December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 624, image: s0750a

VETTIUS [1] Bolanus praenomine Caius legionis sub corbulone tribunus, de cuius bellica gloria Statius, l. 5. Sylv. ad filium eius Crispinum. Fuit Consulcum C. Calpurnio Pisone.

VETTIUS [2] Chilo in Gallia, iussu Galbae, crimine rerum ncvarum interfectus. Tacit. l. 1. Hist. c. 37.

VETTIUS [3] Epagathus, in Gallia martyr, A. C. 170.

VETTIUS [4] praenomine Spurius, interrex Numam Regem pronuntiavit. Plutarch.

G. VETTIUS Atticus Consul, collega C. Asinii Praetextati, anno [orig: ann˘] altero [orig: alter˘] prius quam periret Gordianus III. memoratur Capitolino, in Vita huius, c. 26.

L. VETTIUS Iudex ex Equestri ordine, inter socios Catilinae Caesarem nominavit, apud Novium Nigrinum Quaestorem, uti refert Sueton. in Caesare, c. 17. Vide ibi Casaubonum, qui nummorurn quoque veterum Vettii Iudicis memoriam servautium meminit.

VETTIUS [5] vide Vectius.

VETTONES seu VETONES vel VECTONES, populi Lusitaniae, teste Plin. l. 25. c. 8. qui herbam Betonicam invenerunt,; horum regio Vettonia Prudentio, peri\ stefan. Hymno [orig: Hymn˘] 9. v. 187. hodie pars Australis regni Legionis, cum parte Extremadurae, Lucan. l. 4. v. 9. --- Vectonesque leves, etc. Vide Casaub. in Strab. p. 49. edu. Genev. et Vectones.

VETTONIANA oppidul. Bavariae ad Danubium. Wientem vulgo.

VETULA inter Veteres personas comicas, cui vestem dabant, eius coloris quem Festucinum vocant Veneti, viridiusculi scil. palearis, et caesii i. e. cinerei. Officium earum, ut obstetrices essent, vel nutrices matronarum iam emeritae quas loquacissimas esse oportebat, quaeque vel herarum interpellarent orationes: exploratrices, suspiciosas, capite et pectore et brachiis tectis. Sed et ex meretricum genere, anus duae producebantur in scenam, altera natu grandior, capillo [orig: capill˘] canitie asperso [orig: aspers˘], inde spartopo/lios2 dicta; altera pallakh\, pleniore coma [orig: comÔ] circum fusa. Etiam tria lenarum genera, aniculae omnes etc. de quibus vide Iul. Caes. Scaligerum, Poetices l. 1. c. 3. et. 4. Inter Tragicas quoque, ubi mulierum personae XI. primae, in qua maxima dignitas et grandissima, cava, coma, frontisque tumor modicus erat, subpallida, hinc para/xrwmos2 dicta. Secundum hanc, anicula libera, qua [orig: quÔ] calamitosam exprimebant cutis subrufa sufflava canities, frons modice exstans, crines passi ad claviculas usque pectoris. Post hanc famula anicula, quo [orig: qu˘] loco [orig: loc˘] coeterae, frontis tumorem expressum habebant, ex agninis pellibus gerebat vittam, cutis rugosa fuit, Idem, c. 6. Sed et Vetula, inter Recentiorum ludos, memoratur Audoeno, Vitae Eligii, l. 2. c. 15. Nullus in Kal. Ianuarit nefanda et ridiculosa, Vetulas, aut cervulos, aut iotticos faciat. Vide quoque Paenitentialem Theodori, Concilior, Angliae Tom. II. tit. 33. Alios, ubi tamen Vetula pro Vitula, i. e. iuvenca scriptum, contendit Sirmondus. Sed paganos eo [orig: ] die muliebres assumpsisse habitus et feminarum specie se deformasse [orig: deformÔsse], quod vetitum Can. 62. Synodi Trull. docet ex Maximo Taurinensi et Faustino Episcop. Car. du Fresne, hodieque in Gallia pueros in Bacchanalibus larvatos insequi inclamantes, il a fait la vielle h. e. vetulam egit, in vetulae modum larvatus processit: et apud Graecos, sextum et vicesimum Shabat (mensis Februarii) esse principium dierum Vetulae, hosque numero [orig: numer˘] esse septem, scribi Abulfedae, in Epochis a Ioh. Gravio editis, addit. De Vetula Aurea vide supra Aurea vetula; de Vetula Bovillana divinis honoribus culta apud Romanos, vide supra voce Anna.

VETULONIA seu VETULONIUM, Ptolem. oppid. olim Hetruriae apud Populonium, hodie Vetulia, ubi silva Vetulonia. Populi Vetulonii, Plin. l. 3. c. 5. Erat et Vetulonia apud Viterbium, quod ex illa, Longula et Turrena exstructum est, uti ex tabula Desiderii Reg. quae ibi asservatur, patet. Silius, l. 8. v. 484.

Maeoniaeque decus quondam Vetulonia gentis.

VETULUS de Montanis vide ubi de Assa▀inis [perhaps: Assasiniis] seu Lassatinis nec non voce Senex.

VETURIA [1] gens Romana, quae prius Vetusia dicta fuit, nomen dedit tribui Veturiae, cuius meminit Liv. l. 36. ubi duplicem habet Veturiam Iuniorum et Seniorum. Fuit haec tribus ultima ex 19. illis, in quas populum Roman. divisit Servius Tullius, vide Carol. Sigonium, de antiq. iure civium Rom. l. 1. c. 3.

VETURIA [2] C. M. Coriolani mater fuit, ad quam adierunt matronae Romanae, quae in discrimine patriae pervicerunt, ut Veturia, magno [orig: magn˘] natu mulier, et Volumnia, coriolani uxor, duos parvulos ex Coriolano ferentes secum, in castra hostium irent: et quam armis viri defendere urbem non possent, mulieres precibus, lacrimisque defenderent: quod praestiterunt: Nam fractus precibus ac fletibus matris Veturiae ac uxoris Volumniae Coriolanus, castra retro ab urbe movit. Tit. Liv. l. 2. c. 40. Dion. Halic. l. 7. et 8. Hinc statuit Senatus, ut femineum exstrueretur templum Divae Fottunae, ubi feminae singulis annis, eadem [orig: eÔdem], qua [orig: quÔ] liberata fuerat urbs, die, sacra peragerent: idque in feminarum honorem, ac huius facti velut miraculi, monumentum perpetuum.

VETURIUS [1] praenomine Titus, inter Literatores, quibus in prima pueritia Alexander Sev. usus est, memoratur in Vita huius apud Lamprid. c. 3. Vide Titus, it. Caius.

VETURIUS [2] speculatorum optio callidus atque audax, ab Onomasto precio [orig: preci˘] et promissis oneratus, data [orig: datÔ] pecunia [orig: pecuniÔ] ad corrumpendos plurium Praetorianorum animos, contra Galbam, Tacit. l. 1. Hist. c. 25.

VETURIUS [3] Calvinus vide Tius.

VETURIUS [4] Crassus vide Lucius.

VETURIUS [5] GeminusIbid. vide et Cneus, et Publius.

VETURIUS [6] Philo, vide Lucius.

VETUS [1] vide Lucius.

VETUS [2] Consul in antiquis Inscript. pro exconsule, vel exconsulibus, qui Consul fuit. Vetus Imperator apud Lamprid. in Alexandro Sev. c. 2. pro eo, qui iam pridem Imperium cepit: Vetus Miles,


image: s0750b

in Gloss. pro eo qui ex milite est, cuiusmodi sunt ex Militibus Viri, item Militares, apud Treb. Pollionem in XXX. Tyr. Porro Vetus Procurator, in veterib. itidem inscr. qui Procurator fuit etc. Etiam Vetus caecus apud Spartian. in Hadriano, c. 25. Venit et de Pannoma quidam vetus caecus. Et Iuvenalem, Sat. 7. v. 170.

Et quae iam veteres sanant mortaria caecos.

Vide Salmas. Not. ad Histor. Aug. loc. cit. etc. Coeterum Veterem supellectilem sub lectis olim abditam, notat ad Caligulam Suetonii Casaubonus, De vestibus, supellectile, ianuis quoque Templorum apud Gentiles, quae prae vetustate usui esse desiere [orig: desiŕre], in Favissis seu Thesanris asservari solitis, diximus supra. Sed et vetustae navi imponi sicque ventis permitti, inter supplicia Veter. fuit. Sueron. Caesare, c. 66. Vetustissima [orig: VetustissimÔ] nave impositos quocumque [orig: qu˘cumque] vento [orig: vent˘], in quascumque terras iubebo avehi. Ubi de desertoribus sermo est. Similuer puniti a Tito primum, deinde a Traiano delatores, apud eundem Sueton. ito, c. 8. et Plin. Panegyrico [orig: Panegyric˘], c. 34. Postmodum a Tyrannis in Christianos ita saevitum, uti ex Victore de Geiserico Vandalo; ex Martyrologio in Aprili, de Aureliano, in Sept. de Valente, docet Casaubonus, Animadv. in Suetonium, loc. cit. Renovata [orig: RenovatÔ] veteris supplicii memoria [orig: memoriÔ] bello [orig: bell˘] Belgico [orig: Belgic˘] praeterito [orig: praeterit˘] saeculo [orig: saecul˘], quo [orig: qu˘] in captivos Belgas uti voluisse Hispanos, sed damno [orig: damn˘] suo [orig: su˘], ex Grotli Hist. Begl. discimus.

VETUS Vicus seu Altorfium vulgo Altorff, vicus amplus Helvetiorum, caput Uriensis pagi, prope Rusnam fluv. et lacum Lucerinum, ad radices montium, 15. mill. pass. a Suitio in Meridiem, et 42. a Curia in Occidentem. Vide Uria.

VETZLARIA vulgo Wetzlar, urbs Hassiae, alias Imperialis et libera, ad Lanum Fluv. 6. mill. pass. a giessa in Occasum, 30. a Francofurto ad Moenum in Boream.

VEUNULTZIUS Nicolaus, vide Nicolaus.

VEXALA Ptolem. Yvelmouth, Camden. aestuarium Cornubiae, in maread Bidfordiam oppid. labens, apud Herculis promontor. Aliis Molts, ab oppido vicino dicitur.

