vitio, malum malo, dolum dolo, vim vi, audaciam audacia, maledicentiam maledicentia retundimus: verumetiam, quoties rem, vtcunque molestam, diuersa molestia profligamus: vt, cum libidinum incitamenta, laboribus obruimus: curam amoris alijs maioribus curis domamus. Eusebius in Hieroclem: *dai/monas2 ga\r a)pelau/nei, a)/llon a)/llw|, h(= fasi\, dai/moni. i. Daemonas enim abigit, alium alio, quemadmodum aiunt, daemone, mirum ni adludens ad hoc prouerbium. Nec abhorret his ille Publij Mimus:

Nunquam periclum sine periclo vincitur.

Malo nodo malus quaerendus cuneus.

AD hanc sententiam alludit et illud:

Malo nodo malus est quaerendus cuneus.

Ita diuus Hieronymus ad Oceanum: Interim iuxta vulgare prouerbium, malo arboris nodo malus cuneus requirendus est. Eo licebit vti, quoties malum simili malitia retundimus. Sumptum a sectoribus roborum, qui, siquando durior in ligno nodus inciderit, nolunt in eo periclitari securim, verum cuneum quempiam durum magis, quam bonum inserunt. Congruit huic illud Sophoclis apud Plutarchum: e)n tw=| peri\ th=s2 eu)qumi/as2.

*pikra\n xolh\n klu/sousi farma/kw| pikrw=|.

id est:

Remedio amaro bilem amaram diluunt.

Malum malo medicari.

*to\ kako\n kakw=| qerapeu/ein, id est.


page 78, image: s0078

Malum malo medicari. Est malum aliud alio malo tollere. Sophocles in Aiace Mastigophoro:

*eu)/fuma fw/nei, mh\ kako\n kakw=| didou=s2
*)/akos2, ple/on to\ ph=ma th=s2 a)/ths2 ti/qei.

id est.

Bene ominata loquere, ne malum malo
Medicans, et hancce noxam adaugeas tibi.

Dehortatur Aiacem Tecmessa, ne malo insaniae addat alterum maius malum spontaneam caedem sui. Et Herodotus in Thalia: mh\ to\ kako\n tw=| kakw=| i)w=. id est. Ne malo medearis malo.

Morbum morbo addere.

MORBVM morbo addere, id est, conduplicare malum. Euripides in Alcestide:

*mh\ nosou=nti/ moi no/son
*prosqh=s2. a(/lis2 ga/r sumfora=| baru/nomai

id est.

Ne tu mihi morbo laboranti alterum Appone morbum; nam sat hoc premor malo.

Eiusdem figurae est Homericum illud Iliad. c.

--- *mh/ pou/ tis2 e)f' e(/lkei e(/lkos2 a)/rhtai [note of the transcriber: in the print: pou ti\s2 ].

id est

Vulneri vti ne quis vulnus tibi forsitan addat.

Sophocles item:

*deute/ran e)/paisas2 e)pi\ no/sw| no/son.

id est.

Morbo quidem morbum addidisti tu alterum.

Non alienum est ab hac forma, quod est apud Homerum Iliados H. aino/qen ai)nw=s2, cum indicamus acerbis addi acerbiora. Sic enim ibi loquitur Menelaus:

h)= me\n dh\ lw/bh ta/deg' e)/ssetai ai)no/qen ai)nw=s2.

id est.

Dedecori res ista profecto dedecus addit.

Ignem igni ne addas [correction of the transcriber; in the print adas]

*mh\ pu=r e)pi\ pu=r, id est, Ne incendium incendio addas. Vsurpatur a Platone. Sensus liquet. Ne calamitatem adiungas calamitati, ne commotum magis etiam commoueas. Diogenianus putat a carbonario quodam esse natum, qui inualescente incendio conflagrarit, clamans interim mh\ pu=r e)pi\ pu=r. Plato libro De legibus secundo, vetat, ne pueri ad annum vsque duodeuigesimum vinum bibant, ne, si vini calor accesserit ad feruorem aetatis, ignem igni suggerere videantur. Idem Plutarchus in Praeceptis coniugalibus: mh\ pu=r e)pi\ pu=r gu/nhtai, id est Ne ignis ad ignem accedat. Vtirur idem, cum alijs aliquot locis, tum in praeceptis De valetudine: i(/na ou)=n mh\ pu=r e)pi\ pu=r, w(/s2 fasi, plhsmonh/ tis2 e)pi\ plhsmonh=| kai\ a)/kratos2 e)pi\ a)kra/tw| ge/nhtai. id est. Vt ne igitur ignis ad ignem, quemadmodum prouerbio dicitur, expletio ad expletionem, merum ad merum addatur.

Oleum camino addere.

AFFINEM huic habet sententiam, Oleum camino addere, pro eo, quod est: Malo fomentum, ac velut alimoniam suppeditare, quo magis ac magis augescat. Horatius in Satyris. Adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino. Id est, Adde maioris insaniae materiam. Vsurpat hoc diuus Hieronymus ad Eustochium: Vinum, et adolescentia duplex est incendium voluptatis. Quid oleum flammae adijcimus?

Oleo incendium restinguere.

*)elai/w| pu=r sbennu/eis2, id est. Oleo restinguis incendium, dici solitum, vbi quis ea admouet remedia, quae malum magis ac magis exacerbent. Veluti,


page 79, image: s0079

si quis animi tristitiam foedis voluptatib. obruere conetur. Aut si quis offensum, iurgijs, et conuicijs velit placare. Quod si dicatur ei)ronikw=s2, nihil differet a proximo. Huc respexit Lucianus in Timone, cum ait: Si quem aspexerit incendio conflagrantem, pice, atque oleo se velle restinguere.

Vlulas Athenas.

*glau=kas2 ei)s2 a)qh/nas2, id est, Vlulas Athenas: subaudiendum, portas, aut mittis. Conueniet in stultos negotiatores, qui merces eo comportant, vbi per se magis abundant, vt si quis in Aegyptum frumentum, in Ciliciam crocum inuectet. Venustius fiet, si metaphora ad res animi transferatur, vt si quis doceat doctiorem, carmina mittat poetae, consilium det homini consultissimo. Cicero ad Torquatum: Sed rursus glau=kas2 ei)s2 a)qh/nas2, qui haec ad te. Idem ad fratrem: Et tibi versus, quos rogas, hoc est, Athenas noctuam mittam. Aristophanes, e)n o)/rnisin

*ti/ fh=s2, ti/s2 glau=k' a)qh/naz' h)/gage,

id est:

Quid ais? quis, oro, vehit Athenas noctuam?

Vsurpat idem atque exponit Lucianus in Epistola ad Nigrinum: Porro paroemia inde fluxit, quod noctua in Attica plurima est, ei regioni quasi peculiaris. Fertur autem versari in Laureo Atticae loco, vbi auri metalla sunt, vnde et Laureoticae noctuae vocantur. Haec auis Atheniensium populo quondam erat gratissima, ac Mineruae sacra habebatur, propter oculos caesios, quibus etiam in tenebris perspicit, quae vulgus auium non videt. Vnde, et auspicata consilijs credebatur, id quod indicat prouerbium, glau\c i(/ptatai, id est, Noctua volat. Dictum est et illud de Minerua, quod Atheniensium male consulta, in bonum exitum verterer. Daemon autem apud Aristophanis interpretem existimat, non ob id solum dici, noctuas Athenas, quod Athenis noctuarum sit copia, sed quod in nummis etiam tum aureis, tum argenteis Atheniensium noctua inscalpi solebat, vna cum facie Mineruae. Porro nummus appellabatur tetra/draxmon, id est, quatuor drachmarum, cum aurea soliti fuissent vti nomismatibus didrachmis, quorum insigne erat bos: vnde etiam natum est prouerbium illud: Bos in lingua. Sunt, qui tradunt apud eosdem fuisse triobolum, quod et hemidrachmium appellant. Nam drachma senos obolos continet. Trioboli nomisma, ex vna parte Iouis effigiem habebat, ex altera noctuae. Proinde absurdum videbatur noctuam Athenas deportare, cum illic passim omnia noctuis abundarent. De nomismate Atheniensi testatur et Plutarchus in vita Lysandri, cum de seruo meminit, qui domini sui furtum ai)nigmatikw=s2 indicans, ait: multas sub tegulis cubare noctuas: ostendens illic abditas pecunias, noctuis insignitas.

Memorem mones, doctum doces, et similia.

IDENTIDEM in Plautinis, ac Terentianis comoedijs occurrit: Memorem mones, et doctum doces. Idem pollet Graecanicum illud: lalei=s2 pro\s2 e)/xonta th\n e)pisth/mhn, id est Loqueris ei, qui ipse rem calleat, kai\ ei)do/ti le/geis2, id est, Scienti narras. Plato in Hippia maiore, ei)do/ti me\n e)rei=s2 w)= sw/krates2, id est. Haec scienti Socrates narrabis. Euripides in Hecuba:

*ou) kaino\n ei)=pas2, ei)do/si d' w)nei/disas2,

id est:

Dixti nouum nil, sed probe scientibus
Haec opprobrasti.



page 80, image: s0080

Homerus cum alias aliquoties, tum Odyss. *r.

*gino/skw, frone/w, ta/ ge dh\ noe/onti keleu/eis2.

id est.

Et noui, et teneo, iam narras ista scienti.

Idem Iliados y de Nestore admonente filium,

*muqei=t' ei)s2 a)gaqa\ frone/wn noe/onti kai\ au)tw=|.

id est:

Dixit amico animo, licet haec per se sapienti.

M. Tullius lib. Epist. ad Atticum nono, Mirandum enim in modum Cn. noster Syllani regni similitudinem concupiuit ei)do/si le/gw.

Si crebro iacias, aliud alias ieceris.

ARISTOTELES in libello De diuinatione, quae fit ex insomnijs, versum huiusmodi prouerbialem citat:

Si crebro iacias, aliud alias ieceris.

Quo significatum est, oportere rem saepius tentare, neque defatigari protinus, si quando parum ex animi sententia ceciderit. Futurum enim, vt iterum atque iterum periclitanti, felicius aliquando cadat. Aristotelis verba sunt haec: w(/sper me/n kai\ le/getai. a)\n polla\ ba/llhs2, a)/llot' a)lloi=on balei=s2. Agit autem de insomnijs melancholicorum, in quibus non existimat esse diuinationem vllam, tametsi fit nonnunquam, vt quidem euentus somnijs illorum respondeant. Sed non esse mirandum, cum vitio naturae plurima, ac varia somnient, aliquando existere sumptw/mata id est, casus, qui forte pariter sic eueniant, vt est ab illis somniatum. Themistius hunc locum sic circumloquitur, interprete Barbaro: Nam, qui totum diem iaculantur aliquando collimant, et praemium capiunt. Vetus adagium est: Si saepe iactaueris, aliquando Venerem iacies. Sunt, qui putent, nec absurde, metaphoram a sagittarijs, non ab aleatoribus esse ductam. Nam et hoc significat ba/llein. Subesse vero argutiam in eo verbo, quod in priore parte significat mittere sagittam, in posteriore ferire. Fit autem, vt, qui crebrius iaculentur, vel fortuito aliquando scopum attingant. Tametsi M. Tullius libro De diuinatione secundo, de symptomatis agens, de quibus modo dictum est a nobis, ad vtrumque refert metaphoram. Quis est enim, inquit, qui totum diem iaculans non aliquando collimet? Totas noctes somniamus, neque vlla fere est, qua non dormiamus, et miramur aliquando id, quod somniamus euadere? Quid est tam incertum, quam talorum iactus? Tamen nemo est, quin, saepe iactans, Venerem iaciat aliquando, nonnunquam etiam iterum, ac tertium. Porro Veneris iactum in hoc lusus genere fuisse quondam felicissimum, palam arguit apud Suetonium Octauius Augustus in epistola quadam ad Tiberium: Inter caenam, inquit, lusimus gerontikw=s2 et heri, et hodie. Talis enim iactaris, vt quisque Canem aut Senionem miserat, in singulos talos singulos denarios in medium conferebat, quos tollebat vniuersos qui venerem iecerat, Hactenus Augustus. Quadrabit et in eos, qui casu, non arte quippiam assequuntur. Extat et hodie vulgo iocus prouerbialis in caecum, qui cornicem iaculo fixerit.

Malum consilium.

