December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 228, image: s0354a

SOSTRATUS [2] Grammaticus, sub Augusto; fil. Aristodemi, qui Strabonis praeceptor. Vide Strab. l. 14. Scripsit quaedam.

SOSTRATUS [3] Cnidius Architectus, qui tutrim excitavit in insula Pharo, iussu Ptolemaei Philadelphi, ad ostendendos nocturnos ignes nautarum cursibus, eique nomen suum inscripsit. Fuit autem inscriptio huiusmodi, teste Strabone l. 17. *s*w*s*t*r*a*t*o*s *k*n*i*d*i*o*s *d*e*s*i*f*a*n*o*g*s, *q*e*o*i*s *s*w*t*h*r*s*i*n *g*p*e*r *t*w*n *p*l*w*i*z*o*m*e*n*w*n. Plin l. 36. c. 12. Magnificatur et alia turris a rege facta in insula Pharo, portum obtinente Alexandriae, quam constetisse DCCC. talentis tradunt: magno animo ne quid omittamus Ptolemaet regis, quod in ea [orig: ] permiserit Sostrati Cnidii architecti structurae ipsius nomen inscribi. Lucianus autem in libello de recte conscribenda historia [orig: historiÔ], non permissu regis, ut ait Plinius, sed eleganti Sostrati fraude, factum tradit, ut ipsius nomen fuerit insculptum: eum vide. Item Sostratus sculptor, qui ex aere signa faciebat, Plin. l. 36. c. 51. Item Cereris sacerdos apud Tacitum. l. 2. Hist. c. 4. Alius vates, qui per furorem multa Graecis praedixit, inter alia vero Atheniensibus Xerxis adventum, ut auctor est Herodot. Sostratus quoque Sicyonius fuit, cognomento [orig: cognoment˘] Acrochersites, teste Suida [orig: SuidÔ]. Nic. Lloydius.

SOSTRATUS [4] Paphiae Veneris sacerdos, qui Tito Vespasiano de se per ambages interroganti; ubi laeta et congruentia exta magnisque consultis annuere Deam videt, pauca in praesens et solita respondens, perito secreto futura aperit. Tacit. Hist. l. 2. c. 4.

SOSTRATUS [5] vir Aegineta, Laodamantis filius.

SOSXETRA Gedrosiae urbs, Ptolem.

SOTACES vide Otaces.

SOTACUS Graece *sw/takos2, Graecus auctor ex antiquissimis, qui deLapidibus scripsere [orig: scripsŕre], citatur Apollonio in Admir andis c. 35. et Solino c. 30.

SOTADES Maronites, poeta turpissimus, scripsit Iamborum libros, quos appellavit Cinaedos, lingua lonica [orig: lonicÔ], ubi libidinum lasciva species et descriptio inerat. Fuere [orig: Fuŕre] et alii duo Athenienses, alter Comicus mediae Comoediae, alter philosophus, qui scripsit de mysteriis librum unum. Suidas.

SOTAI nomen viri, Esdr. c. 2. v. 55.

SOTEALDUS Iohannes, vide Iohannes.

SOTER [1] Graece *swthr, ita magnum, teste Cicerone Orat. 7. seu Act. 4. Verr. ut Latino [orig: Latin˘] verbo exprimi non possu; Is est nimirum Soter, qui salutem dedit. Nempe ut censet Becmannus de Origin. L. L. in voce Iuppiter: servivit causae suae (Tullius,) Nam cum vellet Verrem premere criminis magnitudine, exclusit eam vocem a Latina potestate. Verum Orat. in Pisonem se ipsum, qui Patriae salutem dedisset, Conservatorem appellavit. (qua [orig: quÔ] voce Arnobius quoque ubi de Aesculapio, Graecum *swth\r, expressit, adv. Gentes l. 3. Anguis ille perlatus famam Conservatoris assumpsit. ) In l. 3. de Finib. Salutarem, cuius in tuteia sit Salus. Servatoris quoque Iovis templum memorat Plin. l. 34: Nec tamen haec omnia vim vocis exhauserint, ut non immerito verecundantem admirari subeat Oratorem, qui, quod res erat, digne se exprimere posse negavit. Nempe quod Hebraeis Iesus, id Graecis *swth\r, Latinis mutuatitium Soter, quod Tertulliano Salutificator, l. de carn. Chr. Apuleio Sospitator, aliis Servator, sed medium potius: Sospito enim est proprie sospitem facio. Lucillius, Sospitat, impertit salutem plenissunam: Unde Sospitator, *swth\r. Appuleius Apolog. 1. de Deo, Aeternus animantium Sospitator. Solius igitur IESU nostri, qui slus, quantam salutem nobis impertiverit, perfecte novit, solusque proin vim vocis huius intelligit, dignum est cognomen. Quod tamen quomodo et aliis ob beneficia in mortale genus utcumque collata, fuerit tributum, paucis videbimus. Iuppiter *swth=ros2 appellationem apud Graecos nactus est, ex eo, quod primus, meri diluendi modo [orig: mod˘] hominibus monstrato [orig: monstrat˘], a furore, in quem prius inciderant, quoties a)/kraton vinum bibissent, liberavit: unde crater ei post cenam primum sacer erat. Eustathius Od. r. *tw=| de\ kata dei=pnon prw/tw| kra/mati *swth\r zeu\s2 e)pile/getai, dia\ to\n o)/mbrion *di/a. Apud Romanos, Iuppiter Conservator, a Domitiano consecratus est, quod ipsum in seditione Vitelliana conservasset [orig: conservÔsset], Tacit. Hist. l. 3. c. 3. qui proin modicum ei sacellum aramque posuit, ac casus suos in marmore expressit. Et exstant nummi veter. Iovis Conservatoris simulacrum ac nomen referentes, qualis est ille Maximiani, quem Rosinus exhibet Antiqq. l. 2. c. 5. De Iunone Sotira vel Sospita, dictum supra. Castor et Pollux *eu)erge/tai a)nqrw/pwn kai\ *swth=res2 appellati, apud Plut. Theseo. Idem cognomen ambitiose sibi arrogavit Antiochus I. Asiae Syriaeque Rex, de quo vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Sed et ante ipsum, si Iosepho fides Antiqq. l. 11. c. 6. Mardochaeum ob detectam Iudaeorum in se conspirationem *eu)erge/thn kai\ *swth=ra suum publico [orig: public˘] edicto [orig: edict˘] vocavit Artaxerxes. Etiam Philippum Macedonem a Graecis talem creditum, Demosthenes auctor est de Coron. uti de Demetrio Poliorcete, ad liberandas Athenas se missum dictitante, apud Plut. in eo; ut et de Antiocho Epiphane, a Samaritanis eodem [orig: e˘dem] titulo [orig: titul˘] honorato, apud Iosephum iterum Antiqq. l. 12. c. 7. nil addam. Postmodum Graeci, cum orbis Imperio [orig: Imperi˘] Caesares potiti essent, ad istos hunc adulandi morem a Regibus suis transtulerunt. Et Philo quidem Iudaeus Augustum *swth=ra kai\ *eu)erge/thn, ut et Caium, compellat, in Flaccum et in leg. ad Caium Hadrianus Aug. meruit dici Soter, *swth\r kai\ a)gaqo\s2 parasta/ths2, postquam is sestertium novies millies (sunt nummi nostri, ducenties et vicies quinquies centena milia coronatorum, viginti duo et dimidiatus milliones) debitum fisco remisit, syngraphis in Foro Traiani, quo magis securitas omnibus roboraretur, incensis, ut attestatur Spartian. c. 7. Quem praeiverat primus Augusti nominis, de quo Sueton. c. 32. Tabulas veterum Aerarii debitorum vel praecipuam calumniandi materiam, exussit. Secutus est Marcus, qui toi=s2 o)fei/lousi/ titw=| basilikw=| kai\ tw=n dhmosi/w| pa=si pa/nta ta\ o)feilo/mena a)nh=ken, a)po\ e)tw=n e(\c kai\ tessara/konta, xwri\s2 tou= e)kkai/deka tou= *)adrianou=. kai\ pa/nta ta\ peri\ au)tw=n gra/mmata e)n th=| a)gora=| kauqh=nai ene/leuse. Hodieque exstat eximiae raritatis nummus, in quo eundem Hadrianum Athenienses *o*l*g*m*p*i*o*n *s*w*t*h*r*a *k*a*i *e*g*e*r*g*e*t*h*n nuncuparunt [orig: nuncupÔrunt]. Meruit eundem titulum Aurelianus,


image: s0354b

qui apud Vopiscum c. 39. Quadruplatores ac delatores ingenti severitate persequutus: tabulas publicas ad privatorum securitatem exuri in Foro Traiani semel iussit. Meruit Constantinus, ad quem Eumenius Rhetor, Flaviensium nomine: Septem milia, inquit, capitum remisisti, quartam amplius partem nostrorum censuum; et tamen, utrum sufficeret hoc nobis saepius requisivisti. Remissione ista septem millium capitum viginti quinque milibus dedisti vires, dedisti opem. Meruit et Iulianus, cuius est l. 3. Cod. Thedos. de Indulgentiis debitorum: Nec Gratianus huius laudis immunis, de quo vide Ausonium; nec tandem Maiorianus, extremum lumen occidentis Imperii, cuius superest Novella de Indulgentiis reliquorum, et in ea: Sancimus universorum fiscalium titulornm, vel ad arcam magnificentiae tuae vel ad utrumque Aerariorum pertinentium, reliqua usque ad praesentis undecimae Indictionis initium a possessoribus non petenda, quae sub generalis indulgentiae beneficio relaxamus obnoxiis. Cui animi magnitudini qui nostra aut Avorum memoria, non summa [orig: summÔ], sed titulo tantum muneris, habet comparandum? Ioh. Frid. Gronovius de Pecun. Vet. l. 4. c. 3. At quid haec ad munificentiam Caelestis nostris Soteris, qui unico servo decies mille talenta, i. e. sexagies centena milia coronatorum largiter remisit, Matth. c. 18. v. 24. quantum ergo, quod nobis omnibus? Vide quoque in voce Iesus, et plura hanc in rem, apud Cl. Suicerum voce *swthr, quam per Servatorem non satis, aequius per Sospitatorem (ut cum hominibus illustribus, Camillo aliisque praefatis, vel Diis, ut, praeter Iovem, Dionysio, item Nilo, vide supra, tribuitur) optime per Salvatorem, vocem Porphyrio (Panegyr. Constantini et Lactantio iam usitatam) exprimi, pluribus docet.

SOTER [2] decimus quintus Romanae Ecclesiae Pontifex, A. C. 173. post Anicetum. Fundis Campanus; constituit, ne legitima haberetur uxor, nisi cui Sacerdos benedixisset, et quam parentes marito tradidissent. Obiit, martyrio [orig: martyri˘] coronatus, A. C. 177. sub M. Antonino Philosopho. Anastas. in vit. Pontif. etc. Successit Eleutherus.

SOTERA cognomen Minervae, vide ubi de ea supra, ac infra Sotira.

SOTERIA Graece ta\ *swth/ria sacrificabantur olim recepro [orig: recepr˘] Duce atque exercitu incolumi: sicut et amico aut patri aut filio aut marito sanitate restituta [orig: restitutÔ]. Hinc carmina, eadem [orig: eÔdem] fini concepta: cuiusmodi cecinit Papinius Statius l. 1. Sylv. 4. cui titulus Soteria pro Rutilio Gall. Ab Orpheo autem id primum factum, memoriae prodidit I. C. Scaliger Poet. l. 3. c. 103. Vide et Gevartium Comm. ad Stat. d. l. At Soteriae, Graece *swthri/ai, Suidae e(drai kai\ ai( se/llai, sellae familiaricae; respicienti ad *swth/ria, locum olim Smyrnae publicum, ubi assellare, i. e. onus ventris deponere incolae solebant, de quo vide Agathiae Epigramma triplex, ei)s2 *swth/ria e)n *smu/rnh| in Anthologia Graec. l. 4. tit. 28. et quartum a)de/spotin ibid. nec non Cl. Suicerum, Thes. Eccles. voce *swthri/a, et supra ubi de Cloacis, Latinorum Antistite, voce Necessitas.

SOTERICHUS faber, eius opera priscam et rudem simplicitatem prae se ferebant. Unde proverbium, Soterichi lecti. Item Oasites, poeta sub Diocletiano, cuius encomium scripsit, item Dionysiaca, vitam Apollonii Tyanei, et alia, Suidas. Vide Voss. de Hist. Graec. l. 2. c. 16. Lil. Girald. de Histor. Poet. dial. 4. Item Musicus Alexandrinus, Plut. de Musica. Voss. de Hist. Graec. loc. cit. et Poet. Graec. c. 9.

SOTERICI Nummi *swthri/kioi, apud Anonymum in Antiqq. Constantinopoleos p. 99. Edit. Combef. dicti huic sunt, quos Constantinus M. imagine Christi et Crucis in caelo visae figura [orig: figurÔ] insigniverit, uti quidem Ioanni Damasceno traditum. Sed cum Christi imaginem in nummis suis primus descripserit Iustinianus Rhinotmetus; vel appellatio illa a Crucis signo impresso, quod swth/rion stanro\n idem Damascenus vocat, arcessenda est, vel nummi Ioannis Zimiscae, in quibus ille solum Christum primus expressit, cum Inscr. IESUS CHRISTUS BASILEUS BASILEON, Constantino M. ex imperitia adscripti sunt. Qua de re vide Car. du Fresne, Dislert. de inferioris aevi Numism. num. 26. et 27. nec non supra, ubi de Christi in nummis imagine: uti de voce Basileus, itidem supra.

