December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 274, image: s0400a

STRIGA castrense vocabulum, in qua equi ordine dispositi renebantur in castris. Imo et milites per strigam sub papilionibus terendisse, Hyginus docet Gromatico [orig: Gromatic˘] de Castrametatione. Etat enim Striga spatium in castris longum pedes 120. latum pedes 60. quod in duo semistrigia dividebatur, latitudine singnla [orig: singnlÔ] pedum 24. ex quibus decem dabantur Papilionis tensurae; quinque armis, iumentis novem: inter duo semistrigia pedes patebant duodecim, qui conversantium spatio sufficerent. Sic Striga integra lata erat pedes 60. per longitudinem vero semistrigiorum, ab utroque latere, tendebantur decem Papiliones, qui singuli decem pedes occupabant, et pro incremento tensurae, ut intervallo [orig: intervall˘] aliquo [orig: aliqu˘] separarentur, pedes binos, fiunt pedes 120. Adeo quae longitudo erat unius semistrigii atque strigae. Sic dimidio [orig: dimidi˘] longior, fuit striga. In agris quoque dividundis strigam vocabant, quod in longitudine dimidio [orig: dimidi˘] plus habebat, quam in latitudine; ut seamnum contra. Imo in genere ordo rerum continuate inter se collocatarum, Striga dictus, Festo. Ab huiusmodi vero strigis castrensibus, appellata sunt Strigaria septa, in quibus exerceri docerique consueverant equi, quos Circo praeparabant: Nec aliunde dicta Trigaria septa, vicina Equitiis, in IX. regione urbis collocata Victori. In iisdem equi strigabantur, ait Charisius Sosipater, et venales a Mangonibus videntur habiti etc. Sed et ipsi equi strigare dicebantur, cum interquiescebant, quod velut in striga positi cessarent. Alii tamen strigarium, a striga malunt deducere, quae yh/ktran aut cu/stran significat, ut sit yhkth/rion, in quo scil. equi destringuntur, vel, quod idem est, strigantur: Striga autem a strigo, pro stringo est, quod inter alia et yh/xein notat. Inde diminutiv. strigula et strigla, h( cu/stra. Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘] strigam etiam Latini cimoliam dixere, qua [orig: quÔ] utebantur ad desquamandas ac poliendas vestes apud fullonem. A striga itaque, th=| yh/ktra|, dictus equus strigosus, male habitus, impolitus, qui striga [orig: strigÔ] nimirum opus habet, o) yhktiw=n. Sic strigare equum, est qerapeu\ein to\n i(/ppon, et strigarium, locus in quo strigatur et reliquis exercitiis curatur, Italis hodie Maneggio. Inde et strigare videri possit dictum, pro cessare et quiescere: nec enim currendo, sed stando curantur equi etc. Ab equis vox ad homines translata est, qui strigare, h. e. resistere, et restringere eursum dicuntur Plinio l. 18. c. 19. et senecae Ep. 31, Unde strigillare et obstrigillare, pro obstare, et impedimento esse, apud Varronem de Vita Pop. Rom. l. 4. et Ennium, Nonio laudatum Satyr. l. 2.

--- -- restitant,
Occurrunt, obstant, obstrigillani, obagitant.

Hineque Obstrigillum, de annuli pala, et obstrigilla soccorum, apud Plinium l. 9. c. 35. Quam in rem vide pluribus disserentem Salmas. ad Solin. p. 55. et 56. Addam hoc unum, apud recentioris aevi Scriptores, Strigam quoque Veneficam dici, quae et Stria. Unde Strioportius, qui strias ad nocturna sacra deportare credebatur, in L. Sal. tit. 57. ž. 1. an a Strix, de qua voce infra.

STRIGELIUS Victorinus Kauf bura [orig: burÔ] Suevus, Philosophus Theologusque insignis, Ienae primum, inde Lipsiae, tandem Heidelbergae, Theologiae Professor, Melanchthonis praeceptoris sui methodo [orig: method˘] feliciter usus est. Interfuit Colloquio Altenburgensi, A. C. 1568. Obiit A. C. 1569. aetat. 45. Scripsit complura, quorum seriem habes in Elogiis A. Teissier part. 1. vide quoque Melch. Adami Vit. Theol. thuanum Histor. Quenstedium de Partria Illustr. Vir. Alios. Volumina 2. Epistolar. Mss. Tiguri asservantur in Bibliotheca Hottingeriana. Teissier Part. 2.

