December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0720b

VENSIENSIS Urbs melius Vintium, Netusiorum caput, in Gallia Narbonensi, hodie Vence Gallis, Venza Italis; Urbs parva Provinciae, sed Episcopalis sub Archiepiscopo Ebrodunensi, 3. leuc. a Nicaea in Circium, 2. a Varo fluv. in Occasum Graslam versus 4.

VENSILIA [1] tractus Iuliae Septentrionalis in Dioecesi Alburgensi, vulgo Vensussel; in modum peninsul. inter Scagense promuntor ad Boream, et Limicum sinum ad Meridiem, alias Burglavia dictus, Brietius.

VENSILIA [2] oppidul. Dioecesis Alburgensis. Alias Burgla, 20. mill. pass. ab Alburgo in Occasum. Vide paulo ante.

VENTA apud medii aevi Seriptores, quae et Superventa, est augurium, quod captabatur ex venientibus aut supervenientibus hominibus vel avibus, quas augurales alites vocat Mart. Capella, l. 1. p. 11. aut aliis quoque animalibus. Cuiusmodi auguria XII. ad numerum XII. signorum Zodiaci, enumerat hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] Mich. Scotus de Physiognomia, c. 56. Fernova, Fervetus, Consert, Emponentb, Scimasarnova, Scimasarvetus, et bene fiunt in dextro latere. In sinistro vero latere, sunt Confernova, Confervetus, Vivian, Barian, Scassarnova et Scassarvetus. E quibus Confert et Emponentb, bonum; Viarum et Harenari malum; Fert et Confert, medium eventum significare addit. Nempe et recentioribus saeculis superstitio prisca duravit, Zenoni Veron. Serm. de Iona, Petro Blesensi, Ep. 65. Aliis, notata: de Veterum vero per avium volatus divinationibus, accurate agit B. Brissonius de Formul. p. 134. Caesar Bulengerus, de Auspiciis, l. 3. c. 2. et diximus aliquid supra.

VENTA Belgarum vulgo Winchester Anglice Caer Gwent Britannice, Wintanchester Saxonice, urbs Belgarum, in Albione, in Anglia, Episcopalis sub Archiepiscopo Cantuariensi, in Hantonia Comitatu, ad amnem Ichting, 15. mill. pass. ab ora maris Britannici in Boream, inter Londinium ad Ortum 52. et Exon ad Occidentem 90. mill. pass. a Sarisberia 20. ad Ortum. Vintonia, recentioribus. Vide ibi. Item urbs Angliae Episcopalis et emporium praeclarum ad ostia Sabrinae fluv. quam Bristolium hodie Bristow vocant.

VENTA Icenorum quae videtur Venta Simenorum Ptolemaeo, sed male, Camdeno Norvich, teste Prisaeo [orig: Prisae˘], urbs Albionis in ora Angliae orientali, a Londino 80. mill. pasl, in Eurum, a Cantabrigia [orig: CantabrigiÔ] 4. in Ortum, in Norfolcia regione. Nunc Caster Camdeno, seu Castor, pagus Norfolciae, 3. milliar. Angl. a Norvico in Meridiem, uti 75. a Londino in Caeciam.

VENTA Silurum Camdeno et Lhuydo Caer Went oppid. Walliae Comitatus Monumetensis, Bristolio ad versum, inaltera ripa Sabrinae, non procul ab ostiis Rhatostathybii fluvii.

VENTACULUM apud Hariulfum, l. 3. c. 3. Ciborium auro argentoque par atum unum --- ventaculum deauratum unum Carolo du Fresne, Flabellum Muscarium est, cuius usus in sacris liturgiis, Gall. Eventail. Alibi Ventilabrum, apud eundem; qui et inter vasa ac ministeria Ecclesiastica Ventilabrum reponi, a Baldrico in Chron. Camerac. l. 3. c. 49. addit. Vide supra, in vocibus Cherubim, Flabellum, Muscarium.

VENTADOUR nomen illustris in Gallia Familiae, de qua vide supra, voce Levis, it. hic [orig: hţc] infra.

VENTADUREA seu VENTADORUM, vulgo VENTEDORN, oppidum provinc. Lemovicensis, cum titulo olim Vice-Comitatus dein Comitatus nunc Ducarus, ad amnem Lovesse, vix 2. leuc. a Duranio fluv. et a confinio Alverniae superioris, 7. a tutela in ortum, Ventadour, Baudrando. Comitis Ventadorensis Vernardi Meminit Iustellus, in familia Comitum Arvernorum, circa A. C. 1375. Est et Ventatorium in Gothia, circa Montem Peslulanum. locus ventis expositus. Hadr. Vales. Notit. Gall.

VENTEDORA vide Ventadurea.

VENTER a Graec. enteron, quia intestinorum locus est: pessimum corporum vas, instat ut creditor et saepius die appellat, Huius gratia [orig: gratiÔ] praecipue avaritia expetrtur: huic luxuria conditur: huic navigatur ad Phasini: huic profundi vada exquiruntur. Et nemo utilitatem eius aestimat, consummationis foeditate, ut eleganter ait Plin. l. 26. c. 8. ad mentem Apostoli, 1. Cor. c. 6. v. 13. *ta\ brw/mata th=| koili/a| kai\ h( koili/a toi=s2 brw/masin o( de\ qeo\s2 kai\ tau/thn kai\ tau=ta katargh/sei. Esca ventri et venter escae: Deus vero et hunc et illam abolebit. Unde merito notata Lampridio, c. 32. Heliogabali luxuria est, quem onus ventris auro excepisse, in murrhinis et onychinis minxisse, scribit: modestiore longe Persarum sensu, quibus id turpe habitum, et Israelitarum inprimis, de quibus vide supra, ubi de phrasi Hebr. Tegere pedes. Sed haec a peccato; unde et Venter apud Aegyptios, quia impurus, cum reliquo corpore non conditus, ut retro vidimus, ubi de Arca Mortuali. Adscribam hic [orig: hţc] saltem apologiam eorum funebrem, quam Euphontus ex lingua Aegyptiaca sic transtulit: Domine Sol, Diique omnes --- me accipite et Diis aeviternis contubernalem tradite. Ego enim Deos, quos mihi parentes commonstrarunt, pie coluii, quamdiu in hoc saeculo vixi. Et illos, qui corpus meum genuerunt, semper honoravi: Neque aliorum omnium hominum occidi quemquam; Neque eos deposito [orig: deposit˘] fraudavi: Nec aliud quidpiam inexpiabile malum admisi. Si vere peccavi, vel edendo vel bibendo aliquid, quod fas non erat, non per me peccavi: sed per ista (ostendens arcam, in qua erat Venter) atque haec locutus (Libitinarius scil. nomine defuncti) in fluvium eam conicit, reliquum autem corpus condit, apud Porphyrium, de Abstin. l. 4. ž. 10. Ad quem ritum forte respexit Paulus, 1. Cor. c. 6. v. 13. ubi ait: Esca ventri et veuter escae. Deus autem et escam et ventrem abolebit. Ceterum utilitatem partis huius, veteri aevo [orig: aev˘], Menenius Agrippa Romanos suos ad seditionem spectantes, salubriter docuit, uti ex Livio notum. Et ventrem Reginae, desideratum suo [orig: su˘] tempore Regem daturum, corona [orig: coronÔ] quoque dignum, iure consuere [orig: consuŕre] olim Persae, uti vidimus suo [orig: su˘] loco: quemadmodum et de usitato Britannicis Pictisque feminis, etiam hoc membrum glasto [orig: glast˘], aliisque coloribus, pingendi exoruandique


image: s0721a

olim more. Situm eius sic idem Plinius describit, l. 11. c. 37. Subest (praecordiis) venter stomachum habentibus, coeteris simplex, ruminantibus geminus, sanguine carentibus nullus --- In homine adnexus infimo stomacho similis canino. His solis animalium inferiori parte angustior: itaque et sola vomunt --- Ab hoc ventriculo lactes in homine et ove, per quas labitur cibus, in coeteris ile: a quibus capaciora intestina ad alvum, hominique flexuosissunis orbibus: idcirco magis avidi ciborum, quibus ab alvo longius spatium. Iidem minus sollertes, quibus obesissimus venter. etc. Ubi quod de ciborum aviditate addit, firmatur prisco [orig: prisc˘] Scitharum more, quos fami arcendae fasciis Ventrem strictissime circumligare solitos, legimus apud A. Gellium, l. 16. c. 3. uti vero Ventris rugas provectiores feminae apud Romanos olim corrigere, sint conatae, diximus supra voce Lomentum etc. Vide quoque infra ubi de Ventriculo.

VENTIA Dion. Vide Vensiensis urbs.

VENTIA Allobrogum Vinay; Dioni memorata, ubi de Caii Pomptini victoria scribit, nunc castrum est Galliae, in Dioecesi Gratianopolitana seu Cularonensi. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Solliniensium civitas.

VENITIDIUS [1] Bassus ex Picentibus, loco [orig: loc˘] humili natus, triumphante Pompeio [orig: Pompei˘] Strabone ante currus in sinu matris captivae actus est, sordideque victum quaesivit et invenit comparandis mulis ac vehiculis: Sic cum Caesare in Gallias profectus, et post Consulatum Pontificatum quoque adeptus, tandem de Parthis ipse trium phavit, Suetonius apud A. Gellium, l. 15. c. 4. Plut. in Antonio, etc. Schol. Iuvenal. ad Sat. 7. v. 199. Venitidius ex mulione Caesaris, inquit, Dictatoris, opitulante Antonio [orig: Antoni˘] et Augusto [orig: August˘], usque eo provectus est, ut ei crederetur Parthicum bellum. Poeta incertus:

Concurrite omnes augures, aruspices;
Portentum inusitatum conflatum est recens.
Nam mulos qui sricabat, Consul factus est.

Iuvenalis, loco [orig: loc˘] iam laudato [orig: laudat˘]

Venitidius quid enim, quid Tullius? anne aliud quam
Sidus, et occulti miranda potentia Fati?
Servis regna dabant, captivis Fata triumphum.

Nic. Lloydius.

VENITIDIUS [2] Cumanus, Galilaeae Procurator, quia seditionem provinciae aluerat, a Quadrato Syriae Praeside, damnatus est. Tacitus, l. 12. Annal. c. 54.

VENTILANDI cubantes mos priscus indigitatur Suetonio, in Aug. c. 82. Vide supra ubi de Flabelliferis, item voce Flabellum, plura vero de hoc verbo ubi de Gladiatoriis ludis, Sciamachia, item in voce Vannus.

VENTILOGIUM apud Radulphum, in Vita Richardi Cicestrensis Epise. num. 60. Sicut praeminet ventilogium toti fabricae, quod quidem quanto [orig: quant˘] altius erigitur, tanto [orig: tant˘] plus tempestatibus irruentibus etiam fronte opponitur: vox hybrida est, quasi venti ratio seu index, Graecis a)nemognw/mwn. Pinnula nempe indigitatur versatilis, quae in aedium culminibus poni solet, ad designandum ventum flantem. Cuiusmodi Tritonem aereum, ventorum indicem, Romae fuisse, diximus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]: gallumque versatilem, in acumine campanilis Aedium sacrarum, Christiani eadem [orig: eÔdem] fini collocant. Vide quoque in vocibus, Aurologium, Octogona Turris, Pinnacella etc. Galli Girouetes [orig: Girouŕtes] vocant. Sed et sic dici potest tetragona rabula haud pridem inventa, aedium fastigiis solita affigi, in qua circulus describitur, in XVI. vel XXXII. lineas divisus, quibus totidem adscripta ventorum nomina: illum vero, qui tum spirat, ostendit index versatilis, quomodo sunt horologiorum, quem regit pinna perinde versatilis supra aedis culmen. Car. du Fresne, Glossar.

VENTRALIA vestimenta contegendo Ventri, forte eadem cum Semicinctiis quod vide: memorantur Plinio, l. 8. c. 48. Gausapae Patris mei memoria [orig: memoriÔ] coepere [orig: coepŕre], Amphimalla nostra [orig: nostrÔ], sicut villosa etiam Ventralia. Glossae, Ventrale Iutisconsultis zona, crumena, quam et sundum, et profundum vocavere [orig: vocavŕre], ut Cuiacius, Observ. l. 10. c. 27. Hinc Alciatus, Parerg. l. 1. c. 40. illud Callistrati, Pannicularia bona damnatorum esse, quae damnatus habet, et modici sunt pretii, promiscuique usus, qualis est vestis, qua [orig: quÔ] fuerat indutus, aut nummuli inveterales, quos victus sui causa in promptu habuerit. Nec debent, inquit, Praesides pati, ut Commentarienses ea [orig: ] pecunia [orig: pecuniÔ] abutantur, sed debet servari ad ea, quae iure Praesidum solent erogari, ut puta carciaticum (lege Carceraticum) quibusdam Officialibus inde subscribere. Illud, inquam, Inveterales recte corrigit in Ventrali, intelligitque de his pecuniis, quas in sacciperio habent, quod militum inest in Semicinctii plagula, quam ante ventrem gerunt. Itaque horum sententia [orig: sententiÔ] Ventrale nil aliud fuit, quam crumena sive zona, qua [orig: quÔ] nummi condebantur. Sed quid opus erat, illa villosa facere? Fuisse autem ea Gausapina seu villosa Plinius supra dixit: Quare existimat Octav. Ferrarius, fuisse potius vestimentum breve, ad instar thoracis, muniendo ventri, runicae subici solitum; quod frigoris causa [orig: causÔ], aetate Plinii, etiam villosum fieri coeperit: inque eo, sicut zona, pecuniam esse circumlatam, de Re Vestiaria, Part. 1. l. 1. c. 18. et Part. 2. l. 1. c. 12. Salmasius tamen prioribus accedit, et Ventrale subintellige cingulum, vel Ventralem, subintellige zonam, genus zonae fuisse ait, quae ligamenta et habenas, quibus circa ventrem cingeretur, et in medio receptaculum, quo [orig: qu˘] nummi continerentur, habuerit, ob similitudinem Funda quoque dicta. Vide eum Not. ad Pescennium Nigrum, c. 10. et supra voce Funda. it. Pannicularia, et Scutale.