SOTERIDAS [1] Medicus, cuius mentio in Epistola Faustinae ad Marcum apud Vulcatium Gallic. in Avidio Cassio. c. 10.

SOTERIDAS [2] Epidaurius, scripsit Musicae l. 3. ut ait Dionysius.

OSTEROPOLIS urbs quae et Pythia vocatur, auctore Porphyrogenneta [orig: PorphyrogennetÔ], ubi aquae calidae, teste Zonara [orig: ZonarÔ], qui hic [orig: hţc] exstinctum toxico [orig: toxic˘] Constantinum M. Imperatorem tradit.

SOTEROPOLIS [1] urbs praecipua Brasiliae, in ora Orientali et Praefecturae sinus omnium Sanctorum caput; S. Salvador. Cum portu amplissimo. Episcopalis sub Archiepiscopo Olisipponensi. Sub Portugallis. In colle, ampla et probe munita, cum tribus castris. A. C. 1624. a Batavis capta, sed recepta anno [orig: ann˘] sequenti.

SOTEROPOLIS [2] caput regni Congi, et regia sedes, in colle, prope Lelundam fluv. Vix 140. mill. pass. ab ora Oceani in Ortum, 60. a fluv. Zaire in Meridiem.

SOTEROPOLIS [3] urbs Guatimalae, in nova Hispan. Cuzcatlan incolis, 6. leuc. ab Axacutla, et a littore maris Pacifici in Caeciam, 40. leuc. Hispanic. ab Urbe S. Iacobi de Guatimala in Eurum prope lacum parv.

SOTERUS portus sinus Arabici a latere Africano, Diodor. Sic.

SOTHIS Aegyptiis olim dictus est, Canis caelestis, qui Sirius alias: inter Stellas fixas, primus divinis cultus honoribus, quemadmodum ad idem decus inter erraticas, prima evecta est Veneris stella, quam Phosphorum et Hesperum vocamus. Imo [orig: Im˘] ab Aegyptiis quoque hespero Canis praelatus dignatusque nomine lsidis, quae cum Osiride supremum iis Numen erat. Qua de re sic Plut. l. de Isid. et Osir. *le/gousin oi( i(erei=s2, kalei=sqai ku/na me\n th\n *)/isidos2 u(f' *(ellh/nwn, u(p' *ai)gupti/wn de\ *sw=qin, sive ut alibi apud eum legitur, *sw/qhn, i. e. Aiunt Sacerdotes Canem quidem Isidis a Graecis, ab Aegyptiis autem Sothen vocari. Meminit eiusdem Horapollo sive interpres eius Philippus Hieroglyph. c. 3. *)=isis2 de\ par' au)toi=s2 e)stin a)sth\r, *ai)guptisti\ kalou/menos2 *sw=qis2 *(ellhnisti\ de\ *)astroku/wn, o(\s2 kai\ dokei= basileu/ein tou=


image: s0355a

loipw=n a)ste/rwn, Est autem Isis astrum, Aegyptiace dictum Sothis, Graece vero Astrocyon, qui et inter Sidera reliqua principatum videtur obtinere. Subiungit dein, cur principatus illi videatur deberi, atque ut ex sideris eius ortu observent Aegyptii, quae anno [orig: ann˘] sint integro [orig: integr˘] agenda, unde non Sirium modo, sed annum etiam Isidem appellent. Gerh. Io. Voss. de Idolol. l. 2. c. 36. Plura apud Ioh. Marshamum Canone Chron. in prokataskeuh=|, it. Sec. X. ubi de anno Aegyptiorum duplici, Civili, et Sacro seu Sothiaco vel Caniculari, quod ad Caniculae cursum constitutus esset.

SOTION Philosophus, sub Tiberio, Senecae praeceptor, vide hunc Ep. 49. et 58. Item, auctor successionum Philosophorum, sub Ptolemaeis. Diog. Laert. l. 1. c. 1. Voss. de Hist. Graec. l. 2. c. 7. Item alius, qui de fluminibus, fontibus et lacubus scripsit. Photius Cod. 189.

SOTIRA Iuno sic dicta ab antiquis, quasi Salutaris, et Sospitatrix. Item urbs Arienorum, ab Antiocho Seleuci filio condita. Gentile Sotirenus, Stephan. Apud Graecos recentiores idem nomen B. Virgini fuit; unde Aedis Sacrae, cui nomen *sw/teira *lukodh/mou, inter urbem Athenas et montem Anchesmum, circa locum, qui Lyceum olim dictus est, meminit Iac. Sponius Itiner. Graeciae Part. 2. p. 166.

SOTOMAYOR nomen celebris in Gallaecia Familiae, cui grande decus intulit Gutierius Magister Ordinis Alcantarae 1456. mortuns, pater plurium liberorum, in quibus primogenitus Alfonsus Comes de Bclalcazar creatus est ab Henrico IV. Rege, ac reliquos Comites, quibus dein a Teresia de Zuniga Ducatus de Beiar et Marchionatus de Gibraleon obtigit, propagavit. Secundus Dn. de Alconchel fuit, sed successionem, per filiam Mariam, ad zunigas transmisit, unde Marchiones de Mirabel orti. Tertius Ferdinandus itidem filios et nepotes habuit. Eorum soror Maria, uxor Ludovici de Chaves, prolixam quoque posteritatem ex se dedit, nomine de Sotomaior, ad illos transmisso [orig: transmiss˘]. Praeter quos alii sunt, cognominis Mendez Sotomayor Dnn. del Carpio; qui ad manueles maternum genus referunt, eorum hereditate demum ad Domum de Haro delata [orig: delatÔ]. De quibus omnibus vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobil. Eur. Part. 2. p. 69. 96. et 99. nec non Arte Herald. Tom. 2.

SOTTIATES seu SOTIATES corrupte SONTIATES populi Aquitaniae, inter Elusates et Ossidates Campestres, a Plinio, l. 4. c. 19. collocati. Hos equitatu plurimum valvisse, et superioribus victoriis fretos, in sua virtute totius Aquitaniae salutem positam putavisse, a P. Crasso vero acie victos esse: et oppidum eorum cum Adiatomo rege, post oppugnationem sibi se dedidisse, tradit Caesar Comment. l. 3. c. 20. 21. Oppidum hoc Sotium olim, hodieque non ignobile, in Novempopulis et in Auscorum dioecesi, vulgo Sos, aut Soz dictum, eidem cui Elusia fluvio Gelisae adiacet, sed parvum est. Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide et in voce Sontiates.

SOTTUS apud Theodulfum Aurelian. Episc. l. 3. carm. 1.

Utque sit hic aliud, nil nisi Scottus erit.
Cui si litterulam, quae est ordine tertia, tollas,
Inque secunda suo nomine forte sedet.

Hinc enim Sottus exit, h. e. stolidus, bardus, Gall. Sot. Cavilli genus est, quo Ioannem Scotum seu Erigenum notari credunt nonnulli; qui, cum Caroli Calvi mensae assideret interrogatus a Rege, Quid distat inter Sottum et Scottum, respondisse legitur, Mensa tantum, apud Simeonem Dunelmensem A. C. 844. A Syriaco Sote, i. e. stultus, vocis originem arcessit Dan. Heinsius in Marcum c. 2. Car. du Fresne Glossar.

SOUBIZIA Familia inter Galliae illustres, de qua vide supra ubi de Familia Rohanca.

SOVENOCHALEI Sarmatiae Asiaticae gens, Ptolem.

SOUGERIUS viculus hodie exiguus, in agro Raurico, vulgo Sougeres, Telamontio urbi propinquus, ubi vallis arctissime coit; castrum fuit olim munitissimum, ubi iusto exercitui iter facile porerat praecludi. Hic prisci Comites eiusdem nominis habitarunt [orig: habitÔrunt], e quibus Udalricus, coenobium S. Albani Basiliense, A. C. 1102. insigniter locupletavit, Udelardus coenobium Lucelense instituit, A. C. 1139. etc. Horum progenies quando defecerit incertum, Tiersteni tamen, ut illorum vicini, sic heredes fuisse videntur. Nunc omnis is tractus Episcopo paret Basiliensi. Vide Christ. Urstisium Epit. Histor. Basil.

SOULDANI Africae gensextremae, atheismi accusata, ab Herberto Anglo, vindicatur a Tob. Pfannero System. Theologiae Gentel. purior. c. 2. ž. 2.

SOURDIS Franciscus vide Franciscus.

SOUS [1] 2. Regum c. 17. v. 4. ubi Hosea, ultimus X. Tribuum Rex, dicitur misisse legatos ad Soum Regem Aegypti, Hebraeis Sua sive So, Iosepho, Soan, LXX. *shgw\r; nonnullis est Sevechus, qui Sabaconi Aethiopi Aegypti Regi successerit, ex Africano: Marshamo est ipse Sabacon, ut qui ultra Hoseae exilium in Aegypto est commoratus. Sulpicius Seu. non quidem nominat, illum tamen satis explicate describit, aiens, Regem Aethiopum, qui tum Aegyptum obtinebat, in auxilium accersit, Histor. Sacr. l. 1. Legatio vero ista irrita fuit, interim magna inde Assyrios Aegyptiosque incessit aemulatio, ut ex seqq. apparet. Vide praefatum Marshamum Canone Chron. Sec. XVI. ut et infra ubi de Sabaccho vel Sabacone.

SOUS [2] fil. Proclis, Nepos Aristodemi, Pater Euryphontis, Rex Spartanorum, cum Agide I. Eurysthenida. Illi successit praefatus Euryphon fil. Pausan. Laconicis.

SOXATAE Carmaniae gens in Asia, Ptol.

SOZA urbs, Tacit. l. 12. Annal. c. 16.

SOZOA Mediae urbs, Ptol.

SOZOMENUS [1] Historicus, Presbyter Pistoriensis, qui historiae universalis amplissimum volumen scripsit; Florentinus fuit,


page 229, image: s0355b

floruitque saecul. 14. Orditur autem opus suum a ereatione Mundi, et post Ecclesiam constitutam, in vitas Paparum late digteditut, ex Damaso, Anastasio Bibl. Paulo Diacono, aliis, diligenter excerptas. Divisit illud in partes 3. quarum non nisi una manuscripta superest Patavii. Raph. Volaterr. Comment. Urb. l. 20. et 22. Plura apud Vossium de Hist. Lat. l. 2. c. 64. etc. et qui eum nuper edidit Valesium.

SOZOMENUS [2] Hermias dictus Scholasticus, Salaminius. Scripsit historiam Ecclesiast. libris 9. a rertio Consulatu Crispi et Constantini Iunioris seu A. C. 324. usque ad 17. Consulatum Theodosii Iunioris, i. e. usque ad A. C. 439. Inscripsit illam Imperatori, sed partem eius, continentem res gestas An. 20. ab ann. nempe 400. amisimus. Nimium Theodoro Mopsvesteno tribuere videtur Gregor. M. nisi hic se fefellit, Socratem intelligens forte. Paenitentiae publicae gradus exacte describit, Novatianis quibusdam paulo aequior fuisse dicitur. Obiit A. C. 450. Cassiodor. de divin. Lect. c. 17. Phot. Cod. 30. Niceph. Callixtus, in Prooem. Hist. Eccles. Trithem. Baronius, Vossius, Possevinus, etc.

SOZOPETRA Syriae urbs, Cedrenus. Capta a Theophilo Imperatore Graeco A. C. 834.

SOZOPOLIS circa Constantinopolim urbecula videtur apud Gregoram. Erepta Turcis a Calo Iohanne Imperatore Constantinopol. A. C. 1118. Est quoque Pisidiae urbs Euagrio. Pamphyliae urbem vocant Cedrenus et Nicetas in Alexio Comneno.

SOZUSAE tres urbes, una Phoenices, altera Pisidiae, tertia Aethiopiae, Stephan.

SPACO nutrix Cyri regis: quae dictio, quoniam Medorum lingua [orig: linguÔ] canem significat, factum est, ut Cyrus creditus sit nutritus a cane. Horodot. l. 1.

SPACORUM vicus Hispaniae; inter Bracaram et Asturicam urbes. Antonin.

SPADA vicus Persicus, in quo primum eunuchi facti sunt, qui inde spadi, vel spadones nominantur. Steph.

SPADIX inter equorum colores, Virgilio Georgic. l. 3. v. 82.

--- -- --- -- --- -- honesti
Spadices glaucique --- --

Ad quem locum Servius, Spadices, inquit, phoeniciatos vocant, id est, professos myrteos, ipsi sunt badii. Nempe spa/dic, ut habet Pollux, est r)a/bdos2 foi/nikos2, et Gellius, avulsus a palma termes cum fructu: inde spadix et phoeniciatus et phoeniceus color in equo. Idem Gellius l. 2. c. 26. Rutilus et spadix phoenicei sunw/numa, exuberantiam splendoremque significant ruboris, quales sunt fructus palmae arboris nondum Sole incocti, unde spadicis et phoenicei nomen est. Ita in curuli [orig: curulţ] certamine Il. y. insignis equus describitur v. 454.

*(/ws2 to\ me\n a)/llo to/son foi=nic h)=n e)n de\ metw/pw|
*leuko\n shm' e)te/tukto, peri/troxon h)u/+te mk/nh.
Qui quoad coetera phoentceus erat, sed in fronte
Candida nota erat orbicularis instar lunae.

