December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0404b

STUPANUS [3] Emanuel, prioris fil. Medicus Basiliensis itidem celeberrimus Natus is A. C. 1587. Philosophiam domi primum, dein Genevae sub Colladone et Casp. Laurentio excoluit: Postea Medicinae se totum dedit, eo [orig: ] quidem successu, ut post visitaras celebriores Germaniae, Galliae, Italiae Academias, a Petro Ryffio Medicus Doctor, summa cum laude renuntiaretur, A. C. 1613. successit dein Patri in statione Medica, A. C. 1620. postquam vicariam ei operam per complures annos exhibuisser. Eius exstant, Aphorismorum Hippocr. enarratio et commentar. Lexicon Medicum Graeco- Latinum a Barthol. Castello Messanense inchoatum, ab ipso vero illustratum et consummatum. Oratio in obitum Caspari Bauhini etc. Idem edidit Institutiones Medic. Leonhardi Fuchsii, correctiores et auctiores: Systema Ichannis Riolani senior. cum Indice gemino annexo: Eiusdem morborum curandorum rationem etc. Obiit A. C. 1664. aetat. 76.

STUPIDI apud Arnob. l. 7. mimi ac gelwtopoioi\: quod in iis quidam stupidorum partes agebant: rarditatem simulabant et idcirco salapittis quandoque obiurgabantur. Talis ille, qui praesente Antonino [orig: Antonin˘] Philosopho [orig: Philosoph˘] in scena nomen adulteri uxoris a Serva cum quaesivisset, et ille dixisset ter Tullus, non detinebat tamen quaerere, respondeme illo [orig: ill˘], Iam dixi ter, Tullus dicitur: alludens ad nomen Tertulli, qui inter adulteros Faustinae erat, ab Imperatore prandens cum uxore deprehensus. Atque hos, ut et coeteros gelwtopoiou\s2, capite penitus raso [orig: ras˘] fuisse ex Artemidoro vidimus supra, ubi de Radendi more. Firmat id Iuvenalis Sat. 5. v. 171.

---- Omnia fere
Si potes, et debes pulsandum vertice raso [orig: ras˘]
Praebebis quandoque caput --

Coeterum, qui natura [orig: naturÔ] tales, asinimarum autium ostensione, a Veteribus deridebantur; sicut improbi et obsceni medio [orig: medi˘] digito [orig: digit˘] exserto [orig: exsert˘], vel manibus in obscenum formatis modum: de cuiusmodi digitorum ad deridendum formationibus, vide supra, ubi de Digitis, item voce Sanna; uti de Stupore morionum in delitias adhibito, voce Moriones; de Stupore, Muhammedicae superstitionis arcano, ubi de Muhammede; de flore nomen a Stupore nacto [orig: nact˘], voce Narcissus; de pisce stuporem inferente, Torpedo: de Stupore autem Magicis Artibus immisso, vide Nodus.

STUPPA ex Graeco o( stu/pphs2, quod proximum cortici, appellatur, deteri oris lini, lucernarum fere luminibus aptior. Et ipsa tamen pectitur ferreis hamis, donec omnis membrana decorticetur, Plin. l. 19. c. 1. De quo eius in lucernis usu, Moreti auctor,

Et producit acu stupas hnmore carentes.

Graeci dicunt prowqei=sqai e)llu/xnion, probu/ein lu/xnon et promu/ttein, uti vidimus supra, in voce Myxa. Sed et stuppa com ponendis in navi vasis plerumque interponebatur. Servius; Stipant, densant. translatio est a navibus, in quibus stuppa interponitur vasis, quam stipam dicunt. Ubi tamen in eo errat, quod stuppam cum stipa confundit, vide in hac voce. Porro rimae navium stuppa [orig: stuppÔ] stipabantur, unde et stupare hodieque obturare Gallis dicitur. Vide Salmas. ad Tertullian. de Pallio c. 3. Eiusdem usum, in Pontificum Romanor. inauguratione, indigitavimus supra, ubi de Pontificalibus ceremoniis. Suppliciis etiam adhiberi consuevisse, iis praesertim, quibus igni ves fumo [orig: fum˘] rei necantur, notum etc. Hinc Stuppacium, apud Auctorem de Vita Erem. Tom. I. Operum S. Augustini c. 20. i. e. pannus ex stuppis confectus.

STURA fluv. geminus Galliae Subalpinae unus ex Alpibus Cottiis per Marchiam Saluciensem fluens, ac apud Clarascum oppid. Tanato fluv. congrediens, maximae claritatis: alter fines Taurinorum in Padum labens. vix 3. mill. pass. infra Augustam Taurinorum.

STURAE insulae in Gallico oceano, inter Helium et Flevum. Plin. l. 3. c. 16.

