14 February 2004 Ruediger Niehl
text typed (without italics) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - Could not identify errata-list item: 548. 1. lin. 46. stadium
06/2006; 12/2006; 02/2011 Cornelius Amberger; Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
spell check partially performed; the special sign ||: (resp. [erroneously?] ||. ) inserted (see the explanation of the printer: page 18)


image: s001

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM,



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

HIEROLEXICON SIVE SACRVM DICTIONARIVM AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI ET CAROLO EIVS FRATRE ROMAE Ex Off. Bernardoniana Sub Signo Virtutis Anno 1677 Superior [abbr.: Superiorum] permissu Et privilegiis



image: s004

[gap: praeliminaria; body text (tomus primus)]

image: s391

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM, IN QVO Ecclesiasticae voces, earumque Etymologiae, Origines, Symbola, Caeremoniae, Dubia, Barbara Vocabula, atque Sac. Scripturae et SS. PP. Phrases Obscurae elucidantur. AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI, Olim Cath. Eccl. Viterb. Canonico Theol. Sac. Indicis Congregationis Consultore, Proton. Apost. Eq. Aurato, Com. Palat. ET CAROLO EIVS FRATRE Biblioth. Alexandrinae in Archigym. Vrbis Praefecto. OPVS Figuris ornatum, quod praecedit Index Criticus, ac subsequuntur SYLLABVS graecarum vocum exoticarum, de quibus in eo agitur, et CONTRADICTIONES APPARENTES Sac. Script. ab eodem DOMINICO conciliatae, et ex eius Schedis in hac tertia, et postuma impressione auctae. PARS SECVNDA. [gap: illustration] ROMAE, Sumptibus PONTII BERNARDON Via Parionis, sub signo Virtutis. M. DC. LXXVII. SVPERIORVM PERMISSV, ET PRIVILEGIIS.



page 359, image: s393

[gap: body text (tomus secundus)]

page 575, image: s609

SPANCLYSTVS. Vide Panaclystus. Spanicus.

SPANICVS. res rarenter confecta, ex graeco vocab. spa/nios2, quod ratum significat. [Spanicas, quae pendent super altare. Auast. Biblioth. in Benedict. III.] Itaque huiusmodi indumenta vel. pretio, vel textura, seu perspicuitare rara dicebantur ad instar veli tenuis. Alii tamen ma lunt Spanicas hispanicas significare, idcst, in hispania contextas. Ex hoc autem vocabulo componitur dictio Spanaclystus apud eundem Biblioth. ad significandum textile simul perspicuum, ac occultum; nam vox graeca klu/stos2, absconsum significat. FR. De etymologia Spanaclystus aliter dictum fuit in dict. Panaclystus. Spanicus puto esse pannum, quem Itali Spanna vocant: in Onomastico Romano Felicis Felicii in dict. Spanna, quem existimat esse Spithamam, de qua Plinius lib. 7. cap. 2. Ceterum non potest negari, quod penes antiquos Scriptores repe riatur Hispania sine duobus primis litteris, et ex multis locis, qui adduci ad exemplum possent, vnum afferre sussiciat, in vita S. Fructuosi Bracaren. Episcopi notatum, vbi sic habetur. [Quasi Sol oriens inluminaturus Spaniam, aedificauit Sanctum ope Domni Monasterium.

SPANOPOGON. spanopw/gwn, qui raros pilos habet in barba, quem Siculi Spano vocant.

SPARGILLVM. aspersorum aquae benedictae. [Vrceum cum aqua benedicta cum spargillo. In Rituali Cisterciensium.] Vide Aspergillum.