Ubi vetus Scholiastes, foi/nika exponit pur)r(o\n, i. e. rufum. Sed et in Eliacis Pausaniae, Cleosthenis equorum unus Phoenix a colore dictus est. Et de Seiani equo, colore phoeniceo [orig: phoenice˘], eoque [orig: e˘que] exsuper antissimo [orig: antissim˘] fuisse, Gellius ait l. 3. c. 9. Et fortasse indidem badius, pro baidius; namque Bai hodieque est palmae ramus Aegyptiis, unde bai\+s2 et bai/+on Graece. Vide supra in voce Badius, item Phoeniceus, et plura hanc in rem, apud Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 7. ubi ei in quarta Zachariae quadriga, c. 6. v. 7. equi [gap: Hebrew] non quidem purpurei, quales nulli dantur, sed spadices sunt, quorum rubor est o)cu/teros2, excitatior, et plus habet vigoris atque luminis. Adde Salmas. ad Solin. p. 409. et 1329.

SPADO Graecis *spa/dwn, a)po\ tou= spa=|n, i. e. ab avellendo, sicut et spadix, de qua voce modo dictum, idem cum Eunucho est, quam vocem vide. A castrato in eo differt, quod huic colis et testes, illi testes solum, aut nervi, e quibus hi pendent, essent evulsi. Atque his Spadonibus nobiliores olim apud Romanos mulieres, quod parere nollent, nubere solebant, uti Iuvenalis notat carpitque Sat. 1. v. 22. Cum tener uxorem ducat spado -- et prolixius, Sat. 6. v. 366. et seqq. sed Et Eunomiani Spadones dicti, Constitut. 7. Cod. Theodos. de Haer. de quorum tamen spadonatu cum nihil apud Veteres legatur, Histapodes reponit Gothofredus, Histopodes Suicerus, quod ad suam sectam se applicantes rebaptizarent, capite demerso [orig: demers˘] pedibus sursum versis, ita appellatos. Vide hunc Thes. Eccl. ubi de Eunomianis, illum Dissert. ad Philostorgium l. 9. c. 3.

SPAHLINGIUS Radolphus vide Radolphus.

SPAHI robur sunt totius Equitatus Turcici, sicut Ianizari peditatus. Velut Nobilium in Imperio ordinem implent, et certa quisque praedia, veluti feuda militaria, possident, Timar dicta, cum onere sequendi Magnum Vezirium, quoties in exercitu versatur. Illorum circiter quindecim milia sunt, nec aliorum in toto eo Imperio sors felicior. Parum ab illis diversi sunt Zaimi, qui iisdem privilegiis gaudentes maximo [orig: maxim˘] numero [orig: numer˘] sunt, et velut Proceres Barones, inter reliquos eminent: in equitatu Turcico itidem militaturi, quamprimum necessitas postulaverit. Utrique ex Ichoglanorum classe desumuntur, de quibus supra, plura vero hanc in rem, vide apud Io. Baptist. Tavernier Relat. du Serrail. et infra Timariotae.

SPALAEI populi circa Maeotim. Plin. l. 6. c. 7.

SPALAI Sarmatiae Asiaticae populi. Plin. l. 4. c. 12.

SPALATUM urbs Dalmatiae Archiepiscopalis munita, Salonis proxima, apud oram litoream inter Traguriam ad Occidentem et Peguntium, sive Almissam ad Ortum inde 15. hinc 20. mill. pass. Split Slavis. Olim Diocletiani Imperat. palatium: cum portu capaci et tuto. Sub Venetis. Tantum Baudrando 8. mill. pass. a


page 230, image: s0356a

Tragurio in Ottum 4. a Salonae ruderibus, 30. a Sebenico in Eurum. Pluties a Turcis frustra tentata. Vide Epetium.

SPALETHRA Thessaliae urbs, Steph. Spalathra Magnesiae. Plin. l. 4. c. 9.

SPAMMOS Rex Aegypti, reguavit Ann. 10. Euseb. Vide Psammus.

SPANDAVIA urbs munita, mediae Marchiae Brandeburgensis ad Havelam fluvium, ubi recipit Spreham, vix duo milliar. German. infra Berlinum in Occasum Brandeburgum versus 6. circiter.

SPANGENBERGIUS Iohannes, vide Iohannes.

SPANHEMIUS [1] Comitat vide supra Ortenburgum.

SPANHEMIUS [2] Fridericus Archipalatinus, fil. Wigandi Consiliarii Archi Palatini Ambergensis, Theologus hoc [orig: h˘c] saeculo [orig: saecul˘] celeberrimus, Genevae primo dein Lugduni Batavorum Professor: Edidit varia, inter quae eminent Dubia Euangelica, Exercitationes de gratia Univers. Miles Suecicus, etc. Obiit A. C. 1649. aetat. 49. pater inter alios Ezechielis, rei nummariae peritia [orig: peritiÔ] incliti, et Friderici, Theologiae in Heidelbergensi haud pridem, nunc Lugduno- Batava Academia Professoris oPrimarii; scriptis variis in lucem editis clarissimi. Vide Dan. Tossanum in Panegyrico Spanhemiano, etc.

SPANIA [1] apud Iul. Capitolin. in Marco, c. 1. ex Succubitano municipio ex Spania factus Senator, uti in cod. Palatino se legisse, ait Salmas. Hispania est. Sic enim Hispaniam Veteribus dictam esse, Graecis pariter et Latinis, uti et Spanum, pro Hispano, notum. *spa/non e)/laion Galeno non uno in loco: Spanus color Nonio, pro Hispano etc. Est autem spa/nos2, unde spa/nios2, Aeol. pa/nos2, a quo parum Latini fecerunt, Salmas. ad Solin. p. 820. At quod apud Livium l. 21. c. 44. pro, etiam Hispanias? optimus liber habet, etiam Spanias? indicium est, non quomodo Livius eam vocem ediderit, sed quomodo istoc [orig: ist˘c] aevo [orig: aev˘], quo [orig: qu˘] scriptus ille liber, pronuntiarent, inquit Gronov. Observation. l. 4. c. 20. Neme citerioris antiquitatis illa vox est, de qua vide eundem Salmas. Ad Spartian. in Hadriano. c. 1. Inde Spaniscus, pro panno Hispanico, apud Anastasium in Leone IV. alibique.

SPANIA [2] civitas Aegypti. Palladius in vir aAphthonii. Graeci quoque sic Hispaniam vocant.

SPANIUS inferioris Aegypti Rex IV. post Aristarchum, praefuit ann. 36. dum Athotes II. imperaret in Thebaide, circa tempora Phalegi. Eum exepit a)nw/numos2 per annos 32. et alter itidem sine nomine per annos 40. post quem regnare coepit Serapis. Ioh. Marshamus Canone Chron. ex Syncello.

SPANOCLISTA seu PANOCLISTA apud Anastas. in Leone III. Fecit autem ibi super crucem maiorem ex auro fulvo nimis panoclystam, ornatam gemmis pretiosis. Eadem cum Regno spanoclysto, ibid. corona est desuper clausa, ex Graeco e)panw/kleistos2, de qua retro dictum.

SPANYDRION locus Phoeniciae, ubi S. Epiphan. latitabat.

SPARETUS 17. Assyriorum rex, regnavit ann. 40. Phoenices et Syros subegit, A.M: 2496. Obiit 2535. Ei Ascades successit, sicut ipse Manilae. Euseb. in Chron. Torniel. in Annal. U.T.

SPARGAPISES fil. Tomyridis Massagetarum reginae, qui captus Cyro se ipsum interfecit. Herodot. l. 1. Vide Tomyris.

SPARNACUM villa olim Galliae ad Matronam, Espernay: Hanc Eulogius Gallus, vir potentissimus clarissimusque Remigio Episcopo ac Ecclesiae Remensi 5000. Argenti libris vendidit. Castrum Sparnaci vocatur, in Chron. A. C. 922. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

SPARNO et currupte Esparno, castrum Galliae cum titulo Ducatus, in dioecesi Carnutina, S. Thomae cella [orig: cellÔ] seu Prioratu clarum, vulgo Espernon. Ducis Espernonii, Henrico III. Galliae Regi inprimis cari historiam, vide apud Thuanum.

SPARSIO apud Papin. Statium l. 1. Sylv. 6. v. 66.

Iam noctis propioribus sub umbris
Dives sparsio quot agit tumultus?
Huc intrant faciles emi pucllae,
Hic [orig: Hţc] agnoscitur omne, quod theatris
Auf forma [orig: formÔ] placet --------

dicebatur, cum in Theatris spectaculisque muneta spargebantur in populum: quae cuiusmodi fuerint, exponit Martial. l. 8. Epigr. 78. ubi de Ludis Stellae. E quo colligitur, aliquando Missilia, aliquando Tesseras, spargi consuevisse. Et quidem tesserae seu sphaerulae, inscripta habebant munera populo cessura, vel visarum et praesentium, vel absentium rerum: Missilia vero rem ipsam spargebant mittebantque: Qua de re vide Sueton. Xiphilinum, Alis, ex Veterib. ex recentioribus Hadr. Turnebum Adversar. l. 29. c. 9 Ios. Scaligerum ad Propertium initio [orig: initi˘] l. 4. L. Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 26. c. 6. Iust Lipsium de Amphitheatro, Phil. Beroaldum ad suetonii Caligulam c. 18. etc. Spargebant autem missilia Imperatores, ex ea parte Theatri, quam superiores aedes Seuton. in Claudio c. 21. vocat; uti e Basilica, foro imminente: sic e uperiore loco utrobique in capita inferiorum ea iacientes, quod kata korufh\n r)i/ptein est Dioni l. 49. Idque sub finem Ludorum, quibus totum diem usque ad horam decimam fuisse ocupatum, docet ad Caium Suetonit c. 26. Casaubon. A Theatro transiit in Forum mos, in quo aureorum argenteorumque nummorum Sparsiones ab his, qui Consulatum inituri erant, olim fieri solitas, notum: unde *(upatei/a recentioribus Graecis quaevis sparsio. Sic Gallienum ad Consulatum suum etiam matronas invitasse [orig: invitÔsse], et, ne expertes illae suae munificentiae essent, singulis manum suam osculantibus, th=s2 *(upatei/as2 nomine, quaternos aureos Gallienos dedisse, refert in eo Treb. Pollio, c. 16. Vide Codinum de Off. Aulale Constantinopolit. ubi e)piko/mbia vocat istiusmodi nummorum involucra, e Fori Constantinopolitani seu Augusteonis gradibus, in populum proici solita,


image: s0356b

et supra passim, inprimis ubi de phrasi Consulatum edere. Speciatim vero dicebatur Sparsio, de undae croco dilutae sparsione, per latentes fistulas in Theatrum, quae Graece *kroko/ransis2, quamque nimbum vocat Martial. l. Spectacul. Epigr. 3. v. 8.

Et Cilices nimbis hic [orig: hţc] maduere [orig: maduŕre] suis.

Vide supra ubi de Croco: item voce epicomiba, Missilia, Oenanthinum, ac verbo Iacere. Ut et alia quaedam addam, Sparsio exigui pulveris, urgente necessitate, sepulturae loco [orig: loc˘] erat. Horat, de Archyta Carm. l. 1. Ode 28. v. ult.

--- -- non est mora longa, licebit
Iniecto [orig: Iniect˘] ter pulvere curras.

Id wuod ex Lege Attica ductum videtur, cuius meminit aelian. Var. l. 5. c. 14. *(\os2 a)\n a)ta/fw| peritu/xh| sw/mati a)nqrw/pou, pa/ntws2 e)piba/llein au)tw=| th\n gh=n. Vide supra ubi de Cadaverum cura. In Sacris, floribus sparsa simulacra, discimus ex Papinio Statio Achilleid. l. 1. v. 289. ubi de sacris Palladis littoreae in Scyro celebratis,

Exierant, dare veris opes divaeque severas
Fronde ligare comas, et spargere floribus hastam.

Quo de ritu vide Lipsium ad Annal. 1. Taciti, de Milit. Romana l. 4. c. 5. Casp. Barthium ad Claudian. Alios, et hic [orig: hţc] supra, ubi de Coniectu florum etc.

SPARSUM auro pallium apud Ael. Lamprid. in Alexandro, c. 41. dicens --- matornas regias contentas esse debere --- unico [orig: unic˘] pallio [orig: palli˘] auro [orig: aur˘] sparso [orig: spars˘] et cyclade, quae sex unciis auri plus non haberet: Graece est xruso/shmon, xruso/paston, xrusw=| xata/paston kai\ kata/stikton: quod acu fiebat. Homer. Il. g. v. 126.

--- -- *po/leas2 d' e)ne/passen a)e/qlous2.

Sic xitw=na o(lopo/rfuron, xrusw=| kata/paston, tunicam purpuream, auro sparsam, i. e. aureis clavis intextam et acupictilem, habet Dio. Cui dia/xrusos2 oponebatur, ex sericeo stamine et filis aureis in tela contexta, quam eleganter expressit Virg. l. 3. Aen. v. 483.

Et picturatas auri subtemine vestes.

Seneca ad eundem modum auro sparsa lacunaria, pro auratis vel auro pictis, dicit de Benefic. l. 4. c. 6. Albo sparsas pelles, Virg. Ecl. 2. v. 41. alas coloribus sparsas, Ovid. de ipico ave: et asper sum genus piscis, varii stellatique et r(anto\n Graecis, pro vario etc. Salmas. ad Lamprid. d. l. Quo facit, quod idem habet ad Solin. p. 763. Sparsum, to\ poiki/lon, quod granis vel punctis discretim notatur, ut lentiginosi ore sparso [orig: spars˘] dicuntur. Inde grani, ta\ spe/rmata, de capillis sparsis ac discriminatis. Quales videre est in antiquis nummis Gotthorum etc. Vide supra ubi de gentis huius Granis.

