December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 245, image: s0371b

SPURIUS [1] qui sine Patre. Isidorus de matre nobili et patre ignobili natus: Item, patre incerto [orig: incert˘], matre vidua [orig: viduÔ] genitus; alias vulgo quaesitus, et quasi spora/dhn conceptus, Graecis non *no/qos2, ut quidam volunt; hanc enim vocem Latine reddi non posse, ait Quintilian, l. 3. c. 8. sed *skotios2, quod eius pater in obscuro sit: aliter u(phne/mios2, Latine quoque Favonius, quod Terrae filius sit, et inde ventorum instar erumpat, vel similitudine ab ovis u(phne/mois2 subventaneis desumpta; quemadmodum Vulcanum, ex sola Iunone, absque Iovis congressu editum u(phne/mion pai=da Lucianus vocat, dictus est. Qui quanta [orig: quantÔ] fuerint apud Veteres notati infamia [orig: infamiÔ], vel hinc patet, quod ne Nothis quidem, qui honestioris tamen ordinis erant, quidquam vel acri vel publici cum Patre, qui eos sustulerat, vel adgnatis, commune esse voluerit Atheniensium Legislator. Vide supra, ubi dictum est de Nothis, item voce Cynosarge.

SPURIUS [2] inter praenomina antiquorum, duabus literis notatur Sp. quasi sine patre; quemadmodum in Problematis Plut. indicavit.

SP. [1] Carbilius, dedit Romanis literam G. primusque dicitur ludum aperuisse.

SP. [2] Carvilius Maximus, Consul, an. Urb. Cond. 460.

SP. [3] Cassius Viscellinus, ob regni Romae affectati suspicionem interemptus.

SP. [4] Furius Medullinus, e plebe Consul electus. Dionys. l. 9.

SP. [5] Furius Medullinus, tribun. milit. an. Urb. Cond. 378.

SP. [6] Largius Rufus, Cons. an. Urb. Cond. 248.

SP. [7] Lucretius Cinna, Cons. an. Urb. Cond...

SP. [8] Melius, cum regnum Romae affectare crederetur, a Servilio Hala [orig: HalÔ] magistro equitum, apptobante L. Quinctio [orig: Quincti˘] Cincinnato [orig: Cincinnat˘] Dictatore, interfectus est.

SP. [9] Nautius Rutilius, Tribun. milit. an. Urb. Cond. 332. Cons. an. 340.

SP. [10] Oppius Decemvir, an. Urb. Cond. 304.

SP. [11] Papyrius, Tribun. milit. an. Urb. Cond. 347.

SP. [12] Posthumius, Decemvir, an. Urb. Cond. 303.

SP. [13] Posthumius Albinus, Tribun. milit. an. Urb. Cond. 362.

SP. [14] Posthumius Albus, Tribun. milit. an. Urb. Cond. 374.

SP. [15] Posthumis Albus, Consul, an. Urb. Cond. 288.

SP. [16] Posthumius Paulus, Consul, an. Urb. Cond. 580.

SP. [17] Rutilius Crassus, trib. milit. an. Urb. Cond. 339.

SP. [18] Servilius, primus Romae divortium fecit, Olymp. 64. Dionys. Halic. l. 2.

SP. [19] Servilius Priscus, Cons. an. Urb. Cond. 278.

SP. [20] Tarpeius, Patricius et Consulatis, Tribunatum Plebei gessit.

SPUTO olim Armillas pauperiorum illini consuevisse, memorat Thom. Battholinus, de Armillis Vett. ž. 3. his verbis: Pauperiores ex Caryotide (spathalia sua ac monilia conficiebant) quemadmodum corollas precarias hodie Christianorum quidam. Aurum vero inducebant, Sputumque illinebant, non ob gluten, ut quidam docti arbitrantur, sed ad fascinum; cui Sputum dicatum esse meminimus. Et quidem istiusmodi Armillarum meminit Martial. l. 13. Epigr. 27.

Aurea porrigitur Iani Caryota Kalendis:
Sed tamen hoc munus pauperis esse solet.

