December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 602, image: s0728a

VERBUSTUS vide supra Subverbustus.

VERCELLAE urbs Lybicorum, in Insubrum et Salassiorum confinio, Episcopalis sub Archiepiscopo Mediolanensi ad Sessitem fluv. Nunc Pedemontii urbs permunita, cum arce valida. Pluries capta, sed pace ad Pyrenaeos Sabaudiae Duci reddita. 10. mill. pass. ab Urbe Casalensi in Boream, quot a Novaria in Occasum: Huius Episcopus Eusebius a Iuliano Apostata Thebas relegatus est. Rufin. l. 1. c. 28. Hic [orig: Hţc] dein Conciliabulum, A. C. 1050. a Leone IX. habitum, contra Berengarium, Archidiaconum Andegavensem, verae de Eucharistia sententiae assertorem, ad quod vocatus, non comparuit, etiam vulgo Vercelli. Gall. Verceil. Eius meminit Silius, l. 8. v. 598.

Vercellae, fuscique ferax Pollentia villi.

VERCELLENSE Dominium il Vercellense [correction of the transcriber; in the print Vercelle se], tractus Italiae, alias pars Ducatus Mediolanensis, nunc sub Sabaudiae Duce. Inter Ducatum est Mediolanensem ad Boream et Ortum, Marchionatum Eporediensem ad Occasum, et Montem ferratum ad Meridiem. Caput Vercelae; ibi et Bugella et Fanum S. Agathae.

VERCELLENSIS Iohannes, vide Iohannes.

VERCINGETORIX Celtilli filius, Arvernus, summae potentiae adolescens, cuius Pater totius Galliae principatum obtinuerat. Defectionis et belli contra Caesarem auctor: Rex a suis appellatus. Caes. l. 7. Comm. c. 4. 5. s. Victus a Caesare, et in triumphum ductus est. Idem ibid. ad fin. libri. Dio, l. 40. Strabo, l. 4. Oros. l. 6. c. 9. Florus, l. 3. c. 10. etc.

VERCINIACUM vulgo Versigny, locus Galliae, a Crispeio pagi Vadensis capite 3. leuc. Hadr. Vales. Notit. Gall.

VERCULUM oppid. Pedemontii.

VERCZERUS vulgo WERCZERZEE, lacus Esthoniae propriae inter Torpatum ad Ortum, et Felinum ad Occasum. Hinc Fela fluv. effluit. Sub Suecis.

VERDA [1] urbs Saxoniae inferioris, vulgo Ferden, caput Ducatus cognominis, Suecis nuper erepta, antea sub Episcopo proprio, ab Archiepiscopo Moguntino dependente. Ad Alleram fluv. qui postea cadit in Visurgim, 6. milliar. Germanic. a Brema in Ortum, Cellam versus 10. et 11. a Stada in Meridiem. Duplex est, vetus et. nova; estque parva et immunita. Ducatus autem cognominis est inter Ducatus Bremensem et Brunsvicensem.

VERDA [2] seu VERTIA et Donavertia, vulgo Donawert, urbs Sueviae, ad Danubium, ubi Vernitium recipit, alias libera et sui iuris, nunc ab A. C. 1607. sub Electore Bavariae. In ipso confinio Bavariae superioris, 6. milliar. Germanic. ab Augusta Vindelic. Pluries capta et recepta.

VERDERIUS Claudius, vide Claudius.

VERECUNDIA demissi oris in Heroibus et Heroinis, celebrata passim apud Poetas, indicio virtutis modestiaeque. Unde Statius de Violantilla, l. 1. Sylv. 2. v. 11.

Ipsa manu nuptam genitrix Aeneia ducit,
Lumine demissam, et dulci probitate rubentem.

Hoc [orig: H˘c] nempe colore suorum facies suppingit, quem proin Virginem quam maxime decere Aristotele genita dixit, pud Laertium. Sic idem, l. 4. Theb. v. 768.

---- Demisso [orig: Demiss˘] Lemnia vuliu etc.

Vide quoque Virg. l. 12. Aen. de Turno, Aelianum, Var. l. 12. c. 1. de Aspasia: Eustathium, l. 10. et 11. de Ismene: porro Aristenaetum, l. 1. Ep. 19. Apollon. Rhodium, l. 1. v. 790. Musaeum in Leandro, Alios, et plura hanc in rem apud Casp. Barthium, Adv. l. 90. c. 5. Alia notio vocis apud Capitolin. in Marco. Sane quamvis esset constans, erat etiam verecundus; Et c. 4. eum verecundum fuisse sine ignavia ait, non enim ai)xunthlo\n, sed ai)dh/mona hic [orig: hţc] significat, qui rogatus negare non sustineret, ut exponit Salmas. ad loc. Vide quoque ad Arnobii ista, adv. Gentes l. 2. Quamvis ille sit indolis infamiam semper atque ignominiosa fugientis: Desid. Heraldum, ubi multa de tenerae frontis hominibus, e)pieike/si kai\ ai)dh/mosi, quos improbi, deilou\s2 et inertes arbitrati, tou\s2 a)naixu/ntous2 contra constantes et a)ndrei/ous2 vocant; nec non supra Pallidi; it. Panaf et Pudor: uti de Verecundiae rubore ab Aristonide expresso, voce Terror.

VEREDARIUS apud Cassiodorum, Var. l. 4. Ep. 47. ad Godiscalcum Saionem: Idcirco quinquaginta solidorum mulctam iam non Veredarius, sed catabulensis incurrat, quisquis ultra centum libras, parhippum crediderit onerandum: nomen eorum, qui mandatis Principum ac responsis ferendis operam dabant, sed in equis; quales hodie Currerios Galli vocant. Sicut Cursores idem ministerium exhibebant, sed pedibus, quales iisdem Valets de pied dicuntur. Horum institutum quidam ad augustum referunt, de quo Sueton. l. 2. c. 49. Quo celerius ac sub manum annuntiari cognoscique posset, quid in provincia quaque gereretur, iuvenes primo modicis inter vallis per militares vias, dehinc vehicula, disposuit: commodius id visum est, ut qui a loco eidem perferrent literas, interrogari quoque, si quid res exigerent, possent. Sed Casaubon. ad l. Cyrum Regem Persarum id primum excogitasse [orig: excogitÔsse], auctore Xenophonte, l. 8. Augustum vero hoc adinvenisse, ne in singulis mansionibus Veredarii mutarentur cum veredis, ob rationem Suetonio indigitatem, ait, qua de re vide supra, ubi de Cursu Publico. Olim iidem Frumentarii, Posteriori aevo [orig: aev˘] Sagones appellati, a sagis quilus muniebantur, Hippocomorum instar, quibus ne sua saga auferrent Veredarii, cautum est l. 50. Cod. Theodos. Graecis *)aggeliafo/roi et *grammathfo/roi, quod sacras literas ferrent, ut dicitur in l. 35. Cod. eiusd. tit. de Cursu publ. Item *pterofo/roi, a pinnis, quas in capite gestabant,


