December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 262, image: s0388a

STEPHANUS [55] Tornacensis Episcopus auctor varior. operum, vide Bibliothec. Patrum.

STEPHANUS [56] Tritheita cognomine Gobar, scripsit opus, memoratum Photio, Bibl. cod. 232.

S. STEPHANUS [2] ordo Militaris Florentiae, institutus a Cosmo I. A. C. 1560. in honorem Stephani X. Confirmatus est, a Pio IV. et V. qui iisdem illum privilegiis, quibus Melitensem, ornaverunt. Sedes eius praecipua Pisae est: Officium, servire terra [orig: terrÔ] marique, ubicumque a M. Duce iussi fuerint. In pompis festisque sollennibus utuntur pallio [orig: palli˘] camelino [orig: camelin˘] candido [orig: candid˘], cum limbo purpureo, et cruce ei appicta. Vide Spond. A. C. 1554. num. 5. Favin. Theatr. d'honn. et de Chev. etc.

STEPHON Tanagricae regionis in Boeotia locus. Plut. in Qu. Graecis.

STEPHUSA inter Praxitelis ex aere opera, memoratur Plinio l. 34. c. 8. ex Graeco ste/fousa, i. e. cingens, coronans. Ita enim, is, Praxiteles marmore felicior --- Fecit tamen ex aere pulcherrima opera, Proserpinae raptum, Catagusam --- Stephusam, Spilumenem etc.

STERCORA a Commodo cibis mista, apud Lamprid. c. 11. Dicitur saepe pretiosissimis cibis humana stercora miscuisse, nec abstinuisse gustu, aliis (ut putabat) irrisis. Quod, cum ab illo per summam proterviam et impietatem factum sit, meliori fine a veterib. quibusdam Medicis usurpatum esse, in sanandis videl. oris vulneribus, ut et coeteris humani corporis partibus, docet Galenus l. 9. de Simplic. medicam. facult. Alia ratio fuit, cum Ezechielem Prophetam iussit Deus comedere placentam hordeaceam: et ad orbes excrementi humani parare placentam istam, c. 4. v. 12. cuius loco [orig: loc˘] postea supplice Prophetae rogatu exoratus, panem suum facere super bovis stercora ei permisit, v. 15. Non enim exegit hic [orig: hţc] Deus a Propheta, ut pani stercus misceret, uti Veteres quidam accepere [orig: accepŕre]: Sed tantum voluit, ut panem pro carbonibus humano [orig: human˘] stercore coctum comederet, quo [orig: qu˘] miseri homines quandoque pro ligno utuntur. Idque symolica de causa, et ut significaret Israelitis, fore ut in captivitate Babylonica in summa omnium rerum inopia versarentur et cogerentur etiam immundis cibis pollui. Quod quia Prophetae gravius videbatur, indulsit ei Deus, ut humano bubulum substitueret: quod hodieque in Frisia ad ligni materiam siccari, testatur Erasmus in Adag. Boliti poenam, i. e. bubuli stercoris, quod bo/liton Graecis dicitur. Vide Bochart. Hieroz. Parte prior l. 2. c. 33. et supra ubi de Pane subcinericio, talem enim loco [orig: loc˘] cit. Ezechielis intelligi, liquet ex v. 12. De more sceleratos, item statuas tyrannorum, stercore lutoque [orig: lut˘que] inquinandi, diximus aliquid supra, in voce Cenitus, item ubi de Statuis: de Aurigarum Veneta ac Prasinae factionis, apud Romanos, etiam stercora equorum odorandi, quo ex iis animalium habitus atque temperamenta internoscerent, videbimus infra ubi de Veneta factione: de ratione vero Stercorandorum agrorum, quam primus dicitur invenisse in Graecia Rex Augias, divulgasse [orig: divulgÔsse] autem in Italia Hercules, vide Plin. l. 17. c. 9. ut et in voce Stercutius, item Excrementa.

STERCUTUS Prudentio Steph. Hymn. 3. v. 449. Vide mox.

