December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 164, image: s0290a

SEXTIA socrus L. Veteris, adversis generi abstracta prompte a Nerone necem subiit. Tacit. l. 16. Annal. c. 10

SEXTIA Lex quae et Sextia Licinia dicitur, de creando altero Consulum ex plebe, data est an. Urb. Cond. 426. a C. Licinio Stolone, L Sextio Tribuno Pl. L. Furio Camillo Dictatore, ut testatur Livius l. 6. etc. Sextia Menenia Lex an. Urb. Cond. 301. a P. Sextio Capitolino, T. Menenio Laenate Cons. rogata est, ut oves decussi, boves centussi aestimarentur. Meminit eius Festus, ad quem in voce Peculatus. Vide Antonium Augustinum, ut et Ioh. rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 22.

SEXTILES Kalendae anni apud Romanos principium. Liv. l. 3. c. 6. Comitia inde Habita creati Consules Luc. Aebutius, S. Servilius Kalendis Sextilibus ut tunc principium anni agebatur, Consulatum ineunt, vide de Sextili Mense, supra in voce Augustus.

SEXTILIA mater Vitelliorum, probatissima nec ignobilis femina, Tacit. Hist. lo. 2. c. 64. Lucii Vitellii uxor fuit, quae ei peperit duos filios, quos eodem [orig: e˘dem] anno [orig: ann˘] ambos Consules, cum maiori minor in 6. menses successisset, uterque parens vidit. Alter ex his filius, Aulus Vitellius, post Othonem imperavit: cuius genituram, sive nativitatem, aut natalis horae suspectionem, a Mathematicis praedictam ita exhorruerunt parentes, ut pater magnopere contenderit, ne qua ei provincia, vivo [orig: viv˘] se, committeretur: mater et missum ad legiones, et appellatum Imperatorem, pro afflicto statim lamentata sit. Vide Sueton. in Vitell. c. 3. Praedixerant Mathematici, Aulum Vitell. futurum quidem Imperatorem sed in imperio, per vim, cruciabiliter periturum.

SEXTILIUS [1] Caius vide Caius.

SEXTILIUS [2] Felix cum ala Auriana [orig: AurianÔ] et octo cohortibus ac Noricorum iuventute missus, ad occupandam ripam fluminis Aeni, quod Rhaetos Noricosque interfluit. Tacit. Histor. l. 3. c. 7. Cum auxiliariis cohortibus per Rhaetiam irrupit in Germanos, l. 4. c. 70.

SEXTILIUS [3] Lateranus Consul, cum Vero Imperatore, Capitolin. in Vero, c. 3. A. M. 4116.

SEXTIUS [1] Africanus vide Africanus.

SEXTIUS [2] Baculus vide Baculus.

SEXTIUS [3] Caballus scurra maximus a calcitratu caballi nomen adeptus.

SEXTIUS [4] praenomine Lucius, secundum Plutarchum et Fastos Capitolinos primus de plebe Consul factus est.

SEXTIUS [5] praenomine Titus, C. Iulii Caesaris legatus in Gallia, l. 6. Comm. c. 1. l. 7. c. 49. 90.

SEXTUM [1] pagus 32. milliar. a Mediolano in Occasum, Aronam versus 6. et 13. a Novaria in Boream. Vide Sestum.

SEXTUM [2] pagus ingens in ora Liguriae; Sestia di Ponente, 6. mill. pass. a Genua in Occasum.

SEXTUM [3] Philippi locus territorii Romani ubi Tiberis in duo divisus, insulam efficit inter Portum et Ostiam.

SEXTUS [1] Medicus de Empiricorum secta, saeculo [orig: saecul˘] 2. sub Antonino Pio, vixit. Scripsit libros 10. contra Mathematicos, et tres, de opinionibus Pyrrhoniorum: Item de Medicina animalium; quod opus est hominis Platonici. Item, Philosophus Pythagoricus, Auctor Enchiridii Sententiarum, quod Rufinus Latine vertit. Item, Africanus, auctor Chronologiae, et *kestw=n libb. 9. quos Alexandro Mameae inscripsit Possevin. in Appar. Gesner. in Biblioth. Voss. de Philos. et Phil. Sect.

SEXTUS [2] Philosophus Pyrrhonius, Plutarchi nepos, qui Praeceptor fuit Marc. Antonmi Imperatoris, Iul. Capitolin. in huius vita, c. 3. Potius inter praeceptores Marci Philosophi memoratur Capitolino: qui an is sit, cuius hodieque habemus Dissertationes adversus reliquas Philosophorum sectas, dubitant Erudit. Sane Pyrrhonium fuisse, scribit Suidas, qui libros 10. *skeptikw=n illum reliquisse testatur. Alius fuit Sextus, Philosophus Afer, qui itidem Sceptica scripsisse eidem dicitur. Hic enim Empirici cognomen habuit et ante Galenum, prioris contemporaneum, vixit. Vide Galenum Isagog. et Salmas. ad Capitolin. loc. cit. Meminit Capitolin. Sexti Philosophi, in Vero, c. 2. quem inter eos, quos hic unice amaverat, ponit.

SEXTUS [3] Cocidiani fil. ex Quintiliorum familia, memoratur Lampridio in Commodo, c. 4. Domus Quintiliorum omnis exstincta, quod Sextus Cocidiani filius, specie mortis ad defectionem diceretur evasisse. Ubi Salmas. Condiani legit, vide supra in hac voce. Historiam Iuvenis huius, cuius mors astu miro [orig: mir˘] simulata, fuse exesequitur Dio, qui tamen non Condiani eum, sed alterius Quintilii, filium facit, Maximi videl. *kondeiano\s2 *se/ctos2, inquiens, o( tou= *maci/mou ui(o/s2. Vide Salmas. ad loc.

SEXTUS [4] Carthaginis locus, ubi Cyprianus martyrium subiit, Baronius ad A. C. 161. num. 22.

SEX. [1] Aelius Catulus, Consul A. M. 3966.

SEX. [2] Aelius Paetus, Consul. an. Urb. Cond. 766.

SEX. [3] Atilius Seranus, vide Seranus.

SEX. [4] Aurelius Victor, Cons. an. Urb. Cond. 1122.

SEX. [5] Cornelius Cethegus, Cons. an. Urb. Cond. 776.

SEXTUS Decretalium scil. Liber, dicta est Compilatio Decratalium, iussu Bonifacii VIII. facta a Guil. de Mandagoto Archiepiscopo Ebredunensi, Bereng. Fredello Episcopo Niterrensi et Rich. Patrono de Senis Rom. Eccl. Vicecancellar. quod quinque aliis Gregorii IX. accessisset. Constat potissimum ex Constitutionibus Innocentii IV. Gregorii X. Nicolai III. et ipsius Bonifacii: item Constitutionibus duorum Conciliorum Lugdunensium Ann. Christ. 1245. et 1272. celebratorum: habetque itidem libros quinque, ut Gregoriana, et eosdem titulos. Sed, ob inimicitias Bonifacii cum Rege Galliatum Philippo, in hoc Regno, locum non invenit. Duarenus Praefat. l. de Sacr. Eccl. Min. et Petr. de Marca Soncord. Scerdot. et Imperii l. 4. c. 16. Scripsit in hanc compilationem Glossas Io. Andreae, de quo vide Guidon. Pancirollum de clar. LL. Interpp. l. 3.


image: s0290b

c. 19. et plura hanc in rem apud Gerh. von Mastricht Histor. Iurit. Eccl. num. 336. et seqq. ur et supra in voce Decretales.