image: s0728b

Gloss. Lat. MS. apud Car. du Fresne, Veredarii dicuntur, a vehendo, qui festinanter in equis currunt, non descendunt de equo, antequam liberant responsa sua: habent in capite pinnas, ut inde intelligatur sestinatio itineris: datur semper iis equus paratus, nec manducant, nisi super equo, antequam perfecerunt. His qui praeerat in Aula Francica olim, kat' e)coxh\n Veredarius dicebatur. Sic in vetere Charta apud Auctorem praefatum, subscripsere [orig: subscripsŕre] Ludovicus filius Regis postmodum Rex huius nominis V. Gervasius Dapifer ---- Fredericus Camerarius, Baldumus Veredarius. Forte idem, quem Le Grand Maislre de Postes hodie Galliappellant. Nomen a veredo, quae vox a Graeco *be/r)rhs2 aut *berhs2, be/rhtos2, fugitivum aut fugacem denotante, originem habet, Salmasio ad Lamprid. in Alex. c. 42. Est autem Veredus Graece *(/ippos2 taxudromos2, Equus velociter currens, et memoratur Martiali, ubi Prisco, ne istiusmodi equo [orig: equ˘] in venatu uteretur, consuluit l. 12. Epigr. 14.

Parcius utaris, moneo, rapiente Veredo [orig: Vered˘],
Prisce, nec in lepores tam violentus eas etc.

Cuiusmodi equo ne nimium imponeretur, providerunt, l. 3. Cod. cit. Valentinianus, Valens et Gratianus AAA. ut nemo amplus --- --- veredo quam trecenta (pondo) auderet imponere: ut legem restituit Salmasius, qui tria auri centenaria interpretatur. Praeter quae, ne sella cum frenis ac averta sexaginta libras trausiret, constitutum est in Cod. eodem l. 47. Imponebatur autem illis hoc [orig: h˘c] pondere aurum largitionale, et in sacculis hippocomi ferebatur, si quando destinaretur ad comitatum Principis ac sacris largitionibus inferendum portaretur: fiebatque mutatio in singula 6. milia etc. Quam in rem vide modo laudatum Salmas. ad Lamprid. Alex. Sev. loc. cit. et plura supra passim ubi de Cursoribus, Frumentariis, Pterophoris, in voce Maxsio, it. Pinna, Posta, alibique. Sed et Veredus, genus vehiculi, in quo vectationem mitiorem valetudinariis quoque ac senibus Ausonius Gallus Poeta et Ausonii Medici, a Marcello citati filius, proballe [orig: probÔlle] videtur, quando is amico cuidam seni et a morbo resurgenti scribens monet, Cisio [orig: Cisi˘] Veredo [orig: Vered˘], tarde vehatur; Rhedas, petorita et quorum veloces motus fugiat, Epist. 14. ad Paulum:

Pelle soporiferi senium, nubemque veterni,
Atque alacri mediam carpe vigore viam.
Sed cisium, aut pigrum cautus conscende Veredum,
Non tibi sit Rhedae, non amor acris equi.
Canterii moneo male nota Petorita vites,
Nec celeres mulas ipse Metiscus agas.

Unde colligimus Veredum vehiculum, a Veredo equo, diversae plane rationis fuisse, cum hic velox, illud tardum esset. Vide Mercurialem, de Arte Cymn. l. 6. c. 10.

VEREDUNA vide Verodunum.

VEREMBERTUS Monachus Sangellensis, saecul. 15. Scripsit Commentar. in Apocalypsim et Historiam Monasterit sui, Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 36.

VERENDA velandi mos imo lex, e lapsu orta: Cum enim prius quibusvis pretiosis vestibus praecelluisset hominis nuditas, utpote innocentiae veste tecta, quae velut praefulgida lampas in corpore diaphano corpus totum tunc illustraverat: postm odum propter inordinatos et obscenos carnis affectus, motusque adversus rationem rebellantes, turpis illa atque ignominiosa esse coepit. Hinc consutis foliis ficus sibi chagorot, i. e. subligacula Protoplastae, statim a lapsu fecisse leguntur, Genes. c. 3. v. 7. de quibus vide supra, voce Ficus. Transiitque ille pudoris sensus ac qualequale remedium ad maxime barbaras quoque gentes, sub capitali etiam apud veteres Persas poena [orig: poenÔ] inculcatum. Cui legi tamen in adversum ire libidinis impudentiam, et ipsi manifestam naturae vim inferre non erubuisse, adeo ut et verendorum utriusque nomina scurris suis imponeret, hosque maxime in delitiis haberet, Commodum apud Lampridium, c. 10. quis non stupeat? Certe de Pertinace, instrumentum omne aulae Commodianae vendente, merito etiam scurras hos turpissimum nominum de decora perferentes proscripsisse ac vendidisse, refert, c. 7. Quid quod poculis bibisse et ferculis in obscenam figuram formatis, usos esse homines utriusque sexus, legimus passim, apud Martialem, Histor. Aug. Scriptores, Alios. Omnem vero stuporem excedit, quod de coronandi partem hanc ritu, a matrefamilias [orig: matrefamiliÔs] honestissima, publica in festivitate ac sacerrimis sacris Liberi Patris in oppido Lavinio, obiri solito, affert S. Augustinus, de Civ. Dei. l. 7. c. 21. Vide quoque supra Ithyphalli, Phallus, Triphallus, Turpiae. Sed minus hoc mirabitur, quisqius mysterium iniquitatis in plerisque Gentilium Sacris, cum efficacia erroris, tot per saecula operatum cum innumerabilium animarum internecione, penitius introspexerit. Unde facilis eorundem in calumniam lapsus, qua Sacerdotis colere genItalia Christianos, ut Caecilius de his loquitur apud Minucium Fel. asserere non erubuerunt. Occasione hinc desumpta [orig: desumptÔ], quod Christiani, quibus contigerat post fidem Christo datam graviter labi, a communione Ecclesiae abstinere iussi locum veniae sibi dari, accidendo ad pedes et genua fratrum ac Sacerdotum, demisse ac suppliciter petere solerent. A quo more ortae phrases, Advolvi presbyteris: et Volutanao caeligas fratrum detergere. Vide Nic. Rigaltium, ad Minuc. et plura apud Des. Heraldum, Digressionum l. 2. Ita ergo, velati ista omnino necesse, unde inter gravissimas poenas, revelationem verendorum minari hominum vitiis iratum Numen, legimus apud Prophetas non uno [orig: un˘] loco [orig: loc˘]: nec Chami historia, cum omni sua posteritate devoti, quod nuditatem Patris non texisset, ignota ulli. Sed parum est veste texisse, nisi ad innocentiae pristinae peplum, merito [orig: merit˘] CHRISTI et Spiritus Divini gratia [orig: gratiÔ], cuius olim Circumcisio symbolum, recuperandum pro viribus


