December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 239, image: s0365b

SPINTHER [1] Historio Roman. a cuius nomine vocatus est Leutulus Spinther, quod eius similitudinem maxime referret. Lloyd. Lentulus hic Spinther primus Apollinaribus Ludis vela in theatrum duxisse, memoratur. Plin. l. 19. c. 1. Postea in Theatris (invalescenre nempe luxu) tantum umbram fecere [orig: fecŕre] vela, quod prius omnium invenit et Catulus, cum Capitolium dedicaret. carbasina deinde vela primus in Theatrum duxisse traditur Lentulus Spinther etc. Vide quoque infra ubi de Velis.

SPINTHER [2] melius Festo armillae genus, quo [orig: qu˘] mulieres utebantur, brachio [orig: brachi˘] summo [orig: summ˘] sinistro [orig: sinistr˘]: quod quale fuerit, ignoramus quia ab armillis distinxit Plautus Menaechm. Actu 3. Sc. 3. v. 11. 12.

Redde Spinter, si non meministi. ME. mane.
AN. istuc. ME. ubi illae armillae sunt, quas una dedi.

Nisi utriusque brachii, utriusque sexus sint armillae, et Spinter sinistri tantum feminarum; vix in his tenebris aliud dici potest. Spinter caduceatorum, in armillae venit nomenclationem Budaeo. Unde postas armillatos cursores appellat, partim ob insigne, quod praeferunt; partim quia armillae instar ab armo dependent. Fibulam vel Armillam Spinteris notione intelligit Priscianus l. 5. Hineque fibulam in Spinter commutavit Florens Christianus, apud Aristophanem Lysistrata [orig: LysistratÔ]: ut ad illud Plauti in menaechmis Actu 3. sc. 3. v. 4. respexisse Poetam ostenderet,

Iubeasque novum Spinter reconcinarier:

Vide Thom. Bartholini Schedion de Armillis Vett. A Graece forte [orig: fortŕ] spinqh\r, scintilla, quod auro [orig: aur˘] scintillaverint, Gouldm. Dictionar.

SPINTURNIX seu SPINTURNICIUM veterib. Romanis dicta sphinx, genitivo [orig: genitiv˘] sfiggo\s2 producto [orig: product˘], uti supra ostendimus: Quadrupes videl. turpis figurae, fusco [orig: fusc˘] pilo [orig: pil˘], mammis in pectore geminis, Plinius l. 8. c. 21. in aridis Aegypti et locis Aethiopiae vicinis frequens, ut habet Agatharchides, Diodorus l. 3. Amm. Marcell. l. 22. cui postmodum alas affinxere [orig: affinxŕre] Graeci: Aegyptii certe, ut erant, sine alis semper pinxere [orig: pinxŕre]. Hinc de homine aut muliere deformi. Vetus versus,

Occursatrix artificum pessim spinturnix.

Et Plautus, Milit. Actu 4. sc. 1. v. 42.

Pithecium prae illa et spinturnicium etc.

Vide Salmas. ad Solin. p. 377. Non desunt tamen, qui meras fabulas omnem Spinturnicum seu Sphingum historiam asseverant, ut P. Bellonius Observation. l. 2. c. 46. quem vide ex diversis formis veter. Operum suam sententiam confirmantem.

SPINULA seu Spina parva, inter aurea mulierum ornamenta nonnullis recensetur, Exodi c. 35. v. 22. ubi vocem Hebr. [gap: Hebrew word(s)] acum, fibulam aut aciculam significare existimant. Kimchius explicat, Ornamenta instar acus, qua [orig: quÔ] perforant et iungunt duas oras indusii sub gutture. Gall. espingle vocant, ex Latino, a figura, et quia spinae olim fibularum et acicularum vicem praestabant. Hinc Aen. l. 3. v. 594. Achaemenides inter Cyclopes degens, habuit,

Consertum tegmen spinis --- --

Ad quae verba Tacitus palam alludens de Moribus Germ. c. 17. Tegumen, ait, omnibus sagum fibula [orig: fibulÔ], aut si desit, spina [orig: spinÔ] consertum. Qua de videndi fullerus l. 5. c. 13. et Mesnagius de L. Gall. Origin. p. 703. laudati Sam. Bocharto Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 4. Apud Ecclesiae Romanae Scriptores vox inprimis usurpatur de trinis aciculis, quibus Pallium Archiepiscopale constringitur, ut videre est apud Honorium augustod. l. 1. c. 22. Spinulae, quibus Pallium configitur, Aliosque. Pro quo Spindula nonnumquam occurrit: unde Spindulatus, i. e. pallio [orig: palli˘] Archiepiscopali ornatus, apud Gervasium de Repar. Eccl. Cantuar.

SPINUS Graece spi/nos2, male a)kanqi\s2 redditur Gazae, hoc [orig: h˘c] tamen nomine non carduelem indigitari, sed aviculam parvam, quam Galli Serenum hodie vocant, contendenti. Fringilla namque spi=nos2 Graecorum est, quae in urbibus ut plurimum aestate degit et supra tecta domorum cantillat. Eam cum turdis venum exponebant Graeci, unde spi/nous2 et ki/xlas2 Comici saepe iungunt. Inter quos Aristophanes. 7. spi/nous2 obolo [orig: obol˘] vendi dicit,

*(/oti sunei/rwn tou\s2 spi/nou pwlei= kaq' e(pta\ o)bolou=,
*ei)=ta fusw=n ta\s2 ki/xlas2.

Inter aves enim mensis commendatas etiam Spinus, apud Pollucem, et Stobaeum in Excerptis c. 55. Galli hodie pincionem vocant; spi=nos2 namque et spi/nqos2 idem, unde spinqi/on, ex quo spinthio, pinthio, pincio etc. Sed et sic quidam vocasse [orig: vocÔsse] videntur minimum passerculi genus, quem trwgli/thn et trwglodu/thn Graeci vocant. Vide Salmas. ad Solin. p. 444. 445. supra Fringilla, et de Spino, prunorum arbore, quam Prunellam Galli vulgo vocant, Eundem p. 525.

SPIO Nympha marina, Nerei et Doridis filia, sic dicta a speluncis, in quibus Nymphae habitare dicuntur. *spe/os2 enim, vel spei=os2 speluncam sonat.

SPIRA [1] celebris admodum Imperii, Episcopalis et ampla in German. civitas, tractus cognominis caput, cuius olim incolae Nemetes, et urbs ipsa Nemetum dicebatur, vulgo Spire. Non aeque culta, in Palatinatu inferiori sub Episcopo [orig: Episcop˘] proprio [orig: propri˘]. Sedes Camerae Imperialis alias Noviomagus Nemetum, vel Nemetes, vide ibi: demum A. C. 1082. Spirae nomen aepta, a pago et fluviolo propinquo Speirbach, quorum uterque muro [orig: mur˘] inclusus est, a Rudigero Episcopo. Alii Spiram a Constantio Chloro conditam


page 240, image: s0366a

dicunt, A. C. 298. Templum hic summum, a Conrado Salico Imperatore exstructum, monte Oliveti, A. C. 1411. ingentibus sumptibus exstructo [orig: exstruct˘], ac sepulchris aliquot Caesarum Suevicorum, Conradi II. Henricii II. IV. et V. celebre. Unde Rodolphus I. Imperator paulo ante mortem quae ei hic [orig: hţc] prope contigit, sibi multos ibi conveniendos Reges esse, dixit, A. C. 1288. Ibidem et Augustae praefatorum Imperatorum coniuges quiescunt. Prope templum lapis ingens, vulgo die Schwabenschussel, libertatis signum, positus est, ultra quem Senatus Episcopum non comitatur. Privilegia insignia accepit a Carolo IV. Henrico V. Rodolfo I. Adolpho, Alberto, Ludovico, Wenceslao, Friderico III. Maximiliano II. Imperatoribus, Insignia eius, Conradina Francica Ecclesiae structura rubra, in solio albo. Vide Limnaeum Enucl. l. 4. c. 53. Hic [orig: Hţc] Philippus Suevus Imperator Ottonem Saxonem vicit, A. C. 1202. In Comitiis ibidem celebratis A. C. 1526. de pacificatione Religionis actum, decretumque post graves altercationes, ut interea dum Concilium publicum instituatur, nemini ob religionem vis inferretur. Et habebant tum Saxoniae Princeps ac Hassiae Landgravius suos secum Pastores: qui duo Principes paulo ante cum Argentinensibus, Noribergicis, Augustanis, Francofurtanis, ac Ulmensibus, prima foederis Euangelici fundamenta iecerant. Iterum Conventus Spirae, iussu Caesaris, indictus est A. C. 1529. quo Saxoniae Elector Melanchthonem adduxit. Hic [orig: Hţc] cum novo [orig: nov˘] decreto [orig: decret˘] priori derogaretut, ei sese opposuerunt Saxo, Brandeburgicus, Lawenburgici, Landgravius, et Anhaldius, cui se coniunxere [orig: coniunxŕre] Argentina, Noriberga, aliaeque quamplures Imperii civitates, a qua protestatione celebre Protestantium nomen ortum est. Vide Ioh. Sleidanum Comm. l. 6. Media est inter Argentoratum ad Meridiem, et Moguntiacum ad Boream 50. mill. pass. utrmque, uti 5. a Philippoburgo, 15. ab Heidelberga in Africum: iam vero in ruinis, ab A. C. 1689. Camera [orig: CamerÔ] Imperiali Wezlariam translata [orig: translatÔ]. primus eius Episcopus Iesses, interfuit Concilio Coloniensi, A. C. 346. Iacob. Wimphelingus de laud. Eccl. Nemet. Guil. Eisengreinius, in Chron. l. 16. etc.

SPIRA [2] convolutio et concumulatio cirnium muliebrium, apud Romanos, dicta est. Multis enim gradibus et spiris cumulatam et convolutam in altitudinem comam exstruere illorum mulieres consuevisse, docet Iuvenalis, Sat. 6. v. 502.

------ tot adhuc compagibus altum
Aedificat caput ------

et diximus supra, ubi de more Comam struendi, item in voce Capillatura, ubi ex alienis et ascititiis capillis strui has spiras solitas vidimus. Cuiusmodi spiram capillorum rufforum duci servo in Theatro Pollux dat l. 4. c. 19. Hinc spirosus capillus Appuleio, in spiram cumulatus et convolutus, Milesiar. l. 2. Vide Salmas. ad Tertullian. de Pallio c. 4. ut et infra, in vocibus Suggestum et Tutulus. Diminutivum Spirula, apud Arnobium adv. Gent. l. 2. Idcirco animas misit, ut spirulas et hotulos facerent, isicia catillamenta etc. ubi perst ringit Gentilium ingluviem, a qua eiusque illecebris abstinebant Christiani, ut supra diximus ubi de hotulis.

