December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 124, image: s0250a

SEGALAUNI qui SEGOVELLAUNI Plin. l. 3. c. 4. populi Galliae Narbonens. ad Rhodanum in Delphinatu, quorum urbs Valentia et oppid. Saillans, teste Dalechamp.

SEGARDI in M. Chron, Belgico circa A. C. 1323. lege Begardi.

SEDGEDA seu SEGIDA Strab. et Stephan. Seges, teste Mariana [orig: MarianÔ], oppid. olim, nunc pagus Hispaniae Tarraconens inter Numantiam seu Soriam, et Uxamam. Fuit et Segeda oppid. Hispaniae Baeticae Iulia Contributae cognominata, teste Plinio [orig: Plini˘], l. 3. c. 1.

SEGEDUNUM oppid. Albionis in Northumbria [orig: NorthumbriÔ] Stighil Camdeno, prope Seton, Item oppid. seu urbs Iazygum in confinio Daciae ad Tibiscum fluv. in Hungaria Trans-Danubiana Segedin, vel Seged Lazio Dicitur a quibusdam Singidava, hodie Seged, ad Tibiscum fluv. ubi recipit Marisum; sub Turcis a plurimis annis. Baudrand.

SEGELOCUM oppid. Angliae Antonin. Littleborrough Camdeno, in Comitatu Nottinghamensi

SEGELOMESSA regio in Biledulgeridia, cum urbe primaria cognomine Sansoni aliisque.

SEGERRA Ptol. oppid. olim, nunc pagus Hispaniae Tarraconens. in regno Valentiae, Villa Cigura. Forsan Sigarra, in Laeti Codice et Palatino Gruteri.

SEGESTA [1] sive SEGETIA, et SEIA, Numina Rom. memorantur Augustino de Civ. Dei l. 4. c. 8. ubi sic ex Varrone ait: Sata frumenta, quam diu sub terra essent, praepositam voluerunt habere Deam Seiam: cum vero iam super terram essent, et segetem facerent, prarpositam Segetiam Seu, ut Plin, l. 10. c. 2. vocat, Segestam, quarum simulacra in Circo. Idem, a Numa Pompilio eas consecratas fuisse; Macrobius eas qui nominasset [orig: nominÔsset] ferias observare solitum fuisse, docet, Saturnal. l. 1. c. 16. Sicut autem Seia vel Sera, a serendo: ita Segesta a Segete nomen est sortita, Plinio [orig: Plini˘] teste l. 18. c. 2. eadem cum Segetia, quam cernere est in nummo Saloninae, uxoris Gallieni Caesaris. Voss. de Idol. l. 2. c. 61.

SEGESTA [2] oppid. Siciliae ab Aenea conditum, praeposito Egesto, a quo Egesta: verum ad nominis ste/gastron vitandam Segesta dein dicta. Hoc nna cum Elyma, in Sicilia, posuisse, refert Dionys. Vide Egesta, et Cluver. Sicil. Ant. l. 2. c. 2.

SEGESTA Tiguliorum oppid. Liguriae, in ora litorali, inter Genuam et Spediam. Vulgo Sestri di Levante.

SEGESTE quae SEGESTICAStraboni, urbs Pannoniae superioris ad Segesticam insulam pene exstincta, quae Seged, vel Segesd, et Sosed hodie dicitur, Bonsinio [orig: Bonsini˘] teste, a Zagabria 2. leuc. in Occasum. Baudrand. etiam Siscia, urbs fuit Pannoniae Saviae, ad Savum fluv. hodie Sisseg, seu Sissaken, oppid. Croatiae Imperialis, in limite Schlavoniae, versus confinium ditionis Turcicae, satis parvum.

SEGESTERORUM urbs SEGESTERO, et alibi SEGUSTERO Antonin urbs Galliae Narbonensis Episcopalis. Provinciae in Delphinatus [orig: Delphinatűs] confinio ad Druentiam fluv. ubi recipit Buech fluv. Hodie Sisteron, vel Cisteron, vix 7. leuc. a Vapiaco in Meridiem, 10. ab Apta in Circium. In veteribus Notitiis inter provinc. Narbonensis secundae 7 civitates sexto [orig: sext˘] loco [orig: loc˘] ponitur: aliquando etiam Arelatensi provinc. attributa. In Notit recent. Episcopus eius inter Episcopos Aquensi Burgundiae Archiepiscopo suffragantes ultimus locatur: Bello [orig: Bell˘] interstino [orig: interstin˘] saeculo [orig: saecul˘] praeterito [orig: praeterit˘] urbs varias vices subiit. Pagus Latine Segestericus, Gallice le Cisteronois dicitur. Hadr. Valesius Notit. Gall.

SEGESTES Germanorum Princeps. Discors Varo fidusque Romanis, sedconsensu gentis tractus in bellum: eius filia fuit in matrimonio Arminii. Germanicum nomen fuit Sigast. Nam terminatio illa Gast frequentissima, et hospitem significat.