image: s0729a

enitamur, distatque nestrum unusquisque vas suum possidere in sanctificatione et honore, uti Apostolus iubet 1. Thessal. c. 4. v. 4. quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] sanctissimum hoc corporis membrum, uti Barthius, Animadv. Papin. loquitur, decori suo denique restituetur, et sublata [orig: sublatÔ] affectuum rebellione, turpitudo cessabit. Praepostere proin non inter haereticos solum, qui Eunuchi propterea dicti, sed et inter alios, fecere [orig: fecŕre], qui male intellecto [orig: intellect˘] Euangelii, de sui Castratione propter Regnum caelorum, loco, ad literam ista interpretati sunt, utsupra vidimus. Atrox ero saevitia Tiberii, quem excogitasse [orig: excogitÔsse] inter coetera cruciatus genera etiam, ut longa [orig: longÔ] meri potione per fallaciam oneratos, repente veretris deligatis, fidicularum simul, urinaeque tormeto distenderet, Suetonius memorat, c. 62. cui simile qui in sanctissimo Christi Martyres olim exercitum, legimus apud harum rerum Scriptores. Vide de horrendo Beniamini Monachi tormenro, arundine virilibus inserta et saepius retracta, aliisque, Theodorerum, Hisi. Eccl. l. 5. c. 38.

VERESIS fluv. parvus Lati, per agrum Praenestinum, fluens. Veresto Leandro, verde aliis. Nunc Osa, Luc. Holstenio, iuxta Praenstinam viam et lacum Burranum sive S. Praxedis. Defluit ad Castellum S. Iuliani et apudlo supra fontem Salonium, in Anienem se exonerat.

VERETUM oppid. Salentinorum excisum, a Leuca 4. mill. pass. distans, Iapygio promontorio vicinum. Uretum apud Ptol. legitur, a Vereto diversum, quod aliis est Vano, aliis Oriae, urbs Episcopalis.

VERGAE Liv. l. 30. c. 19. postea Vergianum, Rogiano, Barrio, oppid. Brutiorum mediterraneum in Calabria citeriore ad Isaurum fluv. inter Balbiam et Besidianum.

VERGARA Iohannes Toletanus, Alfonso Fonsecae Archiepiscopo a Secretis, Bembo ac Sadoleto aequiparari meruit. In editione Bibliorum Complutensium operam suam contribuere iussus, Libros Salomonis, et libr. Siracidis, vertit. Orsus Vitam Ximenii Cardinal. illam Alv. Gomesio absolvendam reliquit, metrico [orig: metric˘] Epitaphio [orig: Epitaphi˘] eum ornasse [orig: ornÔsse] contentus. Ettam Aristotelis quaedam Latine vertit. Obiit A. C. 1558. Aetat. 64. Frater Francisci, ingenio [orig: ingeni˘] minus, lectione magisinclyti, qui scripsit Grammaticam Graecam, ac Latio donavit Basitium et Theonis Sophistae Progymnasmata. Heliodori vero Aethiopica in Hispan. Linguam transtulit Mscr. Auctor Biblioth. Hispan. Anton. Teissier, Elog. Part. 1. etc. 14. annis ante fratrem exstinctus. Ibid.

VERGASILLAUNUS Arvernus Vercingetorigis consobrinus, postremo [orig: postrem˘] Galliae motu e 4. summis Ducibus. Caes. l. 7. c. 88. comm.

VERGELLUS qui et Gellus, fluv. Apuliae apud Cannas fluens, quem Annibal ponte ex Romanorum interfectorum cadaveribus confecto [orig: confect˘] traiecit. Is in Aufidum labitur, et Fiume di Canne nominatur.

VERGEMINUM melius VIGLEBANUM, quasi a vili gleba, urbecula Episcopalis a Clemente VII. facta, cum castro munito, in Ducatu Mediolanensi, Vigevano incolis, Vigeve Gallis. Huc animi gratia [orig: gratiÔ] se recipere frequenter solebant. Duces Mediolanenses. Vide Viglebanum.

VERGENTUM Hispaniae oppid. Plin. l. 3. c. 1.

VERGERE seu INVERGERE, apud Virg. l. 6. Aen. v. 244. ubi de sacro Diis inferis ab Aenea facto,

Quattuor hic [orig: hţc] primum nigrantes terga iuvencos
Constituit: frontique invergit vina Sacerdos:

Papinio inclinare est, l. 4. Theh. v. 452. ubi de re simili,

Principio largos novies tellure cavata [orig: cavatÔ]
Inclinat Bacchi latices ----

Ubi vet. Schol. Modestam infusionem dicit, non cum impetu factam. De quo verbo vide notata doctisl. I. Gulielmo Stuckio, Antiqq. Convivalium l. 2. c. 37. Inde Gallicum verser. Barthius ad Statii loc.