STURE nomen illustrium in Suecia Familiarum duarum quarum altera deducitur a Tunone Sture, Equire Aurato, qui Ingerdim uxorem habuit, Suantopulci Legiferi Ostrogothiae filiam, ex Suercherii II. Regis nepte. Hanc Steno Sture senior, Regni Gubernator, terminavit, qui sororem habuit Brigittam, Ioanni ab Oreby, ex Wasarum familia oriundo, nuptam. Alteta, Iunior dicta, a quodam Matthaeo incepit, cuius fil. Benedictus Regni Senator fuit A. C. 1220. In ea Boetius Regni Senator, fil. Stenonis, qui Regni Marescallus fuerat, uxorem habuit Catharinam, filiam Stenonis Sturii Dani, unde fil. Nicolaus cognomen Sturii assumpsit. Hoc [orig: H˘c] genitus Suanto, post Stenonem Sturium, ex priori stirpe, Sueciam gubernavit, ab A. C. 1504. sicut eius fil. Steno iunior, ab A. C. 1512. de quo utroque diximus supra, in vece Steno. Plura vide apud Spenerum Theatro Nob. Eur. part. 3. in Indice, et p. 35. nec non Art. Herald.

STURII vulgo STAVEREN, populi et urbs Frisiae occidentalis in Batavorum confinio. Vide Stavera.

STURIO seu STURGIO apud recentioris aevi Scriptores, qui de Re Piscaria scripsere [orig: scripsŕre], piscis est maximo in mensis honore habitus, apud eos, in quorum litoribus invenitur, subit enim e mari flumina, adeo que marinus simul et fluviatilis est: Hinc apud Anglos ad solum Regem pertinere, legimus in Fleta l. 1. c. 45. alibique. Quo respiciens Alanus de Insulis in Planctu Nat. Illic sturgio ait sui corporis nobilitatem, individuali sui corporis benedictione, mensis offerebat regalibus. Qui Veterib. dictus ist, non liquet. cum alii silurum Ausonii, nonnulli hiccam Athenaei, quidam tursionem Plinii, aut lupum, non pauci attilum Padi, Rondeletius tandem accipenserem, Romanorum literis nobilitatum, esse contendant. Sed acipenser marinus tantum et squamis tectus, sturio corium habet, squamisque caret: ille rarus admodum fuit, hic frequens est. Nec reliqua omnino quadrant, nisi quod propius ad verum accedere


image: s0405a

videantur, qui silurum Ausonii hunc piscem esse volunt, animal innoxium et a siluro Danubii longe diversum, ita enim is in Mosella, v. 148.

Hic tamen, hic nostrae mitis balaena Mosellae
Exitio procul est, magnoque honor additus amni.

Et talis omnino Sturio, inter pisces maxime innocens, cui rostrum portectum, os parvum: seu potius oris loco [orig: loc˘] exiguum foramen, quo [orig: qu˘] udum sugit, omniumque interim amnicorum piscium maximus. Nomen non tam depravatum ex voce Thursio, qua [orig: quÔ], cum proprie longum segmentum piscis salsi ab una parte crassius denotetur, ex eo piscis genus, rostrum habentis marinis caniculis simillimi, fabricavit Plinius: quam ex Gothico vocabulo Stur, uti hodie vocari aiunt. Vide Salmas. ad Solin. p. 1314. et seqq. et plura de hoc pisce apud Bruyerinum Champerium de Re Cibaria l. 20. c. 22. Vossium de Idol. l. 4. c. 10. et 29. Alios nec non supra, voce Balena.

STURIUM insul. Galliae Narbonens. una Stoechadum Ribaude Pineto. Valesio potius una est ex Insulis Areensibus (les Isles d'Hiers ) Ec dictis, quod Areis, portui Provinciae, obiaceant: qua quibusdam Insulae Aureae, les Isles d'Or, a colore soli quoque appellantur, nunc Marchiae titulo [orig: titul˘] illustres. Sunt autem harum tres, Sturium, Phoenice et Phila, sitae inter Stoechadas, et Leronem ac Lerinam Insul. magnitudine supra reliquas Galliae. Harum prima, culta quidem ac vico [orig: vic˘] insella, sed duabus reliquis minus spatiosa est: dicta Porcariola, Gallis Porqueroles, vel Ribadio, Liguribus Tuscisque. Secunda, Porto Crozo, Gall. Port Cros, quasi portus profundus; Item Cava vel Cavia la Cavi: Tertia eaque coeteris multo latior et longior, montosa et silvestris, nunc Bononio, nunc Bonomo Italis Gallis l'Isle Bonhomme; item Insula Titanis l'Isle du Titan, vel del Titou nuncupatur. Sunt autem duae posteriores incultae ac desertae. Circum tres has Areensium insulas iacent aliquot aliae, Ripaldinum Ribaudin, contra Telonem et Ripaldanum Ribaudan, priore maior insula: ambae litoreae hincque dictae. Inter Ripaldanum et Porcariolam sunt tres minimae insulae Modi les Modes: circa Portum Crosum hinc et inde duae. Bononio Pergantionem spectanti proxima est nesis obscura, et supra Bononium, non procul a litore Formica Formigue. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