SPARSUS vir quidam, quem Seneca scribit inter Scholasticos insanum, inter insanos fuisse Scholasticum. Vide Cael. Rhodig. l. 17. c. 2.

SPARTA Peloponnesi civitas nobilissima, Laconiae aput, ad Eurotam fluv. Lycurgi legibus optime olim instituta. Moenibus diu caruit, sed muri loco [orig: loc˘] civium virtus fuit, quem admodum ex Agesilai responsione ad quendam, causam quaerentem, quamobrem tanta civitas non esst moenibus cincta, liquet. Eustath. in Odyss. a. sic dictam scribit, a)po\ tou= muqeuome/nwn kata tou= *ka/dmou spartw=n a)ndrw=n, oi( kata th\n palaia\n i(stori/an enei= enpeso/ntes2 *spa/rthn a)f' e)autou= th\n po/lin w)no/masan. Historiam hanc ex tImagora citat Stephanus Byzantinus, in *spa/rth. Hinc Epaminondae sepulchro clypeus impositus est cum dracone insculpto, quo [orig: qu˘] significabatur eum esse tou= gen/ous2 tou= *spartiatw=n. Ita Suidas habet in *)epaminw/ndas2. Sed ipsi Ethnici agnoscunt, quicquid narratur peri\ tou= kata *ka/dmou spartw=n, commentum esse putidissimum. Multo verius igitur, quod alii volunt, Spartan vel Sparta dictam Euortae filia, et uxore Lacedaemonis, vel a Sparto Phoronei filio, vel dia\ to\ to\s2 prw/tous2 th=s2 sunoiki/santas2 po/lin *le/legas2 diesparme/nous2 ei)s2 tauto\n sunelqei=n, kai\ mi/an oi)/khsin poih/sasqai. Spartani autem generosissimi fuere [orig: fuŕre], servitutis impatientes, ut potius ad imprandum, quam ad serviendum nati viderentur; unde Proverb. Generosior Sparta [orig: SpartÔ]; de generosis, ac minime timidis: Spartani enim numquam tyrannidem admiserunt in urbe. Apud hos summus honor senibus habebatur, teste Plut. in Laconicis: Unde proverb. In sola Sparta expedit senescere. Quod de iis etiam dici potest, apud quos virtus in pretio sit, ut fuit apud Spartanos. *spa/rthn e)/laxes2, tau/thn ko/smei; signifiat, Sorte tua [orig: tuÔ] contntus esto, et officium tuum strenue facito. Cicer. l. 1. ad Attic. Ep. 20. Eam quam mihi dicis obtigisse *spa/rtan, non modo numquam deseram, sed etiam si ego ab illa deserar. tamen in mea pristina sententia permanebo. Statius l. 5. Sylv. *spa/rtan. v. 108.

Doctaque Cyrene, Sparteve animosa creavit.

Idem l. 1. Achilleid. v. 402.

Progeniem caeli, Spartaeve potentis alumnam.

Sparta Iunonem maxime coluit; Ovid. l. 3. Fastor. Hic [orig: Hţc] violae et myrti plurimae. Nic. Lloyd. Hodie Musithra, in Tzaconia provinc. sub Turcis, nullius pene nominis, 6. mill. pass. a Nauplia in Meridiem, versus Taenarium promontor. 50. et 60. a Malea promontor. in Occasum 1140. stad ab Athenis., quae Philippides biduo [orig: bidu˘] confecit, Plin. l. 7. c. 20. Vide Lacedaemon.

SPARTACUS [1] Leuconis filius, Satyri nepos, Spartaci pronepos, suscepit oregnum Ponti, A. M. 3614. post patris mortem; Olympiadis centesimae sextae anno [orig: ann˘] tertio [orig: terti˘], tenuitque annos 5.


image: s0357a

Diodor. Sic. l. 16. Obiit Olymp. 107. ann. 4. succedente fratre Parysade, Ibid. Item Rex Bospori, A. M. 3609.

SPARTACUS [2] gladiator Thracius, qui una cum Chryse et Oenomao, effracto [orig: effract˘] Ann. 681. Urb. Cond. Lentuli ludo [orig: lud˘] gladiatorio [orig: gladiatori˘] cum 70 gladiatoribus erupit Capua [orig: CapuÔ], manuque servorum, quasi iusto [orig: iust˘] exercitu comparato [orig: comparat˘], Cervesium montem Campaniae occupavit: ubi, cum a Clodio Glabro obsideretur, ei castra diripuit, et Campaniam populatus, raptis praetorum fascibus appellatus est Imperator. Inde Lentuli exercitum in Apennino dissipavit; apud Mutinam Cassii castra delevit. Tandem vero cum de urbe invadenda deliberavit, a M. Crasso pulsus, fugatusque, cum Brutium angulum occupasset [orig: occupÔsset], nec in Siciliam prae navium penuria traicere potuisset cum suis omnibus fortissime dimicans occisus est, Plutarch. in Pomp. et Crasso, Liv. in epit. l. 95. Flor. l. 3. c. 20. Lucanus l. 2. v. 554.

Ut simili causa [orig: causÔ] caderes, qua Spartacus hostis.

Vide Appianum de Bell. CIv. l. 1. Horatius: Carm. l. 3. Od. 14. v. 18.

Et cadum Marsi memorem duelli:
spartacum si qua potuit vagantem
Fallere testa [orig: testÔ].

Idem in l. Epod. Od. 16. v. 5.

Aemula nec virtus Capuae, nec Spartacus acer.

Claudian. de Bello Getic. v. 155.

--- -- Vilis cum spartacus omne
Per latus Italiae ferro [orig: ferr˘] bacchatus et igni.

Athen. l. 7. *kai\ *spa/rtakos2 de\ o( mono/maxos2 e)n *kapu/hs2 po/lews2 *)italikh=s2 a)podra\s2 kata ta\ meqo/ria *)attika\, polu\ plh=qos2 a)posth/sas2 oi)ketw=n (hn)= de\ kai\ au)to\s2 oi)keths2, *qra=c gen/os) kate/drame pa=san *)itali/an, xro/non ouk o)li/gon, pollw=n dou/lwn kaq' ena/sthn h(me/ran sur)r(eo/ntwn ei)s2 au)to/n. *kai\ ei) mh\ a)pe/qanen th=| pro\s2 *liki/non *kra/sson parata/cei ou) to\n tuxo/nta a)/n i(drw=ta toi=s2 h(medapoi=s2 pare/sxen. Nic. Lloyd.

SPARTACUS [3] urbs Thraciae, Stephan.

SPARTAE seu SPARTI Graece spartoi\, h. e. Sati, peculiari appellatione dicti sunt Dentigenae illi, qui e serpentis dentibus a Cadmo disseminatis orti credebantur. Aeschylus VII. Theb.

*swartw=n d' a)p' a)ndrw=n, w(=n *)/arhs2 e)fei/sato
*(ri/zwm' a)nei=tai. ka/rta d' e)/st' e)gxw/rios2
*mena/lippos2.

Postea,

*kai\ pe/mpetai d' ou) ko/mwon e)n xeroi=n e)/xwn
*megareu)s2, *kre/ontos2 spe/rma, tou= spartw=n gen/ous2.

Ubi Menalippus, Megareus, Creon Thebani, spartorum e genere fuisse dicuntur. Sata ferrea vocat Papinius Theb. l. 3. v. 181. quod hi Sparti e draconis dentibus armati exilierunt. Gentem Martiam, idem l. 4. v. 556. quod draconis illius pater Mars esset habitus, uti docet Apollodorus l. 3. Meminitque Spartorum etiam Lactantius l. 3. c. 4. ut recte quidem ibi ediderunt Florentiae Iuntae Ann. 1513. Petitus quidam Lutetiae eodem [orig: e˘dem] anno [orig: ann˘], et biennio [orig: bienni˘] post Aldus. Vide Casp. Barthium ad Statium d. l. Alii sunt Sparti, in Inscr. primae Epistolae S. Ioannis, in Codice Bibliorum MS. versionis S. Hieronymi, qui asservatur in Bibliotheca Genevensi, quae sie habet: Incipit epistola ad Spartos. Ubi per errorem spartos, pro Sparsos irrepsisse, quemadmodum Petrus priorem suam inscribit Electis advenis dispersionis; vel Parthos scribendum, ex augustino Quaest. Euangelic. l. 2. Quaest. 39. nonnulli iudicant. Vide Car. patinum Relat. Histor. 4. sub fin. Spartos tamen retineri posse, ex praedictis, liquet.

SPARTARIUS Campus tractus Hispaniae Tarraconensis inter Spartariam Carthaginem, et Toletum, ubi Cyntilia urbs et Fanum Clementis oppidum in Castella nova, Strab. La Mancha, vel Manxa, Marianae.

SPARTE vicus et mons iuxta Pontum euxinum. Stephan. Et Armeniae oppid. Cedreno.

SPARTEOLI apud vet. Scholiastem Iuvenal. Sat. 5. per contemptum ab aliis militibus appellatae sunt cohortes Praefecti vigilum, e Libertinis conscriptae: an a fumbus, quorum in restinguendis incendiis usus; an a sparteis tunicis; an a calaceamenti genere? Casaubon. ad loc. Vide infra, Spartum ut et ubi de Batillo.

SPARTIANUS Aelius Hitoricus Latinus Diocletiano dedicavit vitam Adriani, Aelii Veri, Didii Iuliani, Severi et Pescennini Nigri. Scripsit quoque vitam Caracallae. Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 5.

SPARTOLUS urbs Macedoniae, Stephan.

SPARTON frater Phoronei, filium habuit Mycenaeum. Est et mons Sparton. Stephan.

SPARTOPOLIOS nomen gemmae, apud Plinium l. 37. c. 11. Polia enim gemma dicta est, cui inducta canicies quaedam, Graece polia\, super rubrum. At Spartopolios, quae similem quidem canitiem, sed rariorem, nigro impositam habet, quasi Canis sparsa. Voce ab hominibus desumpta [orig: desumptÔ], quos spartopoli/ous2 Graeci dixere [orig: dixŕre], cum intermixtos cum nigris canos seu caput aspersum canis haberent. Salmas. ad Solin. p. 765. et seqq. Vide quoque supra in vode Sparsum.

SPARTUM Graece *sparton, apud Veteres usurpatum reperitur, de herbis omnibus ad vitilia, nexilia et extilia aptis, ut sunt linum, cannabis, iunci, genistae, aliaque id genus. Quod vel ex Dioscoride patet, ubi *sparti/on describens genistam exprimit, vitibus ligandis idoneam. Et hoc [orig: h˘c] sensu vox spa/rta apud Homerum exstat Il. b. v. 135.



page 231, image: s0357b

*kai\ dh\ dou=ra se/shpe new=n kai\ spa//rta le/luntai,
Atque adeo navium ligna putresacta sunt, et sparta dissoluta.

Ubi Salmasius optime observavit translatitium errorem omnium fere olim Eruditorum, praesertim Latinorum, qui ta\ spa/rta haec, sata, sive sativa interprerabantur, aut certe funes ex rebus sativis factos, ut lino, cannabe, coeterisque huiusmodi, cum tamen Graeci sparton et spa/rthn passim appellarint [orig: appellÔrint] quemcumque funem, etiam ex iuncis ac genistis, quae non seruntur, sed sponte proveniunt, factum. Similiter Latini, ad exemplum Graecorum, herbam illam Hispanicam, de qua mox, faciendis funibus aptam, Spartum dixere [orig: dixŕre]. Nempe, quando pro fune ex quacumque materia, etiam sponte proveniente, vocabulum sumitur, non a verbo spei/rein, qua ieminare, sed qua nectere denotat, deducendum est: et hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] apud Homer. sumitur, ubi spei/rein idem quod r(a/psein, partes intr se condensare et iungere, denotat, etc. Apud Latinos ita Spartum dicitur sola herba Hispanica, ex qua funes nectebant: quales designat Horatius l. Epodon Od. 4. v. 3. cum ait:

Ibericis peruste funibus latus.

