December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0208b

SAXONUM opp. Galliae Togatae, in agro Mutinensi, cum arce satis firma, 10. mill. pass. a Mutina in Meridiem Sassuolo.

SAXUM vide Saxa.

SAXUM Adorationis prohibetur Levit. c. 26. v. 1. Nefacite vobis ieola --- neque Saxum formatum ponite in terra vestra, ut incurvetis vos ante illud, Ubi formatum, additur, nempe in imaginem a liquam adorationi expositam. Vide Seldenum de Iure Nat. et Gent. iuxta Discipl. Ebraeor. l. 2. c. 6. Effigiatum idem vocat Minucius Fel. Octavio, Augustinus de Haer. c. 86. Martianus Capella de Nupt. Philologiae l. 6. Alii. Vide supra Effigies. Sed et Saxa rudia antiquitus pro simulacris istiusmodi Pausan. Achaicis, *ta\palaio/tera kai\ toi=s2 pa=sin *(/ellhsi tima\s2 *qew=n a)nti\ a)galma/twn ei)xon a)rgoi\ li/qoi. Saeculis vetustioribus, apud Graeeos quidm universos, rudes lapides pro simulacris divinos habuere [orig: habuŕre] honores. Qua de re hic [orig: hţc] passim, infra inter alia, voce Umbilicus. Huiusmodi vero saxa flevisse saepe leguntur, Statius l. 9. v. 636.

Aspicit et niveae saxum maduisse Dianae.

Ubi scite Saxum Dianae, non ipsam, dicit. Credebant enim vel credere videri volebant, in lapidibus statuisque habitare sua Numina. Ovid. Met. l. 15. v. 792. in praesagiis caesi Caesaris,

Mille locis lacrimavit ebur --- -

Alii. Quo illa Lucani pertinent, l. 1. v. 556.

Indigites flevisse Deos, Urbisque laborem
Testatos sudore lares --- -

Vide Plut. in Camillo, ubi huius rei causam dare nititur, Casp. Barthium Animadvers. ad Stat. d. l. et supra in voce Saxa, item infra, ubi de Statuis.

SAXUM Ferratum castrum Piceni, versus Apenninum et limites Ducatus Urbinatis, iuxta Sentinum amnem, 25. milliar. a Fulginio in Boream, Fanum versus totidem. Sub Pontifice, Bartoli patria.

SAXUM Rutilum in Nemea, pro Taraxippo fuit, in ipso curriculi flexu, cuius fulgore equi non aliter concitabantur, quam si obiectis ignibus orta trepidatio fuisset, uti docet pausan. l. 10. At in iisdem ludis Statius Apollinem fingit, ut Polynicis equos turbaret, spectrum quoddam iis obiecisse Theb. l. 6. Ita Diis imputabant miseri, quae vel propria [orig: propriÔ], vel equorum imperitia [orig: imperitiÔ], sibi acciderant. Vide infra in voce Taraxippus.

SAYNA locus Germaniae, vulgo Sayn in Circul. Rhenan. olim sub Comitibus: quorum, et Comitum Witgensteniorum, familia, utraque vetusta, cum exstincta esset, Spanhemii Comites utriusque successionem obtinuere [orig: obtinuŕre]. Nam Ioahnni Comiti Spanhemio Adelheidis Henrici Saynensis filia, saeculo [orig: saecul˘] 13. sed Iohannis abnepoti Salentino Saynensi, Elisabetha, filia Sigismundi Comitis Witgenstenii, nupsit. Bis iam dicti Iohannis nepos Gothofredus a Palatino investitus A. C. 1273. duos genuti filios., Iohannem et Engelbertum: quorum illius posteri Comitatum Saynensem tenuerc [orig: tenuŕrc], usque ad Henricum, qui A. C. 1606. sine mascula prole, obiit: Huius progenies Dominorum in Homburg et Valendar titulum gessit, donec Witgenstenia successio accederet, et dein iterum ab agnatis Saynensis. Qui hodie vivunt, Comites Sainae et Witgenstenii, omnes communem Patrem habent Ludovicum seniorem ineunte hoc [orig: h˘c] saeculo [orig: saecul˘] mortuum: Eo [orig: ] enim nati Georgius, Berlenburgiam lineam orsus est (et Elisabetha Witgenstenia, Georgii Ludovici qui obiit A. C. 1661. Catharinae Elisabethae, Ludovico Ernesto Comiti Laevenstenii et Werthemii nuptae etc. parens) Wilhelmus; (qui ex Anna Elisabetha Saynensi, filium genuit, Ernestum, Patrem Iohannae, Ioh. Georgio Saxon. Duci, lin. Isenacensis nuptae et Ernestinae uxoris Salentini Ernesti Comit. Manderscheidii, quae adversus Patruos ob Comitatum Sayensem iudicio [orig: iudici˘] expertae sunt:) ac Iohannes, tertiae lineae caput, locum tenens Electoris Brandenburgici, ex Anna Augusta Waldeccia, genitor, Ludovici Christiani nati A. C. 1629. (cui nupsit Elisabetha Magdalena Solmensis) Georgii Wilhelmi nati A. C. 1630. exstincit A. C. 1657. Ioh. Friderici, nati A. C. 1631. denati A. C. 1657. Gustavi, nati A. C. 1633. (mariti Annae Helenae de la Place ) Elisabethae Iulianae, natae A. C. 1634. (uxoris Iodoci Hermanni Coomitis Lippiae) Augustae, natae A. C. 1638. (quae nupsit Antonio Comiti Aldenburgico) Ottonis, nati A. C. 1639. Christianae Luisae, natae A. C. 1640. Mariae Magdalenae natae A. C. 1641. Christinae natae A. C. 1645. Friderici Wilhelmi, nati A. C. 1647. aliorumque, quorum omnium progonologi/an exhibet Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nobil. Europ. Part. I. Altenkirchae, in Comitatu Sayn aliquando habitavit Ioh. Georgius Dux Saxoniae praefatus. Vide eundem Spenerum d. l. Part. 2. p. 35. ubi progenitores Annae Elisabethae, Wilhelmo Comiti de Sayn et Witgenstein nuptae ac defunctae A. C. 1608. in qua praecipuus Saynensis ramus, hereditate ad ipsius ex agnato posteros transmissa [orig: transmissÔ], defloruit, repraesentat: et part 3. p. 85. ubi avos exhibet, lineae Berleburgiae, item p. 33. ubi progenitores liberorum Ludovici Alberti, qui Altkirchae habitavit, antequam Saynensi Comitaru ex fratre Ernesto neptes potirentur: et p. 85. ubi Homburgiae lineae, cuius Ernestus auctor, dat indicium.

