December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0735a

VERTICORDIA cognomen Veneris, cuius Aedes Romae extra portam Collinam via [orig: viÔ] Salaria [orig: SalariÔ] fuit. facta est autem haec aedes, cum tres Vestales uno [orig: un˘] tempore incestum comisissent, ut puellarum animos lascivos ad castitatem verteret, quemadmodum ait Iul. Obsequens, c. 79. Vide quoque Val. Max. l. 8. c. 15. ex. ult. De eadem Ovid. l. 4. Fast. v. 157.

Roma pudicitia [orig: pudicitiÔ] proavorum tempore lapsa est,
Cumaeam, Veteres, consuluistis anum.
Templa iubet Veneri fieri: quibus ordine factis
Inde Venus verso [orig: vers˘] nomine corda tenet.

Contigit id an. Urb. Cond. 639. M. Acilio [orig: Acili˘] et C. Porcio [orig: Porci˘] Consulib. De prodigio infami, quod spurcum eum eventum praecesserat, vide Orosium: et Plutarchum in Quaestion. Rom. Graecis *)afrodi/th, *)apostrofi/a.

VERTIGERNUS Britannorum Rex, A. C. 449. Lege Vortigernus.

VERTINAE Strab. Verzine Barrio, oppid.Calabriae citerioris a Cerentia 6. mill. pass. in Boream, quot fere a Brystacia, a Cariato 12.

VERTISCUS Rhemus suae civitatis Princeps, et praefectus eorum equitum, quos Rhemi Caesari auxilio miserant, anno [orig: ann˘] belli S. Hirt. l. 8. c. 12.

VERTOBRIGE oppid. Hispaniae Baeticae. Plin. l. 3. c. 1.

VERTODUNUM oppid. Lotharingiae, vicinum Metensibus.

VERTUMNUS Deus habitus est in Latio, in omnes sese vertens formas, quemadmodum et de Proteo suo comminiscuntur Graeci. Hic cum Pomonam Nympham adamaret, in anum sese convertit, hortosque eius ingressus, multis ei rationibus persuadere conatus est, ut sibi coniugio [orig: coniugi˘] iungeretur. Verum cum ea [orig: ] via [orig: viÔ] nihil proficeret, posita [orig: positÔ] anus persona [orig: personÔ] in iuvenilem rediit formam: cuius pulchritudinem admirata Nympha, vim iam inferenti Deo non admodum se praebuit molestam. Qua de re vide Ovid. l. 14. Met. Acton. in Horat. l. 2. Serm. Sat. 7. v. 13.

Iam maechus Romae, iam mallet doctus Athenis
Vivere, Vertumnis, quotquot sunt, natus iniquis.

Vertumnum, ait, esse Deum humanarum cogitationum praesidem: ideoque multiformem fingi et inconstantem, quemadmodum et illae variae sunt et mutabiles, suiquo [orig: suiqu˘], autem Vertumno [orig: Vertumn˘] natos esse interpretatur, qui cogitationes suas regere non possunt. Tib. Donatus Vertunum dicendum existimat, quemadmodum et Portunum; quem idcirco coli arbitratur, ut res institutae, ad quem destinatae sunt, finem perducantur. Alii sic dictum volunt, quod praeesset rebus contrahendis et vertendis seu permutandis: Alii ab anno verso: vel ab eo, quod anni vertentis poma percipiat, nuncupatum referunt. Non desunt, qui Vertumnum dictum putent, quod lacum Curtium in Tiberim averterit. Quam opinionem tangit et Ovid. l. 6. Fast. v. 403.

Curtius ille lacus, siccas qui sustinet aras,
Nunc solida est tellus, sed lacus ante fuit.

v. 409.

Nondum conveniens diversis ille figuris
Nomen ab averso ceperat amne Deus.

Hunc Ovidius affirmat fuisse vetustissimum Tuscorum regem, qui vinearum et pomiferarum arborum serendarum tradiderit rationem, cuique Tusci illi, qui cum Lucumone in auxilium Romuli venisse dicuntur. Romae templum aedificarint [orig: aedificÔrint]. Signum eius et templum in vico Thusco, ad Opis et Cereris aras, constitutum erat: Eiusdem festa dicta sunt Vertumnalia, quae mense Octobri celebrabantur. Propert. l. 4. El. 2. v. 10.