VERGERIUS Petrus Paulus, Episcopus Iustinopolitanus, in ditione Venetorum, a Clemente VII. et Paulo III. Pontificib. in Germaniam missus, Ferdinando Romanorum Regi adeo carus fuit, ut cum ei in Pannoniis agenti nata esset filia Catharina, una cum Georgio Marchione Brandeburgico et Iohanne Archiepiscopo Lundensi, pro ea in Baptismo fideiusserit. A colloquio Wormatiensi A. C. 1541. Romam cum rediisset, ei a Pontifice purpura destinata est: Sed monitus a Cardinali Ginucio apud Pontificem Lutheranismi eum suspectum esse reddirum, in patriam secessit, librum ibi Adversus Apostatas Germaniae, ut suspicioni tam damnosae se eximeret, orsurus. Verum ecce, dum libros adversariorum, quos refutaturus erat, accuratius evolvit, ipse victum se sensit, speque Cardinalatus abiecta [orig: abiectÔ], ad fratrem Ioh. Baptistam, Polae Episcopum abiit: Quo [orig: Qu˘] ad lectionem S. Scripturae, hincque veritatis agnitionem similiter perducto [orig: perduct˘], ambo [orig: amb˘] populum per Istriam erudire coeperunt. Mox Inquisitorum violentia [orig: violentiÔ] coactus Vergerius, Mantuam divertit ad Gonzagam Herculem Cardinalem, unde quoque discedere compulsus, Tridentum venit, ut Concilio se purgaret, sed loco [orig: loc˘] ei in consessu a Pontificiis Legatis negato [orig: negat˘], Venetias delatus est. Ibi frustra a Caso legato sollicitatus ut Romam peteret, Patavium venit, ubi Francisco Spierae, ob defectionem a fide, desperabundo, saepius adfuit, magisque eius exemplo [orig: exempl˘] confirmatus ad vicinos profectus est Rhaetos. Apud quos, ut et in valle Telina, postquam aliquot annis Euangelium docuisset, a Principe Wirtembergico Tubingam vocatus est A. C. 1548. Vide Ioh. Sleidanum, Comm. de Statu Rel. et Reip. passim, imprimis, l. 21. ut et voces Petrus Paulus Vergerius, et Spiera.

VERGIA et VERGIANUM, vide Vergae.

VERGILIA urbs Bastitanorum, Murcia quibusdam, vide ibi.

VERGILIAE 7. stellae inter os Tauri et Arietis caudam sitae, teste Hygino [orig: Hygin˘], l. 2. de signis caelestibus, c. 20. ita dictae, quod circa Aequinoctium vernum matutinum oriantur. Propert. l. 1 El. 8. v. 9.

O utinam hibernae duplicenter tempora brumae,
Et sit iners tarats navita Vergilus.


page 603, image: s0729b

Plautus in Amphitryone, Actu 1. sc. 1. v. 119.

Nec Iugulae, neque Vesperago, neque Vergiliae occidunt.

Nic. Lloydius. Ab earum occasu serendi tempus Veteribus observatum, de quo vide Salinas. ad Solin. p. 733. et seqq. Ex eodem Romani Institores olim de hieme augurabantur, eo [orig: ] que nubilo [orig: nubil˘], quia pluviosa denuntiaretur hiems, augebant lacernarum pretia; sereno [orig: seren˘], reliquorum vestimentorum, quod aspera hienis esset furtura, incendebant, uti testis est Plinius, l. 18. c. 25. etc. Vide et Pleiades.

VERGILIO vide Atilius.

VERGILIUS Marcellus, vide Marcellus.

VERGINIUM Mare ut Ptol. vel Hibernicum, ut aliis placet, mare est quod Hiberniam et Angliam interluit, Mor Uveridh Britannis vocari, ait Humfredus, Lhuydus. Canalem vero S. Georgii vocant Angli et Galli. Aliis Verginium. Hibernis Farisi, Angl. The Irisch Sea, Hiberniam, Walliam, Scotiam et partem Angliae Occidentalis interluit; Extenditur a quibusdam ad Bolerium promontor. Baudrand.

VERGINIUS [1] inferioris Exercitus Germanici legatus; cui, quia milites imperium detulerant, per simulationem amicitiae inde abductus est. Tacit. l. 1. Hist. c. 8.

VERGINIUS [2] Rhetor aevo [orig: aev˘] Neroniano [orig: Neronian˘], Persii praeceptor, qui scripsit de materia Rhetoricorum, teste Fabio [orig: Fabi˘], l. 3. c. 1. ob celebritatem nominis, a Nerone expulsus. Tacit. l. 15. Annal. c. 71.

VERGIUM Liv. l. 34. c. 21. Bergidum Ptol. oppid. Catalauniae, Viarzo Morali, nunc pagus Cataloniae, de quo a Romanis capto Liv. Dec. 4. l. 4. sed videtur Lubino Veria nunc, olim in Hispania Baetica et conventu Cordubensi, inter Abderam ad Austrum, et Oscam Baeticae. ad Boream. Nunc in regno Granat. 14. leuc. a Gravata, Almeriam versus 8.

VERGOBRETUS summus erat apud Heduos magistratus, qui creabatur annuus, et vitae, necisque in suos habebat potestatem. Caesar, l. 1. de Bell. Gall. c. 16. quasi Magister operum, ex Oberst et werg German. vestigia huius Magistratus, Augustoduni adhuc, ubi Werg, summum honorem gerens.

VERGY nomen illustris Gallia Familiae, cuius origo arcessitur a Varino Comite vel Gubernatore Arverniae, patre Theodorici Comitis de Mascon, Challon, Autun; quo [orig: qu˘] genitus Manasses Com. de Challon. Auxois, Beaune et Diion, pater fuit Giselberti, Ducis Burgundiae (cuius filia Ducatum marito attulit) et Manassis Comitis de Diion et Auxois. Hinc filius fuit Rudolphus, et secundum quosdam Manasses III. Familiae de Coligny auctor. Rudolphus nepotem habuit Gerhardum de Vergy, Roberti et Godofredi Dn. de Donzy et S. Aignan (cuius posteri Comitatum Nivernensem etiam obtinuere [orig: obtinuŕre] ) patrem. Robertus fil. Savaritum Comitem. de Challon genuit: a cuius maiore filio Comites illi propagati; ab altero Simone Domini de Vergy, in varias lineas distincti, Dominorum de Beaumont sur Vigenne, Beauvoir, Mirebeau, Fouvens, S. Desier, Achey: omnium diutisssime duravit ramus Dominorum et tandem Comit. de Champlite, a quo Francisco de Vergy Comite de Champlite, qui obiit A. C. 1591. (fil. Gulielmi de Vertgy Baronis d'Autry, ) et Claudia [orig: ClaudiÔ] de Pontaillier, geniti sunt Claudius Comes de Champirte (maritus 1. Catharinae Chabotiae. 2. Eleonorae de Tomassin, ex tinctus A. C. 1602.) Ferdinandus Dn. de Flaigey (qui obiit A. C. 1594.) Anna (uxor Philiberti Baronis de Montmartin. 2. Io. Ludovici de Pontailier Dn. de Tallemey ) et Beatrix (nupta Vandalino Sim oni de Cusance Dn. de Beauvoir ) fratres et sorores nominis de Vergy; praeter quos Clerialdus, alia [orig: aliÔ] matre natus, ultimus ex hac Familia decessit, Philipp. Iac. Spenerus, Theatr. Nobilit. Europ. Part. 2. p. 98. ex Andrea Duchesnio, qui Familiam hanc illustrem peculiari opere excoluit: Vide quoque eum, Arte Herald. Tom. 2.