SEGESTICA hodie ZIGEA, teste Lazio, insula Pannoniae superioris in Illyrici seu Liburniae confinio ad Colapis cum Sao fluv. confluentiam. Item oppid. Hispaniae Tarraconensis, quod Ambr. Moralis idem Segedae esse putat. Huius meminit Liv. l. 4. dec. 4. eam urbem opulentam vocans, et a Romano P. Manlio duce captam referens.

SEGESTRUM vel SICASTRUM vulgo SESTRE, locus Galliae, in Lingonibus, ubi Presbyter Sequanus, Iohannis Abbatis Reomensis discipulus, Coenobium exstruxit, quod inde primo Monasterium Segesterense aut Segestrum; deinde ab Auctore S. Sequani, vulgo S. Sene dictus est. Monasterii Segestri in Martyrologio veterrimo, quod S. Hieronymo tribuitur, mentio est his verbis: XIII. Kal. Octobris in territorio Lingonicae civitatis, Monasterio Segestro depositio S. Sigonis Presbyteri et Confess. apud Adonem S. Sigoni. Vide infra S. Sequanus. Alias Segestrum, Graece stegastri\s2 difqe/ra, teges est, xruso\n kai\ profu/ran, de qua voce vide Casaubon. ad Octav. Suetonii c. 83. et supra aliquid, in voce Lectus, item Lodix.

SEGETHUSA urbs Transylvaniae a Cibinio 7. leuc. in Boream, a Mergis 3. Segeswar.

SEGETIA Dea quam prisci colebant, ut laetas faceret segetes. Vide Segesta sive Segetia.

SEGETICA Moesiae urbs, a M. Crasso occupata, Dio.

SEGEVOLDIA urbs Livoniae, in Litlandia provinc. ad Teyderam fluv. Dicitur et Sewold, et 5. leuc. Suecicas distat ab ora Sinus Rigensis in Ortum, 7. a Regia in Caeciam, Volmariam versus. Sub Suecis.

SEGGERA urbs Africae propriae Antonin. Segermis in libr. Concil. Simlerus.

SEGIA Guil. Brittoni SEVA, vulgo SEE, fluv. Galliae, inter cuius, ut et Senunae, vulgo Selunae, Ostia situs est locus Tumba, his verbis memoratur Auctori incerto Apparitionis S. Michaelis Archang. c. 1. Hic locus Tumba vocitatur ab incolis, quod in morem tumuli emergens in altum, in spatium 200. cubitorum porrigitur et Occano [orig: Occan˘] undique cinctus, angustum admir abili Insulae praebet spatium, inter ostia situs, ubi immergunt se mari flumina, Segia, nec non et Senuna, praebens habitantibus hinc inde non breve nimium spatium, qui ab Abrin


image: s0250b

catensi urb 6. milliar. distans. Oceanumque prospectans, Abrincatensem pagum dirimit a Britania. Britto, uti dictum, Sevam vocat Philippid. l. 8. ubi memorat Abrincas,

Colle sitas, inter Sevam Senunamque supino [orig: supin˘]:
Pisciferos amnes, multo [orig: mult˘] salmone feraces.

Vide Hadr. Vales. Notit Gall. in voce Senuna, et infra in Seva.

SEGIDA vide Segeda.

SEGIMERUS frater Segestis, Tacti. Annal. l. 1. c. 71. fuit Cheruscorum dux, Strabo, l. 7.

SEGIMUNDUS Segestis fil. qui anno [orig: ann˘], quo [orig: qu˘] Germaniae descivere [orig: descivŕre], sacerdos apud aram Ubiorum creatus, rupit vittas profugus ad rebelles: postea ab obsesso Patre legatus ad Germanicum ac clementiae Romanae compos factus, benigneque exceptus, cum praesidio Gallicam in ripam missus est, de quo Tacit. l. 1. Annal. c. 57. Strabo l. 6. c. 7.

SEGISA Bastitanorum oppid. in Hispan. Ptol. Quorum oppid. forte Seges, inter Soriam et Uxamam.

SEGISAMA Iulia, SEGESAMA Strab. oppid. olim nunc pagus Hispaniae Tarraconens. in finibus Vardulorum. Veyzama, teste Steph, Garibaeo [orig: Garibae˘], Alii in Vaccaeorum et Cantabrorum confiniis ponunt, quibus Ptol. magis suffragatur, illam inter Rhaudam, et Palautiam describens.

SEGISAMONCLUM quod SEGISMONCULUM Ptol. oppid. Hispaniae Tarraconens. in finibus Autrigonum, inter Calagurim, et Locobrigam.

