December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0266b

SENTENTIAE ferendae ritus qualis olim apud Romanos fuerit in Senatu, dictum supra, in voce Senatusconsultum: qualis apud Graecos, in voce Quingenti. De Iudiciis addam hic [orig: hţc] pauca: Causa [orig: CausÔ] utrinque perorata [orig: peroratÔ], post Meridiem, ad ferendam Sententiam, ventum est: iuxta Leg. XII. Tabb. Post meridiem praesente ambobus litem addicito. Sed occasus suprema tempestas esto. Quod si itaque Iudices causam non intellexissent, dixerunt, Sibi non liquere, cicer. pro Caecinna. Si in causa nihil obscuritatis haberent, sententiam tulerunt. Et quidem in nonnullis causis, ut de libertate et ventre cognoscendo, pronuntiarunt [orig: pronuntiÔrunt], sibi videri hominem aut liberum aut ingenuum, aut servum, aut libertum, aut filium esse, aut non. Ulpian. ff. de liberali causa. In actione iniuriarum pronuntiarunt [orig: pronuntiÔrunt], aut iure fecisse videri aut non, Iustinian. tit. de Iniuris. In aliis causis alterum condemnabant, alterum absolvebant, dicendo: Condemno, aut ille debet: aut solve: aut redde, Macer ff. quae sentent. Addebantque Iudices, Si quid est mei iudicii, Cicer. de Finib. l. 2. Absolvendi vero formula fuit, Secundum illum litem do, Cicer. pro Q. Roscio. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 9. c. 16.

SENTIA Lex cuius auctor, ut opinatur Hotomannus, C. Sentius Consul fuit ann. 734. Urb. Cond. imperante Augusto [orig: August˘], sanxit, ut in numerum Patriciorum, qui deessent Senatui, alii sublegerentur. Tacit. Annal. l. 11. c. 25. Ubi tamen in vulgatis corrupte legas Seniae pro Sentia.

SENTIACUM villa olim Regia, seu Palatium principum Galliae, nunc vulgo Sintzich,, locus ad ripam Rheni, Autunnacum inter et Bonnam, ad Arae am niculi et Rheni confluentem. A Sentio dictum. Notus est autem C. Sentius Satutninus, qui sub Augusto Consul in Germania res magnas Legatus gessit.

SENTICA [1] Ptolem, urbs Hispaniae Tarraconens. in Vaccaeis, Zamora Morali. Baudrando urbs regni Legionis, 15. leuc. Hispanic. a confinio regni Portugall. in Ortum, uti 9. a Miranda, Taurum versus. Satis parva.

SENTICA [2] vulgo ZAMORA, urbs Peruviae, in parte Septentrionali in regione Quiti, ab Hispanis excitata, 70. leuc. Hispanic. ab ora maris Pacifici in Ortum, ut 20. a Loxa, 80. a Quito in Meridiem.

SENTII seu SONTII populi fuere [orig: fuŕre] Provinciae, ubi hodie Dioecesis Diniensis. Eorum caput Dinia, inter Ebroduntios ad Boream, Caturiges ad Occasum, Albicos ad Meridiem, et Capillatos ad Ortum. ide Dinia.

SENTINUM Umbriae oppid. in Piceni confinio ad Sentinum fluv. quod nunc Saxoferratum dici potest. Senec Leandro, Cerete Nigro. Fluvius etiam nunc Sentino dicitur Blondo, et Leandro.

SENTINUS [1] et Vitumnus, inter Deos erant parturientium, ad sensum vitamque instituti: de quibus, ut et tota hac Deorum fictitiorum familia, vide praeter Tertullian. D. Augustin. de Civ. Dei l. 7. c. 3. Thom. Bartholin. de Puerperio Veter.

SENTINUS [2] Augur poeta Romae natus, scripsit Epigrammata, in quibus secutus est Valer. Caton. et Licinium Calvum.

SENTINUS [3] Saturninus Consul Romanus.

SENTIUS Saturninus vide Caius.

SENUISA et SENUISSA colonia. Vide Sinuessa.