VERIA seu CAMPOVERIA, urbecula Zeelandiae, in Valachria Insul. cum portu capaci. Vulgo der Vere. Vix 1. leuc. a Middelburgo in Caeciam probe munita. Sub sominio utili Principis Auriaci.

VERINBREA villa olim Galliae publica, ad Isaram, in pago Vadensi, vulgo Verberie, et corrupte Barberie. Hic [orig: Hţc] Carolus Princeps Francorum graviter decubuit, A. C. 739. Synodus dein A. C. 853. ut et altera ante sub Pippino Rege et A. C. 869. habita. Hadr. Vales. Notit. Gall.

VERISSIMUS vide Annius Verissimus.

VERITAS temporis filia et Virtutis mater, Dea existimata est a Gentibus. Fingebatur mulier pulchra, magna, simphiciter ornata, illustris ac splendida, cuius oculorum orbes puro [orig: pur˘] lumine nitebant, ut astrorum et stellarum fulgorem imitari viderentur. Vide Plut. in Qu. Rom. Huic, ut et Menti, Anaxagoras, perspecta [orig: perspectÔ] Animae Rationalis praestantia [orig: praestantiÔ] ac caelesti origine, geminas posuit aras, teste Aeliano [orig: Aelian˘], Var. Hist. l. 8. c. ultimo. Eiusdem simulacrum de collo ex aurea catena suspensum to\n *)arxidikasth\n, supremum Iudicem seu Magistratum, apud Aegyptios gestavisse, narrat Diodorus, l. 1. ubi cw/dion illud vocat tw=n polutelw=n li/qwn, signum e pretiosis lapillis, additque cum Veritatis signum assumpserit Summus Iudex, disceptationes incepisse. Aelianus sic hac dere, Apud Aegyptios olim Iudices Sacerdotes erant: qui natu maximus, illorum princeps erat; et in omnes ius dicebat -- *ei)=xe de\ kai\ a)/galma peri\ to\n au)xe/na e)n sapfei/rou li/qou kai\ enalei=to to\ a)/galma *a*l*h*q*e*i*a, Gerebat autem de collo imaginem ex sapphiro, et imago illa vocabatur VERITAS, Var. l. 14. c. 34. Ex sapphiro ergo praecipue confectum hoc simulacrum, aliis pretiosis lapidibus ornatum fuit. Atque hinc *)alhqei/as2 vocabulo [orig: vocabul˘] Aegyptiaco [orig: Aegyptiac˘] Hobraeorum Thummim expressisse LXX. Interpretes ait Ioh. Marshamus, Canon. Chron. Saecul. X. Idem Diodotus in eadem regione, praeter Hecates i(ero\n, item pu/las2 Cocyti et Lethes, alias item pu/las2 *)alhqei/as2, portas Veritatis, fuisse, et prope has simulacrum absque capite stans th=s2 *di/khs2, addit in seqq. Plutarchus porro de Isid. et Osir. decima [orig: decimÔ] nona [orig: nonÔ] primi mensis diem Mercurio festum celebrantes, mel et ficos edisse, simul dicentes gluku h(a)lh/qeia, Dulcis est Veritas: Isidisque fulakth/rion, quod fabulabantur sibi peria/ptesqai, significasse [orig: significÔsse] fwnh\ a)lhqh\s2, vox vera, refert etc.


page 604, image: s0730a

Interim Veritatem, Divas inter publice, neque apud Graecos, neque apud Romanos, cultam, pluribus ostendit Cl. Gothofredus, Exerc. de Eccl. 1. ubi praeclare enucleat locum Apostoli 1. Tim. c. 3. v. 15. in quo Ecclesia, *stulos2 dicitur kai\ e(draiwma th=s2 *)alhqei/as2, quem vi de: uti de Veritatis imagine, peculiari modo [orig: mod˘] ab Haereticis quibusdam expresla, Epiphanium de Haer. Coeterum de Veritate pene universa [orig: universÔ], per varias Philosophorum sectas divisa [orig: divisÔ]: deque illa involucris variis a Theologis olim Philosophisque abstrusa, vide Tob. Pfannerum, System. Theol. Gentil. pur. c. 1. ž. 7. et seqq.

VERJUGODUMNUS Numen a Gallis olim cultum, memoratur in veter. Inscript. haud pridem detecta in Aede Monasterii SS. Achii et Acheoli, Ordinis Canonicorum Regularium S. Augustini, ad Ambianum, in Gallia, quae sic habet: PRO SALUTE ET VICTORIA EXX G APOLLINI ET VER IUGODUMNO TRIBUNALIA DVA SETUBOGIUS ESUGGI F. D. S. D. Ubi Apollini adiungitur: quibus ambobus Setubogius hic tribunalia duo seu stylobatas, in quibus utriusque Idoli statuae consistebant, erexit. Unde sunna/ous2 quidem illos, non tamen sumbw/mous2 seu sunqro/nous2 fuisse, quippe erectis in uno eodemque templo binis tribunalibus, colligit Car. du Fresne, qui Inscriptionem hanc eruit, primusque Numen hoc patrw=|on seu locale Gallorum, cuius non alia exstat memoria, in lucem protraxit, Dissert, de Inferioris aevi Numism. num. 54.

VERKEEREN quid ludi? vide supra ubi de Scriptorum XII. ludo.

VERLUCIO Antonin. Wertminster Camdeno, oppid. olim, nunc pagus Angliae, inter Aquas Solis, sive Bathoniam ad Occasum 15. et Cunetionem ad Ortum, 20. mill. pass.

VERMELANDIA vulgo VERMELAND, provinc. Westrogothiae, inter Dalecarliam ad Boream, Nericiam ad Ortum, Venerum lacum ad Meridiem, Daliam ac Norvegiam ad Occasum. Eius urbes sunt Carolostadium, Philippostadium, Cola et Ruscoga.