Vertumnus verso dicor ab amne Deus.

Subdit aliud etymon in sequentibus, v. 11. 12.

Seu quia vertentis fructum percepimus anni,
Vertumni rursus credimus esse sacrum.

Inter Semones Deos Vertumnum numerat Fulgentius, de prisco serm. in Semones.

Talis in aeterno felix Vertumnus Olympo
Mille habet ornatus, mille decenter habet.

Horat. ep. ult. l. 1.

Vertumnum fanumque liber spectare videris.

Vertumnum etiam Latini dicerent disultorem a vertendis et mutandis, vel alterandis equis. Propert. ubi supra, v. 35.

Est etiam aurigae species Vertumnus, et eius
Traicit alterno qui leve pondus equo.

Nic. Lloydius. Ei coronam e gramine desecto seu foeno imponi consuevisse, discimus ex Ovidic, l. 14. Metam. Fab. 16. v. 645.

Tempora saepe gerens foeno [orig: foen˘] religata recenti
Desectum poterant gramen versare videri.

Vide Car. Paschalium, Coron. l. 4. c. 2. uti de Vertumno aurigae genere, qui mutator equorum Valerio Flacco, l. 6. v. 161. Desultor aliis. plura apud Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 19. ut et supra non uno [orig: un˘] loco [orig: loc˘], inprimis ubi de Sarmatico ludo.

VERTUSIUM seu VIRTUS, oppidul. Campaniae Gallicae 6. leuc. a Catalauno in Occasum cum castro antiquo. Vulgo Vertus.

VERU a VERSUM, quia toties in gyrum vertitut, quod etiam Germani in suo vocabulo Bratenwender notant, Christ. Becmannus, Orig. L. L. p. 1128. Instrumentum coquinarium e ferro est, o)belo\s2 Graecis, cuius crebra apud Homerum mentio, ubi de


page 609, image: s0735b

Heroum Tactificiis conviviisque. Cuiusmodi Veru unum, unum que ahenum, quod in suppellectile haberet Epaminondas, inter admirandae abstinentiae exempla reponitur Frontino, l. 4. c. 3. At ligneum veru, in assaudo olim agno Paschali (e ligno mali Punicae quidam volunt) adhibitum, occurrit apud Maimonidem, de Paschate, c. 8. sect. 10. Cum eum assant, a medio ore usque ad pudenda transfigunt eum veru ligneo [orig: ligne˘] et subiecto [orig: subiect˘] igne in medio furno suspendunt: cuius ritus vestigia hodieque in quadam Tartarorum horda superesse alibi diximus. Iustinus vir sanctus, et rerum Iudaicarum peritissimus, duo verua in modum crucis adhibita, et unum ab infimis partibus ad caput usque adactum, alternm ad interscapilium, cui appenderentur agni manus seu pedes anteriores, refert Dial. cum Tryphon. quo [orig: qu˘] Christum in cruce pendentem utcumque fuisse praefiguratum, ait Sam. Bochartus, Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 50. Sed et ab innocenti hoc usu ad cruciandos homines translatum id Instrumenti, memoratur Polydoro Virgil. Histor. Anglic. l. 18. ubi Eduardum II. Angliae Regem ab Isabella uxore in vincula coniectum, veru ignito [orig: ignit˘] per anum adacto [orig: adact˘] periisse, tradit. Vide quoque supra, voce Obelus, et de investitura cum Veru, suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. In veter. Inscr. p. 61. HAEC AREA INTRA DEFINITIONEM CIPPORUM CLAUSA VERUBUS, vox stipitem notat, instar subulae praeacutum, Car. du Fresne, Glossar. Hinc Verutum, teli genus, de quo dicemus infra.

VERVA eborea armillae genus, in brachio laudat Scribonius Largus, Composit. 16. quemadmodum circuli eborei meminit Petronius, Sat. Thom. Bartholin. de Veter. Armillis.

VERVACTOR inter Divos Agricolas Romanorum, primus invocabatur, cum Flamen Cerealis sacrum Cereri ac Telluri faciebat; Ita enim is, Vervactor, Redarator, Imporcitor etc. Sic dictus, quod primae arationi, quae vere fit, adeo que Vervacto iaciendo, praesidere crederetur: quam in rem, vide quae erudite congessit Salmas. ad Solin. p. 724. et seqq. ubi de veter. Graecorum Romanorumque agricultura, ut et supra verbo [orig: verb˘] Proscindi.