SPARTA. hoc vocabulum reperitur in Registro S. Gregorii, vbi videtur sportam, vel canistrum ex iuncis contextum significare; nam Graeci spa/rth iuncum appellant; ita enim ait lib. 1. cap. 14. siue lib. 5. cap. 122. Sanctus Doctor. [Spartam vero, quam apud decessorem vestrum dilectissimus filius noster Petrus Diaconus, tunc illic defensor, reliquerat nobis etc.] Ac alibi idem vocabulum reiterat, quod in aliquibus Codicibus Spatha in lib. 5. cap. 123. mendose legitur. FR. De hoc vocabulo quaestio agita ta fuit apud Gellium lib. 17. cap. 3. vtrum nempe Sparta eadem illa esset, de qua Homerus ibi citatus cecinit Spartum, seu Spartium, quod communiori vocabulo Genestum dicitur. Sic igitur Gellius. [Adolescens quispiam non indoctus, sparti quoque vsum in terra Graecia diu incognitum fuisse dixit, multisque post Ilium captum tempestatibus ex terra Hispania adue ctum. Riserunt hoc ad illudendum, ex iis, qui ibi aderant vnus, atque alter male homines literati, quod genus Graeci a)gorai/ous2 appellant: atque eum, qui id dixerat, librum legisse Homeri aiebant, cui versus hic forte deesset:

*kai\ dh/ dou=ra si\shpe new=n, kai\ spa\rta le/luntai ]

quod iuxta interpretationem eiusdem in calce positam, haec significat. [Et ligna eputrent ratium, et sparta in cariem sunt.] Ac sequitur loc. cit. idem Gellius [Tum ille prorsum iratus. Non, inquit, in eo libro versus, sed nobis plane Magister defuit, si creditis in eo versu sparta id significare, quod nos spartum dicimus. Maiorem enim vero illi risum subiciunt; neque id destiterunt, nisi liber ab eo prolatus esset Marci Varronis vigesimus quintus humanarum, in quo de isto Homeri versu a Varrone ita scriptum est. Ego sparta apud Homerum non plus spartum significare puto, quam spa)rtous2, (quod inteupretatur in calce, id est, eae agro satos,) qui dicuntur in agro Thebano nati. In Graecia sparti copia modo coepit esse ex Hispaniae. Neque ex ipsa facultate vsi Liburni, sed hi plerasque naues loris suebant, Graecis magis cannabo, et stuppa, ceterisque satiuis rebus, a quibus spa/rta appellabant. Quod cum ita Varro dicat, dubito hercle, an posterior syllaba in eo verbo, quod apud Homerum est, acuenda sit; nisi quia voces huiuscemodi, cum ex communi significatione in rei certae proprietatem concedunt, diuersitate accentuum separantur.] Idem assirmat Plinius, ac difuse describit, lib 19. cap. 2. per totum; sed inquit quod in Hispaniam citeriorem ex Africa a poenis spartum aduectum fuisset. Hinc D. Gregorius graeca declinatione vsus est, quae spa/rth femininigeneris appellat. Sed miror, quod Pontifex Sanctus ille inncis indigeret, fortasse pro canabe, vel ad telam texemdam; nam haec sparta ad hunc vsum tempore plinii loco cit. inseruiebat. Et pro fune vsurpatur in Chrysostomi dicto: [Sparta triples difficile rumpitur] ex Ecclesiast. cap. 4. [Fnniculus triplex difficile rumpitur.] Verum quidem tam spartam, quam sparham intelligi puto, quia spatha, erat quodam vnguentum ex spathis, siue elatis palmarum, quorum sudor colligebatur, vt Plinius lib. 12. cap. 28. asserit, quem eius Annotator Iacobus Dalecampius ex Dioscoride corrigit, inquiens: [Elate non sudat, sed pinguis intus est.] ad vnguentorum spissamentum vt ex eodem Plin. lib. 13. cap. 1. Vnde probabilius credo D. Gregorium de hoc vnguento locutum fuisse, cuius vtramque citationem non inueni fidelem, sic etiam ex sparta conficiebatur medicamentum Plinius lib. 24. cap. 9. Vide Eriophoren.

