December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 256, image: s0382a

STATUS [2] Belgii Uniti, vide Provinciae confoederati Belgii.

STATUUM [1] Regio Insula maris Eoi recens a Batavis detecta; quae extenditur inter Terram Esonis ad Ortum, a qua separatur freto [orig: fret˘] Uriae, et Yuptam regionem ad Occasum a qua separatur freto [orig: fret˘] Piechi. Sed nulla hic [orig: hţc] colonia Europae, cum Borealior sit Iaponia [orig: IaponiÔ].

STATUUM [2] Regio Insula Americae meridialis inter fretum Maereum et Brouverii, a Batavis detecta A. C. 1616. alias continens credita. Pars est Magellanicae regionis.

STATYELLI vide STATELLATES.

STAVANGRIA vide STAFANGRIA.

STAVANI Sarmatiae Europaeae gens. Ptol.

STAVENI Ariae populi.Ptol.

STAVERA urbs parva Hanzeatica Frisiae Occidentalis cum portu, in ora mari Austrini, sub Batavis. 4. milliar. Germ. ab Enchusia in Boream 6. a Vollenhovia in Circium.

STAUFACHERUS vide STOUFACHERUS.

STAUPUS apud Anastasium Bibliothec. in Nicolao I. Calices argenreos duos et staupos argenteos duos; Carolo du Fresne est scyphus, crater, poculum certae mensurae, ex Germ. Stauff. Dominico Macro vas est, ad arcus ornamentum suspendi solitum. Ibidem enim legitur, Staupos --- in arca, quem ex argento fecerat, suspendit. alii stropum legunt, Graece stro/fion, de qua voce infra dicemus. Unde Car. Macer mavult hac [orig: hÔc] voce intelligi coronam, ornatus [orig: ornatűs] causa in Templo suspendi solitam. Vide utrumque in Hierolex.

STAURACINA Pallia apud eundem Anastasium in Adriano, Cortinas de pallis stauracinis seu quadruplis: Macris Fratribus pallia sunt, quibus multae cruces intextae, alias Polystauria, item Gammadia dicta, ex Torrigo de Cryptis Vatic. p. 184. Bulengerus exponit auro [orig: aur˘] et serico [orig: seric˘] pampinata, corymbiata, filicata, eo quod citerioribus Graecis, teste Moschopulo [orig: Moschopul˘] l. peri\ sxedw=n, stoura/kia, e(/likes2 i. e. corymbi et pampini dicerentur. At Car. du Fresiie in Glossar. sic dicta contendit, a storace, unde dictus color storacis, vel stauracis, storacinus vel stauracinus, quo [orig: qu˘] tincta fuerint: Vide infra in voce Storax.

STAURATIUS fil. Nicephori I. Imperatoris a patre in collegam ascitus, A. C. 803. vulneratus in praelio, quo [orig: qu˘] Pater a Bulgaris victus est, A. C. 811. Hinc Constantinopolim perlatus, audito [orig: audit˘] affinem Michaelem Rangabum Imperium arripuisse, cum Theophania uxore, monasterium est ingressus. Cedren. et Zonar. in Annal. Theophan. in Chron. etc.

STAURI gentes circa Hyrcanum mare, Plin. l. 6. c. 16.

STAURIA in vetere Saxo prope Neomagum, Hucusque ius Stauriae, urbs Stavera est, Frisiae olim Regni caput, cuius hodieque supersunt reliquiae. Huius Regni partem magnam cum Bataviae parte Dieterico Viro nobili ac strenuo cum dedisset Carolus Simplex Francorum Rex, Frisiae vel Westfrisiae Comes ille appellari coepit, ut et Successores eius usque ad Dietericum V. et sub imperio habuit praeter Frisiam stricte dictam, Hollandiam, Zelandiam, Traiectum aliasque ditiones, usque ad Neomagum urbem, quae Frisici Regni priscus limes fuit, Georg. Hornius Orb. Imper. cum Notis Felleri p. 227. Aliter vox sumitur in LL. Opstalbomicis c. 20. ubi Fratres de Stauria, sunt Fratres Crucis, de quibus supra aliquid.