VEXARE apud Capitolin. in Marco, c. 23. Fama fuit sane; quod sub Philosophorum specie quidam Rem publ. Vexarent et privatos: molestiam facessere est, onerique esse. Cum enim plurimus esset in Philosophiae studiis Marcus, multi sub eo exstitere [orig: exstitŕre], qui tota [orig: totÔ] animi contentione Philosophiam sectarentur, ut liberalitatem optimi Principis provocarent, qui sic Rei publ. erant oneri, cum eos Imperator promoveret, ditaret stipendiisque et salariis sublevaret. Idiem, quod magna [orig: magnÔ] libertate et audacia [orig: audaciÔ] in domos privatorum se inferrent, vere squrepanoi=ktai, quibus nihil clausum tectumque esse poterat, quique libere, quod opus esset, petebant, Cynicae professionis obtentu; liberius non dantes conviciis et maledictis impetebant, hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] vexabant privatos. Fuisse autem eorum hominum, sanctissimum illud nomen temere usurpantium, proventum eo [orig: ] Principe maximum, passim nos docent illorum temporum Scriptores. Salmas. ad loc. Proprie vero vexare, sursum est ac deorsum agitare. A. Gell. l. 2. c. 6. Vexare, vi atque metu vastiore est. Nam qui fertur et raptatur, atque huc atque illuc distrahitur, is vexari proprie dicitur. Servius in Eclog. 6. v. 76. Vexasse [orig: VexÔsse] rates, Probus vult hac [orig: hÔc] ratione defendere, dicens, vexasse [orig: vexÔsse] venire ab eo, quod est veho, vecto, vexo. Ut vexasse [orig: vexÔsse] sit portasse [orig: portÔsse] et pro arbitrio suo evertisse. Vexare entm est vis quaedam alieni arbitrii, non entm sui potens est, quod vehitur, et quae sequuntur, vide quoque Macrob. Sturn. l. 6. c. 7. In Onomastico veter. Vexo est perisu/rw, w)qi/zw, w)qi/zein autem pellere, pulsare, trudere, exponit Cyrillus Glossographus, vide et Philoxenum, laudatum Casparo Barthio, Animadv. Papinian. l. 5. Theb. v. 612. Hinc Vexetus, item Vexaticius, pro energumeno apud Recentiores.

VEXFORDIA vulgo Vexford, urbs munita Lageniae, cum portu peramplo, in parte Orientali Hiberniae, ubi Australis incipit Alias Menapia, 20. milliar. a Rossia in Ortum, uti 25. a Vaterfordia, 60. a Dublino in Meridiem. Caput Comitatus cognominis Vexford Countye, qui terminatur ab Ortu et Meridie mari Hibernico [orig: Hibernic˘], a Septentrione Comitatu Caterloghiensi, ab Occasu Comitatu Kilkenniensi et Vaterfordiensi.

VEXILLARIUS in vet. Charta Iacobi Aragoniae Regis A. C. 1309. ubi S. Roman. Eccles. Vexillarius, Ammir atus ac Capitaneus gener alis inscribitur, idem cum Vexillisero est, qui Vexillator quoque in Monastico Angl. Tom. I. p. 372. ubi Gilbertus Tison, Domini Regis Angliae summus Vexillator inscribitur. Cuiusmodi Vexilliferi Hereditarii, occurrunt apud Ordericum Vitalem, l. 3. a. C. 1066. Vide quoque ubi de Vicedominis, et de Vexillarits Militibus, ubi de Banneretis, nec non plura, voce Imaginiferi, item Vexillum. Eodem [orig: E˘dem] modo [orig: mod˘] Vexillarit, Imaginiferi, Draconarii etiam paulo vetustiori aevo [orig: aev˘], inter principales milites occurrunt. Sic Probo, legato legionis tertiae, deputatur Vexillarius ad obsequium, apud Vopisc. in Probo, c. 5. Praeter hos erant et Vexillarii, non Vexilliferi illi quidem, sed sub vexillo Veterani, quorum mentio apud Tacitum passim. Ira autem dicebantur, quos Triarios vocarunt [orig: vocÔrunt] Veteres, iique fere e Veteranis, qui sub vexillo retinebantur, aliorum omnium munerum immunes, praeterquam propulsandi hostis. In qualibet legione sexcenteni, numero [orig: numer˘] immoto [orig: immot˘], ut ex Livio, l. 8. c. 8. Polybio. aliis liquet. Unde Hyginus in Gromatico, Vexillarii legtonum eandem pedaturam debent accipere, quam cohortes legionariae, quod ad sexcentenos homines computentur. Meminitque Vexillariorum Scholae vetus Inscr. ubi tamen Vexilliferi intelligendi, iudice Salmasio [orig: Salmasi˘]. Vide quoque supra Militares. Sed et Vexillarii Historiae Aug. Scriptoribus auxilliares milites dicuntur, unde vexillares cohortes, apud Tacitum, sunt auxiliariae, et apud eundem vexillarii e cohortibus, auxiliarii, l. 3. Hist. c. 6. Nempe Vexilla et Vexillationes dicebantur olim de auxiliis. Cum enim in exercitu Romano semper Legiones essent et auxilia, haec in cohortes, cohortes in vexilla, dividebantur. Qua [orig: QuÔ] notione Undecim vexilla socum [orig: socűm] nominis Latini memorantur Livio, l. 39. c. 20. et Pertinax, vexillis regendis ascitus, legitur apud Capitolin. c. 2. In veter. quoque Inscr. Dux vexillerum est, qui alio [orig: ali˘] lapide Praefectus auxiliorum appellatur. LEG. AUGG. PROPR. PANNON. SUPER.


image: s0751a

DUCI. VEXILL. Item, DUCI. VEXILL. PER. ITALIAM EXERCITUS. Atque hi Vexillarii aut Vexilla simpliciter, item Vexillarii e cohortibus, dicti sunt, a quibus utique diversi Vexillarit Legionum, de quibus actum. Iidem et Vexillationes nuncupati, quod idem ac vexilla, quo [orig: qu˘] nomine tam pedites, quam equites, auxiliorum comprehendi primitus mos erat. At postremis temporibus Vexillationes de solis equitibus auxiliaribus sumuntur. Unde Veget. Vexillationes semper ab equitibus Legionum distinguit, l. 2. c. 1. l. 3. c. 4. alarios videl. equites ab equitibus Legionariis etc. germanicorunt Vexillatio, apud Sueton. in Galba, c. 20. vexillum est Germanicorum militum, sub quo centeni statuebantur: cuiusmodi Vexilla Germanica, Vexilla Germanorum, Vexilla Germaniae inferior. Passim apud Tacitum occurrunt. Vide Salmas. Not. ad Capitolin. in Pertinace, Vopiscum in Firmo, aliosque Historiae August. Scriptores.

VEXILLUM an a velo, quasi Velillum; an a vexi, praeterito verbi veho, quasi vexum, vexulum et hinc vexillum? Idem cum signo et bando, quae vox apud posterioris aevi Scriptores in usu est. Signum nempe militare fuit mutum, quo [orig: qu˘] vel receptum Veteres (ut et hodie) vel pugnam significabant. Isidior. l. 18. c. 3. Scaevola ICtus, l. 45. ff. ex quibus causis maior. milites discedere a signis sine periculo non pessunt. Callistratus ICtus, l. 31. ff. de testibus, Testes non temere evocandi sunt per longum iter, et musto minus milites avocandi sunt a signis vei muneribus. Eadem cum vocalibus signis coniunxit Tibullus, l. 1. El. 1. v. 75.

--- -- --- -- Signa tubaeque
Ite procul.

De bando, legimus apud Paul. Varnefridum, l. 1. c. 20. Tato vero Rodulfi Vexillum, quod Bandum appellant, eiusque galeam, quam in bello gestare consueverat, abstulit. Hinc *bandofo/ros2 Leoni Imper. lib. de bellico apparatu, c. 3. idem ac Signifer est. Distinguit vero Vexillum a Signo Onufrius Panvinius, qni Equitum vexilla, inquit, cohortium signa, legionum aquila. Quo facit, quod Vexillationes dictae sunt Equitum turmae, quemadmodum Cunei peditum globi, vide Pancirollum, in Notit. Orienl. et Occid. Imp. c. 32. Varium autem et multiplex Vexillorum discrimen fuit. Persae Solem in iis praeferebant. Tertull. Apol. c. 16. Ad Persas si forte deputabimur, licet Solem non in lintco pictum adoremus. Idiem quem in Altaribus Ignem, ceu Numen (vel potius Numinis, Solis videl. symbolum) venerabantur, in militaribus Vexillis gestabant, Strabo, l. 15. sub fin. Vide quoque Procopium, Belli Goth. l. 2. et Curtium, l. 4. c. 13. 14. Thebani Sphinge Vexilla notarunt [orig: notÔrunt], Plutarch. in Pelopida et Aemil. in Epamin. Athenienses in iis Noctuam pinxere [orig: pinxŕre], Plut. in Lysandro: de Vexillis Hebraeorum vide in voce Insignia. Apud Romanos non unus semper mos viguit. Paupere adhuc Republ. soeni manipulus praeferebatur, unde Romulus Manipulum militum dixit, qui sub eodem foeni manipulo militabant. Ovid. l. 3. Fast. v. 117.

Pertica snspensos portabat longa maniplos,
Unde maniplaris nomina miles habet.

Vide Lipsium de Militia Rom. et Hadr. Iunium, Animadv. l. 3. c. 2. Crescente postea domi forisque Maiestate, Lupi, Minotauri, Equi, Apri, cum Aquila, singulos ordines anteibant, Plin. l. 10. c. 4. Porci quoque effigies, ut Festus docet, inter militaria signa quintum obtinebat locum, quae tamen privatarum, ut videtur, Leguionum erant signa, sub sola vero Aquila omnes educebantur, subque ea pugnabant: Unde in nummo Aug. Aquila Legionaria, apud Occonem, Numism. p. 58. et per Aquilas Romani exercitus semper intelliguntur, apud Scriptores. Claudian. in Eutropio, l. 2. v. 224.

--- -- Hos Aquilae Romanaque signa sequuntur.

Eam argenteam primus fecit C. Marius secundo [orig: secund˘] Consulatu, Cicer. Orat 2. in Catil. formae et magnitudinis talis, ut in cingulo militari occultari potuerit. Florus, Hist. Rom. l. 4. c. 12. Signa et aquilas duas adhus Barbari possident, tertiam Signifer prius, quam in manus hostium veniret, evulsit, mersamque intra balthei sui latebras gerens, in cruenta palude sic latuit. Successere [orig: Successŕre] lapso [orig: laps˘] pene Imperio [orig: Imperi˘] Dracones arque hi quidem non e metallo aliquoo, ut Aquilae, formati, sed vel picti, vel intertexti, et in linteo, ut supra Tertullianus, depicti. Hinc vento [orig: vent˘] moveri eo; dixit Amm. Marcellin. l. 16. Sidonius Apollinaris, Carm. 5.

Discurrit per utramque aciem, cui guttur adactis
Turgescit Zephyris, patulo [orig: patul˘] mentitur hiatu
Iratam piclura famem etc.

