December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0382b

STEGANOS apud Plin. l. 5. c. 31. Namque fallacibus vadis Alexandria tribus omnino aditur alveis maris, Stegano, Posideo, Tauro: ex Graeco stegano\s2, unus est ex tribus alveis maris, quibus adibatur Alexandria Aegypti. Dicebatur sic, quod esset stegano\s2, i. e. clausus, munitus et firme factus. vel o duna/menos2 ste/gein kai\ sune/xein ta\s2 nh=as2. *stegano\n enim proprie vocatur vas, quod liquorem bene continer, nec perfluit: unde et stegano\s2 homo, qui secretum retinet, nec enuntiat, cui contrarius ille apud Comicum, Terent. Eun. Actu 1. sc. 2. v. 25.

Plenus rimarum sum, hac atque illac perfluo.

Et steganw/mata, i. e. loramenta, vincula ad continendos parietes; et steganai\ oi)kh/seis2 Dionysio Halicarn. undique munitae, clausae et aedificatae, ut sunt turres etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 479. et supra in voce Stagna: uti de Steganographia Veter. Recentiorumque supra, ubi de Ciphris ac modo Occulte scribendi.

STEGEBURGUM urbs Ostrogothiae, cum portu, in ora maris Baltici 16. mill. pass. a Norcopia in Ortum, 30. a Nicopia in Meridiem.

STEGEHOLM nomen castri in Suecia, sub proprio olim Comite, e Sturia Familia: in qua ultimi fuere [orig: fuŕre] Suantonius Sture Comes de Westerwyck, ex Martha Lewenhauptia, liberi, Nicolaus (den. A. G. 1567.) Ericus (denatus eodem anno [orig: ann˘] ) Steno, Mauritius, Carolus, Sigridis (uxor Turon. Bielckii senioris) Anna (uxor Hogenschildii Bielckii) Magdalena (Uxor Erici Gustavi Steinbockii) Margareta (uxor Turonis Bielckii Iunioris) et Christiana, Gustavo Banerio nuptum data, omnes Sturii Comites de Stegeholm et Westerweyck. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatro Nobilit. Europ. Part. III. p. 35. et infra in voce Sturia.

STEHELIUS Bernhardus Basiliensis. Hic a iuventute literis egregie imbutus, variis postea bellis fortitudinis laude sibi conciliata [orig: conciliatÔ], ab Henrico II. Galliarum Rege post Rentiacum conflictum, eques creatus est: Postea bellis civilibus religionis causa [orig: causÔ] per Galliam ingravescentibus, pii Magistratus edictis obsequens, domum rediit, exstinctus A. C. 1570. Christ. Urstisius Epit. Hist. Basil.

STEINA vulgo STEIN, oppid. Helvetiae in Turgea ad Rheni ex lacu Cellensi egressum, non longe situm: ex ruinis Burgi, antiquitus Romani praesidii, sed ab Alemannis vastati, in altera Rheni ripa, aedificatum fuisse, Romana docent monimenta, et ingentes murorum ruinae, per totum eius collis, ubi Burgum fuerat, circuitum, usque ad vicum Eschentz, in cuius templo et castri antiqui ruderibus, mutilata cernitur inscriptio Caio Caesari facta, Ioh. Bapt. Plantinus Helvet. nov. ant. Burgus praefatus Gaunodunum Ptolemaei est: Steina autem sub Ottone I. muris cingi coepit a Burcardo Sueviae Duce A. C. 966. contra Hungarorum excursiones. Prope id dein in monte Duello Hedvigis uxor Ducis Coenobium Benedictinorum condidit, cuius primus Abbas fuit Wazemannus: sed id Steinam translatum est, A. C. 1005. A Sueviae Ducibus oppidum pervenit ad Barones de veteri Clinga, qui arcem supra Steinam hohe Klingen exstruxere [orig: exstruxŕre]. Dein ad Clingenbergios devolutum, qui libertatem civibus auro [orig: aur˘] vendiderunt: tandem Tigurinis se, salvis suis iuribus, A. C. 1484. subiecit, qui praefectum Coenobio mittunt. Cives autem proprios Magistratus habent, sed Tigurinorum edictis tenentur, iisque militant, verum sub propriis signis, Stumpf. Simler. de Rep. Helvet.

STEINAVIA oppid. Silesiae: sub Duce olim proprio, de familia Steinavia. Olsnensi, cuius auctor Conradus fil. Henrici Fidelis, frater Iohannis Principis Steinaviensis, quo [orig: qu˘] nomine Bohemiae hic accessit A. C. 1329. Conradus is olsnam a patte, a fratre vero Steinaviam ac Iaveram obtinuit: a Boleslao Lignitio tantopere vexatus, ut, exhausto [orig: exhaust˘] aerario [orig: aerari˘], vestes etiam vendere cogeretur. Postea cum aliis se coronae Bohemicae submisit, regi Iohanni fidelissimus, et A. C. 1345. bello [orig: bell˘] strenue Polonos persecutus est. Filius eius Conradus II. Iagellonis in convertendis Lithuanis suis comes, mortuus A. C. 1395. quatuor filios Conrados reliquit. E quibus primus a filio Conrado IV. captus. et ad eiurandum principatum coactus, obiit Vratislaviae A. C. 1451. Conradus IV. vero A. C. 1492. morte sua [orig: suÔ] lineam clausit. Tum Olsnensis Principatus ab Vladislao Rege permutationis pro Podiebradio iure Henrico Duci Monsterbergensi concessus, et ab huius atnepte, nostra [orig: nostrÔ] memoria [orig: memoriÔ], domui Wirtembergicae illatus est. Accepere [orig: Accepŕre] Steinavienses cives insignia privilegia, a Conrado Duce Steinaviae et Iaverae; qui, cum Archiepiscopatui Salisburgio destinatus, illum quod patriam cerevisiam ibi non reperiret, recusasset [orig: recusÔsset], a fratre tamquam fatuus, custodiae datus, sed a civibus libertatus est, sub finem saeculi 13. Vide Phil. Iac. Spenerum Syll. Geneal. Hist. in Familia Piastea.

STEINBOCK nomen Familiae in Sueciae Regno illustris; in qua Canutus de Torpa Stenbock, Armiger Sueciae, pater fuit ex Christina (filia Erlandi Canuti Equitis Aurati) Arvidi de Torpa Castellan. in Oerenstein: quo [orig: qu˘], et Anna [orig: AnnÔ] de Tofta, natus Olaus de Torpa, Senator Regni, iunxit sibi Catharinam Lake, atque ex ea suscepit Gustavum Baronem de Torpa, Regni Marescallum. Huic Brigitta Lowenhauptia peperit Ericum de Steinbock Baronem de Oerenstein, et Catharinam, Gustavi Regis uxotem. Ericus, ex Magdalena Sturia, pater fuit Gustavi Erici Baronis de Oerenstein, Gubernatoris Westrogothiae; cuius ex Beata Margareta [orig: MargaretÔ] Brahea liberi fuere [orig: fuŕre], Fridericus. Ericus, Gustavus, Christina et Margareta. Vide Spenerum supra laudatum Part. ead [orig: eÔd]. p. 57.

STEINPEISIUS Martinus vide Martinus.

STELAE [1] urbs Cretae prope Paraelum et Rhythimnam. Steph.

STELAE [2] qua [orig: quÔ] voce utitur Plin. l. 6. c. 28. et Ulpianus l. sicuti, ff. si serv. vin. ex Graeco sth=lai, sunt proprie lapideae pilae surrectae, in quibus foedera olim scribi solebant, ut omnibus innotescerent; homines item proscribi, et tituli sepulchrales poni. Columnae structiles Ulpiano vocantur, a columnis, quae Graecis ki/ones2


image: s0383a

in hoc diversae, quod hae uno [orig: un˘] scapo [orig: scap˘] constent, i. e. lapide oblongo [orig: oblong˘] perpetuo [orig: perpetu˘]. illae structura [orig: structurÔ], aut lapidea [orig: lapideÔ], aut caementicia [orig: caementiciÔ], aut lateritia [orig: lateritiÔ], vide Budaeum in l. vendit. ff. comm. praed. Et quidem, ut de postremo usu earum aliquid addam, apud Graecos Romanosque olim, omnium, qui humabantur, communia erant tu/mbos2 et sth/lh. Quorum illud erat aggesta terra supra corpus, quod in scrobe deponebatur: hoc columella seu cippus lapideus scrobi seu tumulo impositus, cui nomen defuncti inscriptum, Titulus alias seu Eiogium, item Periculum. Qui cippus, cum ad memoriam defuncti tumulo imponeretur, hic mnh=ma dictus est. Iungit utrumque Homerus, Il. p. v. 457.