VENTRICULUS Victimae inter partes Sacerdoti assignatas, memoratur Mosi, Deuteron. c. 18. v. 3. ubi Graeci vocem Hebr. [gap: Hebrew] e)/nustron reddunt. Est autem e)/nustron Hesychio to\ me/ga e)/nteron tw=n cw/wn, h( koili/a, magnum animalium intestinum, venter. Aliis h)nustron, quod eidem definitur h( prw/tz koili/a tw=n mhrukazome/nwn


page 595, image: s0721b

zw)wn primus venter animalium, quae ruminant: aut ex alorum sententia, u(poga/strion, imus venter. Quod posterius ex Aristotele sirmatur, Histor. l. 2. c. 17. ubi huiulmodi animalia quatuor ventriculos habere asserit, quorum primum ad os stomachi vocant th\n koili/an th\n mega/lhn, magnum ventrem; secundum kekru/falon, reticulum, a Figura; tertium, ab asperitate e)xi=non. quartum denique hn)/ustron. Et de Partibus Animal. l. 3. 14. ubr docet, hos quatuor ventrrculos supplere vicem dentium, quae illis ab una parte desunt. Neque enim sunt a)mfo/donta, adeo que pluribus opus habere ventriculis, qui cibum prorsus digerant ac conficiant. Nempe hn)/ustron est ab hn)/use, perfecit et absolvit: quia cibi digestio, in prioribus ventriculis solum aflecta, in isto plane perficitur et consum matur etc. Sed [gap: Hebrew] , in quo agni vel haedi vel lepusculi lactentis lac coagulari solet, sitne primus vel ultimus, atut unus e mediis ventriculis, plane nescimus. Utut sit, certum est hn)/ustron a Veteribus inter cupedias censeri. Hinc Aristophanes, Equit. Act. 1. Sc. 3.

*)egw\ de\ g' hn)ustron boo\s2, kai\ koili/an u(ei/an katabroxqi/sas2.
Ego vero cum enystrum bovis et ventrem porcinum deglutivero

Et, Actu 4. Sc. 1.

*kai\ xo/likos, hn)u/strou te kai\ gastro\s2 to/mon.
Et visceris, et enystri, et ventris tomaculum.

Unde Hesychio, non u(poga/strion simpliciter, sed u(poga/strion h(dusme/non, imus ventriculus conditus, hn)/ustron exponitur. Nil itaque mirum, quod Graeci Interpretes cum humero et maxillis victimae, e)/nustron quoque seu hn)/ustron Sacerdoti assignatn: quodque inter poenas quas Sacerdotibus impiis interminatur Deus, etiam istam legimus, Malach. c. 2. v. 3. *skorpiw= e)/nustron e)pi\ ta\ pro/swpa u(mw=n, e(/nustron e(ortw=n u(mw=n. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 45. uti de ventriculis anserum gallinarumque farciri olim solitis, supra voce Isitia.

VENTRILOQUUS Graece *)eggastri/muqos2, Hebr. [gap: Hebrew] , uti LXX. vocem exponunt, spiritus est e dolio, sive vase, aut ex tumido ventre responsa promens, pu/qwn alias. Hesychius, pu/qwn o( e)ggastri/mantis2. Sic pueu=ma *pu/qwnos2 vocatur Actor. c. 16. v. 16. Spiritus Pythonis, i. e. Apollinis, (qui pu/qwn dictus est, teste Macrobio [orig: Macrobi˘], l. 1. c. 17. quo [orig: qu˘] daemone mulier illa e)ggastri/muqos2 plena esse credebatur. Unde ipsos ettiam Ventriloquos *eu)rukle/as2 pa/lai, nuni\ *pu/qwnas2, appellant, ait Plut. de Def. Oracul. Atque eo [orig: ] sensu, pro Pythone, Hebraei Pithom scribunt, voce leviter deflexa: quod tamen atiolorum genus non ex ventre, sed ex axillis, vocem emisisse somniant, ut supra vidimus. Uti autem Ventriloquus Graecis *pu/qwn et *eu)ruklh=s2, sic Babyloniis *sakxou/ras2, dictus est, teste Photio [orig: Photi˘], Auctore 94. ex Iamblicho, de Amoribus Rhodanis et Simonidis: quod ex Syriaco ac Chaldaico [gap: Hebrew word(s)] Zacchuru, i. e. ariolus, ortum esse, docet Bochartus, ubi supra, Parte poster. l. 3. c. 5. Vide de hac Gentilium superstitione aliquid retro, ubi de Divinatione, plura vero, apud Brodaeum, Miscellan. l. 8. c. 29.

VENTUS a veniendo; insigne Meteorum est, e quo Auguria quoque Veteribus captari consuevisse, testatur Luctatius Grammaticus ad l. 3. Thebaid. v. 665. ubi Statius,

---- Ventisque aut alite visa [orig: visÔ]
Bellorum proferre diem.

Solent enim, inquit, Augures Ventorum flatibus futura praedicere. Deorum nempe hos esse nuntios, et hominum vota precesque ad Deos referre, creditum olim. Ovid. l. 10. Metam. Fab. 11. v. 642. de Venere,

Detulit aura preces ad me non invida blandas.

Virg. Ecloga [orig: EclogÔ] 3. v. 73.

Partem aliquam Venti Divum [orig: Divűm] referatis ad aures.

Quae autem vota irrita cadebant, ea a Ventis ad Deos non perlata, sed vel dissipata, vel in longinquam regionem avecta et procul exportata fuisse, fabulabantur: Imo, si quid evenire nolebant, Ventis differti dissiparique exorabant, Alb. Tibullus, l. 1. El. 5. v. 35. et l. 3. El. 4. extr. apud Hadr. Turnebum, Adversar. l. 1. c. 23. Virg. l. 9. Aen. v. 312.

Multa Patri portanda dabat mandata sed Euri
Omnia discerpunt, et nubibus irrita donant,

Q. Catullus, l. 10. Aeneid.

In Vento et rapida scribere oportet aqua.

Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosin. l. 3. c. 8. Iisdem Gentilibus, cum in sacrificiis flamma Ventis dispoderetur, mali ominis loco [orig: loc˘] fuit. Idem, c. 11. seq. Contra, cum rogi, in quo mortuus cremaretur, flammam vehementior Ventus animaret, faustum habitum est: unde proximos rogum circumstantes, Ventos invocare, ut exsequiali igne ardens cadaver flatu suo [orig: su˘] iuvarent, fuisse solitos, legimus. Vide quae de Achille Patrocl exsequias celebrante, Homerus habet. Imo et pro Diis habitos, certum. Ita enum de Persis Herodotus, l. 1. *qu/ousi de\ h(li/w| te, kai\ selh/nh| kai\ gh= kai\ puri\ kai\ u(/dati kai\ anemoisi tou/toisi me\n dh\ mou/noisi qu/ousin a)rxh=qen. Sacrificant vero Soli et Lunae et Telluri, et Igni et Aquae et Ventis. His enim solis sacrificant iam ab initio. Vide quoque Strabonem, l. 15. De Phoenicibus similia habet Eusebius, Praepar. Euangel. l. 1. ubi ex sanchuniathone, Usonem phoenicem templum iis posuisse, refert. Imo et Graecis in Diis erant. Cum


page 596, image: s0722a

enim maximus iis metus esset incuslus, ob adventantem Xerxis exercitum: oraculum Delphicum iussit eos a)ne/moisi eu)/xesqai, ventis supplicare. At ratio addita, quia ab his maxime auxilium maneret Graeciam. Itaque tum in delubro Thuiae, Cephisi filiae, ara Ventis constituta est, iisdemque sacrificatum, uti discimus ex eodem Herodoto, l. 7. Etiam apud Platonem in Phaedro legas, de ara ab Atheniensibus Boreae constituta [orig: constitutÔ], vide in hac voce, ut et ubi de Calao et Zetho. Sed et in Sicyoniae urbe Titane, descendenti a vertice, ubi templum Minervae, aram Ventorum fuisse, ad quam Sacerdos quotannis nocte una [orig: unÔ] sacrificaverit, refert Pausan. l. 2. addens ibidem, ut ad quatuor foveas quaedam concinat, h(merou/menos2 tw=n pneuma/twn to\ a)/grion, ad placandam ventorum saevitiam. Ipse Augustus Circio, vento Galliae, praecipue Narbonensi, peculiari, templum, cum in Gallia moraretur, et vovit et fecit, Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. 1. 3. c. 1. ex L. Seneca, Nat. Qu. l. 5. c. 17. Quamobrem, quod apud Maronem, l. 3. Aen. v. 120. Aeneas,

---- pecudem Zephyris felicibus albam

mactat; id non ex Fabulari solum, sed et ex Civili Theologia prolatum est. Eo autem albam pecudem dixit Poeta, quia ventus is albus et serenus est. Unde etiam in Circo Rom. albus aurigarum color Zuphyris sacer erat, teste Tertulliano [orig: Tertullian˘], de Spectac. c. 10. Facit huc, quod per Ventos Scythae iurare soliti, uti apud Herodotum legere est, etc. Vide quoque ubi de Titanibus et plura hanc in rem, inprimis de argumentis divini cultus Ventis tributi, apud Vossium, d. l. c. 2. 3. et 4. Quod vero Poetae Ventis praefecerunt Aeolum, id potius ab veteri historia tractum videtur. Vixisse enim is dicitur Iliacis temporibus, ac post socerum suum Liparum in Insulis regnasse [orig: regnÔsse] Vulcaniis, quae ab eo postea [orig: posteÔ] Aeoliae dictae sunt. Addunt fuisse Regem, ut pium iustumque, ita sideralis et nauticae rei peritissimum, hominesque ab eo edoctos vela facere, et ex nebulis surgentibus praedicere tempestates: item de ventis futuris multo ante statuere, ex anni tempore: atque ob ista, post mortem, habitum esse Deum Ventorum. Notissimi de eo vensus, l. 1. Aen. v. 56.

---- Hic [orig: Hţc] vasto [orig: vast˘] Rex Aeolus antro [orig: antr˘]
Luctantes ventos, tempestatesque sonoras
Imperio premit ----

Primum certe eorum rationem deprehendisse, Plinius tradit, l. 7. c. 56. Nec defuere [orig: defuŕre] sua Ventis idola, magno [orig: magn˘] ore hiantia plerumque, cuiusmodi picturas apud Pighium habes, pone elegantem tract. de Themide Dea et Iac. Sponium, Itinerar. Graec. ubi de Turre Octogona Andronici Cyrrhesti hodieque Athenis superstite. Quo Papinianum illud spectat, l. 7. Theb. v. 37.

primique Aquilonis hiatus
In diversa ferunt ----

Fuere [orig: Fuŕre] autem primitus duo soli Venti recepti, Auster et Aquilo, utpote ab utraque mundi meta originem ducentes, reliquis acessionum loco [orig: loc˘] habitis, qui, prout inclinatione ac recessione ab hoc et ab illo axe deflecterent, Septentrionales aut Meridionales appellabantur. Unde in antiquis Philosophorum et Medicorum scriptis, ad designandas tem pestatum et aeris constitutiones, quas venti faciunt, ta\ *bo/reia solum et ta\ *no/tia, nominari legimus. Dein quatuor agniti, pro ratione 4. Mundi partium, e quibus spirarent: videl. Eurus, Auster, Aquilo, et Favonius, quorum apud Homerum iam mentio. Primos eos vocat apud A. Gellium, l. 2. c. 22. A quatuor caeli partibus, quos quasi primos nominabimus. Accessere [orig: Acceslŕre] his processu temporis secundi quatuor, sicque octo facti sunt, quorum nomina: Auster, Eurus, Solanus, Aquilo, Septentrio, Chorus, Favonius et Africus. Fuitque com muni consensu tam Graecis, quam Latinis, recepta haec partitio, et magis probatus iste numerus, quam alius quilibet. Postea tamen tertii quatuor adiecti, quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] ad duodeka/da numerus crevit, videl. Auster, Euronotus, Vulturnus, seu Eurus, Subsolanus, Caecias, Aquilo, Septentrio, Thrascias, Chaurus, Favonius, Africus et Libonotus, ut videre est ex dodecagono Salmasii ad Solin. p. 1252. et supra in hac voce. Quam ventorum rationem posteriorem plerique am plexi sunt, primorum nempe quatuor singulis duobus ab utroque latere ventis adiunctis: sicuti octonariam triplicans Vitruvius, adiectis pariter ad latera singulorum duobus aliis ventis, 24. fecit. Neoterici tandem duodenariam hod [orig: h˘d] modo [orig: mod˘] triplam ediderunt, commentique sunt collateros cuique duos alios ventos et numerum usque ad 36. provexerunt. Nempe a vento uno profectas omnes mutationes et flexus fluxusque pro totidem ventis numerant, quibus et sua nomina indidere [orig: indidŕre] etc. Qua de re vide Salmas. pluribus agentem, ubi supra, p. 1247. et seqq. Hodie triginta duos faciunt plerumque Geographi, pro usu Europaeorum, Exterum Mare sive Oceanum navigantium, qui omnes Germanicis utuntur vocabulis, varie tamen ad suam cuiusque linguam detortis, ut videre est apud Phil. Cluverium, Introduct. Geogr. l. 1. c. 8. Internum vero sulcantes Itali in XVI. Partes ventos distribuunt, uti docet idem ibid. Coeterum Ventus, vel Generalis est, Nautis vocatus de Passatwind, vel Specialis. Ille multis simul locis per totum annum spirat in Mari, estque perperuo Orientalis, i. e. Eurus, vel Euro collateralis et cum primis observatur in Mari Zonae Torridae. In Mari Pacifico idem constantissimum se exhibet, ut proin eo [orig: ] naves, a Nov. Hispaniae portu Aquapulco ver sus Philippinas tendentes, sine ulla velorum vel collectione vel mutatione tutissime utantur, Kircherius, de A. M. l. 3. part. 4. c. 2. p. 269. ex ore Didaci Bobadillae: neque ab initio susceptarum inde navigationum in hanc usque diem ulla navis, in vastissimo illo 1650. milliar. itinere periisse deprehensa sit. Vide praeter alios Georg. Spilbergium, Navig. p. 56. et Iac. Heremitae, Itiner arium. Contra,


