December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 78, image: s0204a

SAVARA vulgo LE RU DE SEVRE, alias SEPARA, et MARINELLUS quoque, rivus Galliae apud Novigentum olim in Sequanam decurrit, nunc cursus eius et exitus a Geographis non notatur. Hinc vico veteri Savarae Seure, nomen. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

SAVARABATIS Indiae intra Gangem regio. Ptol.

SAVARDUNUM castrum Galliae, memoratum Petro de bello Albigensi c. 24. sub Comite olim Fuxensi: etiamnum Sabardun, non procul ab Apamiis. Hadr. Vales. Notit. Gall.

SAVARI Sarmatiae Europaeae gens. Ptol.

SAVARIA vulgo MUER Lazio et Heroldo, fluv. Norici per Stiriam fluens in Dravum, melius Savus, in Graecis codicib. Ptol. Vide Savus. Savaria vero oppid. Pannoniae superioris urbs est Stiriae primaria, vulgo Graitz 17. leuc. a Vienna in Austrum recedens: licet Lezius Leybnitz esse putet, a Graecio (Graitz ) 4. leuc. in ortum distans.

SAVATRA Isauriae in Galatia [orig: GalatiÔ] civitas. Sauroceni Nigro.

SAUBAANA Armeniae maioris urbs. Ptol.

SAUBATHA Arabiae Felicis metropolis. Ptol. Sabbatha Arriano, Sabora forte Plinii.

SAUBERTUS Iohannes Altorfio [orig: Altorfi˘] Noricus, famulus, ob egestatem, molitoris, in iuventute, de Invocatione Sanctorum cum lau de disputavit Giessae Graece, A. C. 1616. inde Altorfii Diaconus et Theologiae Profess. sub fin. anni constitutus, post ea Norimbergam vocatus, in locum Ioh. Fabritii Contionator ad S. Sebaldum, atque insuper Bibliothecarius electus est, A. C. 1637. Obiit A. C. 1646. aetat. 54. Scripsit Anti smalcium, Prodromum Philologiae sacrae; Emblemata sacra, Icones precantium, Cassandrum Euangel. Psychopharmacum, Desiderium Pacs aliaque non pauca. Auctor Bibliothecae Noricae animatae, qui etiam a Principibus Viris muneribus et literis magnifice eum excultum, addit.

SAUCIA aliis FAUCIA una ex 30. veter. Romanorum Curiis, memoratur Livio l. 9. c. 38. Dictator Papyrius C. Iunium Bubulcum Magistrum Equitum dixit: atque ei legem Curiatam de Imperio ferenti, triste omen diem diffidit, quod Fauciae (vel Sauciae) Curiae fuit principium, duabus insignis cladibus, captae Urbis et Caudinae pacis. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 2.

SAUCIVA Pannoniae urbs. Anton.

SAUCONA fluv. Galliae Celticae qui et Araz.

SAVE civitas sive vallis. Gen. c. 14. v. 5. quae et vallis regis ibidem dicitur. In tribu Ruben: Super Sodomam, in plano.

SAUEL Lusitanis dicitur piscis genus in Sinis celebre, quod Xiyu incolis. Eorum in gens copia in fluv. magno Kiang, urbi Nankingae vicino, ubi ineunte Aprili et Maio [orig: Mai˘] mense eorum annua piscatio est. Qua [orig: QuÔ] durante unus ex nobilissimis Eunuchis ab Imperatore constitutus, captos pisces vivos, glacieque in navibus destinatis quodammodo sepultos (quam tota [orig: totÔ] ad id aestate servant) magna [orig: magnÔ] cura [orig: curÔ] Pekinum in aulam mittit. Sed et in Hunquania provinc. ad Changxa urbem occurrunt. Navibus autem, quae hos pisces, uti et quae sericos pannos ad Regiam deferunt, nihil aut pulchrius videri, aut inveniri potest: itaque omnes aliae naves, si forte occurrerint, et ornamentorum splendore, et loci dignitate, cedere necesse habent, Auctor Anonym. Sinae et Eur. c. 25. et. 42.

SAVENNEJUM vulgo SAVIGNI. Vide Savinneium.

SAVERA vicus Lycaoniae, qui postea in urbem magnam evadens, metropolis regionis evasit. Strab. l. 12.

SAVERDUNUM vide Savardunum.

SAUFEJUS [1] Appius Roman. quidam, qui cum a balneo reversus mulsum bibisset, ovumque sorberet, repente mortuus est. Plin. l. 7. c. 53.

SAUFEJUS [2] Trogus ex consciis adulteriorum Messalinae, a Claudio supplicium dedit. Tacit. l. 11. Annal. c. 35.

SAVIA [1] Pannonia quae et Ripariensis, hodie Windischland Lazio. Pars fuit Australis Pannoniae, versus Savum fluv. ab Ortu in Occidentem extensa, inter Pannoniam inferirorem ad Boream, et Dalmatiam ad Meridiem ubi hodie Sclavonia propria cum parte Boreali Croatiae. Baudrand. Vide Rhenanum Rer. Germanic. l. 1. cum Notis Cl. Ottonis ICti.

SAVIA [2] Pelendonum urbs in Hispania. Ptol.

SAVILIANUM oppid. amplum Pedemontii, ad Mairam fluv. medium inter Fossanum ad Ortum et Salutias ad Occasum 6. milliar. utrinque 9. a Cunco in Boream; Situs commoditate, supra omnes Italiae urbes, a [orig: Ô] Carolo V. aliisque inclitis Ducibus, iudicatum: unde et hic [orig: hţc] Metropolim ditionum suarum constituere, Philibertus Emanuel Dux aliquando cogitavit, Taurino 22. milliar. distat.

SAVINA mensura liquidorum, apud Cenicum Camerat. in Ceremoniali MS. Senatores quando comedunt, debent habere savinam mediam vini et mediam claretti. Item pondus apud eundem, ubi de censibus: Ecclesia S. Basilii duas savinas piscium, Dominic. Macer. in Hierolex.

SAVINIA Via Leodii, apud aedem sanctae crucis, in vallem declinans, a caede Titurii Sabini mutato b. in v. appellata. Alii vocant Sabinam vel Sabiniam.

SAVINNEJUM vicus Galliae, in confinio Normanniae et minoris Britanniae: vulgo Savigni, ad mare, inter Hagam Paganelli He penel vel la Haye Paynel et Abrincatas, in dioecesi Abrincatina, Abbatia [orig: AbbatiÔ] insignis. Videtur olim Sabiniacum a Sabino dictum. Est et Sabiniacum, in dicecesi Matisconensi. Est quoque Savinacus, castellum pagi Vindocinensis, 7. fere leuc. a Vindocino, nomen dans Eccles. Saviniacensi, a Gaufrido Abbate Vindocinensi memoratae. Hadr. Vales. Notit. Gall.

SAUL [1] sextus Rex in Edom, qui fuit ex Rehoboth. Gen. c. 36. v. 37. Fil. Simeonis Patriarchae. Gen. c. 46. v. 10.

SAUL [2] Israelis Rex primus. Fil. Cis, de tribu Ben-iamin, unctus est an. 40. in regem Israelitarum, eodem [orig: e˘dem] anno [orig: ann˘], quo [orig: qu˘] Samuel filios constituerat Iudices: nempe A. M. 2889. ante Christum natum


image: s0204b

1073. Secundum alios. A. M. 2959. Erat Saul altior universo [orig: univers˘] populo [orig: popul˘], a capite ad humeros, quem videns populus clamavit, Vivat Rex. Ammonitas et Philisthaeos vicit. At contra praeceptum Dei, non exspectato [orig: exspectat˘] Samuele, Sacrificans abicitur a Deo: item contra praeceptum Dei, victis Amalecitis, regem eorum Aggo praedam reservavit: filiam suam Michol Davidi in uxorem dedit. Tandem victus a Philisthaeis, ne vivus in manus eorum veniret, a quibus occideretur, se ipsum propriis manibus interfecit. Vide 1. l. Reg. a fronte ad calcem. Hunc librum sunt qui vocent 1. Samuelis. Act. c. 13. v. 21. Sulp. Severus, l. 1. Hist. sacr. c. 59. Euseb. in Chron. Petav. etc. Imperavit Saul annis duobus, Ioseph. l. 6. c. 4. etc. Vel potius 10. annis, Helvic. Alii tamen 20. habent.