SAXARANA Thraciae urbs. Antonin.

SBERNIA nonnullis vocatur palliolum Romaniscarum brevissimum, cum fenestella, qua brachium exseritur: cuiusmodi palliolum olim praeter velum et pallam Reginae, in Scena, gerebant, uti videre est apud Scaligerum Poetices [orig: PoŰtices] l. 1. c. 16.

SBETZANUM oppid. in Moesia circa Istrum. Laonicus.

SBIDI Episcopatus sub sede Seleuciensi. G. Tyrius.

SC. in nummis Arcadii signata Constantinopoli est, Car. du Fresne de infer. aevi Numismatibus. Alias in notis Antiqq. Senatus consultum est, vide salmas. ad Capitolin. in Maximo et Balbino c. 17.

SCABALA regio Eretriensium: Gentile Scabalaeus. Steph.

SCABALIS vide Scalabis.

SCABELLUM Graece u(popo/dion, ad verbum Suppedium, unde souppe/dia apud Nicetam pro scabellis, quae pedibus supponuntur. Graecis recentioribus podarou/lia, quam tamen vocem Eustathius


image: s0209a

interpretatur gunaikei=a u(popo/dia, muliebria scabella, quae ai)/qrana Suidae, e)k tou= ai)/qein, quod per foramen eorum, prunarum inclusarum calore, hiemali tempore calesianr. Latinis quoque pedicula, unde pedicularii iisdem dicti, qui Graecis podoyo/foi. nempe in Theatris saltationibusque Veter. qui pede pulpitum percurrebant ad incentivum dandum, calceo [orig: calce˘] id ferreo [orig: ferre˘] aut ligneo [orig: ligne˘] faciebant; cuiusmodi lignea sandalia Latini videntur scabella appellasse [orig: appellÔsse], vel quod instar scabellorum ex ligno essent, vel quod scabella potius essent revera, h. e. u(popo/dia, quae pede feriebantur cum lignea aut ferrea solea, ut sonantior ederetur crepitus. Cuiusmodi crepitaculi genus et insacris et in theatris fere semper cum symphoniis, tibiis, cymbalis aliisque crotalorum generibus. iungebatur. Cicer. pro Caelio. Mimi ergo iam exitus, non fabulae: in quo cum clausula non invenitur, fugit aliquis e manibus, deinde scabella concrepant, aulaeum tollitur. Augustin. de Musica l. 4. Veluti cum Symphoniaci scabella et cymbala pedibus feriantur, cerlis quidem numeris --- sed tamen tenore perpetuo: ita ut si tibias non audias, nullo [orig: null˘] modo [orig: mod˘] ibi notane possis, quousque procurrrat connexio pedum et unde rursus ad caput deatur. Quia autem sine ulla toni variatione, tenore quodam [orig: qu˘dam] perpetuo [orig: perpetu˘] et aequali ad pedem feriebantur, (uti quoque alibi diximus) inde etiam ex Graeco syntona sunt appellata, uti discimus ex Quintiliano l. 9. c. 4. Praeterea vero et testarum crepitus saltantibus Pantomimis adhibebatur, strepitus item digitorum, alia; quae omnia crepitaculorum genera solis constabant rhythmis, et in ea Musicae parte ponebantur, quam Khythmicam vocarunt [orig: vocÔrunt] Veteres. Vide plura hanc in rem apud Casaubon. ad Caligul. Sueton. c. 54. ubi Aquitanis Hispanisque cascabellos etiamnum dici, et Rabbi Ionam vocem quoque usurpare, in [gap: Hebrew] , inter alia, notat: Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 19. et hic passim, inprimis in vocibus Crupezia et Pedicularii. v. 117.

SCABIES Dea apud Romanos. Prudentius Hamartig. v. 157.

Par furor illorum, quos tradit fama dicatis,
Consecrasse [orig: ConsecrÔsse] Deas Febrem Scabiemque sacellis.

Vide supra Lepra et infra Vitiligo: noto hic [orig: hţc] solum, etiam inter Numina Veter. fuisse, ex iis, quae supra de Diis.

SCABILLUM idem cum priore. Interpres vetus Statii, Scabillum, quod in sacris pede sonare consurverunt. Unde Sonipedes, qui pede scabillum sonabant, apud Gratium Cynegetic. ubi de Isidis Saceidotibus, podoktu/poi et podoyo/foi Graecis. Sic et Choro fuere [orig: fuŕre], qui pede percusso [orig: percuss˘] endo/simon canentibus dabant et saltantibus eu)ruqmi/an moderabantur: quod illi quidem non simplicis pedis percussione faciebant, sed solea [orig: soleÔ] solea [orig: soleÔ] lignea [orig: ligneÔ], cui suppacta fuit ferrea regula, ad maiorem sonum edendum. Hinc siohrou=n u(po/dhma vocat Lucianus. Vide Libanium Apolog. pro saltatoribus, et hic [orig: hţc] supra.

SCABINI iudices erant apud Germanos, Francos, Lorgobardos, causis tam capitalibus, quam civilibus; nec terrestribus solum, sed et maritimis, in quovis Comitatu et Civitate, sub Comite, praefecti: a Misso regio sive dominico, cum assensu populi electi, et in singulis mallis septeni constituti. His tanta fuit reverentia, ut, si quis repeteret, quod ab iis iudicatum esset, et is causa [orig: causÔ] cecidisset, aut 25. solidis rem componere, aut receptis a Scabinis 15. ictibus, suam luere temeritatem cogeretur. Vox Germanica est, Scepen, vel Schoffen, an a Saxonico Schaper i.3. Schaffer, conditor, procreator; certe hodieque Curator, Oeconomus, Praefectus, Dispensator, Procurator, in nobili hac gente Schaffner, dicitur. Vide Henric. Spelmann. Glossar. Archaeol. Vox hodi que in Germania utraque frequens; Gallia [orig: GalliÔ] item, ubi Scabinos etiamnum Scabinos, vulgo Eschevins vocant, Iudices urbanos seu aedilitios: qui in plerisque civitatibus inquilini ac cives, et quidem ex utroque parente cive editi, esse iubentur. Quemadmodum de Pericle, legem eum tulisse, ut nemo ad Remp. accederet, visi parentibus a)stoi=s2 natus, tradit Aelian. Var. l. 6. c. 10.

SCABRITIES inter vitia dentium, memoratur in Aug. apud Sueton. c. 79. cui medendae limam adhibitam, docet Martian. Capella l. 3. etc.

