14 February 2004 Ruediger Niehl
text typed (without italics) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - Could not identify errata-list item: 548. 1. lin. 46. stadium
06/2006; 12/2006; 02/2011 Cornelius Amberger; Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
spell check partially performed; the special sign ||: (resp. [erroneously?] ||. ) inserted (see the explanation of the printer: page 18)


image: s001

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM,



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

HIEROLEXICON SIVE SACRVM DICTIONARIVM AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI ET CAROLO EIVS FRATRE ROMAE Ex Off. Bernardoniana Sub Signo Virtutis Anno 1677 Superior [abbr.: Superiorum] permissu Et privilegiis



image: s004

[gap: praeliminaria; body text (tomus primus)]

image: s391

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM, IN QVO Ecclesiasticae voces, earumque Etymologiae, Origines, Symbola, Caeremoniae, Dubia, Barbara Vocabula, atque Sac. Scripturae et SS. PP. Phrases Obscurae elucidantur. AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI, Olim Cath. Eccl. Viterb. Canonico Theol. Sac. Indicis Congregationis Consultore, Proton. Apost. Eq. Aurato, Com. Palat. ET CAROLO EIVS FRATRE Biblioth. Alexandrinae in Archigym. Vrbis Praefecto. OPVS Figuris ornatum, quod praecedit Index Criticus, ac subsequuntur SYLLABVS graecarum vocum exoticarum, de quibus in eo agitur, et CONTRADICTIONES APPARENTES Sac. Script. ab eodem DOMINICO conciliatae, et ex eius Schedis in hac tertia, et postuma impressione auctae. PARS SECVNDA. [gap: illustration] ROMAE, Sumptibus PONTII BERNARDON Via Parionis, sub signo Virtutis. M. DC. LXXVII. SVPERIORVM PERMISSV, ET PRIVILEGIIS.



page 359, image: s393

[gap: body text (tomus secundus)]

page 366, image: s400

MANVS CARNEA. FR. Romae vicus prope S. Marcum. in Roma Sacra Florauantis Martinelli pag. 43. . Manus carnea. Vulgo Macel de'Corui dicitur.

MANVS IMPOSITIO, seu eleuatio manus eleuatio. Vide Chi rotonia. Chrisma. Manutergium.

MANVS MORTVA, dicitur Ecclesiastica acqui sitio stabilium bonorum, quia non transferun tur bona Ecclesiae, nec alienari possunt. [Vbi vero manus mortua interiacet, aut alia quaeli bet causa irrationabilis inuenta fuerit, diligenter desoribuatur, et ad nostram notitiam deferatur. Carol. Mag. lib. 4. de legib Francor. Legibus magnae chartae sancitum est, vt nemini liceat dare praedia Collegiis Monachorum, et legem hanc ad manum mortuam vocarunt, quod res semel datae Collegiis Sacerdotum non vtique rursus venderentur, velut mortuae. Polyd. Virgil. lib. 17. hist.] Vide Amortizatio. Quindennium.

MANVS [2]. siue Palmas suspendere. FR. est signum laetitiae. [Suspensis ad aethera palmis gratias Deo egimus. In epist. Bonifacii Episc. ad Zacariam Papam in tom. 3. Concil. pag. 428. edit. Venetae de anno 1585.]

MANVTERGIVM. linteum, mantile. [Vbi cum ventum fuerit, et Episcopus sedem petierit, antecedant duo accolyti cum manutergio, et genuflexi ante eum totum illi sinum coopertant ne lauans manus, aqua casulam aspergat. Ord. Rom] Et de subdiaconis in eorum ordinatione Isidor. lib. 2. de Eccles. off. cap. 10. inquit: [Hi igitur cum ordninantur, sicut Sacerdotes, et Leutiae manus impositionem non suscipiunt: sed patenam tantum, et calicem de manu Episcopi, et ab Archidiacono scyphum aquae cum aquimanili, et manutergium accipiunt.

MANVTHIA. mani/qia, boleti perterrae exalationes producti [Cum nos autem aliquando colligeremus alimentum in solitudine: id vero erat, quod vulgo solet nominari manuthia. In Vita S. Euthymii.

MANVTVS. qui magnas manus habet. Glossa Isidor.