*tu/mbw| te sth/lh| te, to\ ga\r ge/ras2 e)sti\ qano/ntwn.

Neque vero nomen solum, sed patriam quoque, parentes, professionem, artem, aetatem, mortis genus, elogium id continebat. Vel, omisso [orig: omiss˘] nomine, symbola aliquot insculpebantur, e quibus de conditione defuncti indicium fiebat. Etiam, quae mortis causa demortuo fuerit, nonnumquam idigitabatur. Unde occiso [orig: occis˘] Aureliano [orig: Aurelian˘], Mnestheus surrectus ad stipitem bestiis obiectus est, quod statuae marmoreae positae in eodem loco utrinque significant, ait in Aureliano Vopiscus c. 37. Ubi statuas vocat huiusmodi stelas sepulchrales, quod in his columnis statuae, a)ndria/ntes2, Aureliano forte positae erant, Semper enim in columnis statuae ponebantur, ad sepulchra Veterum, saltem ut plurimum: sed et alias columnae cum statuis, uti constat ex Trebellii Claudio; quae causa, quod columna et statua passim misceantur etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1220. 1221. ad Vopisc. in Aureliano, loc. cit. et hic [orig: hţc] in vocibus, Cippus, Columella, Columna, Inscriptio, Memoria, Monumentum, Pila, Titulus etc. Addam saltem, Stelas huiusmodi coronari et ungi consuevisse, ut iterum Salmas. docet, et alibi nos diximus. Hinc *sthloko/pas2 Polemo cognominatus, qui Inscriptiones sepulchrales aliasque edidit, sub Ptolemaeo Epiphane, ut supra vidimus. Praeter dicta enim, tam actiones alias memorabiles, quam inventiones, in Stelis conservare solebant Aegyptii morientes, teste Proclo [orig: Procl˘] Comm. 1. in Tim. Quarum primus auctor Mercurius II. uti dicemus infra voce Syringes in quo loco Stelae eius conditae fuere [orig: fuŕre]. Apud Iosephum vero, Sethum iam, Adami filium, duas Stelas posuisse, quibus inscripserit, ta\ eu)rhme/na, harumque alteram ad eius tempus mansisse, kata\ th\n *suria/da legitur. l. 1. c. 3. Vide etiam Ubi de coliseis, Obeliscis, Pyramidibus. Exsecrationem in Menem, Regem qui primus Aegyptios a tenui ac parabili victus ratione deduxisset, Technatis Regis iussu, huiusmodi pilae inscriptam, refert Plurtarchus d. l. simile quid Alcibiadi Athenis factum esse notum ex C. Nepote Vita eius. c. 4.

STELENUS Rex Argivorum, quem Danaus regno [orig: regn˘] pepulit, et ipsum regnum ad se pertraxit. Vide et Sthenelus.

STELLA [1] an a stera, quod ex accus. a)ste/ra, nominis a)sth\r, ut visum Salmasio ad Tertullian. de Pallio, c. 3. an a stando, uti placet Barthio ad Statium, Theb. l. 6. v. 408. quod cadere non possint, sed stent semper; contra quam vulgo persuasum erat. cuius opinionem Poetae passim sequuntur. Virg. Georgic. l. 1. v. 365.

Saepe etiam stellas vento [orig: vent˘] impendente videbis
Praecipites caelo [orig: cael˘] labi --- --

Statius d. l.

--- Astra cadunt etc. --- ---

Quibus errandi occasionem praebuerunt a)por)r(oiai illae ignis aetherei, quae fiunt, cum vehementior ventus altiora conscendit et trahere exinde aliquas particulas coepetit, quae simulant casum stellarum, Barthius ad loc. Vide de earum speciebus, ortu et occasu, motu aliisque huc pertinentib. Salmas. ad Solin. Alios. Coeterum, Stellae omnes divino [orig: divin˘] olim honore cultae, tum apud Graecos, tum apud Barbaros, ut testis est Plato in Cratylo. Namque ex aethere compositas, qui Iuppiter est, ac proinde esse partes Iovis, statuit Posidonius: Nec vitam solum, eo quod semper moveri atque in haec inferiora operari videbantur; sed sensum quoque, imo et rationem illis tribuerunt, Zeno apud Stobaeum, Ovid. in Fastis l. 4. v. 167. et seq. Alii. Quae cun ad divinitatem nondum sufficerent, mentes illas purissimas esse, dixerunt, vide Cicer. de Nat. Deor. l. 2. Philonem de Somniis etc. Cum autem earum quaedam sint fixae, quaedam erraticae, hae prius in Deorum numerum adscitae sunt, cum Sole et Luna, Maiorum gentium, vel Selectis Diis, adscriptae: atque in iis Venus primum divinos obtinuit honores, exin Mercurius, dein Mars etc. qua de re vide quae ex Vossio de orig. et progressu Idolol. diximus supra ubi de Planetis ac Sideribus. Fixae postea eundem cultum obtinuere [orig: obtinuŕre]: quem illis conciliavit sublimitas, magnitudo ac multitudo, motus tandem et virtus. Et quidem, sicuti inter erraticas prima honore divino [orig: divin˘] affecta est Veneris stella, quam Phosphorum et Hesperum dicimus: Ita inter fixas primo ad tantum decus evecta est illa, quae vocatur *)astrw=os2 ku/wn sive Caelestis canis, vel etiam Sirius. Imo ab Aegyptiis quoque Hespero praelata est, dignataque nomine Isidis, quae cum Osiride supremum iis Numen erat, Plut. Is. et Osir. Post eum Piscis Graecis dictus *no/tios2, Latin. Australis, in Deorum censum venit. In Septentrionalibus extra Zodiacum signis, is qui Graec. *)etgo/nasin dicitur, Hercules fuisse creditus est, Hyginus Poet. Astron. Ophiuchi, quevi Latin. Anguitenens et Serpentarius, nomine idem Hercules, secundum eundem, et Aesculapius, secundum Servium in Aen. l. 11. cultus est. In Zodiaci signis Aries est habitus Iuppiter Ammon. Isidor. Orig. l. 3. c. ult. etiam Minerva, Servius loc. cit. Taurus, Osiris, sive Mesoris seu Mizraim vel Iosephus Patriarcha, Gemini, Castor et Pollux, Hygino in Poet. Astronom. seu, Hercules et Apollo, aliis: vel etiam Zethus et Amphion, Calpurnio Basso in Aratea Caesarts Germ. vel denique


