December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0265a

SENIA oppid. Illyrici, Plin. l. 3. c. 21. Zeng German. Baudrando urbs Croatiae in ora maris Adriatici Episcopalis sub Archiepiscopo Spalatino, 35. mill. pass. ab Aenona in Boream, 50. ab ostio Arsiae. Estque munita, cum arce valida. Hac [orig: HÔc] urbes Croates pepulerunt Veneti, A. C. 1617.

SENICIACUM vulgo SENECEY, locus Galliae in Burgundia, in doecesi Matisconensi. Meminit Urbanus II. Pontifex Roman. in literis datis A. C. 1095. Ecclesiae de Saviniaco (Severy; et Ecclesiae de Seniceaco, in Episcopatu Matisconensi, apud Hadr. Vales. in voce Savinneium.

SENIO iactus erat in prisco talorum lusu, Graecis *kw=os2, i. e Cous, dictus, quem qui iecerat, nummum ex acervo lucrabatur. Persius Sat. 3. v. 48.

--- - --- --- - Quid dexter Senio Ferret,
Scire erat in voto: damnosa Canicula quantum
Raderet.

Nisi aliter ex Lusus Lege convenerat, ut fecerat Augustus, in cuius Ep. ad Tiberium apud Suetonium legimus, c. 71. Inter cenam lusimus gerontikw=s2 et heri et hodie. Talis enim iactatis, ut quisque Canem aut Senionem miserat, in singulos talos singulos denarios in medium conferebat, quos tollebat universos, qui Venerem iecerat. Ubi tam Senionis, quam Canis (cum nempe unio prodihat) iactus damnosus erat. Sed alioquin etiam, si quis cum Cane Senionem iecisset, infelix is habebatur: ut colligere est, ex Martialis Xentis l. 13. Epigr. 1. v. 6.

Senio nec nostrum cum Cane quassat ebur.

Vide infra in voce Talorum lusus, it. ubi de Tesseris.

SENIOR [1] honoris atque dignitatis nomen, ab ipsa natura constitutum, quod et ideo iuvenes ambiunt. Ovid. Fast. l. 5. v. 57.

Magna fuit capitis quondam reverentia cani,
Inque suo pretio ruga senilis erat.
Martis opus iuvenes, animosaque bella gerebant etc.

Item pro Rege, apud Aimoin. l. 5. c. 24. sub finem. Unde Seniorale, dignitas Regia vel Dominica, Gall. Seigneurial, vel potius Seigneurie: Concil. Meldens. A. C. 845. c. 7. Si vultis regnare, ac vigorem regium ac Seniorale opt itis habere etc. Vide Henr. Spelmann. Glassar. Archaeol.

SENIOR [2] cognom. Eben Sinae seu Avicennae, in Synopsi propositorum Sapientiae Arab. item Mahumedis Ben David in Grarumiae fronte, Arab. Alsheich, titulus est perquam frequens apud Arabas, in codicibus eorum MSS. et notat Doctorem primarium. Unde etiam inter auctores Chymicos habetur Senior Zadith fil. Hamuelis, ex Arabico olim traductus, qui et simplicitet Senioris nomine indigitari folet. Inscribitur liber eius Senior de Chemia, in quo etiam Ordinis Seniorum, per metaphoram et Seniorum hoc [orig: h˘c] nomine mentio. Vide supra in voce Alsheich, item Messor, Minister, Presbyter et Senex.

