December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 275, image: s0401b

STONGYLUM castrum suburbii urbis Constantinopolitanae, ubi Constantinus Copronymus Iconomachus misere obiit, teste Glyca [orig: GlycÔ].

STRONGYLUS mons Carmaniae, Tochisandan Castaldo.

STROPHADES Insulae 2. in mari Ionio ad Occidentale latus Peloponnesi, quae et Plotae. Apollonius l. 2.

*(o d' o(/ rkw| ei)/cantes2 u(pe/strefon ai)=y) e)pi\ nh=a
*seu/esqai, *strofa/oas2 de\ metaklei/ous) a)/nqrwpoi
*nh/sous2 toi=o g' e)/khti, pa/ros2 *plwta\s2 kale/ontes2.

Sic dictae sunt a)po\ th=s2 strofh=s2, h. e. a conversione Calais et Zethae, qui ad has usque insulas Harpyias persecuti, inde retrorsum se converterunt. Virg. Aen. l. 3. v. 210.

--- -- Strophades Graio [orig: Grai˘] stant nomine dictae
Insulae Ionio in magno, quas dira Celaeno,
Harpyiaeque colunt aliae. --- --- --

Ovid. Met. l. 13. v. 709.

Saevit hiems, iactatque viros, Strophadumque receptos
Portubus infidis. --- -- --- --

Nic. Lloydius.

STROPHIUM item Stroppus, ut Atteius Philologus existimat, Graece stro/fion, vocabatur olim, quod Sacerdotes seu Flamines in capite habebant pro insigni; ex Graeco stro/fos2, quod est aliquid contortum, Festus cum Scalig. qui et in Coniectaneis ad Varronem, sic de Flaminum pileo, Totus pileus, inquit, vel potius velamenta Flammeum dicebatur: unde Flamines dicti. Porro desinebat in conum, unde Apex dictus. Summum autem fastigium vocabant Tutulum. Addebatur virgula ex felici arbore, quae in Flaminibus dicebatur Stroppus, in Flaminicis Inarculum, etc. Quidam hunc Stroppum seu Strophium, coronam vocant, aut quod pro corona insigne capiti imponebatur, fuisse aiunt. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 15. Etiam Struppi reperiuntur, serta ex foliis contexta impositaque Idolorum capitibus, apud Isidorum Etym. l. 19. c. 4. Vide quoque supra Pulvinar. Imo coronae ex fascia tortili, seu tortiles coronae ex fasciis implexis. Sicut enim Regales fasciae, h. e. diademata, latae: sic Sacerdotales tortiles erant hincque stro/fia vocabantur: unde coronis illis apud Plinium l. 21. c. 1. nomen, cum ait, Quaedam coronae per coronas currunt; tenuioribus utebantur antiqui, stroppos appellantes, unde nata Strophiola. Nempe duae aut tres taeniae invicem tortae huiusmodi coronam faciebant, quod is ait, quasdam coronas per coronas currere. Nam totidem coronae, quot taeniae tortae. His usos fuisse antiquos Romanos scribit, nondum scil. invento [orig: invent˘] coronas e floribus texere: quin et ipsum vocabulum corona tarde communicatum esse, addit. Sed et Graeci stro/fion interpretantur stroggu/lhn zw/nhn; strofio/lous2, strophiola, e)n tai=s2 skutlw/sesin, in vestium scutulaturis recenset Hero, lora sic vocans, ut videre est apud Salmasium ad Solin. p. 371. Vide quoque Car. Paschalium in Coronarum libris. Alias Strophium, teste Nonio [orig: Noni˘], brevis fuit sascia, virginalem papillarum tumorem cohibens. Licet enim Viri et in calceis et in capite et in cruribus fascias ferrent, tamen muliebre proprie id gestamen fuisse, ex Sacris quoque adparet. Hinc apud Prophetas legimus, Numquid obliviscetur virgo ornatus sui et Sponsa fasciae pectoralis? Item, pro fascia pectorali cilicium: quae fascia pectoralis nomine Strophii Latinis Scriptoribus saepissime venit. Meminit eius Cicero de Aruspicum Respons. Clodius a crocota, a mitra, a muliebribus soleis purpureis fasciolis, a Strophio, a spaltrio, a flagitio, a stupro, est factus repente popularis. Turpilius in Philopatr. Me miseram, quod inter vias epistola cxcidit mihi infelix inter tuniculam et Strophium colocata. Catullus, Epigr. 65. v. 63.

Non contecta levi velatum pectus amictu,
Non tenui Strophio [orig: Strophi˘] lactantes vincta papillas.

Ubi Dempster. Nec tereti, legit. Succingebantur vero istiusmodi fasciis, quo graciliores apparerent, Virgines. Ita capieudus Claudian. in Eutrop. l. 1. v. 95.

Stat tamen, atque alias succingit lena ministras.

Et de Consul. Honorii 6. v. 526.

--- -- Viridique angustat Iaspide pectus.

Ubi tamen de aegide potius, quae pectori, velut ornamentum necessarium, imponebatur, quam de Strophio, loquitur. Disertius Terent. Eun. Actu 2. Sc. 3. v. 22.

Haud similis virgo est virginum nostrarum, quas
Matres student
Demissis humeris esse, vincto [orig: vinct˘] pectere, ut
Graciles sient, etc.