page 257, image: s0383b

Dii Samothraces, Orpheo. Virginis signum, ex vulgati sententia est Astraea Arato: Isis Aegyptiis: Ceres Romanis: Concordia vel Pax, Hygin. ubi supra. Pisces duo, dii Syri dicuntur Germanico in Arateis. Vide Voss. c. 36. l. 2. de Idolol. ubi sub finem docet, non solum Orientem et eius exemplo [orig: exempl˘], Graecos ac Romanos, Stellas omnes pro Diis habuisse, sed etiam Gentes alias: Imo superiori nostroque [orig: nostr˘que] saeculo [orig: saecul˘], eundem honorem iis fuisse apud Peruanos; qui praeter Deum Creatorem, Viracocham sua [orig: suÔ] lingua [orig: linguÔ] olim, nunc quoque commercio [orig: commerci˘] Hispanorum Dios dictum, venerati quoque sint Solem, Lunam, erraticas quinque et Stellas coeteras, ex Acosta l. 5. c. 2. Vide quoque supra Peruvia. Nomina quod attinet earum, non dubitandum, quin et illa Adamus imposuerit, quibus a Patriarchis solebant nuncupari; sed ea omnia paucis exceptis, quae ex veritate Hebraica habemus, perierunt. Ut quae LXX. apud Iobum c. 9. v. 9. *pleia/da et *)arktou=ron, vocant: quibus medius inseritur Hesperus. Latinus Interpres habet, Qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas. Etiam Amosi c. 5. v. 8. Arcturus et Orion, ab eodem Interprete memorantur: rectene an secus, patum convenit. Nam aliis [gap: Hebrew word(s)] Has, non Arcturus solum est, sed universum Bootae sidus, vel etiam Septentriones: [gap: Hebrew word(s)] Chesil, esse Oriona, per est verisimile: quamquam Aben Ezta cor Scorpii maluerit: qui item [gap: Hebrew word(s)] Chima, censet Arietis caudam, non Hyadas. At Vatablo, sunt Pleiades. Esse autem appellationes Graecas valde antiquas, ex eo cognoscimus quod non modo earum usus sit, apud Sophoclem et Euripidem; sed Homerum quoque ac Hesiodum. Quibus Christiani quoque utuntur, idque LXX. seniorum et Interpretis Latini exemplo [orig: exempl˘]; non quasi eos fugerit, nomina illa peti ex iis, quae de Diis et Heroibus suis fabulati sunt Graeci: sed quia alia eorum vocabula non suppeterent; nisi Hebraea vellent retinere. B. Hieronymus de Veste Sacerdot. Nec alicui gentilis videatur expositio. Non enim, si caelestia et Dei dispositionem, Idolcrum nominibus infamarunt [orig: infamÔrunt]: idcirco neganda est Dei providentia, quae certa [orig: certÔ] lege fertur et currit et regit omnia. Nam et in Iob. Arcturum et Orionem, et [gap: Hebrew word(s)] h. e. Zodiacum circulum, et coetera Astrorum sidera, legimus: Non quod eadem apud Hebraeos vocabula sint; sed quod nos non possumus, quae dicuntur, nisi consuetis vocibus intelligere . Vide Voss. c. praec. lib. cit. ut et supra aliquid voce Decanus, ac ubi de Hesperidum fabula: nec non voce Sidera Adde Cl. Suicerum, qui Origenem Stellas e)myu/xous2 ammatas asseruisse docet, et de Stella Magorum, ex antiquitate Eccles. quaedam non protrita ad fert Thes. Eccl. voce *)asth/r. Sed et Stellae in gemmis dicuntur puncta et guttae vel pulveres, ad instar stellarum sparsi; a quibus diversae venae sunt, lineae quae oblongo [orig: oblong˘] et vario [orig: vari˘] discursu per gemmae corpus eunt, instar venarum. Unde stellari, h. e. punctis aut guttis lucentibus, veluti stellis, variari. Virg. Aen. l. 4. v. 261.

--- -- atque illi stellatus iaspide fulva [orig: fulvÔ]
Ensis erat.

Et aureis guttis stellatae gemmae. Vide quoque infra Superspersus. A quo diversum stellare, h. e. ad in star stellae fulgere ac radiare: quo [orig: qu˘] de discrimine diximus aliquid supra, in vocibus Aster et Asteria. Alia iterum vocis notio apud Aldhelmum est, cum ait:

Machina detegitur caecis frustrata stellis.

Hic [orig: Hţc] enim stella idem est, quod stellatura, de qua voce infra etc.

STELLA [2] Aruntius Poeta Patavinus lepidissimus, carmine descripsit Domitiani victoriam de Sarmatis. Item ut Catullus Lesbiae, sive Clodiae suae passerem epigrammate celebravit, ita et hic carmine columbam suae Ianthidos sive Violantillae, vel ut a se ipse maluit vocari, Asteridos, quia stella Graecis a)sth/r; imo et ab a)ste/ra stera, a quo sterula, unde stella. Martialis l. 5. Epigr. 11.

Sardonychas, smaragdos, adamantas, iaspidas uno
Versat in articulo Stella, Severe, meus.
Multas in digitis, plures in carmine gemimas
Invenies inde est haec, puto, culta manus.

Mira [orig: MirÔ] vero adulatione idem Martialis non dubitavit scribere, tanto [orig: tant˘] praestare columbam Stellae passeri Catulliano, quanto columba passere est maior. Sic enim ille l. 1. Epigr. 8.

Stellae delicium mei columba,
Verona [orig: VeronÔ] licet audiente dicam,
Vicit, Maxime, passerem Catulli.
Tanto [orig: Tant˘] Stella meus tuo [orig: tu˘] Catullo [orig: Catull˘].
Quanto [orig: Quant˘] passere maior est columba.

Nempe tam bono [orig: bon˘] iudicio [orig: iudici˘] hoc scriptum, quam Martialis praedictus et Statius Lucanum praeferunt Maroni. Quid insulsius? Stellae et Violantillae nuptias celebrat Statius in primo Silvarum. Lloyd.

STELLA [3] Erasmus vide Erasmus.

STELLA [4] Iohannes, vide Iohannes.

STELLA [5] Iunior apud Caium et Theodosium, Stellam iuniorem super picatos palos consecravimus etc. terminus est Agrimensorius, de cussis videl. duplicatus diductusque, quem Iuniorem stellam vocate, placuit, quod ab ipsis Mensoribus condita, adeo que post coeteras stellas nata esset. Car. du Fresne Glossar.

STELLA [6] Marina vide supra Astrites.

STELLA [7] Navarrae urbs; Estella, A. C. 1094. condita, inter Pompelonem et Logronium 8. leuc. Item, mons Galatiae, apud Ancyram urb. Almadag Turcis. Hic [orig: Hţc] Baiazetes a Tamerlane victus est, A. C. 1399. Georg. Phraan. l. 1. c. 18. 21. 22. etc.

STELLA [8] Ordo Equestr. institutus a Ioh. Galliae Rege A. C. 1352. vel, ut alii, a Roberto Rege filio Hugonis Capeti, restauratus vero a


page 258, image: s0384a

Iohanne. Numerus equitum 30. Symbolum Monstrant regibus astra viam. Sollennitas Ordinis incidebat in 6. diem Ianuarii: sed cum bellis civilibus in contemptum abiisset, S. Michaelis Ordine Ludovicus XI. vel ante ipsum Carolus VII. instituto [orig: institut˘], prioris insignia Excubitoribus urbicis et Satellitibus suis concessit. Froissard. l. 1. c. 101. et 153 Meyer. l. 13. Belleforestus l. 5. c. 16. Tilletus, Favinus Morerius, Diction. Hist. etc.

STELLAE Festum dicitur in Ecclesia Romana dies Epiphamae. Vide ibi. Hinc versus,

A festo Stellae numerando perfice Lunae
Quadraginta dies, ibi Septuagesima fiet:
Et si bissextus fuerit, superadditur unus etc.

Eo [orig: ] officium celebrabatur, Officium Stellae dictum, quod quomodo describatur in Ordinario MS. Ecclesiae Rotomag. Vide apud Car. du Fresne in Glossar. De Stella vero, quae nato Domino a Magis visa est, vide et Theodorum Tarsens. Episcopum contra Fatum l. 5. c. 53. Isidorum Pelusiotam l. 1. Ep. 377. 378. Frid. Spanhemium Dub. Euangelic. ad Matthaeum c. 2. v. 2. etc. Sicut de Denariis albis cum Stella, vulgo Deniers blans a l'Estoille, moneta [orig: monetÔ] Gallica [orig: GallicÔ], sub Ioanne Rege cusa [orig: cusÔ], Car. iterum du Fresne in voce Moneta.

STELLARIS apud Tertullian. de Pallio c. 5. De meo vestiuntur et Medicus et Poeta, et qui Musicam pulsat, et qui Stellarem coniectat, et qui volaticam spectat: est, h( di' a)/strwn mantikh\, ars vaticinatrix ex astris, sicut volatica, h( oi)wnistikh\ seu o)rneoskopikh\, quae avium scil. volatum spectat. Salmas. ad loc. Vide supra ubi de Astris, Astrologia, Divinatione etc. Idem nomen factionis olim in Saxonia, de qua vide supra ubi de Friderico IV. et infra Stellinga.

STELLARTUS Prosper vide Prosper.

STELLATA Corona vide supra Radiata Corona.

STELLATES [1] populi Hetruriae, apud Capenam. Fest.

STELLATES [2] Ager Suetonio in Caes. c. 20. Stellatescampus Livio l. 9. c. 44. Campo Mazzone, Mazello, ager Campaniae mirae fertilitatis in territorio Calenensi. Silius l. 11. v. 268.

Stellatesque docent campos, Cereremque benignam.

Hic [orig: Hţc] 16300. Samnites a Romul. Appio Claudio Consule caesi sunt. Sanfelicio etiam.