image: s0722b

qui, ex Insulis Philippinis, Americae regiones, quippe Occidentales, petunt, iis semitam Solis sub Zona Torrida servare aut repetere, ob perpetuam Venti reluctationem, im possibile est: sed, ut in portum, e quo solverant, Aquapulco restituantur, Zonam eos Temperatam ingredi et ad Americae Septentrional. litora navim dirigere oporter, ut hinc Borealibus flatibus adiuti desiderato [orig: desiderat˘] termino [orig: termin˘] tandem potiantur, vide Thom. Candischii Ephemerides cum Itiner. p. 84. Et quia Ventus hic ab Africae littoribus perpetuo Brasiliam et Paraguaviam versus spirat, hinc fit, ut, qui Indiam Orientalem ex Europa petunt, plus temporis insumant, quam qui inde Europam repetunt. Proin Belgae, Indiam Orientalem petituri, quando Insulas Promontorii Vir. praetervehuntur, non amplius iuxta Aricam navigant, sed recto [orig: rect˘] itinere Americam petunt, et in littoribus eius haerent, donec Tropicum Capricorni emensi sint, postea vero demum ad Caput Bonae Sper tendunt et sic deinceps iter suum longius persequuntur, Alias enim, si prope Africam manerent, cum perpetuo contrario Vento ipsis esset luctandum, ut Vascus di Gama, cum Promontorio hoc Europam versus tendant, longe breviori utuntur itinere, Insulam S. Helenae, quae 350. milliar. a Promontorio Bonae Spei abest, pergentes, quod iter plerumque 17. vel 18. diebus absolvunt, quippe Generali isto [orig: ist˘] Vento [orig: Vent˘] adiuti. Vide Catalogum eius in Mandelslovii Itinerar. p. 181. Id solum cavere debent, ne Insulam, quae admodum parva, praetervehantur: Inde enim si vel oct ava [orig: avÔ] milliaris parte deslectant, illam repetere non possunt, Vento [orig: Vent˘] Orientali Occidentem versus eos impellente. Ideo tum aquationis causa [orig: causÔ], vel Insulam Ascensionis vel ipsam Brasiliam, cum maximo itineris dispendio, adire coguntur. Eodem [orig: E˘dem] Vento tertia Maris, sub Zona Torrida exsistentis, pars non quidem penitus destituitur, sed nec ab ipso semper afflatur, tot Insulis, quae in eo sitae sunt, interpellantibus, quo minus spirare possit crebrius: Interea satis est frequens quinque primis Anni mensibus. Hinc Belgae, ex India Orientali solventes, plerumque circa Anni finem id faciunt, utpote tum temporis usque ad Caput Bonae Spei Vento [orig: Vent˘] illo [orig: ill˘] adiuti: eodemque [orig: e˘demque] tempore Goa [orig: GoÔ] proficisci solent, Mandelslov. Quo [orig: Qu˘] fit, ut Belgae plerumque circa Iulium mensem in Patriam appellant. Contra circa idem tempus e Patria solvunt, trimestri vel quadtimestri spario [orig: spari˘] iter inter Belgium et Caput praefatum emensuri: quod dum faciunt, certi sunt Generali se Vento [orig: Vent˘] in Mari Indico haud im peditum iri: Plura hac de re vide apud Varenium, Geogr. c. 21. et Athanas. Kircherium, qui Venti huius causam accurate et prolixe persequitur, Mundi subterr. l. 4. S. 2. c. 2. p. 193. et seqq. Speciales vero Venti dicuntur, qui certo [orig: cert˘] loco [orig: loc˘] ac tempore spirant; Quales Veter. decantatissimi, Etesiae, quibus annumerari possunt Venti Boreales, in litore Indico Guzaratae, a Martio usque ad Septembrem continuo spirantes: Chelidonii, quibus Ornithiae accensentur et Venti Australes: et qui nostro [orig: nostr˘] tempore nomine Moussonum innotuere [orig: innotuŕre], quos prosequitur Varenius, loco [orig: loc˘] eit. p. 389. et Kircherius, ubi supra, p. 196. et seqq. Certo [orig: Cert˘] locoo [orig: loco˘], sed perpetuo spiranres Ventos observare est, 1. in littoribus Peruviae et Chiles atque adiacenti Mari, ubi ventus perpetuo fere est Australis vel Collateralis eius Austro-Zephyrus. Incipit ad 46. grad. Lat. atque perflat ultra Panamam Isthmi Americani, quo [orig: qu˘] fit, ut naves Hispanorum, auro [orig: aur˘] et argento [orig: argent˘] onustae, Lima [orig: LimÔ] Panamam tendentes, paucis diebus iter suum expediant; contra vero Panama [orig: PanamÔ] Limam repetentibus multorum dierum navigatione sit opus. II. in Freto le Maire, ad littora Terrae Magellanicae seu del Fuego, contrarit fere spirant Venti Occidentales, tanto cum impetu, ut arbores quoque a perpendiculari rectitudine versus Ortum inclinent: sed ab altera parte eiusdem Freti, ad litrora Terrae Australis spirat Auster. III. Medio [orig: Medi˘] itinere, inter Iaponiam et Liampo, urbem maritimam Chinae, semper spirant Venti Occidui. Quo referri etiam posunt Venti, qui in maritimis quibusdam Regionibus, non certo [orig: cert˘] tantum anni tempore, sed certis etiam singulorum dierum horis spirant, ac duum [orig: duűm] generum esse deprehenduntur; ut ii, qui Portugallis Terreinhos et Viracons dicuntur, de quibus hic [orig: hţc] paulo infra. Sunt tandem et Venti quidam subitanei, qui, summo cum impetu e nube prorumpentes, sursum deorsum omnia vertunt, Lain. Eonephiae, Portugallis Travados dicti, de quibus vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘], uti et supra voce Orkanes, et plura de hoc argumento apud Auctorem Anonymum, Historiae Orbis Terr. Geogr. et Civ. Part. 1. c. 2. nec non hic [orig: hţc] passim, ubi de Ventorum speciebus. Ut de usu aliquid addam, praeter multiplicem illum neminique non notum, de quo Vossium insuper videre est ubi supra, Ventis Deos vehi creditum, apud Gentiles. Hinc Statius, l. 1. Theb. v. 293. de Mercurio,

Portantes praecede Notos ----

Vide quoque eundem, l. 7. insuper Virgilium, Ovidium, Apuleium, alios, innumeris in locis: quae oriunda dicas ex divinarum Literarum de vero Numine sermone. Sic enim Historiae Prophetarum, et non uno [orig: un˘] loco [orig: loc˘] Psaltes Rex, inter alia Psalmo [orig: Psalm˘] 18. v. 9. 10. *kai\ e)/klinen ou)ranou\s2 kai\ kate/bh, kai\ gno/fos2 u(po\ tou\s2 po/das2 au)tw=| kai\ e(pe/bz e)pi\ keroubi\m kai\ e)peta/sqh, e)peta/sqh e)pi\ pteru/gwn a)ne/mwn. Eorundem indicio [orig: indici˘] novum Orbem detectum, Christoph. Columbi seu Coloni docet historia. Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘] non solum inter omnes gentes commercia inita, sed, quod longe maximum est, Euangelium sic omni creaturae annuntiari coeptum est, iuxta mandatum Domini nostri, Matth. c. 28. v. 19. et Marci c. 16. v. 15. optato [orig: optat˘] successu, ut ex Hispanorum, Anglorum, Belgarum, Navigationibus liquet. Sed et Venti exemplo [orig: exempl˘] invisibilitatem Dei asseruit, inter Gentiles Xenophon, Memorabil. l. 4. inter Christianos Minutius Felix, in Octavio etc. Vide quoque supra, voce Chifung, et plura de hoc Divinitatis argumento, apud Tob. Pfannerum, Systemate Theol. Gentilis purioris, c. 2. quod est de Deo ž. 19. uti de Ventorum symbolo, apud Aegyptios, voce Accipiter: de pilae anemodictico, supra itidem voce Physa: de ritu Campionum medii aevi, parte adversa [orig: adversÔ] non comparente, Verberandi contra Ventum, infra.



image: s0723a

Venti quidam speciales, in Geographia observati.

a. Australes Venti, a Septembri ad Martium, in Regno Guzaratae spirantes Chelidoniis annumerati possunt; qui Australes sunt valde debiles, inconstantes et minus continui, e montibus Monomotapae, quos Lunae vocant, oriundi. b. Boreales, qui in litore Indico Guzaratae, a Martio usque ad Septembrem, continuo spirant, non male Etesiis accensentur. g. Chelidonii, e Monomotanae montibus orti, Australem zodiaci partem permeant sicque Europaeis hiemem: in Regno Monomorapae vero, aestatem faciunt. d. Etesiae, Venti sunt Boreales, a medio Iulio usque in finem Augusti, eoque toto [orig: tot˘] dierum Canicularium tempore, in iis Regionibus, quibus Carparhii montes versus Boream obtenduntur, i. e. in Graecia, Macedonia, Servia, Bosnia; Thracia, Asia Minore, Aegypto, flantes. Quo [orig: Qu˘] eodem [orig: e˘dem] tempore, in Regionibus cis Carpathum, h. e. Poloniae parte et Russia, etiam statos Ventos, sed Australes, spirare annotavit Mart. Cromerus, Rebus Pol. et Sigismundus Herberstenius, Rebus Moscovit. e. Malacia contra perpetua est prope Guineam et sub Aequatore, in Mari Atlantico, nisi eam Ecnephiae subinde cieant. Unde ex EurOpa in Indiam vel ex India domum tendentes, quanto [orig: quant˘] poslunt opere, Guineae littora fugiunt, ne ibi haerere cogantur. z. Moussones, de quibus diximus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. h. Orcanes, Latine Typhones diceret, Venti sunt impetuosi magna cum celeritate per omnes Mundi plagas, circa locum aliquem, vagantes: Interque Malaccam et Iaponiam frequentissimi. Talem, inter Navazam et Iamaicam Americae Insul. expertus, prolixe et accurate describit Vincentius le Blanc, ltiner. Part. 2. c. 22. sq. Ormthiae, Venti post Aequinoctium Vernum spiranutes, Chelidoniis adnumerari possunt. i. Terreinhos Lusitanis, Belgis de Landwind, dicti: Venti sunt a Terra ad littora, certis singulorum dierum horis, spirantes. Sic in littore Malabarico, a Mense Aprili usque ad Septembr. eiusmodi Terreinhos seu Terrestres, ab hora 12. noctis usque ad Meridiem: in litore Novae Hispaniae, de nocte spirant, ut et in Regno Congi et Provinciis ad Copo Consalvo. Contra k. Viracons Lusitanis, de Wind uyt de See Belgis, Maritimi Latinis, Venti itidem, non certo [orig: cert˘] Anni tempore tantum, sed et certis singulorum dierum horis flantes, in littore Malabarico, a Mense Aprili usque ad Septembr. a Meridie, cum desinunt Terreinhos, in cipientes, usque ad 12. noctis horam perflant, quibus tum succedunt Terrestres: In litore similiter Hispaniae Novae, ubi hi de nocte spirant, illi tota [orig: totÔ] die perdurant; Quod similiter contingit in Regnis Congi et Provinciis ad Lopo Consalva praefatis, etc.

VENELEJUS ICtus inter viros insignes, qui Alexandri Severi in consilio erant, memoratur Lamprdio in eo, c. ult. Videtur Casaubono Q. Claudius Venuleius Saturninus, ex cuius libris decerpti multi flosculi hodieque in Pandectis leguntur.

VENULUS unus ex Latinorum proceribus, qui in magnam Graeciam legatus missus, ut Diomedem in belli societatem ascisceret, re infecta [orig: infectÔ] rediit. Virg. l. 8. Ae. v. 9.

Mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem,
Qui petat auxilium, et doceat quae causa petendi.

VENUS [1] ab antiquis amorum, gratiarum, pulchritudinis, deliciarum, voluptatumque omnium habita est Dea: ita dicta a veniendo, quod ad omnes res veniat, ut auctore est Cicer. l. 3. de Nat. Deor. c. 24. Hanc Poetae, ex spuma [orig: spumÔ] maris et Caeli telticulis natam fabulantur, a Saturno excisis et in mare proiectis, unde et u)po\ tou= a)frou=, h. e. a maris spuma, Aphroditem appellarunt [orig: appellÔrunt]. Ovid. Ep. 15. Heroid. v. 213.

-------- Venus orta mari mare praestat eunti.

Musaeus:

*ai)gw/sseis2 o(/ti *ku/pris2 u)po/ssoro/s2 e)sti sqala/sshs2.
*kai\ krate/ei po/ntoio kai\ h(mete/rwn o)duna/wn.

Fertur in concha magaritarum feraci fuisse concepta, in qua etiam navigavit in Cyprum, quare cum de formosa [orig: formosÔ] muliere loqueretur Venus, apud Papinium, l. 1. Sylv. 2. v. 117. illam dignam esseinquit, quae sua esset soror, et in eadem concha navigaret:

Haec et caeruleis mecum consurgere digna
Fluctibus et nostra [orig: nostrÔ] potuit considere concha [orig: conchÔ].