Intra has fascias, furtivas recondidere [orig: recondidŕre] puellae lascivientes epistolas, ut ex Turpilio iam dictum: et confirmat Ovid. l. 3. Art. Am. v. 621.

Conscia cum possit scriptas portare tabellas,
Quas tegat in tepido fascia lata sinu.

Ubi has fascias latas fuisse, indigitat: quemodmodum aliquid de colore suggerit Appuleius Met. l. 2. Ipsa linea [orig: lineÔ] tunica [orig: tunicÔ] mundue amicta, et russea [orig: russeÔ] fasciola [orig: fasciolÔ] praenitente altiuscule sub ipsas papillas succinctula. Et meminisse purpurearum fasciolarum Varronem, supra vidimus: Thom. Dempster. Paralipom. in Antiqq. Rom. l. 5. c. 35. Hinc Strophiarii, memorati Plauto, ubi feminei luxus insaniam multis traducit, Aulular. Actu 3. Sc. 5. v. 42.



page 276, image: s0402a

Petunt Fallones, Sarcinatores petunt,
Strophiarii adstant, astant Semizonarii;
Iam hosce absolutos censeas: cedunt, petunt.
Trecenti cum stant Phylacistae in Atriis,
Textores, Limbolarii etc.

Vide Octav. Ferrarium de Re Vest. part 1. l. 3. c. 21. Apud recentioris aevi Scriptores, pallium virginale Strophium vocari docet Car. du Fresne Gloss.

STROPHIUS Rex Phocidis, pater Pyladis, cuius beneficio [orig: benefici˘] Orestes matris suae crudelitati est ereptus, et una cum Pylade eius filio liberalissime educatus. Vide Pylades.

STROZZA [1] Hercules vide Hercules.

STROZZA [2] Laurentia vide Laurentia.

STROZZIUS [1] Cyriacus Florentinus Nobilis, Philosophiam Aristotelis docuit annos 20. Pisis, postquam Bononiae iam ann. 8. et prius Linguam Graecam ac Philosophiam in patria professus esset. Peregrinationis eruditae ferme per universum orbem laude inclitus, et in Philosophiae gratiam caelebs, addidit VIII. libris Aristotelis librum nonum, tmo et decimum, Graece; ac ex Arabum Commentariis quoque de prima Philosophia libros supplevit. Stromatum etiam Clementis Alex. l. 8. Latine vertit. Obiit A. C. 1565. Thuan. Histor. Papyr. Massonius et Anton. Teissier. Elog. Vide et supra ubi de Laurentia Strozzia, nepte eius.

STROZZIUS [2] Petrus vide ibi; ut et Philippus.

STRUCTOR Petronio Arbitro qui fercula puerorum manibus allata apte disponit. Iuvenalis Sat. 7. v. 184.

--- -- Veniet qui fercula docte
Componat --- --

Quae itaque Coquus elaboraverat, collocabar Structor. Unde iterum Petron. Superque proprium convenientemque materiae Structor imposuerat cibum. Graece proin *trapezoko/mos2 dictus, apud Athenaeum Dipnosophist. l. 4. *)io/bas2 o( basileu\s2 to\n au)to\n ei)=nai/ fhsi trapezoko/mon kai\ to\n a)po\ *(rwmai/wn kalou/menon *strou/ktora: I. e. Iuba Rex eundem censet esse mensae curatorem, quem Romani Structorem appellant. Et hunc famulitii ministerialis Praesulem videtur constituere Macrobius Saturnal. l. 1. c. ult. Inter haec servilis moderator obsequii, cui curae vel adolendi Penates, vel struendi penum et domesticorum actuum ministros regendi, admonet dominum, familiam pro sollennitate annui moris epulatam. Virgilium autem imitatur Macrobius, qui sic Aen. l. 1. v. 706.

Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longo [orig: long˘]
Cura penum struere, et flammis adolere Penates.

Ubi Servius, Struere, inquit, ordinare, componere: unde et Structores dicuntur ferculorum Compositores. Donatus vero procurationem Cellarii, et Deorum Penatium cultum interpretatur. Quae sequuntur, v. 709.

Centum aliae, totidemque pares aetate Ministri,
Qui dapibus mensas onerent et pocula ponant:

de Infertoribus et Pocillatoribus accipienda sunt. Structoris enim erat componere et servare fercula, non inferre. De eodem Seneca l. de Vita beata c. 17. Quare Ars est, apud te ministrare: nec temere, et, ut libet, collocatur argentum, sed perite struitur. Plautus Menaechmis, Actu 1. Sc. 1. v. 25.

Cereales cenas dat, ita mensas exstruit,
Tantas struices concinnat patinarias, etc.

Dum autem Seneca pergit, Et est aliquis scindendi obsonii Magister: Scissorem quoque habemus, quem una cum Structore producit: ut et iuvenalis facit Sat. 5. v. 120.

Structorem interea, ne qua indignatio desit,
Saltantem spectes, et Chironomanta volanti
Cultello donec peragat dictata Magistri
Omnia.