STELLATINA nomen Tribus Rom. cuius meminit Liv. l. 6. ad an. Urb. Cond. 346. Eo [orig: ] anno [orig: ann˘] in civitatem accepti, qui Veientium Capenatumque ac Faliscorum per ea bella transfugerant ad Romanos, agerque iis novis eivibus assignatus. Et paulo post, anno Urb. Cond. 366. Tribuus quatuor ex novis civibus additae, Stellatina, Tromentina, Sabatina, Aniensis eaeque viginti quinque Tribuum numerum explevere [orig: explevŕre]. Quod idem etiam habet Florus in Epit. Nomen ei a Stellate, Tuscorum agro. Sic enim Festus in Fragm. quemadmodum legendum docet Anton. Augustin. Episc. Ilerdensis: Stellatina Tribus, non a Stellate campo eo, qui in Campania est, sed eo, qui est... miliario [orig: miliari˘] a porta Capena, ex quo Tusci eum campum ita apellaverunt. Quae posteriora Onuphrius Comm. de Rep. Rom. l. 2. sic legit: Sed eo [orig: ], qui in Etruria, regione Capena, qua [orig: quÔ] Tusci profecti, eum Stellatum campum appellaverunt. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. l. 6. c. 15. et de eodem agro, Maioribus consecrato, Suetonium Iulio c. 20. ibique Casaubon.

STELLATURA apud Ael. Spartian. Pescennio Nigro, c. 3. Tribunos duos, quos constitit stellaturas, accepisse, lapidibus obrui ab auxiliaribus iussit; idem quod stellionatus est, Graece e)pi/qesis2, impostura et panourgi/a, astutia. Uti enim stellis, h. e. maculis, variatus est stellio, de quo Ovid. l. 5. Met. v. 460.

-------- aptumque colori
Nomen habet variis stellatus corpora guttis.

Sic homines istiusmodi improbi et impostores, versutique et versatiles, quos poiki\lous2 et poikilotro/pous2 Graeci vocant, ab illa varietate ac Stellatura, Stelliones, stellatores et stellionatores appellati sunt; Homero Od. o. v. 415. trw=ktai quoque, a pisce cognomine, cuius tergum varietate maculosa [orig: maculosÔ] stellatum esse constat. Unde et stellae, apud Latinos, pro machinis, versutiis et fraudibus, ut vidimus. Per stellaturas itaque accipere, uti melius legatur apud Spartianum, est per fraudes ac imposturas accipere; quod Tribuni solebant, cum militibus commeatum dabant, aut muneris vacationem, accepta [orig: acceptÔ] ab iis pecunia [orig: pecuniÔ] de eorum stipendiis: cuiusmodi Tribunorum Dueum que stellaturas, vetitas deprehendimus apud Iustinianum, Cod. de Off. praet. Afr. l. 2. Similiter pecunias per fraudem corrasas, praecipue, quas Regii Rationales in discutiendis ratiociniis et reddendis consuever unt per fraudem avertere, et in sinum suum convertere, grivelatas vocant Galli, quod ad verbum stellatura est. Grivelatum enim illi vocant, quidquid variegatum est et stellatum; a varietate turdi, quam grivam dicunt. vide salmas. ad Spartian. d. l. ad eund. in Adriano, e. 10. nec non supra in voce Beneficiarii, item Commeatales. Idem Salmas. Stellionatus crimen, in adulterandis metallis miscendisque proprie consistens, capitale fuisse, docet ad Vopisc. in Tacito, c. 9. Hoc namque crimen imposturam kat' e)coxh\n, et qui hoc facit Impostorem, dictum esse, notant veteres Grammatici: Impostura autem et Stellionatus idem, ut vidimus.

STELLIFERI et Psittaci factionum nomina, quae olim Basileam admodum turbarunt [orig: turbÔrunt]: Hae a Rodolpho I. Imperatore sublatae, recruduere [orig: recruduŕre] postea sub Alberto. Vide Christi. Ursium in Histor. Basil. Stumpf. in Chron. ut et in voce, Psittaci. Idem vero nomen factioni in Thuringia, uti discimus ex Historia Landgraviorum Thuringiae c. 119. A. C. 1372. cuius caput erat Otto Dux Brunsvicensis etc.

STELLINGA nomen seditiosorum in Saxonia, apud Nithardum Histor. de Lothario Imp. l. 4.

STELLIO Hebr. [gap: Hebrew word(s)] schemamith. Proverb. c. 30. v. 28. Graece kalabw/ths2, et a)skalabw/ths2, ad verbum a)steri/as2, quod notis


image: s0384b

quibusdam, velut stellis, variatus, e lacertarum genere, pusillum animal et valde sollers est, in muscis praesertim et araneis venandis. Unde Hesychius in *kwlw/ths2, stellionem ait eu)sto/xwsta(/llesqai peri\ ta\s2 mui/as2, industrie salire circa muscas. Quod enim Theophrastus de Amm. invid. eum hominum utilitati invidentem, proprium vocare corium, quamprimum eo [orig: ] exuitur Comitiali morbo [orig: morb˘] labor antibus profuturum alias, ait: unde nullum animal fraudulentius homini nocere, concludit Plin. l. 30. c. 10. atque inde stellio et stellionatus [orig: stellionatűs] nomen in maledictum translatum est, minus est certum. Hoc certius, scorpioni maxime contrarium esse, ex Plinio l. 29. c. 4. Aeliano Histor. l. 6. c. 22. Galeno de Theriaca ad Pisonem c. 9. Phile, c. 29. Aliis. Unde stellionem dissectum inque oleo mersum et putrefactum, contra scorpionum ictus, praescribunt Democritus, Aetius, Diophanes, aliique modo dicti. Duae autem Stellonis species, una innoxii morsus [orig: morsűs], altera venenati, traduntur Auctoribus: et quidem venenatos Italiae et Siciliae et, innoxios Graeciae ascribit Philosophus Hist. Ammal. l. 8. 29. Contra, Theophrastus apud Plinium l. 8. c. 31. auctor est, stelliones, mortiferi in Graecia morsus [orig: morsűs], innoxios esse in Sicilia. Etiam in Thracia nocere, habet Nicander: et Compluti illos tam perniciosos esse, asserit bustamantius, ut, casu cibis permisti,integros populos vastaverint. Porro versatur stellio in palatiis Regum, ait Salomon: loc. cit. ut in quibus maior lapidum strues congeriesque, et proin profundiores in parietibus fissurae et rimulae, in quibus habitare amat. Hinc toixoba/thn appellat Kiranides, et in Hispania Catalauni dragon de las casas, i. e. draconem domorum vocant. Eidem assignat Matthiolus cava murorum prope terram. in Dioscor. l. 6. c. 1. sed laquearia Veteteres et convexa tectorum, ubi supinus ambulet. Unde apud Avicennam legas, quandoque superne in potum cadere, et in venenum illum vertere, si in eo moriatur etc. Ceterum animal hoc maxime Arabibus exosum est, ob lepram illi divinitus immissam, in poenam admissi criminis, quia scil. flatu suo [orig: su˘] accenderit ignem, inquem coniectus est Abraham, uti fabulantur. Vocant autem lepram maculas eius, quas honestiori nomine stellas dixere [orig: dixŕre] Latini. Nec minus odiosus veterib. Graecis fuit Stellio, de quo Anton. Liberalis, c. 24. *u(po\ *qew=n, inquit, kai\ u(po\ a)nqrw/pwn memi/shta: o( d' a)poktei/nas2 kexarisme/nos2 gi/netai *dh/mhtri, Diis et hominibus est odiosus: et Cereri rem gratam praestat, qui eum interficit. Tamen ad multa utilis est, quae non sunt huius loci. Vide Bochart. Hieroz. Parte prior l. 4. c. 7. toto [orig: tot˘]. et cap. praec. sub fin. nec non Salmas. ad Solinum p. 757. et 758. ubi a stellionis lentiginibus multos olim nomina indita habuisse, ut sunt Colotes Pistor, apud Plin. l. 35. c. 8. et *kwlw/ths2 Epicureus, adersus quem exstat Plutarchi libet; item galew/ths2 ge/rwn, apud Menandrum, de Eunucho, cuiusmodi homines plerumque lentiginosi sunt, docet, et de ascalabotis Graecorum Italique stellionis diversitate disserens, hunc maculis carere, coetera illi similem esse, inter alia addit. Vide quoque supra Galeotae, Galeus: uti de Stellionatus crimine aliquid supra ubi de Plumbea selibra.

