December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0278b

SERIPANDUS Hieronymus vide Hieronymus.

SERIPHES vide supra Serif.

SERIPHUS insul. maris Aegaei, una Cycladum, inter Siphuum et Theram, quam Aristophavis Scholiastes in Acharnanes dicit esse nh=son eu)telestathn, h. e. insulam vilissimam; Senec. ad Helviam, c. 6. desertam et asperrimam. Deserta, inquit, loca, et asperrimas insulas Sciathum, et Seriphum pete. Et apud Plut. de exilio, Stratonicus eo delatus, cum ab hospite didicisset tou\s2 r(adiourgou\s2 falsarios in exilium mitti: *ti/ ou)n (ei/pen' ou)k e)radiou/rghsas2, o(/pws2 e)k th=s2 stenoxwri/as2 tau/ ths2 metasth=s2. De eadem sic agit Corn. Tacitus, ac si tota sit saxum, de Cassio Severo dicens l. 4. Annal. c. 21. Bonisque exutus, interdicto [orig: interdict˘] igne et aqua [orig: aquÔ], saxo [orig: sax˘] Seriphio consenuit. Seripus scilicet, Eustathio [orig: Eustathi˘] referente post Geographum, ou(/tw petrw/dhs2 e)stin, w(/ste kwmwdei=tai u(po/ te *gorgonos2 tou=to paqei=n, w(s2 tou= *perse/ws2 au)to/qi trafe/ntos, kai\ th\n th=s2 *gorgo/nos2 dh=qen e)kei= komi/antos2 kefalh\n, di' h(=s2 tou\s2 e)kei= a)teli/qwen. Seriphos igitur pro Resipho dicta videtur per metathesin, quia [gap: Hebrew word(s)] resiph apud Phoenices lapidibus stratum sonabat. Ovid. Met. l. 7. v. 464.

--- - Planamque Seriphon
Marmoreamque Paron.

Idem l. 3. de Art. Am. v. 192.

Sic tibi vestitae pressa Scriphos erat.

Iuvenal. Sat. 10. v. 170.

Ut Gyarae clausus scopulis, parvaque Seripho.

Statius l. 1. Achilieid. v. 205.

--- - Hinc spretae Mycones, humilisque Seriphos.

Nunc Sirfino seu Sersente, Insul. probe culta, circuitus; o. mill. pass. sub Turcis, 6. mill. pass. a Theramnia Insul. In has insul. ranas prorsus mutas esse tradunt: unde proverbialiter Seriphia rana dicitur in homines mutos, ac dicendi, canendique prorsus imperitos. Nic. Lloydius.

SERIUS seu SERIO fluv. Italiae, in ditione Veneta. Oritur ex montibus, in limite Rhaetorum et Vallis Tellinae: dein in Austrum tendens, prope Bergomum ad 2. mill. pass. labitur, hinc Cremam rigat, et paulo supra Piaeleonem in Adduam se exonerat.

SERLONUS Ioannes vide Iohannes.

SERMINETA oppid. amplum et munitum Campaniae Roman. in colle, cum titulo Ducat. gentis Caietanae, 12. millar. a Velitris in Ortum prope paludes Pomptinas. Alias Sulmo quibusd. In ditione Pontific. Dicitur et Sermoneta.

SERMITIUM a quo Seriana vallis, Sannutio nunc, pagus Corsicae in mediterraneis, apud Toulam fluv. olim oppid.

SERMO de Fide generalis, in Ecclesia Romana vocatur Solennitasqua [orig: quÔ] sententiae ab Inquisitoribus pronuntiantur, vide supra Actio Fidei, quia ante sententiarum pronuntiationem Sermo de Fide, per Inquisitorem haberi consuevit. In hoc is Fidem commendat, et ad eius defensionem ac haereticae pravitatis exstirpationem populum hortatur: eoque [orig: e˘que] finito [orig: finit˘] monet illum, si sciverint aliquem quid dixisse aut fecisse contra fidem, aut aliquem tenere errorem, officii sui esse, id Inquisitori indicare. Facta [orig: FactÔ] monitione, per suum Notarium vel alium Clericum, ex ambone praelegi iubet literas monitorias: quibus omnes cuiuscumque conditionis et status iubentur, sub poena excommunicationis, intra 6. aut 12. proxime sequentes dies Inquisitori revelare, si quem noverint haereticum aut de haeresi suspectum. Vocantur autem hae literae Edictum Fidei, cuius exemplar, non tantum [orig: tantűm] quod in Hispania, sed etiam quod in Italia hodie promulgatur, Latine versum exhibet Phil. a Limbotch Historia [orig: HistoriÔ] Inquisit. l. 4. c. 2. In multis locis, praesertim in Hispania, finito [orig: finit˘] sermone, omnes simul coram cruce ac libro Euangeliorum iureiurando [orig: iureiurand˘] promittunt, Magistratus inprimis, se omni ope Inquisitorem adiuturos: cuiusmodi iuramenti forma, ex Constitutione Friderici II. Patavi promulgata [orig: promulgatÔ] A. C. 1239. desumpta, exhibetur a modo dicto Auctore l. c. ubi et alia quaedam huc pertinentia. Atque huiusmodi Sermones soliti sunt haberi, quoties provinciam suam novus Inquisitor ingreditur, inprimis vero cum Actionis Fidei, ut vocant, sollennitas celebranda instat. Et quidem primus omnium Sermonum horum habitus est A. C. 1307. Dominica [orig: DominicÔ] I. Quadragesimae V. Nonas Martii, uti docet idem Auctor Praefat. ad librum Sententiarum Inquisit. Tholosan. a se primum in lucem emissum nuperrime, quo [orig: qu˘] XIV. Sermonum Acta continentur, e quibus integra Inquisitionis ratio, qualis olim in usu fuit, clarissime curioso lectori clucet.

SERMOLOGUS Liber Ecclesiastic. est in Communione Romana continens Sermones, a Papis aliisque viris sanctitatis opinione claris compositus, qui legi solet in Festis Confessorum, a Natali usque ad octavas Epiphaniae, in Purificatione B. Mariae, in Festo omnium SS. etc. Beletus c. 55. Fuere [orig: Fuŕre] autem olim istiusmodi Sermones ad populum sidelem frequentes, ut ex Patrum tum Graecorum, tum Latinorum, homiliis patet, donec sub Gregorio M. ac successoribus eius, Caroli M. tempore, rarescere coeperunt: praeterito [orig: praeterit˘] saeculo [orig: saecul˘] denuo in crebriorem usum revocati. Et quidem in Africanis Ecclesiis, Antistites stantes stanti plebi verba facere consuevisse, contra quam in Ecclesiis transmarinis, ubi non solum Antistites sedentes loquebantur, ad populum, sed ipsi etiam populo sedilia subiacebant, ne quispiam infirmior stando lassatus a saluberrima intentione averteretur, aut etiam cogeretur discedere, notat Augustin. de catechiz. rudibus c. 13. Unde et postmodum idem infirmos, qui stare non poterant, sedere iussit, Homil. 26. Vide quoque supra, in voce Homilia: uti de Sermone in genere, Voss. de Idolol. l. 3. c. 44. 88. et hic [orig: hţc] passim: de Sermone brutorum supra, ubi de Asina Bileami.