December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0372b

STABIAE urbs maritima Campaniae in Picentinorum confinio ad ostia Sarni, Pompeiis proxima, excisa a L. Sylla, teste Plinio [orig: Plini˘], l. 3. c. 5. pro qua novae Stabiae non procul conditae, a Surrento 6. mill. pass. Neapolim versus. Cuius ora litus Stabianum a Seneca dicitur. Silius, l. 14. v. 4.

Laetaque complebat Stabiarum litora pubes.

Vide magnum Cluverium de Ital. Ant. p. 1158. Baudrando Castell ac Mare di Stabia, urbec. Terrae Laboris, in ora Sinus Neapol. cum portu capaci, ad radices collis, 5. milliar. ab ostio Sarni in Merid. 10. a Surrento in Caeciam.

STABILINUS vel ut alii legunt Statilinus, et Statanus, Dei praesides et assistentes habiti: alii educationi ascribunt, eo [orig: ] videlicet tempore, cum standi et consistendi potestatem habere incipiunt pueri. Vide Alex. ab Alex. l. ult. c. ult.

STABILITAS apud Scriptores Ecclesiae Romanae votum dicitur, quod inter coetera emittit Monachus in Capitulo, sese in Congregatione, et in ipso Monasterio, in quo professionem edit, permansurum; in Vita nempe Coenobitica, quae statum Eremiticum excludit, qui licet Monasticus sit, tamen Coenobialis non est, ut ait, Hugo Menardus. Item votum, quo [orig: qu˘] se obstringebant Presbyteri, in locis, ad quos ordinabantur, ut legitur in Capitulis Caroli M. l. 1. c. 25. etc. Vide de utroque ritu apud Car. du Fresne Glossar.

STABLO vicus Galliae in agro Reiensi, Mummoli Patricii, de Saxonibus, qui ex Italia in Provinciam eruperant,victoria [orig: victoriÔ] nobilis. Gregor. Turonens. Hist. Franc. l. 4. Incolis Stoblon, alias Establon. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

STABULAE seu ad Stabula, locus Germaniae superioris in Alsatia, ab Argentorato 36. mill. pass. Basileam versus: Baudrando Otmars hodie, vicus Alsatiae superioris prope Rhenum, vix 2. mill. pass. a Neoburgo in Occasum in Tribocis, et oppid. Galliae Belgicae in ora Picardiae, vulgo Estaples, inter Monasteriolum ad Meridiem 3. et Bononiam ad Arctos 7. leuc. Baudrando melius Stapulae, burgus amplus Picardiae, in agro Bononiensi, ad Quentiae fluv. ostia, 3. leuc. infra Monasteriolum in Occasum, 6. a Bononia.

STABULARIA per convitium a Gentilibus dicta Helena Constantini M. mater, quod tam diligenter praesepe Domini inquisivit, Ambros. Orat. de Theodos. Vide in voce Helena.

STABULAUS illustre in Tungrorum finibus monasterium, a Sigeberto, Dagoberti fil. Austrasiorum Rege constructum. Ludovico Aug. inter ea, quae dona et militiam debent, memoratum: A Normannis vastatum A. C. 881. Vulgo Stavelo; vel Staulo dicitur, Hadr. Vales. Notit. Gall.

STABULI Comes vide infra Stabulum appellativ.

STABULUM [1] locus Galliae Narbonens. Anton. inter. Salsusas ad Boream 48. et Pyrenaeum montem ad Meridiem ubi in Hispaniam transitur, 16. mill. pass. Quibusdam est Millas, castrum Comitatus Ruscinonensis ad Tetim fluv. fere 10. mill. pass. a Perpiniano in Occasum; Et Stabulum novum, eidem Antonino locus Hispaniae Tatraconensis inter Barcmonem, ad Ortum et Tatraconem, ad occasum in ora maris Mediterranei nunc oppidulum Cataloniae, Villanova dictum.

STABULUM [2] oppid. cum Abbatia celebri, ad amnem Rechte, in ditione Episcopatus Leodiensis, in confinio Luxemburgensi, 3. leuc. a Limburgo in Meridiem Stablo. Baudrand. Vide supra.