Simulacrum eius varium fuit: Interdum eam effinxerunt puellam in concha ex mari exeuntem; Interdum mulierem manu concham tenentem, rosisque cinctam, pone quam Charites et utrinque Cupido ac Anteros. Curru etiam nonnumquam vehebatur, columbis tracto [orig: tract˘], quibus illi quoque litari mos: ob volucris huius puritatem et castitatem. Alii cycnis illam vehi tradunt. Plut. in praec. connubial. scribit, eam testudinem pede calcantem Eleis Phidiam effecisse, ut domesticae custodiae et silentii mulieribus symbolum esset. Vide Euseb. de Praep. Euang. l. 3. Alii illam superiore parte, cingulo [orig: cingul˘] tenus, virum, inferiore feminam, repraesentarunt [orig: repraesentÔrunt]. Unde sexus eius ambiguus, vide infra. In nummo Caracallae Aug. vetustissimum Veneris Paphiae simulacrum, candidi lapidis seu Baetyli specie, expressum cernitur, uti supra diximus, voce Paphos. Porro 4. Venerum meminit Cicero, l. 3. de Nat. Deor. c. 23. Venus, inquit, prima Caelo [orig: Cael˘] et Die nata: cuius Elide templum vidimus. Altera spuma [orig: spumÔ] procreata, ex qua [orig: quÔ] et Mercurio Cupidinem secundum natum accepimus. Tertia Iove nata et Diona [orig: DionÔ], quae nupsit Vulcano, sed ex ea et Marte natus Anteros dicitur. Quarta, Syria, Tyroque [orig: Tyr˘que] concepta, quae Astarte vocatur, quam Adonidi nupsisse proditum est. Haec ille: Pausanias vero, in Boeoticis, tres Veneres fuisse scribit, quarum una Caelestis; altera Popularis, tertia Apostrophia dicta


page 597, image: s0723b

est. At Plato, in convivio, duas esse Uneres, et duos Cupidines inquit in his: *pa/ntes2 ga\r i)/smen, o(/ti ouk e)/stin a)/neu e)/rwtos2 *)afrodi/th, tau/ths2 de\ mia=s2 me\n ou)/shs2, ei(s2 a)\n h)=n *)/erws2. *)epei\ de\ du/o e)/ston, duo a)na/gkh kai\ *)/erwte ei)=nai. *pw=s2 de\ ou) du/o ta\ qea\, h( me/nge pou presbute/ra, kai\ a)mh/twr, *ou)ranou= squga/thr, h\n de\ kai\ *ou)ranian e)ponoma/zomen h( de\ newte/ra, *dio\s2 kai\ *diw/nhs2, h(\n de\ *pa/ndhmon kalou=men. Deam hanc, ut et Martem, religiose coluerunt Romani, atque ab ea originem, ducere videri voluerunt: fingentes ex ea et Anchise natum Aeneam: qua de causa in num mis quibusdam Mercurium expresserunt, deducentem Venerem ad Anchisem: Hinc et plurimis cognominibus ac templis eam honorarunt [orig: honorÔrunt]. Dicta enim illis Alma, i. e. sancta seu pulchra, cui aedicula fuit, in regione XII. Calva, cui aedes consecrata, postquam, Capitolio [orig: Capitoli˘] a Gallis obsesso [orig: obsess˘], ex mulierum capillis tormenta fecissent Romani: Capitolina, cuius meminit Sueton. in Calig. c. 7. et Galba, c. 18. Cluacina, a cluere, quod antiqua [orig: antiquÔ] lingua [orig: linguÔ] pugnare significat: Huic templum vovit et construxit Titus Tatius Rex, in ea fori parte, qua [orig: quÔ] Romani et Sabini, armis depositis, pacem inierunt. Erycina ab Eryce monte Siciliae, ubi Aeneas matri templum erexit: Eidem Q. Fabius Maximus Dictator aedem vovit, Liv. l. 22. c. 9. iterumque idem creatus Duumvir in Capitolio eam dedicavit, Liv. l. 23. c. 30. Fuit et alia eius aedes, apud portam Collinam, vota a L. Porcio Livio Cons. bello [orig: bell˘] Ligustico [orig: Ligustic˘], et ab eodem Duumviro dedicata eo [orig: ] anno [orig: ann˘], quo [orig: qu˘] Aquileia Colonia Latina in agro Gallorum est deducta, Liv. l. 40. c. 34. Quod templum ex nominatissimis fuisse, refert Appianus, Bell. Civ. l. 1. Genitrix, cui templum ante pugnam Pharsalicam vovit, et potitus victoria [orig: victoriÔ], in foro suo posuit Caesar, eique spolia, uti thoracem de margaritis Britannicis, dedicavit. In hoc postea Augustus statuam aeneam Caesari Divo cum stella crinita, supra caput eius fulgente, quia eiusmodi, post mortem eius, stella visa est, collocavit, Dio, l. 43 Appian. de bell. Civ. l. 2. etc. Libentina, cui puellae, annos pueritiae egressae, pupas dicare solebant, Persius, Sat. 2. v. 70. Libitina, cuius aerarium Servius Tullius instituit, in quod pro defunctis certi pretii nummi inferrentur, Dionys. l. 4. In eius templo, quae ad funera pertinebant, vaenire solebant. Murtia, vel Myrtia, cui aedes fait in regione XI. teste Victore. Placida, cuius aedicula fuit, in regione V. Romana, cui delubrum fuit, in via sacra, inter singularia et admiratione digna loca, recensitum Marcellino. Verticordiae, cuius aedes extra portam Collinam, via [orig: viÔ] Salaria [orig: SalariÔ] fuit. Victrix, cui aedem dedicavit Pompeius, altero [orig: alter˘] Consulatu, editis celeberrimis et sumptuosissimis ludis, Plut. in eius vita. Ut nihil dicam de Venere custode hortorum Sallustianorum: neque de Iovis Ultoris templo, quod prius Veneris et Martis dictum fuisse Dio scribit. Vide sis plura apud Natal. Comit. l. 4. c. 13. Thom. Dempster. Antiq. Rom. l. 2. c. 10. etc. Athenis duplex Veneri templum sacrum erat, unum th=| ou)rania alterum th=| pandhmi/w|, Deum an Deam dicerent, ambigui haesere [orig: haesŕre] antiqui: Unde Poeta,

Pollentemque Deum Venerem.

Et Aristophanes hoc numen th=| pandhmi/w|, in masculino genere vocat. Vide Franc. Rossaeum, Archaeol. Att. Est item Venus, una errantium stellarum inter Solis et Mercurii sphaeras sita, quae fwsfo/ros2 Graece, Lucifer Latine dicitur, scil. cum Solem antegreditor: cum autem eundem subsequitur, Hesperus, et Vesper, et Vesperugo. Venus aliquando pro amasia. Plaut. Curcul. Actu 1. sc. 3. v. 36. Tun' meam Venerem vituperas? Idem in Paenulo, Actu 1. sc. 2. 66. Hanc equidem Venerem venerabor, me ut amet posthaec propitia. Lucret. l. 4. v. 1178.

------ Nec Veneres nostras hoc sallit.

I. e.

Nec hoc ignorant nostrae puellae.

Virg. 3. Eclog. v. 68.

Parta meae Veneri sunt munera. --- -

In tesseris felicissimum iactum, aliis quoque Basilicum dictum, Venus notavit: Horat. l. 2. Carmin. Od. 7. v. 25.

------ Venus arbitrum
Dicet bibendi,

Consurgebat autem Venus ex talis quatuor iactatis, ubi diversam omnes ostendissent faciem, Cael. Rhodi. l. 20. c. 27. Vide et Turnebum, Advers. l. 5. c. 6. Nomen eius quod attinet: Suaviter, inquit Seldenus, de Diis Syris; forsan iis insanire viderer, qui has literas, et quicquid non est ultro obvium oscitantibus, nimium temnunt, si Veneris nomen [gap: Hebrew word(s)] benoth, in Succoth Benoth pererem. Nemo tamen est, qui nescit, facillimam et frequentissimam esse elementi B. in V. migrationem. Quod si T. finale per S, ut Iudaei hodierni, pronunties, tum Venos in Benoth expressissimum habes: Et Binos Graeca [orig: GraecÔ] pronuntiatione est Venus nostra [orig: nostrÔ]. Sane Suidas: *bi=nos, o)/noma *qea=s2. Etiam VENOS GEN. pro Venere Genetrice legitur, in Nummis Iuliae Augustae Septimi Severi uxoris, si fides Adolpho Occoni, cuius Numismata consulas, p. 366. Ita Benoth ipsum etiam Numen denotabat, et Succoth tabernacula, seu aedes eiusdem. Vide plura, apud ipsum auctorem, Synt. 2. c. 7. Venus a veniendo dicta putatur Ciceroni, l. 3. de Nat. Deor. quem sequitur Arnobius l. 3. Quod, inquit, ad cunctos veniat, Venerem cognominatam. Vide sis Fungerum in Venus, et Vossium in Venustus. Nic. Lloydius. Ut et hoc addam: Apud Graecos Romanosque, qui non pauca ex orientis Theologia retinuere [orig: retinuŕre], primitus Venus eadem fuit, ac Lunae sidus; nec tamen semper haec per Venerem intelligitur. Bifariam enim Venus


page 598, image: s0724a

consideratur, ut corpus est et ut accidens. Priori modo [orig: mod˘] vel corpus est aethereum, vel sublunare: Aethereum vel Luna intelligitur vel Lucifer sive Hesperus; Sublunare autem Tellus est. Accidens vero, quod eius nomine signatur, vel qualitas est, puta vis sive facultas generandi: vel actio, puta generatio ipsa. Ahteniensibus ac Lacedaemoniis Luna fuit, cui apud illos, viros cum veste muliebri, ulieres cum virili, sacra fecisse Festo tw=n *u(bristikw=n seu Petulantium, Philochorus tradit, apud Macrob. l. 3. Saturnal. c. 8. Apud hos, signo [orig: sign˘] ligneo [orig: ligne˘] Veneris Iunonis, pro filiarum nuptiis, sacra facere consuevisse inatres, legimus apud Pausaniam, Laconic. Ubi Veneris ac Iunonis appellationes coniungi videmus: quia, etsi utraque Luna sit, eoque generationi praesideat, laxius tamen Veneris pateat nomen, et ad quosvis concubitus se extendat, cum Iuno Coniugum tantum cohabitationi fuerit praefecta. Hinc Ovid. Ep. Hypsipyles, Heroid. 6.v. 43.

Non ego sum furtim tibi cognita, pronuba Iuno Adsuit.

Itaque non Venus, sed Iuno in festa fuit pellicibus, unde Lex Numae apud Festum in Pellex: Imo Numae temporibus Veneris nomen necdum Romae notum erat, teste Cincio [orig: Cinci˘], apud Macrobium, l. 1. Saturnal. c. 12. Dicta est autem Venus haec propter Lunae in Mare imp9erium *ponti/a, *limeni/a, *)epiponti/a, *pelagi/a; quemadmedum, apud Aegyptios Isis, quae eadem cum Luna, navigio [orig: navigi˘] vehi credita est: Propter eius vim generativam, Diana, vel Iuno Lucina, vel Alma Venus; Propter eiusdem vim corruptivam (Unius enim generatio alterius corruptio) Venus *)epitumbi/a, vel Libitina Venus, aut simpliciter Libitina, item Proserpina et Hecate. Apud Assyrios et Arabes, *)afrodi/th *ou)rani/a; i. e. Venus caelestis; tum Lunam tum Aera denotabat, eademque iis cum Iunone erat, Plut. in Crasso. Virginem autem eam dixere [orig: dixŕre], ut Romani et Graeci, Virginem Dianam: Nempe hoc [orig: h˘c] nomine non Terrestrem indigitabant, sed Caelestem, quae partim erat Luna, partim aer, pro Lunae ratione, mutationibus obnoxius. Phoenicibus tum Luna fuit, tum Terrae et Aquae globus: Ut enim vis naturae generatrix caelitus proficiscitur, ita ab Aqua ac praecipue Terra tecipitur, inque hac porissimum elucet, Macrob. l. 1. Saturnal. c. 21. Unde Venus Phoenicum, seu Venus Byblia, haud alia, quam Deum [orig: Deűm] Mater apud Phrygas, aut Isis apud Aegyptios, apud Graecos *dhmh/thr, apud Romanos Ceres. Imo cum Venus fuerit Terra, atque eadem quatenus ignifera est, etiam *)esti/as2 seu Vestae habuerit nomen, non obscura est ratio, cur eandem aliqui Venerem ac Vestam esse dixerint, quod miratur Augustin. de Civ. Dei, l. 4. c. 10. etc. Ita quidem ex Philosophica de Diis doctrina Vossius: Ex Poetica vero ac Civili, qua [orig: quÔ] supra hos caelos statu untur mentes quaedam aeternae a sideribus diversae (uti Iovem, Apollinem, Iunonem, Venerem coeterosque Deos Consentes, considerare iubet Appuleius, de Deo Socr.) Venus Mens caelestis habita est, stellae, de qua mox, Praeses, visui nostro denegata sideribusque omnibus sublimius caelos terrasque despiciens. Redeo ad doctrinam Philosophicam, secundum quam Venerem, non Ludnam solum aut Terram, sed et Luciferum seu Hesperum, fuisse vidimus, quem proin Veneris stellam merito nuncupant Eruditi. Et quidem in Planetis quinque primo divinos obtinuisse honores videtur Venus sive Hesperus, cuius virtus est, moderate calefacere ac humectare, quo [orig: qu˘] nihil ad generationem conducibilius: Quam ob causam duo generationi Veteres praefecere [orig: praefecŕre] sidera, Lunam et Hesperum, utrumque Veneris nomine appellatum. Namque utrumque sidus modice calefacit et humectat, utrique sideri fwsfo/rou commune fuit nomen, ut de Luna, ex Euripide, Tullius docet de Nat. Deor. l. 2. et Phurnutus: utrumque crescit ac decrescit, neque Luna solum, sed et Venus stella Eclipsin patitur. Sidus autem hoc nunc considerabant ut masculum, nunc ut femineum: quasi Deum a)ndro/gunon. Ut marem spectabant, cum dicerent vel Hesperum, vel fwsfo/ron sive Luciferum; Unde Festum fwsfo/ria Plut. memorat, contra Colot. ac Gaditani etiam, teste Strabone, l. 3. habuere [orig: habuŕre] Phosphori Fanum: ubi non Dianam Luciferam, sed Veneris stellam intelligi, ex eo cognoscimus, quod addat, aliter vocari loukemdoubi/an, Lucem-dubiam; unde et colligere est, a Romanis hoc Fanum essse. Nec Hebraeos fugit, Luciferum fuisse Veneri sacratum: Namque Iesai. c. 14. v. 12. ubi in Hebraeo est, Lucifer, Targum habet Stella Veneris. Imo Veneris seu Luciferi venerationem iam Moses respexisse videtur Deuteron. c. 22. v. 5. Temporibus etiam antiquis Venerem coluere [orig: coluŕre] Ismaelitae, a quibus eum cultum accepere [orig: accepŕre] Saraceni, ut diximus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘], ubi de lapid (super quo Abrahamus agnovit Agarem vel cui alligavit camelum, sacrificaturus filium) caput simulacri Veneris credito. Nec obstat, quod de Venere, prout Lunam significat, et Uraniae sive Caelestis nomine celebratur, quidam interpretentur: Quippe Arabes, et hinc Saracenos, Luciferi Lunaeque cultum coniunxisse, discimus ex Euthymio, Panopl. et Cedreno, Chron. Ut feminam vero, hoc Sidus cum considerabant Antiqui, Graeci appellarunt [orig: appellÔrunt] *)afrodi/thn, Romani Venerem de quarum vocum origine vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 22. et 27. et plura hanc in rem, toto [orig: tot˘] illo [orig: ill˘] libro [orig: libr˘] passim. Gemma [orig: GemmÔ] Veneris Genitricis nudae, cum telo in manu, et Cupidine pusione, signasse [orig: signÔsse] legitur Iulius Caesar Imperator, de qua Valerian. Pierius, Hieroglyph. l. 36. Sed enim, ut de parturientium fascinatione per implexas manus dicebamus, ita contrarium est in nummo Iuliae Piae, ubi partus [orig: partűs] felicitas explicatur; Ibi enim Venus laeva haslae innititur, dexteramque expansam ostendit, cum inscr. VENUS GENETRIX. Romani enim genus a Venere, propter Aeneam eius filium, se ducere asseverabant, maxime vero gens Iulia: quae quidem, condente et dicante Iulio [orig: Iuli˘] Caesare, templum erexit Veneri Genetrici, cuius rei Plinius et Tranquillus et alii meminere [orig: meminŕre]. Vide Fortun. Licetum, de Gemmis Annul. Schem. 8. c. 55. et Schemate 48. c. 146. Eam Venerem armatam vocat Dio, l. 43. *to\ glu/mma au)tou=s2 *(a)frodi/ths2) e)/noplon e)fo/rei, kai\ su/nqhma au)th\n e)n toi=s2 plei/stois2 kai\ megi/stois2 e)poiei=to,


