December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 279, image: s0405b

STYLLAGIUM urbs Triphyliae. Steph.

STYLUS Gr. *glufi/on; Ausonio coekum, item caltes, ab eadem origine nonnullis dicitur. Et habemus caeltis vocem in veter, lapide apud pud Aldum Orthogr. et Gruterum Inscr. p. 329. Nam neque hic utramentum; vel papyrus, aut membrana ulla adbuc; sed malleolo [orig: malleol˘] et caelte literatus silex. Ferreum autem fuit instrumentum, quo [orig: qu˘] antiquissimi literas saxis et lateribus insculpsertunt. Unde vatus Hiobi Interpres c. 19. v. 24. Quis mihi det. ut exarentur in libro Strylo [orig: Stryl˘] scrrch aus plumbi lamina vel caelie sculpantur in silice! Mansitque eius usus, etiam cum in ceratis tabellis scribi coeptum; Sed modo ex aere, modo ex osse, modo ex alia materia confici consuevit, uti diximus supra voce Graphlum. Mucronem enim et aciem Graphii uno [orig: un˘] nomine Stylus com plectabatur. Quintilianus l. 1. c. 1. Cum vero iam ductus sequi coeperit, non inutile erit eas (literas videl.) tabellae quam optime insculpi, ut per illos velut sulcos ducatur Stylus. Althelmus Heptastich, in aenigm. cui titul. de Elementis, de Stylo sic scribit,

Nascimur ex ferro, rursus ferro moribundoe,
Nec non et volucris penna volitantis oed oetbram

Prudentius in Passione Cassioni, v. 51.

Inde alii stimulos et acumina ferrea vibrant,
Qua [orig: QuÔ] parte aratis cera sulcis scribuntur;
Et qua secti apice abolentur, et aequoris hirti
Rus sus nitescens innovatur area.
Hinc foditur Christi confessor, et inde sectur,
Pars viscus inrat molle, pars scindit cutem.

Vide quoque Symposium Aenigm. 1. ubi figuram eius eracte expressit, acumen ei in imo latitudivem insummo tribuens. Quemadmodum et Althelmus, ferrum utrobique appellat, et ferri stimdum non ineleganter: quia mucrone scribebant, planitic scriptum abradebant. Columella de Horto l. 10.

Nomine tum Graio, ceu litera proxima primae
Pangitur in cera docti mucron Magistri,
Sic et humo pingui ferratae cuspidis ictu
Deprimitur, folio [orig: foli˘] viridis, pede candida Beta.

Hinc Hieronymus ad Domnion. Stultus ego, qui me putoverim hoc absque Philosophis sctre non posse, qui meliorem Styli Partem eam legerim, quae deleret quam quae scribert. Quia itaque Veteres inferiori parte Styli, quae acuta erat, in scribendo utebantur: supertiore vero, quae obtusa era, in cera prius scripta inducebant ac delebant; inde factum, ut inducere pro obliterare et abolere, reperiatur apud Cicer. l. 4. ad Attic. Ep. ult. vel magis emphatice, in cera aliquid eradere, apud Hieron. cum vero incera scriptum inducerent, Stylum vertebant; hinc apud Cicer. iterum Verrin. 4. Stylum vertere, pro delers, adhibetur. Ut de aliis loquendi modis, qui apud Scriptores passim occurrunt qualesque sunt, Stylum infigere, Stylo appetere, Stylo depascere nihil dicam. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis. Ad Stylum decretorium, cum Pater accedere dicitur apud Seecam de Clem. l. 1. c. 14. intelligitur, eum post aliquam moram, tandem certo statuisse filium abdicare, adeo que ad tabulas exheredationis conscribendas iam iam se accingete, Styli Censorii meminit Cicero pro Cluent. unde Censorium stylum distringere dicimur, cum vel scripto [orig: script˘] vel verbis aliquem acrius castigamus et carpimus: Censoriam virgulam dixit Fabius l. 1. c. 2. Castigatoriam severitatem, Sidonius Apollina ris l. 4. Ep. 1. E quibus patet, Metonymice Stylum pro ipso scripto non raro venire. Ioh. Laurentius ICtus Notis in Phoedrum l. 3. Prolog. in versum,

Librum exarabo tertium aesopi Stylo [orig: Styl˘].