VERUCA oppid. Carnorum inter Natisonem ac Timavum M. Falcone, teste Leandro [orig: Leandr˘]: In Foro-Iulio Baudrand. a Theodorico, Gothorum Rege, conditum. 9. mill. pass. ab Aquileia in Caeciam 26. ab Utino in Eurum, uti 10. a Gradisca, versus oram Sinus Tergestini; caput regiunculae cognominis. Sub Venetis. Nigro autem Veruca longe hinc distat, in agro Veronensi ad Athesim fluv. La Chiusa vulgo, inter Veronam ac Tridentum. Est et Veruca arx firmissima in Gallia Subalpina ad Padi ripam contra Crescentiam oppid. Vulgo Verva. Frustra olim a Gallis tentata; expugnata sub Hispanis A. C. 1625.

VERUCULO pingendi Ars memoratur Plinio, l. 35. c. 11. ubi de Encaustice: Encausto [orig: Encaust˘] pingendi duo fuisse genera antiquitus constat, cera [orig: cerÔ] et in ebore cestro; td est, veruculo, donec classes pingt coepere [orig: coepŕre]. est autem veruculus, seu veruculum diminutivum a veru, quod telum significat, et instrumentum pingendi vel inurendi: uti Graecum ke/stron. Et quidem hic [orig: hţc] pingendo adhibitum, sed et teli genus farsse, docet Vegetius, l. 2. c. 15. Aliud minus ferro [orig: ferr˘] triangulo [orig: triangul˘] unciarum quinque, hastili trium pedum semis, quod tunc veruculum, nunc verutum dicitur. Vide ibi: et plura de hoc pingendi genere, supra voce Cera, item Encaustice, Sed et Veruculi, in Glossis, ba/lanoi e)pi\ klei/qrou, o)beli/okoi, item kanonia, ferrei scil. obices, quibus portae muniebantur. Unde verucla hodieque Galli dicunt ferreos huiusmodi obices, verrovis vulgo, Salmas. ad Solin. p. 925. de quibus vide supra voce Obices.

VERVEX apud Iuvenalem, Sat. 3. v. 294.

Suor, et elixi vervecis labra comedit:

ab ariete differt, ut cantherius ab equo, caper ab hirco. Est enim mas inter oves, cui testiculi adempti, seu inversi sunt, unde et nomen. Galli, Italique a monte, montonem vocant, Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 19. ubi multis animalibus id commune esse cum mulis, quos o)re/as2 seu ou)rh=as2 Graeci vocant, ut a montibus nomen habeant, ostendit, vide supra voce Mulo. Cuiusmodi castratis ovibus, albis, nigris, cinerei coloris, ad varia uti Peruanos, quippe aratra ducentibus acligna ferentibus, docet Cardanus, de Rer. Variet l. 7. c. 3. At arietes Chald. [gap: Hebrew word(s)] dichrin, i. e. mares dicti. Homero a)/rsena mh=la et a)/rsenes2 o)/i+es2, aliter una [orig: unÔ] voce kti/loi, quasi duces greges, quos oves sequuntur, Il. v. v. 81. Quae tamen vox ad Verveces trahitur. Sectarius nempe, (vide supra) uti kti/lon Festus vocat, vervex ei quoque dicitur, qui gregem agnorum praecedens ducit. Et quidem Arietum in sacrificiis V. T. eximium fuisse usum, diximus supra. Addo hoc saltem, Sacrificium pro delicto, licet fuerit sacrificio [orig: sacrifici˘] pro peccato gravius, non tamen maioribus hostiis, sed solum ariete oblato [orig: oblat˘], expiatum fuisse, Levit. c. 6. v. 6. Cuius rei rationem redditurus Bochartus; contraria, ait; contrariis curanda: et peccato [gap: Hebrew word(s)] quod superbiam et proterviam habet adjunctum, melius opponi ovium placidum et mitem animum, quas qui jubebantur offerre pro delicto, eÔdem operÔ monebantur mores suor ita esse componendos, ut hujus animalis docilitatem et simplicitatem reserrent, Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 33. etc. Hinc Vervecus, unde [orig: undŕ] Vervecum caput, apud Plautum, Persa [orig: PersÔ], Actu 2. sc. 2. v. 2. freqvena in gente illa convitium, in hominem stupidumque, de quo vide Voss. Idolol. l. 3. c. 59. qui et vervecis, capite abscisso [orig: absciss˘], ad aliquot passus adhuc progressi, ex Averroe [orig: Averroŕ], meminit, l. eod. c. 44. De muffulis vervecis supra.

