December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 248, image: s0374a

STAFFORDIA provinc. Angliae, ubi alias Cornavii ex parte. Terminatur a Septentrione Cestria [orig: CestriÔ], ab Ortu Darbio [orig: Darbi˘], ab Occasu Salopia [orig: SalopiÔ], a Meridie Vigornia [orig: VigorniÔ]. Eius urbs primaria Staffordia, ad amnem Savum. Inter Darbiam et Salopiam 22. utrinque milliar.

STAGI apud Spelmannum, primarii dicuntur quidam e Conventu Cathedralis Ecclesiae, qui moderandis statuendisque, eiusdem rebus necessario requiruntur, scil. Decanus, Subdecanus et 2. vel 3. maiores Canonici; alias Residentiarii dicti vide in Glossario. At Stagium, gallis Estage, cenaculum est, ex Graeco ste/gion. Item ea obligatio, qua [orig: quÔ] vassallus tenetur stare in castro domim sui, sive eum contra hostes tuendo sive alio [orig: ali˘] fine; sic a stando est, qua de posteriore vocis notione, plurima congessit Car. du Fresne in Glossar. et Notis ad Stabilimentum S. Ludovici.

STAGIRA quae STANTIRA Ptolemaeo, oppid. Macedoniae maritimum ad monti Athi radices, in agro Olynthiaco, patria Aristotelis, teste Laeritio [orig: Laeriti˘] in vita eius. Libanova, teste Sophiano, in Amphaxitide provinc. prope Strymonicum sinum 15. mill. pass. ab Atho, in Ortum paulo plus a Singitico Sinu in boream Baudrand. Macra vero Nicetae. Michael quidam recens scriptor dicit Aristotelem fuisse Thracem. Nempe quia Stagira quibusdam est in Thracia, uti Pausanias ait in Eliacis. Ac videntur duo antiquissimi historici, Herodotus in Polymnia, et Thucydides l. 4. et. 5. Stagiram tribuere Thraciae. Nempe antiquissimis temporibus Stagiros fuit Thraciae. Nec tamen Aristoteles Thrax, quia cum nasceretur Aristoteles, iam Stagira erat Macedoniae pars. Sane Philippus Alexandri parens tum extendit Macedoniam, (quae usque ad Strymonem extendi solet) usque ad Nessum. Sed Stagira non modo intra Nessum, sed etiam Strymonem est. Antiqui tamen limites, ne quidem usque ad Strymonem, patuisse videntur. Verum hoc multo ante natum Aristotelem fuit. Est autem et alia ratio, quamobrem Graecus, non Thrax, dicendus sit Aristoteles. Quia nempe Graeciae, non Thraciae attributae fuerunt pleraeque Graecorum coloniae, quae in Thraciae litoribus sitae essent. Porro dicitur Stagiros, ut Herodoto, Thucydidi et in Epitome Strabonis. Dicitur item Stagira plurali numero ut Pausaniae, Stephano aliis Denique dicitur et Stagira in singulari numero ut Laertio in Aristotelis Testamento; Eusebio, etc. Nic. Lloydius. Stagititarum lex fuit, o(\ mh\kate/qou, mh\ la/mbane. Quod non deposuisti ne tollas. Aelian. poiki/l. l. 3. c. 46. quam legem inter Solonis etiam leges recensuit Laertius in eo. Hodie paucis constat incolis. Baudrand. de conditu eius sic Eusebius num. 1360. Olymp. XXXI. Acanthus condita et Stagira; in Istthmo nempe utrinque montis Athol, addit Marshamus Canone Chron. Sec. XVII. ubi de Graecorum Coloniis.

STAGNA pro Numinibus. Seneca Ep. 41. Magnorum fluminum capita veneramur --- et Stagna quaedam vel opacitas vel immensa alititudo sacravit. Superstitionis occasione ab Aegyptiis desumpta [orig: desumptÔ]; uti docet Octavius apud Min. Felicem, quos Hescesaitas postea imitatos esse, refert Epiphanius Haer. 19. Hinc stagnare, unde stagnantes aquae. Alia verbi notio apud Iustin. l. 36. c. 3. ubi de Asphaltite lacu, aquam eius omnem bitumine stagnari, addit. Hic [orig: Hţc] enim stagnare, munire, firmare, indurate est. Graece a)sfali/zein unde a)/sfalton Grammatici derivant. Sic apud eundem l. seq. c. 2. Mithridates se adversus insidias exquisitis remediis stagnavit, h e. munivit, h)sfa/lisen. Sed tum stagno verbum, peripetalw= et ganw= Graece, a stagnum est, quod kassi/teros2 Graecis dicitur, et stannum vulgo scribitur, i. e. stagno [orig: stagn˘] sive stanno induco. His tertium addatur, stagnare, pro munite. et firmare; quod a Graeco steganw=sai vel stegnw=sai descendit. Unde stegnw=, stagno, quod sterew=sai significat, sfi/gcai, puknw=sai. Et sic Stagnum quoque de palude, ex Graeco stegno\n, Siculis stagno\n. Imo et quartum, stagnare pro metalla secernere, Isidor. in Glossis. Unde stagnatio, fraus illa Monetariorum, qui, cum pecuniam argento aere mixtam flare deberent, argentum separabant et aes solum in figuranda moneta exhibebant, uti indicat l. 6. Cod. Theodos. de falsa moneta. et nos supra vidimus, lemmate Adulterare monetam. etc. Habent autem Stagna et lacus, qui ut plurimum originem sumunt vel ex mari vel ex flumine aliquo, vel ex fonte, haud secus ac sinus maris, qui terras lintrant, sua sto/mata et suos muxou\s2. Et quidem pars illa stagni; quae mare vel flumen infusum recipit, quaque impletur ac depletur, sto/ma proprie vocatur; pars contraria, quae longo [orig: long˘] recessu excurrit, muxo/s2: Illam bondam stagni, hanc caudam eius Galli vocant. Quod cum non observatum esset Eustathio, Dionysio, aliis, locum Strabonis, de Tigri per paludem Thospitin transmittente, qui sic habet, kata de\ to\n moxo\n th=s2 li/mnhs2 ei)s2 ba/raqron e)mpesw\n o( potamo\s2, kai\ polu\n to/pon enexqei\s2 u(po\ gh=s2, a)nate/llei kata th\n *xalwni=tin, male acceperunt, uti pluribus docet Salmas. ad Solin. p. 696. et 697.

STAGNATIO in Re moneteria quid vide supra, Adulterare monetam, ut et quae modo dicta.

STAGNUM palus Africae, 40. stad. a Carthagine, Oros. Procop. Item urbec. Dalmatiae, in parte Orientalis Hillidis peninsul. cum portu, in ora maris Adriatici sub Ragusinis. 18. mill. pass. a Ragusio in Boream Naronam versus paulo plus; Stagno.

STAGONIA thuris genus est, apud Plin. l. 34. c. 11. Graece stagoni/as2. Nempe sic vocatum est tus masculum, et Arabicum, a)po\ th=s2 stago/nos2, agutta, quod rotundum guttatim manans effflueret; seu in totunda gutta penderet, hinc a)tomos2 quoque, quod natura [orig: naturÔ] non arte incisionis talem formam accipsseret. Uti contra Indicum, quod abundantius manabat, ita ut plerumque grana singula manum implerent, in quadras scindebatur, quae volutando concutiendoque in aliquo fictili rotundae evadebant. Vide Salmas. ad Solin. p. 508. et 509. ut et supra in voce Nataf.

STAHRENBERG vide infra Starenberg.

STAIN Henricus vide Henricus.

STAJUS tribunus, quem Tiberius Caesar cum valida manu misit, ad T. Curtisium tumultus [orig: tumultűs] servilis per Italiam concitatorem et proximos audaciae in urbem trahendos. Tacit. Annal. l. 4. c. 27.

STALAGMIUM pro Inauribus apud Veteres reperitur, et quidem iis. in quibus bacca, quae in hoc genere pendula erat, stalagmou=


image: s0374b

sive guttae haeberet figuram. Ita enim Caecilius, antiquus apud Festum Poeta,

Ex aure eius Stalagmium domi habeo.

Quae Inaurium notio et Plauto placuit, Menaechm. Actu 5. Sc. 3. v. 18.

Haec palla et spinther faxo referantur simul.
AN. Amabo mi, Menchaeme Inaures da mihi
Faciundas pondo duum [orig: duűm] nummum [orig: numműm] Stalagmia,
Ut te libenter videam, etc.

Ubi tamen Spatalia legunt: quam lectionem defendit Thom. Bartholin. Schedio de Armil. ž. 7. ex eo, quod Inaures praecesserunt: unde aliud ornamentum hoc [orig: h˘c] nomine intelligi existimat. Iconem Stalagmii ex amethysto, ut et Inaurem aeream, gemmis tribus vitreis oblongis dependentibus ornatam, ex Musaeo Laelii Paschalini Rom. exhibet Laur. Pignorius Comm. de Servis. Vide quoque Casp. Bartholin. de Inauribus Veterum c. 2. Nempe istiusmodi uniones, velut sunt gutrae aquae cadentes et tractim pondus suum sustinentes: a qua figura alabastra quoque unguentorum haud longe abeunt (ut quae referunt formam balani productioris, vel foinikopaste/llou;) item grana rotunda thuris masculi, quod hinc stagoni/an Graeci, utrumque Natef dixerunt Arabes. Vide supra. Sed et stalagmo\s2, vox corvorum est, quum stillantis aquae sonum imitantur, uti docet Salmas. ad Solin. p. 1318.

STALIOCANUS portus Galliae Narbonens. ad mare Britannicum. Ptol. Roscou, teste Bertrando [orig: Bertrand˘] Argentraeo; Leona vero Villanovano. Baudrand. fuit oppid. Osismiorum, hodie Leon, seu Leondoul, in ora Britanniae minoris episcopalis sub Archiepiscopo Turonensi cum portu amplo, vix 1. leuc a Roscovio in Meridiem 2. a Tauro in Occidentem; 14. a Brivate portu in Caeciam; Aliter Leona.

STALLA villa Comitatus Tirolens. ubi merces deponuntur et rursus imponuntur. Metel.

STALLARIUS nomen dignitatis Aulicae, apud veteres Angliae Daniaeque Reges, de qua vide Hovedenum A. C. 1068. et Ian. Dolmerum Not. ad Ius Aulicum Norvegicum vetus c. 1. Idem cum Constabulario [orig: Constabulari˘] seu Stabuli Praefecto, ex Germanic. Stall i. e. stabulum, et Herr, i e. dominus, praefectus. Alias Stallum, apud Recentiores, in genere locus est, ubi quis stat, habitat, sedet: sicuti etiam supra de voce Stabulum diximus. Praesertim vero sic dictae sunt in foris et nundinis mercatorum sedes vel apothecae: unde Stallagium, praestatio pro iure stalla habendi in nundinis forisque. Sed et Stallum, pro sede uniuscuiusque Monachi aut Canonici, in Choro Aedis sacrae, crebro occurrit, apud Ecclesiae Romanae Scriptores. Unde natum verbum installare, pro, locum in choro dare, beneficii Ecclesiastici possessionem conferre, in stallum inducere, vide Car. du Fresne in Glossar. et Macros Fratres in Hierolex.