SPIRA [3] Franciscus, vide Spiera.

SPIRA [4] Taurica locus sic dictus in Taurica Chersoneso, ubi Dianae aiunt fuisse templum. Procopius.

SPIRACULA quae et Charonae scrobes, melius Specus canis. Vide ibi.

SPIRAEUM Peloponnesi promontorium, Ptolemaeo. Capo Spireo, Sophian.

SPIRAMENTA apud Vitruvium l. 7. c. 4. Deinde insuper animatae tegulae ab imo ad summum parietem figantur, quarum interiores partes curiosius picentur, ut ab se respuant humorem. Item in imo et in summo supra cameram habeant spiramenta: foramina sunt, sicut idem canalium exitus, quibus humor egeritur, eodem [orig: e˘dem] modo [orig: mod˘] vocat. Graecis a)napnoai\. Vide supra in vocibus Animatae tegulae, Elices, Nares.

SPIRENEUS Bohemorum Princeps, Christianam religionem, eiurata [orig: eiuratÔ] pagana [orig: paganÔ], suscepit: ob quam Wenceslaus successor interfectus est. A. C. 968. Aen. Sylvius Hist. Boh.

SPIRENSIS Episcopatus tractus Germaniae ad Rhenum Palatinatui inferiori fere insertus. A Meridie terminatur Marchionatu Badensi. Sub Episcopo proprio. Ibi Spira, caput ditionis Brussela urbec. Philippoburgum arx permunita, nunc sub Imperatore. Vide Spira.

SPRIRIDION Tremithuntis in Cypro insulae Episcopus rusticus, sed non proterea in rebus divinis minor. Aliquando enim per noctem venerunt fueres, ad caulas eius ovium, qui subito vincti sunt, nullo [orig: null˘] ligante, quos cum invenisset Praesul, eos invisibilibus solvit vinculis, eisque dixit, ad meliora erudiens, Abite hinc sumentes arietem. Plura eius miracula fuse tradit Sozom. l. 1. c. 10. quem sis consule. Uxoratus fuit, et carne die ieiunii hospiti proposita [orig: propositÔ] omnia munda esse mundis dixit.

SPIRITALES dicti olim Valentiniani Haeretici, a seipsis, cum orthodoxos Psychicorum convitio [orig: conviti˘] aspergerent. Irenaeus adv. haer. Valentmi l. 1. c. 1. Spritales, qui perfectam cognitionem habent de Deo, semetispisos dicunt --- Et licet in quibusdam materialibus operibus sint, nihil semetipsos nocere, neque amittere spiritalem substantiam. Quapropter et sine timore omnia, quae vetantur, hi qui sunt illorum perfecti, operantur etc. Vide de illis Io. Forbesium Instruct. Historico-Theologic. l. 1. c. 37. num. 2. et supra, in Charitatis familia.

SPIRITUS Cohibitio inter Veterum gumna/smata, vide supra, ubi de Gymnastice.

SPIRITUS Sanctus [1] vulgo Spiritu Sancto, urbs Americae Septentrionalis, in Guaxaca provincia novae Hispaniae, et in ora sinus Mexicani, versus montes S. Martini, 90. leucis distat ab


image: s0366b

Antiquaria in Ortum, et A. C. 1522. excitata fuit ab Hispanis, quibus etiamnum subest.

SPIRITUS Sanctus [2] vulgo Spiritu Santo, urbs est Americae Meridionalis, Praefecturae cognominis caput, in Brasilia regione, satis parva, sed munita, 60. leucis Hispanicis a fluvio Ianuarii in Boream et 50. a Portu Securo in Austrum.

SPIRITUS Sancti fluvius vulgo Rio de lo Spiritu Santo Lusitanis, fluvius Africae, in Aethiopia inferiori et in regione Monomotapa, cuius urbem primariam rigat, uti aliquot alias. Hinc in Ortum rendens per partem Orientalem Cafreriae rigionis, ibi triplici ostio [orig: osti˘] in Oceanum Aethiopicum se exonerat inter promontoria Fulminum et S. Nicolai.

SPIRITUS Sanct. Ordo Equest. in Gallia institutus ab Henrico III. Postquam enim Ordo S. Michaelis, a Ludovico XI. fundatus, fervente bello [orig: bell˘] civili Gallia, et muliebri dominio [orig: domini˘] vigente, decus suum perdidisset, Henricus, illo non abolito [orig: abolit˘], S. Spiritus ordinem instituit, magno [orig: magn˘] eius Magisterio [orig: Magisteri˘] in perpetuum coronae unito [orig: unit˘]. Caput ipse ordinis, primam celebravit sollennitatem, A. C. 1579. ipsis Ianuarii Kalendis. Equitum numerus centenarios. Insigne Ordnins columba est. Occasio institutionis inde, quod Pentecostes die geminam coronam, Polonicam primo, dein Gallicam nactus est: imo et hanc diem quidam Regi natalem fuisse volunt. Symbolum est, Duce et Auspice. Sed et iam olim quoque Sancti Spiritus Ordinem instituisse dicitur Ludovicus Tarentinus, Hierosolymor. et Siciliae Rex, Provinciae Comes, maritus Iohannae I. A. C. 1353. quem quidam quoque nominatum dicunt Au droit desir, cuius Symbolum, Si Dieux plaist: cum nodo aureo, amoris mutui indice. Huius institutionis historiam scribunt nonnulli innotuisse Henrico III. e Polonia reduci, Venetiis, unde ipsi occasio suggesta. Alii addunt Paulum III. Pontificem institutisse A. C. 1468. Romae Equites Hospitalis Sancti Spiritus, quibus crux candida. Vide Spondan. A. C. 1353. n. 12. 1579. n. 1. et 2. Dupleix et Mezeray, in Henrico III. Vilanium l. 3. c. 83. Bouchaeum Hist. de prov. liv. 9. sect. 3. ž. 17. liv. 10. cahp. 8. ž. 1. Favinum, Sanmarthanum, Morerium, etc.

SPIRITUS Sancti pons oppidum Provinciae, nomen habens a ponte, quo [orig: qu˘] Rhodanus stratus est: vulgo Pont S. Esprit. Metel.

SPIRITUS Sancti Praefectura vulgo Capitania de lo Spiritu Santo, provincia Brasiliae, in America Meridionali, et in ora Orientali Brasiliae, inter Praefecturam Portus Securi ad Boream et Praefecturam fluvii Ianuarii ad Meridiem.

SPIRULA vide Spira, appellativum.

SPITHAMA longitudo proprie duodecim digitorum, seu 3. palaistw=n; unde Aegyptiarum aspidum speciem unam spiqamiai/an vocat Sirabo, nempe breviorem altera [orig: alterÔ], sed morsu magis feralem, o)cuqanatwte/ran, quam cum chelidonia eandem iudicat Salmas. ad Solin. p. 342. Plinius pro semipede vocem alicubi accipit, alibi spiqamiai=on bipedalem vertit, neutrum accurate; melius dodrantalem alio [orig: ali˘] loco [orig: loc˘], ut idem Salmas. docet p. 1328. De Spithamaeis Pygmaeis, vide Plin. l. 7. c. 2

SPITHROBATES Persa Gener Darii, Ioniae Satrapes, in praelio ad Granicum solitaria [orig: solitariÔ] pugna [orig: pugnÔ] congressus Alexandro regi ab eoque superatus est. Diod Sic. l. 17. f. 572. m.

SPITZBERGA seu Montes acuti, Spitzberg, regio ampla et pars Terrae Arcticae, inter novam Zemlam ad ortum et Gronelandiam ad Occasum, 300. tamen milliaribus utrinque dissita. Sic dicta fuit a Batavis, a quibus fuit detecta, quasi Montes acuti: Angli autem ipsam vocant Nieuland, seu Novam Terram. Extenditur usque ad 80. gradus latitudinis Borealis, et separatur in duas partes, quarum Occidentalis proprie Spitzberga dicitur, pars autem Orientalis Nova Frisia. Sed an sit insula aut continens, nondum constat Europaeis. Regio est frigidissima, et in ea nulla urbs seu oppidum, aut forsan vicus, sed tantum aliquot portus a Belgis frequentati.

SPLANCHNOPTES servus Periclis, inter celebria ex aere signa, memoratur Plinio l. 34. c. 8. Stipax Cyprius uno [orig: un˘] celebratur signo [orig: sign˘], splanchnopte. periclis Olympii vernula hic fuit, exta torrens, ignem oris pleni spiritu accendens. Meminit eiusdem servi idem l. 22. c. 17. Vernula carus Pericli Atheniensium Principi, cum is in arce templum aedificaret, repsissetque super altitudinem fastigii et inde decidisset, hac [orig: hÔc] herba [orig: herbÔ] dicitur sanatus, monstrata [orig: monstratÔ] Pericli somnio [orig: somni˘] a Minerva. Quare Parthenion vocari coepta est --- Hic est vernula, cuius effigies ex aere fusa est, et nobilis ille Splanchnoptes. Graece splagxno/pths2, quasi exta inspiciens, aruspex. *splagxna enim exta sunt, unde splagxneu\sasqai, quo [orig: qu˘] verbo [orig: verb˘] ritus omnis continetur, quo [orig: qu˘] exta inspiciebantur, probabantur, arae imponebantur et quae edulio erant, comedebantur: quibus peractis tus et vinum in ara libabant, quod e)pi\ toi=s2 spla/gxnois2 spe/ndein vocat Arrianus in Periplo Ponti Euxini. Vide Salmas. ad Solin. p. 129. et supra in voce Prosiciae.

SPLEDON vide Aspledon.

SPLEN non paucis Veterum, Erasistrato inter alios, Theophrasti discipulo, et Aristotelis ex filia nepoti, apud Galenum de Atrae bile, viscus noxium aut certe nullius usus visum est, nec certo [orig: cert˘] fine a natura sactum: qui proin a)splh/nois2 medicamentis (qualia sunt teucrium, scolopendrium et hemionitis) illum paulatim consumere, vel ferro [orig: ferr˘] candente exurere, vel excisione denique ex corpore prorsus exscindere tentarunt [orig: tentÔrunt]. Et quidem praeter modo dicta, remediorum huiusmodi longam seriem habet Samonicus c. 24. Modum adurendi hunc tradit Paulus Aegineta l. 6. c. 48. Cutis, quae lieni incumbit, hamo [orig: ham˘] elevata, oblongo [orig: oblong˘] ferro [orig: ferr˘] candenti per totum ipsa aduretur, ut unico [orig: unic˘] impressu duae fiant crustae etc. De exsectione, idem Samonicus; cum scil.