SAULIUM vulgo SORI, oppid. seu pagus Liguriae maritimae teste Blondo [orig: Blond˘]. in ora ad ortum inter Genuam et Portum Delphini.

SAULSCOT in LL. Canuti part. 1. c. 13. i. e. animae symbolum; nummus dictus est sepulchralis, qui effosso [orig: effoss˘] tumulo [orig: tumul˘] Sacerdoti pendebatur, quasi in animae defuncti subsidium, apud Car. du Fresne Gloss.

SAULUS dicebatur Paulus Apostolus, ante conversionem, vide Paulus.

SAUMA apud Anonymum Monachum Casin. in Chron. A. C. 1182. A quinque annis et infra, fames fuit tam valida per totam Italiam, quod diversis in partibus Sauma tritici pro auri uncia non poterat inveniri: aridorum mensur aest. At de liquidis usurpatur vox, apud Eundem A. C. 1192. Inter has angustias adeo fames invaluit, ut saepe apud Sanctum Germanum venderetur cescina frumenti plusquam una [orig: unÔ] unicia auri et Sauma vini similiter et capisa olei tari quinque. Dominic. Macer in Hierolex. qua [orig: quÔ] posteriori notione hodieque in usu vox est, apud Germanos. Origo autem eius a Sagma, quod vide.

SAUNIS urbs Arabiae. Steph.

SAUNITAE populi apud Iapyges, quorum regio Saunitis Steph. et oppid. Saura. Idem.

SAUNITES vide Samnites.

SAUNIUS fons circa Bulidem urb. in Phocide. Pausan. l. 10.

SAVO vulgo SAVONA, urbs satis culta Liguriae inter Genuam et Albingaunum. In ora Occidentali cum duplici arce, sub Rep. Genuensi. Portum habuit amplum, sed a Genuensibus corruptum. 3. milliarib. a Vadis Sabbatiis in Ortum, uti 8. a Naulo, 22. ab Aquis Stateliorum in Meridiem Savo item, Saone, teste Sanfelieio [orig: Sanfeliei˘], fluv. Campaniae inter Sinuessam et Vulturnum, in mare delabens. Plin. l. 3. c. 4. Huius meminit Stat. Sylv. 3. l. 4. v. 66.

Et Linterna palus, pigerve Savo.

SAVOLAXIA provinc. Finlandiae, inter Kekholmiam ad Ortum, Tavasthiam ad Occasum et Careliam ad Meridiem, versus confinia Moscoviae, ubi nullum oppid. alicuius momenti.

SAVONA seu SAONA Insul. Americae Septentrional. in mari Boreali versus partem Australem Insul. Hispaniolae, seu S. Dominici, sub Hispanis sed a paucis exculta.

SAURA [1] lacerta est, cuius multus olim in amatoriis usus fuit. Hinc Laelius in Apologia Appuleii, ubi pleraque philtra versibus descripsit, saurorum etiam meminit:

Philtra omnia undique irruunt,
Trochus, pili --- ---
Sauri, illices bicodulae.

Uti veram lectionem Salmas. restituit, ex Florentinis et Cod. Fuxensi. Ita nempe vocat lacertas, *sau/rous2, Graeca [orig: GraecÔ] voce retenta [orig: retentÔ]. Tritae autem dabantur in potu, uti docet Theocritus in Pharmaceutria,

*sau/ran toitri/yaa kako\n poton au)/rion oi)w=.
Lacertam autem postquam trivero, perniciosum potum cras
afferam etc.

Qua de re vide plura apud praefatum Virum Cl. ad Solin. p. 943. An hinc Sanraria Insul. quam lacertis grandibus refertam, vocat Caprariam Plin. l. 3. c. 5. *saurari/an, pro Capraria capiens? Nam Graecum sigma antiquum, in libris eadem figura [orig: figurÔ] signari, ut C. Latinum, constat. Idem ibid. p. 1313. Inde certe Saurites gemma, memorata Plinio l. 37. c. 10. Vide supra quoque Lacerta. At in Falconaria venatione Saurus seu Sorus, dicitur falco anniculus et paucarum pennarum, quae coloris sunt, quem Sor Galli dicebant, apud Fridericum II. Imperator. de Arte Venandi l. 1. c. 54.

SAURA [2] urbs Samnitum. Steph. Susianae civitas. Ptol.

SAURAE Thraciae gens. Phavorinus.

SAURICIACUM villa olim pagi Suessionici, nunc Sourci, non procul ab Axona fluv. ubi Synodum cogregatam scribit Gregor. Turonens. Hist. l. 9. c. 37.

SAURIUM Hispaniae Tarraconnens. fluv. Mela l. 3. c. 1. Item oppid. Portugalliae ad Ancam fluv. Soure Resendio.

SAUROMANUS Georgius, vide Georgius.

SAUROMATAE populi Septentrionales, qui et Sarmatae dicuntur, quorum alii Asiatici sunt, alii Europaei, Tanai fluv. discreti. Vide Sarmatia. Iuvenal. Sat. 15. v. 125.

--- -- Sauromataeque truces.

Idem Sat. 2. v. 1. Ultra Sauromatas, etc. Ubi vetus Scholiastes: Sauromatae Sarmatae ultimi ultra Pontum sunt, vicini Amazonum, unde Sauromatides ( eu)sto/xws2 emendat Rugersius) appellantur. Amazonas quoque Sauromatidas dictas, testantur Eustathius Dionysii Interpres, Stephanus et Plato de LL. l. 7. De his Hippocrates l. de aere [orig: aŕre], locis, et aquis, sectione tertia [orig: tertiÔ], sequentia habet: In Europa, inquit, est gens Scythica, quae Maetin pludem incolit, et a reliquis plurimum differt, Sauromatae appellantur. Horum feminae equitant, arcu utuntur, atque ex equo iaculantur, et cum hostibus bellum gerunt, quoad virgines exsistunt. Nec ante virginitatem deponunt, quam tres hostes interfecerint, neque prius cum viris congrediuntur, quam Sacra Deo patrio [orig: patri˘] more peregerint. Quod [orig: Qu˘d] si qua virum sibi delegerit, equitatu soluta est, nisi communis expeditionis necessitas ingruat. Dextram autem mammam non habent. Puellis enim adhuc infantibus ferro [orig: ferr˘] ad id fabricato [orig: fabricat˘], et candente dextrae


image: s0205a

mammae admoto [orig: admot˘], eam exurunt, ut ne incrementum capiat, sed ad dextrum humerum, et brachium omne robur et copia transmittatur. Nic. Lloyd.

SAURUS nobilis statuarius, cuius operam commemorat Plin. l. 36. c. 5.

SAUS [1] Mercurii et Rhenes fil. a quo Samus, interposito m. dicta.

SAUS [2] seu SAVUS Ptol. Solin. c. 24. Sabus Trogo l. 32. c. 3. Savv. German. fluv. Norici Ocrimonte profluens a Villaco 3. leuc. per Carniolam in ortum, et per Saviam Pannoniam longo [orig: long˘] tractu in Danubium ad taurunum urbem fluens. De eo sic Baudrand. Oritur in Carniola superiori ex duplici ronte, in confinio Carinthiae superioris vix 3. leuc. a Villaco in Meridiem dein in Ortum tendens per Carniolam utramque, postea Sclavoniam a Croatia, Bosnia et Servia separans, post cursum 300. mill. pass. in danubium cadit ad Taurunum, receptis prius Laubaco [orig: Laubac˘], Corcora [orig: CorcorÔ], Colapi, Vana [orig: VanÔ] et Drino [orig: Drin˘] fluv. Claudian. de laud. stiliconis l. 2. v. 191.

Pannonius, potorque Savi, qui clausa tot annis
Oppida laxatis ausus iam pandere portis.

SAVUS Mauritaniae Caesariensis fluv. Saffaia Marmolio.

SAXA [1] apud Godefridum Viterb. Part. 15. p. 363.