VERMERIA vulgo VERBERIE, regia domus, in tractu Valesio, ad fluv. Oesium, in dioecesi Suessionensi.Hic [orig: Hţc] 4. concilia habita. Vide Moret. Dict. Hist.

VERMICULATUM apud Lucillium,

---- lexis composlae, ut tesserulae omnes,
Arte pavimento [orig: paviment˘], atque emblemate vermiculato [orig: vermiculat˘],

est, coccineo [orig: coccine˘] colore tinctum, a cocco, quod vermiculum Latini, okwlh/kion quoque Graeci dixere [orig: dixŕre]. Huius enim grana, quae cusculia vocat Plinius, quod e corrice eraduntur, l. 16. c. 8. scatent intus parvis vermiculis, quorum sanies coccino tingendo praeclara est, unde vermiculum, pro ipso cocco, et emblemate vermiculatum, pro coccino [orig: coccin˘] tinctum. Namque teslelae illae, quibus pavimenta variabant Veteres, diversis coloribus tingi solebant, uti vidimus. Sic pelles vermiculatae, pro eodem colore tinctis, apud Hieronym. in Epistolis. Inde itaque et apud Graecos recentiores okw/lhc pro cocco passim, ut in Democrti supposititio opere de purpurae tingendae ratione, okw/lhc *galati/as2, pro cocco Galatico, et okw/lhc o( porfu/reos2. Vermem etiam Latini appellavere [orig: appellavŕre], unde vermi-tinctum. Arabes Kirmis vel Kermes, similiter tam granum ipsum, quam vermem, ex cuius sanie elicitur color, dicunt: unde Cramosi, sicut ex voce vermiculum, vermeil suum Galli sumpsere [orig: sumpsŕre]. Quam in rem vide plura, apud Salmas. ad Solin. p. 272. 1214. Sam. Bochartum, Hieroz. Parte poster. l. 4. c. 27. ubi exponit vocem Hebraeam [gap: Hebrew] , quae occurrit Genes. c. 38. v. 28, 30. et [gap: Hebrew] , quae Elaiae c. 1. v. 18. nec non supra, ubi de Cocco, item voce Cusculia etc.

VERMINA Syphacis Fil. qui cum maximo [orig: maxim˘] beneficio [orig: benefici˘], per legatos, a Romanis petiisset ut Rex sociusque et amicus a Senatu appellaretur; eius legatis responsum est, nominis istius honorem, pro magnis erga se Regum meritis P. R. dare consuesse [orig: consuŕsse].

VERMIS ex Graec. e(/lmins2, i. e. lumbricus, quod u)po\ tou= ei(/lesqai, quia varie torquetur et convolvitur, in genere okw/lhc Graecis dicitur, u(po tou= oke/llein, unde oke/leton, quale tandem fit cadaver, quod vermes depascuntur. Hebr. [gap: Hebrew word(s)] rimma, quod a ramma, i. e. putrescere, cariosum fieri; item [gap: Hebrew word(s)] thola, a radice vorare seu deglutire denotante: quae tamen aliquando distinguuntur, ut videbimus. A. nimal est e)n toi=s2 perittw/masi, ut ait Aristoteles, Hist. l. 5. c. 19. h. e. in excrementis plerumque natum, caecum, surdum, informe, inerme, sine pedibus, omnibus iniuriis impositum, rudimentum potius animalis, quam verum animal. Unde insecta, quotquot volant, prius sunt vermes, dein, pedibus alisque paulatim accedentibus, perfectiora evadunt: Hinc ad contemptum pertinet, quod in genere homo vermi in Scriptura comparatur loco [orig: loc˘] non uno [orig: un˘]; quodque natu maximus filiorum Isaschat, Genes. c. 46. v. 13. et alius ex eadem tribu. Iudic. c. 10. v. 1. Tholae, i. e. Vermis, nomen a Parentibus accepere [orig: accepŕre]. Fortasse quia nascentes ab ipsis spreti sunt,neque ullam de se spem excitarunt [orig: excitÔtunt]: quorum tamen uterque, Deo [orig: De˘] favente, in virum magnum evasit. Ex priore namque orti sunt Tholitae, Numer. c. 26. v. 23. viri fortissimi et fecundissimi, quorum Davidis diebus numerati sunt viginti duo milia sexcenti 1. Paralip. c. 7. v. 2. posterior liberavit et iudicavit Israelem annis viginti tribus, Iudic. d. l. Quamvis autem tam contemptibile sit animal vermis, multiplex tamen illius usus est. et quidem, ut alia praeteteam, luxum hominis et


