December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 158, image: s0284a

SERVILII Vaciae villa Senec. Lago della Colluccia Loffredo, Lacus Campaniae, cum aedificiis, in ora et Sinu Cumano, inter Linternum et Cumas propiores. Ubi olim Servilii aedes. Servilius lacus S. Pompeio.

SERVILIUS [1] vide Quintus. It. Publius, et Spurius.

SERVILIUS [2] accusator Mamerci Scauri, Tacit. l. 6. Annal. c. 29. Dein, quia pecuniam a Vario Ligure omittendae delationis ceperat, in Insulam, interdicto [orig: interdict˘] igni atque aqua [orig: aquÔ] demotus est.

SERVILIUS [3] Historicus Latinus, Tacito l. 14. Annal. c. 19. laudatus. Item Consul. peste obiit cum Coll. Aebutio, An. 290. Urb. Cond.

SERVILIUS [4] Asta Cons. an Urb. Cond. 866.

SERVILIUS [5] Caepio, cuius praecipua [orig: praecipuÔ] opera [orig: operÔ] Caesar Bibulum inpugnavit, eique filia Iuliam despondit: sed repudiatus paulo post, collocata [orig: collocatÔ] Cn. Pompeio filia [orig: filiÔ]. Vide et Cneus.

SERVILIUS [6] Fidenas vide Quintus.

SERVILIUS [7] Geminus vide Cneus. It. Marcus.

SERVILIUS [8] Hala vel Ahala, magister equitum, Labicanos, Aequosque Dictator vicit, an. Urb. Cond. 338. Sp. Melium ob regni affectati suspicionem interemit. Tandem custoditae libertatis exilio poenas pependit. Val. Max. l. 5. c. 3. Cic. Orat. pro domo sua [orig: suÔ] dicit, illum restitutum fuisse. Vide et Caius, et Quintus.

SERVILIUS [9] Isauricus victoriis inclitus. Servilius Priscus; Dictator, Fidenatium urbem evertit, An. Urb. Cond. 319. Aequisque varia loca eripuit Liv. l. 4.

SERVILIUS [10] Novianus floruit sub Vespasiano Fabso l. 10. etc. laudatus.

SERVILIUS [11] praenomine Marcus, causidicus et Historicus insignis, moritur, Caio [orig: Cai˘] Vipsanio [orig: Vipsani˘] et Fonteio [orig: Fontei˘] Consulib.

SERVILIUS [12] Portius vide Caius.

SERVILIUS [13] Priscus vide Ibid. et Quintus.

SERVILIUS [14] Silanus Commodi iussu occisus, apud Lamprid. c. 7.

SERVILIUS [15] Structus Ibid.

SERVILIUS [16] Tucca vide itidem Caius.

SERVIODUNUM urbs alias Norioi, nunc German. in Bavaria inferiori ad Danubium, 6. milliar. German. infra Ratisbonam in Ortum Passavium versus 10. Straubingen.

SERVITAE Ordo religiosus, in Communione Romana Florentiae institutus, A. C. 1232. Videatur Annuntiata. Item Philippus Benizius. Item congregatio, Massiliae, A. C. 1257. Ordo Servitarum, seu servorum B. Virginis, Venetiis Aabilitus, idem cum Annuntiat. Ordin. Ex hoc egregii Viri prodierunt, inter quos Frater Paulus eminet, velut inter ignes Luna minores, qui Reip. Venerae iura, contra Paulum V. strenue defenderat. postea aliquot vulneribus, per immissos percussores, tantum non occisus. Vide Vitam eius, et voce Paulus.

SERVITIA apud Spartian. in Adriano, c. 13. Deinde a Cappadocibus Servitia castris profutura suscepit: non sunt Castrenses ministri, qui in aula militabant, sed servi militares. Et quidem prioribus temporibus et stante adhuc disciplina [orig: disciplinÔ], rari in Castris servi, nec nisi digniorum, Ducum Tribunorumque, erant. Postea vero, labantibus moribus, plures pene servi, quam milites, ita ut ne gregrius quidem ullus sine servo esset. Sallustius, Bell. Iugurt. c. 45. de Metello. Ne lixae exercitum sequerentur, ne miles gregarius in castris, neve in agmine servum aut iumentum haberet. At sub Imperatorib. passim suus cuique servus. Calones hi Veteribus dicti, qui munus faciebant, vallum porrabant, fossam ducebant, ut apud Florum l. 2. c. 18. legimus, ubi de Scipione disciplinae militaris, apud Numantiam, correctore. Recentioribus Galiarii, Graecis citimi aevi *pallhka/ria: a galea, quam portabant; et antiqua voce pa/llhc, quae pucrum et catulastrum significat. Quam in rem vide Salmas. ad Spartian. d. l. Aliud quid Servitium notar apud Iuris Feudalis Doctores, ut videre est, apud Car. du Fresne Glossar. Apud Rei Monasticae Scriptores, missum seu ferculum significat extraordinarium, quod Monachorum olim mensae, in statis festivitatibus, apponebatur, vide Burchardum de Casibus S. Galli c. 7. etc.