Ipse brevis gladius apud illos Saxa vocatur,
Unde sibi Saxo nomen peperisse notatur,

cultellus est, Saxonice Saax et Sabs: semispathium, in Glossat. Lat. Theotisco. Cuiusmodi cultellis longis Saxones olim pugnasse [orig: pugnÔsse], discimus etiam ex Continuatore Florentii Wigorn. A. C. 1138. Mutato [orig: Mutat˘] denique nomine, quae ad id tempus Turingia, ex longis cultellis, sed victoriosis, postmodum vecata est --- Saxonia. Sic Witekindus Gestis Saxonum l. 1. Fuerunt autem et qui hoc facinore nomen illis (Saxonibus) inditum tradant: cultelli enim nostra [orig: nostrÔ] lingua [orig: linguÔ] Sabis dicuntur, ideoque Saxones nuncupatos, quia cultellis tantam multitudinem fudissent. Quod tum primo contigit, cum per insidias saxis suis Britannos adorti, gentem illam sibi subiecissent. Gaufridus Monemuth. l. 3. c. 3. Commilitonibus suis praecepit, ut unusquisque longum cultrum intra caligas absconderet et cum colloquium securius tractarent Britones, eis hoc signum daret, Nimen oure saxas (h. e. capite vestros cultros) unde quisque paratus adstantem ritonem audacter occuparet etc. Vide Car. du Fresne in Glossar. Macros Fratres in Hierolex. et plura de hac gente, in vocibus Saxones et Saxonia. Eques vero Temple Frisios Groninganos, Transisalanos, Westphalos, coeterosque ad Visutgim usque et circa populos, terras illas, quas prisci Saxones Britonum domitores incoluerint, occupare docet et ex Frisonum praecipue moribus legibusque cum Anglicis collatis probat, Annotat. ad Remp. Batavorum.

SAXA [2] libri antiquissimi fuere [orig: fuŕre]. Ut enim de duplici Sethi columna nihil dicam, antiquissunum fuisse morem literas Saxis incidendi, testis est Iamblichus de Myster. Aegypt. l. 1. c. 2. ubi Aegyptios columnis lapideis libros suos insculpsisse, scribit. Eiusdem iam Hiobus meminit c. 19. v. 23. O si quis daret, ut scriberentur sermones mei: o [orig: ˘] si quis daret, ut in libro esculperentur. Vetus interpres, Quis mihi det, ut exarentur in libro stilo [orig: stil˘] ferreo [orig: ferre˘] et plumbi lamina [orig: laminÔ] vel celte sculpantur in silice! Quae vox in Sacrix valde proba, et in vetusta Sextii Parasiti apud Salonem Dalmatiae Urbem Inscript. inter alia exstat: Malleolo et celte literatus silex. Vide Hornium Histor. Philos. l. 7. c. 2. Israelitis veterib. idem in usu fuisse, patet ex lapideis tabulis et monumentis peregrinationis eorum in rupibus incisis in deserto Sin. Babylonios ac Phoenices, leges atque instituta sua inscripsisse coctis laterculis, docet Plin. l. 7. c. 56. quod ante usum papyri, ab Aegyptiis quoque factitatum, qui notas suas hieroglyphicas Saxis insculpserint, ostendimus iam ex Iamblicho, et confirmat Lucan. l. 3. v. 222.

Nondum flumineas Memphis contexere biblos
Noverat: et saxis tantum volucresque seraeque
Sculptaque servabant Magicas animalia linguas.

Idem obtinuisse apud Graecos et Romanos, satis indicant columnae et monumenta, quae hodieque supersunt. Indeque Horatius l. 4. Od. 8. v. 13.

--- - Incisa notis marmora publicis.

Eriam de danis Saxo Gramm. in praef. Histor. Dan. illos literis suis, quas Runer dixere [orig: dixŕre], non in ligno modo, sed et cautibus incidisse gesta Maiorum, locuples testis est. Vide Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 35. Instrumentum, quo [orig: qu˘] Saxis ac lateribus literas insculpsere [orig: insculpsŕre] Prisci, ut Graecis glufi/on, sic Ausonio caelum dicitur, Epigr. 56. Sed et Caeltem vocant, ab eadem origine quod vocabulum habemus in veter. lapide, opud Aldum in Orthogr. et Gruterum Inscript. p. 359 sed mera [orig: merÔ] vocali, Celte: ut et apud Hiobi Interpretem, uti disctum. Ubi licet in multis MStis legatur certe: item in Complutensibus, Stephanicis, Regiis et Hentenianis seu Lovaniensibus: tamen non dubium Vossio, quin Caelte scripserit Interpres. Quam et lectionem tuetur casaubon. in Athen. l. 7. c. 26. et Molina Disput. in Thomam. Imo et nuda Saxa, mera [orig: merÔ] simplicitate veri constantia, ab interitu tamen securissima, rerum gestarum memoriam apud Orientales olim servasse [orig: servÔsse], docet P. La Valle Itiner. tom. 2. Quo, e Borealis quoque Europae Antiqq. monument lapidea veterum Heroum, per Germaniam, Angliam, Daniam, passim conspicua, referri possunt: Lapides nempe maiores seu Saxa, ordinatia [orig: ordinatiÔ] serie in circulum disposita, quae ut non fortuito confluxisse unusquisque facile agnoscit, ita antiquissimarum rerum argumenta continere, ipse simplex hic ordo indigitat. Idque ad imitationem Iacobi Patriarchae, qui in memoriam divinae visionis, erexit lapidem intitulum, Gen. c. 28. v. 18. Vide quoque Gen. c. 31. v. 47. et Iosuae, qui, in me moriam transitus Israelitarum per Iordanem 12. lapides, ex alveo Iordanis, posuit Galgalis, Iosuae c. 4. v. 20. Recenset ingentem istiusmodi monumentorum numerum Wormius in Monum. Danicis. Germania, Saxonia, Marchia, vicinaeque provinciae eadem non uno


page 79, image: s0205b

in loco habent: nec ignobilem eorum varietatem videre est ad vicum Matschdorff 2. mill. Francofurto ad Viadrum distante, quam monumento Hiarnae Reg. Daniae in Ins. Hiarna simillimam sibi semper visam esse, ait Auctor Anonymus Histor. Orb. Tenr. Geogr. et Civ. In Anglia eiusdem notae aliquod est, ad vicum Long-Compton, in Comitatu Oxoniensi, Rollrichstones dictum, de quo ita Camdenus Britann. Vasta Saxa in Orbem disposita Rollerichstones vulgus appellitat, hominesque olim fuisse, qui in saxa stupenda [orig: stupendÔ] metamorphosi diriguerint, sommat. Informia sunt, inaequalia, longique temporis vetustate multum immutata et exesa etc. Et paulo post, Haec victoriae alicuius monumenta crediderim et forte a Rollone Dano, qui postmodum rerum in Normannia potitus est. Omnium vero nobilissimum, prope Salisburiam, nomine Choreae Gigantum et Tpe Stonehengs prostat, ab eodem Camd no, ab vastissimam amplitudinem, Insanae substructionis nomen meritum; quod etiam non unum e Scriptoribus Anglicanis in ad mirationem rapuit, qui [orig: quţ] tantae molis Saxa in loco alias minus petroso ibi congesta atque in altum elevata fuerint: aliis insuper adicientibus, certum eorum numerum iniri non posse. Vide Sidneium in Mirac. Angliae, Inicum Ionesium of the Stonehengs on Salisbury plain et Ioh. Webb. a vindication of Stonehengs etc. Armillas Saxis triviisque Frothonem M. Danorum Regem, ad subditorum explorandam fidem, suspendisse, Saxo habet l. 5. Armillam, inquiens, unam in rupe, quam Frothonis petram nominaut; alteram apud Wig provinciam defixit, edictae a se innocentiae experimentum daturas. Et paulo post, in Iutia, tamquam in capite Regni sui, magni ponderis auream armillam triviis affigi curavit. Cuiusmodi quid etiam de Aluredo Anglorum Rege cecenset Matth. Westmonasteriensis ad A. C. 892. etc. Hinc in suspicionem venit Fortun. Licetus, cornu aureum A. C. 1639. in dania in Ripensi Cimbriae Dicoecesi repertum, similiter ad explorandam praesidum vigilantiam in biviis olim ab Haraldo Rege fuisse expositum, sed refellitur a Thom. Bartholino tract. de Armillis. Plura hanc in rem vide hic [orig: hţc] infra [orig: infrÔ] passim, inprimis voce Saxum.