STABULUM [3] omne domicilium, apud Poetas, vide Barthium Animadvers. ad Stat. Theb. l. 5. v. 389. Proprie vero, de iumentis. Salomoni fuerunt inquit, Sacer Scriptor I. Regum c. 4. v. 26. quadraginta milia stabulorum equorum ad currus suos. Qui numerus cum prodigiosus videatur, dicunt Hebraei, vocem [gap: Hebrew] , quae alias de Stabulis occurrit, vel praesepibus, hic [orig: hţc] loculos in stabulis aut praesepibus, singulis equis destinatos, denotate. Certe sic Vegetius appellat, l. 1. c. 56. Patena quae appellatur ( fa/tnh ) hoc est, alveus ad ordeum ministrandum, sit munda semper --- Loculi praeterea vel marmore, vel lapide, vel ligno facti, distinguendi sunt, ut singula iumenta ordeum suum nullo [orig: null˘] praeripiente, consumant. Vide Sam. Bochart. Hieroz. parte prior. l. 2. c. 9. ubi de Salomonis equitatu. Et de bobus, Habacuci c. 3. v 17. Et non erant boves in stabulis suis; ubi vox [gap: Hebrew word(s)] raphath, proprie stabulum boum, seu bubile est. Nec ignotum ulli Augiae stabulum, Hercul.is labor. De ovibus porro, quod ma/ndra proprie, qu\voce modo [orig: mod˘] antrum, modo stabulum seu ovile notatur. Et Veteres quidem in speluncis ovilia sua constituisse [orig: constituţsse] (imo et reliquorum iumentorum receptacula) ex Polyphemi fabula liquet. Quo facit id, quod de pastore Virgiliano legimus Ecl. 1. v. 77.

Non ego vos postquam viridi proiectus in antro,
Dumosa etc.

Ubi speluncam hanc ei pro domo fuisse, ex seqq. docet Nannius l. 6. c. 2. Et quod Pyli antrum, in quo Nestoris olim, prius Nelei, stabulum fuerit, suo [orig: su˘] adhuc tempore, exstitisse, refert in Messeniacis Pausanias etc. Vide et supra voce Praesepe, ac Specus; it. Seiorni regis custos. Hinc Tribunus stabuli, apud Ammian. l. 14. 28. 30. Idem cum Comite Stabuli, in l. 3. Cod. Theodos. de Equorum conlat. nomen dignitatis, cui Regii stabuli et equorum Principis cura primitus incumbebat: ince militaris factae. Cuiusmodi Constabularios (namque sic postmodum dici coeperunt) habuere [orig: habuŕre] Imperatores Byzantini, Reges Angliae et Franciae, ut vidimus in voce Constabularius. Et quidem apud Imperatores Constantinopolitanos, eos praefuisse Francis ad Palatii custodiam excubantibus, docet Pachymeres l. 1. c. 7. ut quos a primaeva sui origine Imperatorum custodiae fuisse adhibitos, videtur innuere Ammianus l. 15. Malarichus --- adhibitis Francis, quorum ea [orig: ] tempestate in Palatio multitudo florebat, exactius iam loquebatur. Vide Car. du Fresne Not. ad Willbard. num. 210. et ad Alexiadem Annae Comnenae. p. 395. Apud Anglos, processu temporis, quoque