Ex eadem, quemadmodum e papyro Aegyptii, calceos sibi veteres Hispani conficiebant, quod Plinio [orig: Plini˘] auctore l. 19. c. 2. testatur Alexander ab Alex. Genialium dier. l. 5. c. 1. Ita autem Plinius, Hinc strata rusticis eorum, hinc calceamina, et Pastorum vestis. Imo hodieque apud illorum plerosque in eodem usu est: quos in sparteis eiusmodi calceis saepe, in Gallia, incedentes se vidisse, refert Ben Balduinus de Calceo. Conficiuntur autem illi scite contorquendo iungendoque Sparto, ut ex calcei istiusmodi icone, quae apud Auctorem modo laudatum c. 3. curioso Lectori exhibetur, videre est. Facit is Spartum iunci speciem, eo [orig: ] tamen discrimine, quod proprie aridi soli iuncus sit, ex Plinio. Similia plane videntur Moysis fuisse calceamenta, ex iunco nempe marino contexta, qui, non minus ac Hispanicum Spartum, in funes, strata, corbes atque adeo calceos compingi contexique commode potuit: cuiusmodi iunci feracissimam fuisse Aegyptum, idem narrat Plin. Hist. Natur. l. 21. c. 18. Proprie tamen spartum uncus non est, quamvis ei simile, sed a iunco (utpote re marian et in palustribus nascente) roto [orig: rot˘] genere differt. Unde apud Strabonem, Spartarius campus in Hispania, et Iuncarius diversi: quorum ille in aridis et effetis Hispaniae citerioris locis, spartum sponte naturae profundit, inde in omnes olim gentes, maxime in Italiam, exportatum. Convellendi eius ratio laboriosa admodum, his verbis exponitur egregio Naturae indagatori modo dicto, Ad reliquos usus laboriose vellitur ocreatis cruribus manuque textis manicis convoluta [orig: convolutÔ], osseis ligneisve nucamentis, ad quem locum vide Salmas. ad Solin. p. 266. Coeterum usus Sparti multa post saecula copetus est: nec ante Poenorum arma, quae primum Hispaniae intulerunt, Id Plin. loc. cit. Vide iterum Salmas. d. l. ubi proin sparta\ new=n apud Homerum de Sparto Hispanico explicari posse negans, ta\ r(a/mmata exponit, quibus sutae naves, p. 264. Fines tandem Spartarii agri exigui; sic enim iterum Plinius, Ad hos omnes usus (nempe strata, ignes facesque, calceamina, vestes, armamenta navium, machinas aedificationum, aliaque vitae desideria) quae sufficiant, minus triginta milia passuum in latitudinem a litore Carthaginis novae, minusque in longitudinem esse reperientur, vide eum l. 19. c. 2. et saepius dictum Salmas. Exercitat. Plin. ad Solin. Passim, inprimis p. 262. et seqq. Hinc Spartea, in Reg. Isidori c. 17. calceus, ex sparto, quem xo/rtinon sanda/lion vocat Socrates l. 7. c. 36. Item Sparteoli, apud veter. Interpretem Iuvenal. Sat. 14. v. 305.

Dispositis praedives hamis vigilare cohortem
Servorum noctu Lirinus iubet --- --

funes, quorum in exstinguendis flammis olim frequens usus, vel vasa spartea pice illita, quibus aqua deferebatur, ad restinguenda incendia etc. Vide Martinium Lexic. et supra.

SPARUM minimum iaculum, a spargendo, Fest. Servio ad illud Aen. l. 11. v. 682.

Agrestisque manus armat Sparus:

rusticum est telum, in modum pedis recurvum. Varroni Sparum missile,m ducta [orig: ductÔ] a piscibus similitudine, qui Spari vocantur. Rusticorum certe gestamen fuit. C. Sallustius in Catilin. c. 56. Sed ex omni copia circiter pars quarta erat militaribus armis instructa, coeteri, ut quosque casus armaverat, Sparos, aut lanceas, aut praeacutas suedes portabant. Liv. Dec. 4. l. 4. Si quis oextra ordinem avidius procurrit, et ipse inter Equites sparo [orig: spar˘] percutit et Tribunes Centurionesque castigari iubet etc. Sed et Graeci eo [orig: ] teli genere frequenter usi sunt, ut apparet ex Corn. Nepote in Epaminonda, c. 9. unde non difficile formam eius colligere est. Sic quippe ille: Universi in unum impetum fecerunt, neque prius abscesserunt, quam magna [orig: magnÔ] caede facta [orig: factÔ] multisque occisis Epaminondam pugnantem Sparo [orig: Spar˘] eminus percussum concidere viderunta: Huius casit aliquantum retardati sunt Boeotii, neque tamen prius pugna [orig: pugnÔ] excesserunt, quam repugnantes profligarunt [orig: profligÔrunt]. At Epaminondas, cum animadverteret, mortiferum se vulnus acepisse, simulque si ferrum, quod ex hastili in corpore remanserat, extraxisset, animam statim amissurum, usque eo retinuit, quoad renuntiatum est, vicisse Boeotios. Id posiquam audivit, satis, inquit, vixi, invictus enim morior: Tum ferro [orig: ferr˘] extracto [orig: extract˘], confestim exanimatus est. Ferrum id Spari, alii Historici spiculum, nonnulli hastam vocant. Vide Val. Max. l. 3. c. 2. ex. ext. 5. Ciceronem de fin. bon. l. 2. etc. Sic res eadem spiculum, hasta, Sparus. Lucilius,

Tum Spara, tum rumices portantur, tragula porro [orig: porr˘].

Silius Italicus Punicor. l. 8. v. 520.



page 232, image: s0358a

Marrucina simul Frentanis aemula pubes
Corfini populos, magnumque Theate trahebat,
Omnibus in pugna fertur Sparus.

Vide Thom. dempster. Paralipom. in Rosin. l. 10. c. 20. uti de Sparo pisce, Voss. de Idolol. l. 4. c. 25.

SPASINES Rex Arabum, Characem oppid. Persici sinus intimum, in colle inter confluentes, dextra [orig: dextrÔ] Tigrim, laeva [orig: laevÔ] Eulaeum 2. mill. pass. laxitate ab Alexandro M. conditum, postquam flumina id expugnavere [orig: expugnavŕre], oppositis molibus restituit, nomenque suum dedit, emunito [orig: emunit˘] situ, ut ait Plin. l. 6. c. 27. Unde *spasi/nou xa/rac, seu *xarakspasi/nou id appellatum legitur, apud Ptolemaeum. Vide Salmas. ad Solin. p. 489.

SPATA gladii genus, memoratum A. Gellio l. 10. c. 25. Veruta, enses, Sicae, machaerae, Spatae, lingulae, pugiones, clunaculae etc. Isidoro Gladius est ab utraque parte acutus. Gallis in usu fuise, Diodorus Sic. testis est l. 5. Pro gladiis spathas gerunt praelongas, ex catenis ferreis aut aeneis ad dextrum latus dependentes. Iosephus tamen Excid. l. 1. ubi Romanam militiam Vespasiano [orig: Vespasian˘] imperante explicavit, de duplici gladio sic loquitur: Pedites utrinque gladium gestant, logiorem quidem illum ad sinistrum latus: nam qui ad dextrum est, palmi ferme 12. digitorum mensur am non excedit. Vegetius l. 2. c. 15. gladios maiores spathas, minores Semispathas appellat: bullis quoque baltheum fuisse insignem, Sidonius Apoolin. panegyr. ad Anthemium docet,

-------- Bullis hostilibus asper
Applicat a laeva fuigentem baltheus ensem.

Quales ostendi apud Hollandos Comitum veter. icones, Ant. scribit Thysius Notis ad A. Gellium l. et c. cit. Hodieque apud Belgas ligo Spade dicitur: sed veteri Teutonica [orig: TeutonicÔ] lingua [orig: linguÔ] gladium praelongum denotat. Hactenus praefatus Thysius ICtus ad Gellium dictol. Verum quem is a Iosepho describi dicit gladium longiorem, non Spata, sed is potius videtur fuisse gladius, quem Hispaniensem vocarunt [orig: vocÔrunt], de quo nos diximus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Ad Spatham Gallorum veter. ut redeam, quam iis propriam tribuit Diodorus d. l. praelongum fuisse gladium sine mucrone, ait Liv. l. 32. quo [orig: qu˘] proin illi caesim, non punctim, usi, Polybius l. 2. postmodum vero mucro additus, uti ex Wilh. Apuliensi de Gestis Normann. l. 2. docet Car. du Fresne in Glossar. et Not. ad Ioinvillam p. 73. Cuiusmodi Francorum veter. Spathas sic describit Monachus Sangall. l. 1. c. 36. Post haec baltheus spatae colligatus, quae spata primum vagina [orig: vaginÔ], secundo corio [orig: cori˘] qualicumque, tertio [orig: terti˘] linteamine candidissimo [orig: candidissim˘] cera [orig: cerÔ] lucidissima [orig: lucidissimÔ] corroborato [orig: corroborat˘], ita cingebatur, ut per medium cruciculis eminentibus ad peremptionem gentilium duraretur. Idem caesim spatha [orig: spathÔ] feriisse, refert l. 2. c. 11. et 23. Quod confirmat Petrus Tudebodus l. 3. ubi de Godofredo Bullionensi, eum equitem ferocissimum lorica [orig: loricÔ] indutum in duas partes divisisse refert: quod de Schwppermanno quoque de Scanderbego legimus. Ponderosi enim hi enses; uti Ogerii Dani, qui sub Carolo M. vixit, spatha docet, quae cum derreo capulo, absque mucrone, in Monasterio S. Pharonis Meldensi asservatur, descripta a Io. Mabillonio Vitarum SS. Ord. Benedict. Tom. V. Quomodo vero Regia spatha deferretur a Regis Armigero, videre est in iis tabellis Lotharii et Caroli C. quas delineari curavit Steph. Baluzius Notis ad Capitularia Regum Franciae, ut et infra, in voce Spatharius. Hinc ad spatham metiri solebant olim Franci milites, nec bello idonei censebantur, qui eius longitudinem nondum attigissent, uti legitur apud Monachnm praedictum de Carolo M. l. 2. c. 17. cui simile quid de bohemis refert Aeneas Sylvius Histor. Bohem. c. 10. Et Spathae preheno [orig: prehen˘] capulo [orig: capul˘], pacta firmare soliti Alamanni, in Charta Alamann. Goldasti 85. apud Vaidanum de Monasteriis German. Vide quoque Salmas. ad Spartian. in Hadriano; c. 10. ut et Casaubonum, qui etiam latiores hos gladios fuisse notat et infra Spatha.

SPATALE Nympha memorata Claudinao in Epithalamio Honorii et Mariae, v. 167.

Et gravibus Spatale baccis diadema ferebant
Intextum, rubro [orig: rubr˘] quas legerat ipsa profundo [orig: profund˘].

Dicta nempe, a spataliis est sive brachialibus, armillae genere, quod totum brachii progressum complectebatur, cum armis: quemadmodum dextralia tantum carpum incingebant. Transiit autem Spatale, quod prorie armillae nomen, in nomen feminae, uti Viria; eo quod utrumque feminei sexus proprium esset. Spatalocinaedi tamen Petronius meminit, in Satyr. ubi sic Cinaedum appellat Spatale sive brachiali, onustum: Sed mollius feminia [orig: feminiÔ] pecus Cinaedus est, vide Thom. Bartholin. de Armillis Veter. Dictum autem Spatalium, Graece spata/lion a verbo spatala=|n, luxuriari; atque insuper ornatum eum capitis notat, quo [orig: qu˘] crinis in unum colligitur, forte quod aurea [orig: aureÔ] spatale vel spatalio vinciretur. Poeta,

------ crines nodantur in aurum etc.

Vide Salmas. ad Solin. p. 764 et Gerh. Ioh. Vossium in Etymolog.

SPATANA Taprobanae insul. portus. Ptolem.

SPATHA apud Anastasium in Benedicto III. Spatam cum auro purissimo ligatam: item imagines duas ex auro purissimo: quid sit, vide supra in voce Spata: uti de investitura per Spathae capulam, suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Alias spa/qh apud Graecos varia significat, palmitem spicatum palmae; etiam ramum robustiorem; e quo spa/qh prodibat, qui aliis spadix dictus; porro bimulorum vervorum cornua spathae vel gladii dictisunt, Gall. dagues, unde huiusmodi cervi appellati etc. Vide Salmas. ubi supra p. 221. 409. etc. de modo per Spatham texendi, vide supra Recta tunica, et ubi de Textoria Re infra. A Spatha, seu gladio, Spatharius, nomen fuit dignitatis in Imperio Constantinopolitano satis illustris, cui Imperatorii Corporis


image: s0358b

custodia fuerat concredita, *swmatofu/lac Cedreno, de qua vide quae observavit Carol. du Fresne Not. ad Alexiadem p. 259. et supra aliquid in voce Protospatharius. Eadem vox Armigeris tributa passim: imo et sic dicti Milites Ordinis S. Iacobi de la Spatha in Hispania, circa A. C. 1158. contra Saracenos instituti, de quo vide Franc. Menenium p. 94. A. Favynum p. 1168. et Beloyum c. 17. Sed et Spatharocandidatus, i.e. Spatharii simul et Candidati munere fungens, et Spatharocubicularius, occurrunt apud Luitphrandum l. 3. c. 7. et in Syn. VIII. act. 4.

SPATHALIUM apud Tertullian. de cultu Femin. c. 13. Coeterum nescio, an manus Spathalio circumdari solita, in duritiam catenae stipari se sustineat: uti quidem legi vult Palmerius, armilla est muliebris; alias illud comendi genus, quo [orig: qu˘] crinis in unum colligebatur. Sic factum esset ex spalathion vel palathion: *pala/qh enim Graecis globus vel massa ficuum, caryotarum, cottanorum, prunorum etc. ad cuius similitudinem globus crinium in metam concumulatus spala/qion, et per metathesin spaqa/lion dici potuisset. Sed Spatalium omnino legendum esse, monent Salmas. et Voss. uti supra diximus, in voce Spatale.

SPATHISTER ferreum instrumentum, quo [orig: qu˘] Hebraei nonnulli praeputium sibi attrahebant, ne dignoscerentur esse Mosaicae legis cultores, utque sic iniurias, persecutiones ac tormenta evitarent; a spa/w, attraho, memoratur Epiphanio l. de Ponder. et Mensur. At hoc gravius est, quod etiam a circumcisione praeputiati fiunt arte quadam [orig: quÔdam] Medica [orig: MedicÔ], per instrumentum attractorium Spathisterem appellatum, infimam membrorum cuticulam attrahi sinentes, suturamque admittentes, et glutinatoriis circumdatis, praeputium rursus superinducunt. Cuiusmodi fuere [orig: fuŕre] illi, de quibus ad Gentiles desciscentibus, dicitur 1. Maccab. c. 1. v. 16. Et fecerunt sibi praeputia. Item de quibus Iosephus, circumcisionem eos sic occultasse, ut nudi a Graecis non distinguerentur, refert Antiqq. l. 12. c. 6. Unde Apostolus 1. Cora c. 7. v. 18. peritetmhme/nos2 tis2 enlh/qh; *mh\ e)pispa/sqw, Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat sibi praeputium. Inventorem eius Esavum facit idem Epiphanius, quem Hoc [orig: H˘c] pacto [orig: pact˘], velut Apostatam, paternum signum abstulisse, divinamque legem sic ex animo suo abolevisse, addit. Vide Dominic. Macrum in Hierolex.