MALVM consilium consultori pessimum. Senarius est prouerbialis in eos, in quorum caput recidit, quod alijs perperam consuluerunt. Siquidem, vt dicunt Graeci, i(ero\n h( boulh\, id est, Sacra quaedam res est consilium. Atque vt est libenter accipiendum, cum res postulat, ita est religiose,


page 81, image: s0081

citraque fraudem dandum, si quis egeat. Alioqui non defuturum est numen aliquod, quod poenas repetat ab eo, qui rem sacram, ac diuinam, perfidia violarit. Aulus Gellius Noctium Atticarum lib. 4. cap. 5. putat adagium hoc ex historia quadam natum, eamque ex annalibus Maximi, narrationibusque Verrii Flacci refert ad hunc modum: Statua Romae in comitio posita Horatii Coclitis viri fortissimi de caelo tacta est. Ob id fulgur piaculis luendum, aruspices ex Hetruria acciti, inimico atque hostili in populum Romanum animo, instituerant eam rem contrariis religionibus procurare, atque illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi, quem sol oppositu circum vndique aliarum aedium nunquam illustraret. Quod cum ita fieri persuasissent, delati ad populum proditique sunt: et cum de perfidia confessi essent, necati. Constititque eam statuam perinde, vt verae rationes post compertae monebant, in locum editum subducendam, atque ita in area Vulcani sublimiore loco statuendam. Eaque res bene et prospere Reip. cessit. Tunc igitur, quod in Hetruscos aruspices animaduersum, vindicatumque fuerat, versus hic scite factus, cantatusque a pueris, vrbe tota fertur:

Malum consilium, consultori pessimum est.

Hactenus quidem Gellius. Porro Valerius Maximus lib. 7. rem quandam haud dissimilem memorat de Papirio Cursore, qui cum consul Aquiloniam obsideret, velletque proelium committere cum hostibus, nisi si quid auspicia refragarentur, ac consultus pullarius suaderet, vti committeret, cum aues infausta nunciassent, re cognita pullarium in prima acie constituit. Is primo traiectus telo violatam religionem expiauit. Meminit huius rei T. Liuius decad. 1. lib. 10. Nec dissimile est quod refert Socrates in historia tripartita, Eutropius Eunuchus, dum studet in quosdam, qui ad templum confugerant, animadvertere, persuasit Imperatori, vt ferretur lex, qua templi religio nulli prodesset nocenti. Lata lege, factum est, vt Eutropius, cum offendisset Caesarem, confugeret sub altare, vnde protractus capite plexus est, suo ipsius consilio perditus. Virgilius tacite notauit paroemiam in Aeneidos 12. lib. cum ait:

--- Cadit ipse Tolumnius augur,
Primus in aduersos telum qui torserat hostes.

M. Varro lib. de re rust. 3. cap. 2. palam citat adagium his verbis: Opinor inquam, non solum, quod dicitur, Malum consilium consultori esse pessimum, sed etiam bonum consilium ei, qui consuluit, et qui consulitur, bonum habendum. Sophocles in Electra:

*boulh=s2 ga\r ou)de/n e)stin e)xqi/on kakh=s2

id est,

Res nulla consilio nocentior malo.

noxam ad eum referens, cui consilium datur. Apparet autem senarium hunc Latinum, id quod et Gellius admonuit de Graecis illis Hesiodi versibus expressum esse, qui leguntur in opere, cui titulus e)/rga kai\ h(me/rai.

*oi( au)tw=| kaka\ teu/xei a)nh\r a)/llw| kaka\ teu/xwn.
*(h de\ kakh\ boulh\ tw=| bouleu/santi kaki/sth.

id est,

Ipse sibi nocet is, alium qui laedere quaerit.
Consultum male consultori pessima res est.



page 82, image: s0082

Plutarchus in commentario De audiendis poetis, existimat huius versiculi eandem esse sententiam, quae sit dogmatis Platonis in Gorgia: vbi Socrates dicit, peius iniuriam facere quam iniuriam pati, et damnosius esse malo afficere, quam affici. Extat in hanc sententiam et Apologus Graecus non inuenustus, nec omnino indignus, quem his commentariis adiungamus. Leonem ob senectam aegrotantem, et ea causa suo in lustro continentem sese, caetera quidem animantia officii gratia visebant regem suum, excepta vulpe. Proinde lupus, nactus opportunitatem, accusauit vulpem apud Leonem laesae maiestatis, quae pro nihilo haberet eum, penes quem rerum erat summa, nec ob contemptum ad visendum accessisset: atque interea intervenit in lupi fabula vulpes, et extremam sermonis partem audiuit. Itaque Leo conspecta vulpe, protinus aduersus eam infremuit. At illa, postulato ad purgandum sese spatio. Et quis, inquit, omnium, qui huc convenerunt, tantum tibi profuit, quantum ego, quo quoquo versum circumcursitaui, tibique morbi remedium a medicis reperi? Cumque Leo protinus edixisset, vt remedium aperiret: Si viuum, inquit, lupum excories, et illius pellem induas, convalesces. Leo credulus, continuo lupum inuasit, et interemit. Quo extincto, risit astuta vulpes, calumniatoris malum consilium in ipsius recidisse caput. Carmen autem refertur a Plutarcho et hunc in modum:

*(os2 d' a)/llw| kaka\ teu/xei, e(w=| kako\n h)/pati teu/xei.
Damna parans aliis, proprio parat epati damna.

Suum cuique pulchrum.

PROVERBIALIS sentententia, Suum cuique pulchrum, in eos, quibus sua qualiacunque sunt, tamen studio quodam magis, quam iudicio, placent. Est autem a communi mortalium ingenio sumpta, quibus vsque insita est illa filauti/a, id est, amor sui, vt neminem tam modestum, tam attentum, tam oculatum inuenias, quin in propriis aestimandis, quadam animi propensione corruptus caecutiat, atque hallucinetur. Proinde vere scripsit Arist. lib. Rhet. 2. e)pei\ de\ fi/lautoi pa/ntes2, kai\ ta\ au)tw=n a)na/gkh h(de/a ei)=nai pa=sin. o)=ion e)/rga, lo/gous2, dio\ kai\ filoko/lakes2 w(s2 e)pitopolu\, id est, Quoniam autem omnes sui sunt amantes, et sua cuique iucunda esse necessum est, vt facta dictaque: idcirco plerumque etiam assentatoribus gaudent, Id tametsi omnibus generaliter verum est, vt sit, quemadmodum ait Horatius, Caecus amor sui, tamen in artifices, atque ex his potissimum in poetas, ad haec in amantes praecipue quadrare videtur. Etenim rectissime scripsit Aristoteles quarto Moralium libro. Suo quenque artificem opere impense delectari, non aliter, quam rebus quibusdam ex sese prognatis. Neque secus adamant, sua carmina poetae, quam parentes liberos. Est enim artificis opus, quasi quidam ingenii foetus, de quo Socrates ait, rectius iudicare obstetricem quam matrem ipsam. Sponsis item amantibus mos est, suam cuique sponsam certatim extollere. Cuius rei sat magnum exemplum extat de Tarquiniis adolescentibus. Vnde et hodie vulgo scite dicunt. Nullum reperiri deformemamasium. Propterea quod amanti vel non pulchro pulcherrima videantur. Quam sententiam eleganter extulit Theocritus in Ecloga 6.



page 83, image: s0083

--- *)=h ga\r e)/rwti,
*polla/kis2 w)= polu/fame ta\ mh\ kala\, kala\ pe/fantai.

id est,

--- Etenim haud raro Polypheme,
Quae minime sunt pulchra, ea pulchra videntur amori.

Plato proverbium extulit in Lyside, sed inuerse, kai\ kinduneu/ei, inquit, kata\ th\n a)rxai=an paroimi/an, to\ kalo\n fi/lon ei)=nai. id est, Periculum est, ne iuxta vetus adagium, amicum sit, quod pulchrum est. Quasi non ideo pulchrum haberi debeat aliquid, quod sit amicum, sed ideo oporteat esse amicum, quod sit pulchrum. Huc pertinet et illud, quod scribit M. Tullius lib. De finibus 5. Suo enim quisque studio maxime ducitur. Et rursum in primo Officiorum: Quorum vterque, suo studio delectatus, contempsit alterum. Quanquam hoc venia dignum, hactenus communem illam filauti/an valere, vt suis quisque liberis, suis artibus, suo instituto, suis inuentis, suae patriae paulo impensius faueat, nisi eo vsque caecitatis nos rapiat, vt et virtutes alienas calumniemur, et nostris blandiamur vitiis, eaque virtutum nomine donemus. Ac sibi quisque sit, quod sibi fuit Suffenus Catullianus, aut Meuius Horatianus. Quod vitii Flaccus in Epistolis notans: Dum mala, inquit, delectent mea me, vel denique fallant. Atque hoc loco Porphyrio indicat Horatium respicere vulgatam sententiam, quod homines suis malis non solum non doleant, verumetiam delectentur: Eaque de re Graecum adagium esse celebratum, verum id adagium vitio librariorum desideratur in scriptura. Eodem pertinet, quod alibi dixit Horatius:

Turpia decipiunt caecum vitia, aut etiam ipsa haec
Delectant, veluti Balbinum polypus Agnae.

Nam Balbino stulto amanti, etiam polypus Agnae amicae, suaue quiddam olere videbatur. Est autem polypus vitium narium graue olentium, itidem vt hircus alarum. Vnde et polyposos, et hircosos dicimus. M. Tullius ad Atticum lib. 14. Accipe, inquit, a me, mi Attice, kaqoliko\n qew/rhma, earum rerum, in quibus exercitati sumus satis. Nemo vnquam, neque poeta, neque orator fuit, qui quenquam meliorem se arbitraretur. Hoc etiam malis contingit. Quid tu Bruto putas ingenioso, et erudito, de quo etiam experti sumus? Nuper in edicto scripseram rogatu tuo, Meum mihi placebat, illi suum. Quinetiam, cum ipsius precibus adductus pene scripsissem ad eum de optimo genere dicendi, non modo mihi, sed etiam tibi scripsit, sibi illud, quod mihi placeret, non probari. Quare sinamus, quaeso, quemque sibi scribere. Suam cuique sponsam, mihi meam. Suum cuique amorem, mihi meum. Non scite. Hoc enim Attilius poeta durissimus. Hactenus Cicero. Cuius ex verbis apparet hos duos versiculos: Suam cuique, et caetera, ex Attiliana quapiam fabula sumptos esse. Idem Tullius libro Tusculanarum quaestionum quinto: Musicorum vero perstudiosum accepimus, poetam etiam Tragicum, quam bonum, nihil ad rem. In hoc enim genere nescio quo pacto magis quam in aliis suum cuique pulchrum est. Adhuc neminem cognoui poetam, et mihi fuit cum Aquinio amicitia, qui sibi non optimus


page 84, image: s0084

videretur. Sic se res habet. Te tua, me delectant mea. Eandem sententiam Plautus in Sticho, diuersis verbis, sed nimis quam eleganter extulit. Suus, inquit, rex reginae placet. Sua cuique sponsa sponso. Huc referendum et Theocriticum illud:

*kai\ ga\r qh\n, ou)k ei)=dos2 e)/xw kako\n, w(=s2 me le/gonti.

id est,

Nec mihi forma profecto mala est, si vera loquuntur.

Id imitans Maro:

Nec sum adeo informis, nuper me in littore vidi,
Cum placidum ventis staret mare.

Apertius adlusit ad adagium Flaccus, in epistola quadam.

--- Iouis auribus ista
Seruas, fidis enim manare poetica mella
Te solum, tibi pulcher.

Tibi pulcher, dixit, pro tibi ipsi placens. Est autem hemistichium carminis heroici.

Patriae fumus, igni alieno luculentior.

PROVERBII faciem habet, atque ad eandem pertinet sententiam, quod eleganter scripsit Lucianus in Encomio patriae. kai\ o( th=s2 patri/dos au)tw=| kapno\s2 lampro/teros2 o)fqh/setai tou= par' a)/llois2 puro\s2, id est, Ac patriae fumus luculentior homini videtur, quam ignis alibi. Philostratus in Ariadne: o( qhseu\s2 de\ e)ra=| me\n, a)lla\ tou= tw=n a)qhnw=n kapnou=. a)ria/dnhn de\ ou)de\ oi)=den e)/ti ou)de\ e)/gnw pote\, id est, Theseus vero amat quidem, sed Athenarum fumum. Nam Ariadnen neque vidit adhuc, neque etiamdum cognouit. Apud Homerum, terrae natalis fumum Vlysses optat videre surgentem, vnde et ductum proverbium. Sic enim legitur Odys. *a.

*(ie/menos kai\ kapno\n a)poqrw/skonta noh=sai h(s2 gai/hs2.

id est.

Exoptans oculis surgentem cernere fumum
Natalis terrae.

Viua vox.