Quamvis enim partes hae aliquando ab ipso Tapulla seu convivii Magistro, nonnumquam a Coquis obirentur, communius tamen erat, ut servi edocti inspectantibus convivis cibos dividerent. Sed de Scissore dictum supra, in hac voce, ut et in voce Carptor. Sunt quoque, qui Architectum Structorem vocent, seu potius Architecti Ministrum. Abdias Histor. Apostol. l. 9. A Domino, inquit, meo Rege Indiae missus sum, requirens Artificem Structorem, qui ei palatia possit aedificare. Vide quoque D. Zenonem c. de praec. Attende tibi, et plura hanc in rem, apud Laur. Pignorium Com. de Servis, Tit. Popmam, de operis Servorum, Dempsterum Paral. in Rosinum l. 5. c. 29. Alios. Hinc Structores conviviorum oi)kodo/mous2 dei/pnwn eleganter vocat Hesychius, qui Graece propria [orig: propriÔ] voce trapezoko/moi dicebantur. Eorum frequens in Inscr. mentio est. Quid autem Structura proprie sit, vide et hic [orig: hţc] infra.

STRUCTURA Latinis quod e lapide Structum est. Eius vulgatissima olim genera tria, Latericia, h( a)po\ bhsa/lou; Ordinaria, similis lateritiae, sed ex lapide duro vel silice, quam e(gxw/rhgen dixit Constantinus; Tertia ex saxo quadrato, quam tetrape/dikon li/qon idem appellavit. E quibus Lateritia et Ordinaria aliquando commiscentur: Ordinaria enim dicta esse ta\ e)gxw/rhga, seu ex latere, seu silice structa essent, discimus ex Vitruvio, quem de hac re pluribus vide, ut et Salmasium ad Solin. p. 1230. et seqq. ac supra passim.

STRUDAE paludis nomen circa Drinum fluvium, in Macedonia, Callistus.

STRUES memorata A. Gellio l. 10. c. 15. ubi de ceremoniis Flamini Diali impositis loquens, inter alia ait, Neque eo in lecto cubare alium fas est, neque apud eius lecti sulerum capsulam esse, cum


image: s0402b

Strue atque ferro oportet etc. genus fuit libi, cuius in solo tracta farinacea multa, velut toruli aut digiti, orine structa et serie coniuncta adponebantur: ut in Sphaerita sphaerae vel globuli multi, in solo placentae, ponebantur. Fertum vero, quod ad sacrum ferretur, interpretatur Verrius: Alii Ferctum legunt, ut libi genus sit. intus aliqua [orig: aliquÔ] te farciri solitum. Et coniungitur etiam in autiq. Inscript. utrumque, Porcam. et. agnam. struibus. et. fertis. Antomus Thysius Notis in Gellii loc. Salmas. Ferctum exponit bonum, to\ xrhsto\n. Antiqui enim Forctum, et qui eos sequuti, Ferctum, pro bono, dixere. Hinc compositum genus libi Strueferctum, quasi strues bona: quemadmodum *pa/gxrhsta Graecis quoque liba sunt. Vide eum ad Solin. p. 1263. A Strueferctum, ducti sunt Strueferctarii, homines conducti, qui ad arbores fulguritas aut piacularium commissorum causa [orig: causÔ], strue et fercto [orig: ferct˘] sacra faciebant, Festus.

STRUM vulgo Estrun, monasterium virginum Benedictinarum, in agro Atrebatico: cum castello, a Ludovico Rege contra Nortmannos exstructo, A. C. 881.

STRUMAS sanandi donum Regibus nonnullis, uti quidam scribunt, divinitus concessum, quale sit, exponere conatur pluribus Christian. Becmannus Notit. Dignitatum Illustr. Dissertat. V. c. 11. ž. 4. et seqq.

STRUPPI vide supra Strophium

STRUTHAS Artaxerxis dux, contra Lacedaemonios, constitutus, qui, occiso [orig: occis˘] Timbrone, Spartanorum plurimos interfecit aut cepit, Olymp. 97. anno [orig: ann˘] tertio [orig: terti˘].

STRUTHEA Mala Graece strou/qeia, apud Plautum Persa, Act. 1. Sc. 3. v. 7.

Commisce mulsum, struthea, colutheaque appara,
Bene ut in scutris concaleat ----

de genere sunt cydoniorum malorum, de quibus Plin. l. 15. c. 11. Minora, inquit, ex eodem genere struthia odoratius vibrant. Alii contra maiora cotonea ita appellari volunt: in quibus Dioscorides a)lhqina\ vocat minora Cydonia, et distinguit a maioribus, quae Struthea vocat. Cotonacea vulgo appellant Galli. Sunt tamen, qui Cydonia mala eadem cum Strutheis fecerunt, ut Nicander et Philemon, quem notat Athenaeus ta\ kudw/nia mh=la strou/qeia kalei=n. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 710.

STRUTHIA urbs Phrygiae in finibus Lycaoniae. Steph.