SPATIA in Circo olim dicta, quas metas, curricula, vias alias Latini, ku/klous2, diau/lous2, sta/dia, kampth=ras2 Graeci dixere [orig: dixŕre]; cuiusmodi septem fuisse, tot enim vicibus meta peragenda erat, supra vidimus. Antiochensis Ioannes etiam in Graecam vocem transtulit, ta\ e(pta\ spa/tia, inquiens, to\n dro/mon e(pta\ planh/twn. Namque et meta, pro metae flexu, quod optimis Auctoribus, kampth\4, vel etiam recursus, qui fiebat post merae flexum. Unde e)pta\ kamptoi=s2 o( a)gw\n suntelei=tai, apud recentiores Graecos, i. e. septem spatiis certamen peragitur: ubi flexus, pro toto decursu spatii. Tertullian. de Spectaculis sub fin. In hoc tibi Circenses ludos interpretare, cursus saeculi intuere, temporum labentia sptia dinumera, metas, consummationes sperum exspecta,m societates Ecclesiarum defende, ad signum Dei suscitare, ad tubam Angeli erigere, ad Martyrum palmas gloriare. Ubi omnia vocabula e Circo mutuata, cursus, spatia, metae, greges, mappae signum, turba, palmae. Apud Antiochensem e(pta\ spa/tia Cedrenus aliiqu sta/dia interpretantur, non adeo bene (longe enim aliud Stadium erat) nisi decursum Circi hoc [orig: h˘c] nomine intelligant seu circuitum, seu gyrum, uti vetus Epigr. vocat, cuiusmodi septenis unicus missus constabat. Salmas. ad Solin. p. 908. Vide etiam supra passim, inprimis ovoce Meta, it. Miliani agitatores.

SPATULARIA inter vestes sacras, recensetur in Monastico Anglic. Tom. III. p. 331. Gall. Espauliere.

SPAUTA Mediae regionis latus, e quo sales coguntur, qui pruritum excitant, Strabo. Spota, teste Gyllio [orig: Gylli˘] .

SPECIES apud incertum Auctorem MS. in Periegesi Orbis rom. His similiter et Seleucie civitas optima, quae et ipsa omnia, quae veniunt, praedictae ANtiochiae offert, et Fiscales Species et Privatas vox est ICtis notissima, quibus idem sonat, quod Veteribus fruges, ut sunt vinum, oleum, frumentum, legumina; unde Species Annonariae, in Codice non semel. In quibus transmittendis sumptus fieri solitos, Parapompica fuisse appellatos, supra diximus. Postmodum res, vel quaevis supellex pretiosior sic dicta est, Ammiano, Capitolino, Aliis. Infima Latinitas pro drogua usurpavit, ut ei)=dos2 Graece, unde species aromaticae, ta\ ei)/dh a)rwmati/zonta. Servantque hodie vocabulum Galli, sed strictius sumunt, de acribus tnatum et morsicantibus, ut sunt piper, canella, et similia: Unde Speciarius illis, qui omne genus species vendit, pantopw/lhs2, Seplasiarius Latinis. Sed et apud eosdem Specierum appellatio sumitur pro salariis Iudicum, quibus, cum nullam a clientibus mercedem accipere fas esset, licitum tamen erat levioris momenti et pretii donativa recipere, cuiusmodi sunt condimenta, esculenta, aut poculenta, quorum valor in una hebdomada 10. solid. Paris. non excederet, ut est in Edicto Ludovici IX. A. C. 1254. apud Car. du Fresne Glossar. Gall. Espices, vide quoque Salmas. ad Solin. p. 1050.

SPECILLATA Patina apud Vopisc. in Probo, c. 4. ubi de muneribus hinc a Valeriano missis, patinam argenteam librarum decem specillatam, melius Specellata Salmasio, ex libro Palat. et veter. edit. nomen habuit a genere caelaturae, quod intus haberet crebra exsculpta specula vel specella, ad reddendas plures imagines. Plin. l. 33. c. 9. Quinetiam pocula ita figurantur exculptis intus crebris ceu speculis, ut vel uno intuente populus totidem imaginum fiat. Vide Salmas. ad Vopisc. cit. loc.

SPECILLUM Aesculapii inventum, Cicer. de Nat. Deor. l. 3.

SPECKFELDIA Familia inter Germaniae illustres, eadem cum Sonthemia, vide ibi.

SPECTABILIS titulus dignitatis, inter Illustris et Clarissimi titulos medius, quo [orig: qu˘] in utroque Codice varii ornantur


image: s0359a

Magistratus, videl. Praefectus Augustalis, Comes Orientis, Proconsules et Vicarii; Item Duces, Tribuni et Notarii, Magistri scriniorum, Comites S. Consistorii, Comites Domorum, Comites Scholarum, Comites Militares; Porro Castrensis, Tribunus Notariorum et Silentiarii, Iudices quoque etc. de quibus vide Gothofredum in epilog. Nov. 7. Dignitas ipsa Spectabilitas, quam militiae sudore detersis antiquitatem tribuisse, ait Cassiodorus Var. l. 2. Ep. ad Steph. Graece periblewto/ths2, sicut Spectabilis, peri/bleptos2. Vide eundem Go thofredum ad Codicem Theodos. et Pancirolum ad Notitiam Imperii Orient. c. 2.

SPECTACULA Graece qewrei=a proprie Fori in Circo, quos primo sibi quisque tumultaria [orig: tumultariÔ] opera [orig: operÔ] faciebat, postmodum Tarquinius Superb. publicos fieri curavit. Festus, Sexto Fori significant Circensia spectacula. Cuiusmodi Spectacula, furcis vel sustentaculis ligneis imposita, e quibus Populus Ludos spectabat, usque ad extrema Reip. tempora manserunt, ut ex Varrone liquet, et supra vidimus in voce Fori. Inde ad loca, ubi Ludi agebantur, vox translata, *qe/atra, quod vocabulum ipsis Latinis usitatius est Latino [orig: Latin˘]. Porro ad ipsos ludos, quo [orig: qu˘] sensu de Spectaculis scripsit Martialis et Tertullianus. Tandem ad Spectatores quoque, uti docet Salmasius ad Solin. p. 176. Vide de Spectacula publice edendi iure, loco, tempore; de Spectaculis in castris edi solitis, privatis, aliisque huc pertinentibus, praeter Lipsium de Amphith. Casaubon. ad Sueton. ut et hic [orig: hţc] passim: uti de Spectaculorum insano studio, etiam lacerato iam a Barbaris Imperio, deque Spectcvulorum tumultibus inconditis, C. Barthium Animadversion. ad Statium Theb. l. 6. v. 449. et 475.

SPECTATORES Gladiatorum genus vide supra. Addo hic [orig: hţc], apud Tomasinum de Tesseris unam huiusmodi reperiri, cum Inscr. MANLIUS MARTIALIS SP. K. IANTI CATIO. P. CAELER. Alia exhibetur apud Pignorium d. l. cum Inscr. NILOMUSUS, NERERLI. et voce integra SPECTAVIT. in cuius altera parte, fuscina et palma. In aliis reperias nomina, sine dubio servilia, ANTHUS, FAUSTUS, INGENUOS, OLYMPUS, REPENTINUS. HERMES, FELIX, PHILODAMUS, PHILARGYRUS, vide. Aldum in Orthogr. an Tesserariorum, ut ille Spectator, cui tessera obtigerat, haberet statim in promptu nomen erogatoris familiaris: an ipsorummet, qui spectabant? Quorum utrum sit, id certum, huiusmodi tesseras in usu fuisse, ut Spectatores inde aliquid lucrarentur. Martialis l. 8. Epigr. 78. v. 10.

Nunc veniunt subitis lasciva numismata nimbis,
Nunc dat spectatas tessera longa feras.
Nunc implere sinus securos gaudet et absens
Sortitur dominos, nec laceratur avis.

Qua [orig: QuÔ] ratione intelligemus, quod est apud A. Gellium de Q. Fabii epistola ad Carthaginienses missa [orig: missÔ] l. 10. c. 27. M. Varro autem non hastam ipsam, neque ipsum caduceum missa, sed duas tesserulas, in quarum altera caduceum, in altera simulacra hastae fuerunt incisa etc. Vide laudatum Pignorium ibid. An vero ad hunc Spectatores conducendi mercede apud Romanos morem trahi possit locus C. Nepotis in Praefat. de mulieribus Lacaenis, Nulla Lacedaemoni tam est nobilis vidua, quae non adscenam eat mercede conducta viderint Eruditi.

SPECTRA Graece fantasi/ai faino/menai, seu una [orig: unÔ] voce fa/smata, dicebantur species vanae, seu imagines conspicuae, ut Plinius vocat, quae vel ex Magica devotione, vel alicuius Numinis praesentia, immitti credebantur. Vide supra ubi de Corybantiasmo. Grammatici tamen sic distinguunt, ut fa/sma sit veritati simillimum, ut quum eius formae, quae in rerum natura est, imago conspicitur: fa/ntasma, cum extraneae et inusitatae figurae: Qua de re vide pluscula apud Salmas. ad Solin. p. 1087 Item.

--- - animae sua membra gementes,

ut ait Statius Theb. l. 12. v. 285. Corporibus enim inhumatis, animas conspicuas vagari et sortem suam gemere, creditum olim, de cuiusmodi planctibus vide notata Gevartio ad Statium Sylv. l. 2. Carm. Infestabant autem eos inprimis, qui caedem patrassent [orig: patrÔssent] Verus scholiastes eiusdem, Theb. l. 5. 312. Incumbunt aedibus, et queruntur contra ordinem Fatorum se expulsos suosque deplorant et vindictam poscunt a parricidis, Itaque domibus haerere consuevere [orig: consuevŕre], qualia recentes historiae multa norunt [orig: n˘runt] oculis animisque obiecta, et narratur nobilis a Plinio l. 7. Ep. 27. et Luciano Philopseude. Et noctu ut plurimum, sed et aliquando in media luce tumultuari, uti videre est supra, ubi de Meridiano Daemone. A quibus proin ne damna acciperent, qui alterum occidissent, cum a)krwthria/zein, i. e. extrema eius abscindere, et de collo suspendere, soliti sunt, ut diximus supra, ubi de Caedem expiandi ritu. Plura vero hanc in rem vide in voce Manes, item Anima; et Temesa; nec non apud Casp. Barthium Animadversion. ad Statium d. l. Addam hoc solum, errorem illum Gentilium de animarum obambulatione in his terris, hodieque apud nonnullos Christianorom haerere, cum tamen has illusiones meras esse tenebararum Principis certissimum sit, etc. Vide et Voss. de Idolol. l. 1. c. 6. Delrium it. Not. ad Oedipum Senecae v. 174. ubi de frequenti Spectrorum, in publicis calamitatibus apparitione.

SPECULAR a Speculo differt, illud enim Graece dio/ptra, per quod videtur; hoc issdem ka/toptron, quo [orig: qu˘] videtur: illud dia/fasin, hoc e)/mfasin facit. Et quidem Specularia dicebantur, quibus lumen in cenacula inferebatur, et Sol admittebatur in aedes, ut hodie per vitreamina et chartacea fit. Senecae l. 3. Ep. 86. Quantae nunc aliquis rusticitatis damnet Scipionem, quod non in caldarium suum latis specularibus diem admiserat. Et Ep. 90. Quaedam nostra demum memoria [orig: memoriÔ] prodisse scimus, ut specularium usum prolucente testa [orig: testÔ] clarum transmittentium lumen


page 233, image: s0359b

Muniebantur etiam his specularibus hieme cenationes et diaetae, adversus ventorum imbriumque vim: atque ita venti his excludebantur, ut tamen lumen habitantibus transfunderent. Ubi eorum originem apud Romanos usumque duplicem habes. Sic autem dicta sunt, quod e speculari lapide fiebant, qui, vitri modo [orig: mod˘] perlucidus, facillime in quamlibet tenues crustas finditur: uti quidem Cuiacio visum. At Salmasius ita appellata ait, quo visum transmitterent, ac per ea speculari liceret ac perspicere unde nomen ipsi Lapidi Speculari, i. e. dio/ptrw| et diafanei=, Certe Tertulliano in Apologet. omnis materia, quae dia/fasin habet, specularis materia dicitur. Erat vero illa phengites, Graece feggi/ths2, Idiotis kru/os2, i. e. glacies; quem, quod gypso similis esset, gypsum quoque multi vocaverunt: inter quos Anastasius in Leone III. nec non et fenestras ipsius Ecclesiae ex metallo gypsino decoravit. Et Glossae Iatricae, diafane\s2, gu/yw| o(/moion, o(\ kalei=tai sfekla/rion. Sed et ex vitro specularia iam olim fiebant, aliaque translucida materia. Idem Anastasius ibid. et alias fenestras de vitro diversis coloribus decoravit. Cuiusmodi fenestras recens Latinitas vitria vocavit, Graeci u(e/lia. Imo ita etiam appellarunt, etiamsi ex speculari lapide essent. Neophytus Mon. in Lexic. Herbar. *spe/klon to\ tou= feggi/tou u(e/lion. Ubi tamen, quod spe/klon interpretatur, sequutus est Graecorum morem, qui Specular et Speculum passim confundunt. Veteres speculis iducebant parietes conclavium ad ornamentum: at fenestris Specularia indebant, ad illuminandam domum. Adde, quae de discrimine utrorumque iam diximus. Iidem vicissim verba illa in Basilic. Eclogis, w(\sper ta\ e)mblh/mata tw=n a)rgurw=n skeuw=n kai\ ta\ spe/kla tou= oi)/kou, de specularibus acceperunt, cum de speculis debuissent: haec enim ex argento etiam, atque emblematis haud secus, ac scyphi, decorabantur. Porro laminae illae speculares, sive essent tesserae, sive orbes, invicem gypso [orig: gyps˘] committebantur, per guyemplastikh\n te/xnhn, sicut hodie plumbo etc. Quam in rem vide plura apud Plin. l. 3. c. 3. II. 36. c. 22. Salmas. ad Solin. p. 1095. etc. Uti vero Specularia, tum in cenationibus, tum in lecticis, a flatu vindicabant, et visum transmittebant; ita, somnum captantibus, ad lucis exclusionem, specularibus introrsum obducebantur vela seu plagulae, de quibus vide Theod. Marcilium ad Suet. Tito c. 10. ut et plura hanc in rem supra, non uno [orig: un˘] loco [orig: loc˘].