image: s0730b

delitias vestium auget bombyx, qui sericum vomit, et vermis cocci, qui colorem illum fundit, quem Veteres adorarunt [orig: adorÔrunt], et nos miramur. Sed et in cibo vermes. Plin. l. 17. c. 24. Iam quidem et in hoc luxurae esse coepit, praegrandesque roborum (vermes) delicatiore sunt cibo [orig: cib˘]: cossor vocant, atque etiam farina [orig: farinÔ] saginati hi quoque utiles fiunt. Aelianus item de Animal. l. 14. c. 13. natrat Indorum Regi in mensis secundis apponi Vermem quendam in planta nascentem et igni rostum: eum delicatissimum ab Indis haberi, ac idem testari quosdam Graecorum, qui gustassent [orig: gustÔssent]. Iohannes etiam Mandevil Anglus, qui ante annos claruit CCC. in Insul. Talache, Principibus apponi in mensis, e lignis putridis enatos, tradit. Et e lumbricis Indos placentas conficere, refert Io. Manardus. Imo et crudis vesci vermibus Indos Occiduos, pordidit Io. Lopezius, vide Voss. de Idol. l. 4. c. 78. Hoc vero omnem vesaniam superat, quod etiam in his animalculis reperere [orig: reperŕre] Idololatrae e)qeloqrhokei/as2, materiam. Testis Hercules *)ipoktonos2, a vermibus, qui vites infestaverant, nomen adeptus, et ab Erythraeis Meliuntem accolentibus olim cultus, de quo vide Bochartum, ubi supra parte prior. l. 1. c. 5. et part. poster. l. 4. c. 24. Quid quod ipsi Vermes inter stercoreos Idololatrarum, etiam in Populo Dei, Deos, Ezech. c. 8. v. 10. Ipse autem Deus per vermes iudicia sua non raro exsequitur. Non enim solum in praedam tam vili animalculo homo post mortem statim cedit, sicque cadaveris hereditas vermes, et contra haeeditas vermium cadaver sit, unde Iobus, Foveae dixi, Pater meus; et vermi, Mater et soror mea es, c. 17. v. 13. 14. Sed et in vivis hominibus vermes ebullirenotum, ex eodem c. 7. v. 5. Imo a vermibus corrosi necatique, Antiochus Epiphanes, 2. Maccab. c. 9. v. 9. Herodes Ascalonita, apud Iosephum, Antiqq. l. 17. c. 8. Herodes Agrippa, Actorum c. 12. v. 23. insuper Pheretima, in Herodoti Melpomene; Cassander Antipatri fil. in Boeoticis Pausaniae; Alexander impostor, in Luciani Pseudomante; Galerius Maximianus Imperator apud Eusebium, Hist. l. 8. c. 16. Diocletianus, apud Eutychium Alexandr. Iulianus Iuliani Apostatae parruus, apud Sozom. l. 5. c. v. 8. Nestorius, apud Euagrium, l. 1. c. 7. Dodo, qui Lambertum Tungr. Episcopum interecerat, apud Baronium, A. C. 698. Alii: cuiusmodki vermes Kokianin a Talmudicis vocari, Bochartus idem docet. Variae autem Vermium species sunt, unde in Vermium genere Hebr. [gap: Hebrew word(s)] vermis proprie terrestris; [gap: Hebrew word(s)] vermis proprie fructuum [gap: Hebrew] teredo vermis ligni, [gap: Hebrew] vel [gap: Hebrew] tinea, vermis lanarum ac verstium: qua de re vide aliquid infra: plura vero de Vermibus, usu eorum inprimis Medico, apud Gerh. Ioh. Voss. de Idol. l. 4. c. 81. et seqq. quorundam magnitudine, ut Gangeticorum, apud Salm as. ad Solin. p. 1012. Italicorum, apud eundem Vossium, ibid. c. 9. et 70. Vermibus metaphoricis, praesertim de Verme conscientiae, poenae Inferorum parte non minima, Bochartum iterum, Hieroz. Part. poster. l. 4. c. 28. toto [orig: tot˘], etc. praeter Plinium, Aldrovandum, Gesnerum, Alios.

Vermium species variae.

a. Bombyx, serici parens, ss. Cocci vermis, unde coccineus color, de quo utroque vide utroque vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. g. Coslus, vermis lignum corrodens, Graecis dh\c, unde a)dhktota/th silva, apud Hesiodum in Oper. v. 418. Inter cupedias Romanorum, ut viodimus. d. Ips, vineas corrumpit. e. Kokianin, hominemps vivos erodunt. c. Lumbrici, in infantum intestinis nascuntur, quorum 4. genera enarrat Voss. de Idolol. l. 4. c. 67. h. Tarmes, vermis lardi, apud Isidorum; abietis apud Vitruvium, l. 2. c. 9. Unde in Plauti Mostellar. Actu 3. sc. 2. v. 138. ligneos aedium postes ambos ab infimo tarmes secat. q. Teredo, in navium haeret ligno. i. Tinea, proprie laneas lineasque vestes consumit. k. Thrips, ex vermium itidem generibus, quae in ligno nascuntur: a quo corrosa ligna priscos Lacones pro sigillis habuisse, supra diximus etc. Plura vide apud Auctores praefatos, Bochartum praecipue, d. l. c. 27. ubi de Vermibus, in plantis, ligno et cibis nascentibus pluribus agit

VERNA servus dominatus, an a Vere, quod optimum feturae tempus. Fest. Adamanitius Martyrius apud Cassiodorum, Si enim Verna domi genitum significet, id est oi)kogeuh\s2. A qua voce Vernaculi, quibus infensus fuit Vitellius Imperator apud Sueton. c. 14. ubi plebeculam Romanam signat hoc nomen, de cuius dicacitate ista habet Tertullianus, Apol. Ipsos Quirites, ipsam vernaculam septem collium plebem convenio, an alicui Caesari suo parcat illa lingua Romana? Notavit pridem et Martialis, l. 10. Epigr. 3. v. 1.

Vernaculorum dicta, sordidum dentem,
Et foeda linguae probra circulatricis.

Haecque est vernacula multitudo, quae Tacito [orig: Tacit˘] teste, l. 1. Annal. c. 31. militaribus numeris per dilectum inserta, lasciviae sueta, laborum intolerans, seditionem concivit etc. Tetigit et Cicero aliquando, ut cum recensuit imaginem antiquae et vernaculae festivitatis, l. 9. ad Famil. Ep. 15. saporem vernaculum, de clar. Orat. crimen domesticum ac vernaculum, 5. Verr. Et quidem Felix Octav. Romulum, Picum, Tiberinum, Consum, Pilumnum, Picumnum, eadem [orig: eÔdem] ratione Romanorum dixit vernaculos Deos; similiter Petrus Diaconus, Hist. Miscell. l. 4. Aetnae incendium, Siciliae vernaculum genus monstri appellavit, domesticum quidpiam ac nativum indigitans. Atque hic Pignorius natum, vult ut vernaculos nominarent domesticos servos. Martianus Capella, l. 8. famulitium Veneris, vernaculaeque Bromiales. Appuleius, Metam. l. 1. Quid uxor? quid liberi? quid vernaculi? Aliquando tamen Vernae vox latiore aliquando notione est accepta. Martialis, l. 6. Epigr. 29. v. 1.

Non de plebe domus, nec avarae Verna catastae,
Sed Domini sancto [orig: sanct˘] dignus amore puer.


image: s0731a

Ipsi autem Servi hac [orig: hÔc] appellatione sibi blanditi sunt: Hinc Romae legebatur, Tuscus. Augg. nostrorum. Verna. Villicus. Tutellae. votum. reddidit. Ibidem, Lucidae. Aug. Vernae. maritae. incomparabili. Ibidem in vet. monumento, Leonas. Augg. Vernalis. Scilicet occinere sibi poterant Statii illud, l. 2. Sylv. 1. v. 76.