--- -- tumidus nocet, et risum addit ineptum,
Dicitur exsectus faciles auferre cachinnos.



image: s0367a

Quod utrumque tamen, exustio videl. et exsectio, multis carnificina potius videtur esse, quam medicina. Vide Trallian. l. 8. et Cael. Aurelianum l. 3. c. 4. nec non supra, Asgandes. Interim non equis solum exemptum splenem, ut agiliores essent ad cursum, legimus in Gemara Sanhedrin c. 2. sect. 9. ubi de 50. cursoribus, quos sibi comparasse [orig: comparÔsse] dicitur Adoniia 1. Regum c. 1. v. 5. et apud Absyrtum Veterin. l. 1. c. 40. sed et hominibus. Plin. l. 11. c. 37. Peculiare cursus impedimentum in eo, quamobrem inuritur cursorum laborantibus, et per vulnus etiam exempto vivere animalia tradunt. Ubi quod de cursus impedimento ait, firmat Plautus Curculione, ubi leno Cappadox Actu 2. Sc. 1. v. 4. 5.

-------- accrescit labor,
Nam iam quasi zona [orig: zonÔ] liene cinctus ambulo.

Et in Mecratore Actu 1. Sc. 2. v. 13.

--- -- genua hunc cursorem deserunt,
Perii, seditionem facit lien --- ---

Unde et apud Riolanum Anthropol. l. 2. c. 23. Turcis cursoribus lienem inuri, natrat Rossetus: idque verum esse audivit, sed numquam modum rescire se potuisse, refert Nicolai Itiner. Vide Sam. Bochart. Heroz. Parte prior. l. 2. c. 11.

SPLENDIDI Iudices apud Romanos, vide Celse nati.

SPLENDIUS quidam Capua [orig: CapuÔ] oriundus, qui captivos in bello bestiis laniandos obiciebat, Polybius.

SPLENDOCLASTUS apud Rainerum de Invent. reliqq. S. Eutychetis et Acutii; vox hybrida est Carolo du Frense, composita videl. ex Latino Splendor, et Graeco klasto\s2, fructus; et epitheton auri obryzi, in tenuissima folia dilatati. Vide illum in Glossar. Certe splendor de auro, apud Graecos Latinosque passim dicitur, ut videre est apud Salmas. ad Tertullian. de Pallio c. 3. Sed et de aliis rebus, cocco, igne, vestibus, quae ponderibus atque tormentis pressa splendere cogebantur, uti ait Seneca de Tranquill. c. 1. vide supra ubi de earum Candore, item in voce Prelum, alibique passim.

SPODIUM Graece *spo/dion, everrimentum est caminorum metallicorum cum scintillis et carbonibus, cineribusque (unde nomen) mixtus: Dioscorides su/rma vocat, et a)po/yhma tou= e)da/fous2 tou= kami/nwn. Unde Gerardus male Tabaxir Persarum sic vertit, quod est Sacharum verer. et Sacar Mambu hodiernorum Indorum; ab Avicenna seductus, qui cinerem id putavit esse arundinum exustarum, quae vi venti se ipsas compulsantes flictu ignem concipiant. Nec melius Garcias ab Horto cum Tutia confundit, quam cadmiam esse, certum est. Coeterum spo/dia pleraque oculis proficiunt, et ex his medicamenta o)fqalmika\ parantur. Hinc spodiai=os2, cinericeus, gilvus; qualis et asinorum color. Simonides,

*th\n d' e)/kte spodih=s2 kai\ palintribe/os2 o)/nou.

In equis deterrimus. Virg. l. 3. Georg. v. 82.

--- -- --- -- color deterrimus albis
Et gilvo --- ---

Vide Salmas. ad Solin. p. 256. 1022. et 1332.

SPOLETINUS Ducatus vulgo le Duche de Spolete, ita dictus videtur a Ducibus, quos Longinus Exarchus instituit, Narsete exauctorato [orig: exauctorat˘]; quo [orig: qu˘] tandem potiti Longobardi, nomen Ducatus ei reliquere [orig: reliquŕre]; habuitque etiam postea Duces proprios, uti sub stirpe Caroli Magni. Nunc Umbria dicitur. Sed erat olim amplior quam in praesentia est, sub dominio Summi Pontificis, ut pluribus ostendere nititur Leander. Vide infra.

SPOLETIUM Livio l. 27. c. 10. colonia et urbs Umbriae inter Fulginium et Interamnam. Annibali fortiter restitit. Sita ad Tessinum amnem, 12. milliar. a Fulginio in Eurum, 22. a Camerino in Meridiem Romam versus. Hic [orig: Hţc] rudera magnifica Theatri, Templi et palatii Regum Gothorum, qui ibi saepe commorati sunt, Concilium, A. C. 1234. a Gregorio IX. indictum, ad recuperandam terram sanctam. Caput Umbriae recentis seu Ducatus Spoletini, qui sic dictus videtur a Ducibus, quos Longinus Exarchus instituit, Narsete exauctorato [orig: exauctorat˘], Hoc [orig: H˘c] tandem potiti Longobardi, nomen Ducatus ei reliquere [orig: reliquŕre]. Habuitque etiam postea proprios Duces, uti sub stirpe Caroli M. Nunc Umbria dicitur, sed erat olim amplior, sub Pontifice. Trasamundum ducem rebellem cum Luitprando Italiae Regi tradere Papa Gregorius nollet, A. C. 740. Rex urbem obsedit, ac in summas angustias Papam coniecit. Postea Guidonem Spoletanum Ducem creavit Carolus Calvus Imperator A. C. 876. Urbs a Friderico Barbarossa, ob legatos violatos et nummos adulterinos, capta, direpta atque exusta est, A. C. 1155. Leand. Alb. descr. Ital. Sigon. de regno Ital. Populi Spoletini Plinio, l. 2. c. 14. Spoletani Livio, loc. cit. Hinc Spoletinus nomen gentile. Martial. l. 13. Epigr. 120.

De Spoletinis quae sunt cariosa lagenis
Malueris, quam si musta Falerna bihas.

Idem l. 14. epigr. 116.

Spoletina bibis, vel Marsis condita collis,

SPOLIA proprie appellata sunt olim pannicularia ea, quibus indutus erat reus, cum ad supplicium deducebatur. l. 6. ff. de hon. damnat. Unde Spoliare, vestes reorum exuere; quae a lictoribus plerumque distrahi et inter eos dividi solebant: et Spoliatorium locus, in quo spoliari solebant, ut videtur vox illa apud Plinium Panegyr. c. 36. sumi. Nunc Templum, nec vero Deus, non Spoliarium civium cruentarumque praedarum saevum receptaculum. Sed de hac voce infra. Inde etiam, quae cui latro abstulit, Spolia dici coeperunt, l. 31. ž. 1. ff. depos. item, quae in bello hosti sive vivo, Graecis la/fura, sive mortuo, Graecis sku=la, vocata, detrahuntur. Haec antiquitus Deorum Fanis suspendebantur. Val. Max. l. 7. c. 6. ex. 1. Opera M. Iunii Dictatoris Remp. administrantis Spolia affixa templis,


page 241, image: s0367b

Deorum Numini consecrata. Hinc lanceas et sagittas aureas a Rege, Sophone captas David rex gazophylacio consecravit, apud Ioseph. Ant. Iud. l. 8. c. 10. Graeci quoque ut plurimum Diis suis ea sacra fecerunt, nonnumquam Delphos miserunt, a)kroqi/nia illis dicta, quod praeda in acervum congesta [orig: congestÔ] eius to\ a)/kron Diis dedicarent. Quo respiciens Magara apud Euripidem, cum de nurubus, quas selegisset, verba facit, ait.

*)egw\ de\ nu/mfas2 h)kroqiniazo/mhn.

Pulchre de hoc ritu, Silius Punic. l. 1. v. 617.

In foribus sacris, primoque in limine Templi
Captivi currus, belli decus, armaque raptae
Bellantum ducibus saevaeque in Marte secures,
Perfossi clypei, et servantia tela cruorum
Claustraque portarum pendent.

Et meminit eius Horatius l. 4. Od. 15. v. 6. ubi de Parthis,

Et signa nostro restituit Iovi
Direpta Parthorum superbis
Postibus.

Prius tamen in triumphis ducebantur. Post Duces enim catenatos, obsides ncedebant, Liv. Dec. 4. l. 4. succedebant his tormenta bellica et catapultae, Idem Dec. 3. l. 9. caelatum dein argentum, hostibus ereptum, laetantis civitatis oculis ingerebatur, Plut. in Paulo Aemilio: sequebantur Spolia et arma hostibus detracta, Liv. Dec. 4. l. 9. etc. Vide Thom. Dempster. in Rosinum l. 10. c. 29. Etiam Tropaeis affigebantur Spolia, cum inscriptione, quod ta\ sko=latoi=s2 tropai/ois2 e)ggra/fesqai vocat Scholiastes Eurp. in Phoenis. Imo Tropaea nihil aliud erant, quam trunca corpora cum spoliis. Vide Fabricium in sua Roma et in voce Tropaeum. Querno inprimis stipiti affixa. Ita enim victo [orig: vict˘] Acrone Romulus, quercum decidit ingentem, in formam tropaei, ad quod singula eius arma suspendit, apud Plutarchum in eo: quod idem de Marcello, Britomartis Regis Celtici victore legimus, apud eundem in Marcello. Hinc de quetcu Virg. Aen. l. 10. v. 423.

Haec arma exuviasque viri tum quercus habebit.

Vide eundem Aen. l. 11. v. 5. ubi de Mezentii exuviis, de quercu decisa [orig: decisÔ] suspensis, Claudian. in Rufin. l. 1. Pausan. l. 1. Alios etc. Et haec quidem publice: Postea privatis quoque domibus arma Spoliaque hostibus adempta suffigi coeperunt; quae vendita [orig: venditÔ] domo [orig: dom˘] ad emptorem transibant, qui ea refigere non audebat. Plin. l. 35. c. 2. Aliae soris et circa limina animorum ingentium imagines erant, affixis hostium spoliis, quae nec emptori resigere liceret, triumphabantque, etiam dominis mutatis, ipsae domus. Unde Val. Flaccus Argonautic l. 1. v. 835.

--- -- --- --Si quando pectore ductor
Vulnera nota gerens, galeis praefixa, rotisque
Cui domus. --- --- --

Et Tibullus l. 1. Eleg. 1. v. 53.

Te bellare decet terra [orig: terrÔ], Messala, marique,
Ut domus hostiles praeferat exuvias, etc.

Principum inprimis aedibus: Sic enim de palatio Ovid. Tristium l. 3. Eleg. 1. v. 33.

Singula dum miror, video fulgentibus armis
Conspicuos postes, tectaque digna Dio [orig: Di˘].

Inde, bello [orig: bell˘] ingruente, resigenda. Statius Achilleid. l. 1. v. 423.