VERULAMIUM vulgo Werlan, locus in Anglia olim celebris, ubi postmodum monasterium S. Albani conditum. Hic [orig: Hţc] Synodus, A. C. 446. contra Pelagianos, et ab Offa Merciorum Rege A. C. 793. et 794. concilia celebrata sunt.

VERULANIA Gracilia, Capitolii obsidium subiit neque liberor, neque propinquos, sed bellum secuta. Tacit. l. 3. Hist. c. 69.

VERULANUS legatus sub Corbulove, qui Tiridaten, per Medos, extrema Armeniae intrantem, legionibus citis et auxiliis abire


page 610, image: s0736a

procul ac spem belli amittere coegit, Nerone quartum et Cornelio [orig: Corneli˘] Consulib. Tacit. l. 14. Annal. c. 26. Integrum nomen ipsi Verulanus Serverus.

VERULUM seu VERULAE Frontino, colonia et urbs Latii in Herincis Episcopalis apud Cosam fluv. media fere inter Anagniam ad Occasum, et Soram ad Ortum, Frusinoni finitima. Vulgo Veroli. Populi Verulani. Plin. l. 3. c. 5. etc.

VERUM apud Papinium, l. 3. Theb. v. 488.

--- -- seu purior axis,
Amotumque nefas et rarum insistere terris
Vera docent --- --

praesagium est. Uti quod oraculo [orig: oracul˘] pronuntiatur, apud Claudian. de Laud. Stilicon. l. 4. sive, de Bell. Getic. v. 554.

--- -- noxta vatibus ipsis
Veri sacra fides --- --

Sic Tacitus, l. 5. Histor. c. 13. Vulgus -- ne adversis quidem ad Vera mutabatur. Hoc est, eam Oraculi fidem quam Tacitus talem credebat. Vaticinium item, vel invito [orig: invit˘] Servio [orig: Servi˘] ad illud l. 10. Aen. v. 633. in eo ipso Iunonis sermone,

Nunc manet insontem gravis exitus, aut ego veri
Vana feror --- --

Inde os verum Apollinis, i. e. fatidicum, vaticinans, apud Ovidium, l. 10. Met. etc. Vide Casp. Barthium, Animadv. Papiniam. d. l. et supra, voce Vera, ubi de vero colore, Graecis itidem a)lhqinw=|, h. e. purpureo seu coccineo quoque nonnulla. Item Veritas.

VERUNI populi Galliae, Plinio soli, l. 4. c. 17. inter Galliae Belgicae gentes, numerati, liberique ab eo dicti, quod ab Imperatoribus aliqua [orig: aliquÔ] libertate donati erant, et onerum quorundam prae coeteris libertatem habebant. Eorum caput in tabul. Peuting. Vironum: aliis Verunum ac Veronum dicitur, unde Episcopi Veronensis in veter. Conciliis mentio. Aethicus Verodunum appellat, atque inter Durocortorum ac Divodurum ponit. In veterib. Notit. Inter provinciae Belgicae primae civitates quarto [orig: quart˘] ac ultimo [orig: ultim˘] loco [orig: loc˘] pronitur. Eius, Veredunae nomine, sic meminit Fortunatus, l. 3. Carm. 29. ad Agericum Episcopum:

Urbs Vereduna brevi quamvis claudaris in orbe,
Pontificis meritis amplificata places.
Maior in angusto praefulget gratia gyro,
Agerice tuns quam magis auxit honor.