Hinc domus, hinc ortus, dominique Penatibus olim
Carus uterque parens, ----

Eratque hoc optimum servorum genus, utpote, qui herili domui eam, quam ingenuo quisque Patriae, charitatem et curam praestarent, atque adeo transmarinis et advectitiis, aut ex hoste capris, deque lapide emptis, longe anteponerentur. Interim dicacitas Vernilis, nempe a Dominorum indulgentia profecta, iactabartur: Unde Verna pro scurra Martiali, l. 1. Epigr. 42. v. 2. pro adulatore, Horatio, l. 2. Sat. 6. v. 66. inque Urbe homines viles, dicaces et procaces, plerique libertinae conditionis et vernilem lasciviam etiam exsuta [orig: exsutÔ] serviture retinentes, Vernaculi, ut dictum. Imo omnes scurras, intem perantia [orig: perantiÔ] oris notos; omnes, qui sordidas capturas ridiculis dictis otiosam aut transeuntem plebem allicientes et lactantes adiuvabant, includebat hoc vocabulum: quo ex numero, complures recenset Martialis, l. 1. Epigr. 42. Adeo que non solum go/htas2, yhfopai/ktas2, sqaumatopoiou\s2, uti illud interpretati sunt Casaub. et Salmas. ad Hist. Aug. Namque cur Vitellius Praestigiatores potissimum odisset, causa nulla erat; sed erat, cur illos eu)trape/lous2 dicaces et scurriles et mimicos homines, quibus in illum larga dictorum materia, quique minus parcebant Principi repentino. Quod Suetonius, quem Vernaculis et Mathematicis infensum fuisse vitellium dixisse vidimus, uno [orig: un˘] exemplo [orig: exempl˘], in utrumque sufficiente, comprobat, c. 14. Exacerbatus, quod post Edictum suum quo [orig: qu˘] iuhebat, intra Kal. Octobr. urbe Italiaque [orig: ItaliÔque] excederent, statim libellus est propositus, et Chaldaeos edicere, bonum factum, ne Vitellius Germanicus intra eundem Kalendarum diem usquam esset. Praedictum enim de morte Vitellii est Mathematicorum: at id proponi formula [orig: formulÔ] edicti, faceti est hominis, quales in isto ordine scurrae, urbani, aretalogi, Vernaculi etc. Vide Lautentium Pignorium, Comm. de Servis et Io. Frid. Gronov. de Pecun. Veter. l. 4. c. 10. nec non infra, voce Urbani, it. Vernula.

VERNATIO in veter. Onomastico lebhri\s2. Dum enim diu in cavernis, tota [orig: totÔ] scil. hieme, torpent serpentes, situ muccoque [orig: mucc˘que] obducuntur, qui concrescit, condensaturque circa corpus universum, ac cutis speciem habet. Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘] affecta serpens locum quaerit angustum, eumque penetrando distringit hanc quasi pellem: quae et vulgo vera ac antiqua pellis putatur. Exuvias dicunt, quia exuantur; uti et, quia sic serpens quasi reiuvenescat, Latinis senecta, Graecis gh=ras2, vocatur. Ad quod utrumque attendit Tibullus, l. 1. Eleg. 4. v. 35.

---- Serpens novus exuit annos.

Et Maronis est, l. 3. Georgic. v. 438. s.

Cum positis novus exuviis, nitidusque iuventa,
Volvitur ---- ----

Sed et vernatio; quoniam superficies ea vere exuitur: Quae quia plane est exsucca et inanis, aspera etiam ob siccitatem, nec oculos, sed vestigia solum oculorum habet, inde Proverbia, lumno/teros, kenw/teros, kentro/teros2 et tuflw/teros, lebhri/dos2, nudior, inanior, asperior, et caecior leberide. Vide Gerh. Io. Voss. de Idolol. l. 4. c. 53. supra Exuviae; ut et Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 2. c. 1.

VERNEGUS Petrus, vide Petrus.

VERNELA vulgo LA VENELLE, fluv. Galliae parvus est, in Chron. Besvensi memoratus et Selongiam castellum, Mitibellum et S. Leodegarii vicum praeterlapsus, Arari accedit; qui, postquam Auxonam alluit, Tila [orig: TilÔ] dein augetur. Vide Hadr. Vales. Nolit. Gall. in voce, Arar fluvius.

VERNEMETES Venant. Fortunato Verines, Vineto, pagus Aquitaniae, apud Burdegalam: Eius meminit Fortunatus, l. 1.

VERNERUS Roelewinck Laerius Carthusianus, floruit saecul. 15. Natus in dioecesi Monasteriensi, in Westphalia, pietate et eruditione nomen adeptus est. Scripsit vitam S. Pauli, et Commentarios in S. Scripturam. Item Fasciculum temporum, de Laudibus Frisiae, Paradisum conscientiae etc. Trithem. de Viris illustr. Germ. Voss. de Hist. Lat. l. 3. p. 569. s. Bostius, etc. Vide quoque Wernerus.

VERNICONES populi fuere [orig: fuŕre] Scotiae, in ora Orientali iuxta Oceanum Germanicum extensi, ubi nunc provinciae Fifa, Perthia, Angusia, et Mernia, versus Tavam aestuarium, Baudrand.

VERNO vel VERNON, oppid. Galliae, ad Sequanam, inter Meduntam et Gallionem, e regione magnae silvae. Recentioribus corrupte Vernonium, vide ibi. Est et Vernotum seu Vernetum, in Secalaunia, prope Rivum Morentini mediis in silvis; Vernou. Item Vernelli, Vernaux, vicus Briegii, in ditione Parisiaca, prope Craslum Numus Gros Bois, nec non vernadum Vernou, ad fluv. Siceram in Turonibus, silvae proximum. Forte enim Verni vel Vernonis nomine silvam olim Galli designavere [orig: designavŕre]. Hadr. Vales. Notit. Gall.

VERNOLIUM oppid. Normanniae, et partim in Pertico tractu, Baudrand. In confinio Aulercorum Eburovicum et Carnutum, non longe ab ingenti silva, ad fluv. Arvam Aure: Ebrocis tamen, quam Carnutis multo propius, Vales. Est et Vernolium, in pago Burbonensi Verneul, silvis adpositum, non longe ab Elavere fluv. Item oppid. Bellovacorum ad Isaram, inter Credilium Creil, et Pontem ad S. Maxentiam, silvis adsitum: Distar 8. leuc. a Drocis in Occasum Sagium versus, et 7. ab Ebrocis in Meridiem. Vulgo Vernevil, aut Vernevil au Perche, antea Marchiae, nunc Ducatus titulo [orig: titul˘] clarum, vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

VERNONIUM vulgo VERNON, urbs Normanniae, ad Sequanam. 8. leuc. supra Rothomagum, in Eurum 6. ab Ebrocis in Ortum, Gisoriumversus totidem. Vide Verno.