STELOAS Sinus apud Marcianum Heracleotam qui ab illo ad Eulaei amnis exitus, stadia 200. numerat. Ptolemaeo *phlw/dhstko/lpos2 dicitur: Vide Salmas. ad Solin. p. 701. ut et in voce Eulaeus.

STELOCOPAS Graece *sthloko/pas2, cognominatus est Polemo quidam, qui floruit sub Ptolemaeo Epiphane, quod in describendis statuarum stelarumque sepulchralium Inscriptionibus ac Epitaphiis multum operae posuerit, teste Athenaeo [orig: Athenae˘]. Vide quae supra diximus, in voce Stelae.

STEMMA in Aula Constantinopolitana dici coepit, quod prius Diadema vocatum est. Curopalates de Offic. Aulae Constantin. Quod nunc apellatur Stemma, id olim nominatum fuit Diadema. Id autem erat textile aureum, cum lapillis et margaritis positum ad Imperatoris frontem, et pone revinctum, cerebrum versus: (quamobrem etiam Diadema Dicitur) quod ex eo paulatim mutatum, effectum est quale videtur hodie, et nominatur Stemma, id olim militaris zona dicebatur, honorem indicans, qua [orig: quÔ] olim Tyranm Christianos milites primum privabant, tum eos tortoribus dedebant. In quibus verbis, quod Diadematis notationem arcessit Curopolates, a circumligatione et nexu, bene habet: venit enim a)po\ tou= diadei=n, quod circumligare ac cingere notat. At hallucinatur, cum Diadema cum militari antiquorum Zona confundit. Neque enim omnes Zonae militaris iure donati diademati erant, ut notissimum est: cum Diadema semper fuerit nota supremae potestatis, unde Tryphon 1. Maccab. c. 12. v. 39. dicitur sibi imposuisse Asiae Diadema; et pro numero Regnorum, Diademata multiplicari consuevisse, legimus apud Herodianum l. 6. ubi de Artabano: et 1. Maccab. c. 11. v. 13. ubi de Ptolem aeo est. Imo tanta Diadematis religio erat, ut vel in necessitatis casu illud capiti imposuisse alii, quam Regi, capitale esset. Unde nauta is, qui desiliens in mare, ut Alexanderi Diadema in aquas forte prolapsum extraheret, cum illius conservandi gratia [orig: gratiÔ] capiti id suo inter natandum imposuisset, praemio [orig: praemi˘], ob receptum Diadema, quidem donatus, sed mox, quod regii capitis insigne sibi aptasset [orig: aptÔsset], capite plexus legitur, apud Arrianum l. 7. Huius usum primis Romanorum Imperatoribus exosum, posteriobus familiarem fuisse, satis constatiat vero cui hoc quidquid est ornamenti primum debeatur, non adeo expeditum est. Victor id alibr Aureliano, alibi Caligulae illud adscribit. Iornandes Diocletiano: Cedrenus et Fasti Siculi Constantino illud tribuunt. Forte minus constans et per intervalla interruptus pro imperantium ingenio ille mos, posteris occasionem dedit, ut primos eius rei inventores crederent, penes quos primitus illius viderant usum. Coeterum uti non una omnium ratio, ita nec unius illud Diadema generis, sed gemmatum aliud, aliud purum et sine gemmis, utrumque tamen solis Imperatoribus peculiapurm fuit: Utriusque ideam exhibet Anselm. Solerius de Pileo sect. 9. Pervenit autem Diadematis ad Romanos usus a Persis, qui regium tiaram diademate, i. e. fascia [orig: fasciÔ] regali, cum ulbant: quemadmodum apud alias gentes, nudum Principum caput hoc insigne cinxit. Et Persarum quidem ex caeruleo et albo interstinctis: Afrorum album, fuit etc. Vide praeter praefatum Solerium, Alexandrum ab Alexandro Genial. dier. l. 1. 28. Ios. Stephanum Opusc. de coronat. Rom. Pontificis, Car Paschalium Coronarum l. 9. c. 7. et 8. Alios, et supra Lamina. Aliud quid antiquiori aevo [orig: aev˘] vox notavit. Ita enim Plin. l. 35. c. 2. ubi de honore imaginum, Aliter apud Maiores in atriis --- expressi


image: s0385a

cera [orig: cerÔ] vultus singulis disponebantur armariis, ut essent imagines, quae comitarentur gentilitia funera, semperque defuncto aliquo totus aderat familiae eius --- populus. Stemmata vero lineis discurrebant ad imagines pictas. Tablina codicibus implebantur et monumentis rerum in Magistratu gestarum. Ubi Dalechampius Stemmata exponit, in quacumque imagine, eius, qui expressus fuerat, praenominis, nominis, cognominis, appellationem; honorum, quos gessisset, titulos: et progeniei gradum in tritavis, abavis, proavis etc. sicque dicta vult, quod huiusmodi rerum inscriptio ac monumentum coronis circumpictis ornari soleret, id quod hodieque fieri videmus. Antiquissimis vero temporibus proprie dicebantur ste/mmata eac coronae, quae sacris adhibebantur, aut sane eae, quae gestabantur a Sacerdotibus. Unde Homerus Il. a. v. 14. de Chryse Sacerdote ait,

*ste/mmat' e)/xwn e)n xersi\n --------

Et apud Plut. Pelopida [orig: PelopidÔ], Sacerdotes stemmata sua protendentes, hortantur cives, ut patriae Diisque suppetias ferant, vide quoque Actor c. 14. v. 13. Alii hoc [orig: h˘c] nomine donant omina, quae ornatus causa [orig: causÔ] circum ponebantur manibus, aut cervici, cum ste/fanon dicant fuisse eam solam coronam, quae caput evinciret, vide Etymologic. voce stefa/nh. Sed et ste/mmata appellata sunt nexus lanae ramo oleae obvolutae, quo supplicantes olim utebantur, uti diximus supra in voce Eiresione. Quo verba Homeri citata alii referunt. Certe nota supplicum velamenta. Velamentum autem in Glossis ste/mma, quod infulam vocat Arnobius l. 5. laurus scil. seu olea vittata; uti verba Homeri interpretatur Ovid. in Arte l. 2. v. 401.

Audierat laurumque manu vittasque ferentem
Pro nata Chrysen non valuisse sua.

Unde leukostefei=s2 i(kethri/ai Aeschylo in Supplic. quae cum ad genua eorum, quibus supplicabant, protenderent, vel etiam deponerent, dicebantur illa ste/mmasi kai\ i(kethri/ais2 ste/fein, it. kataste/fein. Sic cum aras ipsas, in quibus sedebant, hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘] velarent. kataste/fein bwmou\s2 similiter dicti sunt, uti ex Euripide ac Aeschylo docet Desider. Heraldus Animadversionibus Arnobianis l. 5. etc. *a\ ste/fw nominis certe origo, quod redimio, cingo; necto, denotat: ut docet pluribus Paschalius retro laudatus l. 1. c. 2. At apud Martialem, de Spectac. Epigr. 16. v. 5. de Hercule insidente tauro in caelum rapto.

Caesaris atque Iovis confer nunc stemma iuventus:
Par onus ut tulerint, altius iste tulit.

Salmasio stemma, pro stegma est: stegma vero taurum illum vocat, qui Iovem tulit, a ste/gein, ferre et sustinere. Vide eum. Not. ad Lamprid. in Heliogabalo c. 25. At Vossius Schema legit similiterque graduum arborem cum imaginibus ea [orig: ] voce intellectam vult ut supra vidimus ubi de illa. etc. Plura vero de hac voce, apud A. Tiraquellum de Nobilit. c. 6. ž. 14. I. Lipsium ad Senecam de Benefic. l. 3. c. 28. Io. Brodaeum ad Calabrum l. 5. Laur. Ramiresium ad Martialem. l. 4. Epigr. 40. etc.

STENA fauces montium, in Chaonia, apud urbem Antigoniam. Liv. l. 32. c. 5.

STENAEUM urbs permunita Lotharingiae, cum arce ad Mosam fluvium. Sed iam Campaniae accessit Gallicae ab A. C. 1633. 7. leuc. a Virduno in Boream Sedanum versus 6. et vix. 3. a Monmedio in Occasum.