SPARTEA. calceamenta ex funiculis contexta, cuius vsus adhuc in Hispania viget. [Calceamentum vero spartea. Ex Reg. S. Isidor. cap. 28. . 2.] FR. Spartea calceamenta ex spartis, siue spartiis contexta, de quibus Plinins lib. 19. cap. 2. ita ait. [Carthaginensis Hispaniae citerioris portio, nec haec tota, sed quarenus parit, montes quoque sparto operit. Hinc strata rusticis eorum, hinc ignes facesque, hinc calceamina, et pastorum vestis.] Non quidem ex ipsis iuncis, siue spartis in natura, sed ex stuppa ex eis auulsa, netaque consiciebantur praedicta indumenta, vt ex eodem Plinio liquet ibidem.

SPARTVM. Vide Sparta.

SPARVARIVS. accipiter, rapax volatile, quod


page 576, image: s610

Itali Sparratere, Galli vero Esparuier dicunt. De quo vocabulo fit mentio in lege Salica.tit. 19.

SPATALIVM. spata/lion, praeter alias huius vocabuli significationes, quaedam muliebria orna menta denotat, quae ex nigris coralliis in brachiis a feminis ferebantur, vt eius virtute mapis amarentur. [Ceterum nescio an manus spatalio circumdari solita in duritie carenae stu. pescere snstineat. Tertull. de cultu feminar. cap. 13.] Vbi Pamelius Spathalium cum aspiratione scribi mauult; errat tamen, nam a verbo spatala/w deriuatur, quod delitiari significat. FR. de hoc ornamento Plinius lib. 13. cap. 25. haec habet. [Iuba tradit, circa Troglodytarum insulas fruticem in alto vocari Ifidos plocamon, corallio similem sine foliis: praecisum mutato colore in nigrum durescere. Cum cadat frangi. Item alium, qui vocatur charitoblepharon, efficacem in amatoriis. Spacalia eo facere, et monilia feminas. Sentire eum se capi, durarique cornus modo, et hebetare aciem ferri. Quod si fefellerint insidiae, in lapidem transfigurari] Itaque Spatalia non est fructus, sed ornamenti muliebris vocabulum nam fructus Isidos plocamon, et in specis Charitoblepharon dicebatur. Item spatale non solum brachiale ornamentum est, vt asserit Vossius; sed etiam capitis, ita Claudianus de spatale Diadema in epithalam, de spatale Nympha cecinit:

Et grauibus spatale baccis diadema ferebat
Intexerat, rubro, quas legerat ipsa profundo.

Ceterum Calepinus, et praecipue Henricus Stephanus in eius lexico graeco in dict. *spaqa/lion contendunt cum aspiratione scribi debere - Sed Vossius in eius etymologico in verbo Spatalium validissimis auctoritatibus Spatalium sine aspiratione scribendum demonstrat.

SPATHVM. Vide Sparta.

SPATHALIVM. Vide Spatalium.

SPATHARIVS. spaqa/eios2, Armiger, qui ensem imperialem ferebat. [Sed spatharius hora Sanctae Communionis Papam nullo modo videre potuit. Sigibert. in Chron.