Color eorum purpureus, Isidor. l. 14. c. 41. Vide quoque Claudian. in Ruffin. l. 2. cum alioqui Equitum caeruleum, forte quod hic color undarum, equi autem Neptuno sacri: Peditum vexillum roseum esset, Servius ad princip. l. 8. Aen. Unde Augustus Agrippam generum caeruleo Vexillo [orig: Vexill˘] donavit, apud Sueron. in eo, c. 25. Vide Donatum Ponzanum, Dilucidat. p. 314. Russeum vero vel flammeum Vexillis colorem Salmasius tribuit, indeque in Glossis r(ou/sion fa/ros2, vexillum, legi, et flammula vulgo vexilla dicta esse, ait ad Lamprid. in Antonino Diadumeno, c. 2. Cur autem istiusmodi Signa placuerint Romanis, in promptu ratio est: Lupus enim, Equus et Aper, bellicosa animalia, ac Neptuno Martique sacra: Porca caesa foederis signaculum: Minotaurus prudentiae militaris, sua consilia, quam maxime potest, occultantis: Aquila dominii atque auctoritatis: Dracones vigilantiae symbola fuere [orig: fuŕre]. Procedente aevo [orig: aev˘] et Ducum nomina Vexillis inscripta, Tacit. l. 3. Hist. c. 31. Nomen atque imagines Vitellii amoliuntur. Sueron. in Vesp. c. 6. Nomen eins sine mora Vexillis inscripserunt. Unde Imaginarii dicti, qui Imperatoris praeferrent imaginem, Modestus, l. de vocab. Ret Milit. Et hinc forte factum, ut adorarentur signa. Sueton. Vitellio c. 2. Ad veneranda legionum signa pellexit. Tacitus, l. 3. Histor. c. 10. Conversus ad signa et bellorum Deos. Iterum Sueton. Caligul. c. 14. Aquilas et signa Romana Caesarumque imagines adoravit. Claudian. in Ruff. l. 2. v. 366.



page 625, image: s0751b

Augustus veneranda prior Vexilla salutat.

Eademque causa, cur per Signa milites iurarent, Livius, Dec. 1 l. 6. Obstringere periurio [orig: periuri˘] non se solum suumque caput, sed signa militaria et aquilas, sacramentique religionem. Tertullianus Apologet. Religio tota castrensis Romanorum Signa iurat, Signa veneratur, Signa communibus Diis praeponit. Lucanus, l. 1. v. 374.

--- -- Per signa decem felicia castris
Perque tuos iuro, quocumque ex hoste, triumphos, etc.

Ornabantur porro festis diebus, Minutius Felix, Octav. Unde apud Sueton. Claud. c. 13. Aquila non potuit ornari; quod ex eo transcripsit Orosius, l. 7. c. 6. Claudian. de Nupt. Honorii et Mariae, v. 187.

--- -- Mavortia signa rubescunt
Floribus.

Denique hastae, in quibus Vexilla praelata, ferro [orig: ferr˘] acuto humi defigebantur, nec evellebantur, nisi facto [orig: fact˘] sacrificio [orig: sacrifici˘]: quod si forte non fuissent sponte evellentes Signiferos sequurae, putabatur imminere periculum et protendi clades, ut alibi dictum. Hinc vellere signa, idem quod in hostem movere: sicut figere est castra metari. Vide Thomam Dempster. Paralipomenis ad Rosin. l. 10. sub fin. De signo autem P Constantino M. in aere viso atque postea Labaro inserto: initialibus nempe literis nominis *x*p*i*s*t*o*g, unde de crucis signo error obortus, vide supra in voce Crux: uti de cultu civili Imperiali vexillo, utpote tw=| e)pishmota/tw| sumbo/lw| th=s2 *r(wmai/wn arxh=s2, ut ait sozomenus, a militibus, iam ante Constantini tempora, exhibito, plura apud Io. Forbesium, Instructionum Historico-Theologic. l. VIII. c. 9. ž. 2. ut et supra voce Labarum. Cur autem sua singulis cohortibus centuriisque Vexilla essent, docet Vegetius, l. 2. c. 13. Antiqut, inquit, quia sciebant in acie commisso [orig: commiss˘] bello [orig: bell˘] celeriter ordines aciesque turbari atque confundi, ne hoc posset accidere, cohortes in centurias diviserunt et singulis Centurils singula Vextlla constituerunt ita, ut ex qua cohorte, vel quota esset Centuria, in illo vexillo literis esset adscriptum: quod intuentes vel legentes milites, in quovis tumultu a Contubernalibus suis aberrare non possent; Centuriones insuper etc. Haec itaque, quaqua versum a ductoribus portarentur, sequi tenebantur Milites, neque ab illis recedere fas erat; Proin et ne in manus inciderent hostium, magno [orig: magn˘] studio [orig: studi˘] cavebatur: ac si omnino maior eorum vis esset, lintea perticis direpta in sinum condebantur, ut supra vidimus. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10.c. 5. Sed et lacerabantur Vexilla a militibus, cum deficerent ab Imperatoribus suis. Tacit. l. 2. Hist. c. 85. Laceratisque vexillis, Vitellii nomen praeferentibus. Omnibus enim vexillis Imperatoris, noviter creati, nomen inscribendi militaris ritus fuit, uti diximns iam, et plenius discimus ex Suetonii, Vesp. c. 6. et Dione, l. 40. quorum hic foinikoi=s2 gra/mmasi, literis puniceis, nomina illa inscribi solita addit. Sub lis vero literis imaginem pictam Imperatoris, idem in Vitellio docet. Unde kaqairei=n ta\s2 ei)ko/nas2 defectores dicti. Idem porro Vexillorum amor ac veneratio saepe effecit, ut rebus creperis, Vexillo [orig: Vexill˘] in hostes iactato [orig: iactat˘], militum ardor mire accenderetur, eiusque recuperandi causa [orig: causÔ], actius redintegraretur praelium, non sine ingenti successu, cuius rei exemplum habemus, apud Livium, l. 4. c. 29. aliud apud Valer. Max. l. 3. c. 2. ex. 20. plura apud Frontinum, Stratag. l. 2. c. 8. ex. 1. et l. 4. c. 5. ex. 3. Quos imitatus recentiori aevo [orig: aev˘] Robertus Normannorum Dux, post occupatam a Christianis Nicaeam, praelio [orig: praeli˘] cum Solimanno, aureum vexillum in frequentissimos hostes misit, non minus felici eventu. Hoc enim dum repetunt Normanni, antequam in potestatem hostium veniret, impetu irruentium, hostes disturbati, eorumque 40000. caesa sunt, teste Aemilio [orig: Aemili˘], l. 4. Neque vero solum in acie Vexillorum usus erat, sed et in militum delectu. Cum enim tria essent militiae genera, Sacramentum, Coniuratio et Evocatio: in Coniuratione, cum nempe tumultus, id est, bellum Italicum vel Gallicum esset, singulosque interrogare non vacaret, qui fuerat exercitum ducturus, ibat in Capitolium, et exinde proferens duo Vexilla, unum roseum, quo [orig: qu˘] Pedites evocari, alterum caeruleum, quo [orig: qu˘] Equites, solebant; dicebat: Qui vult salvam Rem publ. me sequatur: sicque qui convenissent, simul iurabant, uti docet rosin. l. 10. c. 3. Similiter, cum bellum pararetur, vexillum monstrabatur ex Capitolio, ut discimus ex hisce arnobii, adv. Gentes, l. 2. Cum paratis bella, signum monstratis ex arce: quam rem egregia explicuit G. Stewechius, Commentario [orig: Commentari˘] ad Vegetium, l. 1. c. 6. Etiarn in Coloniis deducendis, Curatores eis deducendis vel agris dandis attribuendisve delecti, colonos, qui vel sua [orig: suÔ] sponte nomina dederant, vel sorte exierant, agros lege definitos, atque in Coloniam sub Vexillo, quasi Exercitum aliquem, deducebant, eratque deductionis Dux, e Curatoribus Agrariis unus, ut ex Appiano, Plut. Cicerone discimus. Sed et honoris ac obsequii gratia [orig: gratiÔ] Vexilla praelata Imperatoribus, quoties procederent, ut docet pluribus ad Hist. Aug. Salmasius. Qui honor etiam cum Tribunis postmodum communicatus, quibus id honoris datum, ut ante illos Vexillarius ambularet, ostendimus supra, ubi de Probo. Certe inter Militum dona Vexilla fuere [orig: fuŕre] . Vetus Inscr. ..... CVI OB VIRTUTEM SVAM SACRA TISSIMI IMP. CORONAM MURALEM HASTAM PURAM ET VEXILLUM ARGENTO INSIGNE DEDERUNT. In Signis enim hisce aurum et argentum intexi solitum, et quidem argentum frequentissime, ignotum nemini. Unde pura vexilla, quae sine alterutro essent, apud Vopisc. in Probo. c. 5. Idem factum aevo [orig: aev˘] citeriori, uti de Eduino Angliae Rege narrat Beda


page 626, image: s0752a

Hist. l. 2. c. 16. Nec non et incedente illo [orig: ill˘] ubilibet per plateas, illud genus vexilli, quod Romani Tufam--appellant, ante eum ferri solebat. Vide supra, hac [orig: hÔc] voce. Hodieque Vexillu versicolaria Veneto praeferri Duci, Sabellicus Auctor est, l. 7. Enn. 8. Contra in demissionis ac humilitatis indicinam, Vexilla submitti mos, uti docet Statius, l. 4. Sylv. 2. v. 42.