SERVIUS [1] Cornelius Dolabella Cons. an. Urb. Cond. 838.

SERVIUS [2] Corn Maluginensis, Cons. an. Urb. Cond. 369. Alius Tribun. militum, an Urb. Cond. 370.

SERVIUS [3] Corn Merenda, Cons. an. Urb. Cond. 470.

SERVIUS [4] Corn Orphitus, cons. an. Urb. Cond. 803.

SERVIUS [5] Corn Rufus, Cons. an. Urb. Cond. 289.

SERVIUS [6] Fidenas vide Titus.

SERVIUS [7] Fulvius Nobilior Cons. an. Urb. Cond. 498.

SERVIUS [8] Galba Cons. a Lucanis comprehensus, opera [orig: operÔ] unius mulieris liberatur.

SERVIUS [9] Honoratus cognomine Maurus, Grammaticus celebris, saeculo [orig: saecul˘] 2. an circa A. C. 410? Scripsit comment. in Virgilium, etc. Macrob. Saturn. l. 1. c. 2. et l. 6. c. 7. Gesner. in Biblioth.

SERVIUS [10] Pictor fil. Fabii Pictoris. Gesner. Voss. l. 1. Hist. Lat. c. 3.

SERVIUS [11] Sulpitius Camerinus Cons. an. Urb. Cond. 254.

SERVIUS [12] Sulpitius Galba praetor male adversus Lusitanos pugnavit, an. Urb. Cond. 604.

SERVIUS [13] Sulpitius Galba Cons. an. Urb. Cond. 785.

SERVIUS [14] Sulpitius Rufus Cons. an. Urb. Cond. 397.

SERVIUS [15] Sulpitius dictus quoque Lemonia Rufus, Orator et ICtus sui aevi celeberrimus. Discipulus Lucilii Balbi, et Caii Aquilli Galli, imitator Q. Mutii Scaevolae, a quo his verbis ad Iuris studium exstimulatus est. Turpe est Patricio, et causas oranti, ius in quo verstur, ignorare. Consul fuit, cum M. Marcello, ann. 703. prudentiae non minus quam erditionis laude inclitus. Scripsit de iure libros 180. Praeceptor P. Alpheni Vari, C. Auli Ofilii, Aufidii etc. Ad Antonium, Mutinam tum obsidentem,


image: s0284b

pacis causa [orig: causÔ] missus, Obiit in itinere. An. 710. Urb. Cond. Cicero, A. Cellius, Pomponius, Forsterus l. 2. Hist. Iur. Civ. c. 42.

SERVIUS [16] Tullus Romanorum Rex sextus ac penultimus, successit Tarquinio Prisco, anno [orig: ann˘] a mundo condito 3387. ante Christum Servatorem natum 575. Hic ex Ocrisia, nobili femina Corniculana, captiva tamen et ancilla, genitus est: cui adolescentulo dormienti caput ardere visum est, quod prodigium Tanaquil, uxor Regis Tarquinii Prisci, cum vidisset, eum inter liberos suos educavit: omen enim sic interpretabatur, fore aliquando ut imperaret, quod et contigit. Hic Tarquinii Prisci cum esset gener, eo [orig: ] mortuo [orig: mortu˘], Rex a patribus, et a plebe designatur. Sabinos subegit, Veientes fregit, montes Quirinalem, Viminalem, et Esquilinum Urbi adiunxit, fossas circum murum duxit: primus omnium censum ordinavit, rem saluberrimam tanto fururo imperio, ut inquit Livius, l. 1. c. 42. Sub eo Roma omnibus in censum delatis, habuit capita 82. milia civium Romanorum, cum hiis, qui in agris erant: occisus est 44. imperii anno [orig: ann˘], An. Urb. Cond. 220. secelere generi sui tarquinii Superbi, filii eius Regis, qui ipsi successerat, et impulsu Tulliae, filiae suae, quae carpento [orig: carpent˘] vecta super patris cadaver, consternatos equos egit. Vide Tit. Liv. l. 1. dec. 1. et Dionys. Halic. l. 4. Flor. l. 1. c. 6. ac Eutrop. l. 6.