In Styli locum, postquam literae non incidi amplius in saxi, lateribus, metallo [orig: metall˘], cera [orig: cerÔ]: sed pingi coeperunt, in arborum foliis, biblo ac papyro, charta, linteo etc. calami succesere [orig: succesŕre], qui optimi iuxta Menphim, Nilum vel Gnidum, proveniebant, teste Phlinio [orig: Phlini˘] l. 16. c. 36. Hos denique excepere [orig: excepŕre] avium pennae, quibus hodieque utimur. Sed et penicilli usus apud Sinenses in scribendo est, e leporinis pilis confecti, quem atramento [orig: atrament˘] tingunt, uti nos docet Nicolaus Trigaultius Expedit Sinic. l. 1. c. 14. Vide Ioh. Gerh. Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 34. 35. 36. uti de alio Styli usu supra voce Praeductal. duplici Styli minusculi maiusculique iconem habes, apud Pignorium loco [orig: loc˘] cit.

STYMBARA civitas quondam Graeciae, non procul at Tripoli in terra Ionica. Strab. l. 7. Baudrando Deuriopum urbs in Macedonia, forte Stubera Livii l. 31. c. 39.

STYMMA apud Plin. l. 13. c. 1. Ratio faciendi (unguenti) dieplex, sucus et comus. Ille olie generibus fere constat, hoc odorum: quorum hoec ftymmata volunt, illa hedysmata. Graece stu/mma est, a verbo stu/yai, quod de ungentis spissare significat. Nempe duo sunt quibus unguenti confectio constat. h(du/smata et stu/mmata, furcus et corpus, oleum et odores, Sucus oleum est, quod et h(/dusma, condimentum nempe liquidum, quo [orig: qu˘] veluti condiuntur odores: ipsi vero odores corpus sunt qui in oleum adduntur, ut servehtur quasi quadam [orig: quÔdam] condituta [orig: conditutÔ]. Sic in salgamis condiendis, acetum et muria, h. e. ius vel sucus, conditurae vicem obtinent: res vero ipsae, quae eo immituntur servandae, corporis instar sunt, ut herbae omne genus, quae ad hunc usum reponuntur, pyra etiam et mala, cucumeres et alia similia. Dicta autem stu/mmata sunt aromata seu odores, quod in oleum additi corpus facerent et oleum spissarent; quorum qui novissimus indebatur, is porentissimus et unguento ut plurimum dabat nomen. qua de re vide Dalechampium ad Plin. dicto [orig: dict˘] loco [orig: loc˘]. et Salmas. inprimis ad Solin. p. 466. Aliter sumitur vox, cum de coriis sermo est: tum enim stu/mma, idem quod ba/mma, tinctura et


page 280, image: s0406a

stu/yai consicere est. Et quidem stu/yis2 non omnem tincturam, sed eam solum, notat, qua [orig: quÔ] simul tingitur et alligatur color, aliter katoxh\, qua de aliquid diximus supra, in verbo Alligari. Hinc stuptika\ infectoria medicamenta, quae conficiendis conriis inserviunt: stupthri/a aluta, alumen etc. de quibus vide eundem Salmas. ubi supra p. 465. et 1166.

STYMPHA mons ex quo Arachthus fluv. Epiti profluit. Strabo.

STYMPHALIA quae STYMPHALIS Livio, l. 45. c. 30. regio Macedoniae, Estiotidi finitima. Ptol.

STYMPHALUS mons Peloponnesi altissimus in Arcadia, M. Poglisi, teste Nigro [orig: Nigr˘], Statius l. 4. Sylv. Carm. 6. v. 100.

------ Quantusque nivalem
Stymphalon, quantusque iugis Erumanthon aquosis
Terrueris.