STRUTHIO seu Struthiocamelus, avis omnium maxima, ex Graeco strouqi/on, i. e. passerculus, strouqo\s2 quoque Graecis passim dictus, i. e. passer, unde et passer marinus, in Plauto, Persa, Actu 2. sc. 2. v. 17. Ausonio, Epist. 11. Festo, aliis, per ironiam hyperbolicam. Vide supra Passer. Struthioeameli vero appellatio vix ante Strabonem usurpata reperitur: nisi quod Diodorus, paucis annis vetustior, eam videtur designare, cum l. 3. narrat, quoddam esse in Struthophagis avis genus, quae mixtam habet naturam cum animali terrestri, ac proin compositum nomen adepta est. Apud Hebraeos duplici voce insignitur, mas enim thachmas, i. e. iniquus et impius, quia prolem suam negligit, Iobi c. 39. v. 17. 18. femina vero bathiaana, quasi clamosam dicas, aut filiam clamoris, appellatur. Clamosum enim est animal, et in Brasiliae mediterraneis tam altum clamat, ut ad dimidiam leucam audiatur, Ioh. de Laet Americ. l. 15. c. 7. De iis Plin. l. 10. c. 1. Struthiocameli Africi vel Aethiopici altitudinem equitis infidentis equo excedunt, celeritatem vincunt, ad hoc demum datis pennis, ut currentem adiuvent: coetero non sunt volucres, nec a terra tolluntur. Ungulae iis cervinis similes, quibus dimicant, bisulcae, comprehendendis lapidibus utiles, quos in fuga contra sequentes ingerunt pedibus. Concoquendi sine delectu devorata mira natura, sed non minor stoliditas, in tanta reliqui corporis altitudine, cum colla frutice occultaverint, latere se existimantium. Praemia ex iis ova, propter amplitudinem, pro quibusdam habita vasis, conosque bellicos et galeas adornantes pennae. Cuiusmodi ovorum, (quae inter praecipua Mesquitarum Turcicarum ornamenta hodie habentur) quaedam, candidissimae testae, solidae adeo substantiae, ut in lapidem coalvisse videantur, quorum maximum palmum in diametro compleat, asservari in Musaeo Kircheriano, docet in Descript. eius Georg. de Sepibus p. 34. Uti autem pennae eorum galeas etiamnum ornant, sic pellibus illorum olim pro scutis et thoracibus in bello, Arabes; in venatione vero, hac [orig: hÔc] specie illos facilius delusuri, Struthophagi usi leguntur. Sed et ipsi, vivi mortuique, homini inservire didicerunt. *strouqw=n enim sunwri/das2 o)ktw\, Struthionum bigas octo, in Ptolomaei pompa, processisse, narrat Callixenus Rhodius apud Athenaeum l. 5. quemadmodum sedentem ingentibus struthionibus vectum esse, et quasi volitasse [orig: volitÔsse] Firmum, narrat in eo Vopiscus, c. 6. In Silva Gordiani memorabili (de quo Spectaculi genere infra dicemus) struthiones Mauri miniati CCC. memorantur Capitolino, c. 3. miniari autem solebant Remae, quae ad spectacula aut pompam producerentur, uti constat ex Plinio. Et nota Commodi in Struthionum venatione dexteritas, ex Herodiano, l. 1. c. 15. Mortui esui fuerunt, non Iudaeisquidem, utpote Lege prohibiti: aliis tamen. Sed de Heliogabalo Lamprid. c. 28. Struthiones, inquit, et camelos exhibuit in cenis aliquoties, esse dicens praeceptum sui Dei, ut ederent. Uti veram lectionem restituit Bochartus, cum alias pro sui Dei, legeretur Iudaeis, perperam. Imo sexcentorum struthionum capita una [orig: unÔ] coena [orig: coenÔ] multis mensis exhibuisse, ad edenda cerebella, eundem, habes ibid. Firmus etiam unum integrum una [orig: unÔ] vice comedisse legitur, apud Vopisc. c. 4. Qui ambo in Syria huic cibo aslueverant. Ut de Afris, Arabibus, Indis, Persis, Struthophagis, quibus vel caro illorum; vel ova in deliciis fuere [orig: fuŕre], nil dicam: petenda, ut et plura alia hanc in rem, ex Sam. Bocharto Hieroz. Parte poster. l. 2. c. 14. ubi de Struthione soemina, c. 15. ubi de Struthione mare, et c. 16. et 17. ubi Iobi locum de Struthione agentis, c. 39. v. 16. et seqq. erudite explicat. E quo hoc unum addo, de stoliditate ac celeritate huius animalis. Nempe, eum coetera animantia cibos naturae suae congruos deligant, hoc quodcumque se offert,


image: s0403a

ferrum, ossa, vitrum, lapides, terrae glebas, carbones, candentes prunas, gemmas ex adstantium auribus pendentes, sine ullo delectu vorat. Dein, cum caput inter frutices abdit, latere se totum retur, porro, cum alii struthiones arcu venentur, alii pellibus eorum id faciunt: nam dextram manum colli pelle induunt, atque eam sic movent, ut animalia collum; sinistra vero semen spargunt, ab appensa pera eductum, quo [orig: qu˘] avem simplicem allicientes in convalles detrudunt, Strabo l. 16. Sed et ova derelinquit sua, et cum brevissimae sit memoriae, loci statim obliviscitur. Quare femina in ea incidens sive propria, sive aliena, incubat et calefacit, Leo Africanus l. 9. Quo tandem facit, quod corpus ingens, collum longum, caput exile, cerebrum ei fere nullum sit: unde apud Arabes Proverb. Struthione stultior. Interim saluti suae celeritate consulit. Cyri namque equites onagros et capreas in Arabia cepisse, Struthiones vero nullo [orig: null˘] modo [orig: mod˘] potuisse assequi, refert Xenophon Anabas. l. 1. Hodieque una est species equorum, qui Arabici dicuntur: Ii sunt mire veloces, nec maius ullum est eorum celeritatis experimentum, quam cum feram Lampten nomine, aut Struthiocamelum assequuntur. Ideo talis equus mille ducatis aureis, aut centum camelis, aestimatur. Sed in Barbaria tales pauci sunt, Marmolius l. 1. c. 23. Nempe non capite solum, alis et cauda [orig: caudÔ] elatis fluit haec avis, uti Arabes aiunt, sed et sese ipsa ad cursum incitat, spiculis quibusdam osleis, qui sub alis larent et iis pro calcaribus sunt etc. Vide quoque Voss. de Idol. l. 3. c. 49. 55. 59. 62. 65. 83. et 92.