SAXA iaciendi in hostes consuetudo vetustissima, unde a Poetis vix uspiam in conflictibus, iam ab ipsa Homeri aetate, magnorum saxorum iactus omittuntur. Ut Homerum, Virgiliumque iam in partes non vocem, sufficiat unicus e Papinio Statio locus Theb. l. 6. v. 678. ubi de disci exercitatione militari, cui ideo assuesiebant Veteres ut in pugna feliciori successu saxa in hostes rotarent:

Ergo operum fidens, non protinus horrida campi
Iugera, sed caelo dextram metitur, humique
Pressus utroque genu, collecto sanguine discum
Ipse super sese rotat.

Et paulo post, v. 693.

Iam cervix conversa et iam latus omne redibat:
Excidit ante pedes elapsum pondus et ictus
Destituit etc.

Iaciebantur autem non nuda [orig: nudÔ] solum manu, sed et fundis excussa: utrumque tanta [orig: tantÔ] nonnumquam copia [orig: copiÔ], ut densitate pluvias imitarentur. Lucan. l. 3. v. 481.

--- - nudis evolvunt saxa lacertis

v. 482.

--- - --- ut grandine tecta
Innocua percussa sonant.

Statisu alibi,

--- - --- stridentia fundae
Saxa pluunt etc.

Vide Casp. Barthium Animadversion. ad Statium d. l. et Theb. l. 8. v. 437 In pugnis vero navalibus antennis ad saxorum coniectionem utebantur Vereres, quas kerai/as2 liqofo/rous2 appellabant, ut est apud Diodor. Sic. ubi de pugna Cononis et Callicratidae. Vide Cl. Suicerum Thes. Eccl. et plura hanc in rem supra, voce Lapis.

SAXA Lapidesque oleo perfundendi sacer ritus occurrit Gen. c. 28. v. 18. ubi, post memorabilem Scalae visionem et Dei Opr. Max. alloquium, Iacobum effudisse oleum supra summitatem lapidis, quem pro cervicali sibi straverat, narrat Moses; an ut, cum nihil aliud haberet in manibus, quod Deo offerret, oleum saltem effunderet in eius honorem illudque libaret: an ut tali ritu consecraret locum illum saxumque, illudque destinaret ad divinum cultum; quod sequentia videntur omnino requirere, quia pollicitus est, se locum, imo lapidem illum, habiturum pro domo? Norum autem olei in rerum tam animatarum, quam inanimatarum, consecratione, plurimum olim fuisse usum. Hinc in reditu Iacob aedificavit ibi Altare et lapidem, quem erexerat [gap: Hebrew] , i. e. in titulum, ut Vulgatus reddit, seu sth/lhn, h. e. columnam, ut LXX. perfudit liquore et oleo [orig: ole˘] inunxit denuo Gen. c. 35. v. 14. E quo Patriarchae facto (ut et aliis similibus Sanctorum Patrum contigit) per cacozeliam et superstitiosam imitationem, ortum habuere [orig: habuŕre] idoloatricae inunctiones Gentilium, quos in more habuisse legimus, statuas et dolatos lapides, alios etiam saepe rudes et impolitos non inungere, modo, sed et eosdem postea colere aut adorate, uti pluribus exemplis ex illorum libris probari posset. Unicus Arnobius suffecerit, qui, postquam Christianus factus est, agnoscit contra Gentes l. 1. se, cum adhuc in Ethnicismo detineretur, si quando conspexisset subricatum lapidem et ex olivae unguine irrigatum, tamquam fuisset vis praesens, adulatum fuisse, allocutum et a nihil sentiente trunco etiam beneficia petiisse. Sed et ipsos olim terminos agtorum Gentiles unguento, velaminibus et coronis superstitiose ornasse [orig: ornÔsse], constat etc. Quam in rem vide Andr. Rivetum in Genes. Exercitat. 125. et hic [orig: hţc] passim, inprimis supra, in voce Lapis. Porro et huc facit osculandi saxa ritus, indigitatus Statio Theb. l. 10. v. 52.

--- --- --- --- reditumque suorum
Exposcunt, pictasque fores, et frigida vultu
Saxa terunt, parvosque docent procumbere natos.



page 80, image: s0206a

Cuius paganicae superstitionis reliquias, in Christianismo quoque deprehensas fuisse, colligimus ex Concilio Agathensi c. 5. et l. 7. Capitul. Caroli M. c. 236. ubi Saxorum venerationem, et Audoeno in Vita Eligii l. 2. c. 15. ubi consuetudinem ad Petram votum reddendi, prohibita legimus. Sic Concilium Nannetense can. 20. Laides quoque, quos in ruinosis locis et silvestribus daemonum ludificationibus decepti venerantur, ubi et vota vovent et deferunt, funditus essodiantur etc.

SAXA Rubra locus Italiae, ubi fusi Veientes, apud Liviim l. 2. c. 49. Vix dirigendi aciem spatium Veientibus fuit, ideo inter primam trepidationem, dum post signa ordines introeunt, subsidaque locant, invecta subito ab latere Romana [orig: RomanÔ] equitum ala [orig: alÔ], non pugnae modo incipiendae, sed consistendi ademit locum. Ita fusi retro ad Saxa Rubra (ibi castra habebant) pacem supplices petunt. cuius impetratae, ab insita animis levitate, ante deductum Cremera [orig: CremerÔ] Romanum praesidium, paenituit.

SAXANUS cognomen Herculis, occurrit in Inscr. circa A. C. 225. sub Severo facta [orig: factÔ], hodieque Tibure superstite; quam sic exhibet Iac. Sponius Itinerar. tom. 3. p. 47.

HERCULI SAXANO SACRUM SER. SULPICIUS TROPHIMUS AEDEM ZOTHECAM CULINAM PECUNIA SUA A SOLO RESTITUIT IDEMQUE DEDICAVIT K. DECEMBR. L. TURPILIO DEXTROM. MAECIO RUFO COS EUTYCHICUS SER. PERAGENDUM CURAVIT.

SAXENBERGA oppid. Comitatus Waldecensis. Metel.

SAXENHAUSEN oppid. eiusdem Comitatus. Idem. Item pars Francofurti ad Moenum, urbi reliquae ponte iuncta, quasi Saxonum domus. Hic [orig: Hţc] Fanum Bartholomaei est, olim a Pippino, Francorum Rege in honorem Salvatoris mundi dedicatum, ac demum a filio eius Carolo M. splendide dotatum: cuius tamen facultates, iam a Ludovici IV. Imperaror tempre non amplius integrae, eo quod Collegium hoc a Pontifice potius, quam Caesare et Imperio tum stetit. Vide Limnaeum Enucl. l. 4. c. 17.

SAXETANUM oppid. Hispaniae Baeticae mediterraneum Antonin.

SAXI iuxta Pontum gens. Steph.

SAXIACUM castrum fortissimum, vulgo Seissac, memoratum Petro Monacho de bello Albig. c. 26. quod Comes Montis Fortis dederat Bucardo de Marliaco, Hadr. Vales. Notit. Gall.

SAXIFRAGA nomen variarum herbarum, quae vel e saxis erumpunt vel calculi frangendi vim habent: ut sunt Adianton, Scolopendrion, Trichomantes, aliae, de quibus vide Salmas. ad Solin. p. 1273. 1297. etc.

SAXINAE Troglodytarum gens in Aethiopia. Polin. l. 6. c. 29.

SAXIS obruere Maiestatis reos patrius Macedonum mos, memoratur Curtio l. 6. c. 11. Omnes a Nicomacho nominatos, more patrio [orig: patri˘] dato [orig: dat˘] signo [orig: sign˘], saxis obruerunt. Sed et apud Persas lapidibus nonnumquam obruti nocentes, uti Bagorasus, apud Ctesiam, nec non Pharnacyas. Eunuch. Vide Brissonium de Regno Pers. De Graecis, sic Europid. Oreste v. 48.

--- --- Haec dies autem est dicta,
In qua ferrent sententiam Argivi;
An oporteat nos mori lapidante saxo [orig: sax˘],
An acuto [orig: acut˘] ense feriri collum.

Sic Aeschylum ab Atheniensibus lapidatum, refert Aelian. Hist. Var. l. 5. c. 19. Idem per seditionem militum, apud Romanos, Posthumio inficianti, quas promiserat, praedas, apud Florum l. 1. c. 22. et postea Q. Pompeio, apud Velleium l. 2. c. 20. accidisse legimus. Vide quoque supra Lapis.