STENDALIA oppid. amplum veteris Marchiae Brandeburg. ad amnem Ucht. 5. mill. pass. a Tangermunda in Occasum 20. ab Havelberga in Africum 30. a Magdeburgo in Boream.

STENE-DEIRE insul. sinus [orig: sinűs] Arabici circa Pentadactylum montem, Plin. l. 6. c. 29.

STENELAIDAS Ephorus Spartanus, novum dicendi sententias morem Lacedaemone introduxit; nam cum adversus Athenienses, tamquam foederis violatores, bellum satis acri oratione suasisset, ita pronuntiavit: Quicumque violatum ab Atheniensibus foedus existimant, surgant et in illam partem partem eant, qui contra, in hanc; cum antea sententias elata [orig: elatÔ] voce dicere consuevissent.

STENGLIUS Lucas vide Lucas.

STENIMACHUM Nicet. Ichtiman hodie, Leuncl. castrum Thraciae, in territorio Philippopolitano.

STENO [1] Sture I. Regni Suecici gubernator, Iohannis Daniae et Norvegiae Regisconatus, in Suecia, diu frustratus; eundem, postquam A. C. 1497. admissus ac coronatus cum uxore et filio Christierno, sed Dietmarsico [orig: Dietmarsic˘] bello [orig: bell˘] occupatus esset, iterum exclusit, Regina [orig: ReginÔ] Stockholmii, in captivitatem data [orig: datÔ], quae tamen interventu dein Pontificis dimissa est. Obiit post initium saeculi XVI. ultimus familiae suae, cuius auctor fertur Tuno Sturius Eques Auratus maritus Ingerdis, Suantopulci Legiferi Ostrogothiae filiae, ex Suercheri II. Regis nepte. Sororem reliquit Brigittam, Ioanni ab Oreby, ex Wasarum familia oriundo, nuptam. Ei in Sueciae administratione suffectus est Suanto Sturius, ex alters familia Sturia, iuniore dicta [orig: dictÔ], editus: qui regimini praefuit, A. C. 1504. usque ad A. C. 1512. quo [orig: qu˘] ipsum eadem in dignitate excepit, Filius

STENO [2] Sture seu Sturius II. cognomine Iunior, quo [orig: qu˘] iam electo [orig: elect˘], Iohannes retro memoratus, cum quo Suanto perpetuo bellum continuaverat, decessit, successore Christierno [orig: Christiern˘] II. filio. Qui non, patrium solum, sed et proprium ius (namque et is in Suecia coronatus erat) persequnturus, accedente Iulii II, Pontificis excommunicationis in Suecos vibratae decretum ei exsequendum iniungentis, auctoritate, A. C. 1519, per Ottonem Crumpium expeditionem contra Suecos, sed sine fructu, suscepit: Anno [orig: Ann˘] sequente vero eosdem adortus est, quo [orig: qu˘] bello [orig: bell˘] Steno ex vulnere accepto obiit. Cuius consilio [orig: consili˘]


page 259, image: s0385b

destituti Sueci, cum persuasi a Matthia Episcopo Strengnisensi inducias pacti essent, Stenonis vidua Christina, illis recusatis, cum primoribus Holmiam tutari decrevit. At Lamberto [orig: Lambert˘] eius Duce profligato [orig: profligat˘], cum Rex ipse Sueciam ingressus esset, Holmia ad deditionem adacta, et 70. Proceres, qui cum Stenone coniuraverant (literis, in quibus eorum nomina continebantur, imprudenter a Christina Regi traditis) ipso [orig: ips˘] die coronationis, decollati corporaque combusta sunt: quo [orig: qu˘] facto [orig: fact˘] Stenonis vidua ac liberi in Daniam captivi abducti, bonis exuti, Stenonisque corpus refossum c itidem crematum est. Sed Gustavus, e familia de Wasa, filius Erici de Wasa a Gripsholm, inter Proceres trucidati, postquam miris modis pericula evasit, ad Dalekarlos metallarios delatus, oppressam tristi servitute Sueciam, conatu non minus generoso [orig: generos˘] quam felici vindicavit, Rex postea electus, auctorque familiae, quae etiamnum Regno praeest. Reliquit Steno ex Christina Guldensternia Suantonem Sturium Comitem de Westerwyck: patrem ex Martha Lewenhauptia, Nicolai, Erici, Stenonis, Caroli, Sigridis, quae Turoni Bielkensi: Annae, quae Hogenschildio Bielkio: Magdalenae, quae Erico Gustavo Steinbockio; Margaretae, quae Turoni Bielkio iuniori et Christinae, quae Gustavo Banerio, nuptae Nunc familia tota defecit. Vide Ioh. Cluverum in Christierno II. Petr. Megerlinum in Tab. Chronol. Hist. et Phil. Iac. Spenerum. Theatr. Nobilit. Europeae Part. III.

STENOBERGA urbec. satis munita Brabantiae. Sub Hollandis, et dominio utili Principis Auriaci. Alias amplior, nunc deficit in dies.

STENOBEOA vide Sthenoboea.

STENONSTOMA apud Solinum, inter ostia Danubii, memoratur c. 13. Hister --- septem ostiis Rhenum influit, quorum primum Peuce --- quartum Pseudostoma: nam Boreonstoma ac deinde Stenonstoma languidiora sunt coeteris, septimum vero pigrum etc. ex duabus vocibus Graecis keno\n sto\ma, pro quo alii yilo\n, exile, dixerunt, uti ex Arriano patet. Unde et Spilon stoma, pro Psilon stoma, in Excerptis vetustissimis legi, notat Salmas. ad Solin. p. 186.

STENOVICUM oppid. Transisalanae provinc. ad Aam amnem, in limite Frisiae Occidentalis, 17. mill. pass. a Suvolia in Boream, 7. ab ora maris Australis in Ortum. Bello [orig: Bell˘] saepe olim hodieque captum ac receptum. Sub Hollandis.

STENTOR Graecorum omnium vocalissimus, qui 50. hominum clamorem vocis magnitudine adaequabat. Homer. Il. 5. v. 784.

*)/enqa sta=s) h)/u+se qea\ leukw/lenos2 *(/hrh
*ste/ntori ei)same/nh megalh/tori, xalkeofw/nw|,
*)os2 to/son au)dhsasx' o(/son a)\lloi penth/konta.

Iuvenal. Sat. 13. v. 112.

Tu miser exclamas ut Stentora vincere possis.

Nic. Lloyd.

STENTORIS Lacus Thraciae apud Aenum urbs et portus, apud Hebri ostia. Herod. Plin. l. 4. c. 11.

STENYCLERUS urbs Messeniae.

STEPHANA Nicolaa, vide Nicolaa.

STEPHANARDUS seu Stephanus, de Vice Metcato, Dominicanus, auctor Chronici: Maniplus Florum. An idem cum Stephanardo Flamma, qui Historias versu, eodem [orig: e˘dem] tempore, composuit. Leander Alb. l. 4. de Ord. Praedic. Paul. Iovius, in vita Othon. Voss. l. 2. de Hist. Lat. c. 62. Gesner. in Biblioth.

STEPHANE seu STEPHANIS Stephano oppid. seu pagus Paphlagoniae maritimus, inter Armenen et Sinopen urb. proximam. Sed Stephane apud Stephanum est oppid. Phocidis, seu potius fuit.

STEPHANATIS in polukoirani/h| post Thuorim Thebanum in Aegypto exorta, Sai parvi sui regni sedem statuit, ac Dynastiam Regum Saitarum incepit: dum Sesorchis Bubastitarum primus regnaret, et aliis in Dynastiis alii praeessent. Eum, post regnum annor. 7. excepit Necepsos, ex hoc Regulorum numero, iuxta Bocchorim, inprimis memorandus.

STEPHANI Fanum oppid. Comitatus Forestii, S. Estinne de Furan. Metel. Merula.

STEPHANIENSES vide Stephanus Burgund. Comes.

STEPHANIO primus togatas saltare instituit, utrisque saecularibus ludis saltavit et D. Augusti, et quos Claudius Consulatu suo [orig: su˘] quarto [orig: quart˘] fecit: quando et sexaginta tres, non amplius, interfuere [orig: interfuŕre] anni. Plin. l. 7. 48.