STAMEN Graecis sth/mwn, quasi Statumen, in tela quid dicatur, notum. Hoc cum telam intenderent, dicebant Attici proforei=sqai, Hesiodus in e)/rg. v. 777. proba/llesqai, coeteri Graeci proprie dia/zesqai, quod ordiri Latini appellavere [orig: appellavŕre]. Quo spectat illud Ovidii, l. 6. Metam. v. 55.

Tela iugo iuncta est, stamen secernit arundo.

Constituto [orig: Constitut˘] stamine, cum eo subtemen seu tramam connectebant; nihil aliud enim Textura, quam Ars est subtemen ad stamen connectendi, hocque [orig: h˘cque] connexu ( su/ndesin sth/monos2 vocant Graeci) tota telae structura constat. Et quidem pinguiores ac rudiores vestes plus staminis, quam subteminis, accipiebant: contra delicatiores et molliores, siquidem delicatius et subtilius nebatur subtemen. Unde de subteminis studio laudari tunicas Carthaginensium, legimus apud Tertullian. de Pallio c. 1. Et Hesiodus in e)/rg. v. 536. hibernam vestem, quae mollior esse debebat, ex multo subtemine et raro stamine confieri praecipit:

*sth/moni d' en pau/rw| pollh\n kro/ka mhru/sasqai.

Dicebantur autem illae sthmo/nioi seu polu/sthmoi, hae a)raio/sthmoi, item krokwtai\. Nec vero solum in tunica tenuius semper subtemen, quam stamen, sed etiam pretiosius. Sic in subsericis vestibus stamen de lino, subtemen de serico erat in auto textilibus quas Graeci diaxru/sous2 vocant et xrusoph/nous2, subtemen imponebatur ex aureis filis. Virg. l. 3. Aen. v. 483.

Et picturatas auri subtemine vestes.

Vestes namque aureo [orig: aure˘] stamine texi non posse, notant Veteres. Atque hinc diversae attes, sthmonhtikh\ et krokonhtikh\; uti pluribus videre est, apud Salmas. ad Tertullian. d. l. eundem item et Casaubon. Notis ad Capitolin. in Pertinace. c. 8. Uti porro telae, sic tota chartae textura ex stamine et subtemine constabat. Philyrae namque primum tam longae, quam longum papyrum erat, in tabula Nili aqua [orig: aquÔ] madente extendebantur et statuebantur et haec prima scheda supinae addita vicem Staminis obtinebat, ex multis philytis parallh/lws2 positis concinnata. Super quas philyras directas, aliae deinde transversae collocabantur, in modum cratis: quae proin crates ex directis et transversis virgis constabant, quarum hae subteminis loco [orig: loc˘] erant. Hinc et texi charta passim dicitur, apud Plinium, Cassiodorum, Lucanum. Haec solum utriusque texturae differentia fuit, quod in chartis subtemen imponebatur stamini et glutini ope hoc ad illud connectebatur: in tela autem subtemen seu licia transversa stamini per radios textorios inserebantur et per medium decurrebant etc. Vide eundem Salmas. ad Vopisc. in Firmo, c. 3. et de Staminibus animatis, i. e. iam coloratis et tinctis, ad Tertullian. d. l. c. 3. ut et hic [orig: hţc] passim. in primis ubi de Veterum Texendit arte.

STAMENA [1] urbs Charylbum, Steph.

STAMENA [2] *sta/mena, vox infimae Graeciae pro minutiore moneta occurri passim: Stamma forte Odoni de Diogilo de Profect. Ludev.


image: s0375a

an mixto, fuerit conflata; sta/mnoi enim Graeci; ut Latini recentiores stamnum et stagnum appellant, quod Veteres stannum. Et habentur nummi stagnei, in Pandectis Florentinis, de quibus vide Cuiacium. An *sta/mena, factum ex i(sta/mena, quo [orig: qu˘] nomine proprie significatae pecuniae, quae foenore dantur? uti vult Samas. de Usuris. Vide Car. du Fresne Dissert. de infer. aevi Numism. num. 95. At Stamina seu Staminea, apud Monasticae Rei Scriptores, lanea est interula seu camisia, qua Monachi quidam vice cilicii utebantur, ut monet idem in Glossar.

STAMENEMES Thebaidis in Aegypto Rex XXXII. post Pente-Athyrim, praefuit annos 23. usque ad tempus exitus Israelitarum ex Aegypto inferiori sub Aphophe Tanita. Eum excepit Sistosichermes, quem vide.

STAMPAE Galliae Celticae oppid. praecipuum, ad Ivennam fluv. vulgo Estampes: Baudr. Valesio situm est in Senonibus, ad fluv. Iunnam, qui paulo infra Stampas Loa [orig: LoÔ] fluv. maiore et minore augetur: dein apud vicum Exonam vel Axonam, nomine mutato [orig: mutat˘], Exona la riviere d'Essone vocatur, atque ad Corboilum in Sequanam decurrit. Olim Salioclita videntur Stampae dictae, nisi illa sit villa Sarclidae Sacle ad fluv. Iunnam, in pago Stampensi. Stampis palatium olim fuit, ubi Robertus Rex Ecclesiam aedificasse [orig: aedificÔsse] dicitur. In Chronico Mauriniacensi Marchi Vicecomitis Stampensium mentio fit, cuius gener Guido uxorio [orig: uxori˘] iure Vicecomitatum obtinuit. In eodem et Veteres Stampae memorantur, quibus novas accessisse, quae absolute Stampae dictae, probabile est, Notit. Gall. Comitatus olim caput, qui a Duce Bituricensi emptus A. C. 1401. postea a Francisco I. in Ducatus fastigium evectus est, Haillan. Duchesnius recher des villes. Arcis fundamenta prima Robertus Rex iecisse legitur. Concilia hic [orig: hţc] habita A. C. 1048. 1092. 1099. 1112. 1130. quo [orig: qu˘] a Ludovico Crasso convocato [orig: convocat˘], quaesitum, Innocentio ne II. an Anacleto Antipapae adhaerendum sit? Aliud etiam a Ludovico Iuniore rebus Orientis intento, ibidem celebratum est. Vide Morerium Dict. Hist.

STAMPALIA olim Stapalca, insula est in faucibus maria Aegei: eius ambitus est 88. milliar. Civitatem habet sui nominis; quam circum multa antiquarum superbatumque fabricarum rudera visuntur. Nat. Metel.

STANACUM urbs Norici in limite Vindeliciae, Antonin. Vacenkirchen Lazio. Aliis est Obernperg, pagus Bavariae inferioris ad Oenum, 4. milliar. Germanic. supra Boiordurum in Meridiem.

STANCARUS vide Franciscus.

STANDARDUM signum militare praecipuum, quod Imperatorium dicitur, vel Regale: Romanis inferioribus Labarum et Bandum vocatur, Italis Carrocium; Germanis alias Standard, aliis Sturmfahn. Vide Brittonem Armoricanum l. 11. Henr. Spelmannum Glossar. Archaeol. et supra in voce Bandum. Addo hic [orig: hţc], quod ei nomen a stando, quid statarium signum seu vexillum fuit. Tribuitur a rerum Hierosolymitanarum Conditoribus Saracenis ac Sultanis; quibus etiam Carrocium adscribit Turpinus c. 18. et certe pro Carocio saepe apud Scriptores vox usurpatur, cuius formam id habuisse videtur: an vero vicem eius ubiqui praebuerit, adhuc inexploratum est. Sed et apud Anglos praecipuum Regis vexillum, diversum tamen a Dracone, id nominis habuisse, discas ex Matthaeo Westmonaster. ad A. C. 1016.

STANFORDIUS Nicolaus vide Nicolaus.

STANISLAUS [1] Episcopus Cracoviensis, a Boleslao Polono, quem reprehenderat ex officio, interemptus est: ob quod scelus excomniunicatus Boleslaus, in Hungariam profugit, inde in Carinthiam, in coenobium Oziae concessit, culinaribus ministeriis vitam sustentans. A. C. 1081. Cromer. Histor. Pol. l. 4. Matth. Mechovita l. 2. c. 20. etc. Imo, Excommunicata [orig: ExcommunicatÔ] propter caedem eius Polonia [orig: PoloniÔ], abstentum quoque a Regio titulo, sicque Polonia Principatus nomine contenta fuit, per 215. annos, usque ad Primislaum, et A. C. 1295. Georg. Hornius Orb. Imper. cum Not. L. Ioach. Felleri p. 389.

STANISLAUS [2] Socolovius Stephano Bathorio, Poloniae Regi a contionibus: vertit Ieremiae Patriarchae Constantinopol. Censuram Ecclesiae Orient.

STANISLAUS [3] Grsepius scripsit de multiplici Siclo et talento Hebraico. De mensuris Hebraicis etc.

STANNUM metalli genus, illitum aeneis vasis, saporem gratiorem facit, et compescit aeruginis virus, mirumque pondus non auget. Specula quoque ex eo laudatissima --- -- Brundusii temperabantur, donec argenteis uti coepere [orig: coepŕre] et ancillae, Plin. l. 34. c. 17. Idem ad ocreas Heroum, et nummos adhibitum esse, discimus ex Homero, et iis, quae supra dicta sunt in voce Ocrea, Stamena. Vide quoque Fodinae Stagna; item ubi de Organis, et Poculis, et Typographia. Hodie ex Angliae provincia Cornwallia insigni copia [orig: copiÔ] educitur. Auctor Anonymus Historiae Orbis Terr. c. de Commerciis. Vide et supra Sorlingae.

STANOS [1] Macedoniae urbs, Nicetas.

STANTES apud Cyprianum Ep. 14. Episcopi in unum convenientes, praesente et Stantium plebe: dicuntur Christiani, qui in persecutione fidei constanter perseverant, Lapsis oppositi. Forte ex Ephes. c. 6. v. 14. State igitur lumbis veritate cinctis --- calceatis pedibus praeparatione Euangelii pacis. In quibus verbis videtur Apostolus alludere ad ritum V. T. quo [orig: qu˘] Israelitae Pascha comedebant, Iumbis praecincti, calceati, baculis innixi, ad iter instructi, et ut Philo ait de Sacrif. Abelis et Caini, a)klinw=s2 kai\ pagi/ws2 e(stw=tes2 toi=s2 posi\n, immobiliter et firmiter stantes pedibus. Vide bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 5. ut et infra in voce Stare, it. Traditores. Alia notio vocis, ubi de Excommunicatione.