SERUS Indiae extra Gangem fluv. Ptol. Coromoran Mercatori. Hodie foran Puon; in Quansia provinc. Sinarum. Serius autem fluv. amplus, qui ahas Caramoran creditus fuit, hodie Kiang dicitur, M. Martinio, et Sinarum Imperium fere bifariam secat, Baudrand.

DERVUS meliori olim apud Germanos conditione, quam Romanos, vid. Tacit. de Germ. moribus. c. 25. Quatuor enim in Saxonia olim et Frisia, Germaniae regionibus, hominum genera fuisse deprechendimus, Nobilium, qui Edhilingi: Liberorum vel Ingenurorum, qui Frilingi: Libertorum vel Litorum, qui Lazzi vocabantur: atque Servorum. Apud Anglos vero et Werinos, eiusdem Germaniae gentes, tres solum erant hominum ordines, Adelingorum seu Nobilium, Liberorum et Servorum. In lege Salica Nobilium nulla mentio sit, quia Nobilitatis tum ordo a Plebe distinctus non erat, toto [orig: tot˘] Francorum Regno [orig: Regn˘], in duos modo ordines Clericorum et Laicorum vel Saecularium, diviso [orig: divis˘]. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Rotomagus. Erant autem Servorum apud Anglo Saxones et Normannos, quidam Praediales, quidam Personales: hi ex more Romanorum, illi e Germanorum constituti. Personales, nihil proprii possidentes, dominis suis lucrabantur omnia, et ab eisdem alebantur. Praediales, quamvis servilis erant conditionis, et originis, sua tamen ad arbitrium domini praedia possidebant et facultates, opera rustica et servitia sibi indicta per villas facientes, et Villani inde nuncupati. Henr. Spelmann. glossar. Archaeol. plura apud B. Rhenanum Rer. Cerm. l. 2. tit. Status Galliarum et Germamarum sub Francis Regibus et Imperatorib. ibique Notas Ampliss. Ottonis, ubi is de IV. Ordinibus, quibus prisci Germani inter se distincti fuere [orig: fuŕre]: deque tribus Servorum apud eos classibus, Fiscalinis, Ecclesiasticis et Mancipiis privatorum, accurate agit, Adde superius dicta, voce Servi. Nec omittendum, quod, uti olim apud Veteres, sic medio [orig: medi˘] quoque aevo [orig: aev˘], Servi vaenum exponebantur, cuius signum apud illos titulus collo appensus, apud istos ramus in capite. illorum pretium commune 20. aureor. ex l. 31. D. de Minor. istorum 10. auri librae, apud Gregorium Turon. Hist. l. 2. c. 5. sol. 15. aut 25. in L. Sal. tit. 11. ž. 5. Qua de re vide Car. du Fresne pluribus agentem loco [orig: loc˘] cit. ubi inprimis de Servorum medii aevi matrimoniis inter se et cum liberis hominibus, de eorundem statura, prole, bonis, successoribus, varia erudite congessit: aliquid etiam de Servorum apud Veteres pretio infra, voce Solidus.

SERVUS DEI scripsit saeculo 5. contra illos, qui Christum in terris versantem, Deum Patrem vidisse inficiati sunt. Gennad. de Script. Eccl. Trithem. etc.

SERVUS Servorum Dei titulus Pontificis Romani quem primus usurpasse [orig: usurpÔsse] dicitur Gregorius M. ut Ioannis Patriarchae Constantinopolitani, qui se Oecumenicum iactabat, fastum retunderet, cognomento [orig: cognoment˘] ho [orig: ] humilitatis pleno [orig: plen˘] assumpto [orig: assumpt˘]. Transiit postmodum ad Episcopos ac Patriarchas utriusque Ecclesiae, Monachos etiam: item ad Reges Principesque, inter quos Adelfonsus Rex Hispan. A. C. 830. Henricus Imperat. A. C. 1041. Sanmcius Aragonum Rex. A. C. 1070. alii eo [orig: ] usi leguntur, ut pluribus videre est apud praefatum Glossarii Auctorem, ubi etiam de Ottone III. qui se Servum Apostolorum vocare solitus est A. C. 1001. et Servis B. Mariae, seu Servitis, ordine in dioecesi Episcop. Massiliens. sub Augustini regula a Benedicto Massiliensi instituto A. c. 1257. postmodum abrogato in Synodo Lugdun. sub Gregorio X. quorum aedem Parisiis a Bonifacio VIII. datam Wilhelmitis, qui ab albis palliis vulgo Blancmanteaus fuerint dicti, addit.

SERZMARAGDIA haud dubie Daciae civitas legitur, in Inscript. Traiani Imperator. apud Cardinalem Barberinum, forte Zermizirga Ptol.