STRUTHION Graece *strou)qion, herbae nomen, vulgo G raecorum hodie kalostrou=qin, a pulchritudine scil. et similitudine alarum passeris, quam praefert foliorum situ: floret aestate, grata aspectu, verum sine odore, uti de illa habet Plin. l. 19. c. 3. hinc in coronas expetita, et quidem eas, quae ex uno flore constantes, illius nomen sibi sumebant, Car. Paschal. Coron. l. 2. c. 14 Insuper lanis lavandis bona fuit. Hesych. *strou/qion, po/as2 r)i/za eu)/qetos, pro\s2 e)ri/wn e)/kplusin. Unde lanae strouqi/zesqai dictae, cum herbae huius radice lavabantur. Eadem quoque ka/qarsis2 propterea, hodieque nonnullis Saponaria, appellatur. Quam cum Plinius radiculae nomine insignivit, quae magna est radix, et eam tingere asseruit, quidoquid est quod cum ea decoquitur, cum radicula Syria confudisse convincitur, ex qua mulieres genis rubro fucandis medicamentum olim consiciebant, Salmas. ad Solin. p. 1165. Vide quoque supra in voce Radicula. Coeterum vox strouqo\s2, de omni ave, minuta [orig: minutÔ] inprimis, unde strouqopiasth\s2 auceps; apud Graecos occurrit, idem ibid. p. 444.

STRUTHOPHAGI populi Aethiopiae sub Aegypto, passcribus vescentes Strab. Ptol.

STRUTHUNTUM promontor. Argiae. Pausan. l. 2.

STRYBIA insula Sporadum. Steph.

STRYCHNOS planta rarissima, hodieque ignota, Dalechampio ad Plin. l. 21. c. 31. insaniam facit, parvo [orig: parv˘] quoque succo [orig: succ˘]. Quamquam et Graeci Auctores in iocum vertere [orig: vertŕre]. Drachmae enim pondere lusum pudoris gigni dixerunt, species varias imaginesque conspicuas obversari demonstrantes. Duplicatum hunc modum legitimam insaniam sacere. Quidquid vero adiciatur ponderi, mortem esse: Salmasio Solanum est, vide supra.

STRYME insula maris Aegaei, apud Thason insulam. Stephanus urbem Thraciae eam facit.

STRYMODORUS Civis Atheniensis, cuius meminit Aristoph. Acharn. Act. 2. Sc. 1. e tribu Conthyle, vide et Vespas eius.

STRYMON [1] oppid. Thraciae. Scholiastes Callimachi Hymno in Delum, *strumw\n potamo/s2 e)sti kai\ po/lis2 *qra/khs2. Item regio, de qua Plin. l. 5. c. 32. Equus quoque, apud Statium Theb. l. 6. v. 464.

Audit et Herculeum Strymon Chromin. Euneon audit
Igneus Aethion ----

Coeterum Strymoniae anguillae in pretio, non olim solum fuere [orig: fuŕre], uti docet ex Antiphanis Thamyra Athenaeus l. 7. c. 13. sed hodieque sunt, referente Bellonio [orig: Belloni˘] Observ. l. 1. c. 55.

STRYMON [2] ante Conozus teste Plut. fluv. Macedoniae ex Orbelo monte manans, inque Aegaeum mare influens, sinum Strymonicum denominat, qui hodie Golfo di Contessa, ab oppido cognomine adiacente, inter Athon est ad Austrum, et limites Thraciae ac Macedoniae ad Boream, vel ex Scomio monte per Graaeos et Laeos, teste Thucyd. fluens. Stromona Sophiano, Rendini aliis, Radini Nardo, Marmora bellonio, Iscar Lazio; sed hic Mysiae, non Macedoniae fluvius est. Hinc Strymonius, ut Strymoniae grues, de quibus Virg. Georg. l. 1. v. 120.

--- -- Improbus anser
Strymoniacque grues, et amaris intyba sibris
Officiunt, aut umbra nocet. --- --- --

Ubi indicat grues venire ad Italos ab Strymone fluvio. Consentit Papinius l. 4. Sylv. 6. v. 9. vocans gruem hybernam, et statuens illam in Rhodope. Ideo Nonnus l. 14. appellans grues Thracias, *qrhi/ki/ois2 gera/noisin, istam attingit migrationem. Herodotus autem l. 2. ait, illas ex Scythia ite in Aegyptum. Id ipsum indicat Aristot. l. 8. Hist. Aa. c. 18. Seneca Tragoedus in Oedipo ab Thracia in Aegyptum, Oppianus l. 1. Halieut. ab Aegypto et Aethiopibus ad loca alia. Virgil. Aen. l. 10. v. 265.

--- -- Quales sub nubibus atris
Strymoniae dant signa grues, atque aethera tranant
Cum sonitu, fugiuntque Notos clamore secundo [orig: secund˘].