image: s0724b

sculptam eius (Veneris) armatae imaginem gestabat, eaque tessera [orig: tesserÔ] in rebus summis plerumque utebatur. Ut et hoc addam, Veneris coronae e rosa plerumque fuere [orig: fuŕre], uti pluribus docet Car. Paschalius, Coronar. l. 3. c. 6. Simulacra eius inter praeclarissimorum Artificum opera, memorantur varia Plinio, picta Anadyomene Apellis, l. 35. c. 10. et Coa inexpleta eiusdem, ibid. e marmore Gnidia Praxitelis, l. 36. c. 5. e)n kh/pois2, Phidiae, an Alcamenis, ibid. Nemesis vocata, Agoracriti, ibid. etc. Idem Venerem inter Gratias et Cupidines Nicearchi celebrat, c. 11. ubi de iis qui encansto [orig: encanst˘] pinxerunt. Gemmam ab eadem nominatam, Veneris crinem, idem memorat, l. 37. c. 10. extr. de qua vide Salmas. ad Solin. p. 350. et 759. plura vero de hoc Gentilium Idolo famosissimo, apud Casp. Barthium, Animadversion. Papinianis passim, inprimis in magno eius Superstitionum Commentario, Salmasium, d. l. p. 69. 1237. ubi Veneris figuram apud Astrologos, ex initiali litera vocis *fwsfo/ron, quod epitheton Veneris fuisse, dictum, originem traxisse docet, alibique, Alios.

Cognomina quaedam Veneris, praeter memorata.

a. *)afrodi/th dicta est Graecis, seu *)afrogeu/eia; quo [orig: qu˘] nomine tamen non Lunam indigitarunt [orig: indigitÔrunt], vel quae ei inest vim generatricem: sed potius hanc, quatenus inest Naturae inferiori, ut caelitus vim eam obtinenti. Semen enim prolificum a)frw=des2: quo pertinet fabula, de testiculis Caeli abscissis inque mare proiectis, ac Venere inde nata. Vide Voss. lib. cit. c. 27. et de Aphrodite e)n kh/pois2 supra, voce Marmor. b. Artimpasa, Caelestis Venus appellata est Scythis, teste Herodoto [orig: Herodot˘], Melpom. Vide Voss. c 82. eiusd. libri. g. Byblia Venus Phoenicum, eadem cum Cybele Phrygum, cumque Matre Deum [orig: Deűm], quo [orig: qu˘] nomine Telluris Lunaeque globum indigitatum fuisse, dictum. d. Chabar, Saracenis dicta est, vide supra ubi de iis e. Caelestis, *)afrodi/th *ou)rani/a, Assyriis Arabibusque culta est, uti ex Herodoto discimus; Musa [orig: MusÔ] 1. quo [orig: qu˘] nomine tum Lunam, tum Aera, eos intellexisse, adeo que Venerem ac Iunonem pro eodem habuisse Numine, docet Vossius, c. 84. Iuxta Theologiam Civilem ac Poeticam Caelestis haec Venus, mens fuit caelestis stellae Veneris praeses, Idem, c. 31. c Colias. h. Cypria, ab Insul. ubi colebatur, dicta, amica fuit vel concubina Cinyrae Regis, quem Cecropis aetate, vel paulo post, vixisse, colligitur ex Apollodori l. 3. Primum autem Cinyram in Deos hanc Venerem retulisse, prodidit Clemens Alex: Admonit. ad Gentes. Vocabatur ea filomh/dhs2, offerebatur ei ab initiatis nummus, ostendebatur in sacris illius salis pugillus et phallus; quae omnia, ad lasciviam signandam, conficta, non uxorem eam Regis, sed scortillum fuisse,arguunt. Paphi vixisse, dum inter homines ageret, ait Isidorus. Orig. l. 8. c. 11. et favet, quod apud Clementem, Recognit. l. 10. eius sepulchrum in Cypro fuisse legimus. Vide Voss. l. 1. c. 17. q. Deum [orig: Deűm] Mater, quo [orig: qu˘] nomine Tellus culta a Phrygibus, eadem fuit cum Venere, Idem l. 2. c. 10. i. Diva, vide supra. k. *)epiponti/a, apud Hesychium et Phavorinum, dicta reperitur; prout denotabat Lunam Maris dominam. Eandem ob causam *limeni/a, quasi Portuna, apud Pausaniam: *pelagi/a, apud Artemidorum, l. 2. c. 35. *ponti/a, apud Phurnutum et Pausaniam, cognominara est. Eth hinc Isidem, quae eadem cum Luna, Aegyptii finxere [orig: finxŕre] navigie [orig: navigiŕ] vehi: Numinique Thebaeo, per quod Isis signata, sesostris navem cedrinam ac inauratam cubitorum 280. dedicasse [orig: dedicÔsse] legitur, apud Diodorum, l. 1. l. Frutis, vide supra. m. Hastata, Graece *eu(/xeios2, Cypriis dicta et cum hasta efficta est: cum qua proin eadem Iuno Curitis. Hesych. *)/egkeios2 *afrodi/th *kupri/ois2. n. Isis, apud Aegyptios, vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]: et hic [orig: hţc] paulo supra, in *)epiponti/a. c. *ltmeni/a, quasi Portuna, vide ibid. o. Mithra, vide ibi. p. *ou)rani/a, vide paulo supra, Caelestis. r. *pelagi/a, vide *)epiponti/a. s.. Phacetis, vide ibi. t.. Phoenicia, vide Byblia. u. Proserpina, dicta est Venus, quatenus Luna, uti generationi per se ita corruptioni ac interitui rerum per accidens, praeest. Voss. l. 2. c. 27. f. *ponti/a, vide *)epiponti/a. x. Tymborychos, vide supra. y. Venus, nomen Romanis diu ignotum, ab Hetruscis ad eos delatum videtur, qui id ab Oriente accepere [orig: accepŕre], Idem l. eod [orig: e˘d]. c. 27. Ex Dionysio, Antiq. l. 2. w. Virgo, Orientalibus dicta est Caelestis Venus, uti Latinis et Graecis Diana. aa. Viscata bb. Vitrix, vide infra Viere, etc. Vide eundem, l. 2. c. 84. et hic [orig: hţc] supra.

VENUS [2] vide supra Canis.

VENUS [3] Pyrenaea Strab. Plin. l. 2. c. 3. oppid. olim et promontor. Hispaniae citerioris in confinio Galliae Narbonensis, Cabo de Creuz vide Aphrodisium.

VENUSIA Ptolem. oppid. Apulorum Dauniorum, non procul a finibus Lucaniae, Episcopalis sub Archiepiscopo Acherontino. Venosa nunc, urbs Basilicatae ad radices Apennini, parva, cum titulo Principatus gentis Ludovisiae, 12. mill. pass. ab Acherontia in Boream, 45. a Bario in Occidentem, Compsam versus 25. Inter Neapolim ad Occasum, ac Tarentum in Eurum 75. mill. pass. utrinque. Horatii patria, qui ideo Venusius dictus est. Sic enim ipse, l. 2. Sat. 1. v. 35.

------ Sequor hunc, Lucanus, an Appulus; anceps
Nam Venusinus aratfinem sub utrumque colonus.

Straboni *ou)enousi/a. Plutarcho *benousi/a dicitur. nic. Lloydius.

VENUSTUS Consul, Sabini collega fuit, sub Gordiano III. cuius meminit Capitolinus in Vita huius, c. 23. ubi horum Consulatu, Duce Sabiniano [orig: Sabinian˘], irritam in Africa contra Imperatorem factionem esse refert. Item Procuratoris nomen, apud Treb. Pollionem in Claudio, c. 17. ubi Gallieni ad eum epistolam babes. Graece *)epafro/ditos2, quod cognomen (Formosum simul Felicemque denotans) quantopere ambierit Sulla, diximus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Alias uti dignitatem in virili, sic venustatem, in muliebri pulchritudine, commendat Cicero, de Officiis, l. 1. c. 36. Cum pulchritudinis duo genera sint, quorum in altero


image: s0725a

venustas sit, in altero dignitas: Venustatem muliebrem dicere debemus, dignitatem virilem: ad quem locum vide Barthium, Animadv. ad Statium, l. 6. Thebaid. v. 572.

VENUTIUS e Brigantum civitate, fidus diu et Romanis armis defensus, cum Cartismanduam Reginam matrimoio [orig: matrimoi˘] teneret, mox orto [orig: ort˘] dissidio [orig: dissidi˘] et statim bello [orig: bell˘], etiam adversus Romanos hostilia induit. Tacit. l. 12. Annal. c. 40: Venusius quoque scribit idem, l. 3. Hist. c. 45. Vide et Publius.

VEPICUS Silius, l. 8. v. 440.

Vepicus quondam nomen memorabile ab alto
Saturno, statuit genitor, quem carmine Circe
Exutum forma volitare per aethera iussit,
Et sparsit plumis croceum fugientis honorem.

Est autem Vepicus, Picus parvulus, ut Veiovis pro parvo Iove, et vestibulum, quod est stabulum parvum: nam stabulum quoque pro hominum statione ponitur, et Plautus stabularium pro caupone posuit. Nic. Lloydius.