SENIORES [1] pro Regni Magnatibus, alias Antiquiores dict: Concil. sub Henric. II. apud Henr. Spelmann. Glass. Archaeol. Aepol Germanos Seniorum, qui honores geslerant, et pace ac bello [orig: bell˘] inclaruerant, maxima olim auctoritas. Horum praecripue consilio [orig: consili˘] Resp. regebatur: Hi, si quid accidisset, evocati convenire, et a Regibus consuli, ac libere sententiam dicere consuevetant, Caelar Comm. l. 4. c. 13. ubi illos Maiores natu: Dio l. 39. ubi presbute/rous2 eosdem vocat, etc. Claudianus Maiores natu Alarici Vesigothorum Regis assessores et Consiliarios facit, eosque nunc primos suorum, nunc Patres et Curiam Getarum, nunc graviores natu, Senes atque grandaevos appellat, l. de bello Getico. Idem Sidonius Carm. 7. facat. De Ostrogothis simile quid narrat Procopius l. 2. de bello Gath. ubi Virigem multos e Senioribus convocare solitum esse, scribit. Vide eundem l. 3. de Totilae clade verba facientem. Apud Francos hinc, Germaniae gentem, Seniores sive Maiors natu erant atque vocabantur, qui, postquam civiles aut militares Magistratus gesserant, aut in Palatio milita verant, iam ut aetate, sic dignitate provecti, pars in urbibus Regni Franciae, pars in villis suis agebant, tamquam emeriti ac veterani. His magnus ab omnibus honor habebatur: Hi Comitum et Ducum ius dicentium: Hi Regum Consiliarii, assessores, convivae erant. His inconsultis nihil magnae rei gerebatur. Talis Cundo fuit, quem Fortunatus scribit, a Tribunatu ad Comitivam, hinc ad Domesticatum pervenisse, ac demum inter Potentes sedere iussum, et Sigiberti Regis factum esse Convivam. Talis Hagnericus, Theodeberti Austrafiorum Regis Conviva et Consiliarius: Talis ex Senioribus Rotomagi Francis, quem Fregedundis ad conviutum invitavit, apud Gregor. Turonens. Hist. Fr. l. 8. c. 31. Tales denique viri Fortiores, qui in urbe erant Suessionica atque Meldensi, et a Childeberto Rege alterum filiorum eius petietunt, apud Eund. l. 9. c. 36. Dicti quoque passim Francorum Sublimes, Nobiles, Primi apud Regem, Seniores laici, Maioeres Regis, Meliores natu Regni, Priores Regis, Regni Principes, Viri Optimi et Optimates etc. Hodie les Seigneurs de la Cour seu les Seigneurs absolute: nec non les Grands du Royaume, et absolute les Grands vocantur: Verum haec appellario non iam aetatis est, sed dignitatis, Appellationem Seniorum Itali ab Ostrogothis, Longobardis et Francis, olim in Italia dominantibus: Hispani a Visigothis, omnibus Germaniae populis, transmissam acceperunt: qua [orig: quÔ] etiamnum utuntur in salutationibus, et ea [orig: ] voce dominos designant; eodem [orig: e˘dem] nomine in scriptis etiam Regem honorantes, Seniorem Regem, i. e. Dominum Regem appellando. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Rotomagum.

SENIORES [2] quoque dicti in unitate Fratrum Bohemorum, qui principem sacrorum curam geslerunt. Ab horum 52. Ecclesia Fratrum in Bohemia et Moravia, gubernata est, per annos 180. usque ad A C. 1627. Vide in voce Fratres.

SENIORES [3] Monasteriorum apud Monasticae Rei Scriptores, *ge/rontes2 Dorotheo, dicuntur modo bini, medo etiam (pro


page 139, image: s0265b

numero Monachorum) duodeni aetate provectiores et scientia [orig: scientiÔ] ac vitae probitate insignes, ad quos, praesente vel absente Abbate, fratrum disciplina et cura Monasterii pertinebat, quotumque consilio [orig: consili˘] Abbas in quottidianis necessitatibus utebatur, ut opus non esset universam fatigare congregationem, quem admodum loquitur Trithemius in Vita Mauri Archiep. Moguntini c. 5. Vide quoque Vigilium Diaconum in Regula Orientali c. 4. In Ordine Benedictino, nomen hoc peculiare est tertio gradui Monachorum, qui 40. annos exegerunt in Ordine, usque ad quinquagesimum, quem supergressos Sempectas dici consuevisse, vidimus supra. Primus enim gradus Iuniorum erat, qui usque ad ann. 24. suae professionis omnia onera chori, claustri et refectorii subibant. Secundus illorum, qui 16. insuper annos emensi, ab officis parvis Cantariae, Epistolae, Euangelii etc. liberi erant. Hos insecuti Seniores, uti dictum, quoque excusabantur ab omni officio forinseco, scil. Provisoris, Procuratoris, Cellarii, Eleemosynarii, Coquinarii etc. Vide Car. du Fresne in Glossar. in voce Sempecta, ubi Regulam praefati Ordinis c. 27. hanc in rem laudat, et supra Senex. De Semoribus LXX. Hebraeorum, vide infra in voce Synedrium.

SENIR Amorhaeis dictus est mons Hermon, Deuteron. c. 3. v. 9. quasi felinus, a felibus fortasse ibi diversari solitis. Felis enim, ut Arabice sinar, sic Chaldaice sunar, a naturae malignitate, dicitur. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 14. ut et in voce Hermon.

SENIUS Rufus annonae praefectus, sub Nerone, Tacit. l. 13. Annal. c. 22. Vide Fenius.