Nulla immunis humus, velluntur postibus altis
Arma olim dimissa Patrum. --- --

Silius Italicus Punicor. l. 10. v. 599.

--- -- --- -- --- -- Ite ocius arma
Diripite, o [orig: ˘] pubes, templis; vos atria raptim
Nudate et clypeos in bella refigite captos.

Vide Dempster. praefatum l. 5. c. 28. et supra in vocibus, Opima, item Praeda. Neque vero hominum solum, sed et ferarum occisarum Spolia, olim publice ostentata. Certe Hercules sine spolio leonis nusquam occurrit, quem alii Heroes imitati, Tydeus apud Euripid. Phoeniss. Actu 4. Aeneas, apud Virg. Aen. l. 2. v. 721. Nisus, apud eundem l. 9. v. 306. eiusdem ferae exuviis insignes fuere [orig: fuŕre]: Sicut Polynices et Atalanti apri; Argus Arestorides tauri; Anchaeus ursae; Camilla tigridis, Alii aliarum ferarum soplia gestasse [orig: gestÔsse] memorantur. Credique successu temporis coeptum, talium spoliorum gestores esse ex Diis genitos, et hoc [orig: h˘c] ipso [orig: ips˘] invulnerabiles, uti discimus ex Lycophronis Cassandra. Hinc ea a Maioribus ad posteros transmissa [orig: transmissÔ], et in clypeis armisque aliis magna [orig: magnÔ] cura [orig: curÔ] effigiata sunt: quem gentilem honorem Statius vocat, Thebaid. l. 4. v. 155. In iisdem hospites excipi moris fuisse, docet Virg. Aen. l. 8. ubi de Euandro Aeneam excipiente, v. 178.

--- -- --- -- villosi pelle leonis.

Etiam digna victoribus praemia visa, quibus inter alia ingentium ferarum exuvias nonnumquam brabei loco [orig: loc˘] obtigisse, habes apud eundem l. 5. etc. Vide plura hanc in rem, apud Car. Paschalium Coronar. l. 9. c. 25.

SPOLIARIUM Rhodigino l. 10. Antiq. Lect. c. 5. et l. 17. c. 8. fuit locus, in quo rei vel gladiatores semivivi olim necabantur, iuxta illud Senecae in Epist. Numquid aliquem tam cupidum esse vitae putas, ut iugulari in Spoliario, quam in harena, malit. Lipsio, in quo Gladiatores sepeliebantur, ex Lampridio in Commodo, c. 18. Gladiatoris


page 242, image: s0368a

cadaver trahatur, Gladiatoris in Spoliario ponatur, Ioh. Laurentio ICto Notis ad Phaedr. fab. 2. l. 2. in quo ad mortem et bestias damnati spoliabantur, i. e. vestibus suis exuebantur. Vide supra in voce Spolia. Sed et sic dicta fuit tertia pars Gymnasii, quae alias *kwru/kion seu *kwrukei=on Graecis, item *)apoduth/rion appellata est, in qua homines, qui vel exerceri vel lavari, vel utrumque agere volebant, vestes exuebant: quam Perottus cum Conisterio, parte Gymnasiorum quinta, in qua, qui inuncti erant, pulvere conspergi solebant, sine ratione confundit. Et quidem Vitruvii Coryceum, contra Vossium, ibi folle lusorio [orig: lusori˘] seu pila [orig: pilÔ] lusitatum esse, aientem, hinc probat Mercurialis idem fuisse cum Apodyterio, quod alias sequeretur, Vitruvium l. 5. c. 11. ubi de Gymnasiorum partibus exacte agit, Apodyterium, omnium partium necessariam maxime, omisisse: quam non solum in publicis Gymnasiis, sed et imprivatis adfuisse credit, quod probat ex Plinio Iun. l. 2. Ep. 17. l. 5. Ep. 6. ubi is, in descriptione villarum suarum, Laurentinae ac Tuscorum, Apodycerium inter alia adnumerat. Vide Hier. Mercurialem de Arte Gymn. l. 1. c. 9. Interim, quia loturis, cum in Apodyterio vestimenta posuissent, per Ephebeum, reliquaque locq in balneum transire necesse erat, saepe autem homines in Ephebeo versarentur, a quibus haudquaquam nudos conspici honestum erat, ad hoc vitandum, in ipso Frigidario, parte Balnei secunda, videntur sese exuisse; eo magis, quod Varro de R. R. l. 2. in praem. atque Plin. Iun. l. 5. Ep. 6. testantur, tam in urbibus, quam ruri, Apodyterium quoque fuisse balnei partem, quemadmodum etiam Galenus atque Oribasius 10. Collect. c. 6. significare visi sunt: ubi, qua [orig: quÔ] hora [orig: horÔ] iuvenis temperati corpus halneo [orig: halne˘] uti debeat, exponentes, Gymnasterium (quod idem cum Apodyterio) temperandum esse mandarunt [orig: mandÔrunt], quod nullum aliud esse potest nisi Frigidarium ipsum. Facit quoque huc illud Ciceronis, l. 3. Ep. 1. ad Qu. Fratr. c. 2. *)apoduthri/w| nihil alsius. Fuit autem haec pars balneatum publicarum admodum vasta et pervia, ita ut vestimenta lavantium ibi reposita facile surripi possent: Ob quod lege cautum fuit, fures Balneorum gravius esse plectendos, qua de re fuse Aristoteles sect. 29 Probl. 14. Et fuit inter leges Solonis, *ei)/ tis2 e)n *lukei/ou h)\ e)c *)akadhmi/as2 h)\ e)n *kunosa/rgous2, i(ma/tion h)\ lhku/qion h)\ a)/llo ti faulo/taton, h)\ tou= skeuw=n ou) tou= ei)s2 tou= gumnasi/wn u)fei/leto, h)\ e)n tw=n balanei/wn h)\ e)n tou= lime/nwn, u(pe\r de/ka draxma\s2, kai\ tou/tois2 qa/naton ei)=nai zhmi/an. Si quis ex aliquo Gymnasio vestis aut lecythi, aut alicuius vel minimae rei, aut suppellectilis e Gymnasio, aut ex Balineo aut e portubus, quod excedat decem drachmarum aestimationem, furtum faxit, morte luito, apud Demosth. Timocratea: Vocatique sunt hi Balinearii fures lwpodu/tai, i. e. kle/ptai a)podu/ontas2 e)n lou/trois2 kle/ptontes2. At cum legum rigorem horum furacitas superaret, Capsarii in eum usum a balneatoribus aliisque conduci consueverunt, ut vestimenta lavandorum a furibus conservarent. Quod intellexit forte Iuvenalis Sat. 10. v. 117.

Quem sequitur custos angustae vernula capsae.

Et Ovidius potius de Arte l. 3. v. 639.

Cum, custode foris tunicam servante puellae
Celent furtivos balnea tuta iocos.

Vide iterum Mercurialem c. seq. Hand multum diversum Spoliatorium, in Glossa MS. ad Disticha Mag. Cornuti apud Carol. du Fresne, locus nempe, ubi se denudant religiosi ad disciplinam reciptendum etc.

SPONDA duplex in lecto, sic enim huius latera dicta, Graece enh/lata, interior videl. et exterior. Illa propius parietem erat, eminenti pluteo [orig: plute˘] munita, quamvis non tam alto [orig: alt˘], quam ille qui ad lecti caput: atque hinc illa plutei proprie, sicut exterior, quae pluteo [orig: plute˘] carebat, spondae simpliciter accepit nomen. Sic enim lectos in cubiculo collocabant Veteres, ut parieti propius admoverentur, nec in medio essent positi: et quidem ad pluteum mulieres in lectis cubicularibus cubabant, viri autem in priore sponda. Artemidorus, *tw=n de\ enhla/twn to\ me\n e)/sw i)di/ws2 th\n gunai=ka, to\ de\ e)/cw to\n a)/ndra. Similiter ad pluteum cubabant pueri cinaedi, unde Dolabella Caesarem, pellicem Reginae, spondam interiorem lecti vocabat. In lectis contra tricliniaribus sponda dicebatur pars interior, quae mensae admovebatur. exterior vero pluteus. Ideo puellae, et pueri, qui in delitiis, interiores accumbere dicebantur, cum in gremio amatorum suorum iacerent, nec pluteum tangerent. Scipio Africanus de Sulpicio Gallo, Qui in conviviis adolescentulus cum chiridota tunica interior accubuerit. Iuvenal. Sat. 2. v. 120.

--- -- iacuit gremio nova nupta mariti etc.

Vide Salmas. ad Spartian. in Ael. Vero c. 5. et supra in voce Anaclinterium, item Plutei. Idem Salmas. spondam interiorem, sinisteriorem expoint, ad Solin. p. 936.

SPONDAULES Graece spondau/lhs2, a)po\ tou= spondw=n, est tibicen qui inter libationes et sacrificia Deorum tibiis canebat, ne quid ominosi audiretur. Fiebat id autem in autem Sacerdotis, ne aliud quid audiret, constabantque huiusmodi carmina spondeo [orig: sponde˘] pede. Diomedes de eo, dictus para\ th\n spondh\n, quia in Templis hoc [orig: h˘c] pede quaedam carmina componebantur, scilicet ut libantes sonum vocis ominosae audire non possent. Carmina spondau/lia dicebantur. Cicer. de Oratore l. 2. Tamen in hoc genere saepe ipse vidi, cum ex persona mihi ardere oculi hominis histrionis viderentur, spondaulia illa dicentis. Erantque gravissima mele: unde tibiis dextris paribus seu Lydiis aut Tyrrhenis peragebantur; quae e buxo fiebant, aut ebore, et thurariae quoque Solino appellantur, quod iis, cum tus in aram libabant, caneretur. Diomedes; Cum aulis paribus ture incensis altaribus Musicus choros geminis gressibus explicaret, et aequipedi sono tibicen spondaulium canere iuberet, ut duabus longis melodiis quasi duplicibus et iugibus votis prospera Deorum voluntas firmaretur etc. Vie Salmas. ad Solin.


image: s0368b

p. 124. Eaedem spondiacae dictae et a supplicantibus quoque adhibitae sunt. Marius Victorinus de spondaeo, Dictus a tractu cantus eius, qui per longas tibias in templis a supplicantibus editur. Origo voci a verbo spe/ndein. Unde et spo/ndeion, quod aliter qhsauro\s2, vas aquae lustralis plenum, quod in ingressu templorum ponebatur. Cuiusmodi vasa rotulam, ex aere, a(gnisth/rion dictam, habebant versatilem, quam templum intrantes vertebant et aqua [orig: aquÔ] inde effluente sese circumspergebant, et purificabant. Et spondofo/roi, in Eleusiniis Sacris, de quibus vide eundem Salmas. ubi supra.