VIVA vox olim dicebatur, non scripta, sed ab ipso pronunciantis ore percepta quasi viuida, atque efficax. Nam viua nonnunquam dicuntur, quae natiua sunt, non factitia, vt Viuo de marmore, et Viuoque sedilia saxo. Inest autem rebus natiuis aliquid gratiae genuinae, quod ars nulla queat imitatione consequi. Porro scriptura vox quaepiam est, sed quasi factitia, veraeque vocis vtcunque imitatrix. Deest actus, motusque, hoc est, vita, Siquidem actio, vt auctor Fabius, orationis quasi vita est. Rerum inuentio, ossium instar est, ordo neruos imitatur, elocutio carnem, cutem, coloremque: memoria spiritus vice fungitur, quibus omnibus accedit pronunciatio, velut motus quidam vitalis. Nullum enim certius argumentum vitae, quam motus. Vnde et flumina viua dicuntur, et argentum viuum. Contra mortua, quae torpent, languentque. Cicero libro Tusculanarum quaestionum secundo: Licet enim satis exemplorum ad imitandum ex lectione suppeditet, tamen viua illa, vt dicitur, vox alit plenius, praecipueque praeceptoris. Idem ad Atticum lib. 2. Vbi sunt nunc, qui aiunt zw/shs2 fwnh=s2; Quanto magis vidi ex tuis literis, quam ex illius sermone, quid ageretur. Porro, quod Cicero protulit abruptum, ac mutilum, hoc quidam suppletum de suo, ad hunc modum: zw/shs2 fwnh=s2 mei/zw e)ne/rgeian ei)nai. Plinius Iunior in epistola quadam ad nepotem: Praeterea magis, vt vulgo dicitur, viua vox afficit. Nam, licet acriora sint, quae legas, altius tamen in animo


page 85, image: s0085

sedent, quae pronunciatio, vultus, habitus, gestus etiam dicentis adfigit. Seneca epist. 5. Plus tamen tibi et viua vox et conuictus quam oratio proderit. Diuus Hieronymus in praefatione generali: Habet nescio quid latentis energiae viua vox, et in aures discipuli de doctoris ore transfusa, fortius sonat. Hactenus ille. Vnde celebratum illud Aeschinis, de Demosthene, ti/ de ei) au)tou= qhri/ou h)khko/eite. id est, Quid autem, si ipsam audissetis belluam? Et illud: In scriptis Demosthenis, magnam Demosthenis partem abesse.

Muti magistri.

QVOD modo retulimus, vsurpauit et Aulus Gellius: atque huic alterum quoddam diuersum adiecit: Quoniam, inquit, vocis, vt dicitur, viuae penuria erat, ex mutis, quod aiunt, magistris cognoscerem. Mutos magistros libros sentiens, qui loquuntur quidem nobis, vt apud Platonem ait Socrates, sed dubitanti non satis commode respondent. Nec illepide profecto literae, muti vocantur praeceptores. Propterea quod mutorum est non voce, sed nutibus, signisque loqui. Identidem et libri, notulis quibusdam, et significantibus figuris nobiscum fabulantur. Quemadmodum enim voces, sensorum animi, velut ei)/dwla quaepiam sunt, auctore Aristotele, sic literarum figurae, vocum simulacra quaedam recte dicuntur. Neque mirandum, si quidem a)rxe/tupon illud pectoris exemplar efficacius repraesentat, ac transfundit affectus animi, quam alterum illud, quod non rem ipsam, sed imitationem imitatur. Neque illud temere quaeri solet a multis, vtrum sit ad eruditionem comparandam conducibilius zw/sh| fwnh=| xrh=sqai, h)\ toi=s2 a)fw/nois2 didaska/lois2. hoc est, plus ne conferat lectio, an auscultatio. Et habet res vtraque sua quaedam peculiaria commoda. Nam ex libris tum eruditiora ferme sunt, quae discuntur, tum plura. Tantum enim quisque discit, quantum ingenii celeritate consequi, memoriae fidelitate complecti potest. Adde, quod hi praeceptores nunquam gravantur operam suam nobis impertire. Atque horum vt vberior, ita paratior copia. Accedit huc et otium illud, et cogitationis secretum. Licet pressius inspicere singula, licet retractare, licet expendere. At e diuerso minore iactura, tum ingenii, tum oculorum, tum valetudinis constant, quae a praeceptore disserente percipimus, maxime si is dicat, quem et miremur, et amemus. Deinde insidunt altius animo, et haerent tenacius, et occurrunt promptius. Quare consultum erit, alterum studii genus cum altero coniungere, et vbi viuae vocis erit copia, libentius auscultare quam legere, si modo mediocri sit eruditione, quem audis. Vbi non erit, libenter, quasi non minus operae precium facturus sis, ad libros confugere, sed optimos. Denique ea figura libri dicti sunt muti magistri. M. Tullius legem appellat mutum magistratum, magistratum legem loquentem: et qua Plutarchus poesim appellat picturam loquentem: et picturam, mutam poesim.

Frons occipitio prior.

PRISCIS agricolis celebratum adagium, atque instar aenigmatis iactatum: Frons occipitio prior. Quo significauit antiquitas rectius geri negotium, vbi praesens, ac testis adest is, cuius agitur negotium. Prior dictum est, pro potior, meliorque. Alioqui, quis ignorabat frontem


page 86, image: s0086

priorem esse capitis partem, occipitium posteriorem? Tametsi haec amphibologia commendat nonnihil dicti gratiam, quod ob antiquitatem oraculi instar habebatur. Extat autem apud Catonem libro de Re rustca, capite quarto: Si bene, inquit, aedificaueris, libentius et saepius venies, fundus melior erit, minusque peccabitur: fructi plus capies, frons occipitio prior. Plinius item in eandem ferme sententiam, libro historiae mundi decimo octauo, cap. quinto: Eum tamen, inquit: qui bene habitet, saepius ventitare in agrum, frontemque Domini plus prodesse, quam occipitium non mentiuntur. Rursum eiusdem libri capite sexto: Et ideo maiores fertilissimum in agro oculum Domini esse dixerunt. Aristoteles OEconomicorum libr. 1. videtur hanc sententiam apud Persam quempiam referre, subnectens alteram huic similem, quae a Libe quodam sit profecta. Sed satius fuerit ipsius adscribere verba, si quis forte desiderabit: kai\ to\ tou= pe/rsou kai\ li/buos2 a)po/fqegma eu)= a)\n e)/xoi, o( me\n ga\r e)rwthqei\s2 ti\ ma/lista i(/ppon piai/nei, o( tou= despo/tou o)fqalmo\s2 e)/fh. o( de\ li/bhs2 e)rwthqei\s2, poi/a ko/pros2 a)ri/sth, ta\ tou= despo/tou i)/xnh, e)/fh. id est, Atque illud Persae, Libysque responsum, recte seruabitur. Nam alter, interrogatus, quae res potissimum saginaret equum: respondit, oculus domini. Alter, rogatus, quod stercus esset optimum, domini vestigia, inquit. Vterque significauit, domini praesentiam plurimum habere momenti ad rem bene gerendam. Item Columella putat rem malam esse, frequentem fundi locationem, peiorem tamen vrbanum colonum, qui per familiam mauult agrum, quam per se colere. Huc pertinet illud, quod refertur a Gellio, quia cum quidam corpulentus ac nitidus equum haberet macilentum, ac strigosum, rogatus, quid esset in causa: respondit mirum non debet videri, si equo suo esset habitior, quandoquidem ipse se pasceret, equum curaret seruus, Plutarchus in commentario De liberis educandis, *kantau=qa dh\ to\ r(hqe\n u(po\ tou= u(ppoko/mou xa/rien, w(s2 ou)de\n ou(/tw piai/nei to\n i(/ppon, w(s2 basile/ws2 o)fqalmo\s2. id est, Hinc et illud eleganter dictum ab equisone, nihil perinde saginare equum, vt regis oculum. Huius figurae est, quod Aeschylus in tragoedia, cui titulus Perse, domini praesentiam, oculum domus vocat:

*)omma ga\r do/mwn, nomi/zw despo/tou parousi/an.

id est,

Nam domus oculum esse domini iudico praesentiam.

Eodem pertinet, quod per quam venuste dixit T. Liuius. Non satis feliciter solere procedere, quae oculis agas alienis. Innuit tale quiddam et Terentius in Eunucho, cum ait; Ita vt fit, domini, vbi absunt: significans absentib. heris ministros omnia facere indiligentius, et peccare licentius: nempe haec omnia eo tendunt, vt quisque suum negotium praesens curet, neque magnopere fidat alienae industriae. Id nulli magis obseruandum, quam principi, si modo principis animum gerat, hoc est, si publicum commodum cordi habet.

AEqualis aequalem delectat.

SIMILITVDO mater est beneuolentiae, consuetudinisque, et familiaritatis conciliatrix. Vnde videmus iuuenes inter se libenter conuenire, senes cum senibus congregari, doctos doctorum conuentu capi, improbos congredi cum improbis, bibones cum bibonibus, nautas amare nautas, diuitibus esse


page 87, image: s0087

necessitudinem cum diuitibus, atque in vniuersum similia similibus gaudere. In hanc sententiam extant aliquot veterum prouerbia, quorum est illud h(/lic h(/lika te/rpei. id est, Aequalis aequalem delectat. Quod vsurpans M. Tullius in Catone maiore, Pares autem, inquit, cum paribus, vt est in vetere prouerbio, facilime congregantur. Nam prima familiaritatis conciliatio proficiscitur ab aetatis aequalitate, quam Graeci vocant o(mhliki/an. Ad quod adludens Homerus in Odysseae *o.

*)ata\r kai\ o(mh/likes2 ei)me\n.

id est,

Quinetiam sumus aequaeui.

Huc respexit Plato primo De repub. libro, apud quem Cephalus, qui se testatur iam peruenisse e)s2 gh/raos2 ou)=dos2, id est, ad senectae limen, ait polla/kis2 ga\r sunerxo/meqa/ tines2 ei)s2 tauto\ paraplhsi/an h(liki/an e)/xontes2, diasw/zontes2 th\n palaia\n paroimi/an. id est, Saepe numero plerique conuenimus ferme aequales, antiquum illud seruantes prouerb. Arist. 2. Rhetoricorum libr. recensens, quae quibus sunt iucunda, scribit, in totum ea natura sese inuicem delectari, quae genere sint coniuncta, aut similia, vt hominem homine, aequum aequo, adolescentem adolescente. Atque huc tendere prouerbia vulgo iactata: h(/lic h(/lika te/rpei. Item id genus alia quaedam. Verba illius haec sunt: ta\ suggenh= de\ kata\ fu/sin a)llh/lois2 e)sti\n a(/panta ta\ suggenh= kai\ o(/moia h(de/a w(s2 e)pitopolu\, oi(=on a)/nqrwpos2 a)nqrw/pw|, kai\ i(/ppos i(/ppw|, kai\ ne/os2 ne/w|, o(/qen kai\ ai( paroimi/ai ei)/rhntai, w(s2 h(/lic h(/lika te/rpei. kai\ w(/s2 a(ei\ to\ o(moi=on. kai\ e)/gnw o( qh\r qh=ra. kai\ a)ei\ koloio\s2 pro\s2 koloio\n. kai\ o(/sa a)/lla toiau=ta. Theognis ait, amicitiam cohaerere inter aequales, vicinos, et senes.

*pa/ntes2 me\n timw=sin o(/mws2, i)/soi, oi)/te kat' au)to\n
*oi)kou=si xw/ris2, oi(/te palaio/teroi.

id est,

Omnes hi sese venerantur, amantque vicissim,
Vicini aequales viribus, atque senes.

Nec alienum est ab hoc prouerbio, quod Empedocles ait apud Aristotelem libro De anima primo, animam esse quiddam ex omnibus elementis conflatum, imo ipsam horum quidvis esse, et vnumquodque cognoscere, eo quod habet affine quiddam cum singulis. vnde Plato in Timaeo dicit, animam ex elementis constare. Empedoclis versus sic habent:

*gai/h me\n ga\r gai=an o)pw/pamen, u(/dati d' u(/dwr,
*ai)qe/ri d' ai)qe/ra di/on, a)ta\r puri\ pu=r a)i+/dhlon,
*storgh=| de\ storgh, nei=kos2 de/ te nei/kei+ lugrw=|.

Quos versus quoniam initio desperabamus, commodius verti posse, ab Argyropylo versos subiecimus:

Terram nam terra, lympha cognoscimus aquam,
Aetheraque aethere, sane ignis dignoscitur igni,
Sic et amore amor, ac tristi discordia lite.

Quanquam in primo versu suspicamur a librariis vndam versam in aquam. Post amicorum rogatu nostra addidimus qualiacunque.

