December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 72, image: s0198a

SAGONA [3] vel SOSGAUNO Hebraeis est animal sex colorum, uti legitur in Midras seu Commentario Mystico in Legem; sed falso: colorem enim vox notat. Ita enim Syrus Interpres Exod. c. 26. v. 14. Item fac operimentum Tabernaculo ex pellibus arietum rubris et expellibus arietum sosgauno desuper. Et Exod. c. 39. v. 34. Et operimentum ex pellibus arietum rubris et operimentum ex pellibus arietum sosgauno. Ubi arietum pellibus rubris opponi videmus arietum pelles sosgauno, ita ut utrumque sit ex aequo coloris nomen. Et quidem Ioann. Baptista Ferrarius in Lexico Syriaco, ianthinum colorem reddit. Gabriel Sionita caeruleum, Exod. c. 25. v. 5. subnigrum, Exod. c. 35. v. 23. sed Numerorum toto 4. c. rursus caeruleum, Nempe hodierni Syri hoc saltem sciunt, sosgauno colorem esse: sed quis sit color, definire non possunt. Bocharto videtur esse u(/sginos2, hysginus; initiali aspiratione mutata [orig: mutatÔ] in sibilum. De quo Plin. l. 20. c. 26. Hyacinthus in Gallia optime provenit: hoc [orig: h˘c] ibi pro cocco hysginum tingitur. Ubi Turnebus in Adversar. l. 19. c. 25. Haec, inquit, Plinii verba indicant, hysgen hyacinthum esse, unde factitius color vocabatur, quem hysginum dicebant. At in Nicandri Theriacis v. 511. aristolochiae flores hysgino rubescunt. Vide supra in voce Hysginum et plura hanc in rem apud Sam Bochartum Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 30.

SASIMA Antonin. SASUM Leunclav. urbs Cappadociae, Episcopalis sub Archiepiscopo Caesareensi, inter Caesaream ad Arctos et Tyana ad Meridiem 32. mill. pass. ultra Ancyram in Ortum supra 200. Hic [orig: Hţc] Episcopus fuit D. Gregor. Nazianz.

SASON insul. inter Epirum et Brundusium, 5. mill. pass. ab utroque distans. Saseno Sophiano. Est et fluv. in mare Adriaticum influens. Lucan. l. 5. v. 650.

Non humilem Sasona vadis, non litora curvae
Thessaliae saxosa timet.

Idem l. 2. v. 627.

Spumoso Calaber profunditur aequore Sason.

Silius l. 7. v. 480.

Adriaci fugite infaustas Sasonis arenas.

SASONES populi Scythiae apud Imaum montem, Ptol. Hos forte pridem ex Scythia in Germaniam venisse atque ibi Saxones dictos, ex aliorum sententia, memorat Albertus Crantzius.

SASSARIS urbs Archiepiscopalis satis ampla et amoena Sardiniae, in parte Boreali Latinis Publium quoque, et turris Libysonis nova, seu potius crevit ex ruinis Surritae Urb. seu Turris Libissonis, a qua 8. milliar. in Meridiem distat, uti ab ora littorali Algarium versus 18. Sed parum munita.

SASSIANA Martial l. 3. epigr. 58. an pro Sarsina?

SASURI gentes Indiae. Plin. l. 6. c. 19.

SATA Magicis artibus alio translata, apud Virgilium Eccl. 8. v. 95.

Has herbas atque haec ponto mihi lecta venena
Ipse dedit Moeirs: nascuntur plurima Ponto.
His ego saepe lupum fieri et se condere silvis
Moerim, saepe animas imis excire sepulchris,
Atque satas alio vidi traducere messes.

Cui veneficio quodammodo simile illud, cuius in L. Baiwar. tit. 12. c. 8. mentio fit, ubi Aranscarti vocatur. Cum videlicet aristas seu spicas illorum, quibus nocere hi malefici volebant, inanes reddebant ac vacuas etc

SATACES Praetor Aegypti, in praelio ad Issum caesus. Ita legi vult I. Gebhardus apud Curt. l. 3. c. 41. ex l. 4. c. 4. A Diodoro addit eum vocari Tasiacen. Sic enim ille l. 17. kai\ o( th=s2 ai)gu/ptou satra/phs2 *satia/khs2 scil. e)/pee.

SATALA urbs Armeniae. Steph. Palli Theveto.

SATANACUM vulgo STENAY, vicus primo [orig: prim˘], dein castrum pagi Vabrensis, ad Mosam, Durum inter et Mosomagum in Treviris, in Decanatu Eposiensi: a Godofrido Bullionaeo exstructum. A. C. 1098. Olim quoque Astenidum et Stadinum dictum, unde pago Stadinensi nomen. Hic [orig: Hţc] Carolus Calvus Monasterium Canonicorum instituit. Hadr. Vales. Notit. Gall.