SENUNA vulgo SELUNE, fluv. Galliae, in cuius vicinia, Michael Archangelus in monte Tumba, ante saeculum 10. apparuisse, ab incerto Auctore, fertur, apud Hadr. Vales. Notit. Gall. Haud procul ab urbe Abrinca, quae inter eum et Sevam posita est. Oritur in silva Senuna, vulgo le bois de Selune 4. leuc. ab Inhena distante, a qua et nomen accepit, quam silvam Landas putridas quidam nuncupant, la Forest des Landes pourries: attingitque prae coeteris Montem Maurellum Monasterio [orig: Monasteri˘] clarum. Mommorel, Duceium Duce; Pontem Abaudi, in literis Henrici Regis Anglorum, Ducis Normann. et Aquitanorum datis, A. C. 1157. memoratum, Pont Aubau: demum 3. aut 4. infra Abrincas milliar. in Sevam labitur. Secundum Furnerium, ad Pontem- Hubaldi in Oceanum decurrit, ut et Arduus; postquam duos amniculos sinu suo [orig: su˘] excepit. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Abrincatui.

SENUS [1] urbs Aegypti, Stephan.

SENUS [2] qui Scena Orosio, Sacana Aethico, fluv. amplus et precipuus Hiberniae ad Limericum urbem Shannon Camdeno. Baudrando a Septentrione in Meridiem fluit. Oritur in Connacia provinc. et in Comitatu Roscominensi; inde per lacus Alynam, Escam et Ream fluens, Atlonam rigat et Connaciam a Lagenia separans, uti postea etiam a Momonia provinc. per lacum Dirgh labitur; et rigato [orig: rigat˘] Lymerico [orig: Lymeric˘], paulo [orig: paul˘] infra in Occasum tendens, per aestuarium amplum in Oceanum Occidentalem se exonerat.

SEON civitas in tribu Issaschar, Ios. c. 19. v. 19. Hodie ostenditur villa, iuxta montem Tabor.

SEOR pater Ephron, Gen. c. 23. v. 8.

SEORIM nomen sacerdotis, 1. Paral. c. 24. v. 28.

SEPARA vulgo la SEURE, fluv. provinc. Pictavensis, duplex. Unus nempe Separa Nannetensis, Moritaniam et alia oppida Vertavum inprimis, Vertou Pictonum rigat; dein in Britanniam fluens, prope Nannetas, in Ligerim se exonerat. Alter Separa Niortensis, oritur supra Fanum St. Maxentii, Pontemque Vallium Pont de Vaux, dein Niortium rigat. Hinc prope Malleacum fluens, recepta [orig: receptÔ] Vendea [orig: VendeÔ], intra paludes, infra Merantium oppid. in Oceanum Aquitanicum labitur. Quidam Separam, vel Separim Namneticum, quod Andigvos a Britannis separet, Niortensem vero, quod Aunedonacensem pagum a Pictonibus dividat, nomen accepisse aiunt. Vales. tamen Celticum nomen id esse retur. Namque et prope Lutetiam vicus est Separa, Sepera, et Savara olim, hodie Seure dictus: Notit. Gall.

SEPARATIO immanissimum scelus, Augustino de Baptismo contra Donatistas l. 1. c. 13. Vide supra Schisma.

SEPARATISTAE nomen Sectae in Anglia. Postquam enim Reformatio Ecclesiae sub Eduardo VI. coepta, et, abolitis in doctrina erroribus, antiquum tamen Ecclesiae per Episcopos regimen, cum