SEX. [6] Domitius Calvinus, Cons. an. Urb. Cond. 630.

SEX. [7] Furius Medullinus, Tribun. Milit. an. Urb. Cond. 336.

SEX. [8] Gellius, priscus Historicus, citatus in tractatu, de Origin. Gentis Romanae.

SEX. [9] Iulius Caesar, Consul an. Urb. Cond. 663.

SEX. [10] Iulius Tullus, Tribun. Mil. an. urb. Cond. 332.

SEX. [11] Lateranus, vide Lucius.

SEX. [12] Nonius Quintilianus, Consul. an. Urb. Cond. 788.

SEX. [13] Papinius Gallienus, Consul. an. Urb. Cond. 788.

SEX. [14] Pompeius, Consul. an. Urb. Cond. 766.

SEX. [15] Pompeius Festus, scripsit libros 20. de Verborum significatione quibus Verrii Flacci opus contraxerat> quod idem a Paulo quodam passus est. Edidit haec omnia Anton. Augustinus, Venetiis A. C. 1568.

SEXTUS [5] Pomponius vide Pomponius.

SEX. [16] Quintilius Varus, Consul an. Urb. Cond. 301.

SEX. [17] Rufus; vir Consularis, floruit circa An. 364. Scripsit epiromen histor. populi Romani, quam Valentiniano I. Imperatori dedicavit. Iohannes Cuspinianus Breviarium hoc emendavit. Volaterrano Festus Rufus vocatur, sic forte idem erit cum Festo Rufo Avieno. An idem cum descriptionis Romae auctore, qui sub Diocletiano floruit? Vide Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 8.

SEX. [18] Sulpitus Galba, Caesar 7. regnavit ann. menses 7. A. M. 4374.

SEX. [19] Turpilius, Poeta Comicus. Vide Turpilius.

per SEXUS missio animalium vide supra Missio et infra Varia. In sacrificiis Vet. Test. uterque victimarum sexus admissus est, femineus quoque in sacrificiis pacificis; imo non nisi vacca in quibusdam, sed quae iugum nondum subiisset. Quod imitati Graeci Romanique utrumque itidem sexum sacris idoneum habuere [orig: habuŕre]; sic tamen ut apud Romanos potior semper esset femina, quae succidanea dabatur, si per marem non esset litatum. Aegyptii vero non nisi mares adhibuere [orig: adhibuŕre] quos Barbari circa montem Caucasum, et Derbices, gens Persica, sunt imitati, uti infra videbimus, voce Victima. De sexu utroque, imo et ambiguo in Diis Gentilium, vide aliquid supra voce Dea.

SEYSELIUS Claudius vide Claudius.

SEZANNIA vulgo SESANE, vetus castrum Galliae, in finibus Tricassium, Hadr. Vales. Notit. Gall.

SEZERIS urbs circa Mesopotamiam, Nicetas.

SFORTIA [1] nomen Familiae, in Italia illustris. In qua Franciscus, gener per illegitimam filiam Philippi Mariae, e Vice Comitum familia, qui Mediolanensem Ducarum, a tempore Wenceslai Imperatoris Tenuerant, ultimi; eo [orig: ] exstincto [orig: exstinct˘], partim fraude, partim vi, Ducatu potitus est, sicque ex gregario milite, qualis primum fuerat, ad summam potestatem ascendir Saeculo XV. Sed eius successor Ludovicus, a Ludovico XII. Galliae Rege Ducatu exutus est A. C. 1499. ac in carcere necatus: donec Maximilianus I. Imperat. pulsis Gallis Maximilianum Sfortiam restituit A. C. 1512. post praelium illud famosum ad Marignanum A. C. 1515. iterum eversum a Francisco Galliae Rege. Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘] Mediolanum Galli tenuerunt usque ad A. C. 1522. quo [orig: qu˘] Carolus V. Franciscum Sfortiam reduxit: qui cum sine liberis obiisset A. C. 1535. Imperator Ducatum familiae suae asseruit; Georg. Hornius Orb. Imper. cum Notis Felleri p. 171. et seqq. Ex eadem familia Blanca Maria fuit, uxor Maximiliani I. quae, Ludovici e fratre neptis, marito attulit 400000. ducatorum, praeter gemmas aliaque cimelia 40000. ducatis aestimara, uti refert Guicciardinus Histor. l. 1. pervenitque postea Ducatus non sine fato, ad Maximiliani ex Philippo fil. nepotem Carolum. Vide praefatum L. Ioachim. Fellerum ad Hornium d. l.

SFORTIA [2] Franciscus vide Franciscus.

SFORTIUS Rodolphus vide Rodolphus.

SHAMMATA Hebr. [gap: Hebrew] , quibusdam fuit tertius et supremus Excommunicationis gradus, quo [orig: qu˘] peccator non solum Ecclesia [orig: EcclesiÔ] et promiscuo [orig: promiscu˘] victu arcebatur, ut per gradum Niddui; aut cum diris extra Ecclesiae ac Reip. pomoeria relegabatur, ut per Cherem, factum: sed suprema [orig: supremÔ] tandem sententia [orig: sententiÔ] percellebatur, et extra Ecclesiam eiectus, sine alia imposterum venia horrendo [orig: horrend˘] carmine, congestisque diris ac exsecrationibus, inter tubarum strepitum, Dei solius iudicio relinquebatur. Nonnulli tamen hunc gradum cum Niddui eundem faciunt, et excommunicationem in Cherem terminatam aiunt: qui proin cum Shammata comparare nolunt Maranatha quod priores faciunt, sed Maranatha habent pro confessionis Christianae symbolo, seu potius pro pronuntiatione maledictionis seu anathematis in Iudaeos, et omnes Christi ac Euangelii eius osores. Franc. Burmannus Synopsi Theol. Christ. Part. prior. l. 3. c. 5. ž. 13.

SHOTERIM Hebr. [gap: Hebrew] , fuere [orig: fuŕre] in Israelitarum Rep. praefecturarum Iuridicarum ministri et praeiudiciorum sollennium exsecutores, Iudaeis Hispanis Alquaziles, Germaniensibus Buttel, i. e. Lictores, seu Bedelli. Graecis vero Interpretib. *grammatoeisagwgei=s2, Introductores seu Dispositores scriptarum litium, actionum, postulatorum, et quae id genus iudiciis aut necessaria aut pro re nata magis idonea, uti apud Athenienses fuere *ei)sagwgei=s2, qui actiones ad Iudices introducebant. lidem *grammatei=s2 saepius, h. e. Scribae, vocantur. [gap: Hebrew] enim Chaldaeis et [gap: Hebrew] Rabbinis scriptum seu gra/mma legitmum, maxime quod ad contractus et obligationem hominum mutuam spectat, adeo que ad res forenses, significat, commentaria etiam et codicillos qualescumque negotiorum: ut male de literarum docendarum munere vocem Shoterim nonnulli, sumpserinr. Inde tw=n *grammate(wn signarunt [orig: signÔrunt] nomine Graeci Pharaonis Schoterim, Exod. c. 5. v. 6. 10. etc. qui exactores erant, Israelitis praefecti. Quam in rem vide plura apud Seldenum de Synedriis l. 1. c. 15.

