December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0286b

SESTUM pagus Ducatus Mediolanensis ad lacum Verbanum, ubi Ticinus ex eo effluit: cum titulo Ducali gentis Spinulae. Vide Sextum.

SESTUS seu SESTOS, vulgo SESTO, urbs Europae in litore Thracio, ab Abydo Asiae urbe Hellesponti angustiis dirempta, Herus [orig: Herűs] et Leandri amoribus nobilitata. Lucanus l. 2. v. 674.

Europamque Asiae, Sestonque admovit Abydo.

Musaeus:

*shsto\s2 e)/h|n kai\ *)/abudos2 enanti/on, e)ggu/qi po/ntou
*gei/tone/s2 ei)si po/lhes2. ----

Solinus c. 15. Omnis magnus Hellespontus stringitur in stadia septem, quibus ab Europa Asiaticam plagam vindicat. Hic quoque urbes duae, Abydus Asiae est, et Sestus Europae. Seneca in Thebaide Actu 4. v. 610.

Hinc qua [orig: quÔ] relinquit nomen Ionii maris,
Fauces Abydi Sestos opposita premit.

Dionysius in descriptione Orbis v. 515.

--- - --- *(/udwr *)aqamanti/dos2 *(/ellhs2,
*shsto\s2 o(/ph kai\ *)/abudos2 enanti/pn o(/rmon e)/qento.

Plin. l. 4. c. 11. Hellespontus septem stadiis Europam ab Asia dividens, quatuor illic inter se contrarias urbes habet: in Europa Callipolin et Seston; in Asia Lampsacum et Abydon Xenophon 8. stadia videtur asserere: *diaba\s2 kai\ ei)s2 *shsto\n katantikru\ o)/nta *)abudou, kai\ a9pe/xonta ou) plei=on o)ktw\ stadi\wn. Sic ille l. 4. rerum Graecarum. Pomp. Mela l. 2. c. 2. Est et Abydo obiacens Seitus, Leandri amore pernobilis. Est ea regio, in qua Persarum exercuus divisas spatio [orig: spati˘] pelagoque terras ausus pontibus iungere. Vide Abydus. Nic. Lloyd. Baudrando est arx Thraciae, in Chersoneso, ad Hellespontum, contra Abydum arcem Asiae, Turcis Bogazassar, i. e. maris angustiae: sic enim illi talia loca vocant, uti Europaei Dardanelli. 130. mill. pass. a Byzantio in Meridiem Chium versus paulo plus.

SESUVII populi Galliae Celticae Caesar, l. 3. Bell. Gall. c. 34. quorum urbs Exisnis, teste Marliano [orig: Marlian˘] in provincia Turonensi. Aliis autem Seez urbs Episcopalis in Normannia sub Archiepiscopo Rhotomagensi. Baudrando melius Sessui fuere, ubi hodie Sagiensis Dioecesis. Horum urbs fuit Sessui seu Vagoritum Sessuorum, Seez, Sagium recentioribus, vide Sagium; Episcopalis sub Archiepiscopo Rothomagensi.

SETA [1] Rhesi soror ex Marte Bithyn filium suscepit, a quo Bithyni Thraciae populi. Steph.

SETA [2] quasi chaeta a Graeco xai/th, pilus durior, equorum, suum, aliorumque quorundam animalium: cuius olim in nectendis corollis usus fuit, loco [orig: loc˘] philyrae aut fili. Sic Indicos Reges quoddam genus gemarum singere in longissimos cylindros; eosque perforatis elephantorum setis subligantes monilia habere, ait Solin. c. 55. ad quem locum vide Salmas. In cribris item. Vide ibi: Lyra insuper. Alium earum usum indigitat Varro de L. L. l. 6. ubi ad ea operum minutalia, qualia fuere [orig: fuŕre] formicae ex ebore Callicratis aliaque, facilius cernenda, setas nigras admoveri consuevisse, quo candor eboris, opposito [orig: opposit˘] setarum nigrore, oculorum aciem magis adverteret, tradit. Vide eundem Salmas. ibid. p. 46. etc. At Recentiores etiam pro serico setam dixere [orig: dixŕre]; quae vox in Germanica lingua hodieque haeret, Idem ad Vopisc. in Aureliano. c. 45. De setis e fronte victimarum evulsis et in ignem coniectis in Sacris Gentilium, vide Meursium ad Lycophr. ubi a)parxa\s2 proprie Graecis dictas esset, notat: et supra aliquid voce Pilus, interflectum, Primae libamina.

SETABICULA oppidul. Contestanorum, hodie Alzira, castrum regni Valentiae, ad Sucronem fluv. c. leuc. a Serabi in Boream, paulo plus ab ora Sueronensis. Sin. 13. ab Alone in Septentrionem.

SETABIS oppid. Hispan. inter Carthaginem, et Saguntum in loco celso situm. Silius l. 16. v. 474.

--- - Excelso nutritum colle crearat [orig: creÔrat]
Setabis. --- -- --- --

In Strabone l. 3. scribitur *se/tabis2, in Ptol. *sai/tabis2 cum amne cognomine, et vicina [orig: vicinÔ] Saetabicula [orig: SaetabiculÔ]. Nomen factum esse suspicatur Bochart. l. 1. Chanaan, c. 35. ex [gap: Hebrew word(s)] Seti-buts, i. e. stamine, vel tela [orig: telÔ] byssi, quae ibi texebatur. Catullus, Epigr. 12. extr.

Nam sudaria Setaba ex Iberis
Miserunt mihi munera Fabullus
Et Verannius.

Silius l. 3. v. 373.

Atque altrix celsa [orig: celsÔ] mittebat Setabis arce,
Setabis et telas Arabum sprevisse superbas,
Et Pelusiaco [orig: Pelusiac˘] filium componere lino [orig: lin˘].

Agrum habuit sibi propinquum nomine Spartarium, a sparto lini genere, sive iunci. Strabo siquidem xoinou=nta, i. e. iuncarium interpretatur. Nic. Lloyd.

SETAE Indiae populi argenti ditissimi. Plin. l. 6. c. 19.

SETAEUM regiuncula in Magna Graecia inter Sybarin et Thurios, ubi petra Setaea Lycophroni, teste Barrio [orig: Barri˘]. Vide Steph.

SETANTIORUM Portus Winandermere, teste Camdeno [orig: Camden˘], portus Albionis in ora Angliae occidua, inter Walliam et Scotiam, Devae, seu Cestriae urbi finitimus. Camdeno tamen videtur pro limhn portus, li/mnh lacus legendum apud Ptol. et Wimander mere designati paludem in agro Lancastrensi, a Cestria ad 6. mill. pass.

SETEIA vulgo DEE-MOUTH Camdeno, aestus seu fluv. Albionis, in ora Angliae et Walliae, inter Belisamam et Tisobim fluv. Aliis Mersey, apud quem Lerpool, vel Leverpool, oppid. et portus in Comitatu Lancastrensi.