SPONDUS Henricus vide Henricus.

SPONDYLUS Graece spo/ndulos2, item sfo/ndulos2, pars purpurae summa, cervix videl. quae tra/xhlos2 alias, inter quam et mh/kwna papaverem, mediam partem, tinctorius fucus seu flos purpurae continetur; quod interpretatur Plinius, in mediis faucibus. Occurrit vox apud Martialem l. 7. Epigr. 19. v. 14.

Rosos tepenti spondylus sinu condit.

Edules enim erant, sicut et mecones. Unde cum per se coquerentur, inter ostrearum genera, veluti proprium genus, recensentur Posidippo apud Athenaeum. Sed et Metello apud Macrobium l. 2. Saturnal. c. 9. in Indice Pontificiae cenae sphondyli memorantur, velut speciale genus conchae: Columellae quoque l. 16. Imo et antiqui Graeci vocem posuisse videntur pro genere conchulae marinae. Cum enim calculorum loco [orig: loc˘] parvis conchis marinis uterentur ad ferendam sententiam, quae xoiri/nai dicebantur: postea ad eam formam calculi ex aere facti sunt, quos et spondu/lous2 dixerunt, antiquo [orig: antiqu˘] nomine retento [orig: retent˘]: quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] sfo/nduloi fuerint iidem cum xoiri/nais2, quae sunt conchae marinae, vide Pollucem, Scholiastem Aristophanis, et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 1127.

SPONGIA inter ea, quae rertiam naturam habent, pluribus describitur Plinio l. 9. c. 45. ubi tria illius genera recensens, Nascuntur omnes, inquit, in petris: aluntur conchis, pisce, limo [orig: lim˘]. Intellectum inesse his apparet, quia ubi avulsorem sensere [orig: sensŕre], contractae multo difficilius abstrahuntur. Salmasio in alto quoque spongiae, unde et po/ntia r(a/kh Graecis appellantur. Eas qui urinando expiscantur, spoggei=s2 iisdem, item spoggokolumbhtai\ vocati sunt. Usus ad abstergendas mensas, unde Theopompus lepide apud Athenaeum vetulam, linctu lances detergentem, leka/nhs2 spo/ggon vocat, uti Nonius Terginocalycem, qui calices tergebat. Etiam apud Plautum in Menaechmis Actu 1. sc. 1. v. 1. parasiti nomen, quod instar spongiae mensam tergeret, Peniculus est: ex tenui enim et denso spongiarum genere penicilli fiebant.

Iuventus nomen fecit Peniculo mihi,
Ideo quia mensam, quando edo, detergeo.

Pingentibus etiam et scribentibus, semper olim ad manum spongia deletilis. Unde Augustus, quaerentibus amicis, quidnam Aiax (quo [orig: qu˘] nomine is tragoediam orsus fuerat) ageret, in spongiam incubuisse, respondit apud Suet. in eo c. 85. ad quem loc. Casaubonum vide. Sed et gladiatoribus spongia in promptu erat, ad vulnera detergenda, uti alibi diximus: Eadem Tichobatis; quod qaumatopogw=n apud Veteres genus, in abruptis luperandis inserviebat, ut infra videbimus, lemmate Uncae manus. In bello porro illius usus, pectori tegendo, memoratur Livio l. 9. c. 49. Alios vide apud Festum in Penicillus, Aristonem Epigr. de culinae instrum. Senecam Ep. 70. Arrianum Dissert. l. 1. c. 11. etc. In Graeca Ecclesia parva spongiola [orig: spongiolÔ], quam intra corporale complicatum servant, ac Spongiam sacram vocant, pateram, quam in S. Communione mento supponunt, abstergere solent, uti docet Dominic. Macer in Hierolex. De spongia aceto [orig: acet˘] impleta atque hyssopo [orig: hyssop˘] circumposita [orig: circumpositÔ], sicque Servatoris crucifixi sanctissimo ori admota [orig: admotÔ], vide Historiam Euangelicam et Isaac. Casaubonum Exercitat. 16. num. 88. uti de Spongia inter tria petita Gilimeri Regis a Belisario obsessi, Procopium in Vandalicis: et de lapide in Spongiis nascente infra, voce Thecolithos.

SPONHEMIUS Comitatus Germaniae vulgo Sponheim, sub propriis olim Comitibus fuit, quibus exstinctis A. C. 1454. quintam eius partem Palatini, reliquas carolus Marchio Badensis sotitus est, nomine proaviae Mathildis, Ioannis Caeci Comitis filiae, quae Rudolfo Marchioni Badensi fuerat elocata. Palatinis vero partem illam cum Crucenaco contulit Elisabetha, Ioannis ultimi, Comitis filia, nupta Ruperto Iuniori quae marito superstes cum nullos ex eo liberos suscepisset, Palatinam Domum pro filiis amplexa, Ludovico Barbaro Electori eam obtulit; Unde huius, sicut et Veldentiae ratione, iis cum Bavaris nulla tituli communio est. Recensentur vero hi inter Comites Principum dignitate praeeminentes, Gefurstete Grafen. Vide Freherum Origin. Palatin. Part. 1. c. 14. Franc. Iren, Germ. Exeges. l. 3. c. 54. Munsterum Cosmogr. l. 3. c. 180. tob. Pfannerum de praecipuis Germ. principp. gentibus c. 3. et 9. etc.

SPONSA ut et SPONSUS inde dicti Verrio Flacco, apud Pomp. Festum, quod sponda\s2 interpositis rebus divinis facerent: Ulpiano vero ac Florentino, a sponsionibus vel spondendo, quod Veter. stipulari et spondere Uxores solerent; quam sententiam ipse Sonsaliorum ritus confitmat. Cum enim primis temporibus Sponsalia solis nudis verbis, citra sollennem stipulationem, coivissent, uti docet Casp. Barthius Animadversion. ad P. Stat. Theb. l. 2. v. 168. postmodum factum est, ut qui uxorem ducturus erat, a Patre aut fratre germano, aut Tutore, eam in matrimonium datum iri stipularetur; idque qui nuptum daturus erat, sponderet: ante quem ritum peractum, quae petebatur Virgo, dicebatur Sperata, Non. Marcellus c. 5. n. 69. Postquam autem responsum esset, illam, quae petebatur, dandam esse in uxorem, et testatio fuisset interposita, parum refert, scriptone [orig: script˘ne] au sine scripto, l. 7. ff. de Sponsal. transiit in Sponsam. Cuius moris vestigia apud Plautum exstant non pauca. Inter alia in Aulular. Actu 2. sc. 2. v. 77. Megadorus ab Euclione filiam sic stipulatur,



image: s0369a

M. Qui nunc etiam mihi despondes filiam? E. Illis legibus,
Cum illa dote, quam tibi dixi. M. Sponden' ergo? E. Spondeo etc.

Vide quoque in Trinmummo Lysitelem similiter filiam a Charmide stipulantem: et Arnobium advers. Gentes l. 4. Servium item ad Aen. l. 10. v. 79.

--- -- --- -- Gremiisque abducere pactas.

Ubi not. quod Arnobius monet, Pactam dictam esse virginem, cum conventa erat conditio; tum vero demum Sponsam, ubi interpositae stipulationes. Ita enim in loc. cit. Habent speratas, habent interpositis stipulationibus Sponsas. nec vero a virginis duntaxat Patre, nuptum datum iri; sed et a viri Patre, ductum iri sponsio interponebatur, si Donato credimus, qui huc refert Terentii Andr. Actu 1. Sc. 1. v. 72. haec verba,

--- - --- Hac [orig: HÔc] fama [orig: famÔ] impulsus Chremes
Ultro ad me venit, unicam gnatam suam,
Cum dote summa [orig: summÔ], filio uxorem ut daret
Placuit: Despondi, hic [orig: hţc] nuptiis dictus est dies.

Coeterum ad constituenda Sponsalia nudus consensus sufficiebat, neque quidquam intererat, utrum testatio interponeretur scripto [orig: script˘], ut dictum, an sine; denique et absenti absens per Epistolam vel Internuntium recte despondebatur, l. cit. ff. de Sponsal. In tabulas tamen ut plurimum Sponsalitiae conventiones referebantur. Unde Tertull. l. de Virginibus velandis, Haec sunt tabellae, inquit, priores natalium et Sponsaliorum et Nuptiarum. Iuvenalis item Sat. 16. v. 200.

Si tibi legitimis pactam, iunctamque tabellis
Non es amaturus.

De quo paulo post plura. In ista autem responsione, ille Caius, illa Caia vocabatur, secundum Dempsterum: sed nomina haec demum, cum nova nupta domum mariti ingrederetur, usurpata fuisse, docet Auctor Epitomes l. 10. quae Valerio Max. vulgo tribuitur, Coeterum Caia, usu super omnes celebrata est. Fertur enim Caiam Caeciliam, Tarquinii Prisci Regis uxorem, optimam lanificam fuisse: et ideo institutum est, ut novae nuptae ante ianuam mariti interrogatae, quaenam vocarentur, Caias se esse dicerent. Hinc Quintilianus l. 1. c. 7. Nam et Caius, inquit, C. litera [orig: literÔ] notatur, quae inversa mulierem declarat: quia tam Caias vocatas esse, quam Caios, ex nuptialibus sacris apparet, vide quoque Plin. Histor. Natur. l. 8. c. 48. Haec ergo ad novam Nuptam pertinent, de qua supra dictum. Redeo ad Sponsam. Postquam itaque sollemnis stipulatio fuit interposita, pactisque dotalibus scribendis dies dicta Auspices noctu et sub Auroram, auguriis dabant operam: signabantur dein tabulae, a testibus praesentibus, qui hinc Signatores dicti, apud Iuvenalem, Sat. 10. v. 336.

--- -- Veniet cum Signatoribus Auspex.

Acclambaturque Feliciter, idem Sat. 2. v. 119.

Signatae tabulae, dictum: Feliciter.