SPATHISTER. FR ferreum instrumentum, quo Hebraei pelliculam artificiose ad cooperiendam circumcisionem trahebant, a verbo graeco spa/w, quod traho, siue auello significat [At hoc grauius est, quod etiam a circumcisione praeputiati fiunt arte quadam medica, per instrumentum attractorium spathisterem appellatum, infimam membrorum cuticulam attrahi sinentes, futuramque admittentes, et glutinatoriis circum datis, praeputium rursus super inducunt. S. Epiphan. lib. de ponder. et mensur.] Idemque Sanctus praeterea inquit, quod huius instrumenti persidus Esau fuisset inuentor, vt velut Apostata paternum signum auferret, diuinamque legem deleret; sic enim verba Apostoli intelligit, quando in 1. Corinth. cap. 7. dixerat. [Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium.] Item vbi Idicitur. 1. Macabaeorum cap. 1. quod aliqui ex Iudeis abiicrant ad Gentiles. [Et fecerunt sibi praeputia:] Origenes, et D. Hieronymus negant, quod illi Apostatae naturaliter potuissent facere praeputium, et ideo exponunt, quod isti legis diuinae desertores praeputia reliquissent corum filiis; sed huiusmodi expositio verbis Apostoli adaptari nequit; quin et Iosephi Hebraei relatio in lib. 12. Antiq. cap. 6. Epiphanii opinioni fanet, dum refert, quod aliqui Iudaei ita circumsionem occultassent, vt nudi a Graecis non distinguerentur; idemque senserat Theophylactus in eadem Pauli epistola, ac Talmudi assertio in tract. Sebamoth. Cap. 8. habetur, quod nimirum. nonnulli Hebraei suas circumcisiones inficerant, vt non dignoscerentur esse mosaicae legis professores, et hoc pacto iniurias, persecutiones, ac tormenta obuiarent, qui tamen in Ciuitate Better deinde circumcisionem iteraue. rant, quod Hebraei Mesciuchim id est Attractos appellant.

SPATHOMELA. linamentum, torunda, semniscus ex filis de subtili, lineoque panno detractis, quibus Chirurgi vulnera, et plagas dilatatas ad diuturne purgandas sustinent. Italice Taktofatto di sfilacci dicitur. Vide Cupha.

SPATHVS. Vide Spado.

SPATIVM HVMANITATIS ADVENIENS: FR. id est mors. [Eos vero, quorum consilio hoc egissi, in duobus mensibus excommunicatos esse decernimus; ita, vt si quid eis intra duorum mensium spatium humanitatis aduenerit, benedictione viatici non priuentur. can. tanta. distinct. 86.

SPECIATVS. decoratus, exornatus. [Quid hodie informe in mundo, quid retro speciatum in materia, vt speculum sit mundus materiae. Tertull. aduers. Hermog. cap. 40

SPECTACVLA. prohibita. Vide [correction of the transcriber; in the print Vidi] Amen. Lanista.

SPECTRVM. Vide Biothanatus. Horama. Orama.

SPECVLATOR [1]. ita appellatus est Guilielmus Durantes, siue Durandus Episcopus, ex eo quia opus composuerat cui titulus est speculum Inris tribus voluminibus distinctum: scripserat etiam rationale Diuinorum officiorum, quod saepe hic citamus: qui cum esset Vrbini Apostolicus Nuntius Castellum construxerat, quod vsque ad Vrbani VIII. tempora Castelli Durantis nomen retinuerat, sed cum Ducatus Vrbini ad Ecclesiam Romanam tempore eiusdem Pontificis deuolutus fuerit Papa in ciuitatem, et Episcopatum Castellum illud erexerat, ac de suo nomiue Vrbaniam Ciuitatem denominauit. FR. De hoc Gulielmo egerunt Auctores apud Bellarminum, et Labbe de Scriptoribus Ecclesiasticis, quem natione Vasconem facit Bellarminus. Labbe Prouincialem potius e Podio Massonis. Blondus vero Carnotensem Dccanum appellat, ac de aedificatione Castelli sic inquit; [Interius vero ad Metauri superiora