STRIGILIS inter Aliptae olim instrumenta, quae erant Strigilis, Lintea, Guttus etc. Seneca Ep. 95. Vetemus lintea et Strigiles Iovi ferre, et speculum tenere Iunoni. Non quaerit ministros Deus. Quidni? ipse humano gereri ministrat. Iuvenalis Sat. 3. v. 263.

--- -- --- -- Domus interca secura patellas
Iam lavat, et bucca [orig: buccÔ] foculum excitat et sonat unctis
Strigilibus, pleno [orig: plen˘] componit lintea gutto [orig: gutt˘].
Haec inter pueros varie properantur, etc. --- -

Nempe, qui loturi vel sese exercitaturi in Gymnasium veniebant, maiori ex parte spoliabantur in apodyterio: postea horum nonulli, et praesertim, qui vel luctam, vel pancratium inire intendebant, in quarta Gymnasii parte, quae Elaeothesium, Polluci *)aleipth/rion, Plin. Iun. l. 2. Ep. 17. Unctuarium, dicta, ungebantur, atque ita ad locum, ubi erat pulvis, transeuntes, pulvere conspergebantur, sicque deinceps in exercitationes diversas diversi prodibatn. Postquam vero sese, quantum lubuerat, exercuissent, ad Alipterium revertentes, ibi a Mediastinis et Reunctoribus Strigilibus ferreis detergebantur; in qua detersione oleum, pulvis et sudor, quae deradebantur, simul mixta in usum Medicum adeservabantur, et ab Atticis koni\salos2, ab aliis vero pa/tos2, vocabantur. Fuere [orig: Fuŕre] autem hae Strigiles ferreae, ut dictum, de quibus etiam Martialis l. 14. Epigr. 51.

Pergamus has misit curvo [orig: curv˘] destringere ferro [orig: ferr˘]
Non tam saepe teret lintea Fullo tibi.

Sed et aureae, argenteae, corneae, eburneae, aeneae, ad strigmenta haec et sordes Gymnastarum deradendas adhibebantur. Atque aenearum quidem, quae olim inter Traiani Imperatoris Thermarum ruinas inventae sunt, iconem exhibet Mercurialis. Similiter Pignorius antiquae Strigilis, quam vidisse se ait apud Nicol. Fabricium, exemplum Lectori curioso subicit: quo [orig: qu˘] typo [orig: typ˘] Appuleii Florid. verba explicat, Iuxtaque honestam strigileculuam, recta [orig: rectÔ] fastigiatione clausulae, flexa [orig: flexÔ] tubulatione ligulae; ut et ipsa in manu capulo [orig: capul˘] moveretur et sudor ex earivulo [orig: earivul˘] laberetur. Per tubulationem quippe ligulae sudor dilabebatur: Ligulam autem vocat partem incurvam superiorem, quod sit non absimilis ligulae, oblonga, fornicata et contracta; cuiusmodi argenteam eleganter elaboratam Romae spectasse [orig: spectÔsse] apud Lael. Paschalium, inscriptam CRES [gap: unknown sign] CENTIA, idem Pignorius tradit. Et


image: s0400b

hac [orig: hÔc] Strigilis parte Medici videntur usi quoque fuisse aliquando: Scribonius Largus Compos. 39. Ad auriculae et tumorem et dolorem sine ulcer, prodest herbae urceolaris aut cucurbitae ramentorum sucus tepens, per Strigilem in foramen auris dolenlis infusus. Vide quoque Plin. l. 25. c. ult. Balneorum Strigiles vero plerumque erant spongiae, vel lineae, neque communiter semper administrabantur, sed quitque propriam secum afferebat, ut insinuat Persius Sat. 5. v. 126.

I puer et Strigiles Crispini ad balnca deser.