Lucanus l. 5. v. 711.

Strymona sic gelidum, bruma [orig: brumÔ] pellente, relinquunt,
Poturae te, Nile, grues, primoque volatu
Effingunt varias, casu monstrante, figuras.


page 277, image: s0403b

Mox ubi percussit tensas Notus altior alas:
Confusos temere immistae glomerantur in orbes,
Et turbata petit dispersis littera pennis.

Statius l. 7. Theb. v. 287.

--- -- Qualis cum pallida cedit,
Bruma renidentem deducunt Stryinona cycni.

Claudian. de bello Gildonico, v. 474.

Pendula ceu parvis moturae bella Colonis
Ingenti clamore grues aestiva relinquunt
Thracia, cum tepido [orig: tepid˘] permutant Strymona Nilo [orig: Nil˘].

Apud hunc fluv. sedit Orpheus post amissam Eurydicem. Virgil. Georg. l. 4. v. 507.

Septem illum totos perhibent ex ordine menses
Rupe sub aeria [orig: aeriÔ] deserti ad Strymonis undam
Flevisse, et gelidis haec evolvisse sub antris,
Mulcentem tigres et agentem carmine quercus.

Papinius l. 5. Sylv. 1. v. 202.

--- -- Qualis conspecta [orig: conspectÔ] coniuge segnis
Odrysius vates, positis ad Strymona plectris
Obstupuit, tristemque rogum sine carmine flevit.

*kallige/furon potamo\n vocat Euripides in Rheso. Nic. Lloydius.

STUART nomen Regiae in M. Britannia Familiae. In qua Robertus Stuartus (quod nomen officii prius, transiit in nomen familiae) Maria [orig: MariÔ] Davidis II. ex Brussiis, Scotiae Regis, Sorore genitus, hoc [orig: h˘c] exstincto [orig: exstinct˘], Regnum nactus est A. C. 1370. Ex eius progenitoribus Malcolmi frater Ferquhartes Thavus vel Princeps Loquuhabriae fuit; primusque Waltherus Stuarti, h. e. Magni Scotiae Senescalli, nomen assumsit, gentique suae hereditarium fecit, A. C. 1086. A Roberti Regis Fratre Alexandro, Stuarti Dni de Darnley, et de Aubigny et Comites Lenoxiae, atque ex his Iacobus VI. Rex Scotiae vel I. Rex M. Britanniae, avus moderni Regis oriundi sunt. Ab ipso Roberto, in directa linea descendunt reliqui Reges Scotiae Stuartini sanguinis, usque ad Mariam Reginam, exstinctam A. C. 1587. cuius tokeiologi/an exhibet Spenerus Theatr. Nob. Eur. Part. I. p. 114. Hodierni Regis Maiores quod attinet, Iacobus fil. fuit Henrici Stuarti, Ducis Rothesayae, ex Maria modo dicta [orig: dictÔ], et iuncta [orig: iunctÔ] sibi Anna [orig: AnnÔ] (filia [orig: filiÔ] Friderici II. Daniae et Norveg. Regis) Carolum I. Regem m. Britanniae genuit. Quo [orig: Qu˘] et Henrica [orig: HenricÔ] Maria [orig: MariÔ] Francica [orig: FrancicÔ] (filia [orig: filiÔ] Henrici IV.) nati sunt Carolus (natus et denatus A. C. 1629.) Carolus II. Rex M. Britanniae (natus A. C. 1630. maritus Catharinae Lusitanae) Maria (nata A. C. 1631. uxor Guilielmi Principis Arausionensis, denata A. C. 1660) Iacobus Dux Eboracens. natus A. C. 1633. maritus Annae filiae Edoardi Hyde Cancellarii Angliae primum, nunc... Duc. Mutinensis, utroque [orig: utr˘que] coniugio [orig: coniugi˘] fecundus, Elisabetha (nata A. C. 1635. denata A. C. 1650.) Henrica Anna (nata A. C. 1636. uxor Philippi Ducis Aurelianens. denata haud pridem) et Henricus Dux Glocestriae (natus A. C. 1640. denatus 1660.) omnes Familiae Regiae M. Britanniae nominis Stuartorum. Idem ibid. p. 30.

STUBA hypocaustum, locus ad sudandum. A Germanico Stube, Gall. Estufe, vel Estuve, Ital. Stufa. Omnia a verbo to stue, i. e. leniter coquere, sudare, calefacere; unde Angl. a Stue, vel hothouse. Vox in usu Dithmari aevo [orig: aev˘], quod Lipsius notat in Tacit. Germ. Hinc etiam Stues, Gall. Estuves, dicta Lupanaria sunt: cuiusmodi sita olim in Australi Tamesis ripa, Henricus VIII. A. C. 1546. sollenni edicto [orig: edict˘] in perpetuum profligavit, voce praeconis et tuba [orig: tubÔ] praecinente. Etiam a Stue Angli vivarium dicunt, ad conservandos pisces, Henr. Spelmannus Glossar. Archaeol. Sed et sic dictae sunt in Monasteriis Camerae Capituli seu, ut vocant, ipsa Capitula, quod in iis aestuaria ac hypocausta essent. Ericus Upsaliensis Hist. Suecic. l. 4. p. 145. Omnibus oppidanis in Stuba communi S. Gertrudis convenientibus, apud Car. du Fresne Glossar. Voci origo, a Graeco tu/fh, accensio, hinc enim addito s. Latini stufam fecere [orig: fecŕre]. Salmas. ad Vopisc. in Proculo, c. 13.