--- submittentemque modeste
Fortunae vexilla suae ---

ad quem locum Barthium vide,ut et Comment. ad Claudian. Consul. IV. Honorii v. 85. adde quae tetro dicta, ubi de Velis. Porro, Signa cohortium in antiquis nummis, passim exstant. Exhibet Goltzius varios, inter quos primus repraesentar nobis Vexillum, aquilam et signum cohortis; secundus item Vexillum, aquilam, aratrum (nam aratro [orig: aratr˘] urbem et agrum circumscribebant Curatores more prisco [orig: prisc˘] ) decem pedam sive perticam agri mensoriam; tertius Sacerdotem agentem iugum boum etc. Vide iterum modo laudatum Rosin. l. 7. c. 47. Addenda pauca de Carrocio Italorum, quod currus erat magnus (unde et nomen) cum tintinnabulo et Vexillo, in media acie statui solitum; ad quod tamquam signum sanctissimum, millites attendebant, vitam potius, quam illud, amissuri. De quo sic Anton. Campus Cremonensis in descr. Cremonae: Carrocium erat currus amplior atque sublimior his, qui communi in usu. Invenere [orig: Invenŕre] Longobardi, primique omnium, secundum aliquos Mediolanenses usurparunt [orig: usurpÔrunt]. Ornabatur id a quibusdam panno [orig: pann˘] rubro [orig: rubr˘], ab aliis albo [orig: alb˘]; a Ceremonensibus vero mixtim rubro [orig: rubr˘] et albo [orig: alb˘], denique pro colore, quo [orig: qu˘] cuiusque civitatis insigne. Sed et seni boves, a quibus trahebatur, simili panno [orig: pann˘] tecti. In medio autem erat antenna eum Vexillo seu Labaro, praeter crucem rubram, coetera albo, et ab eadem antenna dependuli funes. Et paulo post, Nesas educere, nisi publico [orig: public˘] decreto [orig: decret˘], nec minus mille quingentis ad custodiam eius militibus, strenuis et panoplia ac bipennibus egregie munitis. Prope etiam Duces emnes ac militiae praefecti; at pone tibicines 8. multique ad rem divinam Sacerdotes. Praecipua currus cura viro dabatur virtute et peritia [orig: peritiÔ] militari insigni, quoque loci ille statueretur, eo [orig: ] tum ius dici tum consilium haberi de belli summa solebat. Eodem [orig: E˘dem] et sauciis receptus etc. Imitatione prisci ritus, ut ex praedictis videre est. Sed de hoc plura supra, in voce Carrocium. Primitus autem Vexilla cohortibus nulla, sed signa et notacula ducum clypeis inscribebantur, ut ex Aeschylo docet supra laudatus Barthius, ad l. 4. Theb. Papin. v. 803. Praeter Vexilla vero Militaria, de quibus hactenus, sua quoque singulis Collegiis vexilla fuere [orig: fuŕre] ac signa. Hinc cum Decennia celebraret Gallienus Imperator, Vexilla centena, praeter ea quae collegiorum erant, dracones et signa templorum omniumque legionum, in pompa praelata fuisse, habet in eo Treb. Pollio, c. 8. ubi Salmal. Vide et plura eam in rem hic passim inter alia supra, voce Signa, uti de Hebraeorum mense a Vexillis nomen adepto supra Nissan.

VEXILLUM Crucis aliis Hierosolymitanum: ad Magistrum militiae terrae sanctae pertinebat, multis donatum privilegiis. Capitis enim rei si hoc transiens forte comprehenderent, immunes ilico constitui sunt. Producebatur autem, cum in bellum contra Saracenos descendendum esset, militum conscribendorum gratia [orig: gratiÔ], qui proin amplissima privilegia ex munificentia Principum consequebantur, Brito Armoric. Philipp. l. 3.

Nec minus anglorum zelo [orig: zel˘] Rex motus eodem,
Richardusque Comes, Vexillo [orig: Vexill˘] se crucis armant.
Exemplum quorum Proceres, Comitesque Ducesque
Ordoque militiae minor, Ecclesiaeque ministri,
Et multi de plebe viri, non impare voto [orig: vot˘],
Signo [orig: Sign˘] se signare crucis properanter avebant.
Par desiderium cunctos habet, unica mens est
Omnibus, unus amor sanctae succurrere terrae.

Vide Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol.

VEXILLUM Feudale cuius traditione illustria feuda, Fanelhen proin dicta, ab Imperatore conferuntur, et quidem solo: neque enim vacante imperio [orig: imperi˘], Electori Palatino, dum Provisoris partes agit, aliaque disponit beneficia, haec conferre permittitur. Vide Aur. Bull. Sic Richardus I. Angliae Rex, ab Archiepiscopo Rotomagensi tam ensem, quam Vexillum de Ducatu Normanniae, in templo Beatae Virginis, ante maius altare suscepit, Radulfus de Diceto in Richardo I. Zeno Imperator Italiam Theodorico Gothorum Regi per pragmaticam tribuens, sacri etiam velaminis dono [orig: don˘] confirmavit, ricobald. Ferrat. de Theodorico, Iornandes, Ingulfus, etc. Lotharius quoque Imperator et Innocentius Papa, de conferendo Apuliae Ducatu contendentes, in dando Duci Reginaldo Vexillo, ambo manum adhibuerunt. Otto Frising. l. 7. c. 20. ad ann. 1132. etc. Coeterum fuit Vexillariorum tam eximia olim dignitas, ut Arnoldus de Eudevehan Marescalciae Franciae renuntiaverit, vexilli (quod Auriflamba dicebatur) potiundi gratia [orig: gratiÔ]: Et Hieron. Blancas, de reb. Aragon. antiquos Suprarbiensium Reges, ante Innicum Aristum, alios non fuisse, quam signiferos ductores, memorat. Sic refert Guil. Tyrius, l. 6. c. 17. fraterm Regis Franciae Ducem et Signiferum, in bello sacro, constitutum esse. Vide Henr. Spelmann. in vocibus Bandum, Baneretum, Fanlehen, et Vexillum.

VEXILLUM Inquisitionis seu S. Officii, ut vocant, Goae imaginem Dominici opere Phrygio [orig: Phrygi˘] affabre effictam continet, manu una [orig: unÔ] tenentem gladium, altera [orig: alterÔ] ramum olivae, additis verbis, Iustitia et Misericordia: In Hispania vero, crucem truncatam, inter gladium et ramum olivae itidem, constitutam, cum verbis, Exurge Domine et iudica causam tuam, Psalm 73. v. 22. Phil. a Limborch, Historia [orig: HistoriÔ] Inquisitionis, l. 4. c. 41. Rubeum utrumque damascenum. Atque Vexillum hoc in Actione Fidei uti vocant,


image: s0752b

processionem praecedentibus, Monachis Dominicanis, praeferri solet. Aliud et simile Vexillum opere Phrygionico [orig: Phrygionic˘] itidem apprime laboratum, altera [orig: alterÔ] facie illius Papae, qui Inivisitionem concessit, stemmata cum ipsius nominis inscriptione, altera Regis Ferdinandi, qui illam in Hispaniam invexit primus, ostendens, In cuius summa cuspide infixa est argentea Crux deaurata magni pretii cum suo Crucifixo. Hoc in eadem pompa, medio [orig: medi˘] loco [orig: loc˘], incedens, praetensum ac explicatum gestat Fiscalis Inquisitorius, militari save fastu, ut qui iu ea paranda Victoria haud mediocrem Inquisitorio Tribunali operam navaverit. Sequuntur illum Patres fidei, incessu lento [orig: lent˘] et ad summam gravitatem composito [orig: composit˘]: Familiares Inquisitionis omnes equis insidentes, his succedunt: donec innumerabilis populi turba sine nomine et ordine agmen claudat. Phil. a Limborch, Histor. Inquisit, l. 4. c. 41.

VEXILLUM Regale apud Guil. Britonem, Philipp. l. 10. ubi de quodam Galone, in praelio Bovinensi,

Vexillum Regale die portavit in illo:

Regis Franciae praecipuum vexillum est, ex serico caeruleo, liliis interstincto, quod vulgo la Banniere de France dicitur. Ab eo Auriflamma diversa, de qua suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Sed et Vexilla Ecclesiarum, apud Communionis Eccl. Scriptores, memorantur passim. Asservabantur illa in ipsa Aede sacra, ubi et qui ea delaturi erant in praeliis, benedictione consecrata [orig: consecratÔ], recitatis ad id ab Episcopo aut Sacerdote precatiunculis accipiebant, finitoque [orig: finit˘que] praelio [orig: praeli˘] eodem referebant, uti de Vexillo S. Dionysii pluribus docet Car. du Fresne, ad Ioinvillam, Dissert. 18. et de Lusatorum Slavorum Vexillis, in fano Radagastensi asservatis Ditmarus, l. 6. p. 65. Super altare posita, refert Durandus, Rational. l. 1. c. 3. n. 32. Benedictionis formulam apud Latinos habes in Ordine Rom. apud Graecos Byzantinos, in Tacticis Leonis Imp. c. 19 ž. 22. Plura vero hanc in rem, uti de Vexillo S. Martini, in Monasterio S. Martini Turon. servato, et a [orig: Ô] Comiribus Andegav. tamquam loci Advocatis, vide supra, in bellis Monachorum et Canonicorum olim delato: de Vexillo Mart. Mauricii et Thebaeae Legionis Principis, inter alia xenia, Hugoni Capeto, ab Edelstano Angl. Rege misso: de Vexillo S. Petri, cruce et clavibus insignito, quod Pontifex Rom. suae communionis Principibus, vel in Paganos, vel in Schismaticos aut Haereticos, ut vocant, moturis, mittere consuevit: porro de Vexilli erectione, in altioribus urbium vel castrorum turribus, supremi Dominii symbolo, eiusdem submissione, deditionis signo etc. apud modo dictum Car. du Fresne in Glossar. ubi et pro clamore militari vocem Vexilli apud citimae aetatis Scriptores nonnumquam occurrere, eo quod Vexillifer primus in praeliis aliisque motibus clamorem militarem efferret, quem coeteri milites subsequebantur, addit. Vide quoque supra aliquid voce Pennones, it. Rcatan. et Tufa.

VEXINUM vulgo le Vexin, tractus Galliae, cuius pars, nempe Vexinum Gallicum, de Vexin Franšois, est in insula Franciae, inter Oesiam et Eptam fluv. cuius caput est Pontisara. Pars autem Occidens seu Vexinum Normannicum, le Vexin Normand, est in Normannia, inter Eptam et Andelam fluv. cuius caput Gisorium. Ibi Velocasses olim maiori ex parte.

VEXSIA urbs Smalandiae, iuxta lacum, Episcopalis sub Archiepiscopo Upsaliensi, 35. mill. pass. a Vetero lacu in Merid. versus mare Balticum paulo plus; Vexsio vulgo.

VEZELIACUM urbs Ducatus Burgundici ad Curam fluv. in tractu Antissiodorensi, in colle, iuxta limites provinc. Nivernensis, 7. leuc. supra Autissiodorum, in Meridiem, 14. a Nivernis in Caeciam, Vezelay vulgo.