SEGISAMONE oppid. Hispaniae Tarraconens. in finibus Cantabrorum. Baudrando oppid. fuit Murbogiorum, versus fontes Arlancae fluv. hodie Villa Vieia, inter Lacobrigam ad Occasum 30. mill. pass. et Calagurim ad Ortum 57. circiter.

SEGMENTA apud Iuvenalem Sat. 2. v. 124. de veste Grachi,

Segmenta, et longos hahitus, et flammea sumit:

lora sunt aurata vel fasciae auratae, vestibus et praecipue muliebribus, praetex consuetae, eae maxime quibus summa ora vestis praetexebatur. Hinc idem Sat. 8. v. 207. de eodem Graccho, eademque veste agens,

Credamus tunicae de faucibus aurea cum se
Porrigit --- --

Nempe muliebrem vestem gracchus, qui in arena habitu Retiarii pugnabat, induerat et segmentis ad guttur ornatam. Propria namque segmenta primitus mulierum fuere [orig: fuŕre], et quidem ex auro. Itaque segmenta et purpuream vestem Latini cum dicunt, eodem [orig: e˘dem] sensu dicunt, quo [orig: qu˘] Graeci Auctores *shgw\r mulieres in luctu deposuisse, scribunt. Ovidius de Arte l. 3. v. 169.

Quid de veste loquar? nec enim segenta requiro,
Nec quae de Tyrio murice lana rubet.

Postea vero luxu crescente, virilibus quoque vestimentis hae vittae adtexi coepere [orig: coepŕre], cum antea purpura [orig: purpurÔ] tantum viriles tunicae praetexerentur: hinc auratarum tunicarum virilium nomen, sub Gallieno primum, auditum; quas ea dem cum paragaudiis tunicis fuisse, docent Eruditi. Quia vero segmentis huiusmodi ad guttur tunicae ornabantur, hinc factum, ut segmentum pro gutturis ornamento seu monili poneretur, ut ex Servio et Isidoro discimus. Vide plura hanc in rem apud Vopisc. in aureliano, c. 46. et hic [orig: hţc] passim in vocibus Fascia, Lourm, Paragauda, Vitta etc. Hinc Segmentaius Episcopus, apud Gerardum Epitcopum Cameracens. in Concil. Atrebat. A. C. 1025. Tom XIII. Spicilegii Acheriani, i. e. vestibus Pontificiis indutus: et segmentatae Cunae in Vita MS. S. Amatoris, i. e. fasciis istiusmodi auratis insignes, Car. du Fresne Glossar.

SEGNI popul. et oppid. Belgii in tractu Leodiensi, a Leodio 8. leuc. in Sylva [orig: SylvÔ] Arduenna [orig: ArduennÔ]. Signey, vel Siney, teste Huberto Leodio [orig: Leodi˘]. Ubi nunc Ducatus Limburgensis, Ortel. vel Iuliacensis, Cluver. qui illos cum Sunicis taciti, et Supenis Aethici eosdem facit, vicumque Senich, medium inter Aquisgranum et Dalenium: cui proximus alter Op Senich, illorum nomen hodieque retinere docet. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. qui Segnos, a Sunicis et Supenis multum distare animadvertit. Habitabant inter Eburones et Treviros, Caes. l. 6. Bell. Gall. c. 31.

SEGNIA urbs Latii. Vide Signia.

SEGNIERUS Martinus vide Martinus.

SEGOBRIGA hodie CABEZZA DEL GRIEGO, teste Morali, urbs olim Episcopalis Hispaniae Tarraconens. sub Archiepiscopo Toletano, nunc pagus in Celtiberis. Quidam ipsam cum Seguntia confundunt. Aliis est Iniesta. Sed Vasaeus, Clusius, aliique dicunt esse Segoroe, ubi etiamnum sedes Episcopalis Baudrand. Est et Segobriga, oppid. Hispaniae Tarraconensis in regno Castellae, hodie Scpulveda, oppid. praeclarum.

SEGODUNUM urbs German. Ptolem. Nurnberg, teste Pirchaimero [orig: Pirchaimer˘]. Baudrando oppid. fuit Tencterorum. Chverio Sigen, in Wetteravia, ad fluv. Sige; caput Comitatus Sigensis, 12. leuc. ad Boream 11. a colonia Agrippina in Ortum, sed longe a Norimberga in Circium. Item urbs Ruthenorum in Gallia Aquitanica, vulgo Rhodez. Item, oppid. Northumbriae, vide Segedunun.

SEGONAX Rex in ea [orig: ] Britanniae parte, quae tota maritima est et Galliam spectat: qui a Cassivellauno castra Caesaris adoriri iussus est; Caesar l. 5. Bell. Gall. c. 22.

SEGONTIA [1] melius SEGUNTIA Livio, l. 34. c. 18. Secontia Antonin. urbs Hispaniae Tarraconens. Hodie Siguenza, ad radices montis Atienca, 32. leuc. a Toleto in Caeciam. Vide Secontia.