VER Sacrum cuius apud Livium mentio frequens, Sisennae, apud Nonium; Religiosum, aliis exsecrandum, exponitur, atque apud Graecos (quibus i(ero\n e)/tos2, Sacer annus, dictum est) et Romanos, in usu fuit. Strabo, l. 5. *sabi+noi polu\n xro/non pro\s2 tou\s2 *)ombrikou\s2 polemou=ntes2, eu)/canto, kaqa/per tw=n *(ellh/nwn tine\s2, ta\ geunw/mena tw=| e)/tei tou/tw| kaqierw=sai. Ubi tw=| e)/ari quidam gratis reponunt; namque, cum vovebant, quidquid proximo [orig: proxim˘] vere nasceretur, unius anni fetus Deo sacrabatur. Hinc idem alibi diserte e)/tos2 i(ero\n, et clatius Dionysius Halicarn. *)arxaiol. l. 1. e)tei/ous2 gona\s2, annuos fetus, appellat. Et quidem de Graecis Solinus, c. 8. Catillus, inquit, Amphiarai filius, post prodigialem patris apud Thebas inter itum, Oeclei avi iussu, cum omni fetu Ver sacrum missus, tres liberos in Italia procreavit, ad quem locum Salmasium vide. Idem de Lacedaemoniis, quo [orig: qu˘] tempore urbem Heracliam condiderunt, factum esse, alibi legimus. De Romanis nota omnia. Sic et Sabini fetuntur vovisse, si res communis melioribus locis constitisset, se Ver sacrum facturos: quo [orig: qu˘] voto [orig: vot˘] damnati, fetum omnem dicuntur eius anni statim consecrasse [orig: consecrÔsse] etc. Fiebat nempe id rebus potissimum creperis: vovebanturque fetus eius anni omnes, cuncta scil. animalia, quae ab eo tempore, quo [orig: qu˘] incepisset, usque ad ver proximum nascerentur. Quia vero crudele visum, pueros puellasque innocentes interimere, in adultam aetatem perductos velabant atque extra fines eos exigebant. Unde Sacram, ex oppid. Reate orti, dicti sunt, quod in Vere sacro nati haberentur. Exstat vovendi Veris sacri formula haec apud Livium, l. 22. c. 10. Velitis iubeatisne hoc sic fieri. Si Res publica populi Romani Quiritium ad quinquennium proximum, sicuti mea, quae salva est, servata erit hisce duellis, quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi est, quaeque duella cum Gallis sunt; qui cis Alpes sunt; donum datum duit populus Romanus Quiritium, quod Ver attulerit, ex suillo, ovillo, caprino, bovillo grege, quaeque profana erunt, Iovi fieri, ex qua die Senatus populusque iusserit. Ubi videmus Iovi id Ver votum, hocque ad pecudes hic [orig: hţc] restrictum: Sed nec ad omnes, nam quae antea consecr atae fuissent, hoc [orig: h˘c] voto [orig: vot˘] non continebantur. Adde quod non quaevis aetas pecorum apta sacrificio, uti discimus ex Auctoribus variis, inprimis Varrone, de Re Rust. l. 2. c. 4. et Servio, ad l. 4. Aen. Hinc diem, ex quo oporteat facere, non relinquit arbitrio cuiusque, sed destinationi Senatus reservat. Nisi tamen eum diem intelligere malis, ex quo incipere debeat Ver sacrum: qui non definitus hic [orig: hţc], sed, l. 34. Ver sacrum videri pecus, quod natum esset inter Kal. Mart. et pridie Kal. Maias. Nonnumquam vero et pro victoriis obtentis, in grariarum actionem, Iovi votum hoc a Romanis factum, ut ex eodem alibi discas. Illi vero, qui sic e Patriis finibus emittebantur, ut posthac patria [orig: patriÔ] carituri, nisi aliam pararent, quae se reciperet, quidquid terrarum armis acquisivissent aut gratia [orig: gratiÔ], habebant vice patriae; crcditumque est, eis adesse Deum, cui dicabantur et supra humanam spem prosperare huiusmodi colonias, Dionys. Halicarn. l. 1. c. 16. ubi a multis tam Graecis, quam Batbaris, hunc morem receptum, addit. Vide quoque l. 2. sub initium. et hanc in rem plura, apud Victorium, Var. Lection. l. 35. c. 22. Pithoeum, Adversarior. l. 1. c. 6. Petr. Crinitum, de Honesta Discipl. l. 24. c. 8. Ioh. Frid. Gronov. Observation. l. 4. c. 14. Berneggerum, ad Iustin. l. 24. c. 4. Alios: uti de Vere, anni tempestatum principe, hic [orig: hţc] paslim, repraesentato in Circensibus, voce Factionis.

VERA oracula et sortes dicuntur Iul. Capitolino in Opilio Macrino, c. 3. Vates Caelestis, apud Carthaginem, quae Deo [orig: De˘] repleta solebat vera canere. Edita ab iis, quos Sueton. Veraculos appellat, Vitellio [orig: Vitelli˘], c. 14. Nullis tamen infensior, quam Veraculis (seu Vericolis) et Mathematicis, ut quisque deferretur, inauditum capite puniebat, ad quem l. Casaubonum vide. Aliter Veratores, i. e. Vates et Harioli, coeterique Divini: qui verabant, i. e. vera canebant. Apud veterem Poetam, Satin' vates verant aetate in agunda. Unde veratura, in antiqq. Burgundionum Legg. pro divinatione, quam edunt Harioli et Sortilegi de rebus, quas quisque perdidit, quo [orig: qu˘] loco [orig: loc˘] et penes quem inveniendae sint. Tit. 16. Si vero regius exstiterit, et veraturas acceperit, et is qui iudicat, invenire non potuerit, furtum, quod se perdere mentiebatur, dissolvat in simplum. Ubi tamen veratura pretium potius est, et merces, quae pro divinatione Hariolo datur, quam ipsa divinatio, Salmasio ad Capitolini loc. cit. Germanis hodieque verare, est wahrsagen, Graec. a)lhqeu/ein. Sed et priscis Latinis verus color, de rubro et coccineo, uti a)lhqino\s2 Graecis: unde verantia, et recentiori aevo [orig: aev˘] varantia, hodie garantia, rubia dicitur, quae vero [orig: ver˘] colore tingit, hincque e)ruqro/danon Graecis appellata est. Vide eundem, Exercit. Plinian. ad Solin. p. 1152. et supra, ubi de Cocco, Purpura, Radicula, Rubia etc. nec non infra, voce Verum, it. ubi de Verbo veritatis.

VERA CRUX VERA CRUZ, oppid. novae Hispaniae in


page 599, image: s0725b

America Septentrionali, in Tlascala provinc. cum portu, in ora Sinus Mexicani. Ei adiacet Arx S. Ioannis de Ulva, triangularis et munita, in Insula parva, ad tutelam portus, cum valido praesidio Hispanico, 80. leuc. a Mexico in Ortum et fere 70. a mari Australi in Boream.

VERACE nomen illustris in Gallia Familiae, quae Budaeae stirpis ramus est, de qua vide supra, voce Budaeus.

VERAGRANI vel VEREGRANI, populi Piceni, Plin. l. 3. c. 20. quorum oppidum Monte Fano, F: Pamphilo, inter Auximum ad Arctos 5. et Traianam oppidum ad Austrum 7. mill pass. Vel Monte Granario, castrum proximum.

VERAGRI populi Galliae Narbonensis primo omnium Caesari, inter Gallos, memorantur, l. 3. Comm. de bello Gall. c. 1. 2. qui Nantuates, Veragros, Sedunosque a finibus Allobrogum et lacu Lemano ac flumine Rhodano, ad summas Alpes, pertinere scribit. In inscript. e tropaeo Alpium prolata apud Plin. l. 3. c. 20. Nantuates, Seduni, Veragri, Salassi ordine recensentur. Strab. illos cum Nantuatibus coniungit, prope Lemanum lacum, et inter Alpinas gentes collocat, l. 4. Dio, l. 30. Caesarem sequitur. Ferrario inter Allobroges ad Occasum et Sedunos ad Ortum apud Rhodanum fluv. Baudrando fuere [orig: fuŕre] populi Galiiae Lugdunensis iuxta Rhodanum, ubi nunc Valesia inferior, a Caballico tractu in Ortum tautisper dissita. De iis Simlerus: Post Sedunos Veragri imam vallem habitant, a Morsia flumine, ad fauces usque, qua [orig: quÔ] Rhodanus egreditur, German. Underwallisser. Marlianus, inter montes S: Bernardi et Spligam illos locat. Horum loca celebriora et antiquiora Tarnadas, olim Agaunum monasterio [orig: monasteri˘] nobile, gentis caput, secundum Volaterranum, l. 3. Marlianum in Caes. etc. hodie S. Mauritii S. Moritz, 12. mill. pass. ab Octoduro, et Octodurum, quod hodie Martiniacum, vulgo Martinach in Wallis, Gall. Martigny, ad Dransae et Rhodani confluentes, caput Vallensium, secundum Guillimannum et Episcopatus sedes. Hoc vicus primum, dein civitas fuit, duas in partes Dransa [orig: DransÔ] fluv. divisa, teste Caesare, loc. cit. tandem Episcopalis facta, in provincia Alpium Graiarum et Penninarum, post Civitat. Centronum Darantasiam seu Metropolim, secunda, ad Penninas pertinens. Eius Episcopus Theodorus interfuit Concilio Aquileiensi, sub Gratiano, Valentiniano et Theodosio Imperatoribus habito: Constantius Synodo Epaonensi, Rufus Conciliis Aurelianensibus, 4. et 5. et Arvernensi secundo, etc. sed postea Sedunos sedes Episcopi translata est: unde Concilio Matisconensi secundo, interfuit Heliodorus Episcopus a Sedunis, A. C. 595. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. Ioh. Bapt. Plantinum, qui varias his in locis inscriptiones et antiqui aevi monumenta, eruit, in Helv. nov. antiq. Simlerum de Vallesia, etc. Hodie populi hi, post diuturna cum Sedunis et Viberis bella, ante ann. circiter 200. ab iis victi, eorum imperio subsunt: Arces illorum munitae omnes, numero [orig: numer˘] sexdecim, a victoribus destructae sunt A. C. 1475. solo [orig: sol˘] Agauno [orig: Agaun˘] excepto [orig: except˘], quas restaurare neutiquam licet. Ab his Praefectos, qui ius dicant et Rem publ. administrent, accipiunt. Iidem. Horum oppid. Octadorus Caesari, loc. cit. nunc Martenach dicitur, Nic. Lloydius.

VERAGUA provinc. Novae Hispaniae cum titulo Ducatus gentis Columbae. Inter mare Boreale et Austrinum, in ipso limite Terrae firmae; sub Praefectura Guatimalae. Eius urbes, Conceptio, caput provinc. Trinitas, et S. Fides. Sub Hispanis. Nomen itidem Familiae illustris, in Hispania, cuiex Portugallica stirpe origo est. In hac enim cum tres sint Familiae praecipuae, quae ex naturalibus Regum liberis prodiere [orig: prodiŕre], in media, quae Bragantina est, Alvarus fil. medius Ferdinandi I. Ducis Bragantini, Dn. de Ferreira, numerosae posteritatis sator, inter alios, Duces quoque de Veragua, ex Comitibus de Gelves, dedit, ad quos Familiae Columbiae successio delapsa, cum titulo Marchion. de Iamaica, ut videre est supra, voce Columbus. Vide quoque Phil. Iac. Spenerum, Arte Heraldica [orig: HeraldicÔ], Tom. II. ubi de Insignibus eorum.

VERANIA uxor Pisonis Liciniani, a Galba Imperatore adoptati. Tacit. l. 1. Hist. c. 47.

VERANIUS legatus in Britannia, Didii Galli successor sub Nerone, mortuus ibidem: magna [orig: magnÔ], dum vixit, severitatis fama [orig: famÔ], supremis testamenti verbis ambitionis manifestus: quippe, multa [orig: multÔ] in Neronem adulatione, addidit, subiecturum ei provinciam fuisse, si biennio [orig: bienni˘] proximo [orig: proxim˘] vixisset. Tacit. l. 14. Annal. c. 29. Agricol. c. 14. Vide et Quintus.

VERANUS Obeliscus, vide Obeliscus.

VERA-PAX vulgo VERAPAZ, provinc. novae Hispaniae in praefectura Guatimalae, prope oram maris Borealis et intimum recessum Sinus Hondurae; inter Iucataniam ad Arctos, Honduras ad Ortum, Guatimalam ad Meridiem, et Chiapam ad Occasum. Eius oppidum praecipuum Vera Pax, vulgo Verapax, sub Hispanis.

VERARDUS Carolus, vide Carolus.

VERAX Civilis e sorore nepos. Tacit. l. 5. Hist. c. 10.

VERBA tum ore, tum manibus expediuntur. Et quidem prius rite ut fieret, in infantia statim adhibitus est apud Veteres primus vocis Enodator, ut Tertullianus vocat, de Pallio, c. 5. qui, quomodo singula quaeque verba, qua [orig: quÔ] voce, quo [orig: qu˘] motu oris essent pronuntianda, praecipiebat: quod qua [orig: quÔ] methodo [orig: method˘] factum, docet Quintilian. l. 1. c. 2. et Martianus Capella, de Grammat. Accedebat Phonascus, quibus ii insuper operam dabant, qui Caores Tragici, aut Comoedi, seu Oratores etiam vellent esse. Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘] ore satis formato [orig: format˘], et facultate dicendi in Rhetorum Scholis cum tempore acquisita [orig: acquisitÔ], verba publice facturi procedebant in medium, uti hic [orig: hţc] passim videre est. Sed et verba manibus expediebant Pantomimi. Cyprian. l. de Spectac. de Pantomimo; Homo fractus omnibus membris, et vir ultra muliebrem mollitiem dissolutus, cui ars sit verba manibus expedire. Cuiusmodi saltationis, quae manibus loquebatur et gestibus omnia effingebat atque imitabatur


page 600, image: s0726a

tam dextre, ut populus hinc facile cognoscere posset fabulae argumentum, vestigia, iam Heroicis temporibus occurrunt. Telestem certe, quo [orig: qu˘] saltatore utebatur Aeschylus in tragoediis, adeo bonum eius rei fuisse artificem, ut, cum tou\s2 e(pta\ e)pi\ *qh/bas2 desaltaret, omnia, quae illic agebantur, gestibus peregerit, et oculis spectatorum subiecerit, discimus ex Athenaeo. Postmodum vero Artem hanc exquisitius excoluerunt, et, a Tragoedia, Comoedia ac Satyra separatam, seorsim in Orchestra exhibuerunt, celebres illi sub Augusto *xeirono/moi, seu Pantomimi, Pylades et Bathyllus, teste Zosimo [orig: Zosim˘]. Qua de re vide Salmas. ad Carinum Vopisci, c. 19. et hic [orig: hţc] passim, ubi de Chironomis et Pantominis, ac in specie, ubi de Bathyllo et Pylade. Coeterum Verba festa, apud Capitolin. quae dici consueverint, diximus supra. Verba nupta, apud Festum, eadem quae Verba obscena Varroni apud Marcellum; praetextata, apud Sueton. Vesp. c. 22. Veneris vocabula, eidem Varroni: impudica sunt, quae Sponsae occini solebant, apud Romanos, uti vidimus, ubi de Fescenninis, ac Nuptiis. A quibus, ne quidem in vita communi, abstinuisse Vespasianum, notat Auctor modo laudatus. Quanto [orig: Quant˘] melius Comnenus Imperator Constantinopolitanus, verba inania ac obscena, e conviviis totoque palatio, exulare iussit, dicto [orig: dict˘] Christi, Matth. c. 12. v. 36. de quolibet verbo otioso rationem olim reddendam esse, monentis, permotus, uti refert Nicetas Choniates etc. Plura vero hic [orig: hţc] passim, inprimis voce Vox.