Idem l. 4. Theb. v. 298.

Monstriferumqne Erymanthon, et oerisonum Stymphalon.

Urbs vero quae et Stymphalum Plinio, l. 4. c. 6. Vulfi Nigro, seu Longanico Nigro, ad montis praedicti radices fuit, Tegeae proxima. Est et Stmphalus et vel Stymphalis lacus, et fluv. qui per agrum Argivorum ex eodem monte fluens, mutato [orig: mutat˘] nomine Erasinus dicitur, teste Pausania [orig: PausaniÔ], l. 8. Ab hoc lacu Stymphalides aves appellatae sunt, quae tantae magnitudinis fuisse dicuntur, ut Solis radios obumbrarent omnemque Arcadiam devastarent, donec ab Hercule aenei creptiaculi sonitu pellerentur. Lucret. l. 5. v. 31.

------ Uncisque timendae
Ungiibus Arcadiae volucres Stymphaloa colentes.

Placet vero in hoc Mnaseae sententia, quod non aves, sed liomines fuisse arbitretur. Videntur autem praedones fuisse, ac uncos habuisse ungues, ob rapinas quas exercebant. Plane vero errat l. 7. c. 1. Nat. Comes, qui Stymphalidas et Harpyias pro iisdem habet: clare enim distinguit Petronius,

Tales Herculea [orig: HerculeÔ] Stymphalidas arte coactas
Ad caelum fugisse reor, pennaque [orig: pennÔque] fluentes
Harpyias cum Phineo maduere [orig: maduŕre] veneno [orig: venen˘]
Fallaces epul.e.

Plura de hisce avibus, ut Poetas praeteream, Pausan in Arcad.et Apollon. Schol. in 2. Argon. v. 1050.

STYRA urbs Euboeae prope Carystum. Steph.

STYRACIUM Cretae mons; unde Styracites Apollo, Steph.

STYRAX vide Storax.

STYREI Graeciae populi, Herodot. l. 6. et 8.

STYRIA vide Stiria.

STYRUS Albaniae Rex, a quo, ut auxilia Aeetes, impetraret, despondit illi suam filiam Medeam. Val. Flac. l. 3. v. 497. Periit naufragio [orig: naufragi˘]. dum cum Absyrto classe subito fabrefacta [orig: fabrefactÔ] Argonautas persequitur. ut idem canit. l. 8. v. 358. et sequentibus.

STYX fons Arcadiae, ex Pheoeo lacu, et ex Notacri monte manans ex saxo (cuius aqua ilico pota necat) et in fluvinm evadens. Ferrum ac aes erodit, solque mulae ungula [orig: ungulÔ] aqua eius contineri potest, cetera vasa frigoris vehementia [orig: vehementiÔ] dirumpens. Hoc [orig: H˘c] veneno [orig: venen˘] quidam Alexandrum ab Antipatro sublatum putant; non sine consilio Aristotelis. Sed et letales pisculos generare dicitur, apud Plin. l. 31. c. 3. Plaus item Thessaliae, teste Plinio [orig: Plini˘], l. 2. c. 103. ex qua Titaressus fluv. egreditur. Styx etiam apud Poetas Inferorum fluv. Ovid. Pont. l. 4. eleg. 14. v. 11.

Styx quoque (si quid ea est) bene commut abitur Istor:
Si quid et interius quam Styga, mundus habet.

A superis tanta [orig: tantÔ] veneratione habitus est hic fluv. ut nefas ducerent, quicquam eorum; quae Styge teste iurassent [orig: iurÔssent], quovis [orig: qu˘vis] modo [orig: mod˘] violare. Si quis contra fecisset, totos centum annos divinitate spoliatus a nectare arcebatur, Virg. l. 6. v. 323.

------ Stygiamque paludem
Dii cuius iurare timent et fallere numen.