VEZIRUS Magnus Turcis Vezir Azem, Imperatoribus in amoris signum saepe Lala, quasi Aulae Magister dictus, supremus est Imperii Turcici Minister, Eius enim arbitrio [orig: arbitri˘] omnia belli pacisque negotia fere geruntur, nisi quod Bassam capitis supplicio adiudicare non possit, sine subscriptione Imperatoris, nec militem quempiam punite, sine Praefecti consensu. Alias nec appellationi ab eo ad Imperatorem locus est, nisi in puncto denegatae iustitiae, aut si pars enormiter se laesam esse testetur. Quo in casu talis, antiquo [orig: antiqu˘] turcarum more, igni capiti imposito [orig: imposit˘] Seraglium ingreditur, et quanto [orig: quant˘] potest concitato [orig: concitat˘] cursu ad Imperatorem contendit, causamque suam ipsi exponit, nemine cursum eius prohibere auso [orig: aus˘]. Una ranti honoris, sed gravissima infeliciras est, quod raro durabilis sit, plerisque Veziriorum, vel depositis vel violenta [orig: violentÔ] morte peremptis, citius tardius, prout Imperatori visum fuerit. Unde non illepide eorum aliquis se suosque Antecessores formicis comparavit, quas ideo dicebat alis donari, quo eo celerius interirent. Sed inter paucos Kiuperli Achmedis ultimi Magni Vezirii parens incolumis evasit, et quod maxime mirandum, dignitatem ad filium transmisit: Qui ambo creduntur, animo [orig: anim˘] Principis occupato [orig: occupat˘] et bello [orig: bell˘] cum exteris, sibi cavisse. Sub hoc primo magnoque Vezirio sex alii Veziriorum gerunt nomen, qui Consiliis quoque adhibentur, sed auctoritare non magna [orig: magnÔ]. Vide Chr. Becmannum, Hist. Orbis Terr. c. 10. de Imperio Turc. Secundus ab illo vocatur Kaimachan, h. e. vicarius supremi Vezirii. Ad Vezirii autem dignitatem nemini patere aditum, nisi qui Basla prius fuerit, habes apud Georg. Hornium, Orbe Politic. cum Animadv. Menckenii, p. 30.

UFENS [1] fluv. iuxta Terracinam, per paludes Pomptinas fluens, Plin. l. 3. c. 5. Virg. l. 7. Aen. v. 802.

Qua Saturae iacet atra palus, gelidusque per imas
Quaerit iter valles, atque in mare volvitur Ufens.

Unde Claudian. de Prob. Olybr. consulatu, v. 257.

--- Tardusque suis erroribus Ufens.

Silius, l. 8. v. 383.

--- --- --- Et atro
Liventes coeno per squalida turbidus arva
Cogit aquas Ufens, atque inficit aequora limo.


image: s0753a

Hic fluv. antiquissimus Romanis Oufens dicebatur. Ennius:

Priverno Oufentina venit, fluvioque Oufente.

Sed et alia [orig: aliÔ] diphthongo [orig: diphthong˘] etiam dicebatur Aufens; unde vulgare ei hodieque vocabulum Aufente. Cluver. Baudrando, hodie il Portatore; nascitur ad diversorium Casenove, 2. milliar. sub Setia, in Campania Romana. In ditione Pontific. Eius ostia prope Terracinam distant 100. mill. pass. ab ostiis Truenti in Piceno in Merid. uti 60. a Neapoli in Occasum versus ostia Tiberina 50. Item Aequicolarum Dux, qui cum Turno adversus Aeneam suppetias ferret, a Gya [orig: GyÔ] Troiano est interfectus. Eius meminit Virgil. ubi supra:

Et te montosae misere [orig: misŕre] in praelia Nursae
Ufens, insignem fama [orig: famÔ] et felicibus armis.

Nic. Lloydius.

UFENS [2] Alter fluv. Piceni, Liv. l. 5. c. 35. Chiente, Caes. Orlando; et alter in Gallia Togata, in ora Semnonum, in Aemilia, apud Rubiconem.

UFENTINA quae et Oufentina, tribus Roman. crescente ob novos cives frequentia [orig: frequentiÔ], cum Falerina, addita est An. Urb. Cond. 435. Livio [orig: Livi˘], teste; l. 9. c. 20. a Censoribus L. Papirio Crasso et C. Maenio. Nomen ei dedit fluvius Ufens, in agro Privernate, inter mare et Terracinam, Festus. Vide supra.

UFFINGI Orientalium Anglorum Reges, ab Uffa Rege, qui vixit A. C. 578. dicti sunt, apud Matth. Westmonasteriensem. Sicut Merovingi, Carolovingi, Capevingi, in Galli, a Meroveo, Carolo M. Capeto, Familiarum Regiarum conditoribus, de quibus vide supra.

UFFINGUS vel UFFO, Monachus Friso, floruit A. C. 1000. eloquentiae et eruditionis laude, scripsit vitam S. Ludgeri, etc. Suffridus Petri, de Script. Fris. dec. 7. c. 5. Valer. Andr. Biblioth. Belg.

UFFUGUM Brutiorum civitas, Liv. olim Episcopalis. Monte, Alto, teste Batrio [orig: Batri˘], inter Consentiam et Argentanam, 12. mill. pass. utrinque.

UGERNUM castrum Galliae, in Volcis Arecomicis, primo Straboni memoratum, tab. Peuting inter Nemausum et Arelatum ponitur, illinc 15. mill. pass. hinc 8. interfluente Rhodano [orig: Rhodan˘] diftans, ad citeriorem huius ripam. Hic [orig: Hţc] Sidonius Avitum ab exercitu Gallicano Augustum consalutatum ait in Panegyr.

--- --- Fragor atria complet
Ugerni --- ---

Postea Belium Cadrum, a situ et figura dictum, vulgo Beaucaire. An potius Insula Gernica, inter Belcaire et Tarasconem, in Rho dano, vulgo la Vergne, veter. Ugernum est? Vide Hadr. Vales. Notis Gall.

UGGADE Antonin. oppid. Aulercorum Eburovicum, ad Sequanam, in Gallia Lugdunensi, Quibusdam est Elbeuf, oppid. cum titulo Ducatus in Normannia, 5. mill. pass. supra Rothomagum in Merid.

UGO Catalaunus ex volumine Decretorum Ivonis abbreviato, libellum portatilem, qui Summa Decretorum Ivonis appellatur, composuit, teste Vincentio [orig: Vincenti˘] Bellovac. Spec. Histor. l. 25. c. 84. Vide supra voce Pannomia.

UGOGHENSIS Comitatus Comte d'Ugogh, provincia est Hungariae superioris versus Tibiscum fluv. et limites Transylvaniae sub Austriacis. Terminatur a Septentrione Comitatu Peregiensi, ab Ortu Moramarusiensi, ab Occasu Bihoriensi, et a Meridie Zatmariensi. Eius caput Ugozd, Germ. Ugogh, castrum in colle, 2. milliar. Germanic. a Zatmaria in Boream, Vibiscum versus paulo plus.

UGOLINUS Zanchinus Ariminensis, ICtus, auctor Tract. de Haereticis, quem Additionibus locupletavit Camillus Campegius Generalis in dominio Ferrariensi Inquisitor.

UGRI a Pilgrino Bethavensi et Laureacensi Episcopo, rogante Ungarorum Rege Geisa [orig: GeisÔ], conversi, et ad 500. sacro [orig: sacr˘] fonte lustrati: ipso [orig: ips˘] quoque Rege, ducta [orig: ductÔ] Mieceslai Poloni sorore, fidem amplexo [orig: amplex˘]. A. C. 966. Vide Aventinum, Annal. Boior. l. 5. B. Rhenanum, Rerum Germ. Nov. Antiq. l. 1. cum Notis Cl. Ottonis ICti, p. 239. Hornium, Orbe Imper. p. 412. et supra in voce Hungari.

VHABALATHUS apud Onuphrium, melius Vaballathus, ut ex nummis Aureliani, in quibus *ou)aba/laqos2 scribitur, docet Salmasius, Zenobiae filius fuit, cuius nomine illa Imperium tenuisse, dicitur Vopisco, in Aureliano, c. 38. Origo nominis ex Hebr. et Syr. Bahala vel Bahalat Reginam significante: unde Bahalatus et Babalatus, ut Hel et Bel, et similia sexcenta Salmas. ad loc.

VIA [1] Mauritaniae Caesareensis urbs, Ptolem.

VIA [2] Hispaniae Tarraconens. fluv. Ptolem. vulgo Avia, per Callaicos in Minium defluit.

VIA [3] ius est eundi, agendi, et ambulandi hominis: nam iter et actum via in se continet. Has primi lapidibus stravere [orig: stravŕre] Poeni. In his dein faciendis sarciendisque, tam intra, quam extra urbem, maxima priscis temporibus Romani Senatus fuit diligentia. Primum autem Censoribus earum curandarum munus commissum fuit: Postea, cum illi aliis rebus occupati huic muneri sollicite vacare non possent, ex Senatusconsulto Magistratus peculiaris in hunc finem creatus est. Ii Quatuorviri viarum curandarum vocabantur, quod viis vel muniendis, vel sternendis praeessent. Eorum non multa quidem est mentio, in Scriptoribus, quos habemus: in antiquis tamen Epigrammatibus plurima, vide Pomponium ICtum, Dominicum Floccum Florentinum, Barn. Brissonium antiquit. l. 4. c. 12. Iis pro vicariis inservierunt Quinque- Viri cis et ultra Tiberim, qui illorum munere, cum vespertino [orig: vespertin˘] tempore in publicum prodire Magistratibus inconveniens esset, fungebantur. Lata etiam Sempronia lex est, de viis Italiae, a C. Sempronio Graccho Trib. Pleb. an. Urb. Cond. 619. Ut viae in Italia munirentur, sternerentur, lapidibus milliaria discernentibus notarentur, pontibus instruerentur, Plut. in Gracchis. Primi vias sternendas


page 627, image: s0753b

silice in Urbe, et extra urbem glarea [orig: glareÔ] substruendas, marginandasque locaverunt Q. Fulvius Flaccus et A. Posthumius Albinus Censores, teste Livio [orig: Livi˘], l. 41. c. 27. De Viis urbis Romae vide infra in voce Viae. Hodie quoque apud Sinas omnibus merito admirationi sunt Viae publicae, ad proficiscentium commoda, quantum humanitus fieri potest, exactae. Aequatae primum et lapidibus stratae, in omnibus fere Australioribus provinciis in quibus minor equorum et curruum usus: idque in altissunis etiam montibus, ubi datur transitus, rescissis hinc inde rupibus, abruptisque ac solo [orig: sol˘] aequatis montium cacuminibus, impleris tandem vallibus, magno [orig: magn˘] per totam regionem compendio [orig: compendi˘]. Ibi ad singulos lapides, qui decem stadia Sinica continent, dispositi Cursores, etc. ad singulos octonos lapides, quod spatium unius diei iter est, erectae sunt domus regiae publicae, ad quas Praefecti ac Magistratus divertunt, regioque [orig: regi˘que] sumptu excipiuntur. Inter alia in Fokien, ad Hinghea, viae omnes ita quadraro [orig: quadrar˘] sunt ubique lapide stratae, ut per sexaginta et amplius stadiorum longitudinem (4. milliar. German.) unius etiam perticae latitudinem servent, quibus nihil per totam Chinam nitidius. Vide Thom. Dempster. Antiqq. Roman. l. 7. c. 29. et Adam. Preyelium, in Sina et Europa, c. 22. de Viis publicis. Quasi Vehia, quod vehendo teratur. Quid differat a Semita, ex versu Ennii cognoscere licet, quem refert Cicero, l. 1. de Divin. Qui sibi Semitam non sapiunt, aliis monstrant Viam. Item illis Plauti in Casina, Actu 3. sc. 5. v. 40. De Via in Semitam regredere. Latior nempe Via, angustior Semita, Rittershusius ad Phaedrum, l. 3. Prologo [orig: Prolog˘] v. 38.