Quod autem supra Martialis dixit, Pergamus has misit, sunt qui inde colligant, vel inventas primitus in illo Asiae oppido, vel plerumque inde Strigiles allatas fuisse. Vide Hieron. Mercurialem de Arte Gymn. l. 1. c. 8. Laur. Pignorium Comment. de Servis, Fabricium Roma [orig: RomÔ] etc. Quia autem hoc [orig: h˘c] numere defungi inter alia quoque Parasiti amabant, hinc strigilem illis et ampullam tribuit Plautus, Pers. Actic 1. sc. 3. v. 44. Vide Iul. Cael. Scaligerum Poetices l. 1. c. 14. Origo voci a striga seu strigla est, quomodo striarum ei)soxa\s2 seu cavos dictos esse, supra vidimus. Sic enim et in strigilibus canaliculi erant, quibus sudor defluebat. Salmas. ad Tertullian. de Pallio c. 5. Vide etiam supra in voce Striga. At apud Plinium l. 33. c. 3. Stringiles vel Strigiles, sunt auri parvulae maslae, quod purum putumque in metallo vel ramento capiebatur: a stringendi vel ligandi notione, quod aurum in has massulas strictum ac per se coactum, nihil terrem admixtum haberet: ad quem locum vide Salmas. ad Solin. p. 1082.

STRIGLATA Vasa in Glossis veterib. custrwta\; a striga, custran, de qua voce dictum. Alia [orig: AliÔ] notione, Striglatas stolas vertit swlhnwta\st stola\s2, apud Cedrenum, Salmas. Nempe vestium rugas, quae in strias deducebantur ac ordinabantur, swlh=nas2, h. e. tubulos, Graeci vocaverunt. Unde dependula contubulatio, in veste Isidis, apud Appuleium. Sic itaque swlhnwtai\ stolai\, striglatae sunt, seu canaliculatae, cum in columnis striatis striglas et strigles, cavos striarum appellari constet, uti dictum supra in voce Stria. Vide Salmas. ad Tertullian. ubi supra.

STRIGMENTA vide supra Strigilis, it. Palaestra.

STRIGONIUM Hungariae urbs ad Danubium, ubi Granum recipit, 6. milliar. Germanic. ab Alba Regia uti a Buda, Comaram versus 6. Aquincum olim quibusdam. A Turcis capta A. C. 1543. recepta a Rodolpho II. nunc iterum sub Turcis. Gran Lazio.

STRIGULIA hodie Chepstow, teste Lelando [orig: Leland˘], oppid. Albionis in Wallia contra Bristolium, inter Glocestriam ad Ortum, et Landavam ad Occasum, ad 20. mill. pass. ab Herefordia [orig: HerefordiÔ] totidem in Austrum, in Monumethiae Comitatu ad Confluentes Vagae in Sabrinam. 18. mill. pasi. a Bristolio in Boream Monumethiam versus 10. Baudrand.

STRINGERE Metam, toties Scriptoribus, ubi de Circo, pro artificio positum, est proxime ipsam rotas circum vertere, in quo magnum ad victoriam momentum. Unde Statius Theb. l. 6. v. 440.

Speravit flexae circum compendia metae
Interius ductis Phoebeius augur habenis
Anticipasse [orig: AnticipÔsse] viam, nec non et Thessalus heros
Spe propiore calet, dum non cohibente magistro [orig: magistr˘]
Spargitur in gyros, dexterque exerrat Arion.

Cum enim septies in orbem circumagenda meta esset, qui breviore gyro [orig: gyr˘] eam circumibant, curricula sua absolvebant citius: sed artis hoc erat. Ovidius Amor. l. 3. El. 2. v. 69.

Me miserum, metam spatioso [orig: spatios˘] circuit orbe,
Quid facis? admoto [orig: admot˘] protinus orbe subi.

Qui et sinistrum mox orbem, utpote interiorem, commendat erranti, v. 71.

--- -- perdis hona vota puellae.
Tende precor valida [orig: validÔ] lora sinistra mann etc.

Vide Barthium Animadversion. ad Statium d. l. Sed et Stringere, de auro usurpatum Veterib. quod igne conflatum in unam massam cogebatur, ut vidimus supra in voce Strigilis: ut alias verbi notiones omittam.

STRIPINIACUM vide Sterpiniacum.

STRIX apud Horatium Epod. od. 5. v. 20.

Plitmamque nocturnae Strigis;

Statium Theb. l. 3. v. 511.

Nocturnaeque gemunt Striges --- --

Alios: Hebraice [gap: Hebrew word(s)] bahbenot ianna est nonnullis, apud Ieremiam c. 50. v. 39. qui ululae quondam speciem Strigem, et o)lolugo/na sic reddi Graece, in Glossario antiquo, volunt, eamque aiunt solitudinis amantem, cuius voces tristes ac ferales semper fuerint existimatae. Iidem strigum proprium esse volunt to\ tri/zein, stridere, unde et nomen atcessunt. Sic Ovid. Fastor. l. 6. v. 139.