SESA pater Abiae, 1. Reg. c. 4. v. 3.

SESAC [1] Rex Aegypti, ascendit in Ierusalem, et tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios, et universa diripuit, anno [orig: ann˘] quinto [orig: quint˘] regni Roboam: habebat Sesac in exercitu 1200. Currus, equitum 6000. Vid. 1. Reg. 11. 12. 13. 14. capp. et 2. Paralip. 10. 11. 12 capp. Ioseph. Iud. Antiq. l. 1. c. 7. et 8. Vide infra Sethosia.

SESAC [2] fil. Bartiae. 1. Paral. c. 8. v. 14.

SESACH Rex Babylonis. Ierem. c. 25. v. 26.

SESAI fil. Enac. Ios. c. 15. v. 14.

SESAMINAE Phalanges *sha/minai fa/lagges2, Auctori Peripli nominatae cum ebeni phalangibus, quid sint, quaerunt eruditi, et inter hos Salmas. ad Solin. p. 1032. et 1033. Respondet Bochartus, in Arabum libris, memorari quaedam ligna ebeno tam


image: s0285a

similia, ut illa pro ebeno nonnulli sumant. In his lignum Siz, vel Siza, a loco sic appellatum, et lignum Sasem vel. Sempsem, plur. Semasim, eodem [orig: e˘dem] quoque nomine dictum, quo [orig: qu˘] sesamum, quamvis ab hoc diversissimum. Alcamus: Sasim arbor nigra, aut ebeus aut siz, autarbor, ex qua finut arcus. Darmir c. de Simsima, de iis, qui in gehenna torquentur, Exibunt, inqut, ex igne, post aliquam moram --- tamquam ligna semasim, i. e. pariter nigri, propter adustionem ex igne: in quae verba Commentatores multa afferunt absurda. Sed peritiores agnoscunt, ligna Semasim esse ebenina ligna, aut ebeno atrore similia, ita ut exusta videantur. Unde lux his Dioscoridis C. de Ebeno, *)/enioi de\ ta sha/mina, h)\ a)ka/nqina cu/la e)mferh= o)/nta, a)nti\ e)be/nou pwlou=si, Quidam vero sesamina vel spinae Indicae ligna pro ebeno vendunt, ob similitudinem: ubi Marcellus Virgilius suka/mina, pro sha/mina legit, quia sesamum nihil habeat commune cum ebeno. Sed neque sycaminus seu Sycomorus, nisi quod utrumque lignum est. Cave igitur, ne quidquam mutes. Aliud enim hic [orig: hţc] sesamina quam vulgo, nempe ligna arboris praedictae, cuiusmodi palangas, i. e. teretes baculos, una cum ebeninis, ex Indiae urbe Barygatis in Persidem afferri consuevisse, docet Auctor Peripli supra laudatus. Vide Sam. bochart. Hieroz. Part. posterior. l. 1. c. 20. De Sesamo vero, seminis condimentarii genere; de sesamo agresti, quod alias Cici, item Seseli; de Sesamino serto et placenta, inter nuptiales Atheniensium ritus, de Sesantino tandem oleo, in regione Indica Syrastrene, ex vulgari herba sic dicta, confici solito, Salmas. as Solinum ubi supra, cui adde Plinium l. 18. c. 10. l. 23. c. 4. et quae diximus retro ubi de Nuptiis. Addo saltem, antiquos dulciariis operibus, palati gratia [orig: gratiÔ], sesamum adspersisse. Unde Petronius, mellitos verborum globulos, et omnia dicta factave, quasi papavere et sesamo [orig: sesam˘] sparsa: Oleo [orig: Ole˘] vero artus inunxisse Macedones, ad mitigandum frigus, uti est apud Curtium l. 7. c. 4.

SESAMUM urbs Paphlagoniae, in qua primus Phineus habitavit. Steph. Didynmus insulam esse scribit.

SESAMUS arx seu oppid. Paphlagoniae, a Milesiis conditum, postea unus ex pagis, e quibus civitatem Amastrim composuit Amastris Dionysii Tyranni Heracleae uxor, Darii a Macedone Alexandro M. divicti, soror. Salmas. as Solin. p. 889.

SESAN fil. iesi 1. Paral. c. 2. v. 34.

SESANA urbs Briae, in limite Campan 13. leuc. a Trecis in Boream, versus castum Theodorici 10. haud pridem foedo [orig: foed˘] conflagravit incendio [orig: incendi˘]; Sesann en Brie.

SESANIUM oppid. inter Aegyptum et Aethiopiam. l. 6. c. 29.

SESARETHUS urbs Taulantiorum, Steph.