STUBENBERG nomen illustris in Germania familiae, quae e praecipuis in Stitia ab antiquo tempore floruit, cum Wolphgangus Stubenbergius Elisabethae Comitis Ortenburgicae matrimonio [orig: matrimoni˘] dignus fuerit habitus A. C. 1237. Ab eius filiis 2. (nam tertius Wulfingus Episcopus Bambergensis fult) Ulrico et Friderico, duae lineae descendunt, Wurmbergia et Kapsenbergia, hodie que florentes. V. in hac posteriore Georgii Baronis de Stubenberg, defuncti A C. 1639. filii Georgii Harrmanni Domini de Stubenberg et Dorotheae Thanhausiae, progenitores, apud Phil. Iac. Spenerum ubi supra, Parte I. p. 83. In priori vero, maiores Georgii Wilhelmi (nati A. C. 1660. denati 1669.) et Amaliae Iulianae Reginae (natae A. C. 1661.) Parte 3. p. 26. uti plura hanc in rem apud eundem Art. Her. Part. Spec.

STUCIA hodie Istuyth, vel Y-stwith, teste Camdeno [orig: Camden˘], fluv. Albionis in Wallia meridionali inter Bangorium urbem, et Cardiganiam oppid. in Oceanum Hibernicum apud Aber Y-stwith oppid. decurrens. Baudrando est in Cardigania Comitatu, et cadit in mare Hibernicum 28. mill. pass. a Cardigano in Caeciam 55. a Bangorio in Meridiem.

STUCKIUS Iohannes Guilielmus e familia virorum doctorum feracissima, Theologus Tigurinus celebris: doctissimis scriptis immortale nomen meritus, praeterito [orig: praeterit˘] saeculo [orig: saecul˘].

STUDENTES dicuntur hodie, qui olim Sectatores, Gell. l. 1. c. 2. et 9. Sequentes. Quintilian. Instit. Orat. l. 2. Auditores, eidem Gellio l. 12. c. 1. Posterioribus saeculis Scholastici, quae tamen vox fere in contemptu erat, donec eam sibi Doctores Theologiae ac Philosophiae vendicarent; antiquitus Declamatorum ac Sophistarum propria, ut ex Petronio aliisque patet. etc. Qui nempe deposito [orig: deposit˘] tyrocinio [orig: tyrocini˘], in Academiis operam dant literis. Sed et priscis temporibus non insolens vox fuit. Isidorus in Gloss. Pappas,


page 278, image: s0404a

Paedagogus qui sequitur studentes. Quintilian. Instit. l. 1. c. 2. Utilius ne sit domi atque intra privatos parietes Studentem continere. Sic enim verbum Studeo usurpatum Antiquis. Appulei. de Phil. Mor. l. 2. Virtutes eas doceri et studeri posse arbitratur. Iterum Quintilian. Inst. l. 6. praef. Quis enim mihi bonus Parens ignoscat, si studere amplius possim? Et Studia, pro honestis disciplinis usurpantur, apud Minutium in Octav. ubi Caecilius studiorum rudes vocat eos, qui literarum expertes sunt, etc. Vide Georg. Hornium Hist. Phil. l. 7. c. 1. Initia autem Studiorum data Poeticis olim literis, tum alii, tum Casp. Barthius ad Petronium aliosque pluribus docet. Quorum appellatio postmodum ad ipsa loca, in quibus Studiis vacare mos, transiit. Capitolin. in Marco, c. 26. Apud Aegyptios civem se egit et Philosophum; in omnibus Studiis, templis, locis. Quae *mousei=a Graecis, unde Musium, apud Spartian. in Hadriano c. 20. hodie Academiae, vide Casaubonum ad loc. Salmas. tamen Stadiis legit apud Capitolin. cum in Stadiis et Gymnasiis frequenter id fieret apud Graecos, ut homines docti eo [orig: ] convenirent, et sermones de studiis ac literis communicarent: censetque Studium pro loco, recentioris Capitolino [orig: Capitolin˘] aevi esse. De gradibus et situ Studentium, supra voce Femur, Gradus Academ. it. Lecticula Rabbi etc. De studiis vero factionum in Circo, in voce Favor: Sicut de Studiis, certo Monachorum genere, in urbe olim Constantinopoli, in voce Studius: ut et aliquid supra in lemmate, Phrontistae fidei, ubi de Ascetis et Monachis kat' e)coxh\n Studium dici, ex Hieronymo et Euagrio vidimus.

a STUDIIS vide supra Liberti.

STUDIORUM Feriae vide supra Feriae.

STUDITA Theodorus, vide ibi.

STUDIUS Consul, an. Urb. Cond. 1206. Auctor coenobii Monachorum insomnium, qui Studitae dicti, circa A. C. 459. Laetus Comp. Histor. Univ. Vide ubi de Acaentetis.