SPECULARII dicti sunt Magi, qui rerum quaesitarum figuras in speculis politis exhibent, Graece *katoptroma/nteis2. Io. Sresberiensis de Vestigiis Philosophorum l. 1. c. 12. Specularios vocant, qui in corporibus laevigatis et tersis, ut sunt lucidi enses, pelves, cyathi, speculorumque diversa genera divinantes curiosis consuitationibus satisfaciunt: quin et Ioseph. exercuisse vel potius simulasse [orig: simulÔsse] describitur, cum fratres argueret subripuisse scyphum, in quo consueverat augurari. Unde liquet, quot genera sunt corporum, quae imagines reddunt, tot species divinationis huius fuisse. Et quidem de Speculis Lunae Sagarum Thessalicarum diximus aliquid supra. De pueris ad istiusmodi maggane/nmata adhibitis, vide Spartian. in Didio Iuliano c. 7. ubi praeligatis oculis incantato [orig: incantat˘] vertice in huiusmodi speculo pueri respicere soliti dicuntur. Aqua pro speculo fuit Trallibus, de eventu Mithridatici belli percunctantibus, apud Appuleium Apolog. Et, quod mireris, homini Christiano, in ludicro Circensi Magicis artibus victo, a contraria factione, et propterea ab Hilarione antiquissimo Monacho et conclamatissimae virtutis viro, opem cum lacrimis petenti, eo katoptromantei/as2 genere, quod cum aqua et cyatho peragebatur, hic consuluit, uti rem natrat Hieronymus, et Graecorum Martyrologia etc. Diversi vero generis qaumatourgi/ai dia\ kato/ptrwn sunt illae, quarum meminit Io. Grammaticus in Aristotelis Meteroligic. Comm. 1. Vide Casaubon. ad Spartian. d. l. et hic passim, inprimis in voce Catoptromantia. Sed et Specularii, speculorum confectores dicti sunt, l. ult. de Iure Immunit et l. 2. Cod. Theod. de Excusat. Artif. Graece *speklopoioi/.

SPECULARIS Gromonica vide supra in hac voce.

SPECULATOR dictus est Guil. Durandus. quod A. C. 1271. Speculum Iuris 3. volum. distinctum edidit, de quo vide multa apud Macros in voce Speculator.

SPECULATORES apud Firmicum l. 8. c. 26. Plutarcho in Galba, diopth=res2 kai\ dia/ggeloi, exploratores et annuntiatores, Dioni dio/ptai et e)reunhtai, in Novo Test. quoque *spekoula/twres2, ex antiquo in Legionibus apud Romanos militarunt [orig: militÔtunt] et ab exploratoribus fuere [orig: fuŕre] diversi. Hinc Speculatorum Legionis et Exploratorum Legionis, distincta mentio in veter. monumentis. Liv. l. 31. c. 24. sic voat, qui Graecis h(merodro/moi, ingens die uno [orig: un˘] cursu emetientes spatium: ad Imperatoria mandata celerrime perferenda, ut Suidas exponit. Qui videntur esse iidem cum rumentariis, quibus sub Diocletiano Curiosi successerunt, uti vidimus supra. Sed et hos distinstinguit Inscr. ista: Scholae Speculatorum legionis primae et secundae adiutricum piarum fidelium Severianarum, refectae per eosem --- dedicante f. Aeliano legato Augusti Propraetore, curante Aurelio Pertinace frumentario. Et Frumentarios honestiore gradu militasse [orig: militÔsse], quam Speculatores. discimus ex Dione de Advento, qui ex horum ordine in illorum promotus est. Speculatores enim carnificis opus peragebant, in reis decollandis, unde eos *dhmi/ous2, i.e. Carnifices, vocat idem. Hinc. D. de bonis damn. Ita nequ Speculatores ultro sibi vendicent, neque Optiones ea desiderent, quibus spoliatur, quo [orig: qu˘] momento [orig: moment˘] quis punitus est: per Speculatores carnifices; per Optiones, carceris praepositi seu commentarienses, intelligendi sunt. Iidem ergo dh/mioi, a ministerio et kata/skopoi seu pro/skopoi, a nomine, dicti sunt. Quapropter falluntur, qui Spiculatores legunt et a spiculis volunt dictos. Frumentarii vero reis perquirendis quidem et prosequendis deducendisque operam navabant, non etiam supplicio afficiendis: alias Pterophori quoque dicti, vide supra. interim, ob affinitatem et similitudinem ministerii, frequenter coniunguntur. Sic apud Dionem de Speculatoribus Frumentarii, e)n tou= skopw=n a)ggeliaforoi,


page 234, image: s0360a

fiunt, et in veter. Inscr. Speculatorum Schola reficitur, curante Frumentario [orig: Frumentari˘], ut vidimus: Plura vero hanc in rem, apud Salmas. ad Spartianum in Hadriano. Quemadmodum et Speculator nonnumquam cum Exploratore confunditur, ut apud Liv. l. 22. c. 33. ubi de Speculatore Carthaginiensi, qui Romae deprehensus, praecisisque manibus, dimissus est: et l. 31. c. 24. ubi de Athenis unius Speculatoris industria [orig: industriÔ] servatis. Verum de his vide supra, in voce Explorator, ut et hic [orig: hţc] infra aliquid.

SPECULATORIA apud Tertullian. l. de Corona mil. c. 1. caliga dicta est, cum ait: Speculatoriam morosissimam pedibus absolvit; de militis Christiani exauctoratione loquens, cui inter alia militaie insignia etiam caligae detrahebantur. Usus est hac [orig: hÔc] voce Tertullianus, quod in militia id genus erat militum, qui praecipue ad hoc erant instituti, ut, quemadmodum Festus ait, Hostilia silentio perspicerent; a verbo speculor, dicti Speculatores, qui Graecis o)p=res2, skopoi\, et kata/skopoi. Unde quibus illi urebantur caligis, Speculatoriae appellatae sunt. ita et Sueton. c. 52. ubi varios Caligulae refert habitus, Modo, inquit, in crepidis vel cothurnis, modo in Speculatoria caliga. Calceamentum nempe significans, quo [orig: qu˘] Speculatores caligati, speculatum exploratumque ibant. Sunt tamen, qui apud Tetullianum malint legere Spiculatoria, voce, a spiculatoribus et spiculo, deducta [orig: deductÔ], Sed vereor, inquit Balduinus, ne iis nimia sit corrigendi prurigo. Stat enim suus apte sensus, cum utrobique speculatoriam legimus: ut nil necesse sit aliam lectionem comminisci. Potest autem caliga Speculatoria quoque dici, quod, qui in ea consistebant, velut in specula quadam positi viderentur, indeque possent longius speculari. Quod certe Caligarum suadet compositio: Nam alte a solo editas fuisse earum soleas, hinc aestimare licet, quod cum saepe loca luto [orig: lut˘] limoque [orig: lim˘que] infesta militibus essent traicienda, iis dubio procul opus fuit altiore calceatu, quo istiusmodi loca facilius pervaderent. Et sane clavi illi crebri ac acuti, qui caligis suffigi solebant, quam in iis altitudinem agnoscimus, non obscure arguunt, ob quod ipsum graves erant caligae ac morosae, unde morosissimas Tertullianus Speculatorias hasce vocavit. Vide Balduin. praef. l. de Calceo Veter. c. 13.

SPECULUM primis mortalium aequor fuit undarum saxorumque laevor. Senec. Natur. Quaest. l. 1. c. 17. Rerum natura facultatem nobis dedit, nosmet ipsos videndi, fons cuique perlucidus, aut laeve saxum imaginem reddit. Unde Pastor ille Virgilianus, Ecl. 2. v. 25.

--- - --- Nuper me i littore vidi,
Cum placidum ventis staret mare. --- -

De cane per flumen carnem ferente, Phaedrus l. 1. fab. 5. v. 3.

Lympharum in Speculo vidit simulacrum suum.

Lucretius item l. 4. v. 96.

Postremo in Speculis, in aqua [orig: aquÔ], splendoreque in omni
Quaecumque apparent nobis simulacra. --- -

Postea Arte fieri Specula coeperunt, ht homo ipse se nosceret, verba sunt Senecae loc. cit. Multa ex hoc sunt consecuta, primo sui notitia, deinde et ad quaedam consilim; Formosus ut vitaret infamiam: deformis ut sciret redimendum esse virtutibus, quidquid corpori deesset etc. Quam ob cuasam Socrates sectatores suos ac familiares Speculum crebro iussit inspicere, apud Appuleium Apolog. et Pater ille filii, pulcra [orig: pulcrÔ] facie; sed filiae turpissimae, apud Phaedrum, l. 3. fab. 9. v. 14. utrumque amplexus,

Cotidie, inquit, Speculo [orig: Specul˘] Vos uti volo.
tu, formam ne corrumpas nequitiae malis,
Tu, faciem ut istam moribus vincas bonis.

Vide quoque Nicetam 1. Man. Commen. Plautum Epidico, Act. 3. sc. 3. v. 2. Ael. Donatum in Terent. Adelph. Martialem l. 9. Epigr. 17. etc. Ita Veteres Speculis ad mores quoque corrigendos usi sunt: donec res in luxum vertit, eaque in formae solius consilium adhiberi coeperunt. A quo tempore Speculum argenteum, matulae, unguenta, vasa unguentaria, lavatio, riscus, mundo [orig: mund˘] muliebri coepere [orig: coepŕre] contineri, Ulpian. l. argum. ff. de aur. et arg. leg. Et meminit Speculi argentei Plin. l. 33. c. 10. Vide quoque l. 19. ž. idem Celsus. l. 25. ž. mundus, ff. eod. Fuitque idem inter Ornatricum instrumenta, de quibus vidimus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Unde apud Claudian. de nupt. Honorii et Mariae, illarum una caesariem Veneris nectare irrigat, altera eburneo [orig: eburne˘] pectine Multifidum discrimen arat; tertia retro dat varios nexus et iusto [orig: iust˘] drvidit orbes ordine; Quarta Speculum prabet etc. Sic Ovidius de Arte am. l. 2. v. 215.

Nec tibi turpe puta, quamvis sit turpe, placebit:
Ingenua [orig: IngenuÔ] Speculum sustinuisse manu.

Unde colligas, officium hoc servile et ingenuo [orig: ingenu˘] homine indignum habitum esse. Quid quod Speculum inter civilis sarcinas belli, memoratur Iuvenali Sat. 2. v. 99. ubi de Othone. At Speculum Iunoni tenere, sacer ritus erat, de quo vide Augustin, de Civ. Deil. 6. ex Seneca l. de Superstitione, et hunc Ep. 95. Utut autem toleretur inter vivos Specularis haec vanitas, ast quis ferat in sepulchris hunc luxum? Atqui Noviomagi, ad marginem fossae urbicae, retecto [orig: retect˘] Sarcophago [orig: Sarcophag˘] A. C. 1647. in eo, praeter lagenas vitreas tres, duas urnulas vitreas, bullam lucernamque fictilem, Speculum chalybeum, cuius diameter pollices Romanos. 5. aequet, parsque aversa leviter concava deargentata, varia parerga habeat, fuisse inventum narrat Ioh. Smith. Ep. ad Nicol. Heinsium, apud Fortun. Licetum de Lucernis Antiqq. l. 6.


image: s0360b

c. 92. Porro Specula ad ornamentum in parietes inserta, ut videre est, apud Plin. l. 36. c. 26. Vitruvium l. 7. c. 3. et Senecam Ep. 87. ubi orbes vocat, sicut parietum abaci quadrati erant. Sic enim alternatim distinguebantur parietes abacorum speculorumque divisionibus, h. e. figuris quadratis et oblongis prominentibus, unde specula et abaci iuncti passim occurrunt. Meminit Speculorum cubiculi etiam Synopsis *basilikwn l. 45. ubi ex argento quoque (qualia primus Praxiteles fecit, Plin. l. 33. c. 9.) et emblematis non secus, ac scyphos, decorata, legimus. Quid quod ad Magicos usus eadem adhibita, uti supra vidimus in voce Specularii. Honestius in bello usurpantur, ad damna inferenda hostibus, quod concava praestant Specula, quae radiis opposita Solis facile ignem concipiunt. Sic Speculo [orig: Specul˘] prabolico [orig: prabolic˘], quo [orig: qu˘] nullum vehementius radios hosce congregat, Archimedes naves accendit Marcelli Syracusas obsidentis: quem postea Constantinopoli imitatus est Proclus, ut testatur Zonaras Histor. tom. 3. p. 46. Quam Artem iam Homeri aevo non ignotam fuisse, colligit Eustathius ex Il. 3. ubi Poeta Diomedis panopli/an describens, ex casside eius clypeoque ignem exiliissee memorat: His enim quibusdam visus est, indigitare, katoptrikh/n tina e)/nnoian memhxanh=sqai tw=| *diomh/dh| e)/n te th=| au)tou= w(s2 ei)ko\s2 perikefalai/a| kai\ th=| a)spi/di, kai\ ou(/tw lian kataugei=n ta\s2 o)/yeis2 tw=n ei)s2 au)to\n blepo/ntwn o(/te a)ntikru\ pro\s2 la/mponta h(/lion e)/strapto. Similiter, ut Laberianus habet, apud Aul. Gellium l. 10. c. 17.