SESATAE Sinarum gens, corpore curto [orig: curt˘], lata [orig: latÔ] facie, atque sima [orig: simÔ], Artian. in Periplo.

SESELIS apud Cicer. de Nat. Deor. l. 2. Plin. l. 8. c. 32. l. 20. c. 5. Aelianum Varior. l. 12. c. 35. Dioscoridem l. 3. et Avicennam Can. l. 2. herba est, qua [orig: quÔ] paulo ante partum cervae purgantur, facilius sic enixurae. Sed et eaedem seselim a partu edunt, ut locis purgandis utilem, Plin. l. 8. c. 32. et 25. c. 8. Quae duo loca sollicitanti Salmasio, cui non videtur verisimile, eadem herba [orig: herbÔ] pasci et ante et post partum cervas, opponit tertium Aristotelis Histor. Animal. l. 9. c. 5. eadem docentis, Sam. Bochart. hieroz. Parte prior. l. 3. c. 17. quem vide.

SESINDIUM urbs Indiae. Steph.

SESITHACUS Aegemeri fil. Cheruscorum ductoris fuit. Strabo l. 7.

SESMARUS vulgo SISMER, fluv. Belgii, per Traiectense territorium in Mosam apud Traiect. supertius influens, Baudr. Gall. le Semoy: oritur non longe ab Orolauno, ex lacu quodam, et Vero [orig: Ver˘] Vir fluv. recepto [orig: recept˘], Chiniacum, Casoecongidunum Cugnon, Bublionem Bovillon, Orcimontem Orchimont, alluit, et infra Lavandiam Abbatiae titulo [orig: titul˘] illustrem in Mosam evolvitur: Vales. Notit. Gall.

SESOCHRIS Rex Thinitarum XVI. post Nepher-Chrerem, ante Cheneren: praefuit annos 48. Eius proceritas fuit pedum quinque, latitudo trium. Ex Manethone Marshamus.

SESONCHIS unus ex partiariis Aegypti, post lapsam Thebanorum Regum potentiam, Regulis, regnum suum sedemque in urbe Bubasto, Nomi Calasiriis assignati capite, erexit, eodem [orig: e˘dem] tempore eius Stephanathis Satiticam Dynastiam orsus est. Regnavit an. 21. eum excepit Osorthon, quem vide, ut et voce Bubastus.

SESONCHOSIS [1] Rex inferioris Aegypti VIII. post Serapim, praefuit annos 49. dum Soris et Suphis I. Memphitis imperarent. Ei successit Amenemes. Ioh. Marshamus Can. Chron. ex Syncello.

SESONCHOSIS [2] Rex Aegypti, universi mundi dominus, cupiditate ductus ex vero cognoscendi, qui primi mortalium exstitissent, nutricem excisa [orig: excisÔ] lingua [orig: linguÔ] cum infante inclusit. Qua [orig: QuÔ], post aliquot annos, clamante Bec, quod Pahlagonum lingua [orig: linguÔ] panem significat, hos antiquissimos esse collegit. Schol. Aristoph. Nub. Vide Seostris.

SESOSTRIS Aegyptiorum Rex, Moeridis successor, iuxta quosdam, sed non sine insigni parachronismo, qui subactis maris Rubri accolis, alveum navigabilem conatus est ducere ex Nilo in mare Rubrum. Idem et Colchos ac Geras creditur subegisse, regionesque omnes a se subactas tropaeis insignivisse; quorum aliquot se vidisse testatur Herodotus muliebri pudendo insculpta. Hunc aliqui Sesosim, nonnulli Vexorem vocant. *seso/wsis2 sane a Diodoro passim appellatur, sed et aliis quibusdam sic dicitur; aliquibus Sesonchis, vel Sesonchosis. Vide Scholisten ad l. 4. Apollonii Rhodii. Sed miror equidem, quod Iustinus dicat l. 2. c. 3. Scythas vicisse Sesosin, sive Sesostrim, et in regnum repulisse, cum Herodotus, Dicaearchus, Diodorus Siculus, et alii prodiderint hunc Scythas subegisse, omniumque quas adierit gentium fuisse victorem. Trogum tamen secutus est Val. Flac. l. 5. Argon. V. 418.



page 157, image: s0285b

--- Ut prima Sesostris
Intulerit rex bella Getis, ut clade suorum
Territus hos Thebas, patriumque reducat ad amnem,
Phasidis hos imponat agris, Colchosque vacari
Imperet. --- --- -

A quatuor captivis Regibus vehi se passus, horum unum monitorem habuit; Maecenas literatorum, columnas et tropaea hieroglyphicis ornavit notis, quarum una Romam devecta, in Martio campo erecta est. In hoc aenigmatum genere Bos terram, Oculus Iustitiam, Sceptrum Solem etc. significavit. Herodot. l. 2. Diod. Sic. Bibl. Hist. l. 3. Strabo l. 16. etc. Ab eodem *sesw/strios2 xa/rac multis locis impositum nomen, ubi castra fuerat metatus. Strabo loc. cit. *dio kai\ kai\ pollaxou= *sesw/strios2 xa/rakes2 proagoreu/ontai, kai\ a)fidru/mata *ai)gupti/wn *qew=n i(erw=n. Quam in rem vide Salmas. ad Solin. p. 1202. et supra in vocibus Castra, Charax etc. nec non infra, voce Sethosis.