SAXISCAE Gabathae apud Anastasium Biblioth. in Gregorio III. IV. Leone III. etc. Carolo du Fresne sunt, opere Saxicio [orig: Saxici˘] elaborata: Namque et calicis saxonici, mentio est in Bulla Benedicti VIII. in Bullario Casin Tom. I. Saxiscus autem pro Saxonicus; ut Granciscus, pro Francicus, unde Francisca, nomen secutis Francis olim usitatae; Spaniscus, pro Hispanicus, ut Spaniscum Argentum, apud eundem Anastasium: Dacisci, pro Dacis, in libro Notitiar. Hunnisci equi, apud Vegetium l. 3. etc. terminatione aevi illius Scriptoribus, in nationibus appellandis familiari. Vide Salmas. ad Capitolin. in Maximinis. c. 3.

SAXO Grammaticus rerum Danicarum scriptor celeberrimus. Futi Praepositus Ecclesiae Roschildianae, in dania, Saeculo [orig: Saecul˘] 12. Historia eius libris 16. comprehensa, aliquando sabulas sapit, interim nitido [orig: nitid˘] stylo [orig: styl˘] exarata, genium illius saeculi plane transcendit. Hinc Erasmus in Ciceron. Dania inquit, nobis dedit Saxonem Grammaticum, qui suae gentis historiam splendide magnificeque contexuit, etc. Vide Voss. Hist. Lat. l. 2. c. 55. et Possevin. in Appar. nec non voce Iohannes.

De SAXOFERRATO Bartolus, vide Bartolus.

SAXONES [1] Germaniae populi. Ex veteribus eorum primus Ptolemaeus meminit, qui Aurelii aetate fuit. Hic easdem Saxonibus sedes tribuit, quas Tacitus Germ. c. 36. Fosis, ut hi cum illis iidem putandi, nisi Fosorum vox apud Tacitum corrupta, quae cluverii opinio est, Ant. Germ. l. 1. c. 21. Unde nomen inditum non constat. Qui a Sacis, Asiatico populo et appellationem et originem repetunt, aeque ineptiunt, atque qui Misnios a Mysis derivant. Nec audiendi, qui a duritie et truculentia, quasi Saxei essent, deducunt: namque quis credat germanicam gentem a Latio sibi appellationem periisse? Wittichindus Corbeiensis l. 1. Annal. refert, Saxonibus olim magnorum cultellorum (ut loquitur) usum fuisse, quibus usque hodie Angli utuntur, progeniaes


image: s0206b

Saxonum. Cultellos autem illos Shas appellatos: Cum itaque inter eos et Thuringos ad dirimendas armorum disceptationes, quibus invicem hactenus commissi fuerant, constitutus dies esset, quo [orig: qu˘] convenirent ex utraque parte inermes, Saxones accinctos cultris sub sagis dicto [orig: dict˘] loco [orig: loc˘] et tempore adfuisse, et opportunitatem nactos Thuringos inermes ac imprudentes strictis cultellis adortos, ad unum omnes confecisse. Hinc factum, ut ab hac memorabili strage, quam cultris illis, quos Sabs, ut diximus, appellabant, obtinuerant, Saxonum nomen sibi acquirerent. Unde Gotfr. Viterbiensis Chron. part. 15. p. 362.

Pax ubi congeritur, sub fraude Macedo veretur.
Ne male frustretur, si totus inermis habetur;
Unde breves gladios clam tulit arte secus.
Ipse brevis gladius apud illos saxo vocatur,
His quoque cultellis vita redenipta fuit.

Reinerus autem Reineccius Commentatione de Saxonum origine; quam Apologiae instar Ioanni Bodino opposuit, nomen gentis a vocabulo Sacpe fortassis dicendum existimat; quasi iudices ac disceptatores, nempe a iustitiae laude, et iudiciorum aequitate. Horum Historia paucis ista est. Olim Barbari et superstitioni dediti, interim formidabiles se aliis reddiderunt, et finibus longe alteque propagatis, in Angliam quoque traicientes, ibi regnum constituerunt: quo illis ducibus Hengisto [orig: Hengist˘] et Horsa [orig: HorsÔ], a Vortigerno, contra Scotos Pictosque evocatis, sedes in Cantio assignata est, A. C. 449. Ibr hostibus victis, hi cum arma in Britannos vertissent, victi sunt ab Aurelio Ambrosio, A. C. 456. sed et hic tandem ab Osca et Ornam hengisti filiis superatus, occubuit, A. C. 488. Hi rursus, regnante Utherio [orig: Utheri˘] Pendraco [orig: Pendrac˘], cantato [orig: cantat˘] ter a Germano Episcopo Alleluia [orig: AlleluiÔ], victi occisique sunt, circa A. C. 518. quo [orig: qu˘] Cretitius Saxo cum fil. Henrico ad veniens, Britonibus sibi subiectis, regnum Occidentalium Saxonum inchoavit; cuius initium alii in A. C. 495. reiciunt. Hic Vecti insul. Consobrinis suis Sufae ac Vidgaro concessa [orig: concessÔ], mortuus successorem habuit fil. Henricum, quem Ceaulinus excepit, A. C. 547. Horum plurimi dein ab Augustino, Melito et Iohanne conversi sunt, crica A. C. 580. postmodum cum Britonibus in unam gentem coaluerunt A saeculo 6. in Gall am irrumpere coeperunt, a Sigeberto attriti A. C. 578. neque tamen infesti esse desiere [orig: desiŕre], donec tricesimali bello [orig: bell˘], a Carolo M. domiti, Baptismum receperunt: nihilominus paulo post, Sacerdotibus interfectis, sub Witikindo Duce fortissimo, iugum excusserunt; Ab huius nepotis Ludolphi III. successoribus transiit hic Principatus, in familiam Hermanni Bilingii, dein sub Supplinbergiis fuit, A. C. 1106. e quibus Lotharius Imperator filiam cum Saxonia, Henrico Superbo, Bavariae Duci dedit, qui cum Conrado III. de Imperio contendit. Post hunc Albertus Ursus, Anhaltinus Princeps, tamquam nepos Magni, ultimi Ducis ex familia Bilingia, Saxonia [orig: SaxoniÔ] potitus est: eamque proscripto [orig: proscript˘] Henrici filio [orig: fili˘], Henrico Leone, A. C. 1175. ab Imperatore accepit huius filius, iuncto [orig: iunct˘] ei, quidquid ad Electoratum pertinet: et ab hoc duces Saxoniae Lavenburgens. ortum trahunt. Sigismundus dein Imperator Electoratum hunc, post mortem Alberti IV. improlis, Friderico I. Bellicoso, Misniae Marchioni ob operam, adversus Bohemos, inprimis in Brixiensi praelio strenue navatam, concessit: Erico [orig: Eric˘] V. Duce Lavenburgio [orig: Lavenburgi˘], in inferiore Saxonia acquiscere iusso [orig: iuss˘]: Sic rediit Ducatus Electoratu auctus ad Witikindeos. Hic Lipsiensem Academiam instituit, A. C. 1409. Fil. Fridericus II. Placidus patri successit, quo [orig: qu˘] nati Ernestus et Albertus, lineas duas condiderunt Ernestinam et Albertinam. Ernestus Princeps prudentissimus Fridericum III. Sapientem genuit Wirtebergensis arcis conditorem, et cum fratre Iohanne Academiae ibidem A. C. 1501. fundatorem. Sub eo Lutherus contionari incepit: mortuo caelibi circa A. C. 1525. frater Iohannes Constans successit: pater Iohannis Ernesti, qui A. C. 1542. Franconicam partem nactus, Coburgi habitavit, et maioris natu Ioh. Friderici I. qui bello [orig: bell˘] Smalcaldico [orig: Smalcaldic˘] a Carolo V. Imperatore victus et Electoratu exutus, per Iohannem Fridericum II. Gothanae, per Ioh. Wilhelmum vero Vinariensis linearum auctor exstitit. Vide in Gothae et Vinaria. Albertus alter Friderici II. Placidi filius, militari laude excellens, et bene de Friderico III. Imperatore filioque eius Maximiliano primo meritus, ex Sidonia filia Georgii Podiebradii Bohemiae Regis suscepit Georgium, quo [orig: qu˘] in reformationis negotio Lutherus neminem habuit infensiorum, et henricum, qui contra impense huic favit, fratris sine prole exstincti successor. Hic in ditionem paternam Euangelium introduxit, facto [orig: fact˘] a Lipsia initio [orig: initi˘]: mortuus Mauritium et Augustum filios, in tutela agnati Electoris, reliquit. Horum ille bello [orig: bell˘] Smalcaldico [orig: Smalcaldic˘] exardescente, ab Imperatore iussus, Electoris regionem invasit, universamque fere occupavit: mox ab hoc petitus, sua praeter Lipsiam et Dresdam amisit omnia, donec Electore victo [orig: vict˘] captoque [orig: capt˘que] amissa recuperavit, de Electoratu insuper, qui Ioh. Friderico demptus fuit, in Comitiis Augustanis A. C. 1148. a Caesare inauguratus: quem tamen postea, cum soceri Landgravii libertatem impetrare non posset, foedere cum Galliae Rege, aliisque Germaniae Principibus inito [orig: init˘] A. C. 1551. repentina [orig: repentinÔ] expeditione terruit, captaque [orig: captÔque] Erenberga [orig: ErenbergÔ], ut Oeniponte fugeret, coegit, extorta [orig: extortÔ] captivi libertate, et pace religionis, quae Passavii conclusa est: Obiit praelio [orig: praeli˘] Sivershusano [orig: Sivershusan˘], victor Alberti Brandeburgici, A. C. 1553. Princeps excelso [orig: excels˘] animo [orig: anim˘], profundus, gravis, magnificus. Ei frater successit Augustus: qui A C. 1555. Naumburgi foedus hereditarium Saxonicae, Brandeburgicae et Hassiacae domuum renovavit, pacemque religiosam, in Comitiis Augustanis ursit et impetravit, arbiter rerum Imperii. Opes maximas congessit, iamque senior linguae latinae incubuit: Fridericum Elect. Palat. A. 1566. socium Augustanae Confessionis agnovit, mox tamen in Reformatos rigidior, Theologos non paucos ditionib. pepulit: formula [orig: formulÔ] Concordiae A. C. 1580. publicata [orig: publicatÔ], ad quam omnes adacti. Obiit A. C. 1586. Pater Christiani I. sub quo nova Reformatis lux affulsit,