Terra quidem terra sentitur, lymphaque lympha,
Aetherque aethere purus, at igni noxius ignis.
Dulcis amore amor, atque odio funesta simultas.



page 88, image: s0088

Argyropylus, explendi carminis gratia, pro vno verbo o)pw/pamen duo reddidit, cognoscimus, et dignoscitur, duo epitheta praetermisit, di=on kai\ a)i+/dhlon. Deinde voci repetitae gratiam bis perdidit, in aquam, et vndam, in discordia, et lite. Sic et Sane aduerbium de suo attexuit. Nos amori addidimus epitheton, sed quod fuerat additurus poeta, si per metri leges licuisset, quandoquidem voci contrariae addidit suum nei/kei+ lugrw=|, Non haec dicuntur, vt sugillemus virum de studiis optimis optime meritum, sed vt iudicio proficiant adolescentes, quibus haec potissimum scribuntur. Philosophorum quispiam, Zenon, ni fallimur, apud Augustinum prodidit, animam ipsam esse numerum seipsam mouentem, atque hanc ob causam rebus numerosis natura capi delinirique: veluti musicis modis afficiuntur et pueri, cognato quodam naturae sensu, cum prorsus nesciant, quid sit music. Aristoteles hoc ipso, quem modo retulimus, loco, definitionem hanc adducit, tacito auctoris nomine.

Simile gaudet simili.

*(/omoion o(moi/w| fi/lon id est, Simile gaudet simili. Aristoteles libro Moralium octauo: o(/moion o(moi/ou e)fi/etai, id est, Simile appetit simile. Item lib. 9. *(/omoion o(moi/w| fi/lon. id est, Simile simili amicum. Vnde est et illud: o(moio/ths2 th=s2 filo/thtos2 mh/thr, id est, Similitudo mater amoris. Quare, vbi absoluta similitudo, ibi vehementissimus amor, id quod indicat fabula Narcissi. Agathon in conuiuio Platonis: o( ga\r palaio\s2 lo/gos2 eu)= e)/xei, w(s2 o(/moion o(moi/w| a)ei\ pela/zei. id est, Scite quidem veteri prouerbio fertur, simile simili semper haerere. Plutarchus in commentario, cui titulus, quo pacto sit amicus ab adulatore dignoscendus, refert huiusmodi senarios:

*ge/rwn ge/ronti glw=ttan h(di/sthn e)/sxei,
*pai=s2 paidi\. kai\ gunaiki\ pro/sforon gunh\,
*nosw=n t' a)nh\r nosou=nti, kai\ duspraci/a|
*lhfqei\s2 e)pwdo\s2 e)sti\ tw=| peirwme/nw|.

id est,

Seni senilis lingua iucundissima est,
Pueroque puer, et mulier apta feminae.
AEgrotus itidem aegroto, et in malis situs
Exercito malis placet, atque congruit.

Diogenes Laertius, ostendens quaedam imitatum Platonem ex Epicharmi scriptis, adducit et illud, Quod canis cani videtur pulcherrima, et boui bos, et asina asino, et sus sui. Diximus alibi, Suum cuique reginae placere regem. Plato libr. de legib. octauo; fi/lon me\n pou= kalou=men, o(/moion o(moi/w|, kat' a)reth\n, kai\ i)/son i)/sw|. id est, Amicum quidem vocamus simile simili, quo ad virtutem, et aequale aequali. Quanquam adagium recte transferetur et ad illos, quos similitudo conciliat vitiorum. In quos est illud Catulli.

Pulcre conuenit improbis cinaedis.

Item illud Martialis:

Vxor pessima, pessimus maritus,
Miror non bene conuenire vobis.

Illud item Iuuenalis:

Magna inter molles concordia.

Semper similem ducit Deus ad similem.

POTEST autem adagium ex Homero natum videri, apud quem Odysseae P. Melanthius caprarius conspicatus Eumaeum subulcum, ipsum Vlyssem secum adducentem, sed


page 89, image: s0089

habitu specieque pannosi, scomma iacit in vtrunque, quasi duo inter se similes bene conuenissent:

*nu=n me\n dh\ ma/la pa/gxu kako\s2 kako\n h(ghla/zei
*(ws2 ai)ei\ to o(moi=on a)/gei qeo\s2 w(s2 to o(moi=on.

id est,

Nunc adeo malus ecce malum comitatur, vt vsque
Ad similem Deus adducit similemque paremque.

Aristoteles libro Moralium 8. prouerbii loco refert.

*(/oqen to\n o(/moion fasi\n w(s2 to\n o(/moion.

id est,

Vnde similem aiunt ad similem.

Semper graculus assidet graculo.

*)aei\ koloio\s2 pro\s2 koloio\n i(za/nei. id est, Adsidet vsque graculus apud graculum. Refertur a Diogeniano prouerbialis senarius; notaturque ab Aristotele libro Rhetoricorum, quem modo citauimus, vbi inter alia complura huius sententiae prouerbia, hoc quoque commemorat. Item lib. Moralium 8. kai\ koloio\s2 poti\ koloio\n id est, et graculus, inquit, ad graculum. Graecis est trochaicus dimeter haud dubium, quin ex poeta quopiam decerptus. Eleganter vsurpauit adagium Gregorius in quadam ad Eudoxium epistola, *koloio\n de\ poti\ koloio\n i(za/nein, kai\ th=s2 paroimi/as2 a)kou/eis2. id est, Graculum autem assidere graculo, audis et a prouerbio. Porro graculorum conuentus olim notos fuisse, testatur M. Varro lib. de Re rustica 3. Vnde Plutarchus in libr. de Polyphilia, ou)k a)gelai+o/n e)stin ou) de\ koloiw=des2 id est, non armentarium est, neque graculeum. Quin huic aui nomen inditum, a kola/w quod est conglutino. M. Varro graculos quoque Latinis inde dictos vult, quod gregatim volent. Quintilianus non probat, asseuerans dictionem ab auium voce confictam.

Cicada cicadae cara, formica formicae.

Caeterum, quod Aristoteles in eo loco quem modo citauimus, addidit: et si qua sunt id genus alia, dubium non est, quin senserit illa, quae sunt apud Theocritum Idyllio 9.

*te/ttic me\n te/ttigi fi/los2, mu/rmaki de\ mu/rmac,
*)irakes2 d' i)racin.

id est,

Formicae grata est formica, cicada cicadae,
Accipiter placet accipitri.

Porro nota est formicarum politia, et cicadarum conuentus.

Figulus figulo inuidet, faber fabro.

AB hac forma velut excipiendi sunt qui in eadem arte versantur, propterea quod inter hos artificii similitudo magis aemulationem conciliat, quam beneuolentiam. Quorum mutuam inter ipsos inuidiam Hesiodus in opere, cui titulus, Opera et dies, compluribus metaphoris indicauit, haud tamen damnans id genus artificum concertationem, imo probans, ac laudans: Proposuerat enim poeta duplex aemulationis genus, quorum alterum sit vtile, pulcrumque mortalibus, alterum foedum, ac perniciosum. Hoc homines ad rixas, ac bella concitari, propter opum, honorumque certamina: illo vero tanquam exemplis propositis, ad industriam, et honestas artes expergefieri. Honestam igitur aemulationem his verbis describit.

--- *zhloi= de\ te\ gei/tona gei/twn
*ei)s2 a)/fonon speu/dont' a)gaqh\ d' e)/ris2 h(/de brotoi=sin,


page 90, image: s0090

*kai\ kerameu\s2 keramei= kote/ei, kai\ te/ktoni te/ktwn,
*kai\ ptwxo\s2 ptwxw=| fqone/ei, kai\ a)oido\s2 a)oidw=|.

Quos versus longe elegantissimos in hoc duntaxat vertimus, vt intelligantur. Nam venustatem vix quisquam assequatur, nedum ego.

Semper vicinus vicino est aemulus, hunc vt
Condere cernit opes properantem gnauiter. atqui
Concertatio conducit mortalib. ista.
Odit ita fabrum faber, figuloque molestus
Est figulus, cantor cantorem liuidus odit.

Vsurpantur cum alias frequenter apud diuersos auctores, tum apud Aristotelem libro Moralium secundo. Rursum eiusdem operis lib. 8. paroemiae vice refertur, keramei=s2 pa/ntas2 tou\s2 toiou/tous2 a)llh/lois2 fasi\n ei)=nai. id est, Omnes huiusmodi figulos inter sese aiunt esse. Figulos inuidos dixit, nimirum adludens ad Hesiodium adagium. Item Rhetoricorum lib. 3. o(/qen ei)/rhtai, kai\ kerameu\s2 keramei=, id est, Vnde dictum est, Et figulus figulo. Citat ibidem et hunc senarium,

*to\ suggene\s2 ga\r kai\ fqonei=n e)pi/statai.

id est,

Etenim inuidere didicit ipsa affinitas.

At est similitudo, quam in Symposiacis Plutarchus ma/ximon dicit, hoc est, bellacem, ac pugnacem: qualis est gallorum gallinaceorum: qualisque est inter sophistas, mendicos, poetas, cantores, et ob hoc vetat id genus hominum in conuiuiis coniungi, ne quid oriatur rixae. Est altera: quam e)pieikh= vocat, cuiusmodi est graculorum inter se. Ad hanc pertinent nautae, agricolae, venatores, aliptici. Atque ob id recte copulantur in accubitu. Ad haec amantes, nisi contingat eos eandem amare.

Cretensis Cretensem.

*(o *krh=s2 to\n *krh=ta, i. Cretensis Cretensem, subaudi, quod erit commodum sententiae, prouocat, conatur circumuenire, aut tale quippiam. Quoties improbus agit cum improbo, perfidus cum perfido. Sumtum adagium a Cretensium moribus, quos plurimis conuiciis incessuit antiquitas.

Cretensis cum AEgineta.

EANDEM obtinet sententiam, *krh=s2 pro\s2 ai)ginh/thn. id est, Cretensis cum Aegineta, subaudiendum, agit. Quadrat in pariter improbos, qui mutuis inter se fallaciis agunt. Nam Aeginetae quoque olim male audierunt, in quos etiam oraculum illud quidam editum putant: ou)/te tri/toi, ou)/te te/tartoi. id est, Neque tertii, neque quarti.

Vulpinari cum vulpe.

*)alwpeki/zein pro\s2 e(te/ran a)lw/peka [note: in the print: a(lw/peka ],

id est,

Cum vulpe vulpinare tu quoque inuicem.

Senarius est prouerbialis: Cum astutis astutus agito. Horatius:

Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes.

Aristophanes in vespis:

*ou)k e)/stin a)lwpeki/zein.

id est,

Non licet vulpinari.

Quod autem nos a)lwpeki/zein vertimus vulpinari, ne quis hoc verbi tanquam nostrum, ac nouum aspernetur, citatur ex M. Varrone a Nonio Marcello. Sic enim ausus est dicere Varro vulpinari pro a)lwpeki/zein,


page 91, image: s0091

quemadmodum Horatius Iuuenari dixit pro neani/zein. Vide Prouerbium *battari/zein.

Cretiza cum Cretensi.

*pro\s2 krh=ta krhti/zein i. Aduersum Cretensem cretiza, i. aduersus mendacem mendaciis vtere. Vsus est Plut. in vita Lysandri, pro\s2 krh=ta de\ a)/ra to\tou= lo/gou krhti/zwn. Rursus in vita Pauli Aemilii, *tou\s2 me\n e)pistame/nous2 a)kribw=s2 au)to\n, ou)k e)/laqen krhti/zwn pro\s2 krh=tas2 id est. Eos quidem, qui hominem penitus norant, haud latuit, quod cum Cretensibus arte Cretica vteretur: propterea quod Cretensium vanitas, de Iouis apud se sepulcro, multaque id genus mentientium, in vulgi fabulam abierit, id quod palam testatur Epimenidis ille versiculus:

*krh=tes2 a)ei\ yeu/stai, kaka\ qhri/a, gaste/res2 a)rgai\.

id est:

Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri.

Huius autem carminis initium, *krh=tes2 a)ei\ yeu/stai vsurpauit Callimachus poeta Cyrenensis in hymno, scribens aduersus Cretenses in laudem Iouis, ac vanitatis eos arguens, quod iactitarent illius sepulcrum esse apud se, cum is esset immortalis. Quo respiciens Ouidius: Nec fingunt, inquit, omnia Cretes. Vnde krhti/zein Graeci pro mentiri dicunt. Suidas aliam adagionis causam indicat, scribens Idomeneum Cretensem, cum illi negotium esset datum, vt aes, quod e spoliis ab hostibus detractis collectum erat, distribueret, sibi partem longe optimam delegisse. Vnde congruere videtur etiam in illos, qui fraudant [correction of the transcriber; in the print fraudat] alios, suisque commodis impensius vbique student. Idem putat adagium quadrare etiam in eos, qui frustra mendaciis agunt aduersus artificem mentiendi. Quemadmodum vulgo dicunt, difficilimum esse furari apud fures, ita difficilimum mendaciis imponere mendacibus.