MANZER. Nothus, spurius, vox hebraica Mamzer, per quam hebraei solum spurium ex adulterio procreatum intelligunt; sed penes Latinos intelligitur quiliber nothus. [Opes opibus cumulant non sibi, sed nepotibus, quos educauerunt, vel quod deterins est, manzeribus, quos de concubinis suis susceperunt. Petr. Blesen. ferm. 42.] FR. in lege tamen canonica distingnitur Manzer a Spurio, et Notho; [Illo discretionis adhibito moderamine, vt inter nothos, et manzeres naturales, et spurios distinguatur. lib. 1. decretal. cap. Nisi cum pridem. de renuntiation.] vbi inquit Glossa [Manzer proprie dicitur de Scorto natus: Spurius de Concubina; Nothus de adultera,] Et affert sequenres versus.

Manzeribus scortum; sed moecha nothis dedit ortum,
Vt seges a spica, sic spurius est ab amica.
Dant naturales, quae nobis sunt speciales.

[Non ingrediatur manzer, hoc est, de scorto natus in Ecclesiam Domini vsque ad decimam generationem. Deuter. cap. 23.] Aliqui ex hoc vocabulo nomini Hispanico Mansebo, quod Iuuenem significat, etymon deucunt, sed errant; nam ex gothico-arabico hoc nomen prouenit, scilicet, Man, id est, homo gothicum, seu saxonicum, et Sebi vel Sabi arabicum, nempe, Iuuenis.

MAPHORIVM. angustum pallium, quod in Monachorum collo pendebat. [Maphorium fasciale, id est, angustum pallium, quo vtuntur Monachi, collum pariter, ac humeros tegens. In Glof. Arabico-Latin.] a Cassiano vero Mafortes dicitur [Post haec angusto pallio, tam amictus humilitatem, quam vilitatem pretii compendinmque sectantes, colla, atque humemeros tegunt, quod mafortes tam ipsorum, quam nostro nuncupatur eloquio. de habit. Monach. lib. 1. cap. 7.] Idemque Cassianus: [Quos ita nouimus omni ex parte nudos exsistere, vt praeter colobium, mafortem, caligas, melotem, et psiathium, nihil amplius habeant. lib, 4. de instit. cap. 13.] Igitur erat ad instar scapularis, quod vulgo Patienza dicitur, ex dictione graeca *mafo/eiou. Inuenitur in eadem significatione Mauortes, quod tamen Isidorus velum, quo nuptae tegi solent, esse putat, in signum vitilis subiectionis, sic inquiens [Vocatum autem mauortem dicunt, quasi Martem; signum enim maritalis dignitatis, et potestatis in eo est, caput enim mulieris vir est, inde et super caput mulieris est. lib. 1. de diuin. off. cap. 19.] Velo enim obnubebantur sponsae. Vide in dict. Annulus. . Haec igitur ligatura. Quod adhuc in Melita obseruatur. De quo velo etiam mentionem fa. cit D. Hieronymus ad Eustochium scribens, vbi inquit: [Per humeros hyacinthina lana mauorte volitans.] Tandem reperitur etiam Maphortium in eodem significatu.

MAPPA. tobalia, siue lineum velum, ex qua materia pro tegendo Altari, iuxta Bonifatii III. decretum esse debet, quae a D. Clemente epist. 2. appellatur Palla, siue Syndon ab aliis; item Endotys. Vide supra suo loco. Itaque super Altare, vbi incruentum sacrificium celebratur, debent vltra corporale tres mappae extendi. cap. si per negligentiam. de consecrat. dist. 2.

MAPPAM MITTERE, antiquorum phrasis, quae signum Praetoris in ludis circensibus referebat; cum enim deberent aurigae cursum incipere, mittebat ille mappam pro signo, de qua Ethnici Auctores, atque Suetonius originem a Nerone habuisse inquit; et Martialis ait hanc mappam ceratam fuisse:

Ceratam Praetor quum vellet mittere mappam.

Atque Tertullianus de spectaculis cap. 16. inquit: [Non vident missum quid sit, mappam


page 367, image: s401

putant; sed est diaboli ab alto praecipitati figura;] Et aduers. Valent cap. 36. Idem: [Sed mappa quod aiunt, missa] id est, dato signo.

