December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0398b

STRATOS urbs Acarnaniae, Strabo; in ipso limite Aetoliae, 17. mill. pass. ab ora maris Ionii in Caeciam 30. a Sinu Ambracio in Eurum. Baudr. Liv. l. 43. Aetolis tribuit: Stratos, ait, validissima tum urbs Aetoliae erat. Sita est super Ambracium sinum, prope amnem Acheioum.

STRATTIS Olynthius, Historicus Graecus, Alexandri M. in militia comes. Diarium, de rebus huius, libris 5. scripsit: Item de eius morte, de fluviis, lacubus et fontibus. Suidas.

STRATURA Graece h( a)nabolikh), munus Stratoris, quem a)nabole/a Graecis appellatum supra diximus, Salmas. ad Vopisc. in Aureliano, c. 45. Item species structurae, illius potissimum, qua [orig: quÔ] pavimentum, et ea, quibus incedimus, instrui mos. Usitatum enim olim fuit et etiamnum est, ut pavimenta lapidibus strata, straturis ex tabulis factis hieme tegerentur, tum ut commodior usus esset, tum ne marmora et lapides nimium pedes refrigerarent. Qua de re vide Goeddeum Com. ad l. malum navis, 242. ž. 4. ff. de vet. et sig.

STRAVA seu STRABA apud Iornandem de rebus Geticis c. 49. ubi de Attilae funere, quid sit Luctatio Statii Intepreti, vidimus supra, in voce Straba. At Wormius in Monumentis Danic. l. 1. c. 6. p. 36. ipsum convivium, in honorem defuncti celebratum, hac [orig: hÔc] voce innui contendit. Nec dissentit Martinus Schodelius Disquisit. de Regno Hungar. c. 181. qui ait Stravam esse vocabulum purum Scythico-Hunnicum, quo Hunii silicernium, quod ingenti comessatione concelebrari consueverit, denotarint [orig: denotÔrint]. Vide supra quoque in voce Silicernium.

STRAUBINGA Bavariae oppid. ad Danubium, cum ponte 6. milliar. German. infra Ratisbonam in Ortum Passavium versus 11. Aliae Servicdurus, ut quidam volunt.

STEBAEUS Iacobus Ludovicus vide ibi.

STREBULA apud Plautum, et Strebula caro, apud Arnobium adv. Gentes l. 7. ubi de sacrificiis earum, Quae causa, quae ratio est, ut caro strebula separatim; ruma, cauda et plasea separatim, isitium solum, omentum solum, augmentorum adiciatur in causam: Cimbrica vox Festo est, et coxendicem hostiarum denotat, seu carnem, quae ex taurorum coxendicibus demebatur, ut cum reliquis, quae hic [orig: hţc] memorantur, partibus, augmenti loco [orig: loc˘], altari imponeretur, de quo usu diximus supra voce Prosiciae. Vide quoque Ios. Scaligerum ad Festum. Nomen an a Graeco streqlo\s2, a curvatura etc.

STREHAMUM oppid. Normanniae, ad ostia Olinae fluv. in littore maris Britannici 4. leuc. infra Cadomum in Caeciam. Estrehan.

STREINIUS Richardus Liber Baro Austrius, scripsit de Gentibus et Familiis Romanorum magni habitum Vossio librum de Philos. p. 69. It. Commonitorium de Rob. Bellarmini scriptis atque libris: etiam scripto [orig: script˘] edito [orig: edit˘] libertatem Belgarum tuitus est, sed nomine suppresso [orig: suppress˘]. Zelo [orig: Zel˘] pro Religione Protestantium, quos omni ope apud Imperatorem iuverat, inclitus, Dav. Chytraeus Epist. p. 676. Obiit A. C. 1601.

Maximus ingenio, doctrina [orig: doctrinÔ] maximus heros,

iudic Nath. Chytraeo [orig: Chytrae˘]. Vide Anton. Teissier Elog. Part. 2.

STRELICI pedites dicuntur sclopetarii Russorum, in quibus praecipuum robur militiae eorum consistit: Equites vero omnes sunt ex Boiaris, ut vocant, i. e. Nobilibus. Et quidem in milite Russico laudatur inprimis oboedientia, et laborum tolerantia. Paucis sunt contenti, allio [orig: alli˘] nonnumquam solo [orig: sol˘]: ad oppida et castra defendenda aptissimi, in praelio campestri non eadem [orig: eÔdem] virtute pollent; quippe semel in fugam versi adeo abiecto [orig: abiect˘] sunt animo [orig: anim˘]; ut neque insequentibus resistant, licet possint, neque mortem deprecentur, sed pro lubitu se occidendos hostibus exponant. G. Hornius Orb Politic. cum Not. Menckenii p. 45.

STRENA [1] urbs Cretica, Steph.