Cum Care carizas.

HVIC simillimum refert Diogenianus, pro\s2 ka/ra kari/zeis2. id est. Cum Care carissas: Rustice agis cum rustico, barbare loqueris barbaro, crasse cum crasso. Cares populi sunt Phrygiae, de quibus alio loco dicemus, quorum mores prouerbiis aliquot facere locum.

Cretensis mare.

*(o krh=s2 th\n qa/lassan i. Cretensis mare, subaudiendum nescit, an metuit, Hanc paroemiam refert pariter, atque exponit Strabo Geographiae libr. 10. scribens olim Cretenses nauigandi peritia, rerumque maritimarum vsu principatum tenuisse: atque hinc antiquitus increbruisse prouerbium, Cretensis mare nescit, in eos, qui nescire fingerent, quod egregie callerent. Etenim, qui consentaneum est, Cretenses, cum sint insulares, ignorare, quo cinguntur vndequaque? Vsus est eodem et Aristides in Pericle: o( krh=s2 to\n po/nton. Zenodotus scribit apud Alcaeum extare. His affine est, quod habet Horatius in epist. ad Octauium:

Ipse ego, qui nullos me affirmo scribere versus,
Inuenior Parthis mendacior.

quod Parthi tum maxime pugnent, cum fugam simulant.

Ad vmbilicum ducere.

EXTANT apud auctores aliquot absoluendi paroemiae, quarum de numero est illa: Ad vmbilicum ducere, pro eo, quod est, librum finire, atque absoluere. Sunt enim vmbilici, interprete Porphyrione, ornamenta quadam ossea, aut lignea, corneave, vmbilici nostri formam imitantia, quae


page 92, image: s0092

voluminibus iam absolutis addebantur; atque hinc prouerbialem figuram esse natam, Ad vmbilicum peruenit, id est ad finem. Horatius in Epodis:

Deus deus nam me vetat,
Inceptum celeres promissum carmen iambos
Ad vmbilicum ducere.

Martialis in quarto Epigrammatum libro:

Ohe iam satis est, ohe libelle,
Iam peruenimus vsque ad vmbilicos [correction of the transcriber; in the print vmhilicos].
Tu procedere adhuc et ire quaeris.

Idem libro quinto:

Qui cedro decorata, purpuraque,
Nigris pagina creuit vmbilicis:

Idem in tertio:

Cedro nunc licet ambules perunctus,
Et frontes gemino decens honore,
Pictis luxurieris vmbilicis,

Rursum in vndecimo:

Explicitum nobis vsque ad sua cornua librum,
Et quasi perfectum, Septitiane, refers.

Verum haud scimus, possit ne prouerbium hoc alio, quam ad librum, aut carmen, transferri, nisi purior fiat metaphora.

Summum fastigium imponere.

ILLVD generalius est: Summum fastigium imponere, pro eo, quod est, rem omnibus suis partibus absoluere. Exempla reperies apud Ciceronem libro Officiorum tertio, apud Plinium in Epist. aliquoties. Translatum ab aedificatoribus, qui, perfecto demum aedificio, fastigium aliquod solent imponere. Quibus sicuti fundamentum prima instituendi operis pars est, ita fastigium suprema est iam absoluti. Vnde, quemadmodum fundamenta iacere, transferunt ad id, quod est instituere quippiam: itidem fastigium addere, traducunt ad rei perfectionem, summamque, vt vocant, manum. Huic confine, quod a Graecis dicitur, to\n kolofw=na e)pe/qhke id est. Colophonem imposuit.

Summam manum addere.

EANDEM vim habet, Summam manum addere. Mirum, ni metaphora ab artificibus translata, qui primum rude quoddam operis simulacrum effingunt, atque hanc primam appellant manum, deinde formant expressius, postremo summa cura expoliunt, atque hanc supremam, seu summam manum vocant. Ouidius:

Nec tamen illa legi poterunt patienter ab vllo,
Nesciat his summam si quis abesse manum.

Mox pro eodem dixit, Vltimam limam.

Ablatum mediis opus est incudibus illud,
Defuit et scriptis vltima lima meis.

Seneca ad Lucilium: Vino deditos delectat potatio extrema, illa quae mergit, quae ebrietati summam manum imponit. Eadem figura dicimus, nihil deesse praeter extremam manum. Exempla crebriora sunt apud scriptores, quam vt hic referat repetere.

Supremum fabulae actum addere.

IN eandem formam referendum est illud: Supremum fabulae actum addere, pro eo, quod est, extremum finem imponere, a poetis comoediarum, aut tragoediarum scriptoribus adscitum, qui fabulas suas in actus quosdam distribuunt. Vnde illud Horatianum.

--- Nec sit quinto productior actu.


page 93, image: s0093

Solent autem in extremo actu, plurimum artis addere, sicuti scribit M. Tullius ad Quintum fratrem: Illud te ad extremum et oro, et hortor, vt, tanquam poetae boni, et actores industrij solent, sic tu in extrema parte, et conclusione muneris, ac negotij tui diligentissimus sis, vt hic tertius annus imperij tui, tanquam tertius actus perfectissimus, atque ornatissimus esse videatur. Idem ad Atticum libro 13. Etenim haec decantata erat fabula, sed complere paginam volui. Cicero in Catone transfert ad vitam peractam. Quemadmodum et Apuleius libro Floridorum 3. de Philemone comico loquens: Renunciauerunt, inquit, Philemonem poetam, qui expectaretur, vt in theatro fictum argumentum finiret, iam domi veram fabulam consummasse. Enimuero iam dixisse rebus humanis valere et plaudere. Ad hanc formam pertinet, quod apud Nonium ait Lucilius: Sarcinatoris est, summum suere centonem optime.

Catastrophe tabulae.

CVIVSLIBET exitium rei, prouerbiali figura, catastrophen vocamus. Porro inter figuras prouerbiales illud admonuimus, vnicuique disciplinae, atque artificio sua quaedam esse peculiaria vocabula, quae quemadmodum in sacrorum caeremoniis, ac magicis precaminibus fieri consueuit, pene superstitione quadam vsurpantur. Ea quoties in aliud quippiam trahuntur, fere prouerbij speciem obtinent: velut ex militari disciplina, receptui canere, et locum deserere, et prima acies, et res ad triarios redijt. Ex musica praeludium pro praefatione, aut ingressum negotij, Summa et ima chorda, pro clamosa et graui voce. Et eadem oberrare chorda, pro eo, quod est in eadem re peccare saepius. Porro fabula omnis, vt ostendit Donatus, in tres partes distribuitur, in pro/tasin, e)pi/tasin, katastrofh\n. Protasis est primus ille tumultus iam quasi gliscens. Epitasis, turba feruidissima. Catastrophe, subita rerum commutatio. Vnde Lucianus eleganter exitum, euentumque negotij catastrophen appellat, cum alias, tum in commentario De mercede seruientibus. e)pi\ pa=si dh\ h(/tis2 au)toi=s2 h( katastrofh\ tou= dra/matos2 gi/netai. id est, Post omnia denique, quae illis catastrophe fabulae contingit: hoc est, quis exitus seruitij. Et in Alexandro Pseudomante: toiou= to te/los2 th=s2 a(leca/ndrou tragw|di/as2. i. Eiusmodi finis tragoediae Alexandri. Idem in vita Peregrini: au)=qis2 o(rw= gelw=nta/ se o)= kale\ kro/nie th\n katastrofh\n tou= dra/matos. Rursus video te, bone Cronie, ridentem fabulae catastrophen.

A capite vsque ad calcem.

CVM rem totam significamus, a capite vsque ad calcem dicimus. Cuius adagij triplex esse potest vsus. Aut enim ad corpus referetur, aut ad animum, aut ad rem: qui duo posteriores plus obtinent venustatis, nimirum quo plus habent figurae. Ad corpus, apud Homerum Iliados y.

*)es po/das2 e)k kefalh=s2. i. A capite vsque pedes. Item Theocritus in Bucolisco:

*kai\ m' a)po\ ta=s2 kefala=s2 poti\ tw=| po/de sunnexe\s2 ei)=den.

id est:

Me a capite vsque pedes lustrauit lumine totum.

Plautus in Epidico, Contempla, Epidice, ab vnguiculo ad capillum summum. Horatius:

--- Talos a vertice pulcer ad imos.

M. Tullius pro Roscio Comaedo: Non ipsum caput, et supercilia illa


page 94, image: s0094

penitus abrasa, olere malitiam, clamitare calliditatem videntur? Nonne ab imis vnguibus vsque ad verticem summum, si coniecturam adfert hominibus tacita corporis figura, ex fraude, fallacijs, mendacijs, totus constare videtur? Ad rem, vt apud Aristophanem in Pluto:

*)akoue toi/nun, w(s2 e)gw\ ta\ pra/gmata
*)ek tw=n podw=n e)s2 th\n kefalh\n soi/ pa/nt' e)rw=.

Audi ergo, quando totum ego negotium
A pedibus vsque tibi ad caput percenseo.

Quanquam hic comicus ioci causa praepostere posuit pedes, et caput. Ad animum hoc pacto poterit transferri. Ego tibi mores, et ingenium illius, breuiter, hominem quantus est a summo, vt aiunt, capillo ad imum vsque calcaneum depingam. Quanquam exemplum M. Tulii, quod modo retulimus, magis ad animum, quam ad corpus videtur pertinere. Quinetiam diuiditur adagium, cum caput negotii vocamus praecipuum auctorem: perinde vt et fontem dicimus. Terentius: Te esse huic rei caput. Item apud Graecos, to/ kefa/laion tou= pra/gmatos2. Lucianus in Tyrannicida, th=s2 turanni/dos2 kefa/laion id est, tyrannidis [correction of the transcriber; in the print tytannidis] caput. Et Plato lib. De legibus 3. th\n tw=n sa/sewn phgh\n, dixit, id est, seditionum fontem, Et Ad calcem venire. In calce operis. In extremo literarum tuarum calce. Ab ipso exordiri capite. A calle ad caput recurrere. Atque id genus aliae loquendi formulae, quae passim apud auctores obuiae sunt. Plutarchus aduersus Stoicos: e)k paro/dou kai\ a)rxh=s2 a)/xri korwni/dos2. id est, Ab ingressu et initio vsque ad coronidem.

Cursu lampada trado.

CVRSV lampada tradere, prouerbialis metaphora, pro eo, quod est: partes tuas quasi successione in alium atque alium transferre. Lucretius:

Et quasi cursores vitai lampada tradunt.

De animantibus agit, quae successione propagantur, vita per vices ab alijs in alia transfusa. M. Varro lib. De re rustica 3. cap. 15. Sed, o Merula Axius noster, ne, dum hoc audit, physicam addiscat, quod de fructu nihil dixi, nunc cursu lampada tibi trado. Quibus verbis significat, se alteram sermonis partem Merulae tradere: isque in dicendi vicem succedit. Lucretius videtur imitatus Platonem, qui lib. de Legibus 6. scribit, ciues oportere liberis generandis, atque educandis operam dare, vt vitam, quam ipsi a maioribus accepissent, vicissim quasi taedam ardentem posteris tradant. Eodem pertinet Persianum illud:

Qui prior es, cur me in decursu lampada poscis?

Aristophanes in Ranis,

*lampa/da d' ou)dei\s2 oi(=o/s2 te fe/rein.
*(up' a)gumnasi/as2 e)/ti nuni\. [note of the transcriber: in the print: a)gumh)asi/as2 ]

id est,

Iam nemo queat gestare facem,
Quod non curant exerceri.