Hunc honorem ei datum volunt fabulae, vel quod huius filiae, Victoria, Vis, robur, Zelus Iovi opem tulerint adversus Titanas: vel quod Styx ipsa patefecerit Iovi coniurationem Deorum,qui ipsum volebant vincire. Hom. ll. 15. et Od. 5. de iuramento stygis ait, me/nistos2, et addit Od. s. 186. *deino/tatos2 maka/ressi qeoi=si: et ll. 14. v. 271. *)aa/aton *stugo\s2 u(/dwr. inviolabilem Stygis aquam. Hesiod. in theogonia, v. 775.

*)/enqa de\ naieta/ei stugerh\ qeo\s2, a)qana/toisi
*deinh\ *stu/c.

Idem eundem ibid. v. 805. vocat a)/fqiton et de hoc fluv. i(erou= potamoi=o. Quin et Apollonio 2. Argon. iuramentum eius dicitur r(igi/sth et o)pidnota/th qeoi=si. Apuleius etiam l. 6. ait aquas Stygis esse Formidabiles Iovi, Diisque aliis. Virg. l. 4. Georg. v. 480. et Aen. l. 6. v. 439.

Alligat, et novies Styx interfusa coercet.

Unde Papinius Theb. l. 2. v.5.

---- Styx inde novis circumflua campis.
Hinc obiecta vias torrentum incendia claudunt.



image: s0406b

Huius Stygiae paludis nomen quibusdam a)po\ tou= stugei=n deductum videtur; quod est odisse, aversari, reformidare. Unde Virg. ubi supra: Tristi patus inambilis unda [orig: undÔ] dicitur, item Hesiod loc. cit stugerh\ qeo/s2. Alii starunt *stu/ga esse es [gap: Hebrew] eliso [orig: elis˘] Sheva, ut fiat Stika, atque derivari a [gap: Hebrew word(s)] siluit, quod mortuis convenit: unde Seneca in Hippolyto, Actu 2. v. 625.

Regni tenacis dominus, et tacitae Stygis.

Nic. Lloydius. Addo, quod paulo aliter de poena peierantium per Stygem, Hesiondus, qui annum integrum nhu+tmous2, h. e. a)u+tmh=s2, sive Spritus atque animae expertes, iacuisse tradit Theog. v. 793.

*(/osken to\n e)pi/orkon a)pollei/yas2 e)pomo/ssh|
*)aqana/twn, oi(/ e)/xousi ka/rh nifo/entos2 o)lu/mpou,
*kei=tai nh/u+tmos2 tetelesme/non ei)s2 eniauto\n.
Quisquis periurium libens iuravert
Immortalium, qui tenent verticem nivosi Olympi,
Iacet Spiritus expers integrum per annum.

In quae verba vide Lamb. Barlae um Comm. Ad 9000. annos poenam. extendisse Orpheus legitur, apud Setvium Aen. 6. Fertus namque ab Orpheo, quod dii peserantes, per Stygiam paludem novem mittlibus annerum puniuntur in Tartaro. Quod intelligit Minutius Octavio, cum ait: Ideo apud eos etiam ipse Rex Iuppiter per torrentes, ripas et atram voraginem iurat religioes: destinatam sibi cum suis cultoribus panam praescius perhorrescit: nec tormentis aut modus ullus aut terminus, Ioh. Meursius in Lycophron. Accessit post annum illum, Dei periuri, e veterno eiusmodi experrecti, exilium (seu plane excommunicatio) decennale; ut novem scil. integros annos relegato, decimo [orig: decim˘] demum Immortalium coetibus iterum Iungi liceret, ibid. vib etiam addit quoties Iuppiter mendacii reum eses Deorum quempiam suspicaretur, Isidem accersere sere consuevisse [orig: consuŕvisse], ut poculum Aquae Stygiae afferret, veluti iuramenti materiem, Sed de iuramento h9c plura apud Io. Seldenum de Synedrus veter. Ebr. l. 2. c. 11. ž. 3. Nec vero ficto illo Inferorum flumini Styx illa, ad Nonacrin Arcadiae oppid. fluens, solum occasionem praebuisse videtur. Imo contta credibile est, Homerum, eorum, quae de Styge, Acheronte et aliis infernis fluminibus, tradidit, vel praecipue occasionem cepisse, ex calidis illis fontibus Campaniae prope Lucrinum et Avernum lacum; ubi et Cimmerii collocantur, qui nec orientem vident nec occidentem Solem. Quod cognosccre est ex Od. x. v. 511. ubi Circe, cui domicilium in Circeio, nov Latii monte, sic alloquitur Ulyssem, a se ad cimmerios iturum: quod unius diei iter facit,