SENNA [1] vulgo MISA, fluv. Umbriae in ora Senonum ad Senam Gallicam urb. mari Hadriatico acceptus, Lucan. l. 2. v. 407.

Sennaque, et Aariacas qui verberat Aufidus undas.

Ortelio Cesano esse videtur, inter Fanum et Senogalliam.

SENNA [2] vulgo SENNE, fluv. est Belgii, inBrabantiae Ducatu qui una cum Tilia Ty Gallis, incolis Dyle, a Demera Demer, in Scaldim defertur. Fluit autem per Sonegiam et Bruxellas, primariam regionis Urbem. Vales. in voce Scaldis.

SENNAAR campus Babylonis, in quo regnavit Numord. Gen. c. 10. v. 10. de quo vide Bochart. Phaleg. l. 1. c. 5.

SENNABARIS mansionis nomen ad trigesimum stadium a Tiberiade distans. Iosep. *(alws2. l. 3. c. 16.

SENNACHERIB post Salmanasarem patrem, Assyriorum Rex, A. M. 3319. blasphemus in Deum, per nuntios minatus est Ezechiae regi Iudae, et populo. Iudaeam vastavit, Ierosolymam obsedit. At vero tandem, ad preces Esaiae, et Ezechiae, Angelus Domini occidit una [orig: unÔ] nocte 180000. militum Sennacherib, A. M. 3324. Reversus itaque, cum adoraret in templo Nesroch, Deum suum, Adrumelech et Sarasar filii eius, quos ibi mactaturus erat, occiderunt eum. Vide l. 2. Reg. 18. et 19. c. et l. 2. Paral. c. 32. Esai. c. 37. et Ioseph. l. Antiq. Iud. 10. c. 1. et 2. Ei successit Asarhaddon fil. minimus. Latine rubus destructionis, vel gladu, aut solitudinis, sive siccitatis, aut ex Hebraeo et Syro, inimici gladius, vel destructio. Nic. Lloydius. Marshamo Sennacherib, anno [orig: ann˘] Nabon. 20. Ezechiae Regis Iudae 14. bello [orig: bell˘] hunc aggressus est, quod excusisset iugum Assyriorum, et illi servire recusavisset, 2. Reg. c. 18. v. 14. verum hic, pacto [orig: pact˘] pacis pretio [orig: preti˘] Senacheribo pependit 300. talenta argenti et 30. auri, Ibid. qui accepta [orig: acceptÔ] pecunia [orig: pecuniÔ], versus Aegyptum, primus Assyriorum, movit, Sathone Rege. Verum obsidione Pelusii a muribus depulsus, Ioseph. Iud. Antiqq. l. 10. c. 1. et Herodot. l. 2. c. 141. Ezechiam denuo invasit, miraculo [orig: miracul˘] praefato [orig: praefat˘] indidem reiectus, postquam cum Tirhaka quoque Rege Arabiae congressus esset, Ibid. c. 19. v. 8. Domi, ut dictum occisus, pulsis a civibus Ninives parricidis, et Asathaddone, post interregni octennium, non sine turbis popularibus, in renella aetate patri surrogato. Quae occasio forte Medis ab Assyriorum Rege desciscendi fuit, ut diximus supra, voce Deioces: it. Arkianus, qui tum Babylone regnbat. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XVII.

SENNESER fil. Iechoniae, 1. Paral. c. 3. v. 18.

SENNESERTAEUS Obeliscus vide Obeliscus.

SENOGALLIA vide Sena.

SENOMANI Gallice Les Manccaux, prius Lemani vocati a Lemano principe, qui Lemanum civitatem de suo nomine condidit, seu potius restituit, ac restauravit. Antea enim istud oppid. Sarrhon, Samothae nepos condiderat, quod Sarrham, vel Sartham nominavetat: ist udque postea Druidae bello [orig: bell˘] in Lemanos moto [orig: mot˘] diripuerant, ac solo funditus aequaverant. Lapsu vero temporis Lemani et Senones bello [orig: bell˘] inter se concitati, multisque praeliis utrinque commissis pacem inierunt, ac foedere percusso [orig: percuss˘], ex utraque gente unicam fecerunt: ea [orig: ] tamen conditione, ut nomine composito [orig: composit˘] vocarentur; cuius nominis 2, priores syllabae Senones, 2. posteriores Lemanos significarent, Lloyd.