Desideratus eius Episcopus Conciliis Arvernensi et Aurelianensi quinto subscripsit. Urbs hodie clara et magna Mosa [orig: MosÔ] interluitur, habet monasteria Abbatialia S. Vitoni S. Vanne, quod est virorum, in monte S. Vitoni; S. Mauri, quod est puellarum, et S. Agerici. Vulgo Verdun en Lorraine. Aliud enim est Virdunum, ad Ararim, in burgundia, Verdun vulgo, oppid. aut castrum ad Araris, Dubis et Dunae confluentes. Item in Provincia. Item ad Garumnam sub Tolosanis olim Comitibus, vulgo Verdun: quod castrum nobile vocat, Petrus Monachus, in Hist. Albig. Vide Hadr. Vales. et supra in vocibus Veroduni et Verodunum.

VERUS [1] vide Lucius Verus; nec non voce Marcus, it. Lucius Annius, it.Lucius Ceionius, it. Lucius Verus, is Imperator praeter exempla Maiorum, quorum leges numerum convivarum novem excedere, pauciores tribus esse, vetabant apud Gellium, l. 13. c. 11. primus cum duodecim sollemni convivio accubuit, teste Iul. capitolino [orig: capitolin˘], c. 5. Vide Hieronym. Mercurialem, de Arte Gymn. l. 1. c. 11. Interim Augusti Mensa dwdeka/qeos2 ex Suetonio, c. 70. non ignora. Idem eodem [orig: c˘dem] reste, non Saturnalibus modo, sed et festis diebus, Vernas in triclinium semper admittebat, Equum potro suum, Volucrem, ita amavit, ut non solum aureum ei simulacrum fecerit, et passas uvas nucleosque in vicem hordei in praesepe posuerit, sed et magnificum mortuo sepulchrum in vaticano fieri curaverit. Vide iterum Capitolinum; cui adde Fortun. Licetum, de Lucernis Antiqq. l. 7. c. 57.

VERUS [2] Consul, collega Bibuli, quibus Consulib. natus est Pertinax Imperator, memoratur Capitolino in eo, c. 15.

VERUS [3] Antonius Aelii Veri ab Adriano adoptati filius, postquam ab Antonino Pio itidem adoptatus esset, id nominis accepit, vide Lucius Verus.

VERUTUM teli apud Romanos genus. Glossae veteres Canumentum, verutum: interpretatur Iohannes Brodaeus, ad Antholog. l. 12. c. 12. Epigr. 17. Scylum aeneum, gnomonem, vericulum, Verutum, pinulam. Vide Sallustium, Histor. l. 3. Nonium, c. 18. num. 16. Charis. Sosipatrum, l. 3. Obertum Gisanium, in Ind. Lucretiano, Alios. Dempsterus censet illud fuisse, quod graphium appellat Sueton. Iulio [orig: Iuli˘], c. 82. Caesar Cassii brachium arreptum, graphio [orig: graphi˘] traiecit: et quae seqq. cuiusmodi necis instrumento [orig: instrument˘] Iohannem Scotum a Discipulis suis, cum in delirium senectutis vitio [orig: viti˘] incidisset, interfectum, refert P. Crinitus, Honest. discipl. l. 24. c. 11. Meminit Veruti etiam Lucretius, l. 4. v. 410.

Vix absunt nobis missus bis mille sagitta,
Vix etiam cursus quingentos saepe Veruti.

Plautus, Trucul. Sc. Ite, ite, in fin. Silius item Italicus, l. 17. Punic. v. 312.

Qui nobis, memini, ad Cannas laetissimus irae
Servili ferro ora Ducis fuffixa Veruto.

Ubi notat ritum vulgatissimum, cum caput divicti hostis amputare et in contum eliam, loco [orig: loc˘] patente, spectandum proponere vel hastae Verutoque affixum in ludibrium circumferre solebant Veteres, quem hodieque morem videri pluribus in gentibus, Turcis


image: s0736b

inprimis, Persis, Croatisque notum. Eadem [orig: EÔdem] ratione Pompeii M. caput ad Caesarem fuisse perlatum, docet Lucanus, l. 8. Pharsal. v. 680.

Impius ut Magnum nosset [orig: n˘sset] ver, illa verenda
Regibus hirta coma, et generosa fronte decora
Caesaries comprensa manu est, Pharioque [orig: Phari˘que] Veruto [orig: Verut˘],
Dum vivunt vultus; atque os in murmura pulsant
Singultus animae, dum lumina nuda rigescunt,
Suffixum caput est.