SCACARII Barones appellantur in Anglia Magnates, qui in Scario seu Scaccario Iudicum vice funguntur, quorum praecipuus Capitalis Baro Scacarii appellatur. Desumebantur ii primitus, ex Curiae Baronibus, h. e. ex Magnatibus, qui ratione feudorum a Rege nude pendebant et ei hominium praestabant: hinc Mylordi vulgo dicti, quo [orig: qu˘] nomine de maiori Nobilitate viros compellari in ea gente notum. Et quidem deligebantur arbitrio [orig: arbitri˘] Principis antiquitus, postmodum perpetui facti et Curiae ascripti sunt, sub Henrico III. an Eduardo I. de quorum illo Matthaeus Paris. A. C. 1244. statuisse eum scribit. Ut duo Iustitiarii eligerentur in Banco, et duo itidem Barones in Scacario constituerentur. Vide de pfaerogativa et auctoritate horum Baronum Nigrum librum Scacarii parte 1. c. 4. Catalogum vero habes apud Henr. Spelmann. d. l. Significat autem Scacarium proprie apud anglos Curiam, in qua res Fisci pertractantiur, in aula scil. Westmonasteriensi, Anglic. The Eschecquer vel The cherker; id quod bis in anno fit, in Paschate videl. et in Festo S. Michaelis, quo [orig: qu˘] tempore Vicecomites computa sua reddere tenentur. Officiarii eius recensentur varii in Fleta l. 2. c. 27. ž. 4. Thesaurarius, Cancellarius, Barones scacarii, Clericus Regis, duo Camerarii, Constabularii et Marescalli, Clerici Scriptores rotulorum, Miles Argentarius etc. Neque vero tantum de rebus Piscalibus ibi, sed etiam de fendis, iuribus ac libertatibus Regni, aliisque cognosci, legas ibid. Aliquando vero Scacarium iisdem Anglis pro ipso Fisco seu Aerario Rego sumitur, quod aeratium Regis in eadem aede, ubi Iudices Scacarii consident, asservetur etc. Sed et Scancarium dictum olim est, in Normanniae Ducatu, suprema Curia, in qua adpellationes, ab inferioribus Iudicibus, supremo [orig: suprem˘] Iure diiudicabantur, quod totidem vicibus, iisdemque temporibus, uti de Anglico diximus, fiebat. Postmodum vero Normanniae illud Scacarium, in Parlamentum Rotomagi erectum est. Vide Monasticon Anglic. Tom. 2. p. 995. Vocis originem quod attinet, Spelmannus aliique a Szonico Schatz, i. e. thesaurus, eam arcessunt, Macri Fratres Scaccaritum. quasi Saccarium,


page 83, image: s0209b

dici volunt; Car. du Fresne Scacarium, Normannicum praesertim, nomen accepit a loco, in quo Iudicia suprema exercebantur, sic dicto, quod illius pavimentum ressellis quadratis diversicoloribus instratum esset, tabellae instar, in qua scacorum ludo [orig: lud˘] luditur. Sic enim ex Necrologio Eccl. Carnot. vocem usurpari observat, Scacatium de aurichalco et marmore in pavimento Chori. Vel certe a mensa, cui adsidebant Iudices, a qua [orig: quÔ] Scacarium Anglicum denominatum, testatur Gervasius Tilesber. ubi scacarium virgulis distinctum exhibet, quomodo olim etiam erant hodieque alvei lusorii, uti videre est apud Gruterum 1049. 1. et Salmas. ad Vopisc in Proculo c. 13. Cuiusmodi tabulas memoriae subministrandae gratia [orig: gratiÔ] Trapezitas seu Mensarios olim habuisse, scribit in Aspilogia Spelmannus. Vide praefatum Car. du Fresne in Glossar.

SCACCARIUM Anglis Fiscus Regius est: de qua voce vide prolixe agentem Auctorem modo laudatum: et quae dicta retro.

SCACCI vel SCACCORUM Ludus Gallis Italisque Scachii, voce a calculis detorta [orig: detortÔ], ut placet Salmasio; nonnullis a German. Schach, i. e. latro, ut sit latrunoulorum ludus; Car. du Fresne nomen habet a Persica voce Scach i e. Rex, quod praecipua huius ludi persona Rex, vide eum Not. ad Ioinvillam p. 59. et ad Alexiadem p. 383. et 384. vel quod Regibus dignus sit: (quamvis eius usu interdixit filio suo primogenito Iacobus M. Britanniae Rex, in *dw/rw| suo *basilikw=| l. 3.) Graecis veteribus *po/lis2, recentioribus *zatri/kion dicitur, vir videre est apud veter. Theocriti Scholiastem, collato cum eo, quod Achmes habet de Zatricio. descripsit illum leganti Poemate Hieronymus Vida, et varia iam de eo praelibavimus, in vocibus Calculi item Latrunculorum ludus. Vide quoque ubi de Zatricio alibique passim. In eo cum ad imaginem belli omnia composita sint, hinc militum, aciei, phalangis, praelii, hostium, captivorum, iropaeorum, passim mentio apud Veteres dum illum ludum describunt. Victoria autem penes eum, qui Regem, h. e. principem calculum, ad incitas, id est, eo redigit, ut cieri movetique nequeat. Quod scaccum mattum, h. e. contritum et subactum, Galli vocant. Sedes, in quibus calculi dispositi, capsi, mandrae, valli Latinis; Graecis po/leis2, grammai\, xw/rai, dictae sunt, ut videre est in his vocibus. Plura vero hanc in rem apud Salmas. in Proculo c. 13. ubi totam eruditi huius Ludi rationem accurate exponit, et in quo a Palamedis ludo, Ludo item XII. scriptorum, diversus sit, docet. Addam hic saltem, ex verteri Aresto Paris. A. C. 1320. Scaccarii, seu tabulae lusoriae, ex iaspide et chalcedonio, cum familia videl. una parte de iaspide et alia parte de crystallo, mentionem facere Car. du Fresne Glossar. Coeterum, quantopere lusus hic militaris peritiae candidatis utils sit, docet Dan. Heinsius Orat. Fun. in obitum Mauritii Princ. Nassovii habita [orig: habitÔ] etc.

SCAEA urbis Troianae porta, ubi Laomedontis erat sepulchrum, ita (ut Grammaticis placet) quod ad sinistrum, h. e. occidentale urbis latus sita esset, dicta. In Augurum enim disciplina, quae Ortum spectant, dextra; quae occasum, sinistra dicuntur. Strabo tamen l. 12. viderut sentire, Scaeae portae normen, a Scaeis Thraciae populis sumptum fuisse, cum quibus Troianos multa nomina communia habuisse ostendit. Virg. Aen. l. 3. v. 350.