Inter alexipharmaca vero Veterum et sputum fuisse, etiam hinc colligimus, quod in calceum dextri pedis, antequam illum induerent, spuere solebant, ad mala averruncanda. Non enim solum ex abrupta calceamenti corrigia malum omen sum sere [orig: sŕre] olim, sed et si mane calceos inducturi, erosos illos a soricibus deprehenderent: aut sinistrum pro dextro sibi perperam inducerent; aut inter calceandum sternutarent, grave aliquod damnum sibi portendi formidabant, De Augusto Sueton. c. 92. Auspicia et omina quaedam pro certissimis observabat, ita ut, si mane sibi calceus perperam ac sinister pro dextro induceretur, ita dirum omen abhorreret. Vide de aliis Augustin. de Doctr. Christ. l. 2. c. 20. Quibus malis ominibus amoliendis suggerit hoc antidotum Plin. l. 28. c. 4. Inter amuleta, inquit, est in calceamentum dextri pedis, antequam induatur, exspuere. In cuius locum quosdam ex Christianis, dum se calcearent, crucis signum efformare fuisse solitos, monet Tertullian. lib. de Cor. mil. c. 3. Quod saliva [orig: salivÔ] in utroque calceo factum, a nonnullis contra pedum stuporem remedium efficax, fuisse creditum, tradit Ben. Balduinus de Calceo Antiq. c. 22. Vide quoque supra in voce Saliva, item Spuere. Addam saltem, contemptum sputo [orig: sput˘] testari consuevisse Veteres ut diximus supra, voce Conspuere, Exsufflatio, item Facies. Sed et apud Hebraeos, in renuntiatione sollenni Leviri, Fratriae facta [orig: factÔ], sputum ac calcei detractionem fuisse adhibitum, voce Levir: Aliter vox sumitur, apud Martialem l. 8. Epigr. 33. v. 11.

Hoc [orig: H˘c] linitur sputo [orig: sput˘] Iani caryota calendis.

Ibi enim brekti/an, i. e. bracteam, notat tenue corium, crustam vel tectorium. Nisi forte in deaurando vice gummi sputum usurpatum etc. Sed hac de re iam aliquid supra dictum. Inde Sputator cognomen Vladislai, Poloniae Regis, de quo suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

SQUALOR lugentium vide supra passim, inprimis in voce Saccus, ut de squalore Ascetarum, in voce Sordes.

SQUAMA inter partes piscis proprie dictas, ei integumenti vice data est, Hebr. [gap: Hebrew] ab asperitate: unde per analogiam lorica squamata dicitur 1. Sam. c. 17. v. 5. quae ferreis lamellis, tamquam squamis erat conserta. Sic lepi/da Graece, squamam, pro lamina sumit Donatus Lepidus in Eunucho Actu 3. Sc. 1. et Squama Chaldaeis est [gap: Hebrew] , unde Clibanarii Equites, de quibus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘] diximus. Et quidem quibus squamae desunt pisces, in Lege olim (utpote aliqua [orig: aliquÔ] sui parte manci minusque salubres) immundi habiti, Levit. c. 11. v. 9. 10. Sed et e squamosis Iudaei cantharum reiciunt, quia stercore vescitur et versatur in luto, plane ut terrestris


page 246, image: s0372a

cantharus, quam vis coetera dissimillimus. Eodem [orig: E˘dem] modo [orig: mod˘] apud Romanos non nisi squamosos pisces pollucere fas erat, ex lege Numae, quam his verbis latam ait Scaliger, PISCES QUEI SQUAMOSEI NON SUNT NEI POLLUCENTO. Polluctum autem erat sacrificium vel sacrum epulum, in honorem Deorum institutum, ut notum. Postmodum dein scarus ut innotuit Romanis, et ille licet squamis instructus, exclusus est, ut sumptibus parceretur. Qua de re vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 1. c. 6. de plumatis vero loricis, li. e. plumis seu squamis serreis rigentibus; Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 20. et C. Barthium ad Statium Theb. l. 11. v. 543. Alia vocis significatio est, apud Servium, Sane squamae et splendorem significant, si a piscibus veniat: et sordes, si a squalore. Ibi enim squamae sunt furfuracea quaedam corpuscula, quae de corpore illoto et squalido eunt, cum scalpitur. Unde squamosi scabie et impetigine laborantes, apud Festum, Lucillium, Celsum etc. Vide Salmas. ad Pallium Tertulliani c. 5.

SQUARTIA piscis genus (segrin vulgo vocant) ob asperitatem pellis acinacum vaginis conficiendis adhibetur, in Iaponia, quo maxima copia ffertur ex Cingcheu et Taicheu Sinici Imperii provincus, Auctor Anon. Sinae et Eur. c. 42. Sed et aspera [orig: asperÔ] eius cute iam olim ligna et ebora poliri consuevisse, tradit Plin. l. 9. c. 12. qui Squatinam vocat, hodieque Squadro Italis, r(i/nh Graecis quasi lima. Galeorum instar, ova intra se parere, et ex illis viva animalia, tradit Theophrastus Histor. l. 7. c. 14. Imo inter Galeorum genera recensetur Oppiano Halieutic l. 1. v. 379.