MAPPALIA. appellabatur locus, vbi conditum erat corpus. S. Cypriani: [Aliam (id est, Ecclesiam) vbi eius sepultum est corpus, qui locus Mappalia vocatur. Victor Episc. Vticen. lib. 1. de persecut. vandalica.] Locus erat extra Carthaginem, ideo Mapalia scribendum puto, id est, domus rurales.

MAPPVLA. Baldachinum. [Quatuor autem ministri super Pontificem ferunt mappulam quatuor baculis colligatam, propter quod ipsi ministri mappularii nuncupantur. Innocent. III. lib. 1. de myst. Missae. cap. 7.] Vbi assignat etiam moralem horum quatuor baculorum significa tum, nempe, ad quatuor Bibliae Sacrae sensus, id est, Litteralem, Allegoricum, Tropologicum, et Anagogicum. FR. Falso existimarunt aliqui siguificare manipulum, siue, vt Hugo notauit in can non nonnulli diacones. dist. 93. denotare Mitram. Nam Baldachinum, et non mitram significat, vt clare ex Innocentio supra; licet enim ibi dicat: [Super Pontificem ferunt mappulam] bene tamen explicatur per subsequentia verba: [Quatuor baculis colligatam.] Item Mappula instratum equi significat, quod perperam aliqui etiam manipulum intellexerunt. . Constantinus. il 2. dist. 96. vbi ait: [Et vt amplissime pontificale decus perfulgeat, decernimus, vt clerici eiusdem Rom: Ecclesiae, mappulis et linteaminibus, id est, candidissimo colore decoratos equos equitent.] Idem habetur in cod. nulli licere infrenis. l. vnica lib. II. Idem exponit Glossa in can. nonnulli Diacones. dist. 93 Tolosanus apud Iacobum Cohelium in Notitia Cardinalat. cap. 11. Imo Torrigius de Cryptis Vatican. impr. secunda. pag. 386. instratum ex albo in rubrum a Paulo Papa II. Cardinalibus mutare concessum fuisse refert, sic inquiens. [Institui che le mulc de'Cardinali si addobassero di rosso, vsand osi prima drappo bianco nelle loro qualdrappe, chiamate nel autentica Mappae, come scriue il Cardinal Papiense, che su a quel tempo.] Atque de hoc instrato intellexerat D. Greg. per mappularum nomen, quando Ioanni Archiep. Rauennati scripserat his verbis. [Illud autem, quod pro vtendis a Clero vestro mappulis scripsistis, a nostris est Clericis fortiter obuiatum, dicentibus nulli hoc numquam alio cuilibet Ecclesiae concessum fuisse etc. epist. 54. lib. 2.] Haec enim contro versia inter Clerum Romanum, et Rauennatem non fuerat pro vsu manipuli (ut aliquis male intellexerat) agitata; nam Clericis minoribus nullibi vnquam talem vsum permissum fuisse noscitur; sed quaestio erat inter Clericos maiores ex vtraque parte in dignitate constitutos, puta Cardinales, qui etiam Rauennates hoc titulo gaudebant, de quibus non est verisimile, quod manipuli vsus negari nequerit; sed praesumptio dignitatum Rauennae erat circa vsum instrati in equitando, de quo iure Cardinales Romani insistebant, aientes: [Nulli hoc vnquam alio cuilibet Ecclesiae concessum fuisse.] Nam, vt supra diximus, Constantinus solis Romanis Clericis tale priuilegium concesserat, et quod de huiusinodi instrato agitaretnr, clare ex alia eiusdem Pontificis epistola liquet: Rauennatenses enim Clerici praescriptionem pro se adducebant, quod etiam Romae ipsi palam cum instratis, sine mappulis equitassent, pro quibus Ioannes eorum Archiepiscopus Gregorio sic scripserat, vbi nota, quod non de simplicibus clericis agebatur: [Quoties ad episcopatus ordinationem, seu responsi Sacerdotes, vel Leuitae Raennatis Ecclesiae Romam venerunt, quod omnes in oculis Sanctissimorum Decessorum vestrorum cum mappulis sine repraehensione aliqua procedebant; quare etiam eo tempore, quo isthic a Praedecessore vestro peccator ordinatus lum, cuncti Presbyteri, et Diaconi mei in obsequium Domni Papae mecum procedentes vsi sunt. Apud D. Greg. lib. 2. epist. 55.] Cui idem Greg. epist. 54. lib. 2. respondit. [Nec Rauennates Clericos vel illic, vel in Romana Ciuitate tale aliquid, cum sua conscientia (id est, Clero Romano aduertente) praesumpsisse, nec si tentatum esset, ex furtiua vsurpatione, sibi praeiudicium generari; sed nos seruantes honorem Fraternitatis tuae, licet contra voluntatem antedicti Cleri nostri; tamen primis Diaconibus vestris, quos nobis quidam testificati sunt, etiam ante eis vsos fuisse, in obsequio dumtaxat tuo, mappulis vti permittimus.] Alia Synonima. Vide Chasidius. Nacus.