--- - Arentem Xanthi cognomine rivum
Agnosco, Scaeaeque amplector limina portae.

Alibi l. 2. Aen. v. 612. plurali numero extulit:

--- - Tum Scaeas Iuno saevissima portas.

Hausit ex Homero, apud quem loco [orig: loc˘] non uno [orig: un˘]: Il. Z. v. 257. 393.

*au)ta\r e)pei\ *skaia/s2 te pu/las2 kai\ fhgo\n i(/konto.

Propert. l. 3. El. 8. v. 39.

Nec reforam Scaeas, et Pergama Apollinis arces.

Homer. Il. *s v. 453.

*pa=n d' h)=mar ma/rnanto peri\ *skaih=|si pu/lh|si.

Plautus in Bacchidib. act. 4. scen. 9. v. 29.

Ilio tria audivi fuisse fata, quae illi forent exitio:
Signum ex arce si petiisset: alterum etiam est Troili mors
Tertium cum portae Scaeae lumen superum scinderetur.

Nic. Lloyd.

SCAEBOAE et CERFNIAE, Thraciae gentes, Polyaen. in Cosinga l. 7. c. 22.

SCAEI sunt Thraces populi, Scaeus amnis, et Scaeus murus Steph. populi inter Thraciam et Troadem.

SCAEVA [1] miles Caesaris fortissimus, qui apud Dyrrachium magna [orig: magnÔ] Pompeianorum manu oppugnatus, multisque vulneribus acceptis, adduci tamen non potuit, ut castelli sibi commissi custodiam desereret. Lucan. l. 6. v. 144.

Scaeva viro nomen: castrorum in plebe merebat
Ante feras Rhodani gentes: ibi sanguine multo [orig: mult˘]
Promotus Latiam logo [orig: log˘] gerit ordine vitam, etc.

SCAEVA [2] Mauritius, vide ibi.

SCAEVA [3] Memor Poeta Latinus, sub Tito et Domitiano Tragoedias scripsit, sicut frater eius Turnus Satyras condidit. Vide Martial. l. 11. Epigr. 11. Scaliger hunc Memorem auctorem Octaviae credidit, quae Senecae tribuitur, in Poet [orig: PoŰt]. Lil. Giraldus, Dial. de Poct. etc.

SCAEVAE sunt, qui sinistra [orig: sinistrÔ] pro dextra utuntur, ex quo diminutivum Scaevola, Graece *skaio/las2. Utrumque nomen in cognomen abiit. Namque ad Scaevam quendam scribit Horat. l. 1. ep. 17. ubi Torrentius observat, Iuniorum et Cassiorum cognominis illus fuisse. Nic. Lloyd. Hinc scaeva consilia, i. e. sinistra, infelicia, apud Spartian. in Pescennio Nigro c. 7. scaevum crimen, scaevae loquelae, scaeva pectora, apud Aldhelmum. Vide Salmas. ad d. l. Scaeva Numina, apud Arnob. adv. Gentes l. 3. discordias, furias et scaeva illa Numina. Et verbum


page 84, image: s0210a

obscaevare, apud Plaut. Act. 2. sc. 1. v. 18. Asinar. Metuo quid illic obscaevavit meae falsae fallaciae, pro malum omen afferre., interprete Nonio [orig: Noni˘] Marcello [orig: Marcell˘]. At Varro de L L. l. 6. auctor est, a manu Scaeva, quam skaia\n vocant Graeci, dicta omnia scaeva, i. e. bona: et auspicia quoque sinistra, bona et fausta esse; et quidquid ave sinistra [orig: sinistrÔ] addicatur. Quam sententiarum diversitatem reconciliare conatur Phil. Beroaldus, ut dicat Romanis sinistra prosperiora esse, Graecis et Barbaris dextera, hincque Ciceronem de Divin. l. 2. censere, quae bona sunt, sinistra dici, etiamsi dextera sint. Vide de Numinibus laevis, de auguriis dextris, sinistrisque Gellium l 5. c. 12. Livium l. 1. c. 18. Dion. Halicarn. l. 2. Plutarchum Problem. Alios alibi: quorum tamen omnium opiniones ridet Arnob. adv. Gentes l. 4. pro corporis nostri situ quemlibet Orbis cardinem dextrum vel sinistrum esse; anticum vel posticum ostendens. Vide quoque Festum in Posticum, G. Stewechium Electis in l. 1. Arnobii p. 53. ad verba, Mali ominis obscaevitate traducor. De homine vox occurrit apud eundem Arnob. l. 7. Et quam quivis possit quamvis ille sit scaevus et difficillimus, ac significat hominem skaio\n, e)pari/steron, res tarde ac praepostere accipientem. Athenaeus a)groi=kon et e)pari/steron copulat, ac pro uno eodemque sumit, l. 4. Vide Heraldum ad Arnob. locum et plura hic [orig: hţc] ubi de Laeva, seu Sinistra manu.

SCAEVOLA [1] Briennensis, Dux Athenarum, Connestabilis Franciae obiit in praelio Pictaviensi, A. C. 1336.

SCAEVOLA [2] Castellionaeus Connestabilis Franciae, sub quinque Regibus, fil. erat Scaevolae IV. Castellionaei. Ad id dignitatis evectus, a Philippo Pulchro, marito Iohannae Campamiae heredis, postquam devicit Henricum Comitem Barensem, generum Eduardi Angliae Regis A. C. 1297. et in praelio Curtracensi, in Flandria, fortem navavit operam, A. C. 1302. Magnum dein momentum attulit ad victoriam Montis puellarum, sub eodem Rege obtentam: huiusque filiis Ludovico Huttino, Philippo Longo et Carolo Pulchro, eandem fidem zelumque praestitit, contra Caroli inprimis Valesii molimina. Huius dein filio [orig: fili˘] Philippo [orig: Philipp˘] ad Regnum evecto [orig: evect˘] pari adstitit industria [orig: industriÔ], illique suadens, ut Ludovico Flandriae comiti suppetias iret, ipse octogenarius licet, expeditionis Comes fuit, re in praelio Mon-Casselano praeclare gesta [orig: gestÔ]. Obiit anno post, A. C. 1329. Morerius Diction. Hist.

SCAEVOLA [3] Mutius, Vide Mutius.