image: s0373a

copiacum praecipuos fuisse Duces, praeter dicta suo [orig: su˘] loco, ex Matthaeo quoque Westmonasteriensi discimus A. C. 1254. Coram Comite Herefordiensi, qui secundum antiquum ius, Constabularius esse dignoscitur re gii exercitus: et Monastico Anglico Tom. I. ubi refertur, Hugonem Co mitem Cestriae, Nigellum quendam fecisse Marescallum et Constabularium suum, ita ut quandocumque dictus Hugo Comes exercitum moveret versus Walliam: dictus Nigellus et heredes sui in eundo praecederent, et in redeundo cum exercitu, ultimi remanerent. In Gallia sub Philippo demum Augusto, post exinctam Senescallorum auctoritatem, datum Comitibus Stabuli copiarum ducatum, contendit Stephanus Pachasius, et eum sequutus Duchesnius Histor. Montemorenciaca c. 1. p. 112. Sed iam ante id factum esse, docet ex Fredegario c. 2. aliisque praefatus Notarum auctor, qui et Iura privilegia ac praerogativas huius dignitatis, ex vetere Rotulo Camerae Computorum Paris. Tillio memorato, exhibet in Glossario, voce Comes. Porro et gothorum in Hispania Reges suos Stabuli Comites habuisse, liquet ex Concil. Toletano XIII. in quo subscripsit Guisclamandus Comes Stabuli. De Castellae Regibus, id discimus ex Petro Pantino, qui hanc dignitatem apud Reges hosce perinsignem esse, sine administratione tamen, ac titulo tenus, refert. Vide quoque Blancam Comm. Rer. Arag. p. 785. Apud Italos hoc [orig: h˘c] nomine itidem occurrit Exercitus Dux, qui de nullo se intromittebat iudicio tempore pacis: exercitu tamen militante, dominus erat occidendi, aut aliter puniendi transgressores, uti habet Marsilius Patavinus in Defensore Pacis part. I. c. 9. Sed et Constabularii Castri apud medii aevi Scriptores crebra mentio, in Fleta inprimis l. 1. c. 15. ž. 3. c. 20. ž. 78. et l. 2. c. 31. ubi eorum officium describitur, Constabularios Parochiarum seu illarum, memorat Froissardus Volum. 2. c. 96. qui in sublevamen Constabulariorum Hundredi aevo [orig: aev˘] Eduardi III. introducti, iuxta nonnullos, talem in villis potestatem habebant, qualem in Hundredis Constabularii Hundredorum, de cuiusmodi Constabulariis prolixe agit Thomas Smith de Rep. Angl. l. 2. c. 25. ubi inter alia duos plerumque in quovis Hundredo, totidemque in quavis Villa seu Parochia, et hos quidem inferiores et Subconstabularios, illos autem superiores et capitales appellari consuevisse, ait, Constabularius Turris Londinensis, non semel memoratur Scriptoribus eiusdem gentis, de cuius iurisdictione accurate Bractonus agit de Essontis l. 5. c. 13. ž. 4. et Thomas Walsinghamus p. 147. Plura hanc in rem vide praeter ea, quae diximus, in voce Comes Stabuli et Consiabularius, apud Car. du Fresne d. l. ubi et officii Monastici nomine Conestabuli, meminit, de quo sic Bernardus Monachus in Consuetud. Cluniac. MS. Est frater, cui est commissa oboedientia, ut de equis curam habeat et mulis, quem nos vulgagariter Conestabulum vocamus ipse habet agasonem suum, qui capit curam de equis, qui ad observantiam pertinent --- habet autem in custodia sua totam avenam et hordeum Monasterit --- sellas, calcaria, frena, ferra etc. aliquid etiam infra in Stallarius. Coeterum Stabulis, atque adeo equis asinisque, apud Gentiles, Epona praeerat. Apuleius Milesiar. l. 3. Respicio pilae mediae, quae stabuli trabes sustinebat, in ipso fere medit ullio, Eponae, Deae, simulacrum, praesidens aediculae, quod accurate corollis roseis equidem recentibus fuerat ornatum. Quam proin superstitionem ridens Octavius apud Minucium, Quis tam stultus, ait, ut hoc colat? quis stultior, ut hoc coli credat? nisi quod vos et totos asinos in stabulis, cum vestra Epona, consecratis. Vide vocibus Epona, et Hippona. it. supra Muliones.

STACA in LL. Adelstani, ubi de Ordalio et iudicio ferri candentis, palus est vel fustis intra Aedem sacram, terrae infixus, a quo 9. pedes is, qui iudicium hoc subiturus erat, emetiri tenebatur: usque ad marcam scil. quomodo locus dicebatur, ubi 9. illi pedes finiebant. Vox utraque Saxonica hodieque de baculo, et signo limitaneo, Germanis in usu. Vide supra ubi de Ferri candentis iudicio.

STACHIR Libyae interioris fluv. Ptol. Senega Marmolio. Aliis est Riogrande, fluv. magnus seu potius ramus Australis fluvii Nigritis, et in Oceanum Atlanticum se exonerat, prope Ryssadium promontor.

STACTACHATES nomen gemmae, a stacte myrrha, cuius colorem odoremque refert, dicta. Vide Salmas. ad Solin. p. 133. et 706. Est autem Stacte, Graece stakth\, pars myrrhae liquidioris, eaque pretiosissima, quae ex myrrha collecta et contusa exprimebatur et unguentum per se faciebat, e)/laion dictum et mu/ron, myrrha kat' e)coxh\n, Latinis. Virg. l. 12. Aen. v. 100.

Vibratos calido ferro myfrhaque [orig: myfrhÔque] madentes.

Uti pars altera, quae remanserat, et unde stakth\ expressione eliquata fuerat, plasth\ dicta est, quod in offas convolveretur et pastillos, utpote dura et sicca, et proin thymiama potius, quam unguentum. Quam e contrario smu/rnan simpliciter vocavere [orig: vocavŕre] Graeci: Quae causa quod myrrham a stacte toties distinguant auctores. Alius a stacte Veter. est styrax liquidus, de quo suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]: Plura vero hanc in rem vide apud Salmas. ad Solin. p. 521. et seqq. ut et supra, ubi de Myrrha, infra quoque aliquid, ubi de Syrio rore.