STAUROLATRAE vocati sunt Haeretici quidam in Armenia, alias Chazinzarii dicti, quod idem sonat: Chazus namque illorum lingua [orig: linguÔ] idem, quod Graecis stauro\s2, Latinis Crux, unde sic dicti sunt, quod crucem tantum adorare et colere dicerentur, uti habet Langius, interpres Nicephori Callisti l. 18. c. 54.

STAUROPATAE Graece *stauropa/tai, in VIII. Synodo dicti sunt Episcopi, qui, contra iuramentum super crucem praestitum, cum Photii perfidia communicarunt [orig: communicÔrunt]. Dominic. Macer in Hierolex. Ex Graeco stauro\s2, crux et a)pata/w, decipio.

STAUROPEGIUM Graece stauroph/gion, crucis fixio, dicitur caerimonia erigendi crucem in loco ab Episcopo consecrato, ut in Ceremoniali Episcop. habetur. Iul. Antec. eius meminit Const. 61. Nullus audeat aedificare Ecclesiam, vel Oratorium, antequam civitatis Episcopus veniat et ibi vota (extensis ad caelum manibus) faciens, sanctissimam crucem infixerit. Inde dioecesis Episcopi, cum crucem figere Episcopo non liceat, nisi intra iurisdictionis suae limites. Quapropter Patriarcham Constantinopolitanum, quoties Monasterium aliquod sive aliam possessionem Ecclesiasticam ab Ordinario loci exempturus erat, Stauropegio [orig: Stauropegi˘] usum fuisse, ex privilegio a Michaele Palaeologo indulto, refert Georg. Pachymeres, ex eiusdem Imperatoris Novella, in Histor. sua l. 6. c. 11. apud Dominic. Macrum in Hierolex. Ritum omnem hac in re observari solitum, fuse describit Euchologium p. 235. et 236.

STAUROPHORI apud Petrum Diaconum Chron. Casin. l. 4. c. 39. Postero [orig: Poster˘] die Pontifex misit in occursum eius --- Baiulos, Cereostatarios, Staurophoros, Aquiliferos, Leoniferos etc. Graece *staurofo/roi sunt, qui Crucem in processionibus Ecclesiasticis ferre consuevere [orig: consuevŕre]. In Constantinopolit. Vero Ecclesia sic dicti, qui, alias *)/arxontes2 th=s2 *)ekklhsi/as2 et *)ecwkata/khloi, quinque numero [orig: numer˘] fuere [orig: fuŕre], inter Patriarchae Consiliarios principem locum tententes. Vide. Histor. Concil. Florentini Sect. 2. c. 22. 25. 27. et Cl. Suicerum Thes. Eccl. vocibus praefatis, qui etiam de Crucis signo se signandi more veterum Christianorum, de voce *stauro\s2 et *stauroqeotoki/w|, hymni genere, ac *stauroproskunh/sei, seu adoratione Crucis, quomodo Dominicam III. Quadrages. quae Latinis Oculi, Graeci insigniunt, varia habet.

STAUROPHYLAX Graece *staurofu/lac, i. e. Crucis custos, dignitas fuit in Ecclesia Constantinopolitana, cui inventae ab Helena Crucis custodia ac cura commissa erat. Eius mentio in MS. quodam Sermone Bibliothecae Barberinae, cuius titil. Chrysippi Presbyteri Hierosolymorum et Staurophylacis sanctae Resurrectionis. Hoc enim elogio [orig: elogi˘] etiam Patriarcha Hierosolymitanus erat insignis. Macer Hierolex.

STAUROPOLIS urbs Cariae mediterranea Archiepiscopalis et amplissima metropolis, sub qua 27. Urbes Episcopales S. Croce nostris. Ferrar.