Et Sueton. Domitiano c. 13. Domino et dominae feliciter. In argumentum autem contractorum Sponsaliorum, arrhas Sponsae Sponsus dabat, uti ex Paulo l. 2. sent. et ex Gratiani ac Valentiniani, aliorumque Imperatorum constitutionibus intelligitur. Quin et annulus sponsae pignoris loco [orig: loc˘] mittebatur, quem pronubum Tertullian. vocat l. de cultu femin. Unde Isidorus Etymol. l. 20. Feminae, ait, mon usae sunt annulis, nisi quos Virginis Sponsus miserat. Inserebatur is digito quarto, teste eod [orig: e˘d]. de div. Offic. l. 2. c. 25. A. Gellio [orig: Gelli˘] l. 10. c. 10. et Macrobio [orig: Macrobi˘] l. 7. c. 13. Ferreum vero fuisse, eumque sine gemma, Plin. l. 33. c. 1. auctor est. Nec defuit Sponsalibus suum sacrum, quod, dum illa fierent, tabulaeque scriberentur, peragi solebat, cuiusmodi sacri sollemnis meminit Val. Flaccus rgonaut. l. 8. ubi de nuptiis Iasonis et Medeae, ac Seneca Octavia [orig: OctaviÔ] Actu 4. Sc. 1. Denique tota haec Sponsaliorum pompa epulo [orig: epul˘] egregie instructo [orig: instruct˘] finiebatur, de quibus omnibus vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 37. Tum Sponsae simulata [orig: simulatÔ] vi e gremio Matris abrepta in domum Mariti abducebatur, nuptiisque celebratis, Uxor fiebat, de qua suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Eo autem deducebatur tempore noturno [orig: noturn˘], flammeo [orig: flamme˘] velata, in carpento seu pilento, duobus comitantibus amicis etc. Hic Romanorum veter. ritus fuit, Graecos ac Hebraeos quod attinet, diximus de iis supra in voce Nuptiae; addam hoc unum de Graecis, Iunoni th=| telei/a| seu Pronubae, sacrificasse [orig: sacrificÔsse] Sponsum Sponsamque, sed felle dempto [orig: dempt˘], ac post altare abiecto [orig: abiect˘]; quo [orig: qu˘] significarent, a matrimonio bilem iracundiamque procul esse debere, Plut. in Connubial. praec. quod sacrum prote/leia dictum esse, monet Voss. de Idolo. l. 2. c. 26. Cumque arrharum munerumque Sponsalitiorum retro iniecta sit mentio, sufficiat paucis indigitasse [orig: indigitÔsse], Inaures ac Armillas, non minimum inter illa locum obtinuisse. Non enim novas solum Nuptas Inaurium magnifico [orig: magnific˘] apparatu exornatas fuisse, ex Homero haurimus Hymno [orig: Hymn˘] in Vener. v. 164. sed etiam fuisse Sponsalitias, discimus ex eod. Odyss. si. ubi certatim proci Penelopen donis affecturi, inter alia dona, Inaures etiam attulisse leguntur, v. 298.

*dw=ra d' a)r oi)se/menai pro/esan kh/ruka e(/kastos2,
Dona vero adportandum praemiserunt Praecomem unusquisque.

Et paulo post:

*(/ermata d' *eu)ruda/manti du/w qera/pontes2 enei/kan,
Inaures vero Eurydamanti duo servi attulerunt.



page 243, image: s0369b

Et elegans est huius rei testimonium, Gen. c. 24. v. 47. ubi servus Abrahami, Rebeccae Isaaci Sponsae, absentis Sponsi nomine, Inaures subiecit. Idem de Armillis dicendum: quibus caruere [orig: caruŕre] Virgines, quod illas manibus suspendisse infra decorum putabatur, ut colligere est ex Cypriano de habitu Virginum. Ratio pudoris manifesta, nam a Viris dabantur, ut virginitati suae irent exsequias, de qua, Armillis acceptis, transigebatur. Vide iterum Rebeccae Hittoriam loco cit. Et hinc ad Virgines sacras, quae Christo, tamquam Sponso, perpetua [orig: perpetuÔ] se devovebant castitate, ritus transit, teste Ambrosio in vita S. Agnetis. Neque profanis sponsalitiae hae Armillae ignoratae. Namque apud Plautum Menaechmis Actu 3. sc. 3. v. 13. se cum Spinthere etiam Armillas Erotio, amasiae suae, dedisse memorat: et apud Horatium l. 1. od. 9. v. 33. Pignus lacerti, Armilla est sponsalitia pignoris loco [orig: loc˘] a proco circumdata, quali Iuniam Fadillam sibi despondsaverat Maximinus iun. Pertinentque huc arrhae regiae, quae post Sponsi fatum Sponsae relinquebantur. Tales erant, apud Iul. Capitolin. in Maximino modo dicto, c. 1. monilium de albis novem, reticulum de prasinis undecim, dextrocherium, eo stula de byacinthis quatuor. Vide quoque historiam Clitophonis Rer. Gal. l. 1. Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 8. c. 13. memorati, quam hic ex Plutarchi Parallelis min. c. 15. hausit. Condebant autem uxores factae armillas has in armario, ut ex Plauto ubi supra decomus: imo in aeternam gratae copulae memoriam in sepulchrum sibi moriturae voluerunt inferri, ut auctor est Scaevola l. Medico 40. ff. de auro et argento leg. vel Testamento legarunt [orig: legÔrunt], Paulus in l. si tibi eiectio ff. de optione, vel electione leg. et Ulpianus, l. 25. ž. 10. ff. de auro et arg. leg. Prae coeteris enim Mater filiae legavit, ut ex Legibus Anglorum observarunt [orig: observÔrunt] Eruditi: sicque inter ornamenta muliebria, iure hereditario [orig: hereditari˘], illae transierunt Armillae, quae dono [orig: don˘] Maritorum non venerant, Tho. Bartholin. de Armillis Veter. ž. 6. Nec omittendum, osculo [orig: oscul˘] firmata olim quoque esse Sponsalia: Cuius cum Veteres admodum religiosi essent, non solum non licebat cuiquam osculum temere dare, sed ne Sponso quidem, nisi semel tantum, confirmandorum Sponsaliorum causa [orig: causÔ], sic enim Alexander Nov. de Spons. ait, confirmari Sponsalia data arrha [orig: arrhÔ] et osculo [orig: oscul˘]. Proin ius osculi, quod magnum erat Veterum pudicitiae argumentum, ius augebat Sponsaliorum; et quae praebuerat osculum, erat quasi uxor. Quo [orig: Qu˘] factum ut, licet regulariter nuptiis non secutis resolvebatur propter nuptias donatio l. 15. C. de nupt. tamen, si osculo [orig: oscul˘] interveniente, a Sponso Sponsae donatum esset, dimidiam rerum donatarum partem haec lucrabatur, etiamsi ante nuptias Sponsum mori contigisset, l. 16. C. de nupt. l. 25. Tauri, et ibi Gomez num. 3. Vide Ioh. Laurentium IC. Not. in Phoedrum l. 4. fab. 23. Non enim semper etiam inter vivos matrimonium consummabatur, sed aliquando dirimebantur Sponsalia, hac [orig: hÔc] verborum formula [orig: formulÔ]: Tua [orig: TuÔ] conditione non utor, simulque dissolvebantur tabulis fractis, Schol. Iuvenalis ad v. 75. Sat. 9. qua de re vide Rosin. l. cit. c. 38. cum Paralipom. Dempsteri. Et hoc proprie Repudium dixere [orig: dixŕre] Veteres, ut Divortium ab uxore fieri dixerunt etc. Plura hanc in rem vide supra passim, inprimis quoque ubi de Coniugio, Divortio, Dote etc. De Sponsalibus inprimis Hebraeorum, Ioh. Seldenum Uxor. Ebraic. passim, inprimis l. 2. c. 1. ubi de Sponsalium ac Nuptiarum nominibus et discrimiaibus: c. 2. ubi de Sponsalium sive pecunia, sive nummulo eiusve valore dato, sive libello, sive congressu initorum formulis; c. 3. ubi de minorum Sponsalibus, Imernuntiisque seu Proxenetis: c. 7. ubi de sollenni Sponsalium Benedictione: c. 8. ubi de praesituto puellis desponsatis, ante deductionem, morae tempore ac castitate interea observanda: c. 11. ubi de tempore Sponsalibus praefinito etc. 14. ubi de Annulo Sponsalitio. Quibus addit postmodum, et cum Ebraeorum ritibus contendit, Sponsalitios tum Paganorum, tum Christianorum, mores et sollennia c. 18. et 19. inter quae non minimum coronae habuere [orig: habuŕre] locum, quibus de vide quoque Car. Paschalium Coronar. l. 16. et 17. uti de ritu spsonsandi de solido et denario, aliquid supra voce Solidus.

SPONSALIA Maris dicitur Venetiis sollennis ceremonia, cum Dux die Ascensionis Dominicae, quo [orig: qu˘] nundinae clebrantur, thalamego inaurata [orig: inauratÔ] et sculpturis picturisque insignibus exornata, quam Bucentaurum vocant (in Synodo Florentina *poutzindo/ron dicitur) vectus cum magna pompa splendidoque Procerum comitatu, ex urbe ad Adriatici maris praecipuum portum (al Lio appellant) quotannis proficiscitur: ubi certis ritibus Theridi Adriaticae Sponsaliorum arrham annulo [orig: annul˘] aureo [orig: aure˘] mari iniecto [orig: iniect˘], (ad denotandum Maris illius dominium) solvit. Sollennitatis origo ab Alexandro III. Pontifice, quem cum Veneti profugum non suscepissent modo, sed et contra Fridericum I. Imperatorem fortiter defendissent, is Ziano Venetorum Duci e pugna navali reduci pirmo victoriam gratulatus, inde annulum porrigens aureum, Accipe, inquit, Ziane, et me auctore ipsum mare hoc [orig: h˘c] tibi pignore obnoxium reddito, quod tu tuique successores quotannis stato [orig: stat˘] die servabitis: ut omnis posteritas intelligat, maris possessionem iure belli veslram esse quandoque factam: atque uti uxorem viro, ita illud vestro subiacere imperio, uti habet Sabellicus Dec. 1. l. 7. Quam in rem vide plura apud Steph. Forcatulum de Gallorum Imperio et Philosoph. l. 3. Salmuthum in Guid. Pancirolli Res deperd. c. de Armamentariis, Contarenum de Rep. Venetorum l. 2. Io. Kirchmannum de Annulis c. 19. Alios, nec non supra in voce Bucentaurus.

SPONSALIS Allocutio vide supra.

SPONSALITIAE Arrhae vide supra in voce Arrae, item Sponsa et Sponsalia.