SESQVISEPARATISTAE dicti quidam ex Independentibus, Anglica [orig: AnglicÔ] Secta [orig: SectÔ], qui prima [orig: primÔ] fronte profitentes se dimidia [orig: dimidiÔ] parte inclinare ad Brownismum et veritatem consistere in medio, inter Brownismum et Presbyterianismum: revera tamen in praecipuis non tantum consentiunt, cum Brownistis, sed et eorum furores exsuperant, ut pro Semiseparatistis inveniantur Sesquisepar atistae. Independentes enim hi secessionem ab Ecclesia faciunt propter longe leviores causas quam Brownistae, ut qui offendebantur Episcopis, Liturgia [orig: LiturgiÔ] et imietate. At illi, his homnibus sublatis, tamen se separant. Confitentur Ecclesiam Anglicanam esse veram Ecclesiam, et Ministerium eius verum ac salvificum, et tamen communionem cum illa abnuunt. Docent, quicumque non amplectuntur Independentiam, utcumque coetera pius et orthodoxus sit, non admittendum ad S. Cenam, nec frui debere privilegiis Ecclesiae. Neminem admittunt pro membro, nisi qui totam Congregationem convincat de sua reali regeneratione etc. Reliqua illorum dogmata et formam Ecclesiae, describit Georg. Hornius Historia [orig: HistoriÔ] Eccl. Nov. Test. Period. III. artic. 3. ž. 49. et seqq. quem si placet vide.

SESSELIUM oppid. amplum ad Rhodanum, partim in Bressia, et tractu Verromea, Francici iuris, partim in Genevensi Ducatu Sabaudici iuris ab A. C. 1600. Seissel, 5. leuc. ab Annecio in Occasum, totidem a Bellico in Boream.

SESSIA Dea sationis, apud Romanos, cuius simulacrum in Circo fuit, Plin. l. 18. c. 2. Unde Terrullian. l. de Spectac. Delphinos Neptuno vomunt columnae. Sessias a sementationibus: Messias a Messibus: Tutelinas a tutela frucivum sustinent. I. e. columnae quae insculptos habuere Delphinos sustinebant Sessias, Messias et Tutelinas, i. e. simulacra harum Dearum: quas numero plurativo [orig: plurativ˘] effert, velut innuens, tot Deas esse Sessias, quot sationes etc. Eadem cum Seia Plimi d. l.

SESSIONIS honor oblatus antiquitus adventantibus, memoratur Homero, Il. y. v. 201.

--- - --- *qe/oua d' *)=iris2 e)pe/sth
*bhlw=| e)pi\ liqe/w|. toi\ d' w(s2 i)/don o)fqalmoi=si
*pa/ntes2 a)nh/i+can, kale/on te/ min ei)/s2 e) e)/kastos.
*(h d' au)=q' e(/zesqai me\n a)nh/nato. ei)=pe de\ mu=qon,
*ou)x e(/dos2 ei)=mi ga\r au)=qis2 e)p' *)wkeanoi=o r(e/eqra.
--- - --- Currens autem Iris adstabat,
Limine in lapideo. Hi autem cum viderunt oculis,
Omnes assurgebant, vocabantque eam ad se unusquique,
Illa autem sedere renuebat dicebatque verbum,
Non sedes. Ibo enim statim ad Oceani fluenta.

Sic apud Statium Theb. l. 2. v. 151. senior Talaonides, Dircaeusque et Acheloius Heros, venientes ad Adrastum,

--- - --- postquam mediis in sedibus alae
Congressi, inque vicem dextras iunxere [orig: iunxŕre] locumque,
Quo serere arcanas aptum, atque evolvere curas,
Insidunt. ----

honorem sessionis illis offerente et participante Rege, ad quem locum vide Animadversiones Casp. Barthii. Livia vero, Augusti animum a gravioribus suppliciis avertere cupiens, inter leniores malorum poenas, e(/drais2 a)ti/mois2 kai\ sta/esi e)poneidi/stois2, sessionibus inhonestis, et stationibus ignominiosis, eum uti monet, apud Dionem l. 55. de quibus vide Casaubon. ad Aug. Suetonii c. 24. At Sessionum dies, in Iure dicuntur, quibus Praetor sui copiam facit, Io. Calvin. Lexic. Furid. Apud Graecae autem Ecclesiae Scriptores, *kaqi/smata, Sessiones, dicuntur sectiones Psalterii, de quibus vide aliquid supra, vocibus Acathistus, et Psalmi: plura vero apud Cl. Suicerum Thes. Eccl. voce *ka/qisma.