STANTIA et UM vicus amplus Helvetiorum, caput Pagi Silvanensis seu Under Waldiensis, prope lacum Lucernensem, ad radices montium, 12. mill. pass. a Lucerna in Eurum Stantz. Ad


page 249, image: s0375b

hunc vicum inmcolae lacum undique acutis vallis sepserunt et turri excitata [orig: excitatÔ] portum munierunt, bello [orig: bell˘] contra Nobiles, circa A. C. 1260. Postea, cum civitates Helvetiae Tigurum, Berna, Lucerna, Friburgum et Solodorum privatum foedus fecissent, id Stantiae abolitum, novumque decretum ab 8. Cantonibus veterib. factum est, A. C. 1481. cuius summam vide apud Simler. de Rep. Helvet. Habent hic [orig: hţc] hodie Under Waldii consilium publicum, in Subsylvana parte; sicut supra silvam, Sarnae alterum: dictique sunt olim Subsylvani, a vico regionis capite, Homines vallis in Stans. Id.

STANTIRA Ptol. Vide Stagira.

STAO Mediae fluv. in Caspium mare effluens.

STAPES et STAPIA vox recens, a stando et pes, Graece *)anaboleu\s2, Item *)egkentri\s2; Lipsius subicem pedaneum vocat: Recens inventum est, uti discimus ex Polydoro Virgilio de Rer. Inventoribus l. 3. c. 18. Est et illud novum inventum, in quo uterque pes utrinque eius quiescit, qui equo insidet; Nam ut in marmoreis statuis Romae conspicitur, antiqui non utebantur, nec quo [orig: qu˘] nomine appelletur, apud Auctores legitur: Vulgo Staffa nominatur, quod in eo pedes commode stent. Quam sententiam confirmans Guido Pancirolius, l. 2. Rer. Memorabil. tit. 16. Staphiae quoque, inquit, sive Stapedes quando introducti fuerint, non usque adeo expeditum est. Sed quoniam horum nec vestigium in marmoribus aut aeneis tabulis, et nec etiam nomen exstat: dicto non ahsurdum videtur, eos post ruinam Imperii Rom. fuisse demum inventos. Ideoque rei novae necessum fuisse, novum quoddam excogitare vocabulum etc. In quae verba Scholiastes; saltu Veteres se coniecisse in equos, ab sque istiusmodi adminiculo, ostendit Virg. Aen. l. 12. v. 287.

Infrenant alii currus, ac corpora saltu
Subiciunt in equos, et strictis ensibus adsunt.

Et eod. libro [orig: libr˘], v. 327. ubi de Turno:

Poscit equos atque arma simul, saltuque superbus
Emicat.

Quod clarius etiam Vegetins l. 1. c. 18. docet; Non tantum, inquiens, a Tyronibus, sed etiam a stipendiariis militibus salitio in equos districte est semper exacta; quem usum ad hanc usque aetatem, licet cum dissimulatione, pervenisse manifestum est. Equi lignei sub tecto hieme, aestate ponebantur in campo. Super hos Tyrones primo inermes, dum consuetudine proficerent: deinde armati cogebantur ascentlere; tantaque cura erat, ut non tantum a dextris, sed etiam a sinistris partibus et insilire et desilire condiscerent, evaginatos etiam gladios vel contos tenentes: hoc enim asIidua [orig: asIiduÔ] meditatione faciebant, scilicet ut in tumultu praelii sine mora sacenderent, qui tam studiose exercebantur in pace. Idem de Numidis docet Livius l. 23. c. 29. De Graecis Persisque Xenophon. Socr. in l. qui Equitum Praefectus inscribitur, ubi inter alia, Natu grandiores assuefacere iubet, ut in scandendis equis, more Persico, se invicem adiuvent. Sed quia haec ascendendi ratio ab iis, qui viribus non valebant, neque habebant, qui ipso in eos tollerent, sine labore ac molestia expediri non poterat, igitur ad minuendam eam Viocuri, seu qui vias militares sternebant, in lateribus viarum collocabant altiores quosdam lapides, et tamquam pusilla quaedam suggesta excitabant. e quibus parvo negotio [orig: negoti˘] quilibet in equi dorsum se coniceret: Quod in vita Gracchi Plut. memorat. Senibus vero Principibusque viris ad manus erat huic rei Praefectus, de quo sic la Cerda, in Virgilium loc. cit. Saltu: signate et proprie; Nam apud Veteres nullususus Stapedae aut subicis pedanei. Hispani quidem Estrivos dicunt. sed saltu fiebat ascensio. Senibus quidem et Principibus tollendis vir erat huic rei praefectus, quem Spartian. in Caracalla c. 7. et Amm. Marcellin. l. 30. vocant Stratorem, Graeci *)anabole/a. Inter equitandum autem pedes erant penduli, et nulla [orig: nullÔ] re innixi: ut etiam hodie equestres statuae cernuntur. Omitto locum Eustathii in Odyss. a. quem iam Budaeus et Lipsius agitarunt [orig: agitÔrunt]. Vide plura apud Magium l. 2. c. 14. Miscellan. ubi de Scythis ex Hippocratis libro de Aere, Aquis et Locis; de Germanico Caligulae patre, ex Suetonio: de equestribus item instrumentis, ex Polluce l. 10. c. 10. et 12. loquens, similiter Stapias apud Antiquos non fuisse in usu, pluribus probat. Interim negandum non est, temporibus non usque adeo nobis vicinis, illarum mentionem reperiri. Meminit non quidem Stapiae, sed Bistapiae Hieronym. in Epistolis, ubi se, quum quasdam accepisset literas, iumentum conscensurum, iam pedem habuisse in Bistapia, scribit. Et Romae in vetusto lapide, Inscriptio, quae paulo ante Hieronymi aetatem videtur facta, Stapiae his verbis diserte meminit: D. M. Quisquis. lecturus. accedis. cave. si. amas. at. si. non. amas. pensicula. miser. qui. sine. amore. vivit. dulce. exit. nihil. est. ego. tam. dulce. anhelans. me. incaute. perdidi. et amor. fuit. equo. dum. aspectui. fomosus. Durmioniae. puellae. virgunculae. summa. polvoria. placere. cuperem. casu. desiliens. pes. haesit. stapiae. tractus. interii. in rem. tuam. mature. propera. Vale. Apud eundem Magium: cui adde Voss. de vitiis Sermon. ubi, postquam instrumentum illud ferreum ab equi lateribus utrinque dependens, cui innituntur atque insistunt equitantium pedes, Veteribus fuisse incognitum, ostendit: Novo, ait, huic invento novum quaerendum nomen fuit. Id multis modis sactum ex Hispanica, Graeca, Latina. Ex Hisp. dubium an Graeca sit Astraba; Hispanis quidem dicitur Estribo: unde Astraba: nisi ex hoc Hispanicum. Isidorus Hispal. in Glosis, Astraba, tabella, in qua pedes requiescunt, sed potius hoc Graecum; nam et Hesychio *)astra/bh est ephippium, quod tenent sedentes. Praeterea Graecis dictum a)naboleu\s2, Latinis Scala, quia eo [orig: ] solerent ascendere, veluti scalis. Sane Suidas, quum dixisset, eos qui Latinis Stratores vocantur, quia equo sternerent, Graecis a)nabolei=s2 nuncupari, subiungit; *)anaboleu\s2 de\ kai\ para\ *(rwmai/ois2 legome/nh ska/la, de qua voce multa addit: inter alia ex Eustathio Odyss. a. *)anaboleu\s2 ou) mo/non to\ sidh/rion, w(=| tou\s2 po/das2 e)pitiqe/ntes2 e)/fippoi


page 250, image: s0376a

gi/nontai/ tines2, a)lla\ kai\ a)/nqrwpos, o(\s2 ei)s2 toiou=ton kaqupourgei=, etc. Cum vero Stapedum, quales hodie in sus sunt, duplex officium sit, tum in conscendendo evo, tum in stabiliendo equitantis pede utroque; prior usus antiquior fuit, alter recentior, ac proinde Stapedes, assidue pendentes e sella, non ita veteris instituti fuere [orig: fuŕre], ex sententia Liceti. Vetustiores autem usos fuisse olim machinula [orig: machinulÔ] quadam [orig: quÔdam] ferrea [orig: ferreÔ], ad conscendendos equos, aperte docere videtur Lucretius l. 5. v. 1296.

Et prius est armatum in equi conscendere costas,
Et moderarier hunc frenis, dextraque [orig: dextrÔque] ciere,
Quam biiugo [orig: biiug˘] curru belli tentare pericla.
Et biiugo prius est, quam bis coniungere binos etc.

Ibi enim ferri proponit usum, quo [orig: qu˘] miles armatus consueverit equi conscendere costas; quas gravi pressus armatura [orig: armaturÔ], sine fulcro, conscendere non potuit. Quam quidem ferream machinulam non ab re fuerit putare fuisse, vel im modum scalae vel in modum annulorum catenatim inter se iunctorum; per quos, veluti per gradus in equam homo ascenderet, praesertim senex ac debilis: at miles agilis, utut armatus, unico [orig: unic˘] vel annulo [orig: annul˘] sellae utcumque adfixo [orig: adfix˘] facile conscenderet equi dorsum, quo [orig: qu˘] postea non uteretur, ad pedes firmandos: id quod aevo [orig: aev˘] posteriori fuerit usitatum. Fortun. Licetus de Lucervis Vett. l. 6. c. 30. ubi erudite explicat Lucernam Equitis, quem e Ma gis illis, qui Christum infantem venerunt adoratum, unum fuisse iudicat. Vide quoque supra, Scalae, item Staffa.

STAPHYLUS [1] Sileni, vel, ut alii, Silethi fil. Plin. l. 7. c. 56. Primus vinum aqua [orig: aquÔ] miscere docuit. Apollodorus tamen l. 1. Tzetzes in Lycophronem, et Apollonii Schol. in 3. Argon. Staphylum Bacchi filium ex Ariadna, et Iasonis avum maternum faciunt.

STAPHYLUS [2] Naucratites de rebus Thessalicis scripsit, teste Scholiaste in Lycophronem, et Apollonii Schol. in 3. Argon. Staphylum quod ex Harpocratione discimus. Arcadicas etiam res conscripsit. Sextus Empiricus advers. Mathematicos.

STAPLETONUS Thomas vide Thomas.

STAPLO vide Stablo.