SI [7] Deus si Dea, formula verus, tum alias, tum in evocationibus Deorum tutelarium, ex urbibus obsessis, usitata Romanis,


image: s0291a

occurrit apud A. Gellium l. 2. c. 28. Veteres Romani --- ubi terram movisse senserant, nuntiatumve erat, ferias eius rei causa [orig: causÔ] edicto [orig: edict˘] imper abant; sed Dei nomen, ita uti solet, cui servari ferias oporteret, statuere et edicere quiescebant, ne, alium pro alio nominaudo, salsa [orig: salsÔ] religione populum alligarent. Eas ferias si quis polluisset, piaculoque [orig: piacul˘que] ob hanc rem opus esset, hostiam SI. DEO. SI. DEAE. immolabat. ldque ita ex decreto Pontificum observatum esse M. Varro dicit, quomam et qua [orig: quÔ] re et per quem Deroum Dearumve terra tremeret, incertum esset. Sic itaque et Dii Tutelares urbium ambiguo [orig: ambigu˘] nomine evocitabantur, Si Deus, si Dea, quod aliter urbem capi posse non crederent, aut, si possent, nefas aestimarent Deos habere captivos, ut loquitur Macrob. Saturnal. l. 1. c. 9. Similiter, in urbium devotionibus, de nomine dubitantes utebantur hac [orig: hÔc] formula [orig: formulÔ], Dis. Pater. Veiovis. Manes. sive. vos. quo. alio. nomine. fas. est. nominare. Neque de nomine tantum, sed de sexu quoque solliciti erant, ut testatur Arnob. adv. Gentes l. 4. Quinetiam quaedam ideo Numina sub utroque sexu venerabantur. Ita Lunum et Lunam dixere [orig: dixŕre]: et Onomacrito in Hymnis Minerva a)/rshn kai\ qh=los2 vocatur etc. Vide Anton. Thysium ad Gellium, et hic voce Dea, it. Sive: alibique passim.

SIAA nomen viri, Esdr. c. 2. v. 44.

SIACHA palus Italiae circa Cimmer. Tzetz. Chil. 12. Num. 12. 448.

SIADAE Antonin. 7. insulae maris Britannici orae Galliae Celticae Boreali adiacentes ante Leonam urbem Britanniae minoris, ab ea 7. leucis in Caeciam. Vulgo les septs Isles, teste Camdeno [orig: Camden˘]. Siadae autem a numero sic dictae, Saith enim Britannis septem significat. Baudrando in ora Britanniae minoris vix 2. leuc. ab ora, 5. a Trecoria in Boream.

SIAE urbs Armeniae maioris Ptolem.

SIAGATHURI populi, quorum meminit Martianus in descript. Sarmatiae, Stephan.

SIAGUL Africae propriae urbs maritima, Ptolemaeo. Susa, teste Marolio [orig: Maroli˘] .

SIAHA nomen loci, Nehem. c. 11. v. 21.

SIALA Tyanitidis urbs in Cappadocia, ut Ptol. Geographus auctor est.

SIALANDIA provit. c. Daniae, in qua metropolis Regni Hafnia, vide Selandia.

SIAMBIS insula maris Britannici, quae et Sena, vulgo Seyn, vel Sayn.

SIAMUM Regio peninsulae Indiae ulterioris ampla, a Septentrione in Meridiem porrecta, sub rege proprio cui subsunt etiam regna Dangoma, Iuncalanum, Tanasserium, Ligorium et Singora. Caput totius regni est Iudia, seu Odiaa, ad Menanum fluv. alias Samarade. Terminatur hoc regnum Peguano [orig: Peguan˘] ad Boream, uti ab Ortu Sinu Siami, et ab Occidente Sinu Gangetico [orig: Gangetic˘]. Ab eo quoque fiduciario [orig: fiduciari˘] iure pendent regna Lanianum, Pahanum, Panum, Patanum, et Pera. Aer hic salubris, cui peregrini facile assuescunt: Ora maritima populosa, urbes commer io [orig: ] florentes, solum frugum fertile, auri quoque hic [orig: hţc] aliqua vis. Incolae paulo politiores, filo/cenoi, ad manuarias operas mancipiis utuntur. Parvo [orig: Parv˘] contenti, ab animalium esu abstinent. Ceterum Idololatrae, Regem suum, velut Principem Principum venerantur, eumque solum auctorem fortunae suae agnoscunt. Cluverius et Samson, Geogr. Matth. Histor. Ind. Ramusius, Barbosa, Linschotus, etc. Incolas, Creatorem unicum caeli et tertrae: Item animos hominum sempiternos et bonis sempiterna gaudia, impiis vero poenas exspectandas esse, credere, docet Ioh. Schultenius Descript. Regm Siam. Regni Siami urbes praecipuae. Bancocum, Bankock. Bordelonga, Bordelong. Caphenum, Capheng. Consevanum, Conseyvan. Iudia, s. Odia, Iudia, regni caput. Iuncalaonum, Iuncalaon. Lidura, Lidura. Ligorium, Ligor. Martenaeum, Martenayo. Mormelonum, Mormelon. Pocelogum, Poucelough. Sucetaeum, Soucethay. Tanasserium, Tanassery. Tenum, Tenou.

SIANGYANUM vulgo SIANGYANG, urbs Sinarum Huquaniae tertia, prope hanum fluv. ad radices montium: sub qua sex Urbes, Martinius, in Atl. Sin.

SIANTICUM Norici urbs, Ptolem. in confinio Pannoniae superioris. Hodie Cluv. Saaneck, ad Sanam fluv. in Carinthia superiore et limite Stiriae inferioris, 20. mill pass. a Laubaco in Caeciam, 12. a Leona in Caeciam, Sarniam versus 20. circiter.

SIARA [1] Armeniae minoris urbs. Antonin.

SIARA [2] urbec. Brasiliae, a paucis habitata, cum portu capaci et arce in colle. Caput Praefecturae cognominis amplae, quae inter Praefecturas fluvii magni ad Ortum, et Maranianis ad Occidentem, sed cum paucis coloniis Lusitanorum, quibus subest.

SIARUM Morali Carragatin, oppidum Hispaniae Baeticae excisum: locus hic hodie in Vandalitia, inter Hispalim et Utreram, a qua parum distat.

SIATUTANDA Germaniae oppid. Ptol. nunc pagus Frisiae, in territorio Groningensi Sideburen, vel Sciltwold, a Groninga 2. leuc. in Ortum.

SIAVANA Armeniae maioris urbs. Ptolem.

SIBA [1] vel ZIBA,servus Saul, 2. Sam. c. 9. v. 2. Puer Mephiboseth, 2. Sam. c. 16. v. 1.

SIBA [2] regnum Indiae propriae in ditione magni Mogolis, versus fontes Gangis et Caucasum, inter regna Pitanum ad Ortum et Naugracutium ad Occidentem.

SIBACENA Armeniae maioris regio, Ptolem.

SIBAE Indiae populi qui cum Deriade contra Dionysium pugnaverunt. Stephan. Dionys. v. 1141.

*tw=n de\ me/oi nai/ousi *so/bai, kai\ *ta/ciloi a)/ndres2.



page 165, image: s0291b

Ubi *sa/bai corrupte vulgo legitur, restibus Salmasio [orig: Salmasi˘] et Bocharto [orig: Bochart˘], l. 2. Phaleg. c. 15. Quippe in India Sabas nemo alius nominavit. Sed Sibarum meminere [orig: meminŕre] Strabo, Diodorus, Arrianus. Nonnus, etc. Et Strabo quidem eos collocar inter Iudum, et Hydaspen, quo [orig: qu˘] loco [orig: loc˘] *sa/bas2 Dionys. Nic. Lloydius. Ab Herculis comitibus eos descendisse voluere [orig: voluŕre] nonnulli, indicio [orig: indici˘] clavae, quam gestabant, et pellis, quam induebant. Salmas. ad Solin. p. 995.