image: s0267a

multis superfluis ceremoniis, retentum esset, sub Elisabetha non ultra processum, haud admodum reluctante populo [orig: popul˘]: quod Episcopi eius temporis viri essent pii, et ipsae ceremoniae non multum urgerentur. In Scotia tamen, ab initio statim, sublata una cum ceremoniis Hierarchia, omniaque ad formam primaevae et Apostolicae Ecclesiae composita sunt: (quod tamen postea Iacobus I. mutavit.) Interim non deerant et in Anglia, qui ad propiorem Apostolicae simplicitatem Ecclesiarum reformationem optarent, ab Adversariis Puritanorum nomine aspersi, ut supra vidimus: quod cum primum pio [orig: pi˘] zelo [orig: zel˘] factum esset, postmodum, ut facile ab uno extremo transitus datur ad alterum, hi quoque in partes abierunt, et sub Elisabetha Regina ac Iacobo I. in Conformistas, Non-Conformistas et Separatistas subdivisi sunt; sub Rege vero Carolo, plane in Independentes sunt conversi, de quibus omnibus hic [orig: hţc] passim. Et quidem Separatismi vexillum primus erexit A. C. 1580. Robertus Browne, de quo supra, Boltoni in Schismate (seu secessione ab Ecclesia Anglicana) propagando successor, qui tamen et ipse Boltoni exemplo [orig: exempl˘] tandem errores suos revocavit, nihilominus Brownistarum fectae nomine suo [orig: su˘] relicto. Terrius dein Barrovius fuit, instigantibus Episcopis supsensus. Quartus, Ihonsonus quidam, separatam Ecclesiam Amstelodami instituit, in varias mox partes ac factiones iterum discerptam, adeo ut is patrem quoque et fratrem suum excommunicaret et ab utroque excommunicaretur. Quintus Smithius Ecclesiam similem Leidae erexit, mox una cum Doctore suo collapsam. Sic vero languentem et animam agentem Separatismum restituit Robinsonus, qui Brownistarum rigidas opiniones mitigavit, et Semi-separatismum fundavit, unde Separatistae in rigidos Separatistas, qui a Brownio praefato nomen servarunt [orig: servÔrunt], et Semi- separatistas sive Robinsonianos distingui coeperunt, quorum hi postmodum Independentium nomen nacti sunt, quo [orig: qu˘] hodieque in veteri et nova Anglia veniunt. Dogmata utrorumque, vide ubi de Brownistis et Independentibus, item voce Robinsonus. Sed et de Sesquiseparatis vide infra.

SEPELACUS locus in Hispania circa Saguntum, Anton.

SEPELIENDI Ius inter mores sive e)/qh quae toi=s2 e)ggra/fois2, i. e. scrito iuri opponit, post Legatorum iura, commemoratur Dioni Chrysostomo, peri\ e)/qous2, mh\ kwlu/ein tou\s2 nekrous2 qa/ptein. Non prohiberi, quo minus sepeliantur mortui. Et Seneca Pater l. 1. Controv. 1. inter iura non scripta, omnibus scriptis certiora, ponit humum porrigere cadaveri. Naturae id ius appellant Hebraei Philo ac Iosephus, et fu/sews2 qesmou\s2 Isidorus Pelusiota: ut solere sub Naturae nomine comprehendi mores communes naturali rationi consentaneos notum est. Proin Veteres, qui iura hominibus bene moratis communia, quo sanctiora viderentur, ad Deos referebant Auctores, etiam hoc ius Diis passim adscripsere [orig: adscripsŕre]. Itaque Euripides Supplicum no/mon daimo/nwn, i. e. Deorum Legem vocat, et apud Sophoclem Antigone Creonti, qui Polynicem humari vetuerat, hoc pacto [orig: pact˘] respondisse legitur,

Decreta quippe haec nec supremus Iuppiter,
Nec fas Deorum Manium dictaverat,
Quis [orig: Queis] alia iura debet humanum genus,
Nec id valere credidi iussus tuos,
Ut iura non conscripta, sed natu Deum [orig: Deűm]
Concessa, sempiterna, mortalis satus
Violare posses. Non enim nuper vigent,
Sed aevo ab omni: Initia in occulto latent.
Nonne ergo forti corde, seposito metu
Mortais irae par Diis magnis fuit
Me gerere morem?

Vide de bello hoc Thesei adversus Creontem, Isocr. in Panathenaico, Panegyr. Helenae encomio, Plataica Orat. Herodotum Calliope, Diodor. Siculum Histor. l. 4. Xenoph. Hist. Graec. l. 6. Aristidem in Panathen. et Lysiam Orat. in honorem Sepultorum. Et passim apud laudatos Auctores, videmus egregia Virtutum nomina huic officio tribui. Humanitatem vocat Cicero pro Qumtio. Humanitatem ac mansuetudinem, Val. Max. l. 5. c. 1. oi(=kton th=s2 koinh=s2 fu/sews2, miserationem communis Naturae, Philo: sortis humanae commercium, Tacitus l. 6. Annal. c. 19. Pietatem Ulpianus: memoriam humanae conditionis, Modestinus: Clementiam, Capitolin. in M. Antonino Philos. di/khn seu iustitiam, Euripides, Lactantius et Cicero in Top. Opus benignum, Prudentius. Contra Donatistas, qui Catholicorum corpora sepeliri vetabant, impietatis accusat Optar. Milevitanus l. 6. Apud Papinium, l. 12. Theb. v. 165.