image: s0207a

sat. Mortuus hic A. C. 1591. reliquit filios Christianum II. Iohannem Georgium et Augustum. Quorum primus Lutherana [orig: LutheranÔ] religione restituta [orig: restitutÔ], Nic. Crellium Cancellarium, capite truncavit. Secundus fratris A. C. 1611. demortui successor, Unioni aut Palatino Electori in causa Bohemica accedere recusans, conventu Mulhusino, aperte in Ferdinandi II. Imperatoris partes transiit, a quo iussus A. C. 1620. Lusatiam occupavit, quae dein a Caesare domui concessa. Postea, reformatione Bohemiae, translatione Electoratus in Bavarum, aliisque offensus, statibus Euangelicis Lipsiam evocatis, cum iis de transactione cum Pontificiis, aut defensione deliberavit. In proposito a Gustavo Adolpho Suecorum Rege confirmatus, Lipsia [orig: LipsiÔ] iam a Tillio capta [orig: captÔ], cum Suecis pactus est, Lipsiensis praelii non exigua pars. Verum Rege occiso [orig: occis˘] A. C. 1633. cum Fridlandio agere coepit, dein cum Caesare A. C. 1635. transegit; unde ditiones a Bannerio misere raptatae, A. C. 1636. et 1639. Torstensohnius quoque A. C. 1642. in eodem ad Lipsiam praelio Imperiales et Electorales copias profligavit: tandem induciae semestres A. C. 1645. a Suecis obtentae, Monasteriensi vero pace A. C. 1648. quies fessae provinciae concessa, Electorique possessio 4. Praefecturarum Querfort, Damm; Guterbock et Borck confirmata est Decessit A. C. 1656. relicto [orig: relict˘] ex Magdalena Sibylla Brandenburg. successore fil. Iohanne Georgio II. patre ex Magdalena Sibylla Brandeb. Ioh. Georgii III. destinati successoris: ut et Augusto, cui Archiepiscopatus Magdeburgicus A. C. 1628. collatus, ei ad dies vitae pace Monasteriensi confirmatus est, Christiano item, cui Naumburgium, cum Lusatia obtigit, et tandem mauritio, qui Mersburgum obtinuit, vide Phil. Iac. Spenerum Sylloge Geneal. Histor. Albert. Crantz. Sax. Georg. Fabr. et Dav. Chytraeum, Sax. Reinerum Reineccium, de Saxon. orig. et Annal. Wittichindi. Bertium, de reb. Germ. Cluver. doscr. Germ. B. Rhenanum Rer. Germ. Nov. Antiqq. l. 2. tit. Saxones in loca Succorum iuxta Albim, sed prius in veter. Sicambrorum regionem, proxime Francos: alio, Saxones in Germaniam II. alio, Francorum erga Saxones diutinum bellum et victoria; alio, Saxonum species: et ad eum Notas Cl. Ottonis ICti p. 173. 238. 280. et 357. etc. Saxoni cuidam viro docto, a Ludovico Pio Imperatore, in Synodo Aquisgrani habita [orig: habitÔ], A. C. 839. iniunctum, ut sacram Scripturam Germanice carmine transferret, quo [orig: qu˘] et idiotae illam addiscerent, refert Platina in vit. Ceterum Saxonia duplex hodie est, superior, in qua est Wittenberga; et Inferior, quae complectitur Holsatiam, Stormariam, in qua Hamburgum Saxoniae metropolis, et Dithmarsiam, in qua Brema, Sebastian. Munsterus. Vide Saxonia, ut tamen prius seqq. ex Pfannero addam: Wittekindo eiusque Maioribus regnum in Saxones plerique tribuere [orig: tribuŕre], at incerta [orig: incertÔ] id side niti, atque Wittekindum Angrivariorum tantum atque Westphalorum Ducem nec hereditario [orig: hereditari˘] quidem iure, fuisse, melioris notae Auctores nostrae aetatis ostendunt, H. Conringius ad Lampad. de Rep. Rom. Germ. Part. 3. c. 5. Georgius Fabricius Orig. Saxonic. l. 4. p. 425. Alii. Ante quos etiam alii observavere [orig: observavŕre], non semper Regis, saepe et Ducis nomine Regio [orig: Regi˘] minore, Wittekindum hunc a Scriptoribus antiquis fuisse compellatum; hand forsan adeo incommode, si, quod nullo [orig: null˘] quidem certo [orig: cert˘] auctore Crantzius refert, Saxon. l. 2. c. 22. Saxoniam tum XII. Proceres alternis vicibus, et ambulante ex certo temporis spatio ordine, administravere [orig: administravŕre], ex quibus ingruente forte bello Rex delectus, quem series provinciae gubernandae contigerat, Imperium militare non ante positurus, quam positis armis pax rediisset. Dictatorum fere, apud Romanos: et Aesymnetarum, apud Lacones, ad formam. Eamque sortem Wittekindo obvenisse aiunt, cum arma regioni Carolus M. inferret, cui, licet victo debellatoque, manserit tamen benignitate Victoris in terras suas, Angrivariam saltem, imperium. Huius e filio Wittekindo nepotem Dietgremum, a patruele Ottone M. Imperatore Saxonia [orig: SaxoniÔ] pulsum, Hermanno Billingio, nobilis, ut alii illustris, proscapiae viro, locum fecisse, Saxoniae Ducatu in fortitudinis fideique praemium ab Ottone donato [orig: donat˘], addunt. Cui familiae honor duravit, usque ad Magnum Hermanni abnepotem, quo [orig: qu˘] absque prole mascula defuncto [orig: defunct˘], ut quidam volunt; alii ob rebellionem contra Henricum IV. Imperatorem vita [orig: vitÔ] opibusque exuto, Lotharius Comes Supplinburgius, Comitum Querfordensium prosapia [orig: prosapiÔ] oriundus A. C. 1106. volente Henrico [orig: Henric˘] V. Imperatore successit. Vide iam supra dicta et infra, ubi de Supplinburgiis. Lotharius hic dein Imperator creatus, generum Henricum Superbum Saxonicae praefecit, quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] ad Lunaeburgiam Familiam transitus factus est. Sed cum is plusquam civilia animo [orig: anim˘] agitate visus esset, Conradi Imperatoris Procerumque decreto [orig: decret˘] Saxonia [orig: SaxoniÔ] cedere iussus est, Alberto Urso, Ottonis Comitis Ballenstedii (qui Anhaltino-Lauenburgicam gentem conditi) Magni Billingianorum postremi ex filia Heilike nepoti concessa [orig: concessÔ]. Huius fil. Bernardus rutaceum sertum insignibus Saxonicis primus intulit, uti infra dicemus, quod, submotis istius Domus [orig: Doműs] Principibus, etiam Misnici servavere [orig: servavŕre]. Ex illis enim ultimu simperavit Albertus VI. quo [orig: qu˘] exstincto [orig: exstinct˘] A. C. 1421. Misnicae tandem Familia Principes Saxoniae terras cum Electoratu a sigismundo Imperatore in redhostimentum operae a Friderico Bellicoso, contra Hussitas, praestitae, acceperunt, ut iam vidimus. Titulos Principum quod spectat, quidam sunt toti Electorum Ducumque Saxoniae Domui communes; ut qui omnes sunt Duces Saxoniae, Iuliaci, Cliviae et Montium, Landgravii Thuringiae, Marchioes Misniae, Comites Principes Hennebergae, Comites marcae et Ravensbergae, Domini in Ravenstein. Alii Electoralis Familiae proprii, neque hi tamen ad omnes ex aequo spectantes. Marchionum enim Lusatiae superioris et inferioris titulo [orig: titul˘] omnes hac [orig: hÔc] Domo [orig: Dom˘] prognati utuntur: sed Burggravii Magdeburgici, solus Elector. Quemadmodum in altera linea Domini seu Dynastae Tonnae titulum solus usurpat Fridericus Dux Gothae et Altenburgi. Quam in rem vide Tob. Pfannerum de praecip. Germ. Princip. gentibus c. 2. ut et hic [orig: hţc] passim suis locis. Addam hoc unum, de veter. Saxonum Diis, apud Saxonem Gramm. l. 1. recenseri eos his nominibus Crodus seu Krodo, quem Saturnum fuisse, Crantzius refert