Taxat ignauiam, atque inertiam ciuium. Quo loco interpres addit, in trib. certaminibus solere veteres gestare faces, id est, vt illi dicebant, lampadouxei=n, in Prometheis, in Vulcanijs, et Panathenaicis. Porro Prometheus creditur primus hoc ludorum genus instituisse, hunc quidem ad modum, vt currentes facem ardentem gestarent. Eam defatigatus proximo in manum dabat: Is idem


page 95, image: s0095

defessus alii, ac deinceps alius alij, successione tradebant inuicem, historiae Prometheae quasi simulacrum repraesentantes, quemadmodum ferulam, qua caelestem ignem exceperat, ne rursus extingueretur, perpetuo motu iactarit, in terram deuolans. Huius rei mentionem facit Plato lib. de Rep. primo: significans dadouxi/as2 etiam in honorem Mineruae solere celebrari. Pausanias autem in Atticis, ritum horum ludorum describit copiosius. Meminit et Herodotus, sed obiter in Vrania, ostendens eum morem a Persis repertum, vt, dispositis equis atque cursoribus, alius alii mandata velut lampada traderent, quo celerius perferri possent. Auctor rhetorices ad Herennium: Non enim quemadmodum in palaestra, qui taedas ardentes accipit, celerior est, in cursu continuo, quam ille qui tradit, ita melior imperator nouus, qui accipit exercitum, quam ille qui discedit. Propterea quod defatigatus cursu, integro facem: hic peritus imperator imperito exercitum tradit. Itaque lampadem tradere dicitur, qui iam vel delassatus, vel emeritus, in alios munus gerendum ab se transfert. Et inuicem lampada tradere, qui, quod ait Terentius, tradunt operas mutuas, et aliis alii vicissim suppetias ferunt.

Principium dimidium totius.

*)arxh\ h(/misu panto/s2. i. Principium dimidium totius. Hoc adagio significatum est, maximam difficultatis partem in aggrediundo negotio sitam esse. Hemistichium est Hesiodi, citante Luciano in Hermotimo. Refertur et ab Aristotele libro quinto Politicorum: *(hde\ a)rxh\ lege/tai h(/misu ei)=nai panto\s2. Plato lib. de Legib. sexto. a)rxh\ ga\r le/getai me\n h(/misu panto\s2, e)n tai=s2 paroimi/ais2 e)/rgou, kai\ to/ge kalw=s2 a)/rcasqai pa/ntes2 e)gkwmia/zomen e(ka/stote. *to\ de\ e)sti/n te w(/s2 e)moi/ge fai/netai ple/on h)\ to\ h(/misu, kai\ ou)deis2 au)to\ kalw=s2 geno/menon e)gkekwmi/aken i(kanw=s2. i. Nam in prouerbiis quidem initium totius facti dimidium dicitur. atque illud nimirum recte coepisse, omnes vndique laudibus ferimus. At istud, vt mihi quidem videtur, plus est, quam dimidium. Neque quisquam hoc, vbi recte fit, satis pro merito laudarit. Suidas haec ex Marino quodam refert: ge/gone de\ h(mi=n h( a)rxh\ mo/non, ou)de kata\ th\n paroimi/an, h(/misu tou= panto\s2, au)to\ de\ o)/lon to\ pa=n. i. Fuit autem nobis initium illud, non tantum initium, neque iuxta prouerbium dimidium totius, sed ipsum in solidum totum. Aristoteles item libro Moralium primo: Principium enim plus, quam dimidium totius esse videtur. Horatius in Epistolis:

Dimidium facti, qui coepit, habet. sapere aude.

Ausonius:

Incipe, dimidium facti est cepisse, supersit
Dimidium, rursum hoc incipe, et efficies.

Plutarchus in libello, cui titulus, Quo pacto sint audiendi poetae, citat ex Sophocle carmen hoc:

*)ergou de\ panto\s2 h)/ntis2 a)/rxhtai kalw=s2,
*kai\ ta\s2 teleuta\s2 ei)ko/s2 e)sq' ou(/tws2 e)/xein.

Negotij cuiusque, si bene coeperis,
Et finem item bonum fore, probabile est.

Satius est initiis mederi, quam fini.

*)arxh\n i)a=sqai polu\ lw/ion h)e\ teleuth\n.

id est:

Multo quam finem, meditari initia praestat.

Refertur a Suida prouerbij loco. In eandem sententiam Theognis,



page 96, image: s0096

*zhtw=men d' e(/lkei fa/rmaka fuome/nw|.

id est:

Pharmaca nascenti sunt adhibenda malo.

Similiter Persius satyra 3.

Elleborum frustra, cum iam cutis aegra tumebit,
Poscentes videas, venienti occurrite morbo.

Atque item Ouidius:

--- Sero medicina paratur,
Cum mala per longas inualuere moras.

Admonet adagium, minore negotio tolli malum statim initio, cum adhuc recens est, quam posteaquam inueterauerit. Pueros a vitijs arcendos, dum adhuc tenera, ac tractabilis aetas: sarciendas protinus offensas, ne in simultatem exolescant. Minima vitanda mala, ex quibus maiora solent pullulascere. Occasiones euitandas, quae mali quippiam pariturae videantur.

Serere ne dubites.

RVSTICANVM adagium, sed non indignum, quod in hoc volumen referatur: Serere ne dubites. Quo monemur, ne quando pigeat eiusmodi rerum aliquid moliri, a quibus nihil omnino dispendij, plurimum emolumenti possit proficisci, si non in praesens, certe in posterum, si non nobis, at saltem posteris. Columel. libro De re rustica 12. Quare vulgare illud de arborum positione, rusticis vsurpatum: Serere ne dubites. Nam aedificatio nonnunquam exhaurit fructus: negotiatio pendet a fortuna, neque paucis male cessit. Eundem ad modum, ex alijs aliud, atque aliud est vel incommodi, vel periculi: sed ex arboribus conserendis plurimum capitur commoditatis, neque magno tamen impendio constat. Eandem sententiam Virgilius, addita figura, sic extulit, lib. Georgicorum 2.

Et dubitamus adhuc serere, atque impendere curam?

Talaria induere.

EXTAT apud M. Tullium prouerbialis allegoria: Talaria induere, pro eo, quod est, fugam adornare, quasique velle quopiam auolare. Sic enim scribit ad Atticum libro 14. Nemo est istorum, qui otium non timeat. Quare talaria induamus. Sumptum ab Homero, qui Mercurium, auolaturum aliquo, frequenter adornat talaribus:

*au)ti/k' e)/peiq' u(po\ possi\n e)dh/sato kala\ pe/dila
*)ambro/sia, xru/seia, ta/ min fe/ron h)me e)f' u(grh,
*)hd' e)p' a)pei/ron agai=an, a(\ma pnoi/h|s2 a)ne/moio,

id est,

Mox, vbi iam pedibus talaria subdidit aurea,
Pulcraque, et ambrosiam spirantia, quae simul illum
Aera per liquidum, simul ampla per aequora vastae
Telluris, venti flatu dominante ferebant.

Quem Homeri locum Virgilius veluti interpretans, in quarto Aeneidos:

Et primum, inquit, pedibus talaria nectit
Aurea, quae sublimem alis, siue aequora supra,
Seu terram rapido pariter cum flamine portant.

Itaque Talaria induere dicemus eos, qui parant aufugere. Nam hoc ipsum Auolare, et Reuolare, apud M. Tullium pro fugere, et redire frequens est.

Tricae, Apinae.

TRICAS, et Apinas vulgo res futiles, ac nugatorias dicebant.


page 97, image: s0097

Martialis:

Quaecunque lusi iuuenis, et puer quondam,
Apinasque nostras. ---

Idem alibi:

Sunt apinae, tricaeque, et si quid vilius istis.

Vnde et Tricari simili figura dicebant nugas agere. Cicero cum alias, tum ad Atticum lib. 15. Tricatur scilicet, vt homo talis. Et rursum: Balbus, inquit, tricatur. adagium ab euentu natum. Nam Tricam, et Apinam oppida fuisse quondam Apuliae, demonstrat Plinius libro Naturalis hist. 3. cap. 11. referens Europae sinus: Diomedes, inquit, ibi deleuit gentes Monadorum, Dardorumque et vrbes duas, quae in proverbii ludicrum vertere, Apinam, et Tricam. Stephanus ostendit Tricam vrbem fuisse Thessaliae, sortitam id nominis a Trica, Penei filia. Nonius Marcellus tricas impedimenta, et implicationes interpretatur, a)po\ tw= trixw=n, id est, a pilis, quibus inuoluuntur pulli gallinacei. Vnde dictum sit extricare, et intricare. Lucilius apud eundem, Tricones appellat, qui nugis homines remorentur. Et Tricinus quaestus, pro tardo, seu sicco. Et Varro tricas Attellanas, nugas impeditissimas. Equidem non negauerim in voce adlusum ad pilos. Caeterum ab oppido dictum proverbium, vero propius est. Plin. lib. 7. cap. 48. ostendit, oues laudari solitas breuitate crurum, et ventris vestitu, quibus is nudus esset, eas apicas appellauit, ceu reticulas, damnatasque.

Corycaeus auscultauit.

*korukai=os h)kroa/zeto id est, Corycaeus auscultauit. Vbi quis id, quod agit, conatus dissimulare, tamen a curiosis deprehenditur. Vnde natum sit adagium, ex auctoribus adscribemus. Corycus mons est Pamphyliae praecelsus, ac portuosus, atque ob id pyratarum insidiis opportunus, quos ab eo monte Corycaeos vocabant. Hi nouam insidiandi rationem excogitarant. Siquidem dispersi per portus Coryci montis, miscebant sese negotiatoribus, vt quisque forte appulerat, subauscultantes, et quid rerum portarent, et quo nauigare destinassent, denique quo tempore decreuissent soluere. Quae simulatque cognouerant, renunciabant piratis, cum quibus societatem maritimorum latrociniorum exercebant. Atque ita per occasionem simul adorti, nauigantes spoliabant. Quae res vbi mercatoribus esset comperta, pleraque occultabant, ac dissimulabant, insidiarum metu. Sed, cum ne sic quidem laterent, subodorantibus omnia Corycaeis, res in proverbium abiit, tou/tou kwrukai=os2 h)kroa/zeto, id est, Hunc Corycaeus auscultauit. De re vehementer dissimulata, deprehensa tamen. Suidas ait, Corycon Pamphyliae promontorium esse, cui subiecta sit vrbs Atalea. Eius vrbis ciues, ne vexarentur ipsi a praedonibus, qui sese in promontorii arcem receptabant, per alios portus dissipati subauscultabant, quinam appulissent, et quo tenderent, eaque praedonibus renunciabant. Idem ex Ephoro refert, Corycaeos conuenas quospiam fuisse, qui condiderint oppidulum in Lydia sub cacumine Coryci in mare prospectantis, finitimos Myonesso. Hos solitos sese negotiatorib. in portum appellentib. admiscere, quasi negotiatores essent et ipsi, mercium aliquid empturi: deinde quae cognouissent Myonessiis renunciabant. Myonessii nauigantes adoriebantur,