STAPULA vel um, insignis est Mercaturae et Nundinarum locus, convehendis vendendisque mercibus potioribus, puta lanae, panni, vini, corii, plumbi, etc. a Principe designatus, eiusdemque stabilitus privilegiis; und nomen Stapulum, quasi mercium atque mercatorum Stabulum vel Statio. Item Emporium nobile, et mercatorum tam externorum, quam indigenarum, privilegiatum collegium, suis gaudens magistratu et officialibus, et lege, quam vocant Mercatoriam Henr. Spelmannus Gloss. Archaeol. Electa sunt namque istiusmodi Oppida stabiliendis commerciis, vectoresque coguntur alio haud pergere, nisi prius expositis per aliquot dies in Stapulae foro suis mercibus, Auctor Anonymus Histor. Orbis Terr. Part. 1. c. 10. ž. 3. Alii nomen arcessunt a Germanico Stapel, quo [orig: qu˘] proprie vocantur aedificia tum ultuario [orig: ultuari˘] opere exstructa, stipitibusque aliquot innixa, quales fuisse Foros in Circo olim. seu Spectacula, legimus. Vide quoque supra, ubi de Hallis et plura hanc in rem, apud Salmas. Observat. ad Ius Attic. et Rom.

Stapulae in Imperio et alibi celebriores.

Adenum et Alexandria, in Imperio Turcico. Brema, in Imperio Germanico ad Visurgim. Burdigala, in Gallia. Colonia Agrippina, in Imperio Germanico. Dordracum, in Hollandia, stapulam habet vini Rhenani, quo proin vectores naves suas vinarias dirigunt. Francofurtum ad Oderam, in Imperio Germanico. Hamburgum, in Imperio Germanico ad Albim. Hispalis, celebris in Hispania Stapula est. Ingolstadium, ad Danubium, ib. Lugdunum, in Gallia. Magdeburgum, ad Albim, in Germania. Malacca, in India. Massilia, in Gallia. Moguntia, ad Rhenum, in Germania. Passavium, ad Danubium, in Germania. Ratisbona, ad Danubium, in Germania. ad Rhenum, Colonia Agrippina, Moguntia, et Spira, die drey Staffeln am Rhein. Rotomagum, in Gallia. Treveri, ad Mosellam etc.

STAPULAE oppid. Galliae in Picardia, ad Quantii fluv. ostia, vulgo Estaples, patria Iacobi Fabri Stapulensis, cuius elogium habes apud Thuanum l. 16. et Scaev. Sammarthanum Elog. Virorum illustr. Eius meminit Lupus Ferrar. Ep. 14. Wicum et Quentovicum vocant Scriptores paulo superioris aevi, eique Emporii quoque ac Portus nomen tribuunt, prae coeteris Annales Bertini A. C. 842. Unde nominis origo in promptu est. Vide Car. du Fresne Glossar.

STARCAJUS Olivier vide Olivier.

STARE inter ritus Sacrorum fuit antiquitus usurpatos, sicut et Sedere, Circumagere se, manum osculari etc. Adorantes enim Deos Stabant erecto [orig: erect˘] corpore ampliorem augustioremque cultum exhibituri. Martialis l. 12. Epigr. 78. v. 1.

Multis dum precibus Iovem salutat,
Stans summo resupinus usque in ungues,
Aethon in Capitolio etc.

Quem ritum in communioribus sacris fuisse observatum, in Parentali vero seu Funebri sollemnitate, operantes sedisse, Thom. Dempster. docet in Rosin. l. 3. c. 33. Transiit is ad Gentiles ab Hebraeis, ut et plurima alia: apud quos ministrabant in Templo Sacerdotes stantes, ut colligitur ex Deuteron. c. 18. v. 5. Eum


image: s0376b

selegit Iehova Deus tuus ex omnibus Tribulbus, ad perstandum Ministeris in nomine Iehovae etc. Nec ulli in solo sancto sedere fas fuit nisi, soli Regi, ut diximus supra [orig: suprÔ]. Idem obtinuit in precando; namque licet aliquando sedentes, saepius ingeniculantes, Sancti orasse [orig: orÔsse], leguntur: ut plurimum tamen stando preces peragebant. Sic Abraham stabat coram Domino, Genes. c. 18. v. 21. i. e. orabat. Et Publicanus procul stans, caedebat pectus suum, dicens, Deus placator nihi peccatori: quemadmodum Pharisaeus similiter consistens seorsint, oravit, Lucae c. 18. v. 11. 13. Unde Proverb. inter Iudaeos increbuit, Sine stationibus non subsisteret mundus, de quo vide Rabbi Iuda in l. Musar et Drusium in Matth. c. 6. v. 5. Et in Roma subterranea multae orantium Sanctorum imagines visuntur, quae eundem morem a Christianis veterib. observatum fuisse ostendant. De istiusmodi oratione Philo de V. C. Exstant, inquit, hymni inter sacra canendi a stantibus: et mox, Nocte canebant hymnos Therapeutae, ad Auroram stantes. Dionys. Areopagita loquens de Carpo, Ep. 8. Stans, ait, ad divinam precem. Isidorus Origin. l. 6. c. ult. Dictus chorus, quod initio [orig: initi˘] in modum coronae, circa aras, starent et ita psallerent: ut alios omittam, vide Fortun. Licetum de stataria istiusmodi Oratione pluribus agentem, l. de Gemmis Annular. Schemate 14. c. 75. Etiam a stantibus lectiones Euangelicae, in Ecclesia Christiana olim, ut et hodie, audiebantur, solo [orig: sol˘] Episcopo [orig: Episcop˘] Alexandrino [orig: Alexandrin˘] non assurgente, quod miratur Sozom. l. 7. c. 19. causam reddit Isidorus Pelusiota l. 1. Ep. 136. Ut vero tum curvistarent Sacerdotes, sanxit Anastasius, an Siricius Episcopus Roman. qua de re vide Cl. Suicerum Thes. Eccl. voce *eu)agge/lion, ut et infra. In profanis eadem Oratorum semper consuetudo fuit, ut ex Homero et Cicerone passim videre est. Sed et inter Gymnasticas fuit exercitationes stare erectum, quae ambulatione ipsa [orig: ipsÔ] vehementior est habita, quemadmodum et avibus longe est molestius, si in aere non agitentur, quam si volent. Nec obstat, quod plurimi pertinaciter credunt, stantes pedibus, nullo [orig: null˘] modo [orig: mod˘] se exercere, eo quod omnis exercitatio sit motus, motui autem status plane contrarius sit. Nam non tantum, quae moveri videntur, moventur, sed et multa immobilia apparent, unum eundemque locum obtinentia, quae nihilominus moveri efficacissimis rationibus, ac fere sensu ipso [orig: ips˘] demonstratur. In hominibus namque erectis stantibus, corporibus eorum natura [orig: naturÔ] ad terram inclinantibus, anima [orig: animÔ] contra sursum illa sustinere obtinente, motum quendam suboriri, indicio est, quod si Anima a corpore sic stante exeat, ilico ipsum in terram collabitur, quia motus ille deficit, cuius beneficio [orig: benefici˘] Animae corpus, natura [orig: naturÔ] ad terram inclinans, sursum elevatum continebat; Unde patet, ob continuos, eosque contrarios animae corporisque obnixus, stantes utique non parum moveri, atque ipsorum musculos omnes corpus gestantes et a terra attollentes erigentesque vehementer intendi. Quod et ex maiori lassitudine, quam quae ambulando percipitur, ad liquidum confirmatur. Vide Galenum l. de tre. et rig. Atque hoc videtur esse id, quod a Caelio, in epilepsiae curatione, stans exercitium vocatur. Interim antiqui Gymnastae, an inter alias corporum exercitationes statum quoque huiusmodi receperint, certo affirmari non potest. Cum enim nullum fere usum in stando haberent, nisi quando Milonis more recti stantes sese coeteris a loco dimovendos, ostentandi roboris gratia [orig: gratiÔ], praebebant, statu non per se, sed ob aliud, utebantur. Nec certamen in stando solum effectum cerni poterat, quod aut spectatoribus delectationem adferret, aut sacrificiis, vel alio [orig: ali˘] modo [orig: mod˘] Amphitheatris aut Stadiis inserviret, ut horum gratia [orig: gratiÔ] Athletas sese exercere vel certare stantes solitos dicamus. Sed neque bellicae disciplinae amatores multum utilitatis stando consequi potuisse videntur, siquidem sola [orig: solÔ] excepta [orig: exceptÔ] tolerantia [orig: tolerantiÔ], militibus profecto necessaria [orig: necessariÔ], quam Statio adiuvare potest, nihil iis emolumenti contulit: Unde nec Plato, nec Xenophon, nec Aristoteles, nec Vegetius futuros bellatores stando sese exercere praeceperunt; tametsi Vespasianum Imperatorem dicere solitum accepimus, Imperatorem stantem mori oportere. Medicorum ergo Gymnastae id exercitii sibi proprium vindicarunt [orig: vindicÔrunt], quos tam sanos, quam valetudinarios, stando exercuisse, legimus: cum quamplurimi inde usus, tum ad conservandam sanitatem, tum ad praestandum cruribus robur, hauriantur. Vide Hieron. Mercurialem de Arte Gymnast. l. 3. c. 3. ubi simul docet, multum differre, erectusne quis sub Sole stet, an in umbra: additque, non solum vulgare illud, a prandio standum, a cena ambulandum, locum posse habere, sed et erectum, stare, perinde atque coeteras exercitationes, ante cibum quoque prodesle. Quae omnia de stantibus planis ac totis pedibus intelligenda; stare namque calcibus innixos non modo laborem ac molestiam inducit, verum etiam nullum iuvamentum effatu dignum praestare, creditur. Quemadmodum similiter eos, qui summis digitis stare conantur, praeter fatigationem ilico succedentem, partes illas callis molestissimis afficere compertum est; neque aliud inde commodum recipiunt, quam ut longius aliis prospectare valeant: Cuius gratia [orig: gratiÔ] ab antiquis Speculator sive [gap: Hebrew] pingi consuevit facie hominis stantis supra digitos, summamque manum ad umbellae formam superciliis admoventis, ut Aeschylus in Theoris meminit. Vide eundem Mercurial. l. 6. c. 1. eiusd. operis. Sed et in stataria lucta magnum huius exercitii usus erat, cum victoria in eo esset, posita, ut alter alterum deiceret, adeo que embolae, parembolae, paratheses et systases, magna [orig: magnÔ] industria [orig: industriÔ] adhiberentur: Cum contra in volutatoria lucta is victor censeretur, qui alterum sic deiecisset, ut eum penitus in sua haberet potestate. Sic de Epaminonda C. Nepos c. 2. Itaque exercebatur plurimum currendo et luctando, ad eum finem, quoad stans complecti posset atque contendere. Idem dicendum et de Gladiatoria, in qua de Statu seu Gradu Adversarium deturbasse [orig: deturbÔsse], non parum laudis habuit etc. Vide Thom. Godwyn. Antholog. Rom. l. 2. Sect. 3. c. 10. et hic [orig: hţc] passim. Quod vero supra Mercurialem dubitare diximus, utrum inter veteres