--- - --- --- - Bello cogendus et armis
In mores hominemque Creon.

Ipsa hinc Sepulchra Templa, et Exsequiae, apud Graecos *no/mima, uti apud Latinos Iusta, dicta, ac Lex Atheniensium, ne quis inhumatum cadaver, nisi ter ei pulverem iniciat, praeterire ausit, Aelian. Histor. Var. l. 5. c. 14. Horat. l. 1. Od. 28. v. 24.

--- - --- Capiti inhumato
Particulam dare --- -

Quem morem exacte observasse Romanos, testis est Quintilian. Declam. 5. Ignotis, aiens, cadaveribus humum congerimus, et insepultum quodlibet corpus nulla festinatio tam rapida transcurrit, ut non quantulocumque veneretur aggestu. Quodsi quis omisisset, porcam praecidaneam Cereri mactabat, apud Romanos: apud Graecos enagh\s2, teste Sophocle in Antignone, i. e. scelus, habebatur. Quare inter gravissimas diras erat, e)kpi/ptein xqonos2, terra [orig: terrÔ] carere: et naufragii non aliunde maior metus, quam quia sic corpus insepultum foret. Ovid. l. 1. Trist. El. 2. v. 52.

Demite naufragium et mors mihi munus erit.

Unde, qui in istiusmodi discrimen forte incidissent. membro alicui pretium pro sepultura alligare solebant: Synesius Ep. fe/rein dei\ timh\n enta/fion to\n e)k nauagi/ou nekro\n. o( ga\r prostuxw\n kai\ kerda/nas2 no/mous2 *)adrastei/as2 ai)de/setai, mh\ ou)xi\ mikro/n ti me/ros2 a)poda/asqai tw=| xariame/nw| pollaplai/on. Interpres Historiae Apollonii Tyrii 20. sestertia auri ad caput puellae, in loculo undis commissae, adposita fuisse, docet. Hoc [orig: H˘c] itaque pretio [orig: preti˘] accepto [orig: accept˘] eiectum in littus cadaver obvius quisque


page 141, image: s0267b

sepeliebat, vel saltem plena [orig: plenÔ] manuter terram iniciebat. In os glebam iniectam fuisse, monet Cic. de LL. l. 2. quod iusta facere mortuo Romanis dictum, et ante novarum frugum gustationem fieri solebat: quo [orig: qu˘] facto [orig: fact˘] mortuus Humatus, ut ante Humitis, vocabatur. Vide Ioh. Meursium Comm. m Lycophronem, verb. xoira/dwn d' e)feimei/ous2. Qnae vero primum causa moris huius introducendi fuerit, ut corpora humo [orig: hum˘] regerentur, sive condita prius, ut apud Aegyptios: sive crematas ut apud Graecos plerosque; sive ita, uti sunt, quem morem esse antiquissimum notavit Cicer. et post eum Plin. l. 7. c. 54. de eo non idem omnibus videtur. Moschion existimat, occasionem datam ex gigantea feritate mandendi homines, cuius abolitae signum sepuluram. Aliis videntur hoc [orig: h˘c] modo homines velut sponte solvisse debitum, quod alioquin vel ab invitis repetit Natura. Cicer. ex Euripidis Hypsipyle.

Reddenda terra terrae.

Sunt qui resurrectionis spem a primis humani generis Parentibus, hoc [orig: h˘c] veluti monumento [orig: monument˘], poteris consignatam velint. Unde et ob reviviscendi promissum, adservanda corpora docuisse Democritum, Plin. testis est l. 7. c. 55. Grotius simplicius putat, dicere, cum homo coeteris animantibus praester, indignum visum, si eius corpore alia animantia pascerentur: quare inventam Sepulturam, ut id quantum posset caveatur. Miseratione certe hominum custodiri corpora ab incursu avium fer arumque, dixit Quintilian. Declam. 6. Apud Cicer. de Inventione l. 1. A feris vexatus, communi honore in morte caruit. Et apud Virgil. l. 10. Aen. v. 556. legimus,

------ ------ Non te optima mater
Condet humo [orig: hum˘], patriove onerabit membra sepulchro [orig: sepulchr˘],
Alitibus linquere seris.