SCAEVOLA [4] Sammartanus nobilis Gallus, egregie de Rep. literaria meritus, Henrico M. Galliae Regi, cui in bello contra Ligistas fortem navavit operam, gratissimus fuit. Vide Thuan. Histor. Pater filii cognomins, similiter scriptis editis clarissimi.

SCALA [1] a scandendo; per illas enim in superiora domus ascenditur. Sic apud Graecos, qui uxores filiasque auxia [orig: auxiÔ] sollicitudine custodiebant, ad Parthenonas vel Gynaeconas, in supetiori aedium parte constitutas, Scalarum ascensu perventum: quae an gestatoriae fuerint adeo que removeri solitae sint, an fixae, non adeo liquet. Prius tamen verosimilius esse, videtur colligi ex Euripide Phaeniss. ubi Antigone, permissu Matris, e Parthenone seu cubiculo suo, Paedagogo [orig: Paedagog˘] comite, exiens, Scalas scansura huius opem inclamat,

*)/orege nu=n, o)/rege geraia\n
*ne/a xei=r' a)po\ klima/kwn
*podo\s2 e)/xnos2 i)cante/llwn:

Eandem Scalam Penelope habuit, apud Homer Od. a. v. 330. per quam tamen ivit sola, sine ancillarum ope, quarum duae illam sequebantur, pro more,

*kli/maka d' u(yhlh\n katebh/sato oi(=o do/moio.

Similiter, apud Romanos, cenaculum, pars aedium superior, in qua epulari consuetum, Donat. in Ter. Adelph. Act. 3. Sc. 3. admotis Scalis ascensum est (postquam in superiori parte cenitare coeperunt, Varro de Ling. Lat. l. 4.) Ita enim Livius Dec. 4. l. 9. Cenaculum super aedes datum, ferentibus in publicum scalis, obseratum. Unde Festus Pomp. l. 3. Cenacula, inquit, dicuntur ad quae Scalis ascenditur. Martialis de incommoditate habitationis suae, l. 1. Epigr. 118. v. 6. trium meminit,

Longum est, si velit ad Pyrum venire,
Et Scalis habito tribus, sed altis
Quod quaeris, propius petas licebit.

Nempe, postquam in superiori parte, ut diximus, cenitati coeptum, superioris domus universa Cenacula dicta sunt, Varro ubi supra. Has, obtenta [orig: obtentÔ] apud Iudices causa [orig: causÔ], Clientes in Patronorum gratiam coronis exornare consuevisse, colligere est, ex Iuvenali Sat. 7. v. 118.

--- - Rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso
Figantur virides, Scalarum gloria, palmae.

Ubi Casaubon. Scalae, inquit, hic [orig: hţc] sunt aditus domus, ianua, ita autem vocat e)mfatikw=s2, ad indicandam Oratorum pauperiem, qui, tenuium et mendicorum more, in ceneculis habitabant, ut habitationes suas nisi scalis introire non possent. Vide et Thom. Dempster. in Rosin. l. 5. c. 28. Flaminicae vero Scalas plus tribus gradibus, nisi Graecas, scandere non licebat, ut Massurius Sabinus habet apud A. Gellium l. 10. c. 15. qua de re vide paulo infra, in voce Scalae Graecae. Sed et in bello Scalarum usus est; quibus urbem hostilem conscendere, primus docuit Capaneus, teste Vegetio [orig: Vegeti˘] de Re Militari l. 4. c. 21. Cuiusmodi scalae meminit MS. liber apud Lindenbrogium, De Armorum Iudicio,

Tum prae se portant ascendibilem semitam,
Quam scalam vocitant.

Statius aerium iter vocat, Theb. l. 10. v. 842. Quo [orig: Qu˘] fine hodie ex loris fiunt, facile portatiles. Linearum iam meminit Ioh. Garzo Rernm Friderici Magni l. 2. Ut, loco [orig: loc˘] accommodo [orig: accommod˘] perspecto [orig: perspect˘], in moenia evaserunt, paululum morati scalas lineas, quarum extremis alligatae erant


image: s0210b

manus ferreae, superiorum murorum parti iniciunt. Quam in rem vide Barthum ad Statium d. l. De usu Scalarum in conscendendis equis, dicemus infra: uti de poculi genere, hoc [orig: h˘c] nomine insigni, retro vidimus, ubi de Poculis. Porro in poenis quoque Scalae adhibitae occurrunt, apud Gallicarum inprimis rerum Scriptores, in quo proin Regno Scala, una est ex altioris, ut vocant, iustitiae seu supremi dominii notis. Scala quippe pro criminum quorundam aut malefactorum punitione erigitur, intra dominorum, qui ius gladii habent, iurisdictionem et districtum, quam ascendere coguntur rei, qui eiusmodi poena multantur, ut universae plebi expositi infamiae notam subeant. Cuiusmodi scalam, Scalam Templi appellatam, quod fuerit Templariorum olim supremae Iustitiae nota, etiamnum in urbe Parisiensi prostare et ad Hospitalarios eius urbis iam pertinere, docet Car. du Fresne in Gloss. ubi varias vocis notiones alias exponit, cum videl. urbis regionem, apud Monspelienses, lecticae speciem in scalae modum confectam in Vita Filiberti, manipulum militarem, Gall. Escadron, apud Guil. Britonem Philip. l. 3. v. 10. 111 portum minorem seu potius traiectum vel pe/rama, in maiori portu (quo [orig: qu˘] modo [orig: mod˘] variae exstitere [orig: exstitŕre] scalae in portu Constantinopolitano Ceratino, de quibus idem multa congessit Not. ad Alexiadem ) alia, notat. Vide et infra.

SCALA [2] Bartholomaeus, Vide Bartholomaeus.

SCALA [3] Tyriorum mons altissimus, in tractu Aser versus Septentrionem a Ptolemaide 100. stad. Ioseph l. 2. Bell. Iud. c. 9. Hinc usque ad Chaipham purpurarium Iudaeae littus extendi, docet Bochatt. Hieroz. Part. poster. l. 5. c. 9. Vide supra in voce Purpurarium Littus.

SCALABIS seu SCALABISCUS Ptolom. Iulium praesidium, et Scalabitanus conventus Plin. l. 4 c. 22. Colonia et urbs olim Lusitaniae ad Tagum, ab Ulyssipone 13. leuc. in ortum Toletum versus.Hodie Santaren (a Sancta Irene virgine ibi martyrium passa [orig: passÔ] nomen habens) oppid. amplissimum, a Christianis ingenti Maurorum clade recuperatum. A. C. 1184.