*nh=a me\n au)tou= ke/lsai e)p' *)wkeanw=| baqudi/nh|.
*au)to\s2 d' ei)s2 ai/+dew i)e/nai do/mon eu)rw/enta.
*)/enqa me\n ei)s2 *)axe/ronta, *puriflege/qwn te r(e/ousi,
*kwkuto/s2 q' o(\ i)dh\ *stugo\s2 u(/dato/s2 e)stin a)por)r(w/c.

Cimmerios autem hic [orig: hţc] a Poeta statui, atque ad eos una a Circeia die pervempsse, indicuant eiusdem Ulyssis verba, Od. v. Vide quoque Lycophronem in Cassandra, ubi liquido in Ausonia, Italiae parte et Cimmerios et Acherontem et Pyriphlegethontem et Stygis fluvium reponit. Sed et Homeris hos cimmerios, non iuxta Bosphotum, sed magnae Graeciae Avernum, constitutnt Strabo l. 1. Plin. l. 3. c. 5. Maximus Tyrius Dissert. 26. et Festis bis verbis: Cimmerii dicuntur homines, qui frigoribus occupatas terrae incolunt: quales fuerunt inter Baias et Cumas, in ea regione, in qua convallis satis eminenti iugo [orig: iug˘] cricundat a est, quae neque mdtutino [orig: mdtutin˘] neque vespertino [orig: vespertin˘] tempore Sole contegitur. sic igitur colligit Vossius, Homero, vel iis, quos is secutus est, fingendi istos Inferorum fluvis occasionem eo [orig: ] praebitam esse, quod illa Campaniae pars, ubi Avernus et Baiae, tot calidos habeat fontes et priscis temporibus gravissimi odoris, quorum a sulfure et ignibus subterraneis causam esse, docet Dio l. 48. Vide quoque Varronem de L. L. l. 4. Festum Servium in Aen. l. 3. etc. quorum ultimus hic Augustum Caesarem, deiectis Silvis, quarum densitate Averni lacus ambiebatur, ut exhalans inde per angustias aquae sulpureae odor gravissimus, supervolantes [correction of the transcriber; in the print fupervolantes] aves necaret, ex pestilentibus amoena loca illa reddidisse, narrat. Ab Agrippa id. sed iussu augusti, factum fuisse, docet Strab. l. 5. Inde igitur loci in posterum salubriras, quo respiciens Silius ait. l. 12. v. 120.

Ille olim populis dictum Styga, nomine verso [orig: vers˘]
Stagna inter celebrem nunc mittia monstrat Avernum.

Ubi videmus Stygis etiam nomen quam in Arcadia posuimus, Averni in Campania putasse [orig: putÔsse], vide de iis prolixe disserntem Gerhard. Io. Voss. de Idol. l. 2. c. 81.

SUA [1] Rex Aegypti 2. Reg. c. 17. v. 4. Vide So.

SUA [2] socer Iuda filii Iacob. Gen. c. 38. v. 2.

SUA [3] frater Caleb. 1. paral. c. 4. v. 11.

SUA homini natura sunt etc. Vita, corpus, membra, fama, honor, actiones propriae; non quidem ad perdendum, sed ad custodiendum. alia item sua facit, dominio [orig: domini˘] et pactis; ex Lege Item. At ex sola aptitudine, non oritur verum dominium, ac proinde restitutionis obligatio: quia non id alicui sum est, ad quod aptus est. Qua de re vide Hugonem Grotium de Iure Belli et Pacis l. 2. c. 17.