SIBARAE Indiae populi Plin. l. 6. c. 20.

SIBDA urbs Cariae, Stephan.

SIBERENA [1] urbs M. Graeciae in rupe praerupta apud Neaethum fluv. Gentile Siberenus Stephano, Baudrando.

SIBERENA [2] urbecula Calabriae ulterioris in limite citerioris, 8. milliar. a mari Ionio in Occasum, uti 12. a Crotone, Consentiam versu 40. a Scyllacio in Caeciam 30. S. Severino.

SIBERIA provinica ampla Moscoviae, in Tartaria deserta, versus Obyum fluvium in Condoram, Logomoriam et Permiam provincias. Haud pridem detecta et culta a Moscis, cuius primaria Tobolsk, versus montes. Regio tota palustris et silvis opaca, sed magna ex parte deserta, ob viciniam Tartarorum. Indigenae proprio [orig: propri˘] utuntur idiomate; panis usum nesciunt. Inde advehi pretiosas pelles, quas zobellinas vocamus, cum Siberinae dicendae essent, annotat Georg. Hornius Orbe Politic. cum Notis Menckenii p. 533.

SIBERIUS Wolphgangus vide Wolphgangus.

SIBERTUS de BEKA Geltus, Carmelita; A. C. 1320. Philosophiae, Historiae, Iurisquae Canonici peritissimus. Scripsit in Magistrum sentent. etc. Phil. Bergomensis, in Chron. Valer. Andr. Biblioth. Belgic. Alegrius, in Parad. Carmel. Trithem. Possevin. Voss. l. 2. Hist. Lat. c. 64. p. 510.

SIBI vel SYBI vide Ibi.

SIBILARE apud Lamprid. in Commodo, c. 1. Iam in his artifex, quae stationis Imperatortae non erat, ut calices fingeret, saltaret; cantaret, sibilaret, scurram denique --- ostenderet: fistula [orig: fistulÔ] canere est, quod pandurizare dicit Lamprid. in Heliogahalo, c. 32. Graeci suri/ttein ut Plinius (ubi de cervis) exponit. Et sane sibilus proprie sonus est, quem fistula emittit. Ovid. l. 13. Met. v. 785.

Et norunt [orig: n˘runt] omnes pastoria sibila montes.

Unde et su/rigc, fistula, a)po\ tou= suri/ttein. Sed non omnis fibilus fistula [orig: fistulÔ] editur; nec Graeci suri/ttein cum dicunt, de sibilo fistulari; sed qui ore solo [orig: sol˘] editur, intelligunt: Hodieque sunt, qui solius oris sibilo [orig: sibil˘] omne genus cantilenas modulantur; quo [orig: qu˘] sensu forsan melius to\ sibilare apud Lamprid. sumitur. Fefellit nempe Plinium, quod suri/zein Graeci pro fistula [orig: fistulÔ] canere proprie dicunt, unde suri/sdein, apud Theocritum, a quo diversum suri/ttein, ut diximus. Coeterum sibilo [orig: sibil˘] explodebantur olim ridiculi Actores; et Sibilo [orig: Sibil˘] palmae, cum scil. manu cavata [orig: cavatÔ] et ori admota [orig: admotÔ] sibilamus, cervos maxime gaudere aiunt, qui de venatione hodierna scripserunt: unde hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘] illos captari mos. Vide Salmas. ad Solin. p. 220. et 221. Proprie ergo sibilus, sonus est exilis, qui sit ore compressis dentibus et paulum diductis labiis. Hinc ad serpentes translata vox, quorum sibilus terribilis quidem, Sapient. c. 17. v. 9. exilis tamen, Ierem. c. 46. v. 22. Reguli inprimis seu basilisci, cuius sibilo [orig: sibil˘] ipsos fugari serpentes, Plin. et ex eo Solinus, omnes quinimo, qui audiunt, necati, Damir aliique tradunt. Unde ei Sibili quoque nomen apud Latinos, sicut [gap: Hebrew word(s)] tsiphoni, apud Hebraeos, vide supra. Valde igitur kataxrhstiko\n illud, cum de balatu ovium, in Cantico Deborae, Iudic. c. 5. v. 16. imo de barritu elephantorum apud Arrianum l. 5. voces sibilum denotantes usurpantur etc. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 45.

SIBINI populi contermini Suevis, Strab. l. 7.

SIBORA Cappadociae urbs. Antonin.

SIBOTES ex ducibus auxiliaribus, in bello, quod Perses contra Aeeten movit; occisus ab Ambeno, Val. Flacc. l. 6. v. 249.

SIBRANDUS [1] Abbas Ordinis Praemonstrantium, floruit saecluo [orig: saeclu˘] 13. Frisius gente, Obiit A. C. 1230. Scripsit vitam Si Siardi, et S. Friderici. Miraeus in Chron. Praem. Valer. Andr. Biblioth. Belg. Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 57.

SIBRANDUS [2] Leo Leovardia [orig: LeovardiÔ] Friso, scripsit saeculo [orig: saecul˘] praeteritoo [orig: praeterito˘] vitas Abbatum Horti B. Mariae.

SIBRIUM Indiae intra Gangem oppid. Ptolem.

SIBRUS fluv. Lyciae, Stephan. in Tremile.

SIBURTIUS ab Alexandro Magno, Satrapes Arachosils, in locum Memnonis, qui ibi interierat morbo [orig: morb˘], constirutus. Hic est, cuius meminit Plut. fine Eumenis, et Polyaen. l. 4. in Antigono com. 15. nec non Diodor. l. 19. fol. 678. Ei Antigonus mille Argyraspidum misit auxilio, ad eos extirpandos, ob persidiam in Eumenem suspectos. Ianus Gebbardus, in Spicilegio Politico-Philologico, ad Cornelii Nepotis Eumenem.

SIBUTZATES Aquitaniae populi proximi Garumnis, Ptolem. Sub Biturigibus Vibiscis, in ora Oceani, ubi hodie regiunc. le pais de Buch, in Guienna vera, prope Arcassonium protum, Sanso. Sed Vales. Sibutsatium nomen in Sobussa agnoscit, qui est locus ad Aturum, inter Aquas Tarbellicas, et Lapurdum seu Baionam. Sobussa, igitur, vulgo Sobusse, alias Saubuse, olim Sibutsa videtur dicta esse; et Sibutsates loci incolae, pars Tarbellorum, vel Tarbellis contriburi fuerunt, Notit. Gall.

SIBY Arabiae Felicis oppid. seu Elamitarum, quod Graeci Apaten vocant, Plin. l. 6. c. 28.