Ego illius porro semitam feci Viam.

Quem a Schoppio, inter Viam et Semitam hic [orig: hţc] non distinguente, reprehensum, tuetur Laurentius ICtus. Hoc enim, inquiens, noster vult, se Aesopi semitam, qua [orig: quÔ] unus solusque ambulabat, repetendo et frequentius, quam ipse fecerat, calcando effecisse, ut fieret via. Semita autem sit Via, cum a pluribus incipit ambulari, et sic magis vulgatur atque dilatatur, id quod Phaedrus a se ait factum, ideoque subicit, et cogitavi plura quam reliquerat. Latitudo Viae LL. XII. Tabb. definita est, pedes octo in porrectum, sexdecim in anfractum, l. 8. ff. de serv. Praed. rust. Interim promiscue pro Via Semitam usurpavit Cicer 4. Verr. Attendite iam intelligetis, hanc pecuniam, qua [orig: quÔ] via [orig: viÔ] modo visa est exire, ab ipsa eadem semita [orig: semitÔ] revertisse. Atque ita Horatius, l. 1. Ep. 18. v. 103. ubi ait:

--- et fallentis semita vitae.

Alias Viae itinera dicuntur, quibus publice comeatus est; quarum quaedam sunt publicae, quaedam, privatae l. 2. ž. viarum ff. ne quid in loc. publ. l. 38. ff. de acquir. rer domin. Earum praeses Mercurius olim habitus est, eno/dios2 hinc dictus, de quo alibi. In illis ambulationes probatae. Quemadmodum enim inter loca istiusmodi exercitationi destinata, Vitruvius et Celsus magis hypaethron commendarunt [orig: commendÔrunt], quam porticus et hypogaeum: Ita Phaedrus apud Platonem, ex sententia Acumeni Medici, deambulationem extra civitatem factam ei, quae in civitatibus efficitur, praetulit hisce verbis: *tw=| de\ e)mw=| kai\ sw=| peiqo/menos2 *)akoumenw=| kata tas2 o(dou\s2 poiou=mai tou=s2 peripa/tous2, fhsi\ ga\r a)kop wte/rous2, tw=n e)n toi=s2 dro/mois2 e)=inai; Meo autem et tuo oboediens sodali Acumeno, in Viis ambulationes facio: has enim dixit minorem lassitudinem parere, quam illas, quae in cursibus aguntur. Ubi per vocem *dro/mous2 quidam Veteres Graecos aiunt intellexisse Vias in urbibus planas, sed ob lapides stratos, asperiusculas ac breves, uti hodieque apud multos Civitatum viae magis tritae Cursus nuncupantur: Per o(dou/s2 vero, vias intelligi quascumque extra Civitates, nulla [orig: nullÔ] Arte fabricatas, nullis legibus stratas, sed inaequales, minime planas et denique tales, quales natura [orig: naturÔ] vel casu factae reperiuntur: atque ideo Acumenum magis ambulationem in viis, quam in cursibus probasse [orig: probÔsse], quoniam tw=n perpa/twn oi( kata ta\s2 o(dou\s2 a)kopw/teroi/ ei)sin oi( a)nw/maloi tw=n eu)qeiw=n, Aristot. Probl. part. 1. 37. Alii tou\s2 *dro/mous2 exstitisse volunt, ea loca, quae tractu brevi ambulationibus essent dicata; similia illis, quae in palaestra Antiqui, ob ambulandi commoditatem, aedificabant, quaeque *)epidromi/das2 vocatas tradit Vitruvius, et quorum clarissimam facir mentionem Eupolis, apud Laertium, Platon. e)n eu)ski/ois2 dro/moisin *)akadh/mou qeou=. Vias vero appellant illas, quales retro descriptae. Vide Hier. Mercurialem, qui in posteriorem sententiam inclinat, de Arte Gymnasl. l. 4. c. 10. ut et infra voce Xysti. Sed et in Viis popinae, vide supra in voce hac; it. mortui conditi, apud Veteres, hodieque apud Turcas: ut quos sepulchra iuxta vias collocare, nec alibi sepelire licere, sepulturae autem mandare, cadavera lota, et omni a parte rasa, scribit Chalcondylas, l. 3. Sortes tentatae, vide supra Sortes. Porro via [orig: viÔ] decedere, honoris genus. Hinc Romulus, quia matronarum interventu Sabino [orig: Sabin˘] bello [orig: bell˘] civitas defensa esset, indubitato [orig: indubitat˘] gratitudinis argumento [orig: argument˘] statuit, ut praeter alia ornamenta ob id meritum mulieribus uno [orig: un˘] decreto [orig: decret˘] congesta ad omnem occursum via [orig: viÔ] illis decederetur, Sabellicus, l. 7. c. 1. At Veteres, cum aliquem exsecrabantur, iter aliquo meditantem, ut ea via ipsi perpetua foret, imprecari solitos esse, discimus ex Cicerone, Orat. in Pisonem, et Turpilio Thrasyleone apud Nonium: quam in rem vide plura, apud Victorium, Variar. Lect. l. 2. c. 1. uti de Viarum ratione, apud Veteres in Exercitat. Plin. ad Solin. Salmasii p. 677. et seqq. ubi de Viis Publicis in genere, de quibus etiam supra aliquid lemmate Publicae Viae: inprimis de Vus Regalibus, quae et Consulares et Praetoriae et Militares dictae, in quarum lateribus altiores lapides et suggesta quaedam pusilla excitata fuisse, e quibus ii, qui saltu se in equum conicere non poterant, quod ante stapedes inventos in usu erat, facili negotio [orig: negoti˘] in eum tollerentur, diximus supra voce Stapes; de Viis item Vicinalibus et Agrarits: p. 821. ubi de Viarum sectione et directione, de qua et supra aliquid, voce Quincunx, praecipue spectata [orig: spectatÔ] in delineatione urbium condendaru, quae Graecis r(umotomi/a, a Romanis aratro [orig: aratr˘] descripta [orig: descriptÔ], ab aliis crera [orig: crerÔ] designata [orig: designatÔ]; cuius loco [orig: loc˘] polenta Alexandriae sparsa: p. 919. ubi de U iis, in Theatris, cardinum ncmine insignitis, quibus cunei


page 628, image: s0754a

separabantur, alibique, ubi alia in hanc rem erudite congessit. Descriptionem viae publicae egregiam ex Paulino dedimus supra, voce Agger. Apud recentiores Via Dei, item Via Hierosolymitana, et Via SS. dicta est expeditio seu peregrinatio in Terram Sanctam, ut videre est apud Fulconem, Hist. Franc. Tom. IV. Guibertum, Hist. Hierosol. l. 2. Alios. Iisdem Viae ferratae dicuntur Itinera a Romanis in provinciis exstrusta, an propter duritiem eorum, an quod ex silicibus subnigris compacta, ferri colorem referant, ut ait Bergerius, de Itiner. Roman. l. 1. c. 25. num. 2. etc. Sed et Via, in Scriptorum XII. lusu Graece itidem o(do\s2, dicta est, quem scriptorum tramitem appellat Auctor veteris Epigrammatis, de Tabula:

Et quamvis parili scriptorum tramite currant
Is capiet palmam, quem bona facta iuvant.

Scripta nempe illa sive lineae, per quas calculi currebant. Isidorus, l. 17. c. de ludis aleae, Sed et ipsas vias senariis loeis distinctas, propter aetates hominum, argumentantur: de quibus plura apud Salnias. Not. ad Proculum Vopisci, c. 13. Alias vocis significationes habes apud Casp. Barthium, Animadv. Papinian. passim.

VIA [4] dicta olim Lacedaemone via est, per quam in curriculum certaturi mittebantur, a)po\ tou= a)fei=nai. Eius meminit Pausan. in Laconicis, ubi de cursus certamine inter procos antiquitus instituto.

VIA [5] Beloium Antonin. la Chiusa, pagus Carnorum, inter Alpes Iulias, qua in Noricum transitur, a Glemona oppid. Carnorum 14. mill. pass. Villacum versus 9. leuc. German.

VIA [6] Bethlehem in tribu Beniamin, amoena est valde, vineis, rosis, herbis odoriferis et aromatibus consita. Hanc, ut et alias, Emauntem, Gazam et Ioppen ducentes, Salomon Rex, et undecumque Hierosolyma esset adeunda, silice stravit, tum ut ultro citroque commeantibus essent faciles, tum ad ostentandam hac [orig: hÔc] quoque parrte principatus sui magnificentiam. Adamus Preyelius, in Sina et Europa, c. 22.

VIA [7] Felicium Graece h( makarw=n o(do\s2, in oraculo Apollinis, apud Euseb. de Praepar. Euang. l. 9. c. 10. Porphyrio oraculum explicanti est h( pro\s2 *qeou\s2 o(do\s2, via ad Deos, seu Deorum via. Unde ex Aegyptiorum Schola, Philosophiam divinam, viam ad beatitudinem demonstrantem, prodiisse voluere [orig: voluŕre]. Sed Abraham praecepit filiis, ut custodiant Viam Domini et faciant iustitiam, Gen. c. 18. v. 19. Et in Euangelio non semel occurrit Via Dei, Matth. c. 22. v. 16. Marc. c. 12. v. 14. Lucae c. 20. v. 21. quam Iosephus Philosophiam de Deo et ente/leian bi/ou, rectam Vitae rationem indigitat, et Graecos a Iudaeis didicisse contendit, contra Appionem, idque omni iure. Ipsum oraculum d. l. Aegyptios quidem, inter gentes quibus Felicium Via innotuerit, primo [orig: prim˘], Hebraeos ultimo [orig: ultim˘] loco [orig: loc˘] recenset: at mox Apollo parum sibi constans, in altero oraculo Sapientiam vexam tantum apud Chaldaeos et Hebraeos viguisse denuntiat, cum ait:

*atou=noi *xaldai=oi sofi/as2 la/xon h)d' ar' *)ebrai=oi
*au)togen/eqlon a)/nakta sebazo/menoi qeon a(gnw=s2.
Chaldaei et Ebraei soli sortiti sunt Sapientiam.
Numen aeternum sancte venerantes.