Est illis Strigibus nomen: sed nominis huius
Causa, quod horrendum siridere nocte solent.

Verum nec to\ tri/zein, Strigum proprium, cum et passcribus tribuatur: nec Strix verum animal est, uti vel ex Plinio constat, l. 11. c. 39. Fabulosum enim arbitror de Strigibus, ubera eas infantium labris immulgere, esse in maledictis iam antiquis strigem convenit: sed quae sit avium, constare non arbitror. Ubi quod de infantibus habet, confirmatur ex Sereno c. de infantibus dentientibus et strige vexatis. Ubi tamen per Striges sagae potius intelligendae videntur, quas, sicut Caprimulgum et Lilith, pueris dormientibus insidiari creditas. allio, alysso, vel re turpi in collo ex annulo appensa, abigere se


image: s0401a

Romani erant persuasi. Certe Maleficae feminae, et quasi Lemures, Striae et Strigae recentiori aevo [orig: aev˘], hodieque Italis Strighe vocantur. De maledictis vero, notum in Graecorum diris et exsecrationibus Striges advocari: *stri/gg' a)pope/mpein nuktibo/an, ta\n strigg' a)gorai/an o)/onin ktl. apud Dalechampium Not. ad l. Sed nec dubitamus, ait Barthius, primis Mundi temporibus, Daemonihus omnia late tenentibus, visibilia talia monstra hominibus nonnumquam insultasse [orig: insultÔsse], eosque afflixisse: cum plurimae antiquissimae literae in talia consentiant, quarum consensus, etsi fabulis res gestae sint undique dilatatae atque confusae, raro non aliquid veri in penitiori sinu gerit. Animadvers. ad Statium Thebaid. l. 1. v. 601. Apud Abdiam vero, Strix, pro histrix poni, cum ait, Habebant alas spineas, sicuti strix, docet Salmas. ad Spartian. in Adriano c. 27. et Capitolin. in Marco. c. 1.

STROBILUS Graece stro/bulos2 seu strobu/lion, proprie pineam nucem significat, qualem in insignibus suis Augustam Vindelicorum praeferre, ex Velsero diximus, suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]: ob similitudinem, Inauris genus, gestamen ex auro Barbarorum quorundam. Ideo Beatus Rhenanus, cum apud Tertullian. l. de veland. Virgin. putasset [orig: putÔsset] in prima sua editione pro Crohulos Barbarorum legi debere Scrobulos, quod diminuti vum est a scrobe, aurium nempe foramina, per quae Barbari traiciebant gemmas et annulos; in altera editione reponit Strobulos. Et certe stro/bulos2 Iulio Polluci Onomast. l. 1. c. 9. n. 17. et l. 4. c. 20. Latine turbo redditur a Rud. Gualtero. Et apud eundem, l. 5. c. 16. strobu/lia, Inaures, in mundo muliebri, inter e)nw/tia, e)llo/bia etc. reponuntur, quas Interpretes Rotulas reddunt: Unde colligere est, Inaures fuisse forma [orig: formÔ] rotunda [orig: rotundÔ]; seu turbinata [orig: turbinatÔ], qualis pineae nucis. Hinc Bartholinus Proverb. c. 25. v. 12. ex vulgata Versione, Inauris aurea et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et autem oboedientem ubi [gap: Hebrew] Schol. enw/tion xru/seon kai\ pi/nwsis2 xrush=, Inauris aurea et pinosis aurea: per Pinosin intelligi posse ait, istiusmodi Inauris genus, pineae nucis seu Strobili formam referens. Nisi melius pro Pinosi Hieronymus vertat Margaritum fulgens, LXX. sa/rdion polutele\s2. Chald. Paraphrastes, vasa smaragdina, vide Casp. Bartholin. de Inauribus Veterum c. 3. Sed et *stro/bilos2, saltationis genus Veterib. et quidem ex foedis fuit, a versatione nomen nactum. Eodem [orig: E˘dem] vocabulo [orig: vocabul˘] motus is insignitus est, cum in modum turbinis versarentur, quod hodieque fit. Vide Iul. Caes. Scaligerum Poetices l. 1. c. 18. ubi de Saliatione.