STERCUTIUS dictus est Saturnus, quod primus stercoran di agri rationem invenerit: ex qua [orig: quÔ] re fortassis regni eius tempora felicissima fuisse feruntur. Vide Macrob. Saturnal. l. 1. c. 7. In eius cultu, non stercori res fiebat divina, sed Telluri, fimo laetanti, vel Naturae virtuti, qua [orig: quÔ] plantae, post fimum agro adspersum, feliciter provenirent. Voss. ibid. l. 2. c. 61.

STEREA vel STIRIA vicus Atticus in tribu Pandionide, Steph. Unde sthrieu\s2.

STEREONTIUM Germaniae urbs, Ptolem. vulgo Cassel, Hassiae urbs nota. Vide Cassela.

STERIS oppid. olim Phocidis mediterran. 60. ab Ambrosso stadiis. Pausan. l. 10.

STERLINGA et STRIVELINGA provincia Scotiae meridialis. Habet ad Boream Mentithiam et Fifam; ad Meridiem Glotianam, ad Ortum Laudoniam, ad Occidentem Leviniam provincias. Eius primaria est Strivelinum, seu Sterlinga, ad Fortheam fluv.

STERLINGUS vide etiam Starlingus. Dedere [orig: Dedŕre] hanc monetam Franci Galliae, quorum posteri illam diu servarunt [orig: servÔrunt]; Normanni dein asciverunt, et in Angliam propagarunt [orig: propagÔrunt]. De vocis origine, praeter ea, quae dicta sunt, in voce Starlingus, addit Gronov. quosdam a stella, signo [orig: sign˘] impreso [orig: impres˘], quasi Stellatos, sic dictos esse contendere; alios a starro, quae vox Apocham significaverit, in Anglia, foeneratoribus Iudaeis. Apud eundem docti cuiusdam Viri sententia est, descendere vocabulum a Saxonico steore, quod legem, canonem, regulam significet, ut steoran, regere: tamquam nummus indicetur legi vel canoni nummario consentaneus, pondere legalis et regularis. Sane steuren Germanis hodieque est, continere, compescere; et stieren, gubernare; stier, gubernaculum; stiermann, gubernator Saxonibus et Belgis. Sed non videtur vox significationis vel tam amplae, vel tam remotae, huc potuisse accommodari. Vicinius foret steur et stuyr, tributum, et ipse stuferus Belgicus, si sic agere sufficeret. Sed dubium non est, si Saxonibus Anglis deberetur ea vox, in monumentis illorum alicubi repertum iri: praeterea Saxones aliter libram partitos, ita ut 48. Solidos, quinum singulos denarium, haberet, tradit Spelmannus. Constat porro inter omnes ante Normannorum ingressum in Angliam, non reperiri mentionem vocis: cum ipso Guilielmo eam primum legi: et Sterilenses, Stellinosque, dein Sterlingos et Esterlingos appellatos. Normannos a Francis mutuatos descriptionem librae per solidos denariosque, probat Gronov. pluribus: Denariis autem nomen etiam Sterlingis fuisse in Continenti, qua [orig: quÔ] Normanni imperabant, ostendunt duo rescripta Pontificum Romanor. in Decret. Gregorii. Proin his videtur omnino ea vox in Anglia deberi; incettum tamen, utrum ab ipsis imposita, an et a Francis illius aevi accepta: Nam in Gallia quoque valere illam vocem non quidem pro nummo, sed pro pondere, Budaeus


image: s0388b

ostendit. Vide Ioh. Frid. Gronov. de Pecunia vet. passim, inprimis in Addendis.

STERNEBERGUM oppid. Pomeraniae, Metell.

STERNERE Graece to kataba/llein, finis luctae olim fuit, uti Plut. docet Symposiac. l. 2. c. 4. unde responsum Laconis de antagonista, ou)me/noun krei/ttwn, a)lla\ kabbalhkw/teros2. Omnis namque luctae ratio ad victoriam in subvertendo adversario, eoque deiciendo ac solo illidendo, consistebat: quod r(h=cai ex Luctatorum disciplina dictum. Faciendum autem id erat ter, quod tria/cai vocabant, uti diximus supra in verbo Cadere. Vide quoque Deicere. Alia notio vocis, cum de sigmate, mari, viis, lectis, iumentis quoque usurpatur; quod postremum a(naba/llein Graecis est. Unde oi( a)nabolei=s2 Stratores, de quibus infra. Sed et apud Spartian. c. 1. in Vero, sternere, est referre in literas, et historiae inserere, ut apud Graecos katastrwnnu/ein, apud vetustiores kataxwri/zein, Casaubonus ad loc.