SIBYLLAE [1] variae fuere [orig: fuŕre], et numerantur a Clem. Alexand. Varrone, aliisque, de quarum nominibus postea videbimus. Unde vero Sibyllae nomen provenerit, Graeci suo [orig: su˘] more admodum nugantur. Quibusdam quasi *sio\s2 boulh\, Iovis consilium dici. videtur, Laconum more, *sio\s2 posico [orig: posic˘] pro *dio/s2, ut Sibylla quidem tamquam *qeobou/lh sit dicta. Salmas. diminutivum esse existimat a *si/bh, *sibulla; sicut ab *(/hrh h(/rulla, shko\s2 sh/kulla, de quo Hesych. Quid autem si


page 166, image: s0292a

vox sit Orientalis, a [gap: Hebrew word(s)] sabal, Sebula, tamquam si portatricem dicas, sive quae habeat incolam Pythium, quales etiam faridicae feminae e)gtastri/muqoi dicuntur. Antiquissima certe Sibylla Sambethe, quae Chaldaea aliis, aliis Hebraea, dicebatur Saba, unde Bacchus quoque oriundus est. Ab hac [orig: hÔc], ut loquitur Hermeas philosophus, omnes mulieres to\n mantiko\n e(lou=ai bi/on dictae fuere [orig: fuŕre] Sibyllae. Ceterum Sibyllae decem numero [orig: numer˘] fuisse perhibentur. Prima ex Persia orinnda, Sambethe dicta, quae quibusdam Berosi filia, aliis Iudaea [orig: IudaeÔ] gente, creditur. Huius meminit Nicanor, qui res gestas Alexand. Max. descripsit; Illi tribuuntur vaticinia de Christo, de regnorum mutationibus. Secunda, Libyca, cuius Euripides meminit in Lamiae prologo, eique adscribuntur vaticinia de Christi miraculis, quod surdi audirum, caeci visum, claudi incessum receperint, mortui quoque feurint revocati in vitam. Tertia, Delphica, cuius mentionem fecit Chriysippus, eo libro [orig: libr˘] quem de divinatione in lucem dedit, et in Annalibus suis, nominavit Piso. Creditur vixisse ante bellum Troianum, adeo que Delphis nata. Alio [orig: Ali˘] nomine Arthemis audit. Nonnulli eandem esse volunt Delphicam, Erythraeam, Siculam, Samiam, Rhodiam, quod his in locis fequenter versata sit, sed proprium eius nomen fuisse Herophilen. Cum esset adolescentula adhuc, newko/ron egit in templo Apllinis tou= *sminqews2, ut Peucerus notat, et somnia, quae in Hecates templo excubantibus obiciebantur, explanavit. Dicitur et Delphis saxum quoddam conscendisse, atque inde *mainome/nhn, kai\ e)k tou= *qeou= ka/toxon oracula proclamasse [orig: proclamÔsse], cui quidem inde saxi Herophilaei appellatio inhaesit. In Troade tandem non procul ab Ida monte in nemore tou= *sminqe/ws2 eam sepultam, ex epitaphio columnae lapideae inciso observatum tandem scribit Pausan. l. 1. Huius haud paucos versu Iliadi suae inseruisse Homerus creditur. An eadem cum illa, quam Daphnen, Tiresiae filiam, Diodor. Sic l. 4. c. 6. vocat? Celehiatur eius vaticinium de colaphis Crhisto Domino impingendis in passione, de sputis, de felle et aceto in potum dando, crediturque ut dictum, Homerus plurimos eius versus operi inseruisse. Quarta, Cumaea, cuius meminit Naevius, teste Varrone, in libris belli Punici, sicut et Piso in Annalibus. Hanc refert Lactantius l. 1. c. 6. ex Varrone, 9. oraculorum volumina obtulisse Tarquinio Prisco, et pro eis postulasse [orig: postulÔsse] Philippicos trecentos, quos cum Rex, pretii magnitudine deterritus, solvere reculasset [orig: reculÔsset], crematis 3. reliqua eam retulisse ad regem postulato [orig: postulat˘] eodem [orig: e˘dem] pretio [orig: preti˘], tum vero multo magis existimasse [orig: existimÔsse] regem insantre mulierem, ideoque rursus alia 3. volumina ultricibus dedisse flammis, et nihilominus in pretio perstirisse; tandem vero admiratione ductum Tarquinium, inspectos libros residuos trecentis illis aureis sibi retinuisse, et arceae lapideae inclusisse in templo, Iovis Capitolini sepositos et asservatos ad Cornel. usque Syllam, quo tempore Capitolium simul cum illis flagravit Suetonius vero vult usque ad Augustum mansisse incolume hos libros, et sub basi Palatini Apollinis, cum Martiorum vatum et Bagoes Nymphae carminibus conditos stetisse, cundemque Monarcham Sibyllinorum librorum habuisse delectum, exustis illis, qui nothi videbantur, reservatis genuinis. Meminit huius et Martyr Iustinus in Gentium admonitorio, ubi dicit, eam vaticinatam de Salvatoris adventu, et eius operibus. Quinta, Erythraea, quam suam vocat civem Apollodorus Erythraeus, Dionysius vero Nympham fatidicam l. 1. Est autem Erythra Ioniae urbs maritima Ptolemaeo, quae Stephano etiam *knwpou/polis2 dicitur. Eam ferunt vaticinatam Graecis, esse perituram Troiam, et Homerum mendacia scripturum. Constantin. Magnus Imper. in oratione quam Euseb. libris de vita [orig: vitÔ] Constamini a [orig: Ô] se editis adivinxit, recitat huius oraculum de adventu Christi, sed dubia [orig: dubiÔ] profecto side, initialibus carminum literis prae se ferentibus haec verba: *i*h*s*o*u*s *x*r*i*s*t*o*s *q*e*o*u *u*i*o*s *s*w*t*h*p. Asserit idem M. Tullium Ciceronem Sibyllinam hanc Acrostiohidem carminibus Latinis inclusisse. Interim scribit Augustin. l. 18. de Civ. Dei. c. 23. eandem se Acrostichidem legisse inter Graeca Erythraeae carmina, quae ipsi exhibuit Flaccianus Africae Proconsul. Sexta Sibylla, Samia fuit, de qua mentionem facit Eratosthenes in Annalibus. Illi cognomen fuit *futw\, diciturque varicinata de Christo insidente Asello, et Hierosolymam ingresso. Septima, Cumana, proprio [orig: propri˘] nomine Amalthaea, Erophyle, et Demophile, quam aliqui cum Cumaea eandem faciunt. Celebrantur eius versus, quibus per numeros exprimitur nomen Iesu. Octava, Hellespontiaca, nata in agro Troiano, vico Marmissa [orig: MarmissÔ], quam scripsit Heraclides Cyri temporibus fuisse. Illi defertur vaticinium de Christi doctrina; quodque legem completurus esset, non violaturus. Nona, Phrygia, quae Ancyrae vaticinata est cum de aliis rebus, tum de morte Christi, scindendum esse tum templi velum, medio [orig: medi˘] die suborituras tenebras, ipsumque adeo triduano [orig: triduan˘] somnio [orig: somni˘] fata mortalia peracturum. Decima, Tiburtina, Tibure oriunda, quod est oppid. Italiae. Nomine proprio Albunca dicebatur, quam ut Deam coluerunt Tiburtini, iuxta Anienis rigpas. Haec Christi resurrectionem, assumptionemque praedixisse legitur. Plura de Sibyllis lege apud Pausan. in Achaicis. Iustin. Martyr. in Paraen. ad Gent. Celm. l. 1. et 4. Strom. Euseb. in Chron. et Hist. Sozomen. Hist. l. 2. c. 1. Nicephor. l. 8. c. 9. Lactant. Firm. l. 1. advers. Gent. c. 6. Ioh. Boccat. de Femin. illusir. Onuphr. Panvinium, Blondellum, Casaubonum Exercit. 1. contra Baronium. Sect. 10. c. 11. Erasmum Schmidium Dissert. de Sibyllis, Barthium Adversar. l. 9. c. 11. Addo hic [orig: hţc], quod inter eas Cumaea inprimis celebris, cuius tres libri a Tarquinio empti, ut quibus Urbis fata conscripta, diligentissime, utpote primarium Imperii arcanum Romae asservati, et primum II. Virum [orig: Virűm], dein X Virum [orig: Virűm] fidei concrediti (quorum etiam illud munus crat, Carmina ista adire atque inspicere, si quando aut praesenti damno [orig: damn˘] aut ingruentis periculi metu Resp. turbaretur) incudio [orig: incudi˘] periere [orig: periŕre], Sullanis temporibus. Cui iacturae reparandae paulo post missi, qui Carmina Sibyllina, ubi essent, conquirerent, Romamque conferrent, et quaesita Samo, Ilio, Erythris, per Africam etiam atque Siciliam et Italicas Colonias, ac notioni Quindecim virum [orig: virűm] (quinque etenim alios Decemviris Sulla adiecerat) subiecta.