page 98, image: s0098

praedam ablatam, aut precia, quibus sese negotiatores redimebant, quae Graeci lu/tra vocant, cum Corycaeis partientes. At Stephan. tradit, Corycum montem esse altissimum, finitimum Teo Ioniae oppido, cui subiectus sit eiusdem nominis portus. Quo loco meminit et de piratarum insidiis, et proverbio. De Lydiae Coryco sentit et Strab. cuius verba subscribam ex lib. 14. *pri\n kai\ e)lqei=n e)pi\ e)ruqra\s2, prw=ton me\n e)/rai poli/xnio/n e)sti th/i+on, ei)=ta kw/rukos2 o)/ros2 u(yilo\n, kai\ limh\n u(p' au)tw=| kasu/sths2, kai\ a)/llos e)ruqrai\ limh\n kalou/menos, kai\ e)fech=s2 plei/ous2 e(/teroi. fasi\ de\ to\n paraplou=n tou= kwru/kou pa/nta lhsth/ria u(pw/rcai tw= kwrukai/wn kaloume/nwn, eu(rame/nwn tro/pon kaino\n th=s2 e)piboulh=s2 tw=n ploi+zome/nwn. katesparme/nous2 ga\r e)n toi=s2 lime/si, toi=s2 kaqormizome/nois2 e)mpo/rois2 prosfoita=n, kai\ w)takoustei=n ti\ fe/roien kai\ pou= ple/oien, ei)ta sunelqo/ntas2 a)naxqei=si toi=s2 a)nqrw/ pois2 e)piti/qesqai kai\ kaqarpa/zein. a)f' ou)= dh\ pa/nta to\n polupra/gmona kai\ katakou/ein e)pixeirou=nta tw= la/qra kai\ e)n a)por)r(h/tw| dialegome/nwn, kwrukai=on kalou=men, kai\ e)n paroimi/a| fame\n, tou= d' a)\n o( kwrukai=os2 h)kroa/zeto, o(/tan dokh=| tis2 pra/ttein dia)por)r(h/twn, mh\ lanqa/nh| de\, dia\ tou=s2 kataskopou=ntas2 kai\ filopeusou=ntas2 ta\ mh\ prosh/konta. id est, Priusquam perveniatur Erythras, primum occurrit oppidulum Erae Teium, deinde Corycus mons excelsus, atque huic subiectus portus Casystas, mox alius portus dictus Erythrae, dein alii complures. Narrant autem Corycum praeternauigantibus omnia plena latrociniis esse quorundam, quos Corycaeos appellant. Hi nouum insidiarum genus commenti fuerant in nauigantes. Siquidem dispersi per portus, negotiatores, qui forte appulerunt, adibant, subauscultabantque quid rerum ferrent, quo nauigarent: deinde illos in altum reuersos collecti adoriebantur, ac spoliabant: vnde factum est, vt quemuis curiosum, auidum auscultandi, quae clanculum et in occulto dicuntur, Corycaeum vocemus, proverbioque dicamus, Hunc Corycaeus auscultauit, quories aliquis sibi visus est egisse, dixisseve clam, cum tamen non latuerit, propter eos, qui subauscultant, ac sciscitari student, quae non oportet. Hactenus Strabo. In cuius verbis non videtur abesse deprauatio: vna tolletur, si pro lhsth/ria legas lhstw=n: altera si legas tw= la/qra kai\ e)n a)por)r(h/tw| prattome/nwn, kai\ dialegome/nwn. sic enim legisse videtur interpres. Itaque cum duae sint ciuitates eiusdem nominis, ad vtramque referunt proverbium auctores. Stephanus ostendit et in Cilicia ciuitatem Corycum esse, quae portu, saloque cingitur, vt ait Pomponius Mela, angusto tergore continenti adnexa, cui vicina specus illa multorum literis nobilitata. Iam Cilices piratas fuisse accepimus. Hanc eandem arbitror esse cum ea, quam in Pamphylia ponunt Zenodotus et Suidas, quod Pamphylia Ciliciae sit contigua, atque olim bona Ciliciae pars imputabatur in Pamphyliam. Idem Stephanus indicat et insulam fuisse eius nominis. Rursus Cretae promontorium esse Coryciam, et eiusdem nominis portum Aethiopiae. Inducunt et comici Deum quempiam Corycaeum, exaudientem, atque auscultantem, quae gerantur, sicuti Menander in Enchiridio, Dexippus in Thesauro, apud Suidam: quod tribus verbis attigit et Hesychius, indicans Corycum Graecis sonare vas coriaceum, aut nauim, aut lanceam. Vsurpat hoc adagium M. Tullius lib. ad Atticum decimo, epistola vltima: Itaque posthac non scribam ad te,


page 99, image: s0099

quid facturus sim, sed quid fecerim. Omnes korukai=oi videntur subauscultare, quae loquor.

Fortes fortuna adiuuat.

CICERO Tusc. quaest. lib. 2. Fortes enim non modo fortuna adiuuat, vt est in veteri proverbio, sed multo magis ratio. Citatur alibi ex Ennio. Vsurpatur in Aeneide Maronis. Atque adeo passim ab omnibus. Ouid. Fast. lib. 2.

--- Audentes forsque, Deusque iuuat.

Idem adlusit

--- Audaces adiuuat ipsa Venus.

Rursum T. Liuius belli Macedonici lib. 4. Fortes fortunam adiuuare aiebant. Admonet adagium, fortiter periclitandam esse fortunam. Nam his plerunque res prospere cedere. Propterea quod id genus hominibus fortuna quasi faueat, infensa iis, qui nihil audent experiri, sed veluti cochleae perpetuo latent intra testas.

Currentem incitare.

*to\n tre/xonta o)tru/nein, id est, Currentem incitare, est, adhortari quempiam ad id, ad quod iam suapte sponte tendit. Atque hac figura mitigamus vel praecludimus magis, offensam admonitionis. Cicero ad Cassium: Vt Caesarem in Italia viderem, sic enim arbitrabamur, eumque multis honestissimis viris conseruatis, ad pacem currentem, vt aiunt, incitarem. Idem ad Quintum fratrem li. 2. Quare facis tu quidem fraterne, quod me hortaris, sed me hercle, currentem nunc quidem. Rursus ad Atticum: Quod me hortaris, vt eos dies consumam in philosophia explicanda: currentem tu quidem. Idem in Oratore: Facilius enim est, currentem, quod aiunt, incitare, quam commouere languentem. Plin. ad Cannium: Scin te stimulis non egere, me tamen tui caritas euocat, vt currentem quoque instigem. Ducta est metaphora ab iis, qui cursu certant, quibus acclamatio solet addere velocitatem. Lucianus ex Homero citat ad Nigrinum: *qa/r)r(ei w)gaqe\. tou=to ga/r toi to\ tou= omh/rou, speu/donta kai\ au)to\n parakalei=s2, id est, Bono es animo, quando quidem, iuxta Homericum illud, hortaris eum, qui ipse sua sponte properet. Extat autem Iliad. q.

*)atri/dh ku/diste, ti/ me speu/donta kai\ au)to\n
*)otru/neis2. ---

id est,

Quid me sponte mea properantem maxime Atrida.
Extimulas?

Eodem adlusit Odys. *w [note of the transcriber: in the print: w ].

*(ws2 ei)pw\n w)/trune pa/ros2 memaui=an a)qh/nhn.

id est,

Iamdudum promptam, ac cupientem, his Pallada dictis
Excitat. ---

Itaque currentem incitamus, cum ad id vocamus aliquem, ad quod suapte cupiditate fertur, ac propendet. Quemadmodum meminit Dion, Timotheum cantorem quempiam certa quadam cantione, quae Palladis vocatur, Alexandri Magni animum repente ad belli cupiditatem incitare solitum. Atque incitabat ille quidem, sed sponte currentem, vtpote natura sanguinarium, et belli scientissimum. Alioqui Sardanapalum illum pa/nabron, id est, mollissimum, iisdem modis haud vnquam commovisset [correction of the transcriber; in the print commmouisset]. Terentius in And. torsit in malam partem, omissa metaphora, si hic non insanit satis sua sponte instiga. Huc pertinent illa M. Tul. familiaria, E cursu revocare. In principio Topicorum, E cursu ipso revocauit voluntas tua. Et in cursu esse, et cursum interrumpere.



page 100, image: s0100

Calcar addere currenti.

EANDEM sententiam, aliunde ducta metaphora, extulit Plinius iunior in epistola quadam ad Pompeium Saturnium. Flagitabas, vt tibi aliquid ex meis scriptis mitterem, cum ego id ipsum destinassem. Addidisti ergo calcaria sponte currenti. Translatione sumpta ab equitibus, qui nonnunquam etiam sponte currentibus equis, quo currant celerius, calcar addunt. Ita nobis calcar addit, qui extimulat languentes: addit currentibus, qui cupiditatem ac studium nostrum auget, acuitque. Ouidius:

Non opus admisso subdere calcar equo.

Sunt autem ferme proverbiales in totum illae metaphorae: Subdere calcar, subdere stimulos: quemadmodum et illae, Iniicere fraenum, compescere fraeno, revocare fraeno. M. Tullius ad Atticum: Adscribit etiam, et quasi calcar admouet. Idem ad eundem lib. 6. Sed alter, vt dixit Isocrates in Ephoro et Theopompo, et fraenis eget, alter calcaribus. Plato lib. de Legib. 9. a)/rist' w)/ kleini/a. sxedo/n ti me\ w(/sper fero/menon a)ntikrou/sas2 a)ne/geires2 id est, Opportune me, Clinia, impetu currentem retudisti. Et illud Ciceronis: E medio cursu revocauit.

In triuio sum.

*)en trio/dw| ei)mi\ logismw=n, id est, In triuio sum consilii. In eos, qui dubitant, quique incerti sunt animi, haesitantes, quid potissimum eligant. Translatum ab iis, qui faciunt iter, et si quando triuium occurrerit, addubitant, quam viam oporteat ingredi. Nam viam pro ratione consilii frequenter apud Graecos auctores reperies, vt apud Euripidem in Hecuba, sw=n o(do\n bouleuma/twn, id est, Tuorum viam consiliorum. Theognis, e)n trio/dw| e)sthka, id est, In triuio consisto. Adludit huc et Plato lib. de Leg. 7. vetans, ne, si qua res admiranda atque inusitata occurrerit, protinus ad eam amplectendam accurramus, sed, perinde quasi ad triuium aliquod venerimus ignari viae, consistamus, neque ante pergamus, quam peruestigatum sit, quo quaeque ducat via, *kaqa/per, inquit, e)n trio/dw| geno/menos.

Bis, ac ter, quod pulchrum est.

*di\s2 kai\ tri\s2 to\ kalo\n, id est, Iterum ac tertio, quod pulchrum est, subaudi, dicendum est. Vsurpatur a Platone cum aliis in locis, tum in Philebo, a(\ kai\ pro/teron e)mnh/sqhmen, eu)= d' h( paroimi/a dokei= e)/xein, to\ dis2 kai\ tri\s2 to/ge kalw=s2 e)/xon e)panapolei=n tw=| lo/gw| dei=n, id est, De quibus et ante meminimus. Caeterum bene videtur proverbio dictum, quod egregium sit, id iterum, ac tertio in sermone repeti oportere. Idem in Gorgia: kai\ di\s2 ga/r toi kai\ tri/s2 fasi kalo\n ei)=nai ta\ kala\ le/gein kai\ e)piskopei=sqai id est, Atqui pulchrum aiunt, ea, quae pulchra sunt, iterum ac tertio tum dicere, tum considerare. Rursum lib. de Leg. 6. le/gw de\ kaqa/per ei)=pon nu\n dh\. di\s2 ga\r to/ge kalo\n r(hqe\n ou)de\n bla/ptei, id est, Dico autem, quemadmodum modo dicebam. Nam nihil laedit, quod pulchrum sit bis dicere. Lucianus in Dipsadibus, citans eundem Platonem, *ko/ros2, inquit, ou)dei\s2 tw= kalw=n, id est, Nulla satietas rerum honestarum. Omnino ea vis inest rebus egregiis, vt, quo saepius, ac pressius inspiciantur, hoc magis ac magis placeant, vt ait Horatius:

--- Quae, si propius stes,
Te capiet magis, ac decies repetita placebit. [note of the transcriber: sic; cf. Horatius, ars poetica, v. 361-65: ut pictura poesis: erit quae, si propius stes, / te capiat magis, et quaedam, si longius abstes; / haec amat obscurum, volet haec sub luce videri, / iudicis argutum quae non formidat acumen; / haec placuit semel, haec deciens repetita placebit.)]

Contra, quae fucata sunt, aut


page 101, image: s0101

vulgaria, nonnunquam initio adrident nouitate ipsa, mox repetita sordescunt. Quemadmodum Plin. lib. 15. cap. 14. meminit de syluestri quodam pomi genere, quod vnedonem vocant, propterea quod vnum tantum edi possit. Est etenim inhonorum, vt ait: atque hinc nominis ratio.

Fratrum inter se irae sunt acerbissimae.

SI quando simultas inciderit inter fratres, ea solet esse atrocior, quam vulgarium inimicorum. Suppetunt abunde multa ex historicis exempla: Cain et Abel: Romuli et Remi: Iacob et Esau. Antonini Seueri Imperatoris filii in Getam odium, vsque adeo saeuum, ac pertinax fuit, vt ne morte quidem illius atrocissima potuerit saturari, quin et in omnes illius amicos saeuiret. Qua de re fertur adagium, idque commemoratur ab Aristotele lib. Politicorum 7. par' oi(=s2 ga\r o)fei/lesqai ei)=nai th\n eu)ergesi/an u(polamba/nousin, pro\s2 tw=| bla/bei kai\ tau/ths2 a)posterei=sqai nomi/zousin. o(/qen ei)/rhtai, xalepoi\ ga\r po/lemoi a)delfw=n. kai\, oi( to\ pe/ra ste/rcantes2, oi(/de kai\ pe/ra misou=sin, id est, A quibus, inquit, deberi beneficium, existimant, ab iisdem non solum fraudari beneficio, sed insuper laedi se putant. Vnde proverbio dicitur, Acerba enim bella fratrum. Et, qui supra modum amant, iidem et supra modum oderunt. Hactenus Aristot. Huc respexit Euripides in Iphigenia Aulidensi.

*deino\n kasignh/toisi gi/gnesqai lo/gous2
*ma/xas2 q' o(/tan pot' e)mpe/swsin ei)s2 e)/rin.

id est,

Res dira, verbis inuicem altercarier,
Dictisque fratres dimicare mutuis,
Si quando lis inciderit aut contentio

Taurum tollet, qui vitulum sustulerit.