VERBANUS lacus Galliae Cisalpinae Ticinum Alpibus defluentem per 30. mill. pass. accipiens et eundem in Padum transmittens. Hodie Lago Maggiore dicitur. Longus est 40. milliar. nullibi supra 5. aut 6. latus, a Lario 24. recedens, eo [orig: ] minor. Abest a Novaria 17. mill. pass: a Medilano 36. Oppida habet adsita, Angleriam, in adversa ripa Atonam cum arce, intra Palantiam, Canobium, Locarnum et Sextum ad egressum Ticini, (cum aliis pagis) pleraque familiae Bortomeae, cuius ditio longe lateque introrsum patet. In eo insula est eiusdem familiae, malis consita medicis, mill. pass. a Palantia, cum Alcinoi deliciis conferenda. De eo Itiner. l. 4.

Stagnaque Verbanis summas ostendit et Alpes.

Vide Ioh. Bapt. Plantinum, Helv. Ant. et Nov.

VERBENA quasi Herbena, i. e. Veneris vena, denotabat apud Veteres omnem herbam frondemque, qua [orig: quÔ] Arae coronabantur, Francisc. Gouldm. Giction. Lat. Angl. Iul. vero Caesar Scaliger, Poetices l. 1. c. 21. ubi de Ara Apollini in Comaediis statui solita, sic: Propriae, inquit, ac verae arae, dextra Baccho in Tragoedia; Apollini in Comoedia; sinistra ei vel Deo vel Divo vel Heroivel Civi, evi fiebant Ludi, aut Iusta, aut Parentalia. Unde etiam *kumai/ou *)apo/llwnos2 faciunt mentionem, quem celebrabant panegyri Naucriatae omnes, Prytaneum ingredientes, candidis induti vestibus, quas idcirco Prytanicas appellabant. In iis aris Verbenae imponebantur Apollini, ut est in Andria Terentiana, hederae Baccho. Eadem [orig: EÔdem] Iovis templum lustrabatur, et pavimentnm verrebatur ac mensa, unde et a verrendo quibusdam nomen accepisse videtur: Templa quoque ac vias certis diebus illa [orig: illÔ] ornabant, qui hinc Verbenalia dicti. Sacrificantes porro eas adolebant. Virg. Eclog. 8. v. 65.

Verbenasque adole pinguis. ----------

Ubi Schol. Sic vocat virgulta religioni apta: Nam non tantum herbam certam significat, sed omnem frondem et ramum, qui facile concipit ignem. Manu tenebant. Vide supra Omanus: Et capita iis cingebant, Idem, l. 12. Aen. v. 120. ubi de Fecialibus sermo est,

Velati lino [orig: lin˘] et Verbena [orig: VerbenÔ] tempora cincti.

In quae verba iterum Vir doctus, inquit, sacra [orig: sacrÔ], sagmine proprie: onamque ex Capitolii sacro loco poscebant sagmina Fecialis et Pater Patratus, bella indicturi vel foedus inituri, Liv. l. 1. c. 24. Abusive tamen Verbenas iam vocamus omnes frondes sacratas, ut est laurus, oliva, myrtus etc. Plinius sic de hac re, l. 22. c. 2. Sagmina in remediis publicis fuere [orig: fuŕre], et in sacris legationibusque verbenae. Certe utroque [orig: utr˘que] nomine idem significatur, hoc est, gramen, ex arce cum terra evulsum: ac semper et legati, cum ad hostes clarigatumque mitterentur --- unus utique Verbenarius vocabatur. Vide Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 5. c. 3. ubi de Romanorum more foedera percuriendi, agens, Senatus --- Consultum in haec verba fieri consuevisse, ait, ut privas verbenas privosque lapides Praetorem poscerent: qui verbenam ex arce et sagmina ac lapidem silicem ex templo Iovis Feretrii daret, Faecialesque en secum ferrent, et quae seqq. Similiter Patrem Patratum, verbena [orig: verbenÔ] caput capillosque tangendo, faciebat Faecialis, uti videre est apud Polydorum, de Rerum Inv. l. 4. c. 14. Atque sic caput inter iurandum tangebatur, Liv. Dec. 1. l. 1. Sed et in Nuptiis verbenae locus. Moris enim fuisse, ut nova Nupta verbenis a se lectis coronam componeret, eamque sub amiculo ferret, sunt qui tradant, quo de ritu Car. Paschalius, Coronar. l. 2. c. 17. qui etiam de prisco more sacrificantium istiusmodi serto [orig: sert˘] caput cingendi, varia habet, l. 4. c. 19. Nec omittendum, in Serapidis templo, verbenas quoque, coronas et panificia, memorari Suetonio, in Vesp. c. 7. ubi cum is in Aegypto esset, ac de firmitate Imperii capturus auspicium aedem Serapidis solus intrasset [orig: intrÔsset], propitiatoque [orig: propitiat˘que] Deo [orig: De˘] tandem se convertisset, haec tria praedicta a Basilide liberto oblata fuisse, pro more, refert. Ex iisdem struppos, qui pro Deorum capitibus ponebantur, factitatos diximus supra voce Pulvinar.

VERBERA multiplicis generis, ususque. In Scholis verbere monita iuventus, sapere discit: de cuiusmodi Verberibus Scholasticis Ausonius; Gratiani Imp. Praeceptor, Ep. 4.

Ausonius; cuius ferulam nunc sceptra verentur.


image: s0726b

Item Protrept. ad Nepotem, Eidyll. 4. v. 24.

Tu quoque ne metuas, quamvis schola verbere multo
Increpet, et truculenta senex gerat ora Magister.

v. 27.

-------- nec te clamor plagaque sonantes,
Nec matutinis agitet formido sub horis.
Quod sceptrum vibrat ferulae, quod multa supellex
Virgea, quod fallax scuticam praetexat aluta.

Vide supra, voce Ferula. At in Christianorum pueris, persecutione Gentilium graslante, verbera ad necem usque ingeminata, uti de Romano Prudentius docet, v. 696.

Vix haec profatus pusionem praecipit,
Sublime tollant, et manu pulsent nates.
Mox et remota [orig: remotÔ] veste virgis verberent,
Tenerumque duris ictibus tergum secent,
Plus unde lactis, quam cruoris defluat.

Vide quoque supra in Catomo levari. In adultis vero, Verberae apud Romanos, in condemnatis mortem communiter praecesserunt. Liv. l. 33. c. 36. ubi de Servis coniuratis, Multi occisi, multi capti, alii verberati crucibus affixi. Cius moris retinens Alexander, apud Curtium, l. 7. c. 11. eos, qui Petram obstinate defenderant, Omnes verberibus affectos, sub ipsis radicibus Peterae, crucibus iussit affigi. Iudaeiquoque apud Iosephum, Excid. l. 5. c. 32. mastigou/menoi kai\ probasanico/menoi tou= sqana/tou pa=san ai)ki/an, a)nestaurou=nto, Flagellati et praecruciati ante mortem omne genus verberibus crucifigebantur. Quod Philo quoque narrat de Iudaeis Alexandriae, a Flacco, in crucem actis. Imo et horrendum carmen diserte canebat, Verbera intra, aut extra pomoerium: et tum succinebat, Arbori infelici suspendito. Factum autem id temporibus antiquis, postea mutavit. Neque vero neci tantum praevia Verberatio erat, sed et in metallum damnationem aliamque insuper poenam praecedebat, imo et per se poena erat, virgis enim ad necem caesi, in Hist. Rom. non raro occuerunt: qua de re docte Petrus Faber in Semestribus, l. 2. c. 10. At sequenti aevo [orig: aev˘], non solum civis Romanus; ex legibus Porcia et Valeria, nec morti tradi nec caedi omnino, adversus provocationem ad Populum, debebat, sed tandem etiam nec hostis nec alius Verberibus solum necabatur. Interim et Flagellationis et Fustigationis, (utroque [orig: utr˘que] enim modo [orig: mod˘] infligebantur Verbera ) castigationem in usu Romanis mansisse, ex Digestis liquet Historiisque: ita tamen, ut servus flagellis, liber fustibus seu virgis caedendus esset, ut non semel in Digestis docetur, optimeque explicatur a Barn. Brislonio, Select. ex iure civ. Antiq. l. 3. c. 9. Quod tamen, ut fieri in huiusmodi rebus amat, haud perpetuo eodem [orig: e˘dem] se habuit modo [orig: mod˘]. Ex more hoc Romano, quo [orig: qu˘] in non cives Romanos animadverti volebant more Maiorum, i. e. ita ut capitaliter puniendi primo caederentur; non Iudaei solum praedicti, et Antigonus Hasmonaeorum Rex Iudaeae ultimus in Herodis gratiam, ab Antonio, Antiochiae flagris primum caesus, et dein securi percussus est, Ioseph: l. 15. Iud. Ant. c. 1. Plut. in Antonio, sed et inde orta est D. N. IESU CHRISTI flagellatio, a Pilato, Praeside Romano eum iam crucifixuro, non a Iudaeis, ex iure suo, licet Hierosolymis; illata, Matthaei c. 27. v. 26. Marci c. 15. v. 15. Nempe, ut pro damnato habitus flagellabatur, quod plane contra morem Iudaicum, ut videbimus infra, sed Romano satis consonum. Licet enim Pilatus SERVATOREM castigare vellet Lucae c. 23. v. 22. (flagellatione, ut videtur) nec morti tradere, uti ex more Romano Praesidibus licuit: tamen, cum aliter Iudaeis satisfieri nequiret, poenam utramque coniunxit. Fustigationi autem illi subici solebant, idque ex Rescriptis saepe rincipalibus, non omnes, sed liberi homines tantum, qui tenuiores essent, non qui honestiores; extra causam Maiestatis, ut etiam in Basilica, seu iura Caesarea Graecanica receptum est, Tom. 7. l. 60. iti. 51. ž. 28. et ibid. Scholia Graec. Sed de Fustigatione infra, in voce Virga plura addentur. Apud Christianos utriusque, tum Fustigationis tum Flagellationis, usus forensis, extra causas aliquot atroces et homines vilissimos, diu abhinc evanuisse videtur. Vide. Iul. Clarum, Sent. l. 5. Quaest. 70. et ibi Dan. Baiardum. Certe apud Graecos veteres adeo infamis non habebatur Verberum poena, quin caesus, quasi crimen omnino inde, quantum ad Famam, satis expiasset [orig: expiÔsset], existimationi pristinae restitueretur. Qua de re non dubitabatur inter hospietem Atheniensem, Cliniam Cretensem, et Megillum Laconem, dum Rei publ. suae Magneticae leges condituri erant: Et reperimus, tam civibus, quam peregrinis, ac servis Verbera, velut mulctas alias civiles, saepius ab ipsis fuisse praescripta, Plato, de LL. l. 8. 9. 11. Etiam Lichas, Arcesilai filius, Lacon, ob moris certaminis publici apicem violalatum u(po tw=n r(abdou/xwn plaga\s2 e)/laben, a Lictoribus virgis caesus est; Vir, qui gloriosIus illic certaverat, et postea in Legationem a Lacedaemonis ad Argivos fuit electus, apud Thucyd. Histor. l. 5. Memoratque Athenaeus, l. 4. Coquum in Lyceo, quia salsamentum aliud, loco [orig: loc˘] alterius; praepararat [orig: praeparÔrat], mastigwqhn=ai. Quinetiam Lachedaemoniis in more erat, semel quotannis, pueros etiam nobiliores, astantibus acriterque hortantibus Parentibus; ad aram Dianae Orthiae flagris toto [orig: tot˘] die caedi: quod pro imagine etiam poenae nonnullis sumptum, eorum scil. qui ex ritu caseum ab ara rapientes deprehensi essent. Vide Xenoph. de Republ. Lacedaem. Plut. in Aristide et Institutis Lacon. Lucianum, de Gymnas. Alios, quos diligenter congessit Nic. Cragius, de Republ. Lacedaemon. l. 3. Tab. 9. Instituto 8. ut et supra aliquid voce Bomonicae. Sed et Muhammedanis, sine servorum et liberorum discrimine aliquo, Verberum disciplina et vetus est et hucusque duravit. Sic Verbera centum omni adulteranti: Octuaginta inebriato, irrogari legas, in Alcorano et