STURMIUS [1] Iacobus, an Sleida [orig: SleidÔ], an Argentorato [orig: Argentorat˘] oriundus, Republicae huius saepius Legatus, Academiae illi erigendae, uti Sleidano Historiae scribendae, auctor fuit, De omnibus Germaniae Prorestantibus bene menritus, obiit A. C. 1553. aetat. 63. Verheiden Icon. Melchior Vit. ICtor. Beza Icon. Nobilitatis Germ. decus Thuano, et primus Academiae Argentinens. Rector. Teissier Elog.

STURMIUS [2] Iohannes Argentinae, magna cum prudentiae et eruditionis laude, Scholam olim moderatus, cum Eloquentiam doctissimis scriptis illustrasset [orig: illustrÔsset], obiit A. C. 1598. aetat. 82. Cicero, Plato et Aristoteles Germaniae dictus, ac de Re literaria tum alias, tum Scriptis quam plurimis Teislerio praefato enarratis Part. 2. optime meritus; Rector Academiae Argentoratensis cuius consilio [orig: consili˘] illam erectam quidam dicunt, quod priori alii tribuunt, ut vidimus. Ei successit Melchior Iunius. Laetus Compendio Hist. Univ. Melch. Adami Vit. Philol. Quenstedius etc.

STURMIUS [3] Iohannes Mechliniensis, Medicinam et Mathemata Lovanii docuit, Scripsit nonnulla, ut De Rosa Hierichuntina, Theoremata Physices, Psalterium B. Virg. Meditationes versibus Trochaicis dimetris, Ludum Fortunae Aenigmata etc. Ant. Teissier Elog. Part. 2.

STURNI gens in Sarmatia Europaea. Ptol.

STURNINI Calabriae populi. Plin. l. 3. c. 11.

STURNUS Hebr. Zarzir, inter aves Lege Dei Israelitis olim vetitas, recensetur Maiemonidi l. de Cibis vetitis, eo quod corvi species sit; unde Proverbium hinc natum legas in Bava Kama fol. 92. Non frustra corvum adit sturnus, cum sit eiusdem speciei. Verum, cur sturnum corvi esse speciem potius quam cornicem, antipicam, aut graculum et monedulam, velint Hebraei, cum hae ad corvi naturam propius accedant, merito miratur Bochart. quem vide Hieroz. Parte post. l. 2. c. 33. Est autem Sturnus inter migratorias aves, propriumque eius generi, catervatim volare et quodam [orig: qu˘dam] pilae orbe circumagi, omnibus in medium agmen tendentibus. Plin. l. 10. c. 24. quod ad coturnices perperam transtulit Solin c. 11. Eadem avis inter eas, quae humanum sermonem sonare discunt, numeratur eidem Plinio l. cit. c. 42. Habebant et Caesares iuvenes sturnum, item luscinias, Graeco [orig: Graec˘] atque Latino [orig: Latin˘] sermone dociles: praeterea meditantes in diem, et assidue nova loquenles longiore etiam contextu. Unde Papinius l. 2. Sylv. 4. v. 17.

---- Plangat Phoebelus ales
Auditasque memor penitus dimittere voces
Sturnus. ----

Flura apud Vossium de Idol. l. 3. c. 89. et 93. Vide quoque infra Sudaria, et supra Atabilo.

STUTGARDIA vide Stugardia.

STYELLA Megaridis castellum in Sicilia. Steph.

STYLITES Simeon, vide Simeon. Nempe Stylita seu Stylites, quasi columnaris, cognomen Simeonis, de quo Laetus, Simeon Stylita, inquit, qui in columna LXXX. annis steterat, vivus miraculo est, mortuus Antiochenis et Leoni Imperatori materia rixae, in Compendio Hist. Univ. p. 145. Floruit autem is A. C. 460. sequutique eum alii quoque, a tam insolito a)skh/sews2 genere, idem cognomen sunt adepti. Columnam eius describit Macer, quod habuerit quadratum spatium duorum cubitorum ex utroque latere, in quo circumcirca substructio altitudinem lumborum non excedens, cum porticula et lignea scala, in Hierol. Vide Euagtium l. 1. c. 1. 13. et supra quoque in Cionita.