December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0251a

SEGONTIA [2] altera Ptolem. Seguntia Plin. Seguntia Livio, loc. cit. Sergumia Straboni, vulgo Gifgonza oppid. olim, nunc pagus Hispaniae Baeticae apud Lethem fluvium.

SEGONTIACI populi Belgarum in Comitatu Hantonensi, Caesar. l. 5. Bell. Gall. c. 21. Horum oppid. Vindonum, hodie Silcester Anglis, et Caer Segont Britannis: Segontium vero Antonini est oppid. Arvoniae Comitatus Walliae, contra Monam insulam non procul a Bangorio, a Deva seu Cestria [orig: Cestri‚] urbe, plus 40. milliar. Nomen a praeterfluente fluvio, qui etiamnum Sesont appellatur, sumpsit.

SEGOR [1] Graece *swa/, dicitur LXX. Interpretibus, 1. Sam. c. 9. v. 1. qui in alio codice setououi/a, Hebraeis So dicitur, vide Soas

SEGOR [2] urbs parvula, in tribu Iuda, quae sola ex quinque urbibus Pentapoleos, precibus Loth, de incendio servata est. Apud eam gignitur balsamum, et poma palmarum, antiquae ubertatis indicia. A Iericho supra 15. mill. pass. in Metid. distat. ponta sub monte Engaddi, non procul a lacu Asphaltite seu mari Mortuo.

SEGORBIA urbs Episcopalis hispaiae Tarraconensis melius Segobriga, vulgo Segorve. Alias Edetanorum, nunc Valentiae regni ad Turulim fluv. 8. leuc. a Valentia, versus confinia Aragoniae 5. a Sagunto in Boream, 5. a Sinu Sucronensi, 22. a Dertusa, in Africum, satis parvi circuitus.

SEGOREGII populi Galliae Narbonensis, de quibus Alex. ab Alexand l. 1. c. 24.

SEGORTIALACTA Arevacorum in Hispania Tarraconensi urbs hodie Sepulveda, teste Villanovano [orig: VillanovanŰ]. Vide Segobrica, et Serubia.

SEGOVELLAUNI Plin. l. 3. c. 4. qui forte Segalauni Ptol. populi Galliae Narbonensis circa Viennam. Valentinois Pineto.

SEGOVIA Arevacorum urbs Episcopalis in Hispania Tarraconensi Segubia Ptolem. dia/yalma MS. Seld. Ubi vetus aquaeductus mirabilis, et pannus laneus optimus fit. Alia in Baetica, Plin. l. 3. c. 3. Segovia la menor. nunc pagus inter Cordubam et Hispalim medius, Astigi urbi, et Singuli fluv. finitimus. Est item German. oppid. Ortelius ex Ptolem. quam Seckow urbem Salisburgensis ditionis esse volunt. Vide Secovia.

SEGOVIA NOVA seu CAGAJON, urbs in parte Boreali Manillae insulae in ora Occani Eoi. Sub Hispanis. Diego del Colmenares. Histor. Segovian.

de SEGOVIA Iohannes. Vide Iohannes.

SEGUB fil. Hiel. reaedificatoris Iericho, 1. Reg. c. 16. v. 34. Fil. Eston, 1. Paral. c. 2. v. 21. Latine, fortificatus, aut exalsatus.

SEGUIERUS Petrus, vide ibi. Est autem Seguier, nomen illustris in Gallia Familiae, quae quinque habuit ramos: Primus desiit in Luisa Maria Seguier, Marchion. d'O (filia Petri Dn. de Sorel, Marchion. d'O, defuncti A. C. 1638. et Margaretae de la Guestle Marchion. d'O) quae nupta Ludovico Carolo Marchioni d'Albert Duci de Luynes, eius familiae successionem attulit, mater ex eo Caroli Honorati d' Albert Marchion. d' Albert Du cis de Cheu ureuse, quae sibi Ioannam Mariam Colbertam iunxit. Secundus est Dominorum de Dracy et L'estang la ville. Quattus Dominorum de S. Cyr. et du Plessis. Quintus Dominorum de la Verriere. Tertium clausit haud pridem Petrus Seguier Comes de Giem, Cancellarius Franciae, qui gentitus ex Ioapne Dn. Autry et Maria Tudert, iunxit sibi Magdalenam Fabry, duarum ex ea filiarum pater; Magdalenae videl. (quae primis nuptiis Caespri du Cambout, Marchioni de Coislin; alteris Aegidio March. de Laval Comiti de Bresteau elocata est) et Carolae uxoris primo Maximiliani Franc. de Bethune Ducis de Sully; exin Henrici Borbonii Ducis de Vernevil ) nominis Seguier. Vide Spenerum Th. Nob. Eur. Part. 3. p. 14. 75. et in Indice.

SEGUNTIA urbs Hispaniae Tarraconensis, in Celtiberis, Liv. l. 34. c. 18. Vide Segontia.

SEGUNTIUM vel SEGONTIUM Angliae urbs, Antonin. quae Silchester hodie dicitur in agro Southamptonensi.

SEGURIUS Iacobus, vir primariae in Aquitania nobilitatis, caput legationis amplissimae. ab Henrico Navarraeo, postea Galliae Rege, ad Syncretismum Universalem inter Ecclesias Helveticas et Augustanas faciendum, in Angliam, Belgium, Daniam et Germaniam, A. C. 1583. expeditae. Thuan. Hist. l. 79. Chytr. in Saxon. l. 26. etc.

de SEGUSIA seu DE SUSA Henricus vide Henricus.

SEGUSIANI qui SECUSIANI Plin. l. 4. c. 18. gens libera Galliae Celticae quorum tractus Lyonnois, et la Forest, trans Rhodanum nominatur, cuius caput est Mons Brisonis inter Lugdunum et Podium. Male Sebusiani, errore librariorum Caesari dicuntur. Bau drando fuere [orig: fuÍre], inter Aeduos et Sequanos ad Boream Arvernos ad Occasum Velaunos et Allobroges ad Meridiem, ut et Allobroges ad ortum, ubi hodie le Forest, le Lyonnois, le Beaviolois, et la bresse. Valesius illos positos esse, inter Ligerim, Ararim, ac Rhodanum flumina, et ad Ligerim quidem urbes Forum Segusianorum ac Rodumnam, ad Araris autem et Rhodani confluentes Lugdunum caput gentis habere docet. Caesar l. 1. de bello Gall. c. 10. Segusianos extra Provinciam, trans Rhodanum primos vocat: idem l. 7. c. 75. illos Aeduorum clientibus primos adnumerat; sed postea ad hac cleintela liberati sunt, unde Segusiani Plinio liberi dicuntur. Continent pagum Lugdunensem, ut tetro laudatus Vales. habet, portionem pagi Belloiocensis, Forensem pagum, partem Brexiae et pagi Burbonensis. Ab his forsitan orti Segusiani, in Alpibus Cottiis; sunt tamen, qui hos a Segusio oppido suo vel castro primario dictos, nihil cum illis commune esse contendant, Notit. Gall.