SENONES [1] pop. Galliae finitimi Belgis, qui Brenno [orig: Brenn˘] duce urbem Romam incenderunt, et Capitolium obsederunt: contra quos Furius Camillus pugnavit: etiam in Graeciam postea armorum terrore prolato [orig: prolat˘] celebres. *se/nwnes2 Straboni, *sh/nwnes2 Polybio. Stephan. *se/nnwnes, e)/qnos2 *galatiko/n. Lucan. l. 1. v. 254.

Nos primi Senonum motus, Cimbrumque furentem
Vidimus. --- --- -

Silius l. 8. v. 454.

---- Senonum de nomine Sean.

Claudian. de Bell. Gild. v. 127.

Me Senonum furiis, Brenni me reddite flammis.

Apud hos, quorum civitas inprimis firma, et magnae apud Gallos auctoritatis, Cavarinum Caesar Regem constituit: cuius ante [orig: antŕ] frater Moritasgus, eiusque Maiores regnum obtinuerant. Hi suum Senatum habuere [orig: habuŕre], ut coeterae Galliae civitates. A principibus Galliae iis, ad Alesiam ab obsidione Roman. liberandam, ut et aliis


page 140, image: s0266a

populis, 22000. virorum imperata esse, refert Caesar l. 7. c. 76. Apud eosdem Decentius, cum Magnentium fratrem Lugduni, a Constantio Imperatore superatum, se gladio [orig: gladi˘] parieti innixo [orig: innix˘] confodisse accepisset, et ipse laqueo [orig: laque˘] vitam finiit, Pomp. Laet. Senones Gallos apud Clusium in Hetruria, Legionem Roman ita extinxisse tradit Liv. l. 10. dec. 1. sub L. Manlio Torquato legato, ut nec nuntius cladis superesset. Baudrando populi fuere [orig: fuŕre] celeberrimi, Galliae Lugdunens. qui provinc. Lugdunensi quartae, cuius caput urbs Senonum est, nomen dedere [orig: dedŕre], a Sequana ad Ligerim longe lateque pertinentes, Romanorum terror. Erant inter Parisios et Meldas ad Boream, Tricasses ad Ortum, Aeduos et Vadicasses ad Meridiem, et Aurelianos ac Carnutes ad Occidentem. Horum regio hodie le Senonios; Fuitque alias Burgundiae Ducatus pars, non quod Burgundiae unquam assignata sit, ut ait Valesius, sed quia, quidquid Guntchramnus Francorum Rex obtinuit, a maiori parte Burgundia dicta est: nunc autem Campaniae Praefecturae tribuitur. Hanc regionem Chora et Icauna flumina a provincia prima Lugdunensi dividunt. Eorum caput erat Agendicum, seu Senonae et Senones, Sens, urbs ad Icaunam fluvium, inter Lutetiam ad Boream et Autissiodorum ad Meridiem, 15. leucis a Trecis in Occidentem. Antiquissima, ut quae anno [orig: ann˘] post diluvium 149. ante Troiam 529. condita fertur. Carolinorum regno [orig: regn˘] sub proprius Comitibus, postea a Roberto Rege capta est, A. C. 1005. Praecipuum ibi templum S. Stephano sacrum, magnificis structuris, duabus inprimis ingentis crassitiei turribus, et sumptuossissima [orig: sumptuossissimÔ] basi altaris principis omnium admirationem meretur. Archiepiscopus Senonensis Primatis Galliae et Germaniae titulum sibi sumit, haubitque olim suffraganeos Epicopum Parisiensem, Carnutensem, Meldensem, Aurelianensem, Trecensem, Autissiodorensem et Nivernensem: Nunc postquam Parisiensis sedes Metropolitana [orig: MetropolitanÔ] dignitate aucta est, tres solum ultimi ipsi remansere [orig: remansŕre]: Lugdunensisque Praesul Primas Galliae cluit. Iidem populi nomen dederunt pago Senonico, i. e. agro suburbano Agendico Senonum subiecto et circumfuso, 16. leuc. longo, 8. lato, ad fluv. Aroannam, qui varios continet Burgos Giry, Torigni, la Chapelle, Launay, etc. fertilis satis et multis amnibus irriguus. Eorum traduces Senones sunt Italici: habetque a Senonibus Gallis, in ora sextae regionis Italiae, Senogallia, veteribus quibusdam Sena Gallica, vulgo Singaglia, in Umbria nomen. Sunt autem in Dioecesi Senonica 25. Abbatiae et 674. paroeciae, cum urbanae tum rusticanae: Archidiaconatus sex, Senonicus sive maior, nimirum ipsius urbis Agendici, Wastinensis, Melodunensis, Pruvinensi, Stampensis, et Briegensis: quibus si addas Autissiodorensem Dioecesin, et ipsam in Senonibus positam: facile erit intelligere, fines Senonum olim longe lateque patuisse. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. Iac. Tevellum, Senon. Archiep. vitae. Morin. Exercit. Eccles. l. 1. c. 31. Duchesinium, Papyrium Massonium, descr. flum. Gall. Sammarth. Gall. Christ. l. 1. etc. Concilia Agendici Senonum habita sunt A. C. 986. 1048. 1080. 1127. 1140. quo [orig: qu˘], praesente Ludovico [orig: Ludovic˘] Iuniore Rege, Petrus Abaillardus a S. Bernardo oppugnatus, a Concilio ad Pontificem provocavit. 1198. ob Ingeburgem Philippi Augusti uxorem, et quosdam arecepta doctrina abhorrentes: 1252. 1310. ob Templarios, 1220. 1224. 1528. 1612. Card. Perronio [orig: Perroni˘] praeside. Vide Moret. Diction. Histor.