page 577, image: s611

progre dienites planitiem inucniunt speciosissimam, in qua primum est oppidum a Metauto poene in insulam circumdatum, quod Gulielmus Durandi Carnotensis Decanus, pontificii iuris consultiffimi, speculi eius doctrinae libri Auctor, cum Martini IV. Pont. Rom. Nuntius, et Romandiole Thesaurarius esset, a fundamentis aedificauit, et a suo nomine Castrum Durantis appellauit. in tract. Italiae illustratae Picena prouinc. regione 5.] Discipulus Henrici Cardinalis Hostiensis exstitit, et Magister practicae appellatus fuit teste Trithemio de script. Eccles. Giacchettus insuper Ricordani Malaspinae nepos in addit. ad Historiam sui Auunculi c. 228. inquit, quod Durandus accitus fuisset ab Honorio Papa IV. de anno 1286. et Gilonem. Durantem appellat, Idem scribit Io. Villanus in cius historia lib. 7. cap. 107. et Prouinciae Comitem illum nominat sub his verbis: [Guglielmo Durante Conte di Prouenza, qual nell'anno 1286. fu chiamaeto per Gouernatore da Honorio Papa Quarto.] Nonnulli tamen errarunt circa conditiones, ac mortis tempus, quos censur at Philippus Labbe de scriptor. Eccl. vbi de ipso Durante agit. Aliqui perperam hunc Durandum Prouincialem natione intellexere illum Dominicanae familiae Prouincialem exstitisse. Haec autem Prouincia a Latinis Clemaris dicebatur. Sepultus est Romae in Ecclesia Sanctae Mariae supra Mineruam.

SPECVLATOR [2]. id est, obseruator, Italice Spia. Vide Scamera. FR. Item speculator non solum vigil, et obseruator intelligitur, sed etiam carnifex. [Et contristatus est Rex propter iusiurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare, sed misso spiculatore, praecepit afferri caput eius in disco, et decollauit eum in carcere. Marc. 6. 26.] Sed Vincentius Riccardus in eius notis ad S. Proclum. orat. 18. in laud. S. Stephani. ad pag. 514. v. 8. in Comm. rationibus et auctoritatibus contendit legendum speculatore, et non spiculatore.

SPERANS. FR. pro implorans. [Omnibus de nobis sperantibus non debemus, in quantum possumus, nos denegare. cam. licet. dist. 87.] cuius titulus est. [Implorantibus patrocima Episcopi debent adesse.

SPERNAX. spretor, aspernator, contemptor. [Erga familiam suam, nec in admittendo consilio spernax, nec in inuestigando reatu persequax. Sidon. lib. 4. epist. 9.] FR. eodem vocabulo vsus est. Sil. lib. 8. inquiens.

Ductor Piso viros spernaces mortis agebat,
Ore puer,

SPHENDON. Vide Diasphendon.

SPHINX. fabulosa Gentilium figura, de qua saepe rogatus fui, cur nempe, hoc poenticum monstrum ad fores antiquarum Ecclesiarum collocabatur. Ad quod respondi Aegyptions in corum templis collocare hoc simulacrum solitos fuisse, vt Clemens Alexandrinus lib. 4. stromat. refert, ad docendum homines, quod Deus timeri, amarique debuisset, ideoque sphingem bina figura, humana, scilicet, et brutali fingebant, per illam placiditatem, atque per istam ferocitatem significantes. Hinc Christiani cadem intentione, vt Dei amorem, et timorem pariter haberent perpetuum hoc simulacri monumentum licet gentile, extra Ecclesiam relinqui permiserant. FR. alium moralem significatum affert Natalis Comcs lib. 9. Mythol. c. 18. quod, nimirum, aequo animo, ac tolerabiliter per hanc fabulosam figuram persecutiones, et aerumnas homines sufferre docerentur; nam alata Sphinx figurabatur, quod est inconstantis fortunae sumbolum, praeterea aduncis vnguibus fingitur, ad indicandas aduersitatum rapacitates, quibus omnia ortunae, ac corporis bona auferri possunt; humana facie praefertur, nam humanum est calamitatibus, vicissitudinibusque fortunae subici; tandem leonina pars, forti animo ferenda esse aduersa, significat.

SPHOERISTA. sfoieish/s2, pilae lufor. [Putas ne videbitur, vt hoc piger palestrae ludum exerceat? Aut asinus segnis inter sphoeristarum ordinem celeri volatu discurrat? Gregor. Turon. in praefat. de glor. Confess.] Erat etiam Officialis Apostolici Palatii titulus, cui curam exercitandi Clericos, tamquam Pedagogo incumbebat. [Gratianum vero sacri sphoeristam Patriarchii. Anast. Bibliot. in Leone IV.] vbi mendosus textus superistam habet.