Nec aliter Cassn ad Antonium, ut de aliis taceam. Describit autem Verutum Modestus, lib. de vocab. mititar. his verbis: Altud missile minus, ferro [orig: ferr˘] unciarum quinque, hastili trium pedum semis, quod nunc Verutum dicitur. Vide Thomam Dempsterum, in Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 10. Hadr. Turnebum, Advers. l. 30. c. 27. Alios. Istiusmodi tela duo, praeter arma reliqua, gestabant milites Romani: Erantque illa partim crassiora, partim tenuiora: nisi quod pro Verutis Triarii haberent hastas, ut Rosinus: vel pila, ut Godwynus contendit. Ita autem Rosinus de illis loc. cit. Ex firmioribus, quae teretia sunt, trientalem habebant diametrum; quae quadrata, trientale latus: tenuiora hastilibus modicis erant similia. Quorum omnium longitudo ligni tres cubitos non facile excedebat: Impactum erat singulis tegulis ferrum utrinque hamatum, eadem [orig: eÔdem] qua [orig: quÔ] lignum longitudine; cuius nexum structurainque tam firmiter muntebant ad medium usque lignum inserentes, crebrisque fibulis clavisque transfigentes, ut non prius utendo relaxaretur, vam ferrum frangeretur, licet esset crassitudinis in imo, ubi ligno adhaerebat, digiti unius et semis, ex Polybio, l. 6. Sed et apud medii aevi Scriptores Vervum seu Verutorum mentio ftequens. Hinc Britto, Philipp. l. 11. p. 232.

Hic verubus, cultris alter subalaribus arctas
Scrutantur thorace vias. --- ---

Ubi Car. du Fresne Veru idem, quod berou=ta in Glossar. Graeco-Lat. et r(ipta/rion in Tacticis Leonis et Mauritii: broche quqoeu Gallis. Cuiusmodi brochiis etiam instructa fuisse scuta militaria, docet idem ex Assisiis Hierosol. MSS. c. 95. ubi de armis militis, dello [orig: dell˘] decertaturi, in Glossario.

VERUVIUM vulgo Cap. S. Andres, promontor. Albionis, in ora Scotiae Meridonal. apud Andreanopolim. Vide Berubium.

VERZASCHA [1] Bernardus Basiliensis. Rei publ. patriae Archiater, Senator, Scholarcha, eruditione inclitus. Eius exstant. Riverius contractus, Exercitatio de Paralysi etc. Natus est A. C. 1629. Obiit haud pridem.

VERZASCHA [2] Vallis in praefectura Helvetiorum transalpina, Locarnensi, ad Ortum a flumine per ipsam descendente dicta: Sibimet ipsi Subpraefectos constituit. Simlerus, descr. Helvet.

VESALIA Inferior Wesel, seu Nider Wesel, urbs permunita Ducatus Clivensis, trans Rhenum, ubi recipit Luppiam. Iuris Brandeburgici. 4. milliar. Germ. a Geldria urbe in Caeciam, Monasterium versus 13. a Iuliaco 11. in Boream, estque Hanzeatica. A Friderico Henrico Principe Arausianens. ex insperato capta, A. C. 1629. in Gallorum manus pervenit, A. C. 1671. postea iterum recepta: Hic [orig: Hţc] Foederati Belgii miles, dum post victoriam praedae inhiat, a Fontano victus est, A. C. 1595. Thuan. Hist. l. 112. 113.

VESALIA Superior Ober Wesel, oppidul. Germaniae sub Archiepiscopo Trevirensi. Vide Vosavia.

VESALIUS Andreas Bruxellensis, fil. Andreae pharmacopolae, Caroli V. Medicus, eiusdem et Philippi II. fil. C. S. E. in insul. Zacyntho, e Cypro reversus, et Patavium a Veneto Senatu vocatus, misere obiit. A C. 1564. aetat. 50. scriptis inclitus, quae enumerat Anton. Teissier, Elog. Part. 1. eminet inter ea, de Humani corporis fabrica, opus Anatomicum, cuius Artis pater ac Restaurator dici meruit. Apud eundem Auctorem, quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] ad curandum Henricum II. letali vulnere decumbentum missus, ac alio [orig: ali˘] tempore ex Inquisitionis manibus a Rege suo ereptus sit, ob hominis adhuc spirantis viscera aperta, legas.