page 81, image: s0207b

Saxoniae suae l. 2. c. 12. Hama, Irmus (qui *(ermh=s2, i. e. Mercurius quibusdam, aliis *)/arhs2 seu Mars) Flinnus et Siba: quorum omnium statuas a Carolo [correction of the transcriber; in the print Carololo] M. gentis domitore disiectas esse, tradit Gerh. Io. Voss. de Idolol. l. 2. c. 33.

SAXONES [2] Gallicani a [orig: Ô] Germanis orti; qui cum modo soli, modo iuncti finitimis Francis, oram Galliae Belgicae et Lugdunensis, nonnumquam etiam Aquitaniae latrociniis infestavere [orig: infestavŕre], effecerunt, ut in tractu Armorico et provincia Belgica secunda, illic circa Garumnam, hic [orig: hţc] circa Marcos, ut et in insul. Britannia littus Saxonicum dictum sit. Imo multi eorum, iam abolito [orig: abolit˘] in Occidente nomine Imperatoris, in tractu Armoricano finibusque Baiocassium consedere [orig: consedŕre]; Saxones Baiocassini Gregorio Turonens. Hist. l. 5. ac. 10. appellati. Nonnulli quoque ex eadem gente in agro Namnetico sedem cepere [orig: cepŕre]. Unde scribit Fortunatus l. 3. Felicem Episcopum Namnetum Saxones mansuefecisse et multos eorum ad fidem perduxisse. Hadr. Vales. Notit. Gall.

SAXONES [3] Transylvani unus ex tribus populis, Transylvaniam hodie incolentibus, sunt nempe illi, Saxones, Siculi seu Ciculi et Hungari, quibus et Walachi, sed in faece plebis tantum, et locis magis desertis, se intermiscent. Unde facile ratio patet, cur hodie in media Hungaria lingua Saxonica obtineat. A Longobardis autem (quos Saxones fuisse, Corn. Tacitus satis innuit) orti hi videntur, qui egressi e Rugelandia seu Rugia, sub Agelmundo A. C. 390. regnum in Pannonia condidere [orig: condidŕre], vide Hornium Arca [orig: ArcÔ] Noae p. 185. et Orb. Imper. cum Notis L. Ioach. Felicri p. 138. Ab iisdom dictae sunt in eodem Transylvaniae Regno Septem Sedes Saxonicae, de quibus, vide in voce Transylvania.

SAXONIA incolis Sachsen, Gallis Saxe, pars est ampla Germaniae, quae dupliciter sumitur, vel late, vel stricte. Saxonia late sumpta complectitur Saxoniam inferiorem seu Circulum Saxoniae inferioris, et Saxoniam superiorem, seu circulum Saxoniae superioris, aliasque amplior fuit, et complectebatur etiam Westphaliam tempore Caroli M. qui Saxones decies debellavit, et ad Christianam religionem reduxit; fundatis in ea regione decem Cathedralibus Ecclesiis: sed nunc Westphalia extra Saxoniam censetur. Saxonia autem stricte sumpta continet tantum Ducatum Saxoniae cum provinciis Duci Saxoniae subditis. Saxonia infcrior, seu Circulus Saxoniae inferioris, le Cercle de la basse Saxe, complectitur Ducatus Brunsvicensem, Luneburgensem, Magdeburgensem, Bremensem, megalopolitanum, Holsatiae, et Lavemburgensem, Principatus Ferdensem et Halberstadiensem, et Episcopatum Hildesheimum, estque inter Westphaliam ad Occasum, Saxoniam superiorem ad Ortum et Meridiem, et mare Balticum cum Iutia ad Boream. Saxonia superior, seu circulus Saxoniae superioris, le Cercle de la haute Saxe. continet Marchiam Brandenburgicam, Pomeraniam, Thuringiam, Misniam, Ducatum Saxoniae, et Principatum Anhaltinum. Terminatur ab oriente Poloniae regno [orig: regn˘] et Lusatia [orig: LusatiÔ], a Septentrione mari Baltico [orig: Baltic˘], ab Occasu Saxonia [orig: SaxoniÔ] inferiori, et a Meridie Franconia [orig: FranconiÔ] et Bohemia [orig: BohemiÔ]. Saxonia autem stricte sumpta, seu propria et Electoralis, Churfurstenthumb Sachsen incolis, duche et Electorat de Saxe Gallis, provincia est parav Germaniae, in Saxoniae superioris Circulo, versus Albim fluvium, inter Lusatiam ad Ortum, Marchiam Brandenburgicam ad Boream, Principatum Anhaltinum ad Occasum, et Misniam ad Meridiem: cuius Dux est unus ex 8. Imperii Electoribus. Provinciae urbes sunt. Witteberga, Wittenberg, quae primaria, et Torga, Torgaw. Sed praeterea subsunt etiam Duci Saxoniae Misnia provincia et pars ampla Thuringiae; ideoque persaepe sub nomine Saxoniae propriae continentur. Ipsi etiam Duci paret Lusatia superior et inferior ab A. C. 1620 cum antea pars fuerit regni Bohemiae, Comitatus Mansfeldiensis ex parte, ex tractus Abbatiae Quedelinburgi. Sed Lusatiam inferiorem, uti partes Thuringiae et Principatus Hennebergenses, nuper concessit Dux Elector Saxoniae fratribus suis, uti videre est in Germaniae Principibus; et Episcopatus Mersoburgensis et Novoburgensis habent proprios Administratores, ut vocant, quibus subsunt cum regiunculis adiacentibus. Vide quqoeu ubi de Saxoniae Palatinis, et voce Palatini. Addo, quod nonnumquam Saxoniae inferioris nomine, sola ditio, Lawenburgiae seu Angriae Ducum intelligitur, de quibus haec addere visum est. Historia Ducum Saxoniae Ascaniae familiae ista est: Bernhardus minor natu Alberti Ursi fil. frater Ottonis I. Electoris Brandenburgici, de Friderico I. Barbarossa bene meritus, ab eo, in Comitiis Herbipolitanis, Ducatum Saxoniae, exauctorato [orig: exauctorat˘] Henrico [orig: Henric˘] Leone, obtinuit primus, rutacei in insignibus serti auctor. Idem Lawenburgum condidit; Pater Alberti I. qui Saxoncorum, et Henrici gemini, qui Anhaltini rami, fuere [orig: fuŕre] Auctores. Alberto [orig: Albert˘] nati Albertus II. lineae Electoralis Saxonicae, et Iohannes, Lawenburgicae, Auctores fuere [orig: fuŕre]: quorum posteritate in Alberto III. A. C. 1422. exstincta, posthabitis agnatis dignitas Misniae Marchionibus collata est. Quamvis enim non semel, Iohannis posteri, et praecipue Ericus V. agnatis mortuis, sibi conferri dignitatem petierint, proximoque [orig: proxim˘que] tempore Principes illi Electores atque Archimarescalli dici voluerint, atque in electivis diaetis non semel comparuerint, nihil tamen ab illis obtentum. Quo [orig: Qu˘] vero non obstante etiam nostra [orig: nostrÔ] memoria [orig: memoriÔ], scripto [orig: script˘] aliquod ius sibi adhuc superesse, contenderunt. Erico V. A. C. 1435. sine prole mortuo, successit frater Bernardus: qui exstinctus A. C. 1463. reliquit filium Iohannem, Patrem Magni II. qui primus titulo [orig: titul˘] Electoris abstinuisse dicitur. Eo [orig: ] genitus est Franciscus I. pater Francisci II. et Mauritii, quorum is Augustum, qui A. C. 1656. moriens nullam masculam prolem reliquit, Philippum, Francisc. Iulium, Iulium Henricum, Ernest. Ludovicum, Francisc. Carolum, Rudolfum Maximilianum, Francisc. Albertum (praelio [orig: praeli˘] Lutzensi, quo [orig: qu˘] Gustavus Adolphus Sueciae Rex, cui is praesto fuerat, obiit, captum) Io. Georgium et henricum, suscepit. Quibus omnibus, vel sine sobole, vel ea [orig: ] minus diuturna [orig: diuturnÔ] defunctis, unicus masculus superest Iul. Franciscus, Iulio [orig: Iuli˘] Henrico [orig: Henric˘], ex Anna