Ioh. Marsham. Can. Chron. Sec. IX. Vide etiam Cebetis Tabulam, ubi Viam hanc, Felicium Aegyptiis dictam, Viam vocat ducentem ad veram eruditionem: et supra, specimeu Moralis Aegyptiorum Vitae, ubi de Arca et mortuali.

VIA [8] Iericho quae ducit Hierosolymam, per montana, iter 12. milliar. in tribu Beniamin.

VIA [9] Ituraeae qua [orig: quÔ] a Sidone in Ituraeam, inde ad Caesaream Philippi iter est, in tribu Aser. Breid. Itiner. 1.

VIA [10] Iulii Caesaris apud Radevicum, de Gestis Friderici, l. 3. c. 25. in Alpibus, eadem Mons Iovis alias. Vide Simlerum, de Alpih.

VIA [11] Romae fuit in regione 4. Historicorum Scriptis celebratissima, a qua etiam Regioni nomen. Dicta est, a foedere inter Romulum et Tatium Reges icto, non sine praevio sacrificiorum apparatu, ut patet ex Dionysio Halicarn. l. 2. Meminit L. Seneca, qui Viam sacram celeberrimum locum vocat, Consol. ad Marciam, c. 16. et ante eum Asconius Paedianus, Comment. in Orat. 2. contra Verrem. Totam velis intexit C. Caesar, ut et Forum, cui vicina erat, Plinius, l. 19. c. 1. in fin. ibique ipse Iulius Dictator habitavit, Sueton. in eo, c. 46. et, quod miratur Dempsterus omnes Urbis Topographos omisisse, signa foederis initi in ea extabant, tempore Servii Honorati, Regibus diverso [orig: divers˘] itinere venientibus, Romulo [orig: Romul˘] a Palatio, Tatio [orig: Tati˘] a Rostris, ad v. 641. l. 8. Aeneid. Illud vero non omittendum, quod Plinius Foro Rom. Ovidius Foro Caesaris eam facit contiguam, l. 3. Trist. El. 1. v. 27.

Paruit, et ducens, haec sunt Fora Caesaris, inquit,
Haec est a sacris quae Via nomen habet.

In ea ipsa porro, aut non longe ab ea fuisse Xystos inambulationi idoneos, docere videtur Horatius, Serm. l. 1. Sat. 9. princ.

Ibam forte Via sacra. --- --

Vide quoque Epod. Od. 4. v. 9. et Sext. Propertium, l. 2. El. 23. v. 25. Ibidem celebre emporium rerum venalium, rustieis in urbem commeantibus et fructus villicis conferentibus. Terentius Varo, de R. R. l. 1. c. 2. Huiusce inquam (Cu. Tremellii) pomaria summa sacra Via, ubi poma veneunt, contra auream imaginem. Et ob id frequentissimum ementium vendentiumque consessum, vocavit M. Tullius, Orat. pro Cn. Plancio. Ovid. l. 1. Amor. Eleg. 8. v. 100.

Munera praecipue videat, quae miserit alter,
Si tibi nil dederit, Sacra roganda Via est.

Vide quoque Petronium, Catal. Properr. l. 2. El. 44. Alios. Atque eodem [orig: e˘dem] itinere utebantur Sacerdotes Eidulium Sacrorum causa [orig: causÔ] conficiendorum, ut Verrius Flaccus habet, apud Festum Pompeium,


image: s0754b

vel, ut loquitur M. Varro, de L. L. l. 4. per eam sacra, quotquot mensibus ferebantur, in arcem, et per eam Augures ex arce profecti solebant inaugurare. Unde Sacrae cognomen ortum voluere [orig: voluŕre], nec displicet Dempstero sententia, licet certum sit, primam nominis imponendi rationem ac occasionem a sacro foedere defluxisse Idem Dem psterus primus observavit, Theodosium quoque Hisp. Augustum et filium eius Honorium in ea Via Habitasse [orig: HabitÔsse]: ex Claudiavo, Panegyr. de 6. Honorii Cons. v. 603.

Hinc te iam Patriis Laribus Via nomine vero [orig: ver˘]
Sacra refert. --- -- --- --

Nisi forte indicari quis contendat, sacrificium Diis Laribus a reduce Imperatore solutum intelligi, quorum aedem in Via sacra fuisse, praeter alios loquitur C. Iul. Solinus, Polyhist. c. 2. Verum huiusmodi sacrum ab eo Idolis falsisque Diis oblarum dici non potest, quum constet Christianae se addictisimum exhibuisse pietati, omnibusque quibus poterat edictis monstrosos Ethnicorum ritus sustulisse. Vide praefatum Dempster. ad Rosinum, l. 1. c. 13. ubi de XIV. Urbis regg.

VIA [12] a Sichem Hierosolymam, ubi Christus ad puteum consedit, aquam petens a Samaritana. Breid. Itiner. 1.

VIA [13] Sidonis a Sidone per Sareptam Tyrum ducens, Hieronym. in Hebr. Loc. in dict. Sarepta.

VIA [14] de Silo in Sichem in tribu Ephraim, Iudic. c. 21. v. 19.

VIA [15] Tyri quae a Tyro Ptolemaidem tendit. In tribu Aser. Hieronym. loc. cit. Achziph. Brocard. Breid. itin. 1.

VIA [16] Vallis hac [orig: hÔc] saepe iter faciebat Elisaeus, erat enim planior in Iericho eunti. In tribu Isaschar.

VIACIENSES Hispaniae populi. Plin. l. 3 c. 3. in Baeticae confinio: quos Pinetus Baezza interpretatur. Vide Biatia.

VIADUS melius Viadrus, fluv. German. ex Moravia oriens, longoque [orig: long˘que] tractu per Slesiam, Marchiam et Pomeraniam in mare Balticum fluens, Oder Althamero. Becmanno, e Moraviae et Silesiae finibus manat, haud procul Olmutio: et infra Sterinum, in lacum das grosse Haff se demergens, inde per 3. ostia mare ingreditur: quorum dextrum est Diepenoa Dievenow, finistrum Pena, medium Suina. Urbs alluit Preslaviam, glogaviam, Francofurtum, Custrinum, et Stettinum, fluviisque Bobero [orig: Bober˘], Neissa [orig: NeissÔ] et iuxta Custrinum Warta [orig: WartÔ] e Polonia veniente augetur: Superbus hodie novo [orig: nov˘] cum Sptea Coniugio [orig: Coniugi˘], parario [orig: parari˘] Elect. Brandeburgico [orig: Brandeburgic˘] Frider. Wilhelmo [orig: Wilhelm˘], qui fossam hac [orig: hÔc] fini duci curavit, ut mare Balticum et Oceanus Germanicus propiori communione fruerentur. German. die Oder, ab aucupibus, qui casas avibus captandis destinatas Odri appellant, circa Viadri fontem frequentes, Hist. Orb. Terr. Geogr. et Civ. Vide Odera.

VIAE Brunehildis hodieque Chemins de Brunehaut, viae sunt in Belgio, Brunehildis opera [orig: operÔ], ut Fama fert, stratae, quarum egressus urbem Hannoniae Bavacum Bavais, quae antiquis Caesarum temporibus maxime floruit, memoratu efficit dignam. Columna enim lapidea in foro est, sub qua ab incolis omnia viarum capita referuntur, quae ab eo loco in omnes Galliae partes, sublimi ac recto [orig: rect˘] exporriguntur tramite. Earum hodienum plurimis in locis visuntur vestigia, sed interrupta: habentque id praesertim miraculi, quod sublimiores sint vicinis utrinque agris, inter insignia Galliae oppida rectissimum iter conficiant, et silicinis lapillis, qui in vicinia desunt, stratae sint, adeo ut vel ab humo ebullivisse silices, vel ex aethere pluisse quis iudicet, vel alia [orig: aliÔ], quam humana [orig: humanÔ] manu et opera [orig: operÔ] undecumque toro [orig: tor˘] orbe lectos, in viarum huiusmodi ruderationem merito demiretur, Ortelius, Theatr. Orb. ad tabulam 40.

VIAE [2] Dux nonnumquam simpliciter Dux. Iustin. l. 38. c. 9. Hortator illi (Demetrio) Gallimander amicus erat, qui --- per Arabiae deserta, Ducibus pecunia [orig: pecuniÔ] comparatis --- Babylonem pervenerat. Graece o(dhgo\s2, recentioribus diasw/stas2, it. a)nasw/stas2 ut qui pro o(dhgei=n, diasw/zein dicunt; douka/twr quoque in Latinum corrupta [orig: corruptÔ] voce. Io. Meursius, Glossario Graeco-Bar. Vide quoque Liv. l. 22. c. 13. et Sueton. Caesare. c. 3. Pastores ad id maxime adhibitos, diximus supra voce Calles.

Viae Urbis Romae, ex Publio Victore et aliis.

Aemilia, a Lepido Consule cum Caio Flaminio strata, ab Arimino Bononiam usque perducens, unde nomen regionis. Albana in Latio, per portam Latinam Albam ducens. Tibullus, l. 1. El. 7. v. 57.

Non taceam manumenta viae, quae Tuscula tellus,
Candidaque antiquo [orig: antiqu˘] detinet Alba lare.

Alta, per urbem a monte Quirinali ad portam Viminalem. Amerina, pars Flaminiae, a porta Flaminia Ameriam ducens. Appia, ab Appio Claudio strata, per portam Capenam Capnam usque perduceus. De qua Statius sic. l. 2. Sylv. Carm. 2. v. 12.

Appia longarum teritur regina viarum.