image: s0377a

Gymnastarum exercitationes etiam haec fuerit, dubium forte exemerit Plinius, qui Indorum Gymnosophistas, a)skh/sews2 xa/rin, ab ortu ad occasum perstare immobilibus oculis: ferventibus arents alternis insistentes pedibus, consuevisse, tradit l. 7. c. 2. qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 100. Ar, inter leviores animadversiones, apud Romanos, fuit stare cum decempedis, quo [orig: qu˘] modo [orig: mod˘] ante Praetorium Centuriones quosdam per totum diem ostentui esse, voluit Augustus, apud Suetonium c. 24. Simile quid, cum stantes cibum capere cogebantur, Liv. l. 24. c. 15. de cuiusmodi stationibus ignominiosis, quas inter leniores malorum poenas et Augusto Livia suasit, apud Dionem l. 55. Vide Casaubon. ad Suet. loc. cit. etc. Aliter vox sumitur in phrasi, in Choro stare, de qua infra, ubi de Staticulis. Sed et de tunicis, verbum stare occurrit apud Tertullian. de Pallio c. 1. iis videl. quae non cingebantur, sicque uno [orig: un˘] ac perpetuo [orig: perpetu˘] rigore a summo ad imum descendebant, statoi\ xitw=nes2, item o)rqosta/dioi, hinc dictae, quales fuisse Citharoedorum et Tragoedorum tunicas, discimus ex Plut. in Alcibiade et Arriano in Dissertation. Epicteti. *u(po/komma illas non habuisse; Hesychius ait, metaphora [orig: metaphorÔ] ab insectis animalculis desumpta [orig: desumptÔ], quae ab ea parte, qua [orig: quÔ] insectionem habent, graciliora sunt. id quod zona praestat in tunicis, quae praecinguntur. At statoi\ xitw=nes2 toti ab summo deorsum unius recturae sunt, quas proin et rectas tunicas videntur appellasse [orig: appellÔsse] Latini, aut saltem ita appellare potuisse. Aliter enim vocem sumere Grammaticos, notum. Vide supra in voce Recta, et plura hanc in rem apud Salmas. ad Tertullian. d. l.

STARENBERG melius nomen Familiae in Germania illustris, cuius originem referunt ad Vinulphum Styriae Praefectum, circa A. C. 408. Ex hoc enim deducunt Albertum et Ottocarum, primos auctoritate Pipini Regis Styriae Marchiones, conditores Monasterii Tegernseensis, et demum in eo Monachos: ex Ottocaro autem Ottocarum VI. primum Comitem Styriae, patremque inter alios Ottocari, Alberti seu Alberonis et Bernardi. Quorum primi progenies defecit in pronepote Ottocaro X. vel XI. Marchione, ac deinceps Duce Styriae, qui moriens A. C. 1192. Leopoldum Austriae Marchionem heredem scripsit. Alberonis pronepos Gundaccarus arcem condidit Stahrenberg A. C. 1176. ac filios suscepit Gun daccarum et Dietmarum: a quorum priore Domini de Stahrenberg descendunt, in plures saepe lineas divisi. Inprimis Gundaccarus istius nepos, cum Rudigerum et Gundardum genuisset, duplicem posteritatem habuit; sed quae ab hoc prosata est, defecit iterum. Denuo aliquot linearum parens fuit Rudigeri abnepos Erasmus, qui decessit A. C. 1560. Ditmarum quod concernit, is Losenstemos Dominos prosevit, nunc aeque, ac priori lineae contigit, Comitum titulo [orig: titul˘] insignitos. Tertius Ottocari VI. fil. Bernardus, filium habuit Gundaccarum Du. de Perneck, reliquorum de Perneck, Graecio et Ensthal satorem (cuius posteritas mascula inm Wilhelmo; alter sexus in Ursula virgine disiit A. C. 1547.) atque Ottonem Dn. de Hohenberg: cuius posteri nomen idem propagarunt [orig: propagÔrunt], donec Erasmus ultimus clauderet familiam, filia [orig: filiÔ] Anna [orig: AnnÔ] tantum relicta [orig: relictÔ], quae Roggendorfio nupsit. Ad Erasmum ut redeam A. C. 1560. defunctum, fuit is Bartholomaei Liberi Baronis de Stabrenberg fil. et ex Anna Comite Schaumburgia genuit inter alios Rudigerum Comitem de Stahrenberg, defunctum A. C. 1586. Hoc [orig: H˘c] et Helena [orig: HelenÔ] Zackinde Fridau genitus Paulus Iacobus, suscepit, ex Dorothea Barone de Thannhausen, Euphemiam (natam 1608.) rudigerum (natum 1609.) Matthiam (natum 1611.) Conradum Balchasarum (natum 1612. maritum Annae Elisabetae Comitis Zinzendorfiae) etc. omnes Comites de Stahrenberg. Spenerus Th. Nobil. Eur. Part. 2. in Ind. et Part. 3. p. 68.

STARGARDIA Sclavorum liugua [orig: liuguÔ] magna et antiqua civitas, ut interpretantur Helmoldus l. 1. c. 12. et Crantzius Vandal. l. 3. c. 4. in fin. nunc urbec. Pomeraniae ulterioris ad Innam amnem, 5. milliar. Germanic. a Stetino in Ortum. Urbs est Hanseatica. Hic [orig: Hţc] templa Euangelicis adempta A. C. 1596. Nunc sub Electore Brandeburgico, cum tota Pomerania ulteriore. Hanc olim Bogislaus IV. e familia Pomeraniae Ducum, Wolgastensis rami auctor, Brandeburgicis ademit, receptam dein Beatrix Brandeburgica marito Henrico cognomini Leoni Duci Megapolitano, dotis loco [orig: loc˘] attulit: cuius fil. Iohannes ex secunda coniuge Anna Saxonica Stargardiensem lineam incepit, circa A. C. 1348. in qua praeter Rudolfum Episcopum Suerinensem et Albertum Episcopum Dorpatempsem, memorantur Iohannes, alterius Iohannis pater, et Ulricus, genitor Henrici, cuius fil. Ulricus familiam clausit A. C. 1471. Primi autem Iohannis frater Albertus, Megapolitanorum Principum continuator, ob Stargardiam bellum gessit adversus Ludovicum Rom. Marchion. Brandeburg. quod data [orig: datÔ] ei coniuge, filia [orig: filiÔ] Ingelburgi, compositum est. Mortuo [orig: Mortu˘] dein Ulrico [orig: Ulric˘], ad agnatum Magnum, stirpis Megapolitanae continuatorem, filium Henrici Ducis Stargardiensis principatus successio delata est, qui hodie, familia [orig: familiÔ] Pomeraniae Ducum exstincta [orig: exstinctÔ], ad familiam Brandeburgicam rediit. Vide Philipp. Iacobum Spenerum Sylloge Geneal. Histor. et Tob. Pfannerum de praecipuis Germaniae Principum gentibus, c. 6. ubi de Gente Mechelburgica.

STARLINGUS alias ESTERLINGUS et STERLINGUS denarius Angliae argenteus, cuius valor antiquus Statuto [orig: Statut˘] An. 51. Eduardi I. sic exhibetur: Per ordinationes totius regni Angliae, Sterlingus rotundus sine tonsura, ponderabit 32. grana srumenti in medio spicae, et 20. denarii seu Sterlingi faciunt unicam et 12. unciae faciunt libram. Occurrit autem vox interdum simpliciter pro ipso denario, interdum ad distinguendam monetam probam a reproba, et pro nummo legali ingenere. Originem nominis Linwodus a sturno, Anglice a starling, arcessit, numismatis signo. Sed tum Anglo-Normannorum, tum Saxonum plurima reperiuntur numismata; at in nullo sturni, effigies, nisi in Eduardi Confessoris: ubi 4. deprehenduntur aves obversis pedibus sigillatim stantes inter 4. radios crucis parallelae. Scoticum vulgus, a castello quodam Starlin et Strivelin dicto,


page 251, image: s0377b

teste Buchanano [orig: Buchanan˘], Starlingi appellationem deducit: sed multo citior argenteae monetae et Starlingorum usus apud Anglos, quam Scotos fuit. Propius ad rem accedunt, qui a Germanis Daniae vicinis; quos ab Orientali situ Esterlings Angli appellant, vocis etymologiam petunt: asseruntque, eos in Angliam aliquando venientes, artem purgandi argenti, etiam flandi et feriundi celebrem reddidisse, nomenque suum facto [orig: fact˘] deinceps reliquisse. Opinioni fidem astruit conventio inter Eduardum I. et Abbatem Buriae S. Edmundi, de stabiliendo ibidem cuneagio, sancita. Adde quod in transmarinis etiam regionibus vox recepta, ut e Iure Canonico liquet. Vide Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol.

STARNEFELDIUS Guilielmus vide ibi.

STARRUM apud citimae aetatis Scriptores, chirographum est vel mstrumentum, quo [orig: qu˘] Iudaei pactiones suas transactionesque conficiebant, apocha, scripta, charta, cuiusmodi multa Hebraice conscripta, in arce Londoniensi, hoc [orig: h˘c] titulo [orig: titul˘], haberi, notat Spelmann. Glossar.

STASANOR ab Alexandro M. Arsami Cariae praefecto substitutus, Curt. l. 8. c. 3.

STASEAS Neapolitanus, Philosophus Platonicus. Cicer. l. 5. de Fimb. c. 3. et 25.

STASICRATES artifex Alexandrinus, Alexandro Macedoni gratissimus, qui dicebat montem Athon in hominis statuam formari, exsculpique posse.

STASINUS Cyprius donata sibi ab Homero ta\ *ku/pria poi/hmata pro suis edidit, Proclus apud Photium. Vide supra in voce Cypria.

STASIS urbs Persica, sita in magna petra, quam Antiochus Seleuci fil. habuit. Steph.

STATA Mater antiquis culta, cuius simulacrum in foro colebatur, postquam id collustravit, ne lapides igne corrumperentur, qui plurimus ibi fiebat nocturno [orig: nocturn˘] tempore: Magna pars populi, in suos quisque vicos retulerunt eius deae cultum, auctor Festus.

STATANUS et STATILINUS inter Deos minores, erant Dii Praesides adstantes, Lactant. Quos alii educationi adscribunt, eo [orig: ] videl. tempore, cum standi et consistendi potestatem infantes nanciscuntur. Nomina eorum scripta Pontifices habuisse, Varro affirmat, apud Ioh. Rosin. Antiq. Rom. l. 2. c. 19. Alii infantibus in terra constitutis Statinam Deam praefuisse, tradunt. Lotus enim infans in terram ob Obstetrice fuit antiquis temporibus statutus, non sine pompa: more a sacris Hebraeorum translato [orig: translat˘], ad Romanos, qui tamen ante Iustinianum desiit. Unde apud plurimos Auctores, nudos infantes Terra excipere dicitur. Quo respexit Plinius Nat. Histor. l. 7. in Prooem. Natura hominem tantum nudum et in nuda humo, natali die abicit ad vagitus statim et ploratum. Idemque significare voluit Ovidius, cum in Ibin v. 221.