STERNUTATIO Graece *ptarme\s2, inter omina olim erat minima, apud Romanos. Plin. l. 2. c. 7. Fulgurum monitus, oraculorum praescita, Aruspicum praedicta, atque etiam (parva dictu) in auguriis Sternutamenta et offensiones pedum. Cicer. de Divin. l. 2. c. 40. Quae si suscipiamus et pedis offensio nobis, et corrigiae abruptio et Sternutamenta erunt observanda. At aud Graecos maximi habebantur, idque iam ab Heroicis temporibus. Divinitatis enim quiddam continere augurabantur, eaque proin in Cereris potestate esse volebant, teste Suida [orig: SuidÔ] in voce *su/mbolon. Socrates ipse, tam emunctae naris Philosophus, ab alterius naso dependere, Sternutationemque alienam, pro Daemonio, consulere, non erubuit. Imo Diis etiam haec illata, teste Aristotele in Problem. to\n *ptarmo\n qeo\n h(gou/meqa, Sternutamentum Numen arbitramur. Unde factum, ut a cerebri, unde Sternutatio profluit, esu sollicite veteres Graeci abstinerent; caput sacrum haberent. Aristot. Problem. sect. 33. ž. 9. et sternutantibus sollemne illud apprecarentur, *zeu sw=son, Iuppiter serva: ut ex ioco Ammiani in hominem bene nasutum colligere est,

*ou)de\ le/gei *zeu) sw=son, e)a\n ptarh=|, ou) ga\r a)kou/ei
*th=s2 r)ino\s2, polu\ ga\r th=s2 a)koh=s2 a)pe)xei.

Quod sic vertit Thomas Morus, Angliae sub Henrico VIII. Cancellarius,

Quando Iovem inclamas sternutans, quipe nec audis,
Tam procul ab nasus prominet aure tuus.

Alius,

Non vocat ille Iovem sternutans, sed nec id audit,
A nasi extremo tam procul auris abest.
Vel sic,
------ ------ sed nec is audit
Hunc nasi strepitum, tam procul etc.

Latini salvere iusserunt. Petron. Satyr. Gyton collectione Spiritus plenus, ita continuo sternutavit, ut grabbatum concuteret, ad quem motum Encolpus conversus salvere Gytona iubet. L. Appuleius Milesiarum l. 9. Crebras ei sternutationes commovebat, quod cum putaret ab ea profectum, solito [orig: solit˘] sermone salutem ei fuerat apprecatus etc. Bene precatos autem fuisse, genu flexo [orig: flex˘], adnotavit Athenaeus Dipnosoph. l. 2. c. 27. tanto [orig: tant˘] cultu, seu potius superstitione rem tantillam fuere [orig: fuŕre] prosequuti. Attendebant autem tum ad utrum latus, tum quo [orig: qu˘] tempore, fieret sternutatio; ut inde rei seu suscipiendae seu omittendae auguria captarent. Meridianae Sternutationes faustae habebantur, matutinae infelices, Plin. l. 28. c. 2. cuius rei causas inquirit Philosophus in Problem. Qui sternutabat, cum tolleretur mensa, infaustum quid sibi credebat portendi. Plin. loc. cit. Ad sinistrum quoque latus Sternutamentum aversabantur miseri: ut et cum idem alicui prope sepulchrum accidisset. Sic Antholog. l. 2. c. 19. Epigramm. 5. ubi Macedonii principis habetur versus,

*)/eptaron a)/gxi ta/foio.
Sternutabam prope sepulchrum.