ADAGIVM in fornice natum, vti videtur, sed quod ad vsum verecundiorem commode torqueri possit, si quando significabimus maiora peccaturum adultum, qui puer vitiis minoribus assueuerit. Extat in fragmentis Arbitri Petronii, his quidem verbis: Obstupui ego, et nec Gitonem verecundissimum puerum sufficere huic petulantiae affirmaui, nec puellam eius aetatis esse, vt muliebris patientiae legem possit accipere. Itaque, inquit, Quartilla, minor est, quam ego fui, cum virum passa sum? Iunonem meam iratam habeam, si me vnquam meminerim virginem fuisse. Nam infans cum paribus inquinata sum, et subinde prodeuntibus annis, maioribus me pueris applicui, donec ad hanc aetatem perveni. Hinc etiam natum est proverbium illud, vt posse dicatur taurum tollere, qui vitulum sustulerit. Non absurdum videtur, adagium ad Milonis Crotoniatae factum referri, qui quotidie vitulum aliquot stadiis gestare solitus, eundem, taurum factum, citra negotium gestasse legitur. Atque ita quadrabit in eos, qui paulatim rebus etiam maximis adsuescunt.

Viuorum oportet meminisse.

VIVORVM meminisse oportet. Vetus adagium in eos, qui plurimum de vita defunctis loquuntur, id quod vulgo putant ominosum, mortuos in ore habere, eosque velut citatos in sermonem adducere. Vnde et M. Varro lib. de lingua Latina tertio, putat lethum a)po\ th=s2 lh/qhs2, id est, obliuione, dictum, quasi in obliuionem abire conveniat, qui vita excesserit, atque in funeribus sic quondam


page 102, image: s0102

a praecone dici solere; Ollus letho datus est. Refertur adagium a Cicerone lib. 5. de Finibus bonorum et malorum. Vbi cum Piso, deinde Q Cicero dixissent, se vehementer commoueri recordatione clarorum virorum, ex contemplatione locorum, in quibus aliquando viui versati fuissent, et vterque recensuisset, quorum memoria potissimum delectaretur: tum Pomponius Atticus, quasi iocans: At ego, inquit, quem vos, vt deditum Epicuro, insectari soletis, sum multum equidem cum Phaedro, quem vnice diligo, vt scitis, in Epicuri hortis, quos modo praeteribamus, sed veteris prouerbii admonitu viuorum memini. Nec [correction of the transcriber; in the print nec] tamen Epicuri licet obliuisci, si cuipiam, cuius imaginem non modo in tabulis nostri familiares, sed etiam in poculis, et anulis habent. Hactenus Cicero. Plautus item in Truculento: Dum viuit, hominem noueris, dum mortuus est, quiescas. Thaletis dictum iure celebratur, Oportet non minus absentium amicorum, quam praesentium memores esse.

Cum laruis luctari.

CVM laruis luctari, dicuntur ii, qui vita defunctos insectantur maledictis. Suida Aristophanem citat, qui scripserit:

*pau=e pau=' w)= de/spoq' e(rmh= [note of the transcriber: in the print: pau' ],
*nekro\n ga\r o)/nta to\n kle/wn' e)loido/rei.

id est, Compesce, compesce here Mercuri, mortuo enim Cleoni conuiciatus est. Lucianus in Sectis: *skiomaxw=si pro\s2 h(ma=s2 a)po/ntas2. id est, Vmbraticam pugnam aduersus nos absentes pugnant. Sentit autem de mortuis et absentibus. Meminit huius Plinius in praefatione historiae mundi, ad hunc modum, Nec Plancus illepide, qui cum diceretur Asinius Pollio orationes in eum parare, quae ab ipso, aut liberis post mortem Planci ederentur, ne respondere posset: Cum mortuis non nisi laruas luctari. Quo dicto sic repercussit illos, vt apud eruditos nihil impudentius videretur. Aristoteles in rhetoricis citat Platonem ex Politia, qui scripserit eos, qui mortuos adlatrarent, videri similes catellis, qui lapides iactos morderent, ipsos qui laesissent, non attingerent.

Iugulare mortuos.

HVIC simile videtur, Iugulare mortuos, pro eo, quod est, insectari defunctos, et pugnare cum iis, qui iam extincti sint. Translatum a bellis, in quibus ignauum, ac ridiculum sit, prostratos, atque interfectos iugulare: rursus cum viuis congredi, forte. Refertur a Laertio in Menedemo. Is Bionem, cum diuinos studiose insectaretur, ait iugulare mortuos, nimirum iam explosos, et omnium sententia reprobatos. Aristophanes e)n o)/rnisi scripsit, tou\s2 teqnhkotas2 a)poktei/nein, id est, defunctos occidere. Fiet lepidior metaphora, si paulo longius detorqueatur. Vt si quis dicat eum iugulare mortuos, qui librum impugnet, a nullo non damnatum: aut disputet aduersus sententiam, omnium suffragiis iam olim reiectam: aut si quis vituperet rem, omnibus per se detestatam.

Cygnea cantio.

*ku/kneion a)=sma. id est, Cygnea cantilena. Refertur inter Graecanica prouerbia. Notatur et ab Aeliano in opere, De naturis animalium, prouerbii vice. Conuenit in eos, qui supremo vitae tempore facunde disserunt, aut extrema senecta suauiloquentius scribunt, id quod fere solet accidere


page 103, image: s0103

scriptoribus, vt postrema quaeque minime sint acerba, maximeque mellita, videlicet per aetatem maturescente eloquentia. Porro cygnos, instante morte, mirandos quosdam cantus edere, tam omnium literis est celebratum, quam nulli vel compertum, vel creditum. Nam Lucianus negat, se vel vidisse cygnos, cum in Pado flumine nauigaret. Aelianus addit cygnos non canere, nisi flante zephyro vento, quem Latini fauonium dicunt Martialis:

Dulcia defecta modulatur carmina lingua,
Cantator cygnus funeris ipse sui.

Neque desunt philosophi, qui huius rei causam etiam addere conantur, affirmantque id accidere propter spiritus per collum procerum et angustum erumpere laborantes. Diuus Hieronymus, in quodam laudans senilem eloquentiam, commemoratis aliquot scriptorib. Hi omnes, inquit, nescio quid cygneum vicina morte cecinerunt. Idem in epitaphio Nepotiani: vbi est ille e)rgodiw/kths2 noster, et cygneo canore vox dulcior. Meminit adagii et Athenaeus libro Dipnoso. 14. ex auctore Chrysippo: referens quendam adeo impense delectatum fuisse dicteriis, vt cum esset a carnifice trucidandus, dixerit se velle mori, decantata cygnea cantione: sentiens, opinamur, dictum aliquod salsum, quod simul atque proloquutus esset, non detrectaretur emori. M. Tullius praefans in librum De oratore tertium, de L. Crasso ita loquitur: Illa tanquam cygnea fuit diuina hominis vox, et oratio, quam quasi expectantes post eius interitum veniebamus in curiam, vt vestigium illud ipsum, in quo ille postremum institisset, contueremur.

Nestorea eloquentia.

CONSIMILEM ad modum Nestoris Pyliorum ducis facundia in prouerbium abiit, si quando senilem suauiloquentiam significamus. Nam huic Homerus, vt tria saecula, ita plus quam mellitam quandam facundiam affingit. Sic enim ait in Iliados a.

--- *toi=si de\ ne/stwr
*(hdueph\s2 a)no/rouse ligu\s2 puli/wn a)gorhth\s2.
*tou= kai\ a)po\ glw/sshs2 me/litos2 gluki/wn r(e/en au)dh/.

id est,

Post hos assurgit Pylius dux ille disertus
Nestor, cuius ab ore fluit vox melle liquenti Dulcior

Quem locum imitans Theocritus, auctore Plutarcho in Bucolicis:

*ou(/neka/ oi( gluku\ mou=sa kata sto/matos xe/e ne/ktar.

Propterea, quod in os illi praedulce camoena
Infudit nectar.

Huc spectat et Horatianum illud:

--- Fidis enim manare poetica mella Te solum.

Lepos Atticus. Eloquentia Attica.

INTER reliquos Graeciae populos, lepos quidam, et festiuitas quasi vernacula ac peculiaris adest Atticis, adeo vt et in prouerbium abierit, Atticus lepos, Attica eloquentia, pro summa. Terentius in Eunucho. Dixin' in hoc Atticam esse eloquentiam? Cum insulsum, atque inuenustum militem rideret. Diuus Hieronymus ad Pammachium, Iouinianum, vt opinamur, irridens. Haec, inquit, Plautina eloquentia, hic lepos Atticus, et Musarum, vt dicitur, eloquio comparandus. Quanquam illud de Musarum eloquio ad M. Varronis elogium de Plauto celebratum respicit, qui dixit, Musas ipsas, si Latine


page 104, image: s0104

loqui voluissent, Plautino ore fuisse locuturas. Huc adlusit et Lucianus in libello De mercede seruientibus: ka)\n ei)/ti soloiki/santes2 tu/xwsin, au)to\ to\ th=s2 a)ttikh=s2 kai\ tou= u(mhttou=. id est, Quod si quando quid etiam rustice dixerint, hoc ipsum mere Atticum, atque ab Hymetto profectum videri volunt. Est autem Hymettus mons Atticae, mellificio nobilis, vnde et mel Atticum, et Hymettia mella. Quae praecipua fuisse testatur et Martialis in Xeniis:

Hoc tibi Thesei populatrix misit Hymetti
Palladis a syluis nobile nectar, apis.

Mandrabuli more res succedit.

*)epi\ mandrabou/lou xwrei= to\ pra=gma, id est, Res Mandrabuli ordine succedit, hoc est, in dies in peius labitur. Inde natum, quod Mandrabulus quidam, cum thesaurum reperisset, primum auream ouem posuit Iunoni Samiae, proximo anno argenteam, tertio aeream. Lucianus de mercede seruientibus. *)alla\ xai/reis2 ge, kai\ seauto\n e)capata=s2, kai\ a)ei\ ta\ me/llonta belti/w genh/sesqai nomi/zeis2. to\ de\ e)/mpalin h)\ su\ h)/lpisas2 gi/gnetai, kai\ w(s2 h( paroimi/a fhsi\n, e)pi\ mandrabou/lou xwrei= to\ pra=gma, kaq' e(ka/sthn, w(s2 ei)pei=n, h(me/ran a)posmikruno/menon, kai\ ei)s2 tou)pi/sw| a)napodi/zon. id est, Tu tamen, vtcunque gaudes, tibique ipsi imponis, semperque credis meliora futura, quae sequentur: atqui id contra, quam speraras, euenit, planeque, iuxta prouerbium, ad morem Mandrabuli tibi negotium procedit, dum in singulos, vt ita dixerim, dies fit minus, ac deterius, atque in tergum retrocedit. Alciphron in epistola quadam: *kai\ kata th\n paroimi/an, e)pi\ ta\ mandrabou/lou xwrei= ta\ pra/gmata. id est, iuxtaque prouerbium, ad exemplum Mandrabuli res succedunt. Non intempestiuiter itaque dicitur in eos, qui in deterius abeunt. Quemadmodum Menedemus apud Plutarchum, permultos Athenas venire studii causa: principio sapientes, deinde philosophos, postea rhetoras, postremo idiotas euadere. Nec alienum fuerit hic nobilem illam Platonis sententiam adscribere, ex libr. De legib. primo: *to\ nika=n au)to\n, pasw=n nikw=n prw/thte kai\ aristh\ to\ de\ h(tta=sqai au)to\n u(f' e(autou=, pa/ntwn ai/sxistonte a(/ma kai\ ka/kiston. id est, Si quis ipse seipsum vincat, omnium victoriarum tum prima, tum optima est. Rursum ipsum seipso inferiorem esse, omnium et turpissimum est, et grauissimum. Vincit enim seipsum, qui proficit in melius: at seipso inferiorem euadere, est deteriorem reddi.

Mature fias senex.

MATVRE fias senex, si diu velis esse senex. Latinorum prouerbium, quo monemur, vt integra adhuc aetate desistamus a laboribus iuuenilibus, ac valetudinis curam agere incipiamus, si velimus esse viuaci, ac diuturna senecta. Nam senectutis sors, otium et quies. Vsurpatur a Catone maiore apud Ciceronem: Neque enim, inquit, vnquam assensus sum veteri illi, laudatoque prouerbio, quia monet mature fieri senem, si diu senex esse velis. Hoc quanquam Catoni non probatur, homini duro, quique sibi nec extrema senecta remittendis laboribus indulserit, tamen audiendum nobis, maxime si de vitiis iuuentae sentias, puta libidine, bibacitate, turbulentia vitae, quae nisi quis mature reliquerit, aut nunquam perueniet ad senectam, aut breuem habiturus est senectam.

[gap: body text]