Democritus Abderites Physicus Philosophus,
Clypeum constituit contra exortum Hyperionis,
Oculos effodere ut posset splendore aereo [orig: aere˘].
Ita radiis Solis aciem effodit luminis.
Malis bene esse ne videret civibus.

Cuiusmodi clypeum Plutarchus appellat e)/soptra purwqe/nta, Specula ignita. Sed melius, meo [orig: me˘] iudicio [orig: iudici˘], Anthemius apud Eustat. loc. cit. cum malum haberet vicinum, illum ut a se amoliretur, aedes eius aliquoties Speculo [orig: Specul˘] tali exussit, donec is malum toties repetitum divinitus sibi immitti credens, aliorsum isset [orig: ţsset] habitatum. Democritus ero simili Speculo [orig: Specul˘] sibi ipsi visum ademit, Malis bene esse ne videret civibus, vide supra voce Abacinatus. Ut alia concavorum Speculorum mitanda omittam. Ars haec, quam Latine Speculariam dixeris, Graecis *katoptrikh\ dicitur, cuius ope, verba sunt Vossii, longe dissita conspicimus, longinqua exurimus, imagines in aere pendulas ostndimus, imo repraesentamus: Facimus ex pulvisculo montem, ex pilo elephantum, ex humano capite caninum, dasininum, aut suillum. Quae quomodo fiant, aliaque huius generis, ostendit Iohannes Baptista portus Neap. Magiae natur. l. 17. Complura etiam perstringit Hugo Semplius de Disciplin. Mathem. l. 4. c. 8. Vide Voss. de Scientiis Mathem. c. 25. ž. 5. et 6. ubi de Catoptrice: cui adde, si placet, Iac. Oiselium Not. in A. Gellium l. 16 c. 18. Meminisse tribus solum verbis liceat duplicis Speculi, ab uno Artifice, adeo ingeniose concinnati, praeterito [orig: praeterit˘] saeculo [orig: saecul˘], ut quicumque illa inspexerit, sua quidem videat omnia, praeter vultum, qui Cosmi I. M. Ducis Florentiae lineamenta exacte semper exprimit. Horum unum inter cimelia Galliarum Regis, alterum in thesauro D. Marci Venetiis, asservari dicitur. Utrumque magni illius Principis faciem non minus aeternitati transmittit, quam rerum eius gestarum Famam eruditionis laude clari Scriptores. De Speculis poculorum patinarumque, vide supra in vode Specillata; uti de Speculis cylindraceis plicatilibus, de speculis ustoriis, aliisque id genus, George. de Sepibus Descr. Musaei Kircher. Ubi inter alia Speculum ustorium pergrande cavo convexum, cum congerie plurium speculorum, quorum alia spectra in aere, alia obiecta immutata, alia multiplicata repraesentant, alia species confusas in pulchram formam (inter quas effigies Alexandri VII.) recolligunt, memoratur. De cuiusmodi Speculis, vide quoque aliquid, voce Optice. it. Proteus, et infra theatrum septoptricum.

SPECUS [1] seu SPELUNCA terrae recessus cavitasque rupium ac montium est, in qua non feris solum sua receptacula, sed et integris hominum coetibus sua sunt aliquibus in regionibus (uti primitus olim) habitacula. Unde integras Civitates subterraneas Geographi habent, quales fuse describit Gaffarellus l. de Cryptis toto [orig: tot˘] orbe celebribus. Vide quoque Athanas. Kircherum Mund. Subterr. l. 8. c. 3. ut et supra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Quomodo vero homines in istiusmodi Specus et subterrancas cavitates fuerint delati, exponit Guil. Neubrissensis in Revolut rer. Anglic. l. 1. c. 27. Potuisse nempe id contingere, primo, pestis bellorumque saevientium tempore, quo [orig: qu˘] plerique homines vitae suae consulturi, in abdita quaevis antra se recipre, et ne ibidem necessariarum rerum inopia [orig: inopiÔ] pereant, pecora quoque, panem, semina et legumina, aliaque ad vitam necessaria, una secum subducere solent. Sic postquam in labyrintho hoc subterraneo primi se absconderunt, inde iterum exitu quaesito [orig: quaesit˘] fieri potuit, ut magis magisque sese intricaverint, donec in Specum hanc seu regionem longe lateque patentem ingressi, dura [orig: durÔ] necessitatis lege inibi haesere [orig: haesŕre]. Quod Iudaeis etiam in inaccessis Caspiorum montium recessibus conclusis accidisse, apud Geographos legimus. Similiter in montibus Hispaniae, tempore Philippi III. novam istiusmodi hominum coloniam detectam perhibent Historiae, qui, quo [orig: qu˘] casu incertum, simili haud dubie occasione, eo se contulerant, et multorum annorum centuriis, sine alio coeterorum hominum commercio, lingua [orig: linguÔ] ab Hispanica [orig: HispanicÔ] multum differente, in eum usque diem ignoti omnibus manserunt, donec, regione a Venatoribus detecta [orig: detectÔ], incolae omni vitae morumque cultu destituti, Regis opera [orig: operÔ] ad meliorem frugem conversi, iam a coeteris nihil differunt. In Transsylvania idem contigisse, circa A. C. 900. et e montium istiusmodi maeandris simile genus hominum erupisse, refere


image: s0361a

Crantzius: ut de Crypta Melitensi, Hetrusca et celeberrima Anglica ista Wulsputes, i. e. luporum latibula, dicta [orig: dictÔ], nihil addam, de quibus iam alibi. Reliquas nobiliores per Orbem Speluncas ex Auctore Anonymo Histor. Orbis Terr. c. 7. ž. 10. infra subiungam. Prius tamen aliquid, de sententia illorum, qui Christum e)n sphlai/w|, in spelunca quadam, bethlehemo proxima, natum fuisse docent, secuti Iustinum Dralogo cum Tryphone. At nemo Veterum praeterhunt, Christum extra Bethlehemum fuisse natum, asseruit: Quod enim apud Eusebium hodie legitur Demonstrat. Euangelic. l. 7. p. 213. in agro nescio quo [orig: qu˘] natum esse Dominum, turpe exscriptoris mendum esse, ostendit Casaubonus. Pro a)grou= enim; a)ntrou legendum, quae vox, ut et vox sph/laion, in hac historia passim occurrunt; Eusebius tamen a)/ntron libentius nominat. *sph/laion vero Epiphanius Haer. 78. p. 441. Athanasius Honul. in Descript. B. Virg. Tomo Is. p. 647. Menologii Auctor, mense Decembr. Origenes contra Celsum l. 1. Vide quoque Hieronymum Ep. 18. ad Marcelam, et Bedam de Locis sanctis c. 8. Nempe his vocibus stabulum indigitarunt [orig: indigitÔrunt] Scriptores isti, ob rationem Casaubono praefato notatam Exercit. II. num. 1. ubi, Stabulum, inquit, in quo natus est Dominuus, Graeci Latinique Patres appellant sph/laion, speluncam, quia Berhlehem in colle erat sita, unde ler aeque domus in saxis excisae fuisse videntur etc. Vide quoque Cl. Suicerum Thesauro Eccles. voce *sph/laion, supra Mandragerontes, ut et infra aliquid, in Spelaeum, ubi cryptam sepulchralem, qua [orig: quÔ] Servator reconditus, eo [orig: ] vocabulo [orig: vocabul˘] quoque deno- tari nonnumquam, dicemus: de populis vero a Specubus, quas incolebant, nomen nactis, voce Troglodytae.

Specus seu Speluncae Orbis celebriores.

a. Iuxta Anianum lacum, scrobs est mortifera, quam qui ingrediuntur, exavimati repente concidunt. Vernacule Bucco velenoso, quasi Anrum venenosum cicitur: Item Grotta de li Cani, quod antri naturam in cane saepius experiantur peregrini, Merula Cosmogr. Part. 2. l. 4. c. 13. Prope autem lacus est, in quem iidem canes coniecti, deliquium exuere dicuntur. b. Baumanni Spelunca in Germania, a Zeilero describi meruit. Commendat illam lapis inter alia Stalactites, variis Naturae ludentis figuris ac spectaculis nobilis. g. Ad Miramontium oppid. Galliae, crypta est, vulgo le Cluseau, ad 5. aut 6. leucas sub terra protensa. In qua atria sunt et cubicula pavimento [orig: paviment˘] Musaici operis strata et picturae; fontes item ac fluvii, quorum unus alvei 120. pedes lati, rapide procurrunt. Ultra conspicitur longe lateque patens planities, quo tamen progredi hactenus nemo ausus est. Intratur ea non nisi magno [orig: magn˘] nu mero [orig: mer˘] hominum et lampadum, cum alias nullum cavernae, nisi ab introitu, lumen sit, Iodoc. Sincerus Itinerar. Gall. d. Ad Sasso, villam in territorio Romano, Specus est parva et duorum tantum hominum capax, Italis la Grotta delli Serpi: in qua elephantiacos, leprosos, paralyticos, arthriticos, podagricos, similibusque desperatis morbis laborantes, nudos exponere solent, qui mox halituum subterraneorum calore in sudorem resoluti, serpentum prorepentium et totum corpus implicantium suctu linctuque ita omni vitioso [orig: vitios˘] virulentoque [orig: virulent˘que] humore privantur, ut repetito [orig: repetit˘] per tempus aliquod remedio [orig: remedi˘] tandem perfectae sanitati restituantur. Kircherus de Arte Magnet. l. 3. Part. 7. c. 4. e. Sibyllae antrum, in Marca est Anconitana Italiae, haud procul Castello D. Mariae Gallicanae, immane alias et horribile, de quo vulgus fabulatur, hac [orig: hÔc] ad Sibyllam patere aditum, dominam regni spatiosi, in quo innumerae gentes versati ac lascivire deprehendantur. Vide Merulam loc. cit. z. Prope Viennam, in Gallia, Spelunca est perpetuo fumans, et perpetuis nebulis obducta, in quam Pilatum olim se praecipitasse [orig: praecipitÔsse] tradunt, cuius et alias reliquias, domum, Praetorium, tutrim, in qua captivus fuerit derentus, ibidem ostendunt. Iod. Sincerus Itinerar. Gall. p. 160. h. Ukiensis, in Anglia, Specus, ab Uki oppidulo, prope Welles, nomen habet: In ea Stalactites lapis, quem Naturae ludentis spectacula nobilem reddunt, frequens est; quemadmodum de Spelunca Baumanni hic [orig: hţc] paulo supra diximus. Ut alia in praesens transiliamus. Cum Specubus aliquid commnne habent barathri, abyssi, fodinae, de quibus alibi.

SPECUS [2] Canis parvus specus Campaniae, in Italia ad Anianum lacum mortiferum Spiri um exhalans. In quem proiecta animalia, statim exanimantur; reviviscunt vero in vicinum lacum coniecta. Baudrand. au) to/pths2.

SPEDIA Latine dicitur Liguriae oppid. quod incolis Specie vocatur, uti scribunt Blondus et Leander. Vide Spetia.

SPEDOTENUM postea Spedona, vicus Galliae, in Carnutum finibus, proximus Meduntae castro, non longe a confluentibus Maldrae et Sequanae, ad Ecclesiam Parisiacam pertinens: vulgo Espone sur Marne. Hadr. Vales. Notit. Gall.

SPELAEUM Graece sph/laion, apud recentioris aevi Scriptores, modo antrum in genere, modo cryptam Aedis sacrae, modo cellulam Monachircam, significat. In Euangelio Ioannis c. 11. v. 38. ubi de Lazari sepulchro, vox sph/laion adhibetur, et xqo/nion spe/os2, subterranea specus, exponitur Nonno. Crypta nempe erat subterran, alapide imposito [orig: imposit˘] clausa, in cuius nudo solo corpora pollincta et involuta linteis reponere genti illi mos erat, iam a vetustissimis temporibus. Namque et Spelunca duplex, dicitur abrahami sepulchrum, in Sacra eius Historia, h. e. sph/laion a)mfi/dumon, duplicem habens aperturam, et ex duabus partibus ingressum, Similiter CHRISTI sepulchtum specus fuit subterraneus lapide structus et cameratus, cum foramine desuper ad demittenda cadavera: unde postmodum occasio sumpta Graecis conchas Ecclesiae construendi etc. Vide de comparatione concharum huiusmodi cum spelunca vel crypta, et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 1288. et seqq. nec non supra in voce Crypta.

SPELAITAE Hercules, Mercurius, et Apollo sic dicti. quod eorum simulacra alicubi in speluncis colantur, Steph.