STRENA [2] a Graeco strh=nos2 quod missa, ut quis luxurietur et in delitiis vivat, dabatur apud Romanos die religioso [orig: religios˘], ominis boni gratia [orig: gratiÔ], Fest. ubi eam a numero, quo [orig: qu˘] significatur alterum tertiumque venturum similis commodi, veluti Trenam, praeposita [orig: praepositÔ] S. litera [orig: literÔ], dictam ait. Meminit ritus Q. Flor. Tertullian. l. de Idolol. ubi inter praecipua Romanarum sollemnitatum festa, Strenarum diem fuisse indigitat. Usus et origo a Romuli tempestate. Q. Symmachus l. 10. Ep. 28. Strenarum usus adolevit auctoritate Tatil Regis qui verbenas felicis arboris ex luco Streniae, anni novi auspices, primus accepit. Receptam eandem Kal. Ian. sollemnitatem, idem non obscure indicat, eodem [orig: e˘dem] l. Ep. 20. Kalendas anni auspices, quibus mensium recursus aperitur, impertiendis Strenis dicavit Antiquitas. His enim Kalendis amici laetis precationibus faustum sibi invicem ominabantur. Plin. Ovid. simulque boni ominis causa [orig: causÔ] munera sibi mittebant, caricas, caryotides et mella, ut dulces dies anni a dulcibus auspicarentur rebus: stipem item, i. e. nummum signatum, quae omnia simul Strenas appellarunt [orig: appellÔrunt]. Nec nomen hoc aliud quid, quam bonum omen significabat, Festus l. 17. Unde Plautus Sticho, Actu 5. Sc. 2. v. ult.

Bona scaea, Strenaque obviam accessit mihi.

Eo [orig: ] itaque die, qui Strenas missitabant, prodigii instar habebantus verba omninosa, ut pluribus docet Lipsius ad Taciti Annal. Atque eam ob causam novus Consul, omina fausta captaturus, Annum novum incipiebat, Aur. Cassiodorus l. 2. Ep. 1. Statius Theb.

--- -- Insignemque aperit Germanicus annum.

Nec vero munera haec, laetitiae insignia, alio [orig: ali˘] nomine, quam Strenaerum appellatione, venire fas erat: Proin Ulpianus, quod *)epenomi/da, i. e. Distributionem largitionemque vocasset [orig: vocÔsset], dictam a Romanis Strenam, a Cynulco reprehenditur, apud Athenaeum l. 3. c. 10. Dona


image: s0399a

curo [orig: cur˘] ducta munuscula interpretatur, Symmachus l. 10. Ep. 28. offerri solebant Patronis a clientibus, uti discimus ex Martiali l. 8. Epigr. 33. v. 13.

Hoc [orig: H˘c] linitur sputo [orig: sput˘] Iani caryota Kalendis,
Quam fert cum parvo sordidus asse cliens.