Mox sequitur omen,

*)/eptaron ei(s2 a)ne/mous2.
Sternutabam in ventos,

i. e. frustra. Vide Ioh. Brodaeum ad loc. Contra ad dextram audita Sternutamenta, faustum erant omen. Hinc Xenophonti contionanti ad milites, felix inde auspicium, ut Imperator postea fieret, l. 6. et Euphrantides eodem [orig: e˘dem] omine confirmatus, Themistoclem hortatus est, ut praelium capesseret, *(/ama de\ ptarmo\s2 e)n deciw=n e)sh/mh|ne. Ipse vero Themistocles, in sacrificis sollennibus sternutans, certa hinc victoriae argumenta cepit, captivosque immolavit, apud Plut. in eius vita. Similiter apud Theocritum Eidyll. 18. itineris eventum ex hoc omine venatus est quidam,

--- -- *)agaqo/s2 tis2 e)pe/ptaren e)rxome/nw| toi
*ei)s2 *spa/rtan.
--- -- Bonus quispiam adsternutavit eunti tibi
Spartam.

Vide quoque Homer. Od. r. et alibi. Cur autem id creditum, ratio est, quod communiter Sternutamentum swthriw=de/s2 ti, undo praedictus Euphrantides mox addit, ou(/tw ga\r swthri/an te kai\ ni/khn e)/sesqai toi=s2 *(/ellhsi. At quam hoc ineptum et frivolae plenum superstitionis! Egregie Ioh. Sarisberiens. de Nugis Curial. l. 2. c. 1. Quid enim refert ad consequentiam rerum, si quis semel aut amplius sternutaverit. Inter ipsos proin Graecos sapientiores vanum hoc omen riserunt. Unde Timotheus, celebris belli Dux, cum militem, dum navem conscendebat, sternutasse [orig: sternutÔsse], atque hinc a Nauclero, ne conscenderet, absterritum, audisset, in cachinnum solutus, poi=on ga\r


image: s0389a

oi)w/nisma, inquit, ei) tosou/twn periesthko/twn ei)s2 e)/ptare. Ipse a dextris ptarmo\s2 in Duce quodam veteri milites ad praelium incitante, tam dirus ac infaustus habitus fuit, ut imminens malum non aliter, nisi sollenni supplicatione, averti posse arbitrarentur, apud Franc. Rossaeum Archaeol. Attic. l. 7. c. 2. Fuit vero Sternutatio, inter omina stricte sic dicta tria, quae erant palmo\s2, i. e. Salissatio, ptarmo\s2 i. e. Sternutatio et bo/mbos2 i. e. Tinnitus aurium. Vide Ios. Scaligerum Ausonian. Lection. l. 1. c. 16. Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. l. 3. c. 8. Alios: ex Veteribus inprimis Aristotelem Problemat. sect. 33. c. 11. Adde Io. Forbesium Instructionum Historico-Theologic. l. 3. c. 30. ž. 3. ubi morem Christianorum sternutanti bene precantium his verbis, te Deus adiuvet, arcessit ex morbo epidemio, tempore Pelagii II. Pontificis Romani oborto, quo [orig: qu˘] correpti cum sternutatione plerumque animam exhalaverint. De sternuente oryge, in ortu Caniculae, vide Salmas. ad Solin. p. 473. et 474. ubi et sternutantes non solum ab aliis salutatos, sed etiam Deum sibi ipsos propitium precatos esset et adorasse [orig: adorÔsse], observat. Ut de Hebraeis aliquid aspergam, et illi sternutantem salvere iubebant, dicentes [gap: Hebrew] , i. e. Medicina, Salus sit tibi vel [gap: Hebrew] quod idem. Fingunt nempe Magistri, morbum quendam, quem vocant [gap: Hebrew] , h. e. anginam, primitus familiarem fuisse infantibus die quarto [orig: quart˘] a nativitate; unde eo [orig: ] die parentes ieiunare solebant, ut morbum hunc ab infantibus deprecarentur. Postea volunt etiam adultos corripuisse, atque strangulasse [orig: strangulÔsse], maxime in sternutatione, unde mori origo, ut sternutanti apprecarentur, quae diximus. Iac. Ouzelius Animadversion. ad Minucium Fel. ubi varia in hanc rem, de sententia inter alia Plutarchi, ptarmo\n fuisse Socratis Daemonium asserentis, quam supra indigitavimus, lectu non iniucunda.