Longitudinem eius quinque dierum spatio [orig: spati˘] vir expeditus vix poterat emetiri. Latitudo ea, ut duo currus ex adverso obvii, libere possent commeare: Et fuit sane haec via praeter coeteras spectabilis, siquidem Appius ex longinqua regione excisos lapides, et hos quidem siliceos ac suopte [orig: su˘pte] ingenio [orig: ingeni˘] durissimos, in hanc viam vehendos curavit: quos planos dein ac laeves redditos, et quadratos incisione factos iunxit et in ordine locavit, metalii niml vel alterius rei inserendo. Interim ita connexi inter se haerent, ut speciem visenribus praebeant, non coniunctos ita sed congenitos esse. In ea cippi quidam eminebant, in quibus insidere fessis, onera reclinare, aut ex iis etiam in equum ascendere fas esset. Columellae quoque, sed rariores extabaut, quibus notae numerorum incisae milliaria notabant: quod utrumque G. Gracchus instituit, Plutarcho [orig: Plutarch˘] notante. et gratum in vulgus fuit. Eam Appius, ut dictum, Capuam usque muniendam euravic, nec enim ulteriores tum Romanorum fines.


image: s0755a

Postea Brundusium perducta est, an a Iulio Caesare, quem Plutarch. scribit Appiae curatorem factum, plurimum pecuniae in eam impendisse: an ab Augusto, qui plerasque vias per Italiam ipse, aut per alios munivit. Vide Adam. Preyelium in Sina et Europa, c. 21. Haec dein a Traiano instaurata fuit. Conspiciuntur hodieque lapides plani quadratique, trium, quatuor, quinque etiam pedum quaquaversus. Idem. Ardeatina, ab Aventino monte Ardeam usque ducens. Asinaria, inter Appiam et Ardeatinam, per portam Caeliomontanam. (Latinam et Ardeatinam, in epitome Geographica et in 2. catalogo.) Augusta, pars Flaminiae, per Thusciam. Aurelia, per portam Aureliam Forum Aurelii usque per Pyrgos et Centumcellas ducens Ausonia, eadem cum Latina. Vide Latina. Campana, per portam Asinariam seu Caeliomontanam. Cassia, per portam Flaminiam Forum Cassii deducens. Cimina, per portam Flaminiam ad montem Ciminum. Claudia, per portam Flaminiam Forum Claudii perducens per Thusciam. Collatina, per portam Collatinam seu Pincianam in Sabinos. Consularis, per portam Aureliam in Thusciam. Cornelia, inter Aureliam et Triumphalem apud S. Petrum, seu Vaticanum exiens in Thusciam. Domitiana, ab Appia inter Sinvessam et Puteolos in Campania ducens. Flaminia, a Caio Flaminio Consule strata, per portam Flaminiam seu Flumentanam Ariminum usque perducens. De eo Martial. sic, l. 11. Epigr. 14. v. 1.

Quisquis Flaminiam teris, viator,
Noli nobile praeterire marmor.

Et, l. 10. Epigr. 6. v. 6.

Totaque Flaminiae Roma videnda viae.

Gabina, per portam Gabiusam Gabios ducens. Iunia, a via Salaria in Sabinos ducens. Lata, per urbem, iuxta et ante aedem S. Marcelli, sic et hodie dicta. Latina, per portam Larinam; quae et Latia, et Ausovia Martiali, l. 9. Epigr. 102. v. 2.

Consecrat, Ausoniae maxima fama viae.

Lavicana, per portam Esquilianm Labicos ducens. Laurentia, per portam Ostiensem. Nomentana, per portam Viminalem in Sabinos Nomentum usque. Ovid. l. 4. Fastor. v. 905.

Haec mihi Nomento Romam cum luce redirem,
Obstitit in media candida turba via.

Nova, per urbem inter aedem S. Mariae Liberatricis et Velabrum. Ovid. l. 6. Fastor. v. 395.

Forte revertebar festis Vestalibus illa [orig: illÔ],
Qua Nova Romano nunc via iuncta foro est.

Haec per palatium Septizonium usque ad Thermas Antoninas ducebat. Numicia, ab Appia decisa. Ostiensis, per portam Ostiensem seu Trigeminam Ostiam usque. Portuensis, per portam Navalem et Thusciam Portum usque. Praenestina, per portam Esquilinam usque Praeneste. Quinctia, per Sabinos, a [orig: Ô] Salaria decisa. Recta, per Campum Martium in urbe. De qua Martialis, l. 8. Epigr. 75. v. 1.

Dum repetit sera conductos nocte penates
Lingonus a Recta, Flaminiaque via.

Sacra, per urbem apud aedem SS. Cosmae et Damiani, ab arcu Constantini ad arcem Titi, ac ad Capitolium usque per Forum Romanum. De qua Propert. l. 2. Eleg. 1. v. 34.

Actiaque in Sacra currere rostra via.

Salaria, per portam Salariam in Sabinos. Eius memivit Martialis, l. 4. Epigr. 64. v. 18.

Illic Flaminae, Salariaeque
Gestator patet, essedo [orig: essed˘] tacente.

Sempronia, a via Flamina forum Seinpronii ducens. Setina, ab Appia decisa, Setiam ducens. Tiburtina, per portam Gabiusam Tibur ducens. Sic et porta Tiburtina, quae et Taurina, di S. Lorenzo. Traiana, ab Appia dicifa, per Latium. Triumphalis, per portam Triumphalem in Thusciam, ac a Vaticano Capitolium usque ducebat. Tusculana, per portam Asinariam sive Caeliomontanam Tusculum usque. Valeria, per portam Afinariam in Marsos ducens. Vitellia, per portam Ianiculenfem in Thusciam ad mare usque.

Viae longius ab urbe distantes:

Aemilia Lepidi, ab Arimino, (ubi desinit Flaminia) gemina; una Placentiam usque, altera usque Aquileiam. Aemilia Sczuri, a Pisis Dertonam. De Aemilia Martialis, l. 3. Epigr. 4. v. 1.

Romam vade, libet; si veneris unde, requiret;
Aemiliae dicas de regione viae.


page 629, image: s0755b

Posthumia, per Galliam Togatam, eadem Aemiliae, seu vicina. Postumia altera ex tabula aenea, a genua Dertonam duceus, nunc Costuma. De viis aliter, Viae per Italiam, ab urbe Roma pleraeque incipientes, et a portis eiusdem urbis nomen habentes. Aemilia, ab Arimino Placentiam usque et Aquileiam. Albana, per Latium Albam usque. Appia, Brundusium usque. Ardeatina, Ardeam usque. Asinaria, per Latium inter Latinam et Ardeatinam. Aurelia, per Tusciam Alpes usque. Campana, in Campaniam per Latium. Cassia, per Thusciam Forum Cassii usque. Cimina usque ad Ciminam silvam per Thusciam. Collatina, in Sabinos. Cornelia, per Thusciam inter Aureliam et triumphalem. Domitiana, pars Appiae, in Campaniam. Ferentina, per Latium Ferentinum usque. Flamima, Ariminum usque. Gabina, Gabios usque. Gallicana, in Sabinos. Iunia, in Sabinos. Latina, per Latium Casinum usque, media inter Appiam et Valeriam. Laurentina, inter Ostiensem et Ardeatinam. Navalis, quae et Portuensis. Nomentana, in Sabinos Nomentum usque. Numicia, pars Appiae, in Latio. Ostiensis, Ostiam usque. Patinaria, per Sabinos, pars Salariae. Portuensis, Portum usque. Quinctia per Sabinos, pars Salariae. Salaria, per Sabinos, in plures. Setina, pars Latinae, Setiam usque. Trigemina, eadem Ostiensi. Triumphalis, per Thusciam. Tusculana, pars Campanae, Tusculum usque. Valeria, in Marsos. Vitellia, per Thusciam.

VIALES Dii memorantur Servio, ad l. 3. Aen. v. 168. Labeo in libris, qui appellantur de Diis, quibus origo animalis est, in quibus, ait esse quaedam sacra, quibus ammae humanae vertantur in Deos, qui appellantur animales, quod de animis fiant. Hi autem sunt Dii Penates et Viales. Ubi Dii Penates et Viales, non alii quam Lares: quos Viales Plautus quoque appellat, Mercatore, Actu 5. Sc. 2. v. 24. Nempe, quia compitorum et viarum etiam Praesides habebantur, uti docet Arnob. l. 3. Unde quod Dii domestici essent, et privatas aedes tuerentur, Laribus privatim quottidie fiebat: Sed quia in familiarum salute Salus consisteret publica, eo et die 4. Non. Febr. legimus, in compitis (unde Compitalibus nomen) iisdem publicum fieri sacrificium porca [orig: porcÔ], velut hostia [orig: hostiÔ] lustrali, consuevisse. Propert. l. 4. El. 1. v. 23.

Parva saginati lustrabant compita porci.

Quem utrumque cultum iunxit, et illum domesticum in foco, et istum compitalitium, M. Cato, de Re R. c. 5. ubi de Villici officio: Rem divinam, nisi Compitalibus in compito, aut in foco, ne saciet. Vide Gerh. Io. Voss. de Orig. et progr. Idol. l. 1. c. 11. Vetus Inscr.

FORTVIIAE. REDUCI.

LARI VIALI.

ROMAE. AETERNAE.

Q. AXIUS. AELIAN.

apud G. Elmenhorst. ad Arnob. l. 3. cui adde Des. Heraldi Animadversiones. Sed et Vialis dictus est Mercurius, viarum Praeses. Graec. *(/odios2, Vialis, seu Viam monstrans, iuxta Hesychium et Stephanum: It. *)eno/dios2, ducem se viae offerens, pro quo in Aldina Phurnuti est *eu)o/dios2, bonum faustumque iter praestans. Et *(hgemo/nios2, Dux utae, apud eundem Phurnutum. Quod ad Solem, ad quem quatuor Planetarum marium cultum Vossius reducit, eleganter idem refert: Quippe de die viam monstrat lux Solaris, quemadmodum noctu Lunaris: ut omne hoc de viarum praefecturis ad Solem Lunamque pertineat; quod et Augustinus indicat, de Civ. Dei, l. 7. c. 16. Et hinc est, quod Communis Deus Mercurius vocatus est, quod, cum quis in via reperisset aliquid, praefari solebat, Communi Mercurio; quia is, ut qui in viis versaretur, rei inventae credebatur conscius, ut aitIodocus Velareus, Interpres Phurnuti de Nat. Deor. Eidem quoque in compitis civitatum statuae erectae, Hermae vocatae, de quibus supra dictum: quemadmodum de Lapidum congerie, in viis, eius in honorem aggesta, in voce Mercurius, et de Vialibus Sortibus supra, ubi de Sotibus. Vide et Thom. Dempster. ad Rosin. l. 2. c. 9.

VIANA [1] vulgo Weissenhorn Lazio, oppid. Rhaetiae in Suevia, ab Ulma 2. leuc. in Austrum, ab Augusta Vindelicorum 8. in Corum: Sed alibi eidem Lazio est Voitsperg, oppid. parvum seu pagus eiusdem tractus. Simlero autem est Wangen oppid. eiusdem Sueviae inter Lindavium et Memingam. At Viana apud Plin. l. 3. c. 24. urbs est Norici, et Wien urbs Austriae caput putatur, licet Vienna Austriae in Pannonia superiore censeatur. Baudrando Viana, urbs Rhaetiae, in Vindelicia, hodie est Isna, urbs libera Sueviae, ad Argum amnem: ex Sansone 10. milliar. a Vemania in Ortum, uti 40. a Constantia, Campodunum versus 15.

VIANA [2] urbecula Navarrae, cum titulo Principatus primogenitorum Regum Navarrae. Prope Iberum fluv. in limite Alavae et Rivogiae vix 1. leuc. a Logronno in Ortum, 7. a Calaguri in Circium, 13. a Pompelone in Occasum.