image: s0292b

Ex iis, quae Romana Fata continebant, tribus itidem libris, ut Cumanae, descripta et religiose habita, teliquis promiscuo usui permissis, quae octo libris comprehensa, et plurimorum in manibus verlantia, Stiliconis vim effugere [orig: effugŕre], cum iusu illius tres isti libri, fortunam Urbis Populique complexi, abolerentur: de quorum ingenuitate egregie disserentem vide Tob. Pfannerum Sysiem. Theol. Gentil. purior. c. 1. ž. 14. Adde Salmas. ad Solin. p. 75. et seqq. qui primum Augustum libros Sibyllinos condidisse duobus forusis auratis, sub Apollinis Palatini basi; cuius incendio [orig: incendi˘] pene fuerint consumpti, tempore Iuliani Apostatae, ex Suetonio et Ammiano, inter alia, observat. Quia vero carmina huiusmodi a priscis Christianis, pia [orig: piÔ] quadam [orig: quÔdam] fraude, Genrilibus ad meliorem religionem facilius verrendis, excogitata, conficta et supposita, plurimi arbitrabantur, hinc Christianos iam suo aevo a quibusdam Sibylustarum nomine noratos irrisosque fuisse, ut qui Sibyllam prophetidem existimarint [orig: existimÔrint], norat Origenes contra Celsum l. 5. n. 15. Vide quoque supra Liber, it. Quindecimviri. Addo hic [orig: hţc] saltem, cum alias fere semper Carmina Sibyllina, quae tantae venerationi apud veteres Romanos esse diximus, solum indicarent, quid faciendum, si aut seditio, aut calamitas aut prodigium, aut quaedam magna consternatio ac timor, aut aliud aliquid huiusce naturae ad ea consulenda Senatum vel Caesares impulisset, uti ex Dionysio Halicarn. l. 4. patet: a Caesare apud Plut. et Maxentio apud Zosium l. 2. per XV. viors adita etiam de rebus futuris praedictiones edidisse: manifesto [orig: manifest˘] fraudis et noqei/as2 indicio [orig: indici˘], qua de re supra diximus.

SIBYLLAE [2] Antrum vide Antrum Sibyllae.

SIBYLLAE [3] Vallis apud Cumas, ubi linum optimum, Plinio l. 19. c. 1. Cumanum.

SIBYLLATES vide Sibutzates.

SIBYNA apud Tertullian. adv. Marc. l. 3. c. 21. Et concident machaeras suas in aratra, et sibynas in salces sibu/nh Ephippo apud Athenaeum l. 12. zibu/nh Graecis Interpp. Ierem. c. 6. v. 23. Aristagorae et Herod. 1. 5. est ai)xmh\ braxei=a, hasla brevis, qua Persae olim usi. Certe Hebr. [gap: Hebrew] , unde vox Graeca orta, permutatione l. et n. proprie est spica, inde ad hastile translatum nomen. Quomodo spicula Isidoro sunt sagittae vel lanceae breves, ab spicasum specie nuncupatae, Orig. l. 17. c. 8. Et Gallice hastam Turnebus picam, quasi spicam, vocari putat, quod ferro [orig: ferr˘] spicata sit exiguo [orig: exigu˘]; Bochartus, quod spicae formam habeat. Memmit inter arma Persarum hastilium huiusmodi, ut diximus; Herod. l. 5. ubi iis tribuuntur to/ea kai\ ai)xmh\ braxei=a. arcus et hasta brevis; et l. 7. de exercitu Xerxis, ai)xma\s2 braxei/as2, to/ea de\ mega/la, hastas breves et magnos arcus, illis fuisse, itidem ait. Quemadmodum Alexandrum scribit Athenaeus d. l. cum Persica stola gestasse [orig: gestÔsse], to/ te to/zon, kai\ th\n sibu/nhn, arcum etiam et sibynam: plane ut Graeca Versio Ierem. loc. cit. to/con kai\ zibu/nhn krath/sousin. Id ipsum prro Persarum telum, ab aliis paltw=| kranei/+nw|, pilo e corno, instructum fuisse, ait: et l. 1. ac 4. ubi singulis, praeter arcum et pharetram, bina palta\ assignat, Arriano l. 1. Aliis. Nempe palto\n a)po\ tou= pa/llein, a vibrando, sicut Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Chidon, h. e. telum exitiale, appellatum est. Vide Bochartum Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 8. et supra in voce Pilum.

SIBYRTUS urbs Cretae Steph.

SIC vivant lumina mea vetus iurandi formula, de qua vide B. Augustin. Exegeticis in Iohannem.

SICA non a secando, ut quibusdam visum, habet enim priorem productam, sed a Graeco h(/kh, quod e)pidorati/da, ai)xmh\n, a)kwkhn, exponunt Grammatici; ferreus culter; Iustiniano dicitur Institut. l. 4. quem prolixius ita describit Iosephus Antiqq. Iudaic. l. 20. Sicarii, inquit, latrones sunt, cultellis utentes, magnitudine similibus acinacibus Persicis recurvis et similibus iis, qui a Romanis Sicae dicuntur: unde et qui latrocinantur nomen sumpserunt. Hi gladii breves et aut ita ut occultarisinu vestis et facile, nec opinantes confodi, maxime in turba, possent. Inter arma certe Persarum e)gxeiri/dia, seu sicae, recensentur Hcrodoto l. 7. ubi praeter hastas breves, magnos arcus, sagittas arundineas; iis tribuit e)gxeiri/dia para\ to\n decio\n, mhro\n paraiwreume/nna e)k th=s2 zw/nhs2, sicas ad dextrum latus e zona suspensas, Pollux a)kina/kas2 vocat, l. 1. c. 12. sect. 7. *)akina/khs2, periko\n cifi/dio/n ti, tw=| mhrw=| proshrthme/non, Ancinaces, persicus gladiolus est, e femore appensus: voce e Persica chinger emollita [orig: emollitÔ]. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 8. Sed et Thracum fuisse, videbimus infra. Hinc itaque Sicarii dicti sunt, contra quos exstat lex Cornelia, quam tulit Corn. Sulla Dictator an. Urb. Cond. 673. cuius quae fuerint capita, exhibet Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 26. Mentio quoque Sicariorum, Actorum c. 21. v. 38. ubi Aegyptius quidam in desertum eduxisse dicitur tetrakixili/ous2 tw=n *sikari/wn, quaturo milia Sicariorum. Quam factionem de Gaulonitaruin Secta fuisse credibile est, qui a Iuda gaulonite, seu Galilaeo, de quo agitur Actorum c. 5. v. 37. orti triburum Romanis pendere recusabant, neminemque alium nisi Dominum Caeli, pro domino agnoscere se contendebant. Vide Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 1. c. 13. Suicerum voce hac [orig: hÔc] et surpa, ubi de Gaulonitis: nec non voce Crux, it: Miscricordia, et infra Sicela.