SUAA fil. Heber. 1. Paral. c. 7. v. 32.

SUADA et SUADELA persuasionis Dea, quae Graecis *peiqw) dicitur: Haec comes Veneris fingitur, quod qui amantur, gratia [orig: gratiÔ] et oratione capiantur.

SUADUS Cruor apud Statium Theb. l. 4. v. 452. ubi de sacris Infernalibus,

Inclinaet Bacchi latices et munera verni
Lactis, et Actoes imbres, suadumque cruorem
Manibus ------



image: s0407a

Glossographo est acceptus, gratissimus Lutatio, qui persundeat Manibus ad superos redire. Gratum enim manibus putatum sanguinen, iam inde ab oevi Homero notum. Vide Barth. Ammadv. Part. l. p. 1091. et 1092. Ab eodem verbo, Suasa et Insuasa Lanni dicutn, e)pititame/nws2 seu intense colotata et saturata, quae pepeisme/na quoque Graecis. Quomodo eleganter, qui penitus adusti sunt et profunde colorati Sole, pepeisme/nws2 e)pikekaume/nous2 vocat Strabo l. 15. Hinc Festus, Non deesse, ait qui dicuant, omnenm colorem, qui fiat inficiendo, suasum vocari, quod quali persuadetur in alium ex albo transire. quia vero tignum, quo diutino fumo [orig: fum˘] infectum est, vel ea, quae ex stilliciidio fumoso colorata, eum colorem penitus imbiberunt, eoque prorsum imbuta ac veluti insuasa, valide retinent, ideo insuasumps et suasum de hoc fumido colore, kat' e)coxh\n usurpatum est. Salmasa, ad Solin. p. 346.

SUAGELA urbs Cariae, ubi sepulchrum erat regibus Carum. Vocant enim Cares Suan, Sepulchrum, Gelam vero regem. Civis Suageleus. Steph.

SUAL fil. Suphae, 1. Paral. c. 7. v. 36.

SUALBACUM oppid. Germaniae, mineralium aquarum, acidularumque salubritate, celeberrimum, in ditione Etuesti Landgrav, Hassiae lineae Cassellanae, de quo vide Auctorem Anonymum Histor. Orbis Terr. Georg. c. 3. de Hydrographia, num. 20. Supra fontes hosce medicos in valle angusta fagum, in rotundum quasi attonsa [orig: attonsÔ] et fastigiata [orig: fastigiatÔ] coma [orig: comÔ], adeo densam, ut nulli radii Solis penetrare queant, hincque vere silvae delitium, memorat Ad. Preyelius Sinae et Europ. c. 35.

SUALVA fluv. Britanniae Insul. iuxta Cataractam victum, Beda.

SUANA urbs Hetruriae. Ptol. Soana, in ditione Sevensi, apud Osam fluv. patria Gregorii VII.

SUANAGURA urbs Indiae extra Gangem. Ptol. nunc forsan Patua, in regno cognomine sub M. Mogole.

SUANETES qui Suanitae Ptol. populi Rhaetiae, quorum regio Algoew in Suevia, teste Simlero, et urbbs Ravenspurg libera, teste Tschudo [orig: Tschud˘], inter Ulmam et Constantiam, ab Augusta Vindelicorum 14. mill. pass. in occidentem. Guilimannus Glaronenses per illos intelligit, non solum, quia inter Alpinos populos collocantur, sed ersam quia in eius regionis medio praecipuus locus Suanda dictus est, Rerum Helvet. l. 3. c.6. Sed tum a Ptol. Praefato, tum a Plinio l. 3. c. 20. iuxta Regusco Suanetes collocantur. Aliis quasi Saruntes dicti, i. e. fluv. Sar accolae, hodie Comitatus Saruneganensis in Rhaetia populi videntur. Vide Sarunetes.