Sed etsi tales abessent iniuriae, proteri tamen ac lancinari corpus humanum, alienum merito videtur ab istius Naturae dignitate. Vide Sopatrum Controvers. o(/ti to\ qa/ptein kalo/n k tl. et Gregor. Nyssenum Ep. ad Letoium: w(s2 mh\ a)nadeixqh=nai tw=| tw=| h(li/w| th\n a)xhmounhn th=s2 fu/sews2. Hinc est, quod officium sepeliendi, non tam homini, quam humanitati, praestari dicitur apud Servium ad Aen. l. 11. et publicam hanc humanitatem dixerunt Seneca de Benefic. l. 5. c. 20. et Quintilian loc. cit. sicut tralatitiam Petronius. Cui consequens est, ut nec inimicis, nec hostibus invideri debeat. Vide de Inimicis, egregiam apud Sophoclem dissertationem Ulyssis, pro humando Aiace: cui adde Eurip. in Antigone et Supplic. Hostibus publicis deberi idem officii, omnes sentiunt. Belli hoc ius koino\n e)n toi=s2 pole/mois2 vocat Appianus: Belli commercia, Philo: Imo apud hostes servari, ka)/|n ei)s2 e)xa/thn e)/xqran prae/lqwsi, etiamsi ad summum odia processerint, ait Dio Chrysostomus. Hinc Hercules suos hostes, Alexander victos ad Issum, Hannibal C. Flaminium, P. Aemilium, Tiberium Gracchum, Marcellum Romanos quaesivisse ad sepulturam, leguntur. Agamemnon Troianos sepeliit, Il. h. Antigonus Pyrrhum apud Plut. Vide eundem in Theseo quoque. Idem Hannoni a Romanis praestitum, Mithridati a Pompeio, a Demetrio multis, Archelao Regi ab Antonio. In Graecorum adversus Persas militantium iuramento erat, Socios omnes sepeliam: Bello victor etiam Barbaros; passimque in Historiis legas impetratam nekrw=n a)nai/resin, facultatem tollendi mortuos. Quare Hebraeorum veter. interpretatione Pontifex Max. cum alioqui rei ulli funebri interesse vetaretur, repertum tamen hominem insepultum sepelire etiam iubebatur, Ambros. l. 2. Offic. 28. Christiani vero sepulturam tanti fecerunt, ut eius causa [orig: causÔ], sicut ad pauperes alendos aut ad captivos redimendos, vasa Ecclesiae etiam intiata conflari aut vendi licite existimaverint. Quae in contrarium occurunt exempla, communi damnata iudicio [orig: iudici˘] reperiuntur. Virg. l. 10. Aen. v. 905.

--- - --- Hunc oro defende furorem.

Etiam insigniter facinorosos sepeliri mos. Lex divina, illos ipsos. qui suspensi patibulo [orig: patibul˘] erant: (quod valde ignominiosum censebatur, Numer. c. 25. v. 4. Deuter. c. 21. v. 23. 2. Sam. c. 31. v. 8) eodem [orig: e˘dem] die sepeliri iubet. Aegisthum, qui adulterium caede Regis cumulaverat, ab Oreste humo [orig: hum˘] mandatum Homer, narrat Od. g. Sed et apud Romanos, Ulpianus corpora eorum, qui capitis damnantur, cognatis ait neganda non esse. Ipsum Creontem, apud Papinium sic alloquitur Theseus, l. 12. Theb. v. 780.

--- - --- --- - Vade atra daturus
Supplicia, extremique tamen secure sepulchri.