SCALAE [1] vulgo SCALA, urbs Picentinorum Episcopalis in monte, apud oram littoralem olim ampla, ut rudera indicant. Proxima Amalphi ad 2. mill. pass. milliario a Rebello: Quarum 2. urbium sedes unitae. Huius meminit Pontan. l. 1.

SCALAE [2] in Annal. Flandr. Vide Iccius portus et Caletum.

SCALAE Alexandri via per Ossam montem in Thessalia. Nam cum Thessali Tempe praesidiis impositus obtinerent, suffossis praecipitibus Ossae petris et effectis exiguis gradibus per eas, ipse et Macedones ascendentes in iuga evaserunt; atque Ossam trasgressi Thessaliam occuparunt [orig: occupÔtunt], Thessalis Tempum angustias tenentibus. Etiamnum videre est iis, qui Tempe perambulant, petras Ossae in scalarum modum aedificatas, quas inde Scalas Alexandri appellant.

SCALAE Annibalis pars montis Iovis eminentior in ora Hispaniae citerioris seu Catalauniae. Monivi Varrerio. Costa de Garaffr. aliis, in ora maris Mediterranei 6. leuc. Hispan. a Barcinone in Occasum, Tarraconem versus 9.

SCALAE Ferreae apud Mauritium *strathgik l. 1. e)/xein de\ kai\ ei)s2 ta\s2 se/llas2 ska/las2 sidhra=s2 du/o: e sella equestri pensiles, sunt quos Hieronym. stapedes, Eustathius in Odyss. *)anabolei=s2 vocat, qui et ferreas fuisse docet, cum to\ sidh/rion exponit. Cum enim, ante istiusmodi instrumenta scandoria, quibus hodie innitentes in equum levamus, inventa, homines ad hanc rem Veteribus fuerint, qui dextra [orig: dextrÔ] manu erigebant equo insessurum et sustollebant, *)anabolei=s2 hinc Graecis, Stratorcs Latinis dicti: factum postea, ut et scalae praefatae, quod eundem usum praestarent, similiter appellarentur. Unde Suidas, apud veter. Scriptorem a)nabole/a exponit, to\n a)na/gonta e)s2 i(/ppon; sed addit, a)naboleu\s2 de\ kai\ h( para\ *)rwmai/ois2 legome/nh ska/la. Ubi manifesto indicat, Romanos scalam vocasse [orig: vocÔsse] illud instrumentum, cui pedem imponebant, ad conscendendum equum. Cuiusmodi scalae seu stapedis vicem Valerianus Imperator Sapori exhibuisse coactus legitur apud Eutropium l. 3. c. 6. et Aur. Victorem c 46. idemque ministerium nobilibus matronis praestabant olim mulieres, klimaki/des2 hinc dictae, apud Athenaeum, qua de re supra vide Salmas. ad Pollion. in Valeriano c. 3. et Spartian. in Caracallo c. 7. vi et infra ut voce Stapia.

SCALAE Gemoniae in monte Aventino supplicii locus erat, quo unco [orig: unc˘] pertracta maleficorum cadavera, inde in Tiberim praecipitabantur, Thom. Godwyn. anthol. Rom. l. 2. scct. 3. c. 8. ubi locum hunc similem fuisse contendit saxo vel rupi Tarpeiae, e qua rei vivi in praeceps dabantur. Cael. vero Rhodig. Antiqq. l. 10. c. 5. reorum iugulis unco [orig: unc˘] iniecto [orig: iniect˘], a Carnifice, ad Scalas illas eos pertractos, ibique artubus confractis, ustulatos esse, ait. Quod fi ita est, idem hoc Supplicii genus fuerit cum tunica, cuius meminit Seneca Ep. 14. Cogita illam tunicam alimentis igneam et illitam et iutextam: et Iuvenal. Sat. 8. v. 235.

--- - --- Tunica [orig: TunicÔ] punire molesta [orig: molestÔ].

Istiusmodi enim tunica [orig: tunicÔ], qui flammis destinati erant, indui sunt soliti. Idem Rhodig. addit, nomen supplicio fuisse, aut a quodam Gemonio, qui illud primus subierit, aut a gemitu, quod esset locus gemitus et calamitatum. Vide quoque Gemoniae scalae.

SCALAE Graecae memorantur A. Gellio l. 10. c. 15. Postquam enim ipsi de variis ceremoniis Flamini Diali et Flaminicae impositis actum, etiam hoc de Flaminica additur: Et quod scalas, nisi quae Graecae appellantur, eas ascendere ei plus tribus gradibus religiosum est. Ita enim emendavit Scaliger, cum vulgo legeretur, Et quod Scalas, quae Graece kli/makes2 appellantur; vel in antiqua Veneta Edition. Graecae kli/makes2, irreptitium esse videtur, ex glossa, cum Graece legeret, et putaret vocabulum Graecum intelligi. Ita tamen etiam legi potest, nisi quae Graecae kli/makes2 appellantur, ut de quibusdam Graecis scalis intelligatur. Ad cuius loci interpretationem egregie facit fragmentum Servii: Apud veteres Flaminicam scalas plus tribus gradibus, nisi Graecas, scandere non licebat, ne ulla pars


image: s0211a

pedum eius, crurumve subter conspiceretur. Eoque nec pluribus gradibus, sed tribus, ut in ascensu duplices nisus non paterentur extolli vestem aut nudari crura. Nam ideo et Graecae scalae dicuntur, quia ita fabricantur, ut omni ex parte compaginae tabularum sint; ne adspectum ad partem aliquam corporis admittant. Vide Scaliger. ad Festum p. 72.

SCALARII Basileensium Aborigines; summis olim in Rep. muneribus defuncti sunt. Ex his enim Otto A. C. 1260. Rodolphus A. C 1265. Petrus A. C. 1281. idem A. C. 1359. Wernherus A. C. 1308. aurati equites omnes, Consulatum gessere. Praetorem penes eosdem constituendi ius diu mansit, sic ut rerum civilium iudicia ab eorum Vicescultetis longo [orig: long˘] temporis decursu fuerint habita. Iidem virtute militari non minus inclaruere [orig: inclaruŕre], patriae contra Rodolfum Habsburgicum, Monarchis item Principibusque variis forti opera [orig: operÔ] praestita [orig: praestitÔ]: quod inter alia et Hermanni equitis ex hac nobilissima gente insignia, in sacello sepulchri Christi A. C. 1269. fuspensa loquuntur: F uere [orig: uŕre] autem illa quatuor gradus candidi in Scalae modum assurgentes, in scuto rubeo: domus Scalariorum hodie Academiae locus est. Vide Christ. Urstisium Epit. Hist. Basil. Stumpf. de Rauracis l. 12. et supra, in voce Psittacus, quae factionis insigne fuit, cui Scalarii adhaeserant, saeculo [orig: saecul˘] 13.