SESSITES fluv. Gall. Cisalpinae per agrum Vercellensem in Padum influens: vulgo Sessia.

SESTERTIUM [1] locus extra Romam, ubi cruces, patibula defixa, aliaque ad supplicia plebis. Huc abiciebantur eorum capita, qui Caesarum iussu supplicio [orig: supplici˘] afficiebantur. Plut. in Galba. Quarto [orig: Quart˘] ab urbe milliario [orig: milliari˘] videtur, ex D. Cypriani vita. Sed sic Lipsio ad Taciti l. 15. c. 60. dictus est, quia semitertio [orig: semiterti˘] ab urbe milliari fuisse creditur extra portam Esquilinam. Melius ad Sestertium, Gronovio. Ita enim Commentator Horatii Cruquianus: Hinc Aesquilina porta Romae dicitur ad Sestertium: ubi certus erat locus sepulchororum etc. Nempe milliare, vel lapidem. Cicer. Bruto, Cum plebs prope ripam Anienis ad tertium milliare consedisset. Corn. Nepos. Attico, c. ult. Sepultus est iuxta viam Appiam ad quintum lapidem. Et pari ellipsi, Itinerarium Antonini Aug. Ad tricesimum M. P. XXX. ad centesimum M. P. X. passimque: ubi et multas appellationes locorum, cum eadem praepositione notabis: Ad septem fratres, ad Mercurii, ad Draconem, ad Turres, ad Columnam. Similiter


page 160, image: s0286a

Tacit. Histor. l. 2. c. 24. Ad duodecimum a Cremona ferocissimos au xiliarium componit. Plutarchus ergo, qui praepositionem in Galba omisit, Graecos imitatus dicitur Ioh. Friderico Gronovio, de Pecunia veteri l. 1. c. 3.