SUANI Colchidis populi auro [orig: aur˘] abundantes. Plin. l. 33. c. 3. ut regnum ipsum velleribus aureis, trabibus et colum nis scateret. Ibricam nationem ultra Caucasum vocat Agathiba. Inter Lazicas gentes numerantur, in Authenticus. Ibidem fere sunt Ptol. in Sarmaiia Asiatica ubi suani legunt Interpretes.

Principes Viri.

SUANTIBORUS [1] I. filius Bogislai, nepos Mistaevonis Wandalorum Regis, qui Saxonum fuit tertot: Pomeraniae Dux, a Bela Ungaro, auspiciis Micislai Poloniae Regis victus et ad Christianam religionem perductus, eo [orig: ] digreso [orig: digres˘] in libertatem se iterum vindicavit et eundem Deum cum hostibus colere renuit. Inde gravia inter Polonos (quibus parere recusabat, sed tandem coactus se submisit) et Danos bella. Filios reliquit quoatuor, qui omnes Christiana coluere [orig: coluŕre] sacra et Ottone Andechsio [orig: Andechsi˘] Episcopo [orig: Episcop˘] Bambergensi, Cancellario [orig: Cancellari˘] Henrici IV. Imperatoris (qui ex eo Pomeranorum Apostolus dictus et Sanctis annumeratus est) adscito [orig: adscit˘], gentem suam ad eandem adduxere [orig: adduxŕre]. Coeterum ex his Warrislaus et Ratiborus citeriorem, Suantopulcus ac Bogislaus, ulteriorem sortiti sunt Pomeraniam. Ipse vero Suantibori pater Bogislaus, Pomeraniae Ducum conditor, frattem habuti natu maiorem Udonem, a quo Megapolitani Principes orginem suam traxere [orig: traxŕre]. Crca initium saeculi 12.

SUANTIBORUS [2] II. fil. Barnimi Magni, cuius Pater Otto Stettinensem ramum orsus est, Patri A. C. 1368. exuncto, post fratres Bogislaum VII. et Casimirum IV. successit: per uxorem Annam Hennebergicam, Koenigsbergam Franconiae nactus, ex ea reliquit. A. C. 1413. Ottonem II. et Casimitum VI. in cuius nepote Ottone III. ramus Stettinensis desiit A. C. 1464. acreque bellum inter Bradeburgicos, quibus Fridericus III. Imperator feudum contulerat et agnatos reliquos Wolgastenses exortum est. Spenerus de Familia Wandalica.

SUANTO [1] Sturius, fil. Nicolai, (ex eo nepos Boetii Sueciae Senatoris, qui maritus erat Catharinae, filiae Stenonis Sturii Dani) post Stenonem I. Sturium, ex altera Sturiorum familia ultimum, Sueciam gubernavit, ab A. C. 1504. usque ad A. C. 1512. Calmariam alique Christierno Daniae Regi eripuit A. C. 1510. obiit 1512. Pater ex Iliana Gaeddea, Stenonis II. cui ex christiana Guldensternia, natus est.

SUANTO [2] Sturius, Comes de Westerwyck, ex Mereta seu Mattha Lewenhauptia, numerosae prolis parens. Nicolai nempe, Erici, Stenonis, Mauritii, Caroli, praeter 5. filias. Nunc vero familia penitus defecit, Spenerus Theatr. Nobil. Europ. part. 3.

Principes Viri.

SUANTOPULCUS [1] fil. Suantibori praefati, cum fratre Bogislao, in divisione paternae hereditatis, ulteriorem sortitus Pomeraniam, a Boleslao Crivousto Polono captus est, ac sine herede decessit. Idem in Familia Vandalica.

SUANTOPULCUS [2] legifer Ostrogothiae, ex Suercheri Sueciae Regis nepre, filiam habuit Ingerdiam, quae nupsit Tunoni Sturno Equiti, Aurati senioris familiae Sturiae in Suecia auctori: cuius ultimus fuit Steno 1. regni Gubernator. Idem in Theatr. Part. ead.

SUAR pater Nathanael principis tribus [orig: tribűs] suae Issaschar. Numer s. 1. v. 8.