SCALDIA Insul. Zeelandiae, a praeterlabente Scaldi fluv. sic dicta. Schouven Belgic. prope ostium Orientale Scaldis. Alias amplior fuit. In ea sunt duae Urbes Ziriczaea et Brovershavia, vix 2. mill. pass. a Walachria in Boream.

SCALDINGI in Historia S. Cuthberti, appellantur non se mel Dani seu Normanni, quod, ad scaldim amnem positis castris, diu ibi morati sunt, A. C. 883. ut est apud Sim. Dunelmensem, laudatum Car. du Fresne in Gloss. Vide in voce Scaldis.

SCALDIS qui SCALDIUM Caesarii, 6. Bell. Gall. c. 33. Tabuda Ptolemaeo, vulgo Scheld, Gallis l'Escaud, fluv. maximus Belgii in Veromanduis prope Abbatiam Martini oriens, ac inter Artesiam et Hannoniam per Flandriam et Brabantiam, in Oceanum infra Antwerpiam decurrens. Eius meminit Caesar, loc. cit. Plm. l. 4. c. 13. etc. Vide Guicciard. Belg. descr. inprimis Cluver. Germ. Ant. p. 451. Baudrando oritur in Picardia, paulo supra montem S Martini et Castelletum arcem, fonti suo proximum, le Castellet, in limite Belgii; dein versus Cameracum pergit, eamque interfluit. Hinc Hannoniam petens, Bochanio [orig: Bochani˘] oppidulo [orig: oppidul˘] Bouchain en Ostrevant, salutato [orig: salutat˘], aliquot tortentibus auctus, Valencenam suis aquis ditat, ibi primum lintrium capax. Hac [orig: HÔc] relicta [orig: relictÔ] et Hanio [orig: Hani˘] fluv. Harnoi, a Castrilucio Montibusve veniente recepto [orig: recept˘]; iuxta Condatum paulo post per Flandriam labitur; auctusque Scarpa [orig: ScarpÔ] fluv. ad Moritaniam castr. vel ad confluentem Confian, ut Vales. habet, Albiniacum Aubigny, Atrebatas Arras, Duagium Dovay, Marcianas Marchienes monaster. virginum nobilium, praeter labitur: dein Enonem seu S Amandi monasterium attingens, Tornacum bifariam secat, uti dein Aldenardam. Hinc ad Gandavum tendens, ibi Levam seu Legiam La Lis, ab Aria, Armentariis et Corteriaco defluentem recipti, et in hac urbe Oceani reciprocantis aestum primum sentit. Hinc sinuosis flexibus ad Teneramundam decurrit; ubi auctus Tenera [orig: TenerÔ]; et Demera [orig: DemerÔ] fluv. Machliniensi, qui Tiliam et Sennam, quorum ille Dyle Lovanium alluit, hic Senne per Sonegias et Bruxellam fluit, in eum defert, ut et paulo post prope Rupelmundam Rupela [orig: RupelÔ], Brabantiam a Frandria disterminans Antverpiae moenia lambit, emporioque huic in signem portum efficit: unde ad 3. milliar. prolabens, in duo vasta ostia scinditur, quorum unum ad Occasum Flandriam a Zeclandia dirimens inter Bitfletum Flandriae, et Flissingam Zeelandiae Urbes, nomine in Honte mutato [orig: mutat˘], Oceanum Septentrionalem per Sutbevelandiam et Walachriam intrat: Alterum veterem alveum, nomenque suum servans ac cursum, Bergam ad Zomam e longinquo a dextra prospiciens, et versus Romersvallam a sinistra deflectens, inter Zellandicas insulas diffunditur, omnesque eius Urbes alluens, inter Walachriam et Scaldiam, vulgo Schouven, in Oceanum Germanicum se exonerat. In Mosam Scaldem influere, circa extremas arduennae partes, scr bit Caesar de bello Gall. loc. cit. Nimirum, ut quidam ait, torsere [orig: torsŕre] se flumina aut correxere [orig: correxŕre] flexus, Scaldis, Mosae et Rheni. Scaldis in plures diffluit partes: eius alveus, qui Bergam attingit, olim Mosae adiungebatur: ceteris hisque maioribus ostiis in Oceanum influebat. Villa Schaltheim, iuxta ostium fluminis in maritima Frisonum regione posita, memoratur Eginhardo l. 2. de transtatione SS. Mart. Marcellini et Petri c. 19. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall .

SCALDIS Pons urbs Belgii, Hannoniae praecipua, ad Scaldem fluv. inter Cameracum et Montes 7. leuc. vulgo Valenchiennes. Baudrando Escaupont, Vicus Hannoniae, ad Scaldim, dimid. leuca [orig: leucÔ] supra Condatum in Boream Valentlanas versus 1. cum dimidia.

SCALDRI vetustissimi Danorum Poetae, a sono et murmute, quod canendo edebant. Vide Stephanium Not. ad Saxonem Grammaticum et Olaum Wormium, eidem citatos. Iis similes apud Getas Bardi, apud vetustissimos Graecorum *)aoidoi\ fuere [orig: fuŕre], de quorum officio diximus in voce Cantor.

SCALHOLTUM Urbs et Academia Thulae insulae in Norvegia, Episcopalis sub Archiepiscopo Nidrosiensi.

SCALIA [1] oppid. Calabriae inferioris.

SCALIA [2] apud citimi aevi Scriptores, ex Italico Scaglia, h. e. squama; lapis est sectilis, quos ardoises Galli dicunt, vide supra Ardesia.

SCALIGER [1] Iulius Caesar Criticus, Poeta, Medicus et Philosophus insignis, magnum sibi in orbe nomen peperit, saeculo [orig: saecul˘] praeterito [orig: praeterit˘]. Hunc Italia genuit, educavit Germania, Gallia ad mortem usque tenuit. Natus A. C. 1484. in castro Ripa, territorii Veronensis, ex Principibus de la Scala, priscis Veronae, aliorumque


page 85, image: s0211b

in Ital a locorum Dominis, oriundum se probavit: adversarium irreconciliabilem, sensit Hieronymum Cardanum, Medicum Mediolanens. cuius de Subt litate librum refutavit. Arma diu cum gloria gessit, sed inprimis ad studia natus est, ingeniorum Aquila. Obiit Aginni in Aquitania, A. C. 1558. aetat. 75. Pater Sylvii Medici, et Iosephi Iusti, paternae gloriae et eruditionis heredum. Scripsit Poeticam, opus admirandum: Epistolas et Orationes: Poemata: Commentarios in Aristotelem, et Theophrastum: plurimos de Medicina tractatus: de Causis Ling. Latin. Testimonia de gente Scaligera: Exercitationum Exoticarum libros 15. etc. Gloriae cum ulus purioris doctrinae professio fuit. Scaevola Elog. l. 1. Lips. in Epistol. Vander Linden de Script. Medic. Iustus in Chron. Medic. Quenstedt. de patr. Doctor. etc. adde Anton. Teissier. Elog. P. 1. et 2.