SICAMBRI seu SYGAMBRI Strab. nunc Geldrenses, teste Marliano [orig: Marlian˘], populi German. inferioris inter Mosam et Rhenum: Sed verius Geldrenses trans Rhenum ex Suetonio, in Aug. c. 21. qui eos ad lteriorem Rheni ripam describit, ubi etiam Zutphanienses. Ovid. ad Liviam:

Nec tibi deletos poterit narrare Sicambros,
Ensibus et Suevos terga dedisse suis.

Horatius Carm. l. 4. Od. 2. v. 34.

--- -- Quandoque trabet feroces
Per sacrum clivum merita [orig: meritÔ] decorus
--- -- Fronde Sicambros.



image: s0293a

Et Od. 14. eiusdem libri: v. ult.

Te caede gaudentes Sicambri
Compositis vener antur armis.

Ptolemaeo fuere [orig: fuŕre] ab altera parte Rheni. Yutphaniae Comitatum eos obitnuisse quidam volunt. Sicambros postea Francos vocatos scribunt Rhenan. ac Herm. Nicenarius et Brietius, qui credit eos occupasse [orig: occupÔsse] totum tractum a mari ad Moenum, Imperio [orig: Imperi˘] Romano [orig: Roman˘] iam ruente. Sub ipsis erant Usipetes, Tencteri et Bructeri popul. Horum regio Sicambria. Claudian. l. 1. in Eutropium. v. 383.

Militet ut nostris detonsa Sicambria signis.

Nic. Lloydius, plura de illis apud praefatum Rhenanum Rerum Germ. l. 1. tit. Sicambri in Galliam: cum Notis Cl. ortonis ICti p. 166. et 144. quo [orig: qu˘] posteriore loco [orig: loc˘] genuinam Sicambrorum progeniem hodiernos Francos esse ostendit.

SICAMBRIA vulgo Alt Offen, i. e. Vetus Buda, nunc Scambri Ferrar. Lazarius, R. P. R. c. 2. sect. 2. Vide Legio auxiliatrix.

SICAMINUM oppid. super mare, iuxta Carmelum, Caesarea [orig: CaesareÔ] Ptolemaidem pergentibus. Ioseph. l. 3. Iud. Ant. c. 19.

SICANE urbs Iberiae, Stephan.

SICANI Hispaniae popul. Sicoris fluv. olim accolae, qui relictis sedibus suis, Sicano [orig: Sican˘] duce, in Italiam se contulerunt pulsisque Aboriginibus Latium occuparunt [orig: occupÔrunt]; ipsique postea ab ipsis pulsi, quos ante pepuleratn, insulam vicinam Italiae occupaverunt, et eam Sicaniam a suo nomine nuncupaverunt. Servius in illud Aen. l. 7. v. 795.

Auruncaeque manus, Rutuli, veteresque Sicani.

Silius l. 10. v. 514.

Sicana nunc tellus, nunc litora Ibera cruorem.

Hinc Sicanis foem. Ovid. in Ibin, v. 598.

Plurima quae flammis Sicanis Aetna vomit.

Porro Sicanos, a Siculis (uti putat Bochartus o( me/gas2 l. 1. Chanaan, c. 30.) neque gens, neque sermo distinxit, sed situs, et variae, ut evenit, in eadem gente factiones. Et Punica [orig: PunicÔ] voce [gap: Hebrew word(s)] Sicani dicit, qui Siculorum Poenis erant proximi, quasi vicinos dixeris. hebraeis enim et Syris Saken, cuius plurale Sekenim, vicinum sonat. Diodorus Siculos cum Sicanis conferens ait: *tau/ths2 de\ th=s2 xw/ras2 ta/ me\n pro\s2 e(/w keklime/na me/rh katw/|koun *sekeloi\, ta\ de\ pro\s2 dusma\s2 *sikanoi/. Huc facit illud Poetae Aen. l. 5. v. 24.

--- -- --- -- Nec litora longe
Fida reor fraterna Erycis, protusque Sicanos.

Nic. Lloydius.

SICAPHA Africae propriae oppid. Ptolem.

SICARDUS Episcop. Cremonensis, floruit A. C. 1160. Auctor historiae Paparum. Raph. Volaterranus, Comm. l. 22. Vide Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 53. Luc. in Bibl. Carmel.

SICARIS vide SICORIS

SICASSA Insula maris Aegaei, ante Ephesum, Plin. l. 31. c. 5.

SICAULA vel SEULUS fluv. Galliae in Arvernis, vulgo Siole, aut Sioule dictus, qui Castellum Novum, Manatense nomine Menat, Vivarium le Vivier, Ebrogilum Ebreule, Rupem fortem, oppidum S. Porciani S. Pouršain, attingit, ac in Elaver influit. Recipit Bulbulam la Bouble, qui Montem Acutum in Combralia, Cantiliam Villam et Castellum praeterlapsus, apud Martiliacum in Sicaulam defertur. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

SICCA seu SICCA VENERIAPtol. et Procop. Veneria Solino c. 30. colonia et urbs Africae mediterr. media inter Cirtam ad Occasum et Narangaram ad Ortum. Ei sine dubio nomen id Poeni, Phoenicum exemplo [orig: exempl˘], qui Assyrios ac Babylonios imitati sunt, a Sucoth vel Sicoth Benoth, Veneris Templo, apud Babylon. imposuerunt. Significat autem vox haec, Tabernacula filiarum, quod Babylone, in Templo Veneris Uraniae, Virgines tempora corollis religatae amatores suos operirentur, qua de re Herodot. Musa [orig: MusÔ] prima [orig: primÔ]: et a Benoth, Veneris nomen Ioh. Seldenus non absque ratione deducit. A veneris vero Fano Siccae urbi nomen fuisse, vel fidem fecerit illud Valerii Max. l. 2, c. 6. ex. 15. Siccae est Fanum Veneris, in quod se Matronae conferebant, atque inde, procidentes ad quaestum dotes corporis iniuria [orig: iniuriÔ] contrahebant, honesta nimirum tam inhonesto [orig: inhonest˘] vinculo [orig: vincul˘] coniugia iuncturi: Pluribus hoc idem Seldenus, de Diis Syris Syntagm. 2. c. 7. Vide Voss. de Idolol. orig. ac progr. l. 2. c. 22. Hic [orig: Hţc] postea Episcopatum fuisse institutum, notum est ex Historia Eccl. Inde oriundus Proculus Grammaticus Latinus, quo [orig: qu˘] inter alios Marcus Imperator usus legitur, apud Iul. Capitolin. c. 2. Usus --- quottidianis Latinis, Trosio Apro [orig: Apr˘] et Pollione, et Eutychio [orig: Eutychi˘] Proculo [orig: Procul˘] Siccensi: ad quem locum vide Casaubonum.