Qui simul impura [orig: impurÔ] matris prolapsus ab albo
Cinyphiam saedo corpore pressit humum.

Sanctior tamen, quam ut foedo [orig: foed˘] corpore, ut hic apud Poetam, humum premeret, Augustus, quippe quamprimum natus attigisset terram, consecrata ea est, apud Sueton. Octav. c. 5. quod et de reliquis post eum Augustis dicendum. Causa ritus triplex: sive ut vocem contactu terrae acciperet infans, Macrob. Saturnal. l. 1. c. 12. sive, ut auspicaretur rectus esse Diis coniugalibus, unde ab Obstetrice erectus in terram statuebatur, Varro de Vita Rop. Rom. l. 3. ap. Nonium: Sive, ut Opem seu Matrem communem salutaret, Macrob. iterum l. 1. c. 10. Sic tellure suscipiebatur a Parente, quod tollere dictum et Levanam Praesidem habuit. Meminit autem Deae Statinae Tertullian. de Anima: Dum prima etiam constitutio infantis super Terram, Statinae Deaesacrum est. Vide Thom. Bartholinum de Puerperio Veterum.

STATARIA Fabula Iul. Caes. Scaligero sedatior est et minus negotiosa, quales Hecyra et Asinaria, in quibus non ita discurritur, ut in Adelphis, Poetic. l. 1. c. 7. Quo respiciens Cicero in Bruto, Volo emm, inquit, ut in Scena, sic etiam in Foro, non eos modo laudari, qui celeri motu et difficili utantur; sed eos etiam quos Statarios appellant, quorum sit illa simplex in agendo veritas non modesta. Et l. 4. Ep. 15. ad Attic. Dedit Antiphonti (Actori ludis scenicis) operam: is erat ante manumissus, quam productus, ne diutius pendens, palman tulit, sed nihil tam pusillum, nihil tam sine voce, nihil tam verum. H. e. in quo non multa, ac pene nulla u(po/krisis2. Ibidem statarius et sermonis plenus orator: sicut statarius miles, apud Livium l. 9. c. 19. hostis statarius, apud eund. l. 22. cuius erat stadi/h u(smi/nh, stataria pugna, vel congressio: statarius lixa, apud Latinum Pacatum Panegyr. statarium prandium, in Panegyrico Mamertini c. 11. etc. Vide Io. Frid. Gronov. Observation. l. 4. c. 7. Quibus adde stataria Poemata, Graecis sta/sima dicta, de quibus idem Scaliger ubi supra c. 44. A membris quoque (Carmina) variata. Nam quaedam erant simplicia, mono/kola icirco dicta et mono/strofa aut sta/sima. Quippe in Choris Bacchicis circularibus, aut semper ad eundem motum convertebantur, neque revertebantur, haec erant mono/strofa. Aut stabant immobiles: ea sta/sima. talis prima ode Horatiana. In aliis erant duo membra, aut tria, aut plura.

STATELLATES qui STATIELLENSES Cicerl. 11. Fam. Ep. 11. Statyelli Plin. l. 3. c. 3. Statelli Straboni, populi Liguriae inter Apenin. montem et Tanarum fluv. quorum urbes Aquae Statiellorum dictae, Acqui vulgo, et Alexandria urbs recens Tanaro [orig: Tanar˘] fluvio [orig: fluvi˘] divisa, ab Aquis Statiellis 15. mill. pass. in Boream et Caeciam.

STATER Graece *stath\r, a)po\ tou= i(/stasqai, nummus Popmae quadratus, ex Suida, argenteus bis didrachmus, memoratur Matthaei c. 17. v. 24. et seq. ubi tributum soluturus Caesari Servator noster iussit. Petrum hamum mittere, eumque piscem, qui ascenderet primus, tollere: cuius aperto [orig: apert˘] ore invenit is Staterem, quem


page 252, image: s0378a

acceptum dedit didrachma accipientibus, pro Christo et pro se, Th. Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 6. 10. Vide quoque supra Siclus. Georg. Agricola xrusou=n et *stath=ra et *stath=ra xrusoun, i. e. Aureum, vel Staterem, vel Staterem aureum, monetae aureae genus ait fuisse apud Athenienses, pondere duarum drachmarum additque Philippum, Alexandrum et qui in Asia ac Syria Alexandro successerunt, signasse [orig: signÔsse] pondere 2. Atticarum drachmarum, obolorum 2. et totidem siliquarum. Eidem *stath\r *kroi/sios2, a Croeso percussus, pondere fuit 2. drachmarum similiter: ut et Daricus, a Dario signatus. Graviores erant Cyziceni, quos Senatus Cyzici percussit obolis 4. et dimidio [orig: dimidi˘], minutis duobus et decima [orig: decimÔ] minuti parte. Apud Cyrenenses *tetrastath=ra, aureum nummum pondere uncialem fuisse, scribit Idem. Staterem vero Corinthium, monetam contendit fuisse argenteam, et pependisse obolos Aeginaeos decem etc. Gronov. ex Dione Cassio, Zonara, Polemarcho apud Hesychium, Atticum Staterem, 20. drachmis argenti Atticis aestimatum, idemque cum auri mina fuisse, imo et sic vocatum esse, ostendit. Et haec est illa auri mina, quam usurpat interdum et Plautus: inter alia, Rudente Act. 5. Sc. 2. v. 27. Centum minae Philippiae in pasceolo seorssis; uti quidem legi iubent MSS. optimi et quaedam vetustae editiones, i. e. centum Philippici Stateres. Idem Gronovius argenti et auri Staterem hoc differre docet, quod quatuor drachmis argenteus, duabus aureus constiterit. Tetrastaterem vero Cyrenaicum, octo drachmarum fuisse suggerit, l. 2. de Pecunia Vet. c. 7. Apud recentioris aevi Graecos, stath\r in genere pecuniam notat, sicut et xa/ragma. Unde scribit Zonaras, Nicephorum pPhocam, cum invaluisset, stath=ra pa/nta basiliko\n entopwma e)so/timon ei)=nai tw=| a)/rti koptome/nw|, sua numismata aliorum praeferri iussisse: et Alexium Imperatorem cum pecuniae inopia [orig: inopiÔ] laboraret, tina\ tou= dhmosi/wn e)/rgwn tou= xalkourghma/twn destruxisse, et iis stath=ras2 cudisse. Vide Car. du Fresne de infer. aevi Numism. n. 100.

STATERA apud Suetonium Tito c. 25. stateram --- positam examine aequo: cum in altera lance etc. Graece fala/gc est, quam hic [orig: hţc] intelligit, pedi suo (cuiusmodi pes in Cortabo, ut dixit Marcilius ad Hor. l. 1. Od. 27.) impositam ad perpendiculum, sive, ut Cicero ait, ad lineam, sive ut Graeci, kata ka/qeton. Atqui Stateram negat lances habere, Aristoteles Mechan. Problem. 21. ubi h(mizu/gion, dimidiatam bilancem stateram vocat, et in altera parte sfai/rwma, aequipondium habere, innuit. Sed pro iugo bilancis Suetonius accepit vocem, quod et Suidae fa/lagc, unde phalangae seu palangae, ob similitud. de quibus supra. Hodie Statera Sinensium, ex ebore laevigata hastula, quae punctulis proportione Arithmetica [orig: ArithmeticÔ] aequalibus interstincta, nec non duobus tenuissimis filis instructa, quorum unum hypomochlii vices subit, manu pendentis tenta; ex altera parte vero bilancis scutella pendet, in qua monetarum iustum pondus exploratur, sed filo [orig: fil˘] priori ad differentis comparationis puncta adaptato [orig: adaptat˘], asservatur in Musaeo Kircheriano: una cum Statera Veterum, magnitudine palmari, uti refert in Descr. eius Georg. de Sepibus. Origo voci a Graeco i(/stasqai, quod inter alia statuere, appendere, ponderare notat, vide quoque supra in voce Libra, ac infra Trutina.

STATERIUS civis Roman. aetate Ciceronis, qui, ob convitiosa verba et sermones mordaculos, rei capitalis iure damnatus est.

STATERUM Ludus in vetere Scheda, apud Canisium Antiqq. Lection. Tom. IV. corruptus videtur Car. du Fresne, pro Scacchorum Ludo, de quo supra.

STATHMUS Graece *staqmo\s2, vide supra Mansio, it. Professores.

STATICE Graece *statikh\, alias *)isor)r(opikh\ aut *kensrobarikh\, Latine Ponderum doctrina, vel aequiponderantium, vel de ponderis centro, scientia est, ponderum momenta exponens: atque ab hac omnia, vel pene omnia, dependent, quae Mechanice tradit, unde sunt Eruditi, qui pro Mechanice Staticen non male poni dicant. Pappus l. 8. fol. 306. Centrum gravitatis uniuscuiusque corporis est principium et elementum tractationis de centro gravium; ex quo et reliquae Mechanicae partes dependent. Quod vere dici, liquebit consideranti Archimedis *)isor)r(opikw=n libros; vel Heronis doctrinam, de quinque onera movendi facultatibus simplicibus ac compositis ex iis: de quibus etiam est illud Georgii Pisidae Iambographi apud Suidam,

*ta\s2 pe/nte duna/meis2 *)arximh/dhs2 ei)s2 mi/an
*)olkh\n suna/yas2, ei)s2 to\ kinh=sai mo/lis2
*tw=n dustraxh/lwn e)coxw=n ta\ forti/a.

Cum quintuplex ab Archimede in unicam
Collata machinam foret vis, et tamen
Immane pondus vix moveret de loco.