image: s0727a

Doctr. Mahomedis. p. 191. Rasiidus item avus Abulabbae Almamonis Caliphae 28. puellam, eo quod cantus eius Almamoni displicuerat, quadraginta Verberibus caedi iussit, apud Elmacinum, Histor. Saracenic. l. 2. Etiam apud Sinenses, frequentissimo in usu fertur esse forensis fustigatio, in tribunalibus Mandarinorum, ubi perpetuo adstant lictores fustibus instructi, qui exsequantur ilico sententiam, uti discimus ex Alvaro Semedo Lusitano, Histor. Monarchiae Sinensis: ut de aliarum Gentium moribus nil addam. Transeo ad Hebraeorum Rem publ. optime constitutam, in qua Verbera quoque irrogabantur a Trium viris, ad quos capitales causae, (a Synedriis solum Vigintitrium viralibus et Magno seu Septuaginta unius vitali iudicari solitae) non spectabant. Et quidem, sicut in Iudicium capitale, ita in illud, quo [orig: qu˘] Verberibus crimen luendum erat, nemo deducebatur, nec facinori poena alias debita [orig: debitÔ] afficiebatur, citra [gap: Hebrew word(s)] Pramonitionem, qua [orig: quÔ] innuebant, reum, hoc [orig: h˘c] nomine, in ius vocatum, non condemnandum, nisi de Lege ipsa, in quam peccaverat, ante fuisset praemonitus. Erat autem formula praemonitionis huiusmodi; Dicendum erat facinus patraturo, Abstine, quoniam transgressio est hoc, cuius nomine sententiae Synedrii obnoxius eris capitali, aut Verberum seu flagellationis poenae. Cui si non pareret, poenam sentiebat. Describitur illa diserte Deuter. c. 25. v. 1. Si lis fuerit inter homines, accedent ad Iudicium, et iudicent eos iustifuentque iustum, impium vero condemnent. Et si fuerit [gap: Hebrew word(s)] filius Verberationis, dejiciat eum Judex, et caedat eum coram se, juxta impietatem eius, secundum numerum. Quadraginta (plagis) verberet eum et non addat, ne forte, si addiderit verberare eum, ultra verberationem illam magnam, contemptibilis fiat frater tuus in oculis tuis. E qua lege in fligebant Reo Verbera, non solum Synedri Maiores, sed etiam Trium virales, ut dictum, ita tamen ut temporibus recentioribus, non alii Trium viri, quam qui ordinati essent seu manuum im positione creati, hanc rite poenam irrogarent. Quod hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] fiebat: Manibus verberandi columnae hinc inde alligatis, Lictor nudum eum pectore tenus reddebat. Post eum lapis positus erat, cui insistebat mivister, habens in manu sua lorum taurinum, quo [orig: qu˘] caedebat inclinantem eum et in ventre et in tergo, idque semper coram Iudicibus: Quod dum fiebat, Iudicum praecipuus, ut praeco clamabat, Si non observaveris, ut omnia sacias verba Legis huius etc. Omnino mirabiles efficiet Dominus plagas tuas et plagas seminis tui etc. ex Deuteron. c. 28. v. 58. Et addens, Quapropter observabitis verba foederis huius etc. ex c. seq. v. 9. tandem adiciebat, Ipse autem misericors expiabit iniquitatem, em Psalmo 78. v. 38. quae et iterabat, si ante Verberum numerum finiisser. Quod si inter caedendum Reus moreretur, nihili erar. Ne verolegem, de non adiciendis numero quadragenario plagis, forsan transgrederentur, excedi nolebant triginta novem, licet reus, sive robustissimus sive pertinacissimus esset. Unde Iosephus, plagas ex Lege infligendas, vocat mia=| leipousas2 tessara/konta, una [orig: unÔ] minus quadraginta, Iud. Ant. l. 4. c. 8. et S. Paulus, a Iudaeis, inquit 2. Corinth. c. 11. v. 24. penta/kis2 tessara/konta para\ mi/an e)/labon, Quinquies quadraginta una [orig: unÔ] minus accepi. Vide quoque Buxtorffium, Epist. Dedicat. ad Abbreviaturas Rabbin. Sed numerus, pro reatus et personae conditione, etiam minor erat, ac pro Synedrii libitu varius: Atque ita ut ex sententia statim exsequenda praestitui solitus excedi non deberet, licet debilitate Rei, inter flagellandum, perspecta [orig: perspectÔ], recte minui posser. At vero, si quis poenam hanc bis simul mereretur, quadraginta interdum excedebant, usque ad numerum aliquem intra 79. aut, prout lubebat, tempora verberationibus singula adsignabant. Quod si autem alligatus se solveret, fugererque, reducendus non erat etc. Sic poena [orig: poenÔ] affectus, statui priori in integrum restituebatur, nec crimen commissum ei poterat exprobrari: Imo et Pontifex Max. licet a Triumviris, aliisve Synedriis rite verberatus, [gap: Hebrew word(s)] restituebatur in Majestatem suam; nedum Sacerdotes reliqui. In Consessus tamen seu Synedrii Principe hoc ita temperabatur, ut ille sic verberatus non restitueretur in Praefecturam suam. Crimen, quod Verberum poenam merebatur, violatio erat Praecepti negativi: quae quot modis contigerit, exhibet prolixe Seldenus: ubi, qui negativum aliquod violarent praeceptum, cuius poena [gap: Hebrew] seu Excisio divinitus exspectanda esset, nec debita ei in Synedrio aliquo poena capitalis haberetur, XXI. qui vero praeter hosce, iuxta Legem, praeceptorum Negativorum violationis nomine, quibus nec excisio nec capitalis poena forensis contineretur, verberandi erant, CLXVIII. recenset, l. 2. de Synedriis Veter. Heber. c. 13. E quibus pater Verberum poenam, apud Hebraeos, nec capitalem, nec ignominiosam fuisse, eique non viliores tantum e Populo, sed et Principes Synedrii M. Pontifices Manimos, Reges ipsos, subiacuisse: Sed et eadem apud reliquos quoque Orientales admodum erat frequens. Aliter autem Occidentaliores saeculorum recentiorum de illa statuerunt, etiam mortem huic, ignominiae causa [orig: causÔ], plerumque praeferendo, ut ex parte supra visum. Adde, si lubet, Iustum Lipsium, de Cruce, l. 2. c. 2. 3. 4. et quia Verber, vel flagellis vel fustibus seu virgis infligebantur, vide quoque in his vocibus, uti de Verberum, in Sacris Gentilium, usu, ubi de Lupercis, nec non, voce Thyrsus: de barbaro vero Moscorum more, ubi, inter maritalis fidei ac amoris pignora, Verbera habent uxores, non aliunde coniugalis benevolentiae certius augurium capientes, vide Barclaii Euphormionem, et plura apud Guagnium, Descr. Moscoviae c. 4.

VERBERANDI contra Ventum ritus medio [orig: medi˘] aevo [orig: aev˘] usitatus, indigitatur Speculo Saxonico, l. 1. artic. 63. ž. 7. Actor in circulum prior veniat, et si reus venire protraxerit, Iudex debet eum tribus vicibus per praeconem de domo --- evocare: quod si intertia vocatione non venerit, actor surgendo se debet duello praesentare, et verberando contra ventum, eum superabit in querela, contra eum proposita, ac Iudex eum, tamquam duello [orig: duell˘] esset superatus, condemnabit. Ubi alios habere, et bis percutiat seu feriat contra ventum et tertio figat in terram et sup. monet Car. du Fresne, in Glossar. Agitur


page 601, image: s0727b

scilicet hic [orig: hţc] de more controversias per duellum decidendi tum frequentissimo [orig: frequentissim˘]: quo [orig: qu˘], qui in campum monomachia [orig: monomachiÔ] a Iudice indicta [orig: indictÔ] dimicaturus descendebat, adversario [orig: adversari˘] non veniente, gladium tamquam pugnaturus vibrando aerem percutiebat, quod verberare contra ventum dicebant, victorque a Iudice ponuntiabatur. Aliud est, a)era de/rein; aerem verberare, 1. Corinth. c. 9. v. 29. de quo, utpete ex veter. Lucta desumpto, diximus supra.

VERBERIUS Petrus, vide Petrus.

VERBERUM inflictio seu Festigatio, poena est in Ecclesia Romana, ubi Inquisitio viget, qua [orig: quÔ] rei ad ictus flagellorum aut virgarum condemnantur. Et quidem, si viri sint Religiosi, virgis in suo Monasterio ab aliis Religiosis, praesente Notario [orig: Notari˘] S. Officii (ut vocant) caeduntut. Cuiusm odi supplicium, Paramo [orig: Param˘] teste, Laurentius Valla luit, qui haereseos damnatus Neapoli, Regis beveficio [orig: bevefici˘], ignis quidem supplicio exemptus est, sed ea [orig: ] conditione, ut publice ab eo prolata, cum revocasset [orig: revocÔsset], et damnasset [orig: damnÔsset], scopis crimen lueret. Itaque in Praedicatorum coenobio manibus revinctis per claustra ductus, et spatulas et tergum religiosis viris caedenda scopis praebuit. Phil. a Limborch. Histor. Inquisit. l. 4. c. 32.

VERBIGENUS [1] pagus Helvetiorum inter Celtas. Caesat, l. 1. Comm. c. 27. Orbe hodie dicitur: Ferrarius. Ubi Verbigeni populi. Dicitur et Urbigenus, vide ibi. Erat inter Iuram montem, Lemanum lacum et Aventicum, ubi hodie Principatus Neocomensis, pagus Friburgensis et ditio Romani pagi Bernensis. Baudrand. Vide quoque Rhenanum Rer. Germ. l. 3. et Notas ad eum Ottonis ICti.

VERBIGENUS [2] melius Urba, vide ibi.

VERBINUM Antonin. oppid. Galliae Belgicae in Picardia in finibus Laudunensium, hodie Vervins, in Tirascia tractu, pace inter Gallae et Hispaniae Reges A. C. 1598. celebre. Vix 4. leuc. a limite Campaniae in Occasum. Medium inter Capellam arcem ad Boream, et Marlam ad Meridiem 4. leuc. 16. a Remis in Arctos, 7. a fontibus Aesiae in Africum.

in VERBO veritatis iurare solebant olim Ecclesiastici viri, quibus super Sacra seu corporaliter iutare prohibitum, Synodo [orig: Synod˘] Meldensi: quod verbum Sacerdotum, in veter. Charta dicitur, apud Car. du Fresne. Idque manu ad pectus apposita [orig: appositÔ], uti de Electoribus Ecclesiasticis legimus in Bulla Aur. Car. IV. Imperatoris, c. 2. Principes Electores Ecclesiastici coram Euangelio B. Ioannis, in principio erat verbum: quod illic ante ipsos poni debebit, manus suas pectori cumreverentia supponant: saeculares vero [orig: ver˘] Principes Electores dictum Euangelium corporaliter manibus suis tangant etc. Uti iurare non coactos Flamines Diales, sed verbo illorum, quasi fallere nescio, fidem habitam, docet Gellius, l. 10. c. 15. Alios tamen, maxime Principes viros, eadem [orig: eÔdem] Sacramenti formula [orig: formulÔ] usos esse, discimus ex Matthaeo Paris. A. C. 1252. ubi Henricum III. Angliae Regem peregrinationem in Terram S. initurum se pollicitum esse cum Sacramento more Sacerdotum adhibito ait, ritumque describit pluribus. Sic Verbo [orig: Verb˘] veritatis dixisse rem controversam, quendam Comitem Gelrum, it. Comitem Clivensem, atque sic, velut iuramento [orig: iurament˘] praestito [orig: praestit˘], liti finem impositam, docet idem Car, du Fresne ex Friderico Sandio, in Consuetudd. Feudal. Gelriae, p. 433.

VERBUM Cato factum est, Ioh. c. 1. v. 14. Filius scil. Dei, Verbum, u(postatiko\n, substantiale, Patris, humanam sibi iunxit natutam, ut in illa pati, et proprio [orig: propri˘] suo [orig: su˘] sanguine Ecclesiam sibi a Patre datam redimere posset. De quo adorando Salutis nostrae mysterio Maxentius, Dissertatiuncula [orig: DissertatiunculÔ] de ratione adunationis Verbi Dri ad propriam carnem, naturalem, non socialem adunationem sive unitionem in Christo rectissime dici: et prolixius in Profess. sua de Christo, Has igitur, ait. duas naturas Dei Verbi Domini nostri Iesu Christi --- naturaliter sive substantialier --- credimus et confitemur unitas, eo quod natura invilabilis Dei Verbi naturae est unita passibili --- -- Athanasio [orig: Athanasi˘] dicente, Verbum caro, non caro Verbum factum est. Verbum autem caro factum dicitur quia Verbi facta est caro et non alicuius hominis, hoc est, Deus homo faclus est. Vide Io. Forbesium, Instruction Historico-Theolog. l. 3. c. 21. ž. 21. ubi de locutionibus, in duabus et ex duabus naturis; uti de Haereticorum, circa mysterium hoc imperscrutabile, erroribus, supra voce Alogi, item Christomachi. Huius Verbi notitiam an traditione aliqua [orig: aliquÔ] acceperint olim Gentiles, an Verbum hoc Substantiale, Verbum Dei invisibile Ostani, Stoicis Faciens rerum Principium, Babyloniis Causa causarum, Aristoteli Procreans dictum sit: an Verbum Heracliti ac Platonis, secunda sit SS. Trinitatis Persona, disquirit Tob. Pfannerus pluribus, System. Theol. Gentil. pur. passim. Hoc certtum, Verbo [orig: Verb˘] mundum confectum Gentilium agnovere [orig: agnovŕre] non pauci, sive illud de Filio Dei intellexerint sive de sermone, quo [orig: qu˘] omnia fieri iussit simul effecitque Deus: seu proforiko\s2 seu e)n dia/qetos2 is vocandus sit, cum ita dixerit Deus, non ut per vocis organa quidem sonus exiret, nec ut linguae motus caeleste formaret alloquium atque aerem istum quidam verborum strepitus verberaret; sed ut voluntatis suae cognitionem proderet operationis effectu, ut Ambrosius loquitur, Hexaem [orig: Hexaŕm]. l. 1. c. 9. Hinc Orpheus in Iuramentis,

Orationem te Patris obtestor, quam primum effatus est,
Cum Mundum universum suis firmaret consiliis:

apud Iustinum Martyrem. Orat. ad Gentes. Paria de Platone, Socrate, Pythagora, vide apud Clementem, l. 5. Strom. de Aristotele, l. de div. Sap. secund. Aegypt. l. 10. c. 13. de aliis apud praefatum Pfannerum, d. l. c. 5. ž. 4. qui etiam Disputationem Leontii Episcopi Caesareens. Cappadoc. nomine Patrum adversus Phaedonem Philosoph. Arrianum in Concilio Niceno, Gelasio Cyziceno memoratam, qua [orig: quÔ] is inter alia, verbi in ore hominis formati, exemplo [orig: exempl˘], doctrinam de SS. Triade egregie illustravit, paucis tangit, c. 3.