STEPHANITA apud Interpretem G. Cedreni, ubi de Constantino Copronymo, Et persuasit (Anastasio Patriarchae) ut pro Monacho fieret Stephanita, carne vesceretur, et in regia mensa tibicines audire sustineret: ex Graeco stefani/ths2, coronatus est. Talesenim mensae Imperatoriae, uti olim convivio unicuique, interesse, moris erat, Dominic. Macer Hierolex. Apud veteres Graecos autem *stefani/ths2 dicebatur sacer agon, seu sacrum certamen, e quo qui victor redibat, coronabatur; alias fulli/nhs2 quoque i. e. foliaceus: quod horum agonum praemia in sola corona consisterent, ut ait Pollux l. 3. c. 30. w(=n ta\ a)=qla e)n stefa/nw| mo/nw|, et proin unius gloriae consequendae ergo susciperentur. Quibus oppositi non sacri agones, a)rgori/tai seu dwri/tai, appellati, in quibus pro donis ex argento, aere, aliisque quae verius sunt compendii, quam illius celebritatis, quae generosissimi cuiusque pectus acuit, certaretur. Vide Car. Paschalium Cononar. l. 6. c. 4. et 5. Ipsi vero sacrorum agonum Victores *)olumpioni/kai, *puqioni/kaiktl. dicebantur, vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

STEPHANODUNUM urbs Lorniae, in Scotia meridiali in ora Occidentali versus Aebudas, cum portu, ad radices collis; Dunstafag. 20. mill. pass. a Kilmoria in Boream 6. a Mla Insul.

STEPHANOMATA Graece stefanw/mata et stefanwtika\, dicta sunt Graecis veteribus omnia foliosa, quae coronamentorum materiam praebebant; quibus opponebantur ta\ fruganika\ kai\ laxanika\, surculacea et herbida, ut videre est apud Theophrastum de Causis


page 260, image: s0386a

Plant. l. 7. unde in Aegypto pessime provinire, ta\ a)/tqh kai\ ta\ stefanw/mata, flores et coronaria, idem ait Ibid. c. 27. Vide Car. Paschalium Coronar. l. 4. c. 4. Apud recentiores stefanw/mata vocata sunt, duae lampades coronatae, quae ante Imperatorem Constantinopolitanum deferri consueverunt, ut apud Balsamonem videre est. Sed et stefa/nwma, ambium circuitumque notat, apud Achillem Tatium l. 1. unde tou= o)ro/fan stefa/nwma, tecti sive contignationis ambitus, apud Plut. in Apophthegin. Lacon. et Hesychium etc.

STEPHANOPHORI Graece *stefanhfo/roi, i. e. Coronigeri, apud Graecos dicebantur Magistratus illi, quibus sacrificandi ius erat; non enim aliter quam coronatos sacra fecisse Veteres alibi diximus. Erat haec dignitas eminentissima, unde Plut. iungit *qesmoqe/thn, *xorhgo\n, *stefanhfo/ron. Sic Athenis fuit Magistratus, cui nomen *)enne/a *)/arxontes2, Novem-Viri, dicebaturque stefanhfo/ros2 a)rxh/, quasi augustior consessus, cui coronae gestandae adeo que sacrificandi ius fuit: quae eorum munera vocabant koina\s2 stefanhfori/as2, ut videre est apud Plut. kefal. katarg. *(rwm. Sed et Tarsi tyrannum stefanhfo/ron, more Graeco [orig: Graec˘], a popularibus suis creatum esse, refert Athenaeus l. 5. traditque Philostratus, ab hac summa dignitate, cui nomen *stefanhfo/ros2 a)rxh\, Smyrnaeos imponere consuevisse singulis annis nomina, quomodo Romae Consulum nominibus notati sunt, in Heraclito. Similiter illos apud Platonem Magistratus, qui in Magnetum Rep. optimi renuntiabantur, inter alias praerogativas, solos coronam ex auro gerendi ius habuisse, legimus apud Platonem de LL. l. 12. Vide supra in voce Magistratus, et plura hanc in rem, apud Car. Paschalium Coronar. l. 4. c. 14. In Pentathlo, cum victor palmam primo accipiebat, inde voce Praeconis renuntiabatur ac celebrabatur, tandem corona [orig: coronÔ] redimiebatur, totum hoc stefanhfori/an appellatum esse, habes apud Pausaniam l. 5. etc.

STEPHANOPLOCOS apud Plin. inter Pausiae opera, memoratur l. 35. c. 11. Pausias Sicyonius primus in hoc genere (encausto pingendi) nobilis --- pinxit et ipse penicillo parietes Thespiis --- -- Amavit in iuventa Glyceram municipem suam, inventricem coronarum, certandoque imitatione eius, ad numerosissimam florum varietatem perduxit artem illam. Postremo pinxit illam sedentem cum corona, quae e nobilissimis eius tabula appellata est Stephanoplocos, ab aliis Stephanopolis, quoniam Glycera venditando coronas sustentaverat paupertatem. Huius tabulae exemplar, quod apographon vocant, L. Lucullus duobus talentis emit a Dionysio Athenis Ex Graeco stefanoplo/kos2, quasi h( tou\s2 stefa/nous2 ple/kousa, quae plectit coronas. Muliebre enim munus fuit coronas et serta plicare, cuius artificii gloria huic Glycerae debetur. Quae eaedem cum coronas venderent, stefanopw/lides2, quasi ai( tou\s2 stefa/nous2 pwlou=sai, appellatae sunt. Vide supra, ubi de artificio Nectendi Coronas, item ubi de Coronis.

STEPHANOPOLIS quae et Corona, urbs Daciae in Transylvaniae, Moldaviaeque confinio, forsan alias Praetoria Augusta, Cronstat vulgo G ermanice, Brassow vero Hungaris. Vide Plin. l. 35. c. 11. prope amnem Farkas, qui paulo infra in Alutam cadit. Ad radices montium, in limite Moldaviae, 15. milliar. German. a Cibinio in Ortum, uti 29. a Claudiopoli, et 22. ab Alba Iulia. Hodie Transylvaniae urbs. Baudr.

STEPHANOS apud Plin. l. 15. c. 30. lauri genus, quae Graecis ste/fanos2 *)aleca/ndrou, corona Alexandri, dicta est, vide supra ubi de Alexandrea Lauro. *ste/fanos2 enim corona, alias ste/mma et ste/fos2: quas voces tamen qui subtilius distinguunt, stefa/nous2 vocant coronas in sacris certaminibus publicaque laetitia [orig: laetitiÔ] reportari ac gestari solitas: ste/mmata, coronas sacras, quas Sacerdotes, cum cultu divino [orig: divin˘] defungebantur, gerebant, item quibus victimae coronabantur: ste/fh vero, coronas funebres, et quarum in exsequiis usus fuit, uti videre est apud Car. Paschalium in Coronarum libris. Translata dein vox ad alia: Sic *ste/fanos2 *)epigramma/twn, nomen fuit libri a vetustissimo Poeta Meleagro compositi, quem quod ex omnibus antiquis Epigrammatibus contexuisset ordine alphabetico [orig: alphabetic˘] positis eorum nominibus ac singulis Poetis cum totidem floribus comparatis, hoc [orig: h˘c] titulo insignivit. Ad cuius exemplum, Philippus postea parem Epigrammatum *ste/fanon composuit, et vulgavit, ex omnibus Poetis, qui post Meleagrum ad suam usque aetatem vixere [orig: vixŕre]. Eos sequutus Agathias similem Epigrammatum sunagwgh\n concinnavit, ex recentioribus compilatam Epigrammatariis, eamque sub certis materiarum titulis redactam, *ste/mma vocavit, item *sullogh\n et *ku/klon. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 848. et 849. uti de stefa/nw| pteri/nw| in galea, p. 546. de stefa/nois2 urbium, p. 63. etc.

STEPHANOVERDA oppid. permunitum Geldriae superioris ad Mosam, in Insula, vix 5. mill. pass. supra Ruremundam in Meridiem, Traiectum ad Mosam versus 20. Sub Hispan.