Ubi Heraldus: Cum caryota simul et assem porrigebant pauperes. Nam incunte anno [orig: ann˘] stips Iano offerebatur: Sic et Diis suis peculiaribus singulis Kalendis pecumolam aliquam porrigebant. Quod vero de sputo ait Poeta, interpretatur is de tenui corio, crusta vel tectorio, an forte in deaurando sputo vice gummi usi? Aliud tibi suggeret, quod supra diximus, in voce Sputum. Amici sibi invicem, passim apud Auctores. Donec, constituta [orig: constitutÔ] per Oct. Augustum Monarchia [orig: MonarchiÔ], mos inolevit, ut Senatus totaque Civitas, velut publico Parenti, Imperatori quoque Strenas mittere coepit Sueton. in eo, c. 57. Omnes ordines in lacum Curtii quotannis ex voto pro salute eius stipem iaciebant, item Kal. Ian. Strenam in Capitoli, etiam absenti, ex qua summa pretiosissima Deorum simulacra mercatus, vicatim dedicabat, ut Apollinem Sandaliarium et Iovem Tragoedum. Post quem mos idem sub Tiberio Principe retentus, teste Eodem [orig: E˘dem] in Tiberio c. 34. Quottidiana oscula prohibuit edicto [orig: edict˘], item Strenarum commercium, ne ultra Kal. Ianuar. exerceretur. Impudentius multo [orig: mult˘] scurriliusque Caligula, apud Eund. c. 42. edixit et Strenas ineunte anno [orig: ann˘] se recepturum, stetitque in vestibulo aedium Kal. Ian. ad captandas stipes, quas plenis ante eum manibus et sinu omnis generis turba fundebat. adeo que non accipiebant modo Strenas Imperatores sed et emendicabant stipes, ut etiam videre est in Augusti vita, apud saepius laudatum Auctorem c. 91. Interim non accipiebant modo, sed et dantibus sibi atque offerentibus Strenas pares aut maiores reddebant. Suetonius iterum Tiberio c. 34. Consueverat et quadruplam strenam et de manu reddere, sed offensus, interpellari se toto mense ab iis, qui potestatem sui die festo [orig: fest˘] non habuissent ultra non reddidit. Idem proin, ne Strenae amplius darentur, edicto [orig: edict˘] perpetuo [orig: perpetu˘] cavit, cuius quoque meminit Dio Coccei. l. 57. quod similiter fecerunt Caius et primae Ecclesiae constitutiones cap. non observetis c. 26. quaest. 7. Non observetis dies, qui dicuntur Aegyptiaci, aut Kal. Ianuar. in quibus cantilenae quaedam et comessationes et ad invicem dona donantur, quasi in principio anni boni fati augurio [orig: auguri˘]. Quo [orig: Qu˘] referendum et illud Tertulliani l. de Idolol. Saturnalia et Kal. Ianuariae et Brumae et Matronales frequentantur, munera commeant, Strenae commeant, lusus, convivia constrepunt. Sed haec de Strenarum abusus, non vero legitima consuetudine, intelligenda sunt, quam utique Imperatoria edicta admiserunt. Anastasius Aug. Eustathio l. 4. C. de advocat. divers. Iudicum. Laudabile vitaeque hominum necessarium advocationis officium maxime Principalibus officiis oportet remunerari, ideoque iubemus viros Clarissimos, Fisci pro tempore, Patronos Fori tuae Celsitudinis, sollemni die festivitatis Kalendarum Ianuar. ipsius tantummodo anni, quem per tale peragunt officium, inter Spectabiles sacri nostri Consistorii Comites, divina [orig: divinÔ] Serentatis nostrae manu puncti, consequi solatia. Ubi solatia glossa Accursiana Strenas reddit: quamquam alii ex Ulpiano l. 1. ff. de Commun. praed. interpretentur laboris praemia, mercedem. De Strenis, praeter consueta salaria, ab Imperatorib. missis Professoribus, diximus alibi. A Strenis distinguenda Xenia et Apophoreta, de quibus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Praefuit autem Strenis Dea Strenia, de qua hic [orig: hţc] infra. Addam saltem, tributi seu vectigalis speciem, apud Dalmatas et Croatas, Venetis vel Hungariae Regibus, quibus subinde paruere [orig: paruŕre], solvi solitam, ultroneae pensitationis, velut strenarum, vice, dictam hinc fuisse Strinam seu Strinnam: uti discimus ex Io. Lucio de Regno Dalmat. l. 3. c. 10. Auctor enim est Constantinus de Admir. Imp. c. 29. Basilium Imperatorem suasisse Dalmatis, ut, quae Praetori hactenus solverant, ea Sclavis darent pacis causa [orig: causÔ] et Praetori exiguum quid dependerent, quo debitam Imperio subiectionem testarentur. Sed et in urbe Roma hodieque morem obtinere, ut strenam, et quidem satis importune, servi ab heris suis exigant, quo de sic Car. Macer, Tantus inolevit servilis insolentiae abusus, ut quasi de iure sibi debitum proventum praetendat, quam Mangia vocant, unde intolerabiles Mortistis. Aulicis et Litigantibus sunt prorsus tales Ministrorum importunitates, in hac voce, quam apud Siculos, et dMelitenses hodieque retineri addit.

STRENIA Dea memoratur Varroni de L. L. l. 1. Ceroliensis a Carinarum iunctis dictus, Carinae, postea Cerionia, quod hinc oritur caput facrae viae, a Streniae sacello. Item Festo Pomp. l. 17. Itaque neque eatenus quidem, ut vulgus opinatur, sacra appellanda est a Regia, ad domum Regis Sacrificuli, sed a Regis domo, ad Sacellum Streniae. Quo [orig: Qu˘] loco [orig: loc˘] imperite quidam Sireniae legerunt: Nam Streniam Deam dictam, quae Strenis seu muneribus Kal. Ian. dandis accipiendisque praeesset, auctor est Augustin. de Civ. Dei l. 4. c. 16. Cui a strenuitate aut bellica fortitudine nomen deductum, Id. Non. Marcellus c. 1. num. 56. ex Pomponio in Pictoribus, Asside,

Si qua est alia ventura Strena strenue.

Et haec ratio, quod Tatius, quem primum Strenarum auctorem fuisse vidimus, has accepit, quia strenuis illas viris convenire iudicavit. Sextus Rufus p. 229. Streniae, (ubi corrupte quidam Strenuae reposuerunt) sacellum, in 4. regione constituit: Alii aediculam nominant. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 5. et Dempsterum in eum Paralipom. l. 1. c. 13. Casaubon. ad Athen. l. 3. c. 18. et ad Suet. Aug. c. 57. Alios.

STRENGNESIA urbs Sudermanniae, Episcopalis sub Archiepiscopo Upsalensi. Clara Caroli IX. tumulo [orig: tumul˘], in ora Meleri lacus, 8. leuc. Suecic. ab Holmia in Occasum, Torsiliam versus 3.

STRENSUNDA vide Hunonia.

STRENUA Dea, quae et Strenia dici videtur Varroni. loc. cit. D. Augustin. loc. cit. a strenue faciendo denominatam ait. Lil. Gyraldus Synt. 1. l. Hist. Deorum. Imo melius Strenia, vide ibi.