SPONSIONIS in Foro, faciendae olim ratio, apud Romanos, huiusmodi fuit: Petitor, ubi eum, unde petebatur, aut intentionem aut rationem intentionis suae inficiantem, audivit, eum Sponsione sacramenti provocavit, Ni ita esset; qua [orig: quÔ] facta [orig: factÔ] Reus petitorem vicissim provocavit: hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘], in intentione; Quando negas hunc servum meum esse, Sacramento [orig: Sacrament˘] te quinquagenario [orig: quinquagenari˘] provoco. Spondesne


page 244, image: s0370a

quingentes, si meus sit, i. e. si meum esse probavero. Cui Reus: Spondeo, si tuus sit; qui si Sponsionem recusasset [orig: recusÔsset], litem amisit. Inde restipulans rogabat, Et tu spondesne quingentos, ni tuus sit? i. e. si probavero, tuum non esse. Cui Petitor, Spondeo ni meus sit, atque hoc ni fecisset, litem amisisset. In ratione intentionis hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘]: Aio hunc servum meum esse, quia ex ancilla mea natus est. Cui Reus: Nego tuum esse, quia ex ancilla tua natus non est. Tum Petitor, Spondesne quingentos, si ex ancilla mea natus sit? Reus, Spondeo, si ex ancilla tua natus sit? etc. In quo genere pecunia, quae interponebatur, Sacramentum: Stipulatio et restipulatio, Sponsio dicebatur. Porro, ille qui petebat, dicebatur Sponsione et Sacramento [orig: Sacrament˘] provocare: item Sacramento [orig: Sacrament˘] rogare, quaerere, et stipulari. Ille vero, unde petebatur, dicebatur contendere ex provocatione, contendere Sacramento [orig: Sacrament˘] et restipulari. Exempla sunt, apud Valerium l. 2. Macrobium, Ciceronem et Livium. De quingentis autem spondendis perpetuum non fuisse, sed Sponsionem factam esse, pro modo litis et arbitrio provocantis, verisimile est. Siquidem Factam esse sponsionem sestertium quinque milibus, discimus ex Cicerone in 5. Verrin. Idemque pro Roscio, Pecunia, inquit, petita est certa, cum tertia parte Sponsio facta sit. Vide Io. Rosin. l. 9. c. 13. E Foro in Circum: namque in Circensibus inprimis Ludis Sponsiones fervebant, inter factiones, huic vel illi colori faventes. Usque enim ad repre hensionem non Principes solum horum studiosi fuere [orig: fuŕre], ut Caligula Prasini, Vitellius Veneti etc. sed et populus, unde favor, Sponsiones, contentio non raro ingens, et tandem tanta, ut Iustin. temporibus, inter Prasinam et Venetam factiones seditione exorta [orig: exortÔ], 40000. hominum fere truciata [orig: truciatÔ] hincque post tantam cladem, nomina factionum plane abolita sint. Pompa [orig: PompÔ] itaque procedente favor studia et Sponsiones unicuiusque expediebantur. Vetus Scholiastes iuvenalis Sat. 11. v. 199. Iuvenibus spectacula concedo, qui propter certamina Sponsiones ponunt, et delectat eos iuxta puellas spectare; quia antiquitus solebant mulieres cum viris omnibus interesse spectaculis indifferenter. Tertullian. de Spectacul. c. 16. Aspice populum ad id spectaculum iam cum furore venientem iam tumultuosum, iam caecum, iam Sponsionibus concitatum. Sponsiones autem istae deposita [orig: depositÔ] pecunia [orig: pecuniÔ] de victoria huius vel illius Aurigae fiebant, Hadr. Turnebus Advers. l. 8. c. 4. et l. 18. c. 33. Hinc Ovid. de Arte l. 1. v. 167.

--- -- --- -- Tangitque manu, poscitque libellum
Et quaerit, posito pignore vincat uter.

Martialis l. 11. Epigr. 1. v. ult.

Sed cum Sponsio, Sabulaeque lasse
De Scorpo fuerint, et Incitato, etc.

Etiam annulis depositis certabant. Ulpianus l. 17. ff. de praescript. verb. Si inhonesta Sponsionis causa erit, annuli duntaxat repetitio erit. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosin. l. 5. c. 5. et supra Combinae. Qui mos ad alios quoque Ludos translatus. De istiusmodi autem Sponsionibus ludi causa [orig: causÔ] factis quid sentiendum, exponit Berneggerus in Taciti Germ. quaest. 133. ubi, ut pauca inde adiciam, distinguit inter Sponsiones, quae virtutis ergo non fiunt, adeo que honestas probatasque causas non habent; quas merito reicit ex dicta lege, et Saxonum moribus, apud quos receptum olim ut nullus Iudicum de Sponsionibus talibus ac concertationibus iudicium interponeret, Weichbild. Art. 101. ž. 2. et Sponsiones, quae licitam causam obligandique effectum habent, puta, quae ineuntur, ut sponsorum virtus et fortitudo magis inde conspicua reddatur, ut si quis certare velit hasta [orig: hastÔ], pila [orig: pilÔ] iaciendo [orig: iaciend˘], cursu, lucta [orig: luctÔ], pugna [orig: pugnÔ], l. 3. ff. de Aleat. Quemadmodum et in pecuniam ludere non prohibent Iura, modo summa pecuniae non nimis grandis in aleae dubium exponatur: Cum ne divitibus quidem ultra solidum singulis vicibus ludere liceat, coeteris longe minori pecunia [orig: pecuniÔ], l. 1. l. ult. C. de Aleae lusu et Aleat. Unde Germanorum Veterum morem merito perstringit Tacitus loco cit. c. 24. his verbis: Aleam, quod mirere [orig: mirŕre], sobrii inter seria exercent, tanta [orig: tantÔ] lucrandi perdendive temeritate, ut cum omnia defecerint, extremo [orig: extrem˘] ac novissimo [orig: novissim˘] iactu de lbertate et de corpore contendant. Victus voluntariam servitutem adit: quamvis iunior quamvis robustior, alligari se ac venire patitur. Ea est in re prava pervicacia, illi fidem vocant. Quam insaniam insaniisse quoque Hunnos, ex Ambrosii Tobia c. 11. ad hunc locum annotavit Lipsius.

SPONSOR cognomen Iovis, qui a Tarquinio Superbo consecratus, cuique templum conditum est, quod postea Sp. Posthumius Consul anno Urb. Cond. 288. dedicavit. Sic enim Dionys. l. 9. In urbe aedem Iovis Fidei Sponsoris Sp. Psthumius Consul alter Nonis Iuniis dedicavit, in luco Bellonae, locatam ab ultimo Regum Tarquinio, non tamen ab illo consecratam, sed tum demum ex S. C. id fecit Posthumius, ut testatur eius aedis inscriptio. Eundem hunc esse cum Deo Fidio, de quo alibi actum, contendit Lil. Giraldus. Collocatur autem aedes memorata a P. Victore, in septima Urbis regione. Vide Ioh. Rosin. Antiquit. Rom. l. 2. c. 5. infra quoque voce Vas. In Ecclesia Christiana, Sponsor, Graece *)ana/doxos2, testis est in S. Baptismo. Et quidem alii olim infantium, alii adultorum Sponsores: quorum illi paidagwgoi\, quoque et kaqhgemo/nes2, isti h(gemo/nes2 et xeiragwgoi\ appellabantur; de utrorumque officiis vide Dionys. Areopag. Eccl. Hierarch. c. 2. et 7. aliosque Auctores laudatos Cl. Suicero Thes. Eccl. voce *)ana/doxos2, nec non hic [orig: hţc] passim, inprimis vocibus, Compatres, Patrimus.

SPORADES insulae quaedam sic dictae, quia in mari dispersae sunt, nec sicut Cyclades in orbem iacent. Mela l. 2. c. 7. Hae quia dispersae sunt Sporades. Pleraeque earum a Cycladibus (quae sunt in mari Aegaeo) ad meridiem vergunt, situ Cretae viciniore, aliae ad occasum, in Cretico mari, ut Thera, Anaphe, therasia, Ios, Sicynus, Lagusa, Pholegandrus, Cimolus, Siphnus, Melus. Aliae ad Ortum in Carpathio mari, ut Astypalaea, Telus, Chalcia, Carpathus, Casus, Leros, etc. (ut a Strabone enumerantur.) His Plin. l. 4. c. 12. Gyaron, Patmon, et ignobiles plurimas; Mela Icaron, seu Icariam addit. Dionys. v. 530.



image: s0370b

*nh=soi d' e(cei/hs2 *spora/des2 peripamfano/wsin,
*oion o(/t' a)nnefe/loio di' h)e/ros2 ei)/detai a)/stra
*u(gra\ ne/fh kraipnoi=o biasame/nou bore/ao.

Ab Homero Calydnas appellari putant, inquit Strabo. Nic. Lloyd.

SPORGILUS [1] Tonsor Atheniensis, quem Aristophan. Avibus, ob vilitatem traducit.

SPORGILUS [2] vicus Atticae, Stephan.

SPORTA an ex accusativo spora/da, an quia ex sparto? indeque Sportula, proprie ciborum vel pecuniarum olim fuit receptaculum. Unde Turnebus l. 6. Adversar. c. 1. Sportellas, vitiles ait esse, quibus bellaria ferebantur. Et notum, pecuniam Veteres in fiscum, i. e. corbem sporteum vel viminem condidisse; praesertim, quae maioris esset summae, quam ut in bulgam, zonamve recte et commode condi posset. Cicer. Verrin. 5. Ex fisco, in cistam pecuniam transferre. Ad quae Asconius Paedian. sic annotat: Sportae, sportulae, sportellae, nummum sunt receptacula, et sacci, sacculi, sacelli, et crumenae et vellereae et scorteae, et manticae et marsupia. Atque huiusmodi sportarum, inter veterum Monachorum opificia, frequens mentio, quibus conficiendis illi operam dabant, ut victum et alia necessaria hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘] sibi compararent, uti docet Sozom. l. 6. c. 29. Hieronym. Ep. 4. Cassianus de Institut. Coenob. l. 4. c. 29. Alii. Metonymice dein pro ipsa pecunia et cibo vox adhiberi coepit: inprimis pro munere, quod Romani clentibus suis dabant, velut obsonium. Accipiebant autem Sportulam ab avaris tantum Patronis; liberaliores vero divites salutatoribus suis rectam exhibebant cenam de qua vide supra. Quod cum Nero prohibuisset, rectaeque loco [orig: loc˘] Sportulam dari, quae cum calathus primum esset, quo [orig: qu˘] obsonia dabantur, postea centum quadrantes, seu 25. asses, iussisset, Domitianus antiquato [orig: antiquat˘] illo [orig: ill˘] Neronis edicto [orig: edict˘], revocavit cenas; Sueton. Domitiano, c. 7. Hinc Martial. l. 3. Epigr. 7.

Centum miselli iam valete quadrantes,
Anteambulonis congiarium lassi;
quos dividebat balneator elixus.
quid cogitatis, o [orig: ˘] fames amicorum?
Regis superbi Sportulae recesserunt.
Nihil Stropharum est, iam salarium dandum est.