STERO vide Henricus.

STEROPE Atlantis filia, una Pleiadum, quae Marti Oenomaum peperit. Hygin. Fab. Poet. c. 15.

STEROPES unus ex Vulcani ministris, a fulmine nomen habens. Vide Brontes.

STERPINIACUM villa olim Galliae publica et fiscalis, in Veliocassibus Normannis, trans Ittam, non procul a Gisortio ac Gamapio: Vulgo Estrepigni, alias Estrepagni. A Dagoberto Rege Monasterio Beati Dionysii data. Est et Stirpiniacum, vicum in confinio Parisiorum et Senonum, ad Iunnam fluvium, inter Bonnam vicum et Stampas, vulgo Estrechi: ab Anselmo et Haimone Mauriniacensi monasterio datus. Hadr. Vales. Notit. Gall.

STERZER inter nomina Waldensibus afficta, occurrit apud Reinerum de Waldensibus.

STERZINGA oppid. Comitatus Tirolensis ad Ulze fluv. ubi dives vena meralli, et cultri ensesque eximii. Metel.

STESIARUS Molossiae mons. Vibius Sequ.

STESICHORUS poeta Lyricus ex Himera Siciliae urbe, a qua Himeraeus dictus est, Olymp. 42. Nomen suum obtinuit ab eo, quod primus cum citharae cantu chorum coniunxerit, nam vero [orig: ver˘] nomine Tisias dicebatur. Hic cum aliquando acerrimo [orig: acerrim˘] carmine in Helenam, tamquam belli Troiani facem, esset invectus, a Castore et Polluce luminibus dicitur orbatus, alioque [orig: ali˘que] rursus carmine cantata [orig: cantatÔ] palinodia [orig: palinodiÔ] visum recepisse. Philostratus l. 6. c. 4. Eius fragmenta solum quaedam supersunt: Ceterum stylus eius sublimis, et maiestate plenus fuit, ut ex Horatio, Dion. Halicarnass. et Quintiliano patet. Vide Euseb. in Chron. Suid. in Lex. Lil. Giraldum, Hist. Poet. Voss. de Poet. Graec. c. 3. Horat. l. 4. Carm. Od. 9. v. 8.

Stesichorique graves Camenae.

Vide inprimis Quintilian. l. 10. c. 1. Huius tumulus, S. Maria di Betlem hodie, Fazello, locus Siciliae, apud Catinam urbem. Nic. Lloydius. Illius Sepulchrum octo columnis insigne fuit, unde in tesserarum certo quodam genere, Stesichorius iactus, dicebatur, qui ex 8. numeris constabat. Thom. Godwyn. Antholog. Rom. l. 2. Sect. 3. c. 13. Qua de re sic Iul. Pollux in explicatione ludi taxillorum l. 9. c. 7. Tum et Stesichorus nuncupatur quidam in astragalorum ludo numerus, qui octonarium significat; Poetae enim huius in Himera sepulchrum, ex octonis omnibus compositum, peperisse tradunt, *(/apanta o)ktw\, paroemiam. Quem numerum declarans Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 20. c. 7. infit, Quin et in talorum ludo numerus quidam Stesichorius dicebatur, qui non alius erat, quam octonarius; Quoniam eius Poetae conditorium, magnifico [orig: magnific˘] exstructum impendio [orig: impendi˘] ex octonis constabat omnibus, angulis videl. columnis, gradibus. Fuit in Himera, Siciliae civitate, alii in Catana scribunt. Vide Fortun. Licetum de Lucernis l. 6. c. 1.

STESICLIDES Atheniensis, laudatur a Laertio in Xenophonte: e)n th= tw=n a)rxo/ntwn kai\ *)olumpionikw=n a)nagrafh=|.

STESILEA mulier admodum eleganti vultu, rara [orig: rarÔ] pulchritudine, cuius spectabilis forma causa fuit litium inter Aristidem et Themistoclem, qui eam amabant. Plutarch. in Them.

