December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 273, image: s0399b

STREPITUS Obscenus apud Petronium, Graece pordh\ et a)popordh\, Alex. Aphrodis. l. 1. Problem. 164. inter Aegyptiorum olim seba/smata. Minucius Fel. de iis, Non Serapidem magis, quam Strepitus per pudenda corporis expressos contremiscunt. Ubi liceat usurpare, quod Hieronym. in Esai. dixit l. 13. de Pelusiaco cepe, Horribile et formidolosum fuit hortensis apud Horatium Dei diffissa [orig: diffissÔ] nate toniru, quo [orig: qu˘] decussi Candidiae dentes et exturbatum Saganae caliendrum. Et Martialis Epigrammate 78. l. 12. ridetur misellus Aethon, qui Iovem salutans in Capitolio pepedit, adfectus ob istud flagitium trinoctiali domicoenio [orig: domicoeni˘]. Cato, orat. de Sacrileg. Domi cum auspicamus, inquit, servi, ancillae, siquis eorum sub centone crepuit, quod ego non sensi, nullum mihi vitium facit. Fatuamque admodum circa haec superstitionem Metrodis, Theophrasti discipuli, narrat Laertius. Et est Nicarchi Epigramma ei)s2 pordh\n, quo [orig: qu˘] dicitur, non minus ac Reges, ius vitae necisque habere. Inde igitur Aegyptiorum veneratio orta. *pordh\ a)poktei/nei pollou\s2a)die/codos2 ou)/sa. Vide Nic. Rigaltium ad Minucium Felic. et supra voce Flatus.

STREPIUS praenomine Gregorius, vulgo Grisca Utrepaia, iuvenis origine Russus, a Polonis a prima iuventa ad futuram scenam praeparatus ac praeceptis imperii egregie imbutus, Theodoro [orig: Theodor˘] M. Moscorum Duce defuncto [orig: defunct˘] A. c. 1605. et Borisso [orig: Boriss˘] adfini Imperium invadente, e Schola Iesuitarum privata progressus, Demetrii dudum exstincti nomen ac personam adsumere, sese legitimum heredem iactare, apud vulgus fidem reperire, totius denique Russiae Monarcha fieri; quo [orig: qu˘] eventu, vide supra ubi de Pseudo - Demetrio I.

STREPSA urbs Macedoniae. Steph.

STREVELINUM seu STERLINGA vide ibi. Urbs in limite Menthitiae. 12. milliar. Scor. ab Edimburgo in Occasum 3. a Dumblano in Meridiem. Ibi saepe Comitia regni celebrantur.

STREVINTA Germaniae oppid. Ptol.

STRIA an a stringendo, an quod striga quaedam sit certae cavitatis et eminentiae? Hinc striatae columnae, in quibus strigles, vel striglae sunt canaliculi, seu striarum cavi, ut striae ipsae, e)coxai\ et partes, quae eminebant. Cuiusmodis striis seu rugis, non forte, sed industria [orig: industriÔ], factis, togas Veterum ante et retro multiplici contabulatione strui et ordinari consuevisse, umbone vel umbilico [orig: umbilic˘] omnes togae plicas, quasi nodo [orig: nod˘] quodam [orig: qu˘dam], constringente, docet Salmas. ad Tertullian. de Pallio c. 5. Graecis tunicas, quae sic striabantur, stolidwtou\s2 xitw=nas2, dictas esse, vidimus supra in vode Stola. Vide quoque infra in voce Talia: de Striis vero columnarum, Savaronem ad Sidonium l. 4. c. 8.

STRICTA Frons apud Petronium,

Quid me spectatis cum stricta fronte Catones?

rugata est: subintellecta [orig: subintellectÔ] voce, quam supplet Appuleius Strictam rugis frontem dicens, ubi tamen alii striatam legere malunt. Metaphora [orig: MetaphorÔ] desumpta [orig: desumptÔ] a tunicis, quae strictae Hieronymo, stolidwtoi\ Graecis, rugas et plicaturas habebant, uti diximus. Unde strictae mentes, pro severis et tetricis. Manilius, l. 1.

--- -- et strictas pondere mentes.

Et stricti Catones eidem, l. 5.

--- -- --- -- nec crede severae
Frontis opus signo, strictos nec crede Catones.

At stricti, de avaris et sordidis alia [orig: aliÔ] ratione dicuntur, apud Firmicum, ubi largis opponuntur et liberalibus: a vestibus itidem, quae corpori presse adhaerent, stixa/ria Graecis, strictoria Latinis recentioribus, iustaucorps Gallis dicta, translato [orig: translat˘] vocis usu. Vid. Salmas. ad Capitolin. in Maximo et Balbino, c. 6. nec non ad Vopisc. in Aureliano, c. 46. Stricturae vero, Nonio proprie scintillae sunt, quae de ferro ferventi micant, cum tunditur. Item ferri massae, seu laminae, cum varia eius frusta in unum coeunt, a stringendo et colligando. Unde in stricturam cogi Latini dicebant, quod in massam ac corpus stringitur et ligatur, ac in unum coit, Graeci sullipai/nesqai vocarunt [orig: vocÔrunt]. Vide quoque infra in voce Strigiles.

STRICTI Fontes castrum Galliae, 3. leuc. ab urbe Tolosa, vulgo Castel-nau de Stretefons, a strictis, i. e. oris angusti fontibus cognominatum. Vide Hadr. Valesium Notit. Gall.

STRIDERE a serra, dentibus, sagittis inprimis, ad animas corporibus excedentes, ab Homero primum translatum est, qui verbum tri/zein de illis passim usurpat. Unde ad versum hunc Statii Theb. l. 4. v. 428.

Huius in adspectae ludo stridere sagittae.

sic Priscianus l. 1. c. 9. Strideo quoque stridi facit --- i. autem tam in praesenti, quam praeterito, productam habet. Virgilius in VIII. --- siriduntque cavernis Stricturae chalybum. Lucanus. l. VI. Auribus incertum feralis strideat umbra --- Actius in Alcestide, Constriderat retracta rursus inferis etc. Ubi notabilis hic postremus versus est, propter sonum umbrae stridentis affectatum. Virg. Aeneid. l. 12. v. ult.

Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.

STRIDON urbs Pannoniae superioris in Illyrici confinio sive e contra, S. Hieronymi solum natale, intra Petram Pilosam, Portulam et Primentum, Blondus. a Gothis versum. Hieronymo Sarigna, seu Sdrin, teste Blondo [orig: Blond˘] cum aliis, oppid. et Comitatus. Forte Sidrona Ptolem. Aliis fuit ad Muram fluv. in Stiria hodie, 15. mill. pass. infra Rakelspurgum in Eurum, versus confluentes Murae it Dravum totidem, prope oppid. Limbacum inferius.