STACHYS Pauli amicus. Roman. c. 16. v. 19.

STADA vide Statio.

STADIA olim dicta est Rhodos.

STADINGI apud Albertum Stadensem A. C. 1234. aliosque citerioris aevi Scriptores, populi sunt in confinio Frisiae et Saxoniae siti, paludibus inviis et duminibus circumcincti, qui pro suis excessibus et subtractionibus decimarum multis annis excommnnicati, contemptores clavium Ecclesiae sunt inventi. Qui cum essent viri strenui, vicinos populos, imo et comites et Episcopos pluries sunt aggressi, victores saepe, raro victi. Ob quam causam auctoritate populi verbum Crucis contra eos fuit per plures dioeceses praedicatum, uti habet Godofridus Monachus apud Car. du Fresne Glossar. An iidem cum Stadensibus, de quibus vide in voce Statio.

STADIODROMI *stadiodro/moi, genus olim cursorum, a cursu unius tantum stadii dicti. Unde Tzetzes l. 3. Histor. Chil. 6 de iis, a(plou=n, inquit, poiou=ntai to\n dro/mon. Sic enim apud eum rescribit Voss.


page 247, image: s0373b

Agnosticon [orig: Agnostic˘n] l. 1. c. 28. Qui vero duplex uno [orig: un˘] cursu Stadium percurrebant, sed sine recursu, *dolixodro/moi; unde Proverb. apud Pollucem, *mh\ zh/tei e)n stadi/w| do/lixon, quo [orig: qu˘] significatur, in minori maius non esse quaerendum: Qui duplicis stadii cursum a carceribus currebant et recurrebant, *diaulodro/moi, quod stadium, ubi currerent, angustum foret, sed porrectum instar au))lou= seu tibiae: Tandem, qui armati in stadio decutrebant, *(oplitodro/moi sunt appellati. Quae omnes exercitationes gymnasticae erant, unde mirati subit Stadiodromos, coeterosque hic [orig: hţc] memoratos, publicis Cursoribus seu Tabellariis, et hinc Servis, a Dempstero annumerari, Paralip. in Ioh. Rosin. antiqq. Rom. l. 7. c. ult. Fuit autem Stadium, undecima ac omnium postrema Gymnasiorum olim pars, ubi Populus cum voluptate Athletas certantes spectabat: nihilque aliud erat, quam hemisphaerium quoddam, multis gradibus constructum, unde poterant commode Spectatores, qui semper plurimi eo confluebant, tou\s2 a)gwnizome/nous2 intueri. An vero inter illud et Xystum seu peridromidas murus intercesserit, non liquet, ut proin nec illud, an inde per ostium, ex platanonibus Gymnasiorum, Athletae in arenam prodierint Stadii: Vitruvius enim eius non meminit. Interim rationi consentaneum videtur, universum aedificium, ne cuivis pateret, muto conclusum et propterea a Gymnasio Stadium muri septo [orig: sept˘] divisum fuisse, quod et ex Capitolino probat Hieron. Mercurialis de Arte Gymn. l. 1. c. 10. Vide eundem quoque cap. praec. 6. ubi iconum Gymnasii cum omnibus suis partibus spectandam exhibet. Hinc et pro ipso cursu Stadium sumi coepit, unde cursus Gymnastici, sicut et Athlerici, quatuor praecipuae species inveniuntur, apud harum rerum Scriptores, Stadium, (de quo Paulus 1. Corinth; c. 9. v. 25. currentes in stadio ob corruptibilem coronam certare:) Dolichum, Diaulum et Armatum? Eratque Stadium cursus unius tantum stadii, quo [orig: qu˘] qui defungebantur, Stadiodromus esse dictos vidimus. Vide iterum Mercurialem l. 2. c. 10. Cuiusmodi Cursorem ex aere Leontius fecit, insigni arte. Plin. l. 34. c. 8. Eundem (Polycletum) vicit et Leontius, qui fecit Stadiodromon Astylon, qui Olympiae ostenditur. Fuit is Crotoniata, et palmas tres cutsu continuo repetito [orig: repetit˘] adeptus est, Platoni de Legg. l. 8. inter illos athletas numeratus, qui, ut in publicis certaminibus vincerent, ab omni voluptatum genere ac inprimis consuetudine mulierum abstinebant etc. Coeterum Stadium nec carceres habebat, neque aedificia, uti Circus, qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 923. plura vero apud Iac. Sponium Itiner. Part. 2. p. 212. ubi Stadium, prope urbem Athenas hodieque videri dignum, et Part. 1. p. 307. ubi similem locum qualis prope Smyrnam, accurate describit. E quo hoc unum adicio, in priori Stadio non cursus [orig: cursűs] solum certamina, sed et Ludos totius gentis Panathenaea dictos celebratos, etiam ab Hadriano Imperatore silvam populo exhibitam esse, quod quale spectaculi fuerit genus dicemus infra. Alias Stadium, spatium terrae erat, quo [orig: qu˘] distentiam locorum itinerumque longitudinem Veteres metiebantur, dictum a)po\ tou= i(/stasqai, quod Hercules, cum uno [orig: un˘] spiritu id decurrisset, substiterit. Eorum unum Italicum, pedum 625. passuum. 125. quorum proin octo milliare effiebant: Alterum Olympicum, pedum 600. passnum 120. Tertium Pythium, 1000. passuum, vocabatur; quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] facile conciliaveris Plinium ac Diodorum Siculum, circa Siciliae descriptionem, in diversa, ut videtur, euntes. Vide iterum Salmas. ubi supra p. 688. 792. alibique passim, inprimis vero p. 494. et seqq. ubi quot stadia singulis diebus ad iustum iter fuerint requisita, pluribus docet. Nec omittendum, quod de Stadiodromis Suidas habet, cum ait, eos longiorem tractum metiri cursu dolichodromis, a Mercuriali non probari: cum huius contrarium manifeste colligatur ex Parmenonis Epigr.