STESIMBROTUS [1] ab Epaminonda patre Thebanorum duce interfectus est, quod contra mandatum patris cum hostibus Lacedaemoniis manum conseruisset quamvis parta [orig: partÔ] victoria [orig: victoriÔ], Plut.

STESIMBROTUS [2] Historicus, scripsit res gestas Cimonis ducis Atheniensium, Plut. in Cim. Vide Voss. Hist. Graec. l. 4. c. 7.

STESIMBROTUS [3] Thasius, cithara [orig: citharÔ] canere, ad chordarum sonum, a Dionysio edoctus est; ut et Epaminondas. Cornel. Nepos in eius vita c. 2.

STETINUM seu STETTINUM urbs German. permunita, Pomeraniae citerioris caput, quae ex vico post Vinetae excidium in urbem maximam crevit; vulgo Stetin, ad Viadrum fluv. sub Suecis, 8. leuc. ab ora maris Baltici in Meridiem 4. a confinio Marchiae Brandeburg. 9. ab Usedomia in Eurum. Ibi alias sedes Ducum Pomeraniae in arce elegantis structurae. Urbs Hanseatica est. Stetinum olim nactus Otto, Barnimi I. filius Stetinensem lineam,


page 263, image: s0389b

sicut frater eius Bogislaus IV. Wolgastensem, orsus, bellum adversus Megapolitanos et Ludov. dein Bavarum Electorem Brandeburg. habuit: Pater Barnimi Magni, successoris A. C. 1345. qui bello [orig: bell˘] saepius victor, tandem tamen in casum deficientis prolis, Brandeburgicis successionem addixisse legitur. Ei mortuo A. C. 1360. successere [orig: successŕre] filii Bogislaus VII. Casimirus IV. et Suantiborus II. huic A. C. 1413. Otto II. et Casimirus VI. Casimiro A. C. 1433. Ioachimus, in cuius filio Ottone III. exstincto ramo A. C. 1464. bellum acre inter Brandeburgicos, et agnatos Wolgastenses exarsit: quod his conditionibus compositum est A. C. 1471. ut Stettinensem Ducatum Pomerani a Brandeburgicis in feudum acciperent, servatis insignibus, titulo [orig: titul˘] et quae occupaverant locis, quae transactio a Friderico Imperatore confirmata est. Paedagogium Stettini fundavit Barnimus X. Pius, qui obiit A. C. 1573. Rex dein Sueciae A. C. 1630. vim ante Stettinum ostentans, a Bogislao totius familiae ultimo, ut reciperetur, obtinuit: quo [orig: qu˘] sine herede mortuo [orig: mortu˘], cum ex antiquo pacto ad Brandeburgicos successio devolveretur, pace Monasteriensi citerior Pomerania, in qua Stettinum, Suecis cessit, Marchioni ulterior, cum aliis quibusdam, aequivalentiae nomine, data est. Vide Phil. Iac. Spenerum in Fam. Wandalica, Tob. Pfannerum de praecipuis Germaniae Principum gentibus, c. 4. ubi de Gente Brandeburgica, et supra in voce Pomerania.

STETTINUM Novum oppid. Pomeraniae ulterioris sub Electore Brandeburgico. Pessime habitum bello [orig: bell˘] Germanico [orig: Germanic˘] a paucis inhabitatur.

STEUCHUS Augustinus Eugubinus sive Iguinus (quae eius fuit patria insignis, in Umbria, Possevin. ) Canonicus Regularis Congregationis S. Salvatoris, Romani Pontificis Bibliothecarius, Episcopus Kisoemus, celebris inter suos fuit Theologus. Exstat eius Recognitio V. T. ad Hebraicam veritatem. Annotationes in Pentateuchum. In c. 3. Genes. Expositio, Enarratio in Iobum, item in Psalmos a primo usque ad 138. inclusive etc. Prodierunt Opera 3. Tom. in fol. Parisiis A. C. 1576. 1578. et Venetiis A. C. 1591. E quibus Recognitio, item in Iob et Psalmos Enarrationes, nisi corrigantur, prohibentur. Iames. Linguas, Latinam, Hebraeam, Arabica, Syriacam, Scientias omnes, Philosophiam inprimis et Theologiam, perdidicit, Possevin. Vir aeterna [orig: aeternÔ] dignus memoria [orig: memoriÔ], et Italiae verum ornamentum, Eidem.