--- - --- galew=n d' e(tero/tropa fu=la,
*sku/mnoi, kai\ lei/ai kai\ a)knaqi/ai, e)n d' a)/ra toi=si
*)ri=nai --- --- --- --- --

Vide Voss. de Idolol. l. 4. c. 16. 28. 45. 98. et Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 3. c. 1.

SQUILLA [1] crustati genus piscis, a similitudine herbae cognominis dicta Graece kari\s2, memoratur Martiali l. 13. Epigr. 83.

Caeruleus nos Liris amat, quem silva Maricae
Protegit: hinc Squillae maxima turba sumus.

Lucillii iam aevo [orig: aev˘] Romanis in pretio fuisse, indicat hoc illius de Gallonio lurcone.

Coenasti [orig: CoenÔsti] in vita numquam bene, cum omnia in illa
Consumis squilla.

Cum foliis eas ficulneis coctas optimum esse obsonium, iudicavit Ananius Poeta apud Athenaeum. Tostas vocat Squillas, quod olim assari solerent, Horatius l. 2. Sat. 4. v. 55. Interim non leve earum discrimen; erantque minores accessio muraenarum. Iidem l. eod [orig: e˘d]. Sat. alt. v. 42.

Adfertur Squillas inter muraena natantes
In patina porrecta --------

Maiores vero, velut caput cenae, cum asparagis inferebantur, uti docet Iuvenalis Sat. 5. Quae quantopere delectaverint Apicium, trium Apiciorum medium, Tiberio Caesari aequalem, ac memoratum Senecae, Plinio, Dioni, argumento illud est, quod Athenaeus suppeditat, l. 1. Degebat in Minturnis, Campaniae oppido, idque captus Squillis eius loci, quae non Smyrnaeas modo squillas, sed Alexandrinos etiam astacos (qui sub Squillae nomine laxius accepto non semel apud Scriptores veniunt) magnitudine exsuperabant. Hic fando forte accepit, in Africa grandiores multo esse, itaque nec unam sibi diem differendam putavit, quo minus navem conscenderet, rectaque in Africam navigaret. Varia perpessus navigationis incommoda iam prope ad littus pervenerat, cum piscatores obviam veniunt, qui iam consilii eius facti erant certiores. Ex his igitur, cum Squillas suas ostendissent, exquirit, num maiores iis haberent, quas adveherent. Illis negantibus, non tanti duxit, ut in Africam inferret pedem, sed Minturnensium Squillarum memor gubernatorem vela flectere retro ac continuo repetere Italiam iussit. Vide Voss. de Idolol. l. 4. c. 33.

SQUILLA [2] campanula cum manubtio, quae in Romana Ecclesia, ad elevationem Sacramenti, ideo pulsatur, ut orationem exciter. Vide Durand. Rational. l. 14. c. 41. ubi inter alia ait: Et propter causam eandem, Squilla pulsatur, dum corpus Christi ad infirmum portatur. Mula etiam Capellam domini Papae baiulans, Squillam fert, ob reverentiam Reliquiarum, tunc etiam cerei accenduntur. Hinc Germanicum Schellen in eundem sensum formatum: et Anglis Schell pro testa dictum, scribit Henr. Spelmannus Glossar. Archaeol. Vide etiam in voce Campana.

ST. in nummis Constantii Chlori, Constantini M etc. signata Treveris notat, Car. du Fresne de infer. aevi Numifm. Idem in Comoediis indicendi silentii signum; quale illud apud Ciceronem de Iul. Caesare, St manum de tabula, magister adest. Vide Casaubonum ad Suetonium Galba [orig: GalbÔ] c. 13.

STABARENI vide Tabareni.

STABERIA gens Romana de qua idem ad eundem de Grammatic. et Rhet.

STABERIUS praenomine Lucius, qui iustu Pompeii Apolloniae praefuit: sed oppidanorum perfidia [orig: perfidiÔ], Caesaris gratiam spectantium, hinc fugere coactus est. Et ita vocant Veteres Codices, nec non antiqui lapides. Horat. l. 2. Sat. 3. v. 84.

Heredes Staberi summam incidere [orig: incidŕre] sepulchro.

Vulgo apud Caesarem l. 3. Bell. Civil. c. 12. Staberius et Appiano l. 2. *stame/rios2 perperam vocatur. Nic. Lloydius.