SENONES [2] populi Germaniae inter Albim et Suevum flumina Patercul. l. 2. c. 106. Vide Semnones.

SENONES [3] populi Italiae, Strab. Vide Semnones.

SENONES [4] populi Salentinorum, in ora Sinus Tarentini, quorum Urbs Galliopolis, Plin. l. 4. c. 18.

SENONIAE locus in valle Senoniensi, apud Lotharienses, veteri monasterio [orig: monasteri˘] a Gundelberto exstructo [orig: exstruct˘] insignis, vulgo Senone, in saltu Vosago: Mediano monasterio, Stivagio veter. coenobio, nec non Iuncturis seu S. Deodati monasterio S. Diey proximus. Hadr. Vales. Notit. Gall.

SEN-SAOPHIS Thebanorum in Aegypto Rex XVI. post Saophem, praefuit ann. 27. dum Nepher-Cheres Thinitis imperitaret, circa tempora Isaaci Patriarchae: eum excepit Moscheris, quem vide

SENSENNA civitas in tribu Iuda, Ios. c. 15. v. 31.

SENSUS Communis apud Iuvenalem Sat. 8. v. 71.

Haec satis ad iuvenem, quem nobis fama superbum
Tradit et inflatum plerumque Nerone propinquo [orig: propinqu˘]:
Rarus enim ferme sensus communis in illa
Fortuna ---

idem est cum koinonohmosu/nh| Marci Imperatoris modesta [orig: modestÔ] nempe illa [orig: illÔ], moderata [orig: moderatÔ], usitata [orig: usitatÔ] et ordinaria [orig: ordinariÔ], ut ita dicam, hominis mente, quae in commune quodam modo consulit, nec omnia ad commodum suum refert, respectumque etiam habet eorum, cum quibus versatur, modice de semetipso sentiens. Cum enim quottidiani Imperatorum convivae, necessario illorum mensae alias interessent, et non vocati, ac cum Principe sunapodhei=n cogerentur: hac [orig: hÔc] veniendi necessitate illos liberavit Marcus et gratiam illis secum convivandi faciebat; quam civilitatem modestiamque is novo [orig: nov˘] vocabulo [orig: vocabul˘] koinonohmosu/nhn appellavit. Vide Salm. ad Capitolin. in Marco c. 29. et supra in voce Communes, item Monophagiae. Coeterum Aristides Thebanus omnium primus animum pinxit et Sensus omnes expressit, quos vocant Graeci ethe: item perturbationes -- Huius pictura est, oppido [orig: oppid˘] capto [orig: capt˘] ad matris morientis e vulnere mammam adrepens infans: intelligiturque sentire mater, et timere, ne emortuo [orig: emortu˘] lacte sanguinem infans lambat. Quam tabulam Alexander M. transtuler at Pellam in patriam suam, Plin. l. 35. c. 10.

SENTA [1] Fauna Pici regis filia, coniux Fauni fratris sui, teste Lactantio [orig: Lactanti˘]. l. 1. c. 22. Hanc Varro scripsit tantae pudicitiae fuisse, ut nemo illam, dum vixit, praeter virum suum mas viderit, nec nomen eius audierit. Propter quod in operto mulieres illi sacrificabant, et Bonam Deam nominabant. Veteres Faunam, et Fatuam dixerunt

SENTA [2] specus est in ora Dalmatiae vato in praeceps hiatu: in quem deiecto [orig: deiect˘] levi pondere quam vis tranquillo [orig: tranquill˘] die, turbini similis emicat procella, Plin. l. 2. c. 45. Seta Nigro.