STUGARDIA urbs Ducatus Wirtembergici, Ducum sedes, cum castro splendido, prope Nicrum fluv. 1. milliar. German. ab Eslinga in Occasum, 4 a Tubinga in Boream. Exstructa a Wandalis, et restaurata a Iohanne I. Electore Brandeburgensi et Ottone III. Mercat. Metel. Baudrand. Stutgardianae lineae auctor Ulricus fuit, fil. Eberhardi Ducis A. C. 1397. ad Nicopolim, praelio [orig: praeli˘] contra Turcas occisi. Pater is Ebethardi fuit et Henrici, qui posterior mortuus Uraci A. C. 1519. reliquit Ulticum Ducalis primae, et Georgium Montispelicardensis [correction of the transcriber; in the print Montispelispelicardensis] vel Ducalis secundae, linearum auctores. Georgius hic mortuus A. C. 1558. filium habuit Fridericum, patrem 5. filiorum, e quibus Ioh. Fridericus iterum lineam Sturgardiam orsus est, e qua hodierni Duces Wirtembergici: Ioh. Ludovicus Monpelicardensem inchoavit, Iulius vero Fridericus Apennagiatae seu Iulianae aut Brentianae familiae auctor fuit. De quibus vide accurrate disserentem Philippum Iac. Spenerum Syll. Geneal. Histor.

STUINUS urbs Ligurum. Steph.

STULINGA Germanice STULINGEN, oppid. Sueviae, cum titulo Comitatus, sub proprio Comite, ex Familia Furstenbergia. In hac enim cum duo sint rami. Heiligenbergo Werdenbergius et Blombergius; hic iterum in Messkirchium et Stulingensem abiit. Et quidem Christophorus Comes de Furstenberg, in Blomberg (qui obiit A. C. 1614.) suscepit, ex Dorothea, Dn. de Sternberg, minorem natu filium Fridericum Rudolphum, cui Stulinga obtigit, fratre Messkircham nacto [orig: nact˘]. Friderico [orig: Frideric˘] Rudolpho [orig: Rudolph˘] (qui obiit A. C. 1655.) ex Maximiliana Maria Pappenhemia (filia Maximiliani Comitis Pappenhemii, Landgravii in Stulingen ) genitus est Franciscus Maximilianus, qui, ducta [orig: ductÔ] Magdalena [orig: MagdalenÔ] de Bernhausen, lineam propagavit. Spenerus Theatro Nob. Eur. Part. I. p. 33. Vide eundem in Arte Herald. Parte Spec.

STULPINI Liburniae gens, Plin. l. 3. c. 21.

STULTORUM Feriae vide supra Feriae, item Kalendae et Quirinalis. Porro fatui, Moriones, Salus, Sottus.

STUMPFIUS [1] Iohannes Tigurinus, auctor Chronici Helvetici floruit saeculo [orig: saecul˘] praeterito [orig: praeterit˘]. Idem nomen fuit quinto Superintendenti Baruthino, Theologo inter suos famigeratissimo, exstincto A. C. 1632, quo [orig: qu˘] genitus Ioh. Matthaeus ibidem Capituli Camerarius et in illustri Christiano-Ernestino Collegio Theologiae Moralis Professor fuit. Vide Paul. Freherum Theatro Viror. erudit. claror.

STUMPFIUS [2] Iohannes Rodolfus Tigurinae Eccl. Episcopus. Obiit A. C. 1592. aetat. 61. Bucholcerus Indic. Chronol.

STUMPIUM Thraciae urbs videtur apud Nicetam, Stypium Cedreno.

STUPANUS [1] Antonius Rhaetus, auxit Dispensatorium medicamentorum compositorum Nicolai, Lugduni A. C. 1543. Obiit peste Basileae A. C. 1551.

STUPANUS [2] Ioh. Nicolaus Pontrasino Rhaetus, fil. Nicolai, natus est A. C. 1542. Aetatis anno [orig: ann˘] 15. Basileam delatus, eo [orig: ] successu studiis, Medico inprimis, ibi incubuit, ut A. C. 1569. a celeberrimo medico Theodoro Zuingero Docturae axioma magno cum plausu impetraret. Post quae Logica primo Professio in Academia Basil. illi concredita est, qua [orig: quÔ] per quadriennium defunctus, Ioh. Hospiniano Organi Professori succesit, A. C. 1575. tandem in cathedra Medica praefato Zuingero [orig: Zuinger˘] surrogatus, A. C. 1589. Scripsit quam plurima, inter quae eminent Medicina Theorica, edita Basileae in 8. A. C. 1614. Coeterum ex Italico idiomate latine ab ipso versa; Alex. Piccolominei, de Sphaera libri 4. Eiusdem Compend. de Stellis fixis: ut et, liber de magnitudine terrae et aquae. Pandulphi Collenutii Histor. Neap. libri 6. Ioh. Petri Contareni Veneti Histor. de bello Venetis a Selimo II. illato. Nicolai Machiavelli de Principe, una cum scriptis contra Auctorem. Eiusdem Discursus de Rep. Dialogi 10. Historici. Liber de Holometri fabrica et usu, etc. Idem revidit et diligentissime castigavit, opus Mathem. Petri Pitaci Veronensis, Tridentinis Concilii pairibus exhibitum, de vera Solaris atque Lunaris anni quantitate, aliisque rebus ad Calendarii Rom. emendationem pertinentibus. etc. Habetur quoque eius Oratio de vita et obitu Caelii Sec. Curionis, Basileae A. C. 1570. Obiit A. C. 1621. aetatis fere 80. Pater Emanuelis.