VESATUM oppid. ad Mosam, inter Leodicum et Traiectum, vulgo Weset, alias Viset. An vicus potius? Vales. Notit. Gall.

VESBIUS sive VESVIUS et VESUVIUS, Val. Flaccus, l. 3. v. 209.

--- -- --- -- Magis ut mugitor anhelat
Vesbius. --- -- --- --

Vide Vesevus.

VESCI quod et Faventia, Vescis Ptol. urbs Hispaniae Baeticae, vulgo Huesca, vel Guesca. in confinio regni Murciae et Granarae, inter Ventam Moralem ad Arctos et Basti in Merid. 7. leuc. Nigro est Velez el Ruvio, vel Velez el Blanco, Ferrar.

VESCIANUM villa Campaniae inter Capuam et Nolam in agro Vesciae urbis exstinctae. Cicer. l. 15. Attic. Ep. 2. A Livio, l. 9. c. 25. memoratur inter Atellam et Vesuvium.

VESCULARIUS praenomine Flaccus, eques Roman. cui proprior cum, Tiberio Caesare usus. Tacit. l. 2. Annal. c. 28. l. 6. Annal. c. 10. Vocatur, insuper Atticus, insidiarum in Libonem internuntius: ad mortem actus, l. 6. c. 10.

VESELLIUS Titianus, vide Titianus.

VESENIUM vide Rivarium.

VESERIS Liv. l. 8. c. 8. et l. 10. c. 28. fluv. Campaniae apud montem Vesuvium fluens in Craterem sinum.

VESEVUS qui et Vesvius et Vesuvius, mons celeberrimus, et ignivomus Campaniae Nolae vicinus, inter Neapolim et Stabias 8. mill. pass. agros habens mirae fertilitatis praeterquam in solo cacumine, ubi planitiem habet magnam, fructum omnino nullam ferentem. Constatenim hunc montem saepius arsisse; numquam tamen vehementius, quam imperante Tito [orig: Tit˘]: quo [orig: qu˘] tempore erumpens ex eo ignis, et vicinas regiones latissime populatus est, et Plinium.


image: s0737a

Naturalis historiae sciptorem, qui cognoscendi cupiditate eo se contulerat, fumo [orig: fum˘] flammisque enecavit, qua [orig: quÔ] de re vide epistolam 16. Plinii Iunioris ad Corn. Tacitum, l. 6. Galenus, de Methodo medendi, l. 5. *)/on lo/fon e)/n te toi=s2 suggra/mmasin oi( palanoi\ *r(wmai=oi kai\ tw nu=n oi( a)kribe/steroi *besou/bion o)noma/cousi. to\ de\ e)/ndoco/n te kai\ ne/on o)/noma tou= lo/fou *be/sbion. Primum quidem Romani fecere [orig: fecŕre] Vesevus.

Qualis apud Cumas locus est, montemque Vesevum, etc.

Virg. l. 4. *gew/rgikw=n, v. 224.

Talem dives arat Capua, et vivina Veseve
Ora iugo. --- -- --- --

Val. Flaccus, l. 4. *)argonautikw=n, v. 507.

Sic ubi praerupti tonuit cum forte Vesevi
Hesperiae letalis apex.

Silius, l. 12. v. 152.

Monstrantur Veseva iuga. --- -- --- --

Stat. l. 4. Sylv. 8. v. 4.

Tertia iam soboles, procerum tibi nobile vulgus
Crescit, et insani solatur damna Vesevi.

Auson. Idyll. 10. v. 210.

Perque vaporiferi graditur vineta Vesevi.

At Graeci videntur postea fecisse *be/sbios2, i. e. Vesbius, sive Vesvius; quos Romani etiam secuti sunt. Columella, l. 10. v. 133.

Fontibus et Stabiae celebres et Vesvia rura.

Silius, l. 17. v. 598.

Evomuit pastos per saecula Vesvius ignes.

Stat. l. 4. Silv. 4. v. 79.

--- -- Fractas ubi Vesbius egerit iras
Aemula Trinacriis volvens incendia flammis.

Martial. l. 4. Epigr. 44.

Hic est Pampineis viridis modo Vesvius umbris.