SESTERTIUM [2] omne id, quo [orig: qu˘] continentur duo integra et unius dimidium. Unde Sestertius nummus, quod ad binas aeris libras vel duos asses complecteretur et unius dimidium; quod et nota eius HS. ostendit, quae nihil aliud, quam dupondius et semis fuit, uti docet Flavius Sosipater l. 1. Et Sestertium, in neutro, subintellige argentum, pro pecunia signata, semissem tertium pendente, seu duas libras et selibram ponderis explente. Id enim coeptum in Foro vocari Sestertium, unde et sine adiectione substantivi, quum iam nemo ignoraret, quid sub hoc indefinito intelligeretur. Quoniam autem argenti libra 400. duae et selibra 1000. aestimabantur nummis sestertiis, palam est, hoc [orig: h˘c] vocabulo [orig: vocabul˘] Romanos prius uti potuisse, quam ad hanc summam nominandam perventum esset. Nec tamen statim pro hac ipsa summa singulare placuit, sed, in duplicata hac summa, inceperunt dicere, Bina Sestertia, pro duobus milibus nummum: ubi pondera commode, cum argenta non possent, intelligebant (nam argentum et pondus argenti idem.) Sic tria Sestertia, sic decem, sic centum, usque ad nongenta nonaginta novem. Quod sequebatur, mille Sestertia, reprobatum; non quia perspicue dici non posset, sed quia, si reciperetur, videbatur eodem [orig: e˘dem] vocis sensu et duo milia Sestertium, tria milia Sestertium etc. analogia sancire. Intercessit fuga sermonis ambigui, qui cum vitari non posset in his, si pro tot milibus ponderum bilibrium et semissium, in nummorum ampliore summa, valerent, quae eadem prorsus figura [orig: figurÔ], iisdem literis, eodem [orig: e˘dem] sono [orig: son˘], pro tot milibus singulorum kerma/twn sive nummorum iam recepta erant, adeo ut solo [orig: sol˘] numero [orig: numer˘] duo milia, tria milia, non alia significarent; hoc ambiguum inquam sermonis ne incurrerent, et haec et radicem eorum, mille Sestertia, exstirparunt [orig: exstirpÔrunt], et dilatum adhuc ad partes vocarunt Scstertium. Hoc singulare, in gradibus illis, quae explicandae erant, summis, figi et augeri non poterat, nisi per adverbium, neque enim in nominibus invenitur vox numerum significans tam magnum, nisi in forma declinandi plurali. Adverbium igitur illud erat unicum Millies: nam Millies Sestertium sua [orig: suÔ] natura [orig: naturÔ] et sine figra est idem, quod Mille Sestertia, nempe 2500. librae, seu 1000000. Sestertium. Sed hoc Millies, plenius et figuratum, vindicavit expeditior ratio computandi ad longe altiorem gradum, nempe millies centena milia nummum Sestertium, subiecitque belle atque eleganter factum iri, si in praesentia eo [orig: ] proprio [orig: propri˘] et simplici abstinerent, idque resolverent ac circumscriberent, per decies centies; si deinde, ex hoc decies centies, alterum, quod toties repetendum erat, (nimit. centies ) omitterent, inque omnibus adverbiis, quibus Sestertium multiplicaretur, ad ingentes illas nummorum summas demonstrandas, intelligerent. Idque sedit ac placuit: atque inde omnes hi numerandae pecuniae gradus, qui sunt a decies usque ad millies, ut nunc accipiuntur, illis processere: quibus omnibus caruissent, nisi decies illud Sesiertium fuisset inventum. Pro quo denique Decies solum remansit. Brevitas itaque commoditasque ratiocinandi effecit, ut pro numero argenteorum nummorum ponerent vocabulum pondus argenti, quod aequabatur tot nummis, significans, duo Sestertia. pro 2000. nummum et deinceps: cogitarent dein pro 1000000. nummum mille Sestertia; rursum pro hoc millies Sestertium: denuo pro millies Sestertium in hoc gradu, decies centies Sestertium: denique ex decies centies Sestertio, pro his omnibus, pronuntiarent decies Sestertium et Decies. Sic Vicies, sumi coepit, pro vicies centena milia Sestertium: Tricies, pro tricies centena milia, et sic consequenter, usque ad millies, pro millies millena milia Sestertium: hodiernae monetae secundum computationem Pascasii Grosippi, Milliones 2. et dim. seu 25. Tonnae auri. Quater millies HS. Milliones 10. etc. E quibus facile intelligere est, quid sibi velit, Syngrapha Sestertii centies, apud Cicer. summa Sestertii decies et ratio Sestertii quadragies, apud Liv. summa Sestertii tricies et centies et quinquagies Sestertii summa, apud Val. Maximum: Liberalitas Sestertii decies, apud Tacitum Cenare sesterlio centies, apud Plinium et Suetonium: Margarita empta sexagies Sestertio, apud Sueton. emi posse Sestertio tricies, apud Plin. vivere in Sestertio centies, apud Corn. Nepotem et Senecam divitem avarum, Sestertii millies servaum, apud eundem Senecam: Sestertium bis et vicies, apud Cicer. iterum Famil. l. 5. Ep. 20. Vide Ioh. Fridericum Gronovium de Sestertiis seu subsecivorum Pecuniae vet. Graecae et Romanae libb. 4. cum Addendis. et supra Is. Quae autem Antiqui Sestertia dixerunt, posteriores Folles nominare coeperunt, ut ex eodem discimus l. 2. c. 6. Vide proin hanc vocem suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

SESTHENIUM nomen Basilicae cuiusdam Constantinopolitanae, S. Michaeli dicatae, apud C. Macrum Hierolex.

SESTIAE Aquae oppid. in Narbonensi provincia [orig: provinciÔ], hodie Provinciae caput, vulgo Aix. Aliqui Sextiae scribunt.

SESTIANAE Arae vide Arae.

SESTIARIA Extrema promontor. Mauritaniae Tingitanae, in ora maris Mediterranei Ptol. Hodie Gebba, promontor. Provinc. Errifis, in regno Fezzae, cum oppidulo cognomine prope Sinum parvum Mezemmae.

SESTINATES Umbriae populi Plin. l. 3. c. 14.

SESTIUM urbs in mediterraneis Oenotrorum. Stephan. Saracina Barrio.

SESTIUS civis Roman. a quo Sestiae aquae dictae. Fuit et scriptoris nomen, item medici, quorum meminit. Plin. l. 20. c. 21. Sextius forte magis apte scriberetur. Vide et Publius.

SESTRUM Magnum seu Lutetia locus Guineae, in ora littorali Maleguettae, cum portu capaci. Paris etiam Gallis. Ibi enim A. C. 1366. Galli Deppenses castrum, cum colonia, excitarunt [orig: excitÔrunt], quae postea lapsu temporis ab iis derelicta, Ibi oppid. amplum cum fluvio cognomine.