Interim apud ipsos Hebraeos regulam hanc habuisse exceptionem eorum, qui ipsi sibi mortem consciverant, Iosephus docet de bello Iudaic. l. 3. c. 17. Nec id mirum, cum in hos aliud supplicium constitui non possit, qui mortem pro supplicio non habent. Sic Milesiae Virgines, apud Gell. l. 15. c. 10. a voluntaria morte abstetritae; et plebs olim Roman. apud Servium ad Aen. l. 12. quamquam improbante Plinio [orig: Plini˘] l. 36. Apud Graecos, sacrilegos quoque insepultos abici moris fuisse, testatur Diodor. Sic. l. 16. Sic et Dion Prusiaeus Rhodiac. tou\s2 a)sebei=s2 kai\ a)nosi/ous2, sepultura [orig: sepulturÔ] orbari, ait. Idem Athenis in proditores constitutum, narrat Plut. Antiphonte. At Nicetas l. 3. vitae Alexii fratris Isacit, cum natrasset [orig: natrÔsset] mortem Ioh. Comneni Crassi, qui per seditionem Imperium affectaverat. *meta\ de\, inuqit, to\ sw=ma e)kei=qen arqe\n kusi\ kai\ o)/rnisi bora\ parati/qetai. i(/ kai\ qhriw=des2 mikrou= kai\ a)pa/nqrwpon a(/pasin e)do/kei. Vide Hugon. Grotium de iure Belli et Pac. l. 2. c. 19 ubi, ob negatam Sepulturam, bellum iuste suscipi censuisse Veteres magno [orig: magn˘] consensu, addit. Ubi autem sepeliendi mortui, sancitum lege Pir, apud Capitolin. in eo, c. 12. Intra urbes sepeliri mortuos vetuit. Nempe mortuos intra urbem neque Romani sepeliebant, neque Athenienses, neque alii populi quamplurimi. Sed erant, quibus in civitate sepelire iura municipalis permittebant, teste Ulpiano: et de Lacedameoniis scimus ex Plutarcho. Praeterea videntur multi, gliscente iam Christianismo [orig: Christianism˘], veterem superstitionem, quae intra urbes mortuos vetabat recipere,


page 142, image: s0268a

paulatim exuisse et contempsisse. Ad haec igitur duo genera hominum lege opus fuit, quam tamen ante Pium Hadrianus quoque tulerat. Vide titulum de Sep. viol. et supra, ubi de Coemeteriis. Sub mortuo seu sub ipso occisi cadavere, vivum olim homicidam sepelierunt Benecharnenses, et Bigorritani etc. Plura supra, ubi de Cadaverum cura alibique passim. Porro quam varii sepeliendi ritus, plurimi dixerunt: De politioribus Gentibus, vide supra et praeterea Lipsium ad Tac. Annal. l. 4. Alex. ab Alexandro Gental. dier. l. 3. c. 7. Andr. Tiraquellum, Ioh. Kirchmannum Lubec. libb. 4. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 31. et l. 5. c. ult. cum Paralipom. Dempsteri etc. ut et in hoc opere passim ubi de Defunctis, Exsequiis, Funere, Sepulchris, aliis. De Chiis, Tauris, Sindis, Colchis, Phrygibus, Panebis, scripsit Nicolaus de Mor. Gent. de Persis Aegyptiisque Herodot. l. 3. de Tartaris P. Venetus de Region. Oriental. l. 1. c. 74. de Lapponibus, Olaus M. l. 4. c. 7. de variis cultissime Silius Italicus Punicorum l. 13. v. 465. ita canit,

Daque vago primum portas Acherontis adire,
Haud ulla ante istam, quamquam non parva fatigent,
Curarum prior exstiterit: Namque ista per omnes
Discrimen servat populos, variatque iacentum [orig: iacentűm]
Exsequias, tumuli et cinerum sententia discors.
Tellure ut perhibent, is mos antiquus Ibera [orig: IberÔ],
Exanima obscenus consumit corpora vultur.
Regia cum lucem posuerunt membra, probatum est
Hircanis adhibere canes; Aegyptia tellus
Claudit adorato post funus stantia saxo
Corpora, et a mensis exsanguem haud separat umbram.
Exhausto instituit Pontus vacuare cerebro
Ora virum [orig: virűm] et longum myrrhata reponit in aevum:
Quid quod reclusa nudos Garamantes arena [orig: arenÔ]
Infodiunt? Quid quod soevo sepelire profundo
Exanimes mandant Libycis Nasamones in oris?
At Celtae vacui capitis circumdare gaudent
Ossa (nefas!) auro, et mensis ea pocula servant,
Cecropide, ob Patriam, Mavortis sorte peremptos
Decrevere [orig: Decrevŕre] simul communibus urere flammis.
At gente in Scythica suffixa cadavera truncis
Lenta dies sepelit, putri liquentia tabo.

Vide quoque infra, in voce Sepulchra.