SPHOERISTERIVM. sfoieish/eion, palestra, locus, vbi ludum sphoeristae exercebant. Sidonius. lib. 2. ep. 2.

SPICARIVM. granarium, in quo spicae frumenti, et similium donec tritur arentur conseruabantur, [Spicarium ille nouum, quia sic homo erat, solis feris, et beluis, auibusque domesticis condi fecerat. in Vita Sancti Galli cap. vltim.] de quo vocabulo fit etiam mentio in lege salica tit. 19.

SPICVLATOR. Vide Speculator.

SPICVLVM. FR. telum, et translatiue pro solis radio a Poetis vsurpatur sic in hymno sabbati ad laudes canitur:

Aurora iam spargit polum:
Terris dies illabitur:
Lucis resultat spiculum:
Discedat omne lubricum.

Et in hymno feria IV. ad Laudes.

Caligo terrae scinditur,
Percussa solis spiculo.

Ex Prudentio, ad imitationem Poetae illius.

Non radiis solis, non lucida tela diei.

Seu potius ex Vitg. Aeneid. 12.

--- Et spicula castris,
Densa cadunt etc.

SPICVLVS. FR. fornix. [Ante ingressum vero Basilicae, necnon et ante introitum atrii quinque desuper fomices, quos spiculos dicimus,


page 578, image: s612

uoluit. Chron. Casin. lib. 3. cap. 28.

SPIRITVALIS. FR. res non corporalis. [Inter corporalia, et spiritualia eam cognouimus esse difterentiam, quod corporalia facilius destruuntur, quam construuntur, spiritualia vero facilius construuntur, quam destruuntur. Vnde iuxta canonicas sanctiones Episcopus honorem dare potest, (nempe ordinando, et consecrando,) solus auferre non potest. lib. 1. decretal. de translat. Episc. cap. 2.

SPIRITVALIS HOMO. FR. per antonomasiam summus Pontifex intelligitur per illa verba.1. Cor. 2. 15. [Spiritualis (id est bomo) autem iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur.] Vbi sic Bonifacius Papa VIII. exponit: [Si vero suprema a solo Deo, non ab hominibus poterit iudicari, testante Apostolo, spiritualis homo iudicat omnia, ipse autem a nemine iudicatur. Est autem haec auctoritas, (etsi data sit homini, et exerceatur per hominem) non humana, sed potius diuina, ore diuino Petro data, sibique, suisque successoribus in ipso, quem confessus fuit petra firmata, dicente Domino ipsi Petro: Quodcumque ligaueris etc. extrau. comm. de maior, et obed. cap. vnam sanctam.

SPIRITVALITER. FR. id est, quod non de verbo ad verbum memoriter retineri debet, sed tantum sufficit apprehendere sensum. [Catechumeni etc. sumbolum, quod est Credo in Deum Patrem, spiritualiter doceantur. can. ante viginti. de consecrat. dist. 4.] et ibi Glossa.

SPIRITVS SANCTVS, aliquando diuinitatem Verbi increati significat, in quo sensu S. Cyprianus aduers. Iud. inqui: [Spiritus sanctus filius Dei Rex constitutus est.] Et in eodem sensu Prudentius cecinit:

quo mortalem praestrinxit spiritus aluum.