SCALIGER [2] Iustus Iosephus fil. prioris, natus Aginni, A. C. 1540. Studiis primo Burdigalae incubuit, dein a Patre ipso eruditus, postmodum Parisios profectus est: ubi sub Adriano Turnebo Graecam linguam, postmodum sine Magistro Hebraeam edoctus, Criticam quoque ad unguem edecumavit, omnibusque literatis admirationi fuit. In Academiam Lugduno-Batavam vocatur, ibi per ann. 16. extra ordinem docuit. Obiit A. C. 1609. Scripsit notas in Senecam, Varronem et Ausonium: Correctiones item in Eusebium, Valerium Flaccum, Pompeium Festum, etc. Poemata, Thesaurum temporum, Emendationem temporum, etc. Laur. Crassus, Elog. literat. Part. II. Lips. Casaubonus, Heinsius, Meursius, etc. Ex illustri Scaligerorum familia, qui Veronae Principatum olim tenuerunt: Albertus quoque et Mastinus incliti fuere [orig: fuŕre]: quorum avus Balduinus ICtus fuit, A. C. 1101. Fridericus ICtus ex eadem familia, amplissimis muneribus defunctus est, A. C. 1316. Iul. du Puy, in Elog. Advoc. Veron. Alexand. Cannobius, Arbor. Scalig. Caesar Borset. de Magnif. Veron. Hieronym. Curtius, Histor. Veron. Onuphr. Antiquitat. Veronens. etc. adde Teisserium praef. ibid.

SCALIS urbs Picentinorum, prope Amalphim, Episcopalis sub Archiepiscopo Amalphitano. Vide Scalae.

SCALPELLUM Scriptorium quo [orig: qu˘] calami ad scribendum olim aptabantur et temperabantur, glu/fanon Graecis dictum est, quae vox alias caelum notat, quo [orig: qu˘] argentarii operantur. Sed et glupth\r, et glufeu/s2 et glufi\s2. Nam glu/fein ka/lamon dicebant, qui acuebatur: alias o)cu/nein. Unde et o)cunth=ra kala/mwn Epigr. Graecum vocat scalpellum huiusmodi. Porro smi/lh et smi/lion. Hinc smi/la donakoglu/fos2, in voter. Epigr. ubi de instrumentis Librarii.

*smi/lan *)akestw=ndas2 donakoglu/fon, o)/nt' e)pi\ misqw=|
*spo/tgon e)/xen kala/mwn yai/stor' a)po\ *knidi/wn.

Atque inde smileuto\n gra/mma, in altero Epigrammate, pro eleganti scripto, quod nempe exaratum est calamo [orig: calam˘] bene temperato [orig: temperat˘]; de tragoedia, quam invenit Thespis; sed ex humili in sublime evexit Aeschylus.

*ai)/xulos2 e)cu/ywsen o( mh\ smileuta\ xra/cas2
*gra/mmata, xeima/r)r(w| d' oia katardo/mena.

Namque Aeschylum maiestatem potius et pondus verborum sententiarumque consectatum esse, quam elegantiamet nitorem, veteres Critici obser vant: uti contra Euripidi nimius nitor in Tragico argumento vitio datus est. Describitur istiusmodi scalpellum, in alio Epigr. de supellectile Notarii,

*kai\ glu/fanon kala/mou, plate/os2 glwxi=na sidh/rou,
Scalpellum calami, lati cum cuspide ferri.

Quomodo autem calamos hoc [orig: h˘c] instrumento [orig: instrument˘] temperarint [orig: temperÔrint] Veteres, diximus supra, ubi de Calamo Scriptorio. Vide plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 1044. et 1045. Idem Cannif Gall. a canna i. e calamo, dici notat p. 509.

SCALPERE a Graeco gla/fw; Aeolico sga/lpw, et Sculpere, a Graeco glu/fw, Aeolic. sgu/lpw, uti origine, sic et significatione, conveniunt. Usus tamen et consuerudo obtinuit, ut de his, quae ad signandum cavantur, scalptura proprie diceretur: sculpere vero, caelare sigillis eminentibus notaret. Unde scalptas genmas, et scalpturam gemmarum, in antiquis libris fere semper legere est, non sculptas: quae videl. sfragi/dwn usum praebebant, hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] scalptae, entupw/mata clementi; ta\ e)/ntupa enim dicuntur, quae intus depressa sunt et incisa. Contra ectypae gemmae dicebantur, quae eminentem et expressam haberent imaginem. Illius Artis periti Cavatores, et recentioribus Graecis *kabida/rioi, item Scalptores: istius Anaglyptae, Caelatores, de argento; Sculptores, de marmore; porro Toreutae vocati. Auctores tamen non raro ista confundunt, et Plin. l. 37. c. 10. scalpturas ectypas vocat, in quibus e plano eminent imagines, quae proprie sculpturae sunt vel caelatutae. Vide hic [orig: hţc] passim, et plura apud Salmas. ad Solin. p. 1046. et 1102. Licet autem scalpere sit glu/fein, scalprum tamen de caelo Argentariorum, quod glu/fanon vocant Graeci, vix Latinis dicitur, Scalpra enim Sutorum propria, Horatio Sermon. l. 2. Sat. 3. v. 106.

Si scalpra et formas non sutor --- ---

quae Graecis smi/lai ac smi/lia. Sed et verbi in sacris usus. In Sacris namque inferiorum evocatoriis terram unguibus. scalpebant Veteres: ut inter alia de Canidia et Sagana idem refert l. 1. Sat. 8. v. 26.

--- -- --- -- scalpere terram
Unguibus, et pullam divellere mordicus agnam
Caeperunt: cruor in fossam consusus, ut inde
Maneis elicerent, animas responsa daturas.

Qua de re vide Casp. Barthium Animadvers. ad Stat. Theb. l. 4. v. 592. Ceterum Scalptores gemmarum viridis Scarabaei contuitu acquiescere, dicemus infra voce Scarabaeus vide et Smaragdus.