STEUNOS Phrygiae antrum. Pausan. in Achaicis.

STHENELUS [1] Argivorum Rex III. patri Crotopo successit, per annos 11. ac regnum Gelanori filio reliquit, Pausan. l. 2. Vide Crotopus, it. Gelanor.

STHENELUS [2] Mycenarum Rex a Perseo quintus, ex Astydamia Pelopis filia [orig: filiÔ] successorem habuit Eurystheum, cuius iussu Hercules, Alcmena [orig: AlcmenÔ] Electryonis filia [orig: filiÔ] genitus, tot agones exantlavit. Thucyd. l. 1. ipse vero Electryoni successerat; regnavit ann. 8. Euseb. Chron. Pausan. Apollodorus, Ioh. Marshamus Canone Chron. ad Sec. XI.

STHENELUS [3] Actoris fil. unus ex iis, qui Herculem expeditione contra Amazonas sunt comitati; e bello rediens ab una Amazonum sagitta [orig: sagittÔ] interemptus ac in Paphlagoniae litore sepultus est. Cum Argonautae illac iter facerent, a Proserpina impetravit, ut sibi ad heroes illos videndos, exeundi ex inferno copia fieret. Quo [orig: Qu˘] apparente et statim evanescente, Mopsus vates Argonautas monuit, ut ad litus appplicarent, eique iusta solverent.

STHENELUS [4] Capanei et Euadnes fil. unus ex Graecorum ducibus, qui bello Troiano interfuerunt. Hunc Virg. Aen. l. 2. v. 201. inter eos annumerat, qui lignei equi alvo fuerunt inclusi. Sic enim inquit:

Thisandrus, Sthenelusque duces et dirus Ulysses.

Huius elogia habes in Heroicis Philostrati. Illud maximum, invite illum inclusum in hanc machinam. Verba Philostrati haec sunt: *kai\ to\n i(/ppon de\ to\n koi=lon parhtei=to o( *sqe/nelos2 ou) teixomaxi/an ou(/tw ei)=nai fa/skwn, a)lla\ kloph\n th=s2 ma/xhs2. Horat. l. 1. Carm. Od. 15. v. 23.

Urgent impavidi te Salaminius
Teucerque et Sthenelus sciens pugnae.

Idem l. 4. Od. 9. v. 20.

--- -- Non pugnavit ingens
Idomeneus Sthenelusve solus
Dicenda Musis praelia: --- --

Fuit alter eiusdem nominis, quem, in contione Agamemnonis, refert Homerus Persei filium fuisse ex Andromeda [orig: AndromedÔ] coniuge. Hinc Stheneleius Ovidius Ep. 9. Heroid. v. 25.

Quem non mille ferae, quem non Stheneleius hostis, etc.

Idem Met. l. 2. v. 367.

--- -- Proles Stheneleia Cycnus.

Nic. Lloydius.

STHENELUS [5] Tragicus actor et mimus, eo penuriae adactus, ut choragium vendiderit. Aristoph. Crabron.

STHENELUS [6] vide quoque Narses.

STHENIPPUS Lacon, mulctatus pecuniis ab Ephoris, ficte ad Tegeates transfugit. Quibus eum recipientibus, quasi iustam irae causam habentem, corrupit, qui Principi eorum adversabantur, Aristocli; iisque sociis usus inter pompam sacrificare eum volentem aggressus occidit. Polyaenus l. 2. c. 26.

STHENIUS Iuppiter i. e. potens, apud Argivos colebatur.

STHENOBOEA Proeti Corinthiorum, aut, ut alii malunt, Argivorum Regis, uxor, filia Iobatae Regis Lyciorum, quae Bellerophontis amore capta, cum repulsam tulisset, apud virum eum detulit, tamquam vim sibi afferre voluisset.