SICCUS Panis apud Vopiscum in Tacito, c. 11. Panem nisi siccum non comedit: est panis solus. Numquam enim nisi panem solum in ientaculis et prandiis comedisse Tacitum, dicere vult: cum alii parmulas, uvas passas, nucleos, mel Atticum crudum aut coctum, aut aliquid mellitt operisve dulciarii, salsi etiam aliquid nonnumquam cum pane comederent. Sic de se Seneca scribit, Ep. 83. Non multum mihi ad balneum superest, panis deinde siccus, et sine mensa prandium. Et hoc erat ientare Veteribus. Graeci eodem [orig: e˘dem] significatu chro\n a)/rton dicunt, qui etiam alias chro\n pro solo usutpant saepissime, uti docet Eustathius Il. g. Odyss. i. et r. quo [orig: qu˘] ultimo [orig: ultim˘] loco [orig: loc˘] chra\ e)/ph, sola et mera carmina, quae prius posuerat, nulla [orig: nullÔ] syllaba [orig: syllabÔ] mutata [orig: mutatÔ], vocat. Similiter voce usus est Capitolin. in Maximinis, c. 13 Deinde sine delicto Consulares viors --- interimeret, alios siccis vehiculis exhiberet, alios in custodia detineret. Ubi siccis vehiculis exhibere non aliud est, quam, quod dixit Herodianus l. 7. c. 3. mo/nonis2 o)xh/main e)piteqe/ntas2 a)/nou qerapei/as2: cum solis et nudis


page 167, image: s0293b

vehiculis impositi viri Consulares, absque servitio, atque comitatu traherentur, ad immanissimae belluae arbitrium, puniendi. Fandem rationem assum, habet apud veteres Latinos: significat namque tostum et aridum, in quo nihil uvidi relictum est etc. Unde iam facile exponitur Comici versiculus in Rudente, Actu 3. sc. 4. v. 21. in quo se multum Eruditi torsere [orig: torsŕre],

Tu senex, si istas amas, huc arido [orig: arid˘] argento [orig: argent˘] est opus.

I. e. non opus logis est ac sermonibus, si quidem amas istas mulieres, sed solo [orig: sol˘] argento [orig: argent˘], quod si dederis, hatum tibi copia fiet, Salmas. ad Capitolin. dl. l. Sed et chro\n a)/rton Graeci interpretantur buccellatum, qui est panis nauticus, et Gallis hodie bis coctus dicitur, ut videre est apud Eund. ad Vopisc.

SICE Insula est Asiae adiacens, non procul ab Epheso, Plin. l. 5. c. 31.

SICELA vel SICILA parva sica, unde sicelatus latro, de Imperatore Threcisco, (Thracum enim sica ) apud Capitolin. in Maximo et Balbino c. 17. Nam quod nobis vita per vos reddita est, quam dimissis passim per provincias carnificibus sicelatus latro sic petiit, ut se Ordini profiteretur iratum, quomodo dicam aut prosequar? Verba sunt Augusti Claudii Iuliani Ep. ad Pupienum et Balbinum: intelligit autem hoc [orig: h˘c] nomine Maximinum Thracem, sicila [orig: sicilÔ], h. e. parva [orig: parvÔ] sica [orig: sicÔ] armatum. Vide quoque supra, voce Parma. Ab eadem origine siciles sunt et sicilia, spicula hastarum, ut videre est apud Salmas. d. l. Item sicilum, Graece smi/lion, caelum, unde sicilati lapides i. e. sculpti. Gall. ciseles. Idem ad Solin. p. 1045.

SICELES [1] et SICELECH urbs assignata prius tribui Iudae, postea Simeonis, inter primas eius, sed possessa a Philistaeis, quam Rex Achis donavit Davidi, qui in ea sedit et habitavit torum annum et menses quatuor, atque exinde permansit tribus Iudae. Vide Ios. c. 15. v. 31. et c. 19. v. 5.

SICELES [2] oppidum Palaestinae, ultra Hebron, inter Gerut et Bersabee.

SICELIA CAESAREA urbs Mauritaniae, patria Macrini Imperators. Xiphilinus.

SICEMUS urbs Arabiae, Stephan.

SICENDUS lacus Thessaliae, mutas habens ranas, quae tamen alio translatae coaxant, Plin. l. 8. c. 58.

SICENUS insul. iuxta Cretam, quae prius Oenae vocabatur, Steph.

SICEOTES Theodorus vide Theodorus.

SICERA [1] vulgo LA CISSE, fluv. Galliae, paulo supra Turonos in dextrum Ligerim defluit: humanae naturae prorsus contrarius, cum eius unda glareosa plus sitim attrahat, quam depellat, Hadr. Vales. Notit. Gall. Alius est Cisa fluv. le Cousson, qui in sinistrum Ligerim, conra castrum Blesense, influit. Alius item Cusilla amnis, vulgo Choisille, qui infra Turonos Ligeri sinister accedit, Idem.

SICERA [2] ex Hebr. [gap: Hebrew word(s)] potus inebrians, cum absolute ponitur, vinum; cum vino opponitur, omnem aliam potionem inebriantem notat etc. Suicerus Thes. Eccl. in hac voce. Vide quoque supra, Anglia.

SICEUM locus seu pagus Galatiae in agro Ancyrano, ab Anastasiopoli 12. mill. pass.

SICHAEUS fil. Plisthenis Phoenicis, sacerdos Herculis, maritus Didus, Phoenicum omnium locupletissimus, quem, eius thesauris inhians Pygmalion, uxoris eius frater, sacrificiis intentum interfecit. Virg. Aen. l. 1. v. 347.

Huic coniux Sichaeus erat, ditissimus agri
Phoenicum. --- -- --- --

Iustin. l. 18. c. 4. Sichaeo magnae, sed dissimulatae opes erant, aurumque metu regis, non tectis sed terrae crediderat, quam rem etsi homines ignorabant, fama tamen loquebatur. Graecis *sugxai=os2; Servius ad Virgil. Sicharbam dictum annotat Latinis veter. ex *)axa/rbas2, pro quo Acervas Iustinus. habet. ita ex aristero\s2, sinister, *(ake/sta, Segesta etc. Salmas. ad Solinum p. 323. Item Sichaeus adiectivum. Virg. Aen. l. 4. v. 552.

Non servata fides cineri promissa Sichaeo.

SICHAR it. SICHEM vide supra Nebilas.

SICHEM quae et Neapolis, Plinio l. 5. c. 13. ac Ptolemaeo. Plinio vero Mamortha, urbs Palaestinae perantiqua, in Samaria apud montem Garizim excisa, a Samaria 8. mill. pass. distans. Hic [orig: Hţc] Iosephus, cui in peculium cesserat, sepultus, et Christus ad fontem Iacobi cum Samaritana locutus est. Ibidem loci, Deus foedus suum cum populo renovavit, paulo ante Iosuae mortem, et congregati Israelitae Roboamum rogarunt [orig: rogÔrunt], ut iugi rigorem mitigaret. In tribu Ephraim. Baudrando vix 5. mill. pass. a Sarmatia in Occidentem, Nunc Pelosa, vel Napolosa. Ex praecipuis totius terrae S. Praefecti sedes. Crevit ex ruinis Samariae; ideoque potest Samaria nova dici. Fuit olim Urbs refugii et Levitarum metropolis. Eam primo vastarunt [orig: vastÔrunt] Simeon et Levi, filii Iacobi, ob stuprum Dinae sorori illatum; secundo ab Abimelecho eversam reaedificavit Ieroboam. Amoenitate locus et delitiis diffluebat, Genes. c. 34. v. 2. Ios. c. ult. v. 7. 2. Reg. c. 12. v. 25. 2. Paral. c. 10. v. 1. Ioh. c. 4. v.5. Ioseph. Iud. Ant. l. 1. et 5. Torniel. Ann. Mund. 2114. 2802. Item oppidum Brabantiae. Sicheminensis Virginis miracula edidit Iustus Lipsius, cui etiam morlens, pennam argenteam, cum veste sua pellicea, legavit. Unde iocus cuiusdam Poetae:

Sensit homo frigere suae miracula Divae,
Crassaque pro calido stragula ture dedit.

SICHNE oppidulum Brabantiae, memoratum in literis datis A. C. 1130. quas Albertus Miraeus in lucem protulit, nunc Sichemium vocatur. Locus intes suos celebris D. Virginis Fano [orig: Fan˘], de cuius miraculis multa Lipsius habet: Vide in voce Sichem.