STEPHANUS [1] Angliae Rex, ex Comitum Blesensium et Bononienfium stirpe, Henrici I. ex Adelaide sorore nepos, in avunculi aula educatus est. Quo [orig: Qu˘] mortuo [orig: mortu˘], immemor iuramenti, quod Regis filiae Mathildi, Henrici V. Imperatoris prius, tum vero Godofredi Comit. Andegavensis uxori praestiterat, a Guilielmo Archiepiscopo Cantuariensi coronam accepit. Nec hucusque processisse contentus, Normannia [orig: NormanniÔ] quoque agnatam spoliavit: in principio regni strenue Davidi Scoto obnixus, postmodum a Roberto Glocestriae Comite, fratre notho Mathildis, captus est: quem cum vicissim captivum fecisset Guil. Iprensis, permutatione utriusque facta [orig: factÔ], concessum Stephano est, ut per vitam regnaret, mortuo vero sine liberis Henricus Mathildis fil. succederet: quod factum. Obiit autem A. C. 1154. regni 12. Duchesnius Hist. Angl. l. 11. Polydorus l. 11. et 12. Buchananus etc.

STEPHANUS [2] I. Hungariae Rex, patri Geisae, primo Regi Christiano, successit A. C 997. Fidei in regno propagandae summo [orig: summ˘] zelo [orig: zel˘] intentus, leges tulit in 55. capitula divisas, ob sanctitatem,


image: s0386b

Sanctis adscriptus. Obiit Budae A. C. 1038. regni 41. Maritus primo Giselae, sororis Henrici II. Imperatoris dein alterius eiusdem nominis, cuius pater Guilielmus erat Burgundionum Rex, ex hac Emerici fuit pater, immatura [orig: immaturÔ] morte exstincti. Apostolus et Legislator Hungarorum dictus, Bonfin. Histor. Hungar. Colmannus in vita eius, etc.

STEPHANUS [3] II. Fulmen dictus, post fratrem Colmannum, praefuit ann. 18. bellis contra Venetos, Polonos, Russos et Bohemos fortiter gestis clarus. Primis nuptiis sibi iunxit filiam Roberti Apuliae Ducis: secundis Iuditam Boleslai Poloniae Ducis filiam. Obiit A. C. 1131. Bonfin. Histor. Hungar.

STEPHANUS [4] III. patris Geisae III. successor, defendit se strenue contra Ladislaum III. et Stephanum IV. avunculos suos, qui sceptro [orig: sceptr˘] ei erepto ad breve tempus sunt potiti. Bello [orig: Bell˘] contra Venetos et Emanuelem Imperatorem Illyrici causa [orig: causÔ], felix: Obiit A. C. 1173. regni 12. Ei frater Bela successit. Bonfin. Dec. 2. l. 6. 7.

STEPHANUS [5] IV. aliis V. patrem Belam IV. excepit. Hic Mysia [orig: MysiÔ] sub tributi leges redacta [orig: redactÔ], vicit Bohemiae Bulgariaeque Reges, Obiit A. C. 1272. regni 13. Bonfinius, Crantzius etc.

STEPHANUS [6] ex Bathoria familia, Transylvaniae primo Princeps, dein Poloniae Rex Maximilianum Caesarem, a Procerum quibusdam electum, celeritate antevertit, ductaque Anna [orig: AnnÔ] Sigismundi Augusti sorore, Rex coronatus est, A. C. 1576. Dantiscum, quod Austriacis adhaereret, proscripsit, et ad obsequium adegit, A. C. 1579. Contra Basilium Moscorum Ducem res praeclarissime gessit, hostibus victis saepius, pluribusque urbibus captis. Dixit Deum sibi reservasse [orig: reservÔsse] haec tria: vim creandi ex nihilo, praescientiam futurorum, et imperium in conscienlias. Tandem a Moscico bello reversus, ira adversus Rigenses, qui Calendarium novum respuebant, sic excanduit, ut in morbum prolapsus, obierit A. C. 1586. Princeps magnanimus. Ei successit Sigismundus III. Vide Neugebaver. Hist. Polon. Thuan. l. 53. Varsovicium in reb. Polon. etc.

STEPHANUS [7] Vaivoda Valachiae et Moldaviae, victoriis contra Mahometem Turcarum Imperatorem, Matthiam Hungariae et Albertum Poloniae Reges, Tartaros insuper, obtentis inclitus. Fratres Bohemos benigne excepit. Obiit A. C. 1504. Michovius l. 4. c. 84. etc.

S. STEPHANUS [1] STEPHANUS nomen Diaconi, Ecclesiae Christianae protomartyris. Actor. c. 6. v. 5. Vide Morerium Diction. Histor.

STEPHANUS [8] fil. Ruperti Imperatoris frater Ludovici II. cognomine Barbati, Electoris Palatini, in divisione paternae hereditatis, Simmerensem et Bipontinum tractus sortitus, Simmerensis seu Electoralis posterioris lineae, quae etiamnum floret, Auctor fuit. Isenim, maritus Annae, filiae Friderici, ultimi Comitis Veldentiani, e duobus filiis, Friderico quidem Simmerensem, de quo dictum: et Ludovico, Bipontinum ramum, prosevit; e quorum posteriore, hodierni Principes Bipontini, Neoburgici, Sultzbacenses, Bircofeldii, Lutzelstenii, seu Veldentii, descendunt. Fratris autem Ludovici posteritas defecit A. C. 1559.

STEPHANUS [9] Dux Bavariae, cognomine Fibulatus fil. Ludovici V. Imperatoris post mortem Rudolfi II. Electoris Palatini dignitatem hanc ambivit, sed frustra: transegit dein, a morte Patris, cum patruelibus Palatinis, soluta [orig: solutÔ] certa [orig: certÔ] pecuniae summa [orig: summÔ], in compensationem detrimentorum, quae bello [orig: bell˘] civili a fratre Ludovico Rudolphus Elector acceperat: Sed cum ea minimae iacturae pretium adaequare diceretur, postea quoque continuata praetensio est. Pater fuit trium filiorum, Stephani, qui Ingolstadiensem: Friderici, qui Landshutensem et Iohannis, qui Monachensem, familias orsi sunt; quarum duabus prioribus exstinctis, postrema superest, rerumque in Bavaria potitur.

STEPHANUS [10] fil. prioris natu maximus, Ingolstadiensem ditionem nactus A. C. 1392. Pater Ludovici cognomine Barbati, (quo [orig: qu˘] genitus Ludovicus cognomine Gibbosus lineam terminavit) et Isabellae, seu Elisabethae, quae nupta Carolo VI. Galliae Regi Regno tantum non penitus exitiosa fuit. Odio [orig: Odi˘] enim in Delphinum, quamvis proprium filium, flagrans, et mariti mente capti infirmitate abutens, factionem Anglicam Burgundicamque omnibus modis fovit, sceptrum etiam Anglo genero conciliatura. Eadem luxu muliebri multum in Regno aucto [orig: auct˘], tandem mortua, post quam omnium odium incurrisset, sine ulla pompa sollemni, sepulturae illata est, Spenerus in Fam. Palatina. Idem nomen aliquot Burgundiae Comitibus fuit, inter quos duo inprimis celebres fuere [orig: fuŕre], Stephanus fil. Guilielmi Comitis sub A. C. 1101. et Stephanus alter sub A. C. 1147. a quo posteriore Stephanienses dicti sunt, monera Burgundiae Comitum, vulgo Estevenans, ut videre est apud Car. du Fresne Glossar.

STEPHANUS [11] I. Lucii successor, in Pontificatu Romano A. C. 255. dirum excommunicationis fulmen strinxit in varios Asiae Africaeque Episcopos. qui Haereticos rebaptizari volebant. E quibus Firmilianus Caesareae Cappadoc. Episcopus et S. Cyprianus praecipui erant, quem Pseudoapostolum vocavit: ab Orientalibus Episcopis propterea increpitus, quod, licet in causa meliori, lenitatem et humilitatem Apostolicam non servasset [orig: servÔsset]. Martyrium sub Valeriano Imperatore pertulit, suspendio [orig: suspendi˘] enectus, A. C. 257. Attribuuntur ei duae Epist. Decretales. Vide Cyprian. Ep. 62. 72. etc. Euseb. Chron. et Hist. l. 7. c. 2. 3. 4. Augustinum, Optatum, Nicephorum, etc. Ei successit Sixtus II.

STEPHANUS [12] II. Zachariam excepit, A. C. 752. per tres solum aut quatuor dies. Onuphr. et Genebrardus in Chron. Ciacconius in eius vita, Maturus Annot. in S. Antonin. part. 2. tit. 14. c. 1. ž. 3. Ei successit