*fhmi\ polustixi/hn e)pigra/mmatos, ou) kata *mou/sas2
*ei)=nai, mh\ zh/tei e)n stadi/w| do/lixon.
*poli) a)nakuklei=tai doli/xou dro/mos2. e)n stadi/w| de\
*)ocu\s2 e)launo/ menos2 pneu\mato/s2 e)sti to/nos2.

Vide iterum Mercurialem de Arte Gymnast. l. 2. c. 10. et supra ubi de Dolichodromis.

STADISIS Aethiopiae sub Aegypto oppid. ubi Nilus tanto [orig: tant˘] fragore labitur inter montes, ut incolis auditum auferat. Plin. l. 6. c. 29.

STADIUS Iohannes Brabantus, primo Historiam Livii publice Lovanii exposuit, dein Mathematicae ac Astronomiae totum se addixit, P. Rami successor Lutetiae factus. Edidit Tabulas Berganas sive Ephemerides Astrologicas, ab A. C. 1554. ad ann. 1606. magno cum applausu, sed praedictionibus Astrologicis quod nimium tribueret, reprehensus. Obiit A. C. 1579. aetat. 54. Vide Thuanum Histor. Et Ant. Teissier Elogiis Part. 1. ubi scripta illius enarrat. Alius, illi cognominis, Homburgo [orig: Homburg˘]. Hassus, vernacula lingua [orig: linguÔ] Antropophagorum regionem descripsit, ibid. Vide et supra Iohannes Stadius.

STAFANGRIA urbs Norvegiae Episcopalis sub Archiepiscopo Nidronensi, in ora Oceani Germanici cum portu percapaci, 90 mill. pass. a Bergis in Meridiem 60. a Sinu Codano in Boream. Sita in Praefectura Bergensi, prope atcem Daeswik, sub Danis. Scribitur et per v.

STAFFA apud Fridericum II. Imperatorem de Venat. l. 1. c. 71. Deinde ponat pedem suum in staffe sellae: Italis quoque Staffa, Gallis Sautior, stapes est, quo [orig: qu˘] quis in equum tollitur; an ex Saxonico staf? baculus, cui quis innititur. Vide Io. Molinetum Itin. Neap. et Goropium Becanum Gall. l. 2. p. 49. Cuiusmodi equitantium sustentacula Veteribus incognita fuisse, dicemus infra in voce Stapes. Addam hic [orig: hţc] saltem, in more iam olim fuisse Imperatoribus, Regibus, Principibusque viris, ut equitantibus Poitificibus, Archiepiscopis, et Episcopis staffas et frena tenerent, pluribus exemplis ostendere Car. du Fresne in Glossar. et Notis ad Cinnaenum. Vide eundem Dissert. 1. ad Ioinvillam.