SEPES Muralis apud Spartian. in Adriano, c. 12. In plurimis locis, in quibus Barbari non fluminibus, sed limitibus, dividuntur, stipitibus magnis in modum murlais sepis, funditus iactis atque connexis, Barbaros separavit: est murus. Nam Sepes pro quovis ambitu aedificii ponitur; unde et sepire, pro, muro [orig: mur˘] lapideo [orig: lapide˘] circumdare. Apud Vopisc. in Aurelian. c. 22. septiones urbis, pro muris: Ciceroni pro Sextio Urbes moenibus sepire etc. Ex Graeco, shko\s2 nempe sepes est, shko\n autem Graeci omnem peri\bolon vocant, sive ex lapidibus sit, sive ex stiputibus, vel tabulatis constructus. Quo [orig: Qu˘] posteriore sensu shko\n, ma/ndrhn vocant, ut Latini sepem pro stabulo sumunt. Val. Flacc. l. 6. v. 537.

--- - --- non pascua, non seps
Heic tibi, nocturnis mitte haec simulacra rapinis.

Virg. Ecl. 1. v. 34 septum vocat:

Quamvis multa meis exiret victima septis.

Latini infimae aetatis sudem dixere [orig: dixŕre] etc. Vide Salmas. ad Spartian. d. l. uti de Sepe Mardorum, apud Curtium, l. 6. c. 5. Nerviorum apud Caesarem, l. 2. Bell. Gall. c. 17. Hunnorum apud Monachum Sangall. munitionis itidem genere, supra lemmate Arbor silva, it. voce Haga: de Sepimentis vero sacellorum, et monumentorum, apud Veteres supra in voce Conseptum, ut et apud Casaubon. ad Sueton. Nerone c. 33. quem exscripsit Ioh. Kirchmannus Funer. l. 3. c. 17. sicut de verbo Obsepire, suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

SEPHAM filius Hur, 1. Paral. c. 7. v. 12. SEPHAMA terminus Iudae ad Solis ortum, Numer. c. 34. v. 23. in tribu Manasse, inter villam Enam et Urbem Reblatha, in ripa Iordanis.

SEPHAMOTH civitas, quam David suorum spoliorum participem fecit, 1. Sam c. 30. v. 28.

SEPHAR mons, Gen. c. 11. v. 30.

SEPHARVAIM civitas Aflyriorum, 2. Reg. c. 17. v. 24. unde, inter alias urbes gentesque, a Rege Assyriorum Samariam colonia deducta, post X. Tribuum regnum sub Hosea excisum. Colebant autem tou\s2 Adra-melech, et Ana-melech, quibus Deastris liberos suos igni comburendos sacrificabant, v. 31. de quo paidoqusi/as2 ritu antiquissimo, pluribus agit Marshamus Canone Chron. Sec. V.

SEPHATH civitas, in qua filii Iudae Chananaeos ad unum interfecerunt, eamque Hormah nominaverunt, Iudic. c. 1. v. 17.

SEPHATHA nomen vallis, 2. Paral. c. 14. v. 10. ioseph. l. 8. Iud. Antiq. c. 13. Iuxta Maresa, in tribu Iuda, ubi Asa Rex maximo [orig: maxim˘] praelio [orig: praeli˘] Aethiopes vicit.

SEPHEI pater Ziza principis, 1. Paral. c. 4. v. 37.

SEPHELA regio campestris, frugifera et amoena, iuxta Eleutheropolim, extendens se ab Emaus usque ad Rhinocoruram et mate. In tribu Dan.

SEPHER mons, in quo castrametati sunt filii Israel profecti de Ceelata, Numer. c. 33. v. 23. Baudrando melius Sephar, civitas, metropolis et Sepharitae populi Arabiae Felicis, ac prope Climax mons, ab urbe et populi etiam Sephara, aut Sepharus dictus. Bochart. l. 2. c. 30. Phaleg.

SEPHET seu CEFET urbs in tribu Nephthalim, inter montana, in monte excelso ac loco pulcherrimo, ex clatissimis Decapoleos civitatib. inter Ptolemaidem ad Occasum 30. et Naason in Ortum. 12. mill. pas. apud Carmelum, a Cana Galileae 6. Ferrar.

SEPHI [1] filius Eliphaz, 1. Patal. c. 1. v. 40. qui Gen. c. 36. v. 15. Sephua dicitur.