December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0268b

SEPHI [2] filius Sobal, 1. Paral. c. 1. v. 36. qui Gen. c. 36. v. 11.

SEPHIM nomen viri, 1. Paral. c. 26. v. 16. (dicitur Sepho.

SEPHIPHON Gens. c. 49. v. 17. Vide supra Cerastes, item Haemorrhous.

SEPHO filius Eliphaz, Gen. c. 36. v. 15.

SEPHON filius Gad, Gen. c. 46. v. 16.

SEPHOR pater Balac, Numer. c. 22. v. 2.

SEPHORA [1] filia Raguel, sive Iethro sacerdotis Midian, uxor Mosis, Exod. c. 2. v. 21.

SEPHORA [2] obstetrix Hebraeorum, Exod. c. 1. v. 15.

SEPHORIM urbs Palaestinae in Galilaea maxima, ad montis Carmeli radices, proxima Canae; quae et Autocratoris et Diocaesarea dicebatur. Alias etiam Sepphoris.

SEPIA [1] piscis, utilis piscationi est, ut et Polypus, teste Aristotele Histor. Animal. l. 4. c. 8 eorum enim odore pisces allecti facilius capiuntur, Voss. de Idolol. l. 4. c. 46. Eadem excremento [orig: excrement˘] suo [orig: su˘], quod Graeci me/lan, Latini atramentum vocant, iis qui chartis impallescere amant, magno adiumento olim fuit. Licet enim Romani et Graeci, ex fornacium balinearumque fuligine, atramentum facerent, ut habet Plin. l. 35. c. 6. et Dioscorides l. 5. c. ult. Afri tamen ex excremento, sive nigro et glutinoso humore, in vesica sive membrana Sepiae latente (quem qolo\n Graeci nuncupant) atramentum scriptorium sibi conficiebant: ut vetus annotavit Interpres ad illud Persii Sat. 3. v. 12.

Nigra quod infusa [orig: infusÔ] vanescat Sepia lympha.

Ubi Poeta idirco Sepiam Metonym. pro quovis posuit atramento. Forte et ideo in veter. Epigr. (in veter. Salmasii membranis) geminus illi usus tribuitur, unus in cibis, alter scriptionis. Ita autem Epigramma illud habet,

Femineo geminum designat nomine sexum,
Et candens piceum Sepia claudit onus.
Utilior nullus piscis per caerula oberrat,
Cui pretium capto debuit esse duplum.
Praestat carne cibos, apicum dat felle figuras;
Atque brevis specie usum ad utrumque facit.
Hanc potius doctis apponere convenit escam.
Quae sapit in morsu, et probat articulos.

Interim non Sepiae solum inest atramentum (ut eum humorem Cicer. de Nat. Deor. l. 2. vocat) sed mollibus cunctis, ut Aristoteles ait Histor. Animal. l. 4. c. 1. qui et ipse qolo\n nominat, et ab iis in metu ait effundi, ut infuscata [orig: infuscatÔ] aqua [orig: aquÔ] occultentur. De Loligine inprimis id manifestum, cuius tamen succo [orig: succ˘] an similiter, uti Sepiae, in scribendo Veteres usi sint, non facile dictu est. Vide Gerh. Ioh. Voss. Opere cit. l. 4. c. 94.

SEPIA [2] mons Arcadiae, apud Tricrena.

SEPIAS Macedoniae promontor. Ptolem. Apollonii Scholiastes: *shpia\s2 a)krwth/rion e)n *)iwlkw=| ou(/tw kalou/menon dia\ to\ th\n *qe/tin entau=qa ei)s2 shpi/an metablhqhn=ai diwkome/nhn u(po\ *phle/ws2. Hodie Capo Queatumo, Brietio, 20. mill. pass. ab Iolco in Ortum, totidem a Magnesia promuntor. in Meridiem, Euboeam versus; prope Pelasgicum Sinum.

SEPINUM quod SAEPINUM Ptolem. colonia et oppid. Samnii, Populi Sepinates. Nunc Supino, oppid. regni Neapolitani in Comitatu Molisii, inter Apenninum, in limie Terrae laboris; paucis nunc incolis constat, Baudrand.

SEPIUS untis, vide Sipontum. SEPIUSSA Doridis insula in Sinu Ceramico, Plin. l. 5. c. 31. SEPLASIA forum Capuae, in quo unguentarii negotiabantur. Hinc Seplasiarius pro unguentario, et effeminato, vide hic infra.

SEPLASIARIUS apud Lamprid. in Heliogabalo, c. 30. Pinxit se ut cupediarium, ut Seplasiarium, ut popinarium: in Gloss. pantopw/lhs2, vocabatur, qui pigmenta, tura, odores, pharmaca et id genus vanas minutasque merces, quaecumque Pictoribus, Tinctoribus et Unguentariis, conducerent, vendebat. Omnis inprimis *)iatrikh\ u(/lh, Medica materia, apud illos prostabat: unde illam Medici emebant, quod obtinere passim coepit extremis Graeciae temporibus, cum prius ipsi medicamenta manu facere tenerentur; Graeci r(wpopw/las2 quoque vocabant, vide supra in hac voce, nec non ubi de Medicamentariis. Hodie Pharmacopolas, item Speciarios, appellamus. Vide Salmas. ad Solinum p. 1050. et ad Lampridium dicto l. Origo voci a Seplasia vel Seplasio, foro Capuae, in quo plurimi Unguentarii. Unde et Seplasia, et Seplasium, pro Seplasiario. Plin. l. 34. c. 11. Credunt Seplasiae, omnia fraudibus corrumpenti. Et Marcellus,

Quodque ab Idumaeis vectum Seplasia vendunt,
Et quidquid confert Medicis Lagaea Cataplus.

SEPONTIA Paramica Vaccaeorum urbs in Hispan. Ptolem. prope Durium fluv. in limite Braccariorum et Lusitaniae, hodie Penedo, prope Mirandam. Aliis Sevanda, prope confluentes fluv. Tormes in Durium, in limite Portugalliae. Baudrand.

SEPOSITIO poena relegatione, sicut relegatio exilio [orig: exili˘], mitior, indigitatur Suetonio in Tito c. 9. estque relegatio seu exilium, negotii alicuius honesti specie velatum. Sic L. Antonius M. Antonii III. Viri nepos, sepositus ab Augusto Massiliam legitur, apud Tacit. Annal. l. 4. c. 44. Vide quoque de Aprippa, Suetonium Augusto c. 65. et supra Mucianus, infra it. Tarrutinus.

SEPS apud Tertullianum de unico Deo c. 1.

Per latebras animae sepis manante veneno [orig: venen˘].

Et Prudentium contra Symmachum praefat. l. 1. v. 74.

Seps insueta subit serpere flexibus:

Solino aspis tabificus est, c. 27. unde nomen. Aldrovando lacerta est Chalcidica, sic dicta, non quod in Chalcidis territorio nascatur, sed quia virgata est lineis aurichalci colorem referentibus. Aliter vox sumitur apud Val. Flaccum l. 6. ut vidimus supra in voce Sepes Ibi enim per syncopen ex Sepes, hic [orig: hţc] vero a verbo sqh/pw, puetresacio, unde sh/y, factum est.