FR. Vide Latinium in Cortect. Cypriani, prae sertim in tit. Testimonior. lib. 3. et de montib Sina, et Sion.:||: Quin et clarius Tertull. aduers. Prax. c. 30. diuinitatem Christi intellexerat, qui de eius persona, dum in Cruce patiebatur, exclamante, sic ait: [Sed haec vox carnis, et animae, id est, hominis, nec spiritus, id est, Dei.] Imo S. Hilarius Spiritus Sancti vocabulum tribus concomitanter diuinis personis tribuit, dum ait. [Quod nominatus Spiritus sanctus videant pro Patre, et Filio frequenter intelligi, in quo nihil scrupuli est; siue enim Pater, siue Filius Spiri tus sanctus est. lib. 2. de Trinit.] Et ita etam intellexere Veteres Christianae Theologiae Professores illa verba Annuntiantis Angeli ad Mariam Virginem prolata, nempe: [Spiritus sam ctus superueniet in te etc. de secunda enim persona diuina loquutum fuisse Gabrielem dixerunt. FR. verba allata S. Cypriani habentur etiam in eius libro de Idolatr. vanit. Vide Latinii Correctiones in D. August. de Trinit. cap. 5. Spiritus Sanctus, id est, tertia persona in diuinis. [A Patre, et Filio non tamquam ex duobus principiis; sed tamquam ex vno principio; non duabus spirationibus, sed vnica spiratione procedit. De summa Trinit. in 6. cap. vnico.] Spiritum sanctum negans, seu aliquid haereticale in eum asserens. Vide Pneumatomachus. Simoniacus non potuit pronuntiare nomen Spirltus sacti, ideo eius peccatum detectum fuit. Vide Gloria Patri. Spiritui sancto cur nulla oratio ob Ecclesia dirigatur. Vide Callecta. Appellatur Antecessor Vide Antecessor. Congener Christi. Vide Congener Christi. Reliqua. Vide Paraclitus.

SPOLETI DVCATVS. Vide Arnulphorum terra.

SPOLIARIVM. FR. locus, vbi damnati ad bestias vestes eorum relinquebant: non vero, vt Calepinus in hac dictione asscrit, fuisse, nempe, locum in balneo, quo loturi vestes exuebant. Locus enim ex Plinii Panegyrico, in Priori sensu clare demonstratur, vbi sic ait: [Nunc templum illud, nunc vere Deus; non spoliarium ciuium, creaturarumque praedarum saeuum receptaculum.] Atque de eodem loco sic loquitur Seneca: [Numquid aliquem tam stulte cupidum esse putes; vt iugulari in spoliario, quam in harena malit. in epislola 94.] Ita quoque mortuo Commodo Imp. acclamatum suisse scribit Lampridius: [Hostis patriae, parricida, gladiator in spoliario lanietur.] Et dicebatur etiam locus ad iugulationem. [Exinde iam exanimis prosternitur cum ceteris ad iugulationem solito loco. In pass. SS. Perpetuae, et Felicitatis per Holsten. edita.] Locus autem generaliter intellectus, vbi despoliari solet Despoliabulum dicebatur.

SPONGIA SANCTA. Vide Patena.

SPONSA. Vide Druchte. Ponebatur illi anulus. Vide Annulus Velabatur. Vide mauortes in dict. Maphorium.

SPONSALIA. dicuntur futurarum nuptiarum promissio. ff. de sponsal. et can. nostrates. 30. quaest. 5. Vide Aunulus. Subarrbo.

SPONSOR. Vide Patrinus.

SPONTALITER. sponte. [Parco tamen, idque non modo non coactus, verum etiam spontaliter facio. Sidon lib. 8. epist. 9

SPORTEOLVS. sportula. [Ad famam cenae serapicae sporteoli excitabantur. Tertullian. aduersus Gent.] Qui ad superstitionem alludit; qua Serapidem fabulosum numen adorabatur, cui formabant Aegyptii calathum, siue sportulam ad figuram sepulcri. Vide Seraphim. De sportulis. Vide Strena.

SPORTVLA. Vide Strena.

SPORTVLANTES. dicebantur Clerici, qui non viuebant in Communitate cum aliis; sed stipendium seruitiorum, quae Ecclesiae praeftabant, ab Episcopo recipiebant. [Nec molestiis. aut negotiis saecularibus alligantur, sed in honore sportulantinm fratrum. tamquam de cimas ex fratribus accipientes, ab altari, et a sacrificiia non recedant. Cyprian. epist. 66.

SPVDIASTES. spoudiash/s2, fautor, amicus. D. Hieronymus de Scriptor. Ecclesiast.