SATANAE tradendi ritus memoratus 1. Cor. c. 5. v. 3. ubi de probroso homine, non de ordinaria disciplina, sed de maiori quadam ac peculiari Postoli potestate, accipitur nonnullis, ex v. 2. coll. cum 1. Timoth. c. 1. v. 20. et exponitur corporea aliqua poena et vexatio, qua [orig: quÔ] peccator ille castigatus et domitus, frenum tandem accipere et Domino parere disceret, ex v. 5. Vide Franc. Burmannum Syn. Theol. Christ. Part. 2. ubi de Discipl. Eccl. Communiter vero, Satanae tradere hac in materia, idem censetur cum verbo a)naqematizein, h. e. excommunicare, vide supra; et plura hanc in rem apud Ambrosium ad d. l. Theodoretum ibid. ubi iuste excommunicatos Satanam invadere docet, Alios: inprimis Io. Forbesium Instructionum Historico-Theologic. l. 12. c. 3. ubi de Anathematis seu Excommunicationis speciebus ac gradibus, et Io. Casp. Suicerum Thes. Ecc. in voce hac.

SATANAS Sanctus a Petro Damiano vocatur Hildebrandus Cardin. qui postmodum Papa factus Gregorii VII. nomen assumpsit, quod apud Alexandrum II. eum impedisset, ne Episcopatum dimitteret Ostiensem. Satan enim, vi vocis, adversarium seu contradictorem, notat, Dominic. Macer in Hierolexico. Vide Cl. Suicerum Thes. Eccl. in ea, ubi et de phrasi paradou=nai tw=| *satana=|, tradere Satanae, qua [orig: quÔ] utitur Paulus 1. Timoth. c. 1. v. 20. Hinc Sataniani dicti, qui Satanam, velut vitae suae praesidem, omniumque actionum moderarorem, venerabantur, ut a malo Genio tuti essent, apud Epiphanium Haer. 80. Vide iterum Suicerum, ubi de epithetis Euchitarum, ut et voce Satanitae.

SATANITAE vide Messaliani et Enthusiastae.

SATARCHAE Scythiae Europaeae populi iuxta Maeotidem; qui,


image: s0198b

teste Solino [orig: Solin˘], c. 20. auri et argenti usu damnato [orig: damnat˘], se a publica [orig: publicÔ] avaritia abdicarunt. Hi bellicosissimi sunt. Val. Flac. l. 6. v. 144.

Exomatae, Torinique, et flavi crine Satarchae,
Mellis honos Torinis, ditant sua mulctra Satarchen,
Exomatas venatus alit.

SATAROS quae et Patara, urbs Lyciae. Plin. l. 5. c. 27.

SATASPES Persa Theaspis fil. a Xerxe rege cruci adfixus est, quod Zopyri filii Megabyzi filiam virginem vitiasset [orig: vitiÔsset], quodque etiam totam Africam non peragrasset [orig: peragrÔsset], quod se fecisse, ad diluendum stuprum, dixerat. Herodot. l. 4.

SATELLES in Glossis Graeco-Lat. *basilikou= sw/matos2 fu/lac, Imperatorii seu Regii corporis custos. Solebant enim illi Regium solium circumdare et Principis latus tueri. Unde Stat. Theb. l. 2. v. 384. de Etheocle,

--- --- Ibi durum Etheoclea cernit
Sublimen solio, septumque horrentibus armis:
Iura ferus Populo trans legem, ac tempora Regni
Iam fratris de parte dabat. --- --- -

H. e. residentem in solio paterno et satellitio Regio stipatum, Commentat. vet. Et Claudian.

Non sic excubiae, non circumstantia pila,
Quam tutatur amor.

Sic Lucianus Necromant. *to\n me\n ga\r labliou=a h( tu/xh basilkw=s2 dieskeu/ase, tia/ran de\ e)piqei=sa, kai\ dorufo/rous2 paradou=a kai\ th\n kefalh\n ste/yaa tw=| diadh/mati. Hunc quidem exceptum Fortuna regifice ornavit, tiaraque [orig: tiarÔque] imposita [orig: impositÔ] et additis ei satellitibus, caput diademate einxit. Ubi *dorufo/roi Satellites exponuntur, in iisdem Glossis, quasi, Hastiferi; quod hoc [orig: h˘c] armorum genere potissimum uterentur. Cuiusmodi Satellitium Regium insigne fuisse habitum, notat de Sulla Appianus Civilium l. 1. *au)tos2 d' oi(=a dh\ basileu/wn *dkta/twr e)pi\ toi=s2 *(upa/tois2 hn)=. pele/keis2 te ga\r e)fe/ronto pro\ au)tou=, oi(=a *dikta/twros2 ei)/koi kai\ te/ssares2, o(/soi kai\ tw=n pa/lai baile/wnh(gou=to kai\ fulakh\n tou= sw/matos2 perie/qeto pollh\n. Ipse autem, velut imperans Dictator inter Consules erat. Secures enim ante ipsum, veluti Dictatorem, gestabantur viginti quatuor: quot numero [orig: numer˘] Regibus olim praeferebantur, insuper Satellitio stipatus erat numeroso. *tou\s2 peri\ to\n *basile/a orufo/rous2, vocat Herodian. l. 1. c. 2. a corpore nempe Regio non discedentes. Invexit autem Romae Satellitum usu Tarquinius