Sane in quinque istis, de quibus postea Ars videtur vincere naturam, vel potius Natura se ipsam: Sic enim Statice disponit naturalia, uti eas disponeret Natura, si producere istiusmodi effectum vellet. Ita non Ars solum, sed etiam Natura observat, ut ad servandum aequipondium centrum gravitatis sit in linea directionis: Liquet id non solum ex arte funambulorum, luctatorum, aliorumque, seq etiam ex omnibus nobis, in singulis paene vitae actibus. Nam, ut aequipondium fiat, surgere volentes crura quidem retrorsum; caput vero ac pectus, antrorsum flectimus: Item sinistro pedi insistentes, sinistrorsum corpus deflectimus; uti dextrorsum, si pedi insistamus dextro: Item, si supini iaceamus, complicamus corpus ad surgendum: cum etiam dorso onetati infle ctant spinam, senes gibbosi inflectant antrorsum crura, pedibus muro coniunctis nihil queamus humo tollere, sed regredi sit opus, ut crura flectere antrorsum possimus. Cui similis ratio in ingressu quadrupedum, volatu avium, natatu piscium. Quomodo autem, quae sub Mechanica continentur, ad Staticen reducantur, ostendit Simon Stevinus 6. libris, quibus hanc Artem in iustum corpus redegit. Horum enim I. Elementa Statices, continet. II. est de


image: s0378b

inveniendo gravitatis centro, idque in planis, triangulis, parabolis: Item solidis; ut prismatis, pyramidibus, concidalibus. III. est de Statices praxi: ubi de Librae et Staterae fabrica, de vectium ratione ac formis; ponderum gestatorum formis et ratione; axium in peritrochio et tractorum ponderum rationibus; infinitae potentiae formis et accidentibus; de usu aliisque pancratio accidentibus; de ratione versationum manubrii ad axem; deque ratione potentiae manubrium versantis ad pondus tractum, quale est navis; de versationum manubrii multitudine et temporis spatio, quibus [orig: queţs] opus est ad navem trans aggerem pertrahendam. IV. de Hydrostaticis est. V. de initits praxeos Hydrostaticae. Sextus, additamentum continet septuplex. I. de Spariostatica. 2. de Trochleostatica. 3. de Acrobaricis. 4. de Chalinothlipsi. 5. de Hydatholcia. 6. de Aerostatica etc. Vide Gerh. Io. Voss. de Scientiis Mathem. c. 47. ž. 10. et 11. Paulus vero Guldinus Sancto-Gallensis, Mathematicus summus, plenius et accuratius, Staticen partitur in has octo partes: Elementarem, Centrobaricam, Isorropostaticam, Mechanicam, Hydrostaticam, Aerostaticam, Pyrostaticam, et Polymesostaticam. E quibus quartam ac quintam, varias iterum in partis dispescit. Ac Mechanicam quidem, pro quinque his instrumentis, libra, vecte, trochlea [orig: trochleÔ], regata [orig: regatÔ], cuneo, dividit in Zygostaticam, Mochlostaticam, Trochleostaticam, Onostaticam sive Ergatostaticam et Sphenostaticam, cui sextam dein adiungit Polymechanostaticam. Quintam vero, nempe Hydrostaticam, in Bareocolymbiam, sive de natantibus in aquis; Bareodysiam, seu de iis, quae in aquis merguntur: et Hydatholicam, sive de aquis deducendis et attrahendis, distribuit. In quibus tot Statices generibus, est et quae particulatim eo [orig: ] gaudet nomine, ac ad biastika\ refertur. Nam ut Impulsoria dicitur, qua [orig: quÔ] res propellitur; Clasmatica, qua [orig: quÔ] dura facile franguntur: Sic Statica, qua [orig: quÔ] fluida sistuntur. Idem Vossius in Addend. Inprimis autem ponderum motrix Scientia Mechanica communiter dicta, celebris utilisque est, quippe quae magnificum illud problema solvit, data [orig: datÔ] potentia [orig: potentiÔ] datum pondus moveri; qua [orig: quÔ] et fretus Archimedes exclamavit, Da mihi, ubi consistam, Terramque movebo. Quam excellentis viri gloriationem non vanam esse, sed certissima [orig: certissimÔ] ratione subnixam, probat Guido Ubalds in opere suo Mechanico. Auctores, qui de Mechanice atque adeo et de Statice scripserunt, exhibuimus supra, voce Mechanice.

STATICULUM apud Plin. l. 37. c. 10. ubi de Achate gemma, Reddunt species fluminum, nemorum et iumentorum, etiam hederas et staticula, equorum ornamenta: statua est. Sic Tertullian. adv. Gnosticos, Effodietis aras earum, evertetis et comminuetis staticula earum. Et l. 1. adv. Nationes, Quod si de hoc differentia inter sedit, quanto [orig: quant˘] distinguitur a crucis stipite Pallas Attica, et Ceres Pharia, quae sine forma, rudi palo et solo staticulo ligni informis dedicatur. Ubi staticulum ligni, quidquid erectum statuitur, designat: inde staticulum, pro statua. Ut et apud Hieronymum, Uxor Loth in staticulum salis conversa est. Aldhelmus statunculum vocat, de Anatolia et Victor. etc. Aliter vox sumitur apud Plin. l. 34. c. 17. Similique modo [orig: mod˘] ad aurea quoque et argentea staticula inanis luxuria pervenit, quaeque in scyphis cerni prodigium erat, haec in vehiculis atteri cultus vocatur. Ubi o)xhma/tion, seu vehiculi minoris genus voce denotari nonnulli volunt, quod nunc curreret, nunc subsisteret. Alii a)nabole/a, seu scalam equi, quos refellit Gronov. Observat. in Eccles. c. 8. At Staticulus, o)/rxhma est statarium, motus Saliaris, saltatorius, apud Catonem Marcrobio laudatum, de Cael. Senatore, l. 2. c. 10. Descendit de cantherio, inde staticulos dare, ridicularia fundere. Et in eundem, Cantat, ubi collibuit, interdum Graecos versus agit, voces demutat, staticulos dat. Graece xoreu)ei. Sic Plautus Sticho, Actu 5. sc. 7. v. 45.

--- -- nunc omnes voco cinaedos contra,
Staticulos stare non magis potis sint, quam fungus imbri.

Hinc in Choro stare, Graece xoro\n sth/sasqai, in quo qui laevum latus ducebat, a)risterosta/ths2; qui dextrum, deciosta/ths2; qui tertium locum tenebat, tritosta/ths2 iisdem Graecis dictus est. Hesych. sta/sis2, xo/ros2, unde xorostasi/ai etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 133. Staticulos dare. Virgilius motus dare exponit, Georgic. l. 1. v. 350.

Dat motus incompositos et carmina dicit.

STATILIA [1] longaeva mulier. Sen. ep. 77. Si ad naturam rerum respexeris, etiam Nestoris et Statiliae vita brevis est. Quae ex nobili domo, Claudio Principe 99. annos vixit. Plin. l. 7. c. 48.

STATILIA [2] Messalina uxor Attici Vestini, quam Nero prius adulterio [orig: adulteri˘] cognitam, post caedem Vestini, et Poppaeae mortem, matrimonio [orig: matrimoni˘] sibi iunxit.

STATILINUS et STATANUS Dii praesides, quasi hominibus astantes. Vide Statanus.

STATILIUS [1] vide Marcus Taurus, it. Titus.

STATILIUS [2] Corfnlenus Senator Romanus, cuius meminit Capitolin. in Clodio Albino, c. 12.

STATINA vide supra in voce Statanus.

STATINAE aquae et insul. in Campania subito [orig: subit˘] terrae motu enztae. Plin. l. 2. c. 88. Stat. l. 3. Sylv. Carm. 5. v. 104.

Aenariosque lacus medicos, Statinasque renatas.

STATIO [1] vulgo STADEN, urbs Hanzeatica Ducatus Bremensis, ad Sivingam fluv. prope Albim: a Saxonum conditore Saxo, cum suis, post mortem Alexandri M. sub quo Saxones meruerant, reverso. Metel. Capta fuit a Sueone Daniae Rege A. C. 988. Nuper sub Suecis, pace Monasteriensi probe munita, quibus A. C. 1676. a confoederatis Getmaniae Principibus erepta est. 5. milliar. German. ab Hamburgo in Occasum, fere 3. a Glustadio in Meridiem.

STATIO [2] pro stato die ieiuniorum apud Tertullian. l. de Orat. in fine. i. de Anim. c. 48. l. de ieiuniis c. 10. et l. 2. ad Uxorem c. 4. etc


image: s0379a

a militia translata vox. Rationem nominis reddit Ambrosius serm. 25. cum inquit, Stationes vocantur ieiunia, quod stantes et commorantes in eis inimicos insidiantes repellimus. Non tamen pro quolibet ieiuniorum die Statio accipienda est, teste Rabano Mauro [orig: Maur˘] de Insiti. Cler. l. 1. c. 18. qui definit Stationem, esse statutorum dierum (astandig fast as Friday Anglis) observationem ex lege praeceptam. Aliter tamen accipere videtur B. Cyprian. Ep. 41. scil. pro Conventu Ecclesiastico: ut et Tertullian. l. 2. ad Uxor. c. 4. Vide Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol. Et certe, Stationes Romanis dicebantur omnia loca, ubi homines frequenter consistere audiendi aut confabulandi gratia [orig: gratiÔ] solebant, quales porticus, Forum, officina. Plinius l. 1. Ep. 13. ad Sosium Senecionem, Plerique in Stationibus sedent, tempusque audiendo fabulas terunt. Sic apud A. Gellium Stationes, loca sunt, ubi Advocati de iure consulentibus responsuri, convenire consuevere [orig: consuevŕre]: Ita autem is l. 13. c. 13. Quum ex angulis secretisque librorum acMagistrorum, in medium iam hominum. et in lucem Fori prodissem, quaesitum esse memini in plerisque Romae Stationibus ius publice docentium aut respondentium etc. Vetus quoque Iuvenalis Scholiastes, ad illud Sat. 7. v. 118.

Figantur virides, scalarum gloria, plamae.

Notat: Scalae, armariola Advocatorum, vel, ut quidam, casae et stationes. Redeo ad Ecclesiae veteris ritum: In illa Statio quoque ritus erat, audiendi Euangelium. Hildebertus enim oper. metrico de Missa, veniens ad ritum recitandi Euangelii, ait:

Plebs baculos ponit, retegitque caput.