Ubi notat divitum smikrologi/an et avaram ambitionem, qui levicula [orig: leviculÔ] pecunia [orig: pecuniÔ] miserorum clientulorum atque anteambulonum officia bene munerari existimabant: atque mutatum esse rerum statum ait; ac iam non Sportulam tenuem, sed salarium dandum esse, de quo vide supra. Ex issdem versibus colligas, clientibus singulis qui una lavabant, datos esse hos quadrantes, quos forte dividebat balneator, ut colligere est, ex Eiusd. l. 1. Epigr. 60 quo [orig: qu˘] Poeta, qui Flaccum erat comitatus Baias, spe non parvae alicuius et quottidianae Sportulae, cum peracta [orig: peractÔ] ibi lotione sportellam minutam accepisset, frustrationem illam ulcisci voluit. Interim cum miseri hi Sportualrum captatores, ex 100. istis quadrantibus, genium fraudantes, cellae pensionem et vestes aliaque detraherent, Domitiani edicto [orig: edict˘] in deteriorem sibi conditionem visi sunt incidisse: quia redintegrato [orig: redintegrat˘] rectae cenae usu lautius quidem cenarent, sed nullam inde pecuniam acciperent. Quare idem Poeta, post edictum hoc promulgatum, ex Gargiliano quaerit, l. 3. Epigr. 30. v. 3.

Unde tibi togula est, et fuscae pensio cellae?
unde datur quadrans? --- --- -

Et haec quidem de Sportula quottidiana, quae pro salutationis officio dari solebat. sed et Saturnalibus mittebantur Sportulae loco [orig: loc˘] vestes, ut videre est apud Octav. Ferrarium de Re Vestiar. Etiam postridie nuptiarum, cum honestioribus daretur cena, vilioribus Sportula conferebatur. Meminit Appuleius Apolog. l. 2. ad nuptiales Sportulas convolarent: Item Symmachus l. 9. Ep. 96. Non eadem [orig: eÔdem] tamen facilitate purgabis, quod filii nostri Minervii nuptias aliorum potius relatu quam literis tuis comperi? an veritus es, ne a te numisma cusum desiderarem? potui iacturam Sportulae facere. Ita hactenus tenuioribus solum Sportulae datae sunt, Iuvenalis vero queritur, a potentioribus eandem suo [orig: su˘] tempore coepisse exigi. Imo Paulum, Consulatum gerentem, iisdem avide inhiasse [orig: inhiÔsse], docet iterum Martial. l. 10. Epigr. 10. e quo cum pateat, quanti Sportulae istae captatoribus illis constiterint, integrum illud adiungere hic visum est.

Cum tu laurigeris annum qui fascibus intras,
Mane Salutator limina mille teras:
Hic [orig: Hţc] ego quid faciam? quid nobis, Paulle, relinquis?
Qui de plebe Numae, densaque turba sumus?
Qui me respiciet, dominum, Regemque vocabe?
Hoc tu, sed quanto blandius! ipse facis.
Lecticam, sellamve sequar? nec ferre recusas:
Per medium pugnas et prior ire lutum.
Saepius assurgam recitanti carmina? tu stas,
Et pariter geminas tendis in ora manus,
Quid faciet pauper, cui non licet esse clienti?
Divisit nostras purpura vetra togas.

Similem Sportulae Romanorum, loco rectae, (quam Augustus assidue dabat, Suetonius c. 74.) a Nerone introductae, Meursius vult esse cenam, quam Graeci e)/ranon, aliter a)po\spuri/dos2 dei=pnon, item katabo/lion, appellitarunt [orig: appellitÔrunt], Commentar. in Lycophronem; sed e)/ranos2 convivium erat, ad quod quisque convivarum symbolam suam adferebat, ut patet in Ioh. Tzetze ad Hesiodum l. 2. *kalou=men katabo/lia, o)/tan koinw=n endo/ntes2 dapa/nhn sumposia/zwsin: quod de Sportula dici nequit. Vide Corn. Screvelium Notis in Martialem loco [orig: loc˘] supra citato [orig: citat˘]. Memoria Sportularum hodieque exstat in vet. Inscr.


image: s0371a

Florentiae, ex Africa illuc allata, cuius prima verba cum desint reliqua sic habent:

.... PECUNIA PERFECIT ET
DEDICAVIT ET OB DEDICATIONEM
PUGILUM CERTAMINA EDIDIT ET DECURIONIBUS
SPORTULAS ET POPULO
GYMNASIUM EPULUM DEDIT
ET HOC AMPLIUS PRO SUA
LIBERALITATE CAMERAM SU
PERPOSUIT, etc.

reliqua vide apud Iac. Sponium Itinerar. Graec. Part. 3. p. 52. Hinc itaque etiam apud inferioris aevi Scriptores, mansit nomen munusculis, donis, salariis et honoratits, uti docent, Iuretur ad Symmachum l. 9. Ep. 124. Sirmondus ad Sidonium l. 8. Ep. 5. et Alex. Wilthemius ad Diptychon Leod. ubi observat, Sportulas a sportis seu canistellis appellari, quod in iis honoraria vel munera olim offerrentur; quod praeterea ex Corippo colligitur. Item iis rebus, quae propter investituram a Vassallis offerebantur suis Dominis; Horum enim alios lanceam, alios calcaria aurea, alios chirothecas, alios certam pecuniae summam, Sportae (Gall. Esporle ) loco [orig: loc˘], illis exhibere consuevisse, docet ex variis Scriptoribus Car. Du Fresne Glossar.

SPORTULANTES Fratres apud Cyprianum Ep. 28. 34. 66. dicti sunt, quibus sportulae pro stipendiis praebebantur: quas praebendas postmodum dictas esse, vult. Car. du Fresne Glossar. Vide etiam Dominic. Macrum Hierolex. ut et supra ubi de Canonicorum Collegtis.

SPORUS iuvenis quidam, quem exsectis testibus etiam in muliebrem naturam Nero Imperator transfigurare conatus est, uti loquitur Sueton. in Neron. c. 28. 46. 48. 49. Hunc mutato [orig: mutat˘] nomine Sabinam dixit, ob similitudinem formae, Dio, Zonaras, Suidas; Vel Poppaeam, altero [orig: alter˘] Sabinae uxoris defunctae nomine. Ita Plutarch. in Galba. Apud quem male scriptum *popai=on proshgo/reuse, nam *poppai/an debuit scripsisse. Praeter Historicos, multa de hoc inaudito monstri illius conamine, Dio Chrysostomus in oratione de pulchritudine. Nic. Lloydius.

SPREHA fluvius German. Oritur in limite Bohemiae; dein per Lusatiam, ibi Budissinam, Cotbusium et Lubenum rigat. Hinc per mediam Marchiam Brandeburgicam labens, 16. mill. pass. infra Berlinum, in Havelam fluvium se exonerat, ad Spandaviam oppidum.

SPRENGERUS Iacobus, vide Iacobus.

SPROTTAVIA Urbs Ducatus Glogaviensis, in Silesia, ad Sprottam fluv. ubi cadit in Boberam, vix 2. leuc. supra Saganum in Ortum, 4. a Glogavia in Occasum, solum sub proprio quoque Duce: E quibus Primislaus fil. Conradi Glogoviensis, mortui A. C. 1289. Dux Sprottae et Sagani, bello [orig: bell˘] Polonico [orig: Polonic˘], A. C. 1290. ad Cracoviam caesus est: frater Conradi et Henrici Fidelis. Quorum ille Dux Steinaviae et Iaverae, cum Archiepiscopatui Salisburgio destinatus, patriam cerevisiam Salisburgi non reperiret, eum recusavit: Iste praeter patriam successionem, A. C. 1306. a Posnaniensibus adversus Vladislaum Locticum vocatus, Poloniae principatum asseruit; quo [orig: qu˘] tamen paulo post a Vladislao exutus, maerore obiit A. C. 1309. Pater Henrici, qui lineam Sagano-Glogoviam, et Conradi, qui Steinavia Olsnensem orsus est. E quibus Henricus filium inter alios Henricum Passerem genuit Sprottae et Freistadii initio Ducem, dein fratrum heredem, cuius mortui A. C. 1395. posteritas exstincta est in Iohanne, sub initium praecedentis saeculi. Vide Phil. Iac. Spenerum Sylloge Geneal. Hist. et supra in voce Saganum.

SPUERE prohibitum Romae, ubi sacra Romana defossa fuere [orig: fuŕre], excidio [orig: excidi˘] urbis Gallicano [orig: Gallican˘], Liv. l. 5. c. 48. Alias efficaces sputi usus in vita, uti Veterum superstitio credidit. Hinc Plinius Despuimus comitiales morbos, h. e. contagia regerimus. Simili modo et defascinationes repercutimus, dextraque clauditatis occursum. Veniam quoque a Diis spei alicuius audacioris petimus, in sinum spuendo. Eadem [orig: EÔdem] ratione terra [orig: terrÔ] despuere deprecatione in omni medicina mos est atque effectus adiuvare etc. l. 28. c. 4. Vide et supra Excreare, it. infra Sputum.

SPUMA a Protogene, quo [orig: qu˘] casu ad vivum expressa, in cane, refert Plin. l. 35. c. 10. Est in ea (tabula) canis mire factus, ut quem pariter casus et ars pinxerit. Non iudicabat se exprimere in eo spumam anhelantis posse, cum in reliqua omni parte --- sibi ipse satisfecisset. Displicebat autem ars ipsa --- et videbatur nimia, ac longius a veritate discedere, spumaque illa pingi, non ex ore nasci, anxio [orig: anxi˘] animi cruciatu, cum in pictura verum esse, non verisimile vellet: absterserat saepius mutaveratque penicillum, nullo [orig: null˘] modo [orig: mod˘] sibi approbans. Postremo iratus arti, quod intelligeretur, spongiam eam impegit inviso loco tabulae, et illa reposuit ablatos colores, qualiter cura optabat: fecitque in pictura fortuna naturam. Quem postea Nealces, in spuma equi, cum pingeret poppyzonta eum retinentem, non sine successu, imitatus est, Ibid. In metallis Spuma dicitur vitrum iam purgatae materiae, quod in summo innatat; alias Scotia, item Flos, vide Spuma argenti, ferri etc. Salmas. ad Solin. p. 1069. et seqq.

SPURINA Graece *spouri/nas2, Dux Parthorum insigni corporis forma [orig: formÔ], qui Crassum interemit. Item Mathematicus ille, qui Caesari praedixerat, ut Idus Martias caveret. Sueton. in Caes. c. 81. Introiit curiam spreta [orig: spretÔ] religione; Spurinamque irridens, et ut falsum arguens, quod sine ulla noxa Idus Martiae adessent; quamquam is venisse quidem eas diceret, sed non praeteriisse. Alius inter Othonianos duces fuit, de quo Tacit. Hist. l. 2. c. 11. Eius iam senis ac traducti in otium vitam et mores Plinius explicat, l. 3. ep. 1. Alius denique adolescens egregia [orig: egregiÔ] forma [orig: formÔ], qui cum feminas virosque ad libidinem aspectu decoro [orig: decor˘] invitaret, oris pulchritudinem vulneribus sponae dehonestavit.