STROBOS arboris genus, apud Plin. l. 12. c. 17. Petunt et in Carmanos arborem strobum, ad suffitus, perfusam vino [orig: vin˘] palmeo [orig: palme˘] accendentes. Huius odor redit a cameris ad solum iucundus, sed aggravans capita, citra dolorem tamen. Hoc [orig: H˘c] somnum aegris quaerunt. His commerciis Carras oppidum aperuere [orig: aperuŕre], quod est illis nundinarium etc. Recentioribus ladanum Arabicum est, qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 363. et 367.

STROBUS urbs Macedoniae, Romanorum structura. Steph.

STRODUS Radulphus vide Radulphus.

STROE urbs Libyae. Steph.

STROEBUS Byzantis frater. Vide Steph. in Gynaecopolis.

STROGOLA urbs Lydiae. Steph.

STROMA [1] una Orcadum, 2. milliar. a Cathanesia provinc. cuius nunc pars est, in Pictico Freto. Parva.

STROMA [2] Graece strw=ma, culcitra est sive stratum variis coloribus contextum; hinc titulus Operis Clementis Alexandrini, ob rerum in eo contentarum varietatem, sic dicti. Quam ob causam et ipse Auctor *strwmateu\s2 a Graecis passim vocatur. Octo autem *strwma/twn libros habemus, uti videre est in voce Clemens.

STRONGOLI vide Pergola et hic [orig: hţc] infra.

STRONGYLA Salmasio statua dicta est pectore tenus, quae scuro [orig: scur˘] rotundo [orig: rotund˘] continebatur. Unde is apud Tertullian. l. de Pallio, Aurem quoque foratu essoeminatus, quod illi apud Sigaeum statua servat: pro Statua legit Strongyla, sensu manente eodem [orig: e˘dem]. Sermo enim ibi de statua Achillis, quam apud Sigaeum Inauribus ornatam monuit Servius ad Aen. l. 1. ubi ait, apud Sigaeum Achillis statuam fuisse, quae in ima auris parte elenchum more femineo [orig: femine˘] habuerit; Id quod Tertullian. dixit, Aurem foratu effeminatus. Vide eundem eiusd. l. c. 10. Ex Graeco stroggu/lh: quomodo absolute Scriptor is vocavit th\n a)spi/da sive protomh\n, in qua solus vultus erat expressus. *ku/klous2 et di/skous2 etiam appellatos esse, et qw/rakas2 Graecis, notum. Latini Clypea vel Clypeos appellarunt [orig: appellÔrunt], qui rotundi sunt. Nempe stro/ggulon, teres est et rotundum, perifere\s2. Unde stroggu/lai nuces, stroggu/la mespila, et stroggu/lh, genus aluminis, a figura dictum, ut Bolites lapis. Vide iterum Salmas. ad Solin. p. 708. 869. et 1166. ut et supra in voce Clypeus.

STRONGYLE insul. maris Tyrrheni, non procul a Sicilia, una Aeolidum, ignivoma, 30. milliar. a Lipara in Caeciam, 40. ab Amantea oppid. Calabriae citerioris. Huius incolae triduo [orig: tridu˘] ante ex fumo praedicere solebant, quinam flaturi essent venti; unde factus est locus fabulae, ut Aeolus, qui in hac insul. regnabat, ventorum rex crederetur. Plin. l. 3. c. 9. Tertia Strongyle in qua regnavit Aeolus. Servianum fragmentum: Aeolus Lipari filiam Cyaneam in matrimonium sumpsit, et Strongulam insulam, in qua maneret, accepit. Stromboli Leandro dicitur. Arotunditate sic dicta fuit; nam Graeci rotundum *stro/ggulon vocant. Cornel. Severus in Aetna:

Insula, cui nomen facies dedit ipsa rotunda.

Silius Ital. l. 14. v. 260.

Mille Agathyrna dedit, perflataque Strongylos Austris.

Item insul. maris Aegaei, una Cycladum, quae notiore nomine Naxos appellatur. Cum oppido cognomine, quod nunc Pergola, in saxo, ubi rudera templi Baccho olim sacri. Item Insul Cretae, ante Lygdum oppid. Naxi, Solino, c 12. et Insula parva Lyciae, Plin. l. 4. c. 12. Item, urbs magnae Graeciae, in ora, inter Crotonam ad Austrum. 16. et Chrimissam ad Arctos 8. mill. pass. olim Macalla, nunc Strongoli. Nic. Lloydius.