Incendia eius crebra fuere [orig: fuŕre] variis temporibus. Diodorus, l. 4. *)wnoma=sqai de\ kai\ to\ pedi/on tou=to *flegrai=on u)po\ tou= lo/fou to\n palaio\n pu=r e)n fusw=ntos, kalei=tai de\ o( to)pos2 *ou)e/sbios2. Naturam eius describit Strabo, l. 5. *u(pe/rkeitai de\ tw *to/pwn tou/twn o)/ros2 to\ *ou)esou/bion, a)groi=s2 perioikou/menon pagxa/lois2, plh\n th=s2 korufh=s2, au(/th d' e)pi/pedos2 me\n polu\ me/ros2 e)sti\n, a)/karpos2 d' o(/lh. Xiphilinus ex Dione, *kai\ au)tou= ta\ me\n a)/kra kai\ de/ndra kai\ a)mpe/lous2 polla\s2 e)/xei, o( de\ ku/klos2 a)nei=tai tw=| puri\, kai\ a)nadi/dwsi th=s2 me\n h(me/ras2 kapno\n, th=s2 de\ nukto\s2 flo/ga. Vide Senec. Nat. Qu. l. 6. c. 1. Hodie monte di Somma, in provinc. Terrae laboris; alias vitibus generosis magna ex parte consitus et peramoenus, nunc plane incultus est, propter crebra incendia. A. C. 1632. enim sic aestuavit, ut calamitatem ultimam Neapolis exspectaret. Vide et Recupitum, de Incendiis eius. Nic. Lloydius.

e VESICA Laterna vide Laterna.

VESONTIO Visontium Ptol. Bisuntio Ammian. quae et Chrysopoplis in lib. concil. Besancon, urbs maxima Sequanorum et natura [orig: naturÔ] loci sic munita, ut magnam ad ducendum bellum facultatem det, verba sunt Caesaris, l. 1. Comm. bell. Gall. c. 38. Metropolis Burgundiae Comitatus [orig: Comitatűs] ad Dubim fluv. olim circum fluentem, nunc interluentem, emporium et urbs libera. Ferrar. Hic [orig: Hţc] Batavi Seniores in praesidio fuisse diceuntur, in Notit. Imper. Hic [orig: Hţc] Moneta, namque nummos olim Vesontione percuti consuevisse ex auro, argento et aere constat, et forte hinc Chrysopolis dicta, quia cum nummus olim esset aureus, a Byzantio, ubi percutiebatur, Byzantinus Graecis, un Besan d'or Gallis dictus: Besantio autem et Bisancio urbs, nam et sic olim quoque appellata, ad Byzantium hunc aureum, et Besancon ad Besan proxime accederet, crediderunt quidam, Besantionem vel Besancon, idem esse ac urbem Byzantiorum la ville des Besans, et ab aureis istis Graeco [orig: Graec˘] nomine chrysopolum appellarunt [orig: appellÔrunt]. Hic [orig: Hţc] porro olim Palatium: Amphitheatrum extra muros, latum passus circiter 120. cuius fundamenta et proticus dirutae ad sacellum extramuranum S. Iacobi hodie visuntur, et superest in urbe hodieque vicus Arenarum, et porta ipsa Amphitheatri, una hodie ex 5. urbis portis: imo et tribus Arenarum, una ex septem: Item Pantheon, Campus Martius, et Campus Minervae, si Marliano fides. Fuit et alia porta Vesontione, porta de Varesco dicta, nunc clausa: cui nomen a Varascis, parte provinc. Sequanorum et utramque Dubis ripam incolentibus. Archiepiscopalis est et Metropolis, habuitque cum maiore Archiepiscopatu seu Vesontiensi iam ante annos 400. quatuor Archidiaconatus, videlicet Salinensem, Gradicensem de Grey, Trevensem et Luxoviensem: Imo iam ante 550. annos suum etiam Dolae Archidiaconum habuit: Praeterea Abbatias 26. et Paroecias 780.

Continentur Dioecesi Vesontiensi.

Arrosium. Balma, seu Palma. Dola. Falconiacum. Faverniacum.3 Gradicum, Grey. Ledo Salinarius. Murciacum. Mons Falconis. Hadr. Vales. Notit. Gall. Montanae. Pauliacum. Ruber Mons. Rufiacum. Salinae. Saliniacum. Treva. Varascum. Versullum.