Ubi tres attingit uno [orig: un˘] versiculo [orig: versicul˘] sacros usus, in reverentiae notam adhiberi solitos, ad Euangelii lectionem, Positionem baculorum (sive Hic [orig: Hţc] enses intelligas sive baculos viatorios) Stationem, addit enim, stetisse populum, et Retectionem capitis. Assurgebant enim, quod hodieque fit, audientes Euangelium, ad oboedientiae et venerationis significationem: idque fecisse etiam Regem et simul deposuisse diadema, Chrysostomus testatur Homil. in illud, Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus. Stare nim. est exspectantis nutum mandantis heri. Stabant vero fideles incurvi, ac cernui, ut est apud Athanasium 1. Decr. 1. idemque Pamelius Liturg. initio 5. saeculi, erudite illustrat. Sic ergo plebs venerabunda, et subiectionem suam testificans, CHRISTO Regi suo, adstabat, submoto [orig: submot˘] (quod tertium est ab Hildeberto indigitatum) non galero [orig: galer˘] tantum, quem in primo Templi ingressu deponebant, sed et pileolo [orig: pileol˘]. Vide Ans. Solerium de Pileo Sect. 2. Apud Hebraeos quoque olim Stationis vox in usu fuit. Ibi enim, cum Israelita victimam donumque offerret, praesens ei adesle, atque eo [orig: ] tempore in atrio Sacerdotum versari debebat. Cum vero faciendum esset pro Populo, aderant Legati Universitatis Sacrorum, Hebr. Ansche Magnamad, i. e. Viri Stationarii, dicti, qui seligebantur e toto Populo, ut huius vice praesentes sacrificio adstarent. Dividebantur illi, non minus, ac Sacerdotes et Levitae, in 24. Ordines, qui singulis septimanis pervices ministrabant; neque tamen ad Tribum Levi adstringebantur, sed desumebantur ex omnibus promiscue tribubus. Unusquisque autem Ordinum caput habebat, Rosch Magnamad, i. e. Stationum Principem, vocatum. Vide Franc. Burmannum Synopsi Theol. Part. prior. l. 4. c. 11. et Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 1. c. 5. De Stationis vero illa acceptione, qua [orig: quÔ] pro Conventu Ecclesiastico, seu Coetu Fidelium, maxime die Dominico [orig: Dominic˘], convocari solito [orig: solit˘], sumitur, cuiusmodi conventum *nazhrai/wn xorostasi/an appellat Nazianzenus Orat. in Concilio Constantinopolit. habita, ut aliquid addam: solebant illi vel in Basilicis quibusdam vel ad Martyrum sepulchra institui, ubi cultui divino Fideles vacabant, S. Eucharistiam percipiebant, et si quid difficultatis proponendum videbatur, definiebant. Unde interdum Stationes usque in vesperam produci consuevisse, Tertullian. de Ieiunio testis est. Vide de iis plura apud Iac. Pamelium in Cyprian. Ep. 41. num. 10. Onuphrium l. de Stationibus urbis Romae, Gabr. Albaspinaeum Ohservat. l. 1. num. 16. Dionys. Petavium Animadversion. in Epiphanii Exposit. Fidei, Car. du Fresne Glossar. Alios: aliquid etiam supra voce pauca; it. Psalmus et Refugia: infra verbo [orig: verb˘] Superponere. De statione autem, in crinium compositione, termino [orig: termin˘] Veterib. usitato, vide hic [orig: hţc] passim, in vocibus Annulus, Fluctus, Gradus, Ordo etc. e(/dran quoque Euripides vocat, uti adnotat Salmas. ad Capitolin. in Pertinace, c. 12. de Stationibus viarum ubi de Viarum curatoribus. Ut alias vocis notiones omittam etc. Vide et infra.

STATIONARII memorati passim in Codd. Theodos. et Iustinianaeo, milites sunt vel apparitores et officiales Praesidum, qui dispositi per provincias certis locis seu stationibus, denuntiabant Magistratibus, quid ageretur: Curiosis ac Frumentariis haud absimiles, de quibus supra. Item e)pi/staqmoi oi( tou= staqmou= seu th=s2 monh=s2 prohgou/menoi, qui in mansionibus equorum publicorum gerebant curam, seu qui cursui publico praeerant. Vide Iac. Gothofredum ad l. 2. de Cohortal. l. 3. de Episc. Cod. Theodos. Hos sine tractoria et apicibus Principis ad veredorum exhibitionem cogi non potuisse, docet Casaubon. ad Spartianum in Hadr. c. 2. Sed et sic dicti occurrunt librorum venditores, Bibliopolae, a stationibus seu officinis librariis: Anglis Stationes, quomodo appellabant vilissimarum mercium institores, qui in Foro stationes habebant, ut notatum Iac. Cuiacio Observat. l. 2. c. 40. etc. In Ecclesia Romana Stationarius vocatus legitur Subdiaconus, qui hebdomade sua [orig: suÔ], in Stationibus Pontifice Missam celebrante, Epistolam cantabat, apud Anastasium in Benedicto III. Qua de re vide multis agentem Dominic. Macrum Hierolex. voce Statio; ubi inter alia, tempore persequutionum, Ecclesiae Stationes in Cryptis factas, postmodum a Gregorio M. certas iis Basilicas destinatas; publicatas autem esse pridie a Subdiacono Regionario hac verborum formula [orig: formulÔ], Crastina [orig: CrastinÔ] die veniente


page 253, image: s0379b

Statio erit, in Ecclesia Sancti N. respondente Choro [orig: Chor˘], Deo gratias etc. hodie vero, nomine Stationis intelligi indulgentiam, quae in ea Ecclesia acquiratur, cui Statio assignata, refert. Vide et supra ubi de Diaconis. Apud Hebraeos olim quinam sic dicti, retro vidimus.

STATIONENSIS Lacus parvus Ducatus Castrensis, in limite agri Senensis; Lago di Mezzano, Ex eo profluit Olpita fluv. qui paulo infra Castri rudera in Floram se Exonerat.

STATIRA [1] Artaxerxis Memnonis Uxor. Vide Parysatis.

STATIRA [2] Darii filia, Alexandri M. uxor, cum praegnans esset, a Roxane, epistola [orig: epistolÔ] quadam [orig: quÔdam] insidiosa [orig: insidiosÔ] et fallaci pellecta, interfecta et in puteum deiecta.

STATIVA apud Plinium l. 6. c. 23. ubi de itinere a Copto Berenicem, Sed quia maior itineris pars conficitur noctibus, propter aestus et stativis dies absumuntur, totum a Copio ad Berenicen iter duodecimo [orig: duodecim˘] die peragitur: dicuntur dies, quibus iter non fit. Vide Salmas. ad Solin. p. 495.

STATIVAE Feriae vide supra Feriae.

STATIUS [1] Poeta Comicus, qui Caecilius dictus est. Cicero in Bruto: c. 74. Mitto C. Laelium. P. Scipionem. Aetatis illius ista fuit laus, tamquam innocentiae, sic Latine loquendi; non omnium tamen, nam illorum aequales Caecilium, et Pacuvium male locutos videmus. De iisdem sic in Chronico Hieronymus, ex Tranquillo: Olymp. CL. ann. 2. Statius Caecilius Comoediarum scriptor clarus habetur, natione Insuber Gallus, et Ennii primum contubernalis. Quidam Mediolanensem ferunt. Mortuus est, anno [orig: ann˘] post mortem Ennii, et iuxta Ianiculum sepultus. Agellius l. 4. c. 20. Statius servile nomen fuit. Plerique apud veteres servieo [orig: servie˘] nomine fuerunt. Caecilius quoque ille Comoediarum Poetainclytus servus fuit: et propterea nomen habuit Statius. Sed postea versus est, quasi in cognomentum: appellatusque Caecilius Statius. In eius fabulis Asotus fuit: quod nomen et fabulae suae fecerat Euthycles Comicus, et e Latinis Ennius. In iisdem Synaristusae, teste Gellio l. 15. c. 15. Quomodo et e Graecis fabulam inscripserant Crates et Menander. Sed et alias plurimas fabulas scripsit, quarum nomina ac fragmenta collegit Rob. Stephanus. Quamquam vero Cicero l. 7 ad Atticum Ep. 3. scribens, malum vocet Latmitatis auctorem; Volcatius tamen Sedigitus inter Comicos ei dat principatum. Voss. de Poet. Lat. c. 1. Lloyd.

STATIUS [2] Annaeus amicus L. Annaei Senecae eiusdemque medicus, quem sibi promere cicutam iussit Seneca. Tacit. l. 15. Annal. c. 64.

STATIUS [3] Cyrillus Historicus. Vide Cyrillus.

STATIUS [4] Domitius tribunatu militum a Nerone exutus; quasi principem non quidem odisset, sed tamen existimaretur: detecta [orig: detectÔ] coniuratione Pisoniana [orig: PisonianÔ]. Tacit. l. 15. Anual. c. 71.

STATIUS [5] Murcus vide Murcus.

STATIUS [6] Papinius Poeta, qui sub Domitiano vixit, Neapoli fuit oriundus, patre Statio [orig: Stati˘] Epirota [orig: EpirotÔ], qui Romae Poesin et Eloquentiam docens, a Domitiano, cuius quoque praeceptor erat, lauru auroque [orig: aur˘que] coronatus est: matre Agelina [orig: AgelinÔ], vide l. 5. Sylv. 3. Hic perperam confunditur cum Statio Poeta, cognomine Surculo, qui claruit sub Nerone. De Rhetore illo sunt haec Hieronymi in Chronico Eusebiano: Olymp. 209. an. 1. (is est Neronis secundus) Statius Surculus Tolosensis in Gallis celeberrime Rhetoricam docet: Eius nomen verum ex Suetonii libello de claris Rhetoribus superest, ubi non Surculus vocatur, sed Ursulus. Ursi enim et Ursuli familiae sunt nomina, ut ex veterib. Inscriptionibus constat. At Papinius Statius, nec Ursuli, vel Surculi cognomen unquam habuit, nec Tolosensis fuit, sed Neapolitanus, ut dictum. Reliquit Silvarum libros 5. The. baidos 12. Achilleidos 5. Mirum vero, Martialem, cum adeo celebret Stellam Poetam, non meminisse Statii, tanti amici Stellae, ut ei miserit primum Silvarum. Nempe ab invidia [orig: invidiÔ] id factum videtur. Vid. Gevartium ad 1. Sylv. c. 35. tandem Neapolim se, cum Claudia uxore, recepit, paulo post Domitianum mortuum: Dramata quoque composuit, nunc deperdita, quemadmodum Agave. Cuius meminit Iuvenalis Sat. 7. v. 82.

Curritur ad vocem iucundam, et nomen amicae
Thebaidos, laetam fecit cum Statius urbem,
Promisitque diem; tanta [orig: tantÔ] dulcedine captos
Afficit ille ammos: tantaque [orig: tantÔque] libidine vulgi
Auditur; sed cum fregit subsellia versu,
Esurit, intactam Paridi nisi vendat Agaven.

Nic. Lloydius.

STATIUS [7] Priscus redegit in Armenia ad incitas Vologesem, imperante Antonino [orig: Antonin˘] Philosopho, A. C. 166. Vide Dion. l. 71.

STATIUS [8] Proximus tribunus cohortis praetoriae, per Subrium ac Sulpitium, in societatem coniurationis contra Neronem adsumptus. Tacit. l. 15, Annal. c. 50. Post detecta [orig: detectÔ] re veniam, quam ab Imperatore accepit, vanitate exitus corrupit, Ibid. c. 71.

STATIUS [9] Sebosius laudatus Solino, c. 55.

STATIUS [10] Valens Historicus apud Lamprid. in Alexandr. c. 48.

STATONES Hetruriae populi quorum oppidulum Statonia vocabatur, hodie Scatono Leandro. In horum agro vinum satis generosum nascebatur, quod Statoniense appellabant Plin. l. 3. c. 5. et l. 14. c. 6. Et lapides ibi sunt, ab igne illaesi. Plin. l. 36. c. 12. lacusque, in quo Insul. fluctuans. Idem l. 2. c. 95.

STATOR [1] apud Cic. l. 2. Famil. Ep. 17. 18. et Vulcatium Gallican. in Avidio Cassio, c. 9. Graece o) para\me/nwn, apparitor est, ad iussa Domini seu Magistratus stans. Vide supra Buccellarii, Scurra etc. In castris, Praetorii posticium tuebantur, erantque in singulis 2. centuriae eorum, quibus Evocati praeerant. Vide Salmas. ad Vulcatium d. l. et supra ubi de Evocatis.