page 82, image: s0208a

Magdalena Popelia, genitus A. C. 1640. Vide Phil. Iac. Spener. Syll. Geneal. Histor. in Fam. Ascania: Item in Theatro Nobil. Eur. part. I. ubi Sophia Margaretae, Annae Elisabethae, Sibyllae hedwigis, Augusti Ducis Saxon. Inferior. et Angriae in Razenburg. et Elisab. Sophiae Holsatae filiarum: liberorum item Franc. Henrici in Frantzhagen Progenitores exhibet. Adde Tob. Pfannerum de praec. Germaniae Principum gentibus c. 2. ubi, inter alia, Iulium Franciscum praefarum insignia Electoratus duos scil. Enses, supremi Marescallatus manus designantes, iterum usurpasse [orig: usurpÔsse], sed Caesaris iussu abstinere coactum d. 21. Iul 1667. refert: et c. 10. ubi controversiam de titulis adhuc retentis, initio [orig: initi˘] inter Saxonem Electorem atque eundem Iul. Franciscum mutuae successionis pacto [orig: pact˘], transactam, A. C. 1671. memorat, ex Spenero. Vide quoque in voce Lawenburgum.

Urbes Saxoniae nunc clariores:

Ascalingium. Vide Hildesia. Berlinum, Berlin, in Marchia Brandenburgica et Saxonia superiori; Electoris Brandenburgici sedes. * Brema, olim Phabiranum, Bremen, Archiepiscopalis, Saxoniae inferioris. * Brunopolis, Braunswyck, libera nunc, in Saxonia inferiori. Daneberga, quasi Danorum mons, Daneberg, Comitatus Saxoniae inferirois. Dresda, Dresden, Misniae caput, et sedes Electoris Saxonici, in Saxonia superiori. Eimbeca Eymbeck, Saxoniae inferioris. Erfordia, Erford, Turingiae cpaut, in Saxonia superiori. Goslaria, Goslar, libera, Saxoniae inferioris. Gothinga, Gottingen, libera, Saxoniae inferioris. * Halberstadium, Halberstat, Episcopalis sub Archiepiscopo Mogunrino, Saxoniae inferioris. * Halla, Hall, Saxoniae superioris. * Hamburgum, Hamburg, libera, et emporium Saxoniae inferioris. Hanuveria Hanover, Saxoniae inferioris. * Helmstadium, Helmstat, Academia. Oppidulum est Saxoniae inferioris. * Hildesium et Hildesia, Hildesheim, Episcopalis, sub Archiepiscopo Moguntino, Saxoniae inferioris. Leoburgum, Lawenburg, Ducatus Saxoniae inferioris. Lipsia, Leipzig, in Misnia, Academia et emporium Saxoniae superioris. Lubecum, Lubeck, emporium, libera, et Episcopalis sub Archiepiscopo Bremensi, Saxoniae inferioris. * Luneburgum, Lunenburg, Ducatus Saxoniae inferioris. * Magdeburgum, quod et Parthenopolis, meydenburg, Archiepiscopalis et libera, Saxoniae inferioris. * Mansfeldia, Mansfeldt, Comitatus Saxoniae superioris. Mersoburgum, Merseburg, Saxoniae superioris, in Misnia. * Minda, Minden, Episcopalis sub Arciepiscopo Coloniensi, in Westphalicae confinio. Hodie est in Westphalia. Misna, Meissen, Saxoniae superioris, et alias Misniae cpaut. Novoburgum, Naumburg, Saxoniae superioris in Misnia. Racemburgum, Racelburg, Episcopalis Saxoniae inferioris sub Archiepiscopo Bremensi. Melius Ratzemburg dicitur. Swerinum, Schwerin, Episcopalis Saxoniae inferioris sub Archiepiscopo Bremensi, in Ducatu Magnopolitano. * Torga, Torgaw, in Misniae confinio, Saxoniae superioris. Verda, Ferden, Episcopalis Saxoniae inferioris sub Archeipiscopo Moguntino olim, nunc sub Suecis. * Viteberga, quasi Vitarum mons, Wittenberg, Academia et caput Saxoniae superioris.

SAXONIA Transmarina apud Bonifacium Episcop. Epist. ad Zachariam Pontif. Anglia est. Vide in voce hac, ut et in voce saxones.

SAXONICUM Littus Liber Notit. ora Cantii in Anglia, ubi Dubris, Rutupis, et alia oppida. Similiter ora Galliae Celticae, in Normannia, Cantio obiecta, in qua Rhotomagus, Constantia, et aliae urbes Britanniae minoris. Vide Saxones Gallicani.

SAXONTIUM Indiae intra Gangem oppid. Ptol.

SAXONUM Insul. Heylichlandt Crantzio, Insul. maris Germanic. ante Albis ostia. Ptol.

SAXONUM Leges (hi enim, cum victricia per Europam, Angliam inprimis, ubi provincias Cantio circumfusas, Essexiam, Midilsexiam, Surriam, Susexiam, et tractum late maritimum Cornubiam usque Westsaxonum, incoluerunt, signa extulissent, triumphatis populis leges impsuere [orig: impsuŕre], quae inter antiquas divulgantur, Heraldo Dano qui floruit A. C. 984. nonnulli adscribunt: (auctoritate ducti Alberti Abbatis Stadensis. et helmodi in Hist. Sclavorum l. 1. c. 15.) Ceteri illorum Legislatores Aluredus Eduardus seu Aethelstanus, Edmundus, Edgarus, Ethelredus fuere [orig: fuŕre]. Erant autem Saxones olim dicti Thuringi, sed e Graecia prius oriundi, ut eorum tradunt historiae, et illus Gotfridi Viterbiensis Chron. part. 15.

Saxo, velut credo, patria fuit'ante Macedo,
Regis Alexandri miles ubique fuit, etc.

Origini arriserunt leges, a quopiam institutae, qui Philosophiam in Graecia audierat, ut oprnatur Huldricus Mutius Chron. Germ. l. 12. Multa enim, inquit, Platonis legibus conveniebant. Vide Henr. Spelmannum Gloss. Arch. in voce Lex, et in voce West-Saxones.

SAXONUM Schola item Saxonum Vicus, locus Romae, memoratus Baronio Notis ad Martyrolog. 10. Nov. de quo vide aliquid supra in vocibus Bordinati, Guidones et Porticani.