MAPPVLARII. Vide Mappula.

MARABOTINVS. monetae species, de qua saepe Cencius Camerarius in suo Caeremon. m.s. quam monetam solebat Pontifex in aliquibus festiuitatibus Cardinalibus distribuere. FR. legitur etiam Marabatinus, fortasse nummus hic erat, qui in Hispania Marauedis dicitur. [Praeterea quia M. praedecessor tuus fuerat Canonicus regularis. et duo milia marabationorum, quae acquisierat at in Episcopum iam promptus Monasterio dederat memorato. lib. 5. decretal. tit. 33. cap. 14] Exstat hodie Vrbeueteris familia nobilis hoc vocabulo cognominata.

MARAN ATHA, Siriaca vox, quae ab Hebraeis pronuntiari solebat in signum maledictionis, et significat Domnius venit. quasi adesset vltionum Deus. [Si quis non amat Dominum nostrum Iesum Christum, sit Anathema, et Maran atha. 1. cor. 16.] Ex hoc vocabulo existimat Mariana prouenire hispanicam dictionem Marrano, qui lib. 7. cap. 6. suae historiae affert quoddam donationis monumentum, vbi Gallaeciae Rex de anno 775. ciudem Monasterio aliqua bona tradens, similia verba profert contra violatores praefatae donationis. FR. de similibus maledictionibus in fine donationum appositis,


page 368, image: s402

passim in instrumentis, seu chartis septimi, o ctani, noni christiani saeculi, et infra per totam Europam inuenies:||: sed probabilius nomen Marrano hispan icum ex hebraea voce Maran prouenire existimo: Maran enim vocant Iudaei illum, qui ex eorum secta Christianus apparenter fit; sed occulte hebraicam legem sectatur, quod euidentia patet: nam huinsmodi pseudochristiani in Hispania detecti Marrani dicuntur. Friuola tamen est eorum coniestura, quod Marrano significet Mauritanum. FR. Glossa in can. Guilisarius. 23. quaest. 4. ait, quod Maran atha Aduentum Domini significet, et sic explicat. [Maran atha, id est, vsque ad aduentum Domini sit excommunicatus, supple nisi poeniteat, sic. 27. qu. 1. de Viduis.] de quo vocab. fuse 24. quaest. 3. . sed qui. post. can. 11. Vide Anathema.

MARCA. ponderis genus, quod secundum aliquos erat semilibrae; secundum alios integrae librae. Cuiacius tamen putat fuisse bilibris ponderis Item significat monctam. FR. Marca tam pondus, quam moneta sunt sunonima librae. [Possessionem pro CXC. marcis, et libris inuadiauit. Burchat. de casibus S. Galli cap. 11.] Item Marca moncta est eadem cum Mancuso. Vide Manocosis:||: Marcha vlterius territorii terminum significat, de quo. Vide Marchia.

MARCHANVS. FR. Marchiae incola. [Quod si suspicio fuerit, vt per consensum Marchanorum nostrorum per nostras Marchas extra terram nostram exierint, satisfiat ab his Marchanis. In capitulare Radelchisi. cap. 17. apud Camillum Peregrinum in hist. Princip. Longobar.

MARCHARIZATVS. FR. in Marchia adscriptus, vel appropriatus. [Expellamus de ista prouincia nostra omnes Saracenos etc. Praeter illos, qui temporibus DD. Siconis, et Sicardi fuerunt Christiani, si marcharizati non sunt. In capitulare Radelchisi cap. 24. apud Camillum Peregrinum in hist. Princip. Longobar.] Vbi mendose Margarizati, et Mazarizati habetur, quod Vossius frustra ait esse punicum verbum; nam punica, quae mihi vernacula est, hanc dictionem non habet.

MARCHIA. FR. manchionatus, territorium, in quo Marchio dominatur, et iura reddit. Sigonius de regno Ital. lib. 7.:||: ex theutonica dictione Mark, id est, confininm, a verbo Marken nempe, signo, noto; quia lapidibus conterminabantur possessiones; ille vero, qui curam gerebat conterminati territorii Marchio vocabatur, quod deinde ex officio in dignitatem, et feudalem dominium transiit, vt in praesenti fieri adsoler.

MARCHIO. FR. Is, qui marchiam, scilicet, Ciuitates cum subicctis territoriis, et limitaneis a Principe in feudum acceperat, et habebat facultatem iurisdicendi. Sigonius de Regno Italiae lib. 7. et Bullar. Casinen. tom. 2. const. 47. Vide Marchia.

MARCIO. Faber muratius. [Cum Marcionibus, et Carpentariis. In Reg. Sancti Aurel iani.

MARCIONITAE. seu Marcionistae. FR. Haeretici Marcionis Philosophi stoici sequaces, qui ad instar Cerdonianorum duos Deos, duaque principia boni, scilicet, et mali asserebant. 24. quaest. 3. can. 39. Contra Marcionem sic prudentius in Hamartig. initio cecinit.

Quo te praecipitat rabies tua perside Cain?
Diuisor blaspheme Dei? tibi conditor vnus
Non liquet, et bifidae caligant nubila Iucis.
Insincera acies duo per diuortia semper
Spargitur in geminis visum frustrata figutis.
Terrarum tibi forma duplex obludit, vt excors.
Diuiduum regnare Deum super aethera credas.
Bina boni, atque mali glomerat discrimina sordens,
Hic mundus Domino etc.

Vide Baptismus. Hamartigenia.

MARDI POPVLI. Vide Saracenus.

MARDOCHAEVS DIES, id est dies XIV. mensis Iunaris Februarii iuxta morem hebraicum, qui hebraice Adar dicitur. [Exiuit mensis duodecimus, dixitque Aman Regi Assuero: est populus per omnes prouincias regni tur dispersus et a se mutuo separatus, nouis vtens legibus, et caeremoniis etc. si tibi placet, decerne, vt pereat etc. Esther. cap. 3.] vbi Mensis duodecimus intelligitur Februarius, a mense martio in ordine duodecimus. Hinc Hebraei ob memoriam decreti regii in eorum exterminium, quos Mardochaeus deleri machinabatur [correction of the printer; in the print machinabat], festum quotannis celebrant, et dicitur Mardochaei dies. [Pridie mardochaei diei. 2. Machab. cap. 15.] Mardochaeum igitur diem, siue festum celebrant die 14. Lunae Februarii. [Dies autem tert iusdecimus mensis Adar primus apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die caedere desierunt, quem constituerunt esse sollemnem, vt in eo omni tempore deinceps vacarent epulis, gandio et conuiuiis. Esther. cap. 9.] Quem diem hebraei vocant Purim, id est, Phur quod latine vina dicitur. [Missa est sors in vrna, quae hebraicae dicitur Phut. Esther. cap. 3.

MARE CARPATIVM, quare sic dicatur. Vid. Esox.

MARESCHALVS. stabuli Praepositus. Saxonica vox ex Mar. equus, et Stal. stabulum. [Vt ceteras taceam, molestias Mareschalorum sustinere non pos. sum; hi siquidem blandissimi sunt adulatores, detractores pessimi, improbissimi emunctores. Petr. Blesen. epist. 14.] In aliquibus Codicibus Maristallus inuenitur, quod est magis Saxonicae voci consonum. [Beati viri Maristallus totus corruptus corpore miserabiliter inflatus erat. In Vita S. Laurentii Dublensis Episc.] Hodie tamen hoc officium dignitatis est apud nonnullas nationes, et inter Melitenses Equites est Primas linguae Aluerniae, qui Generalis Dux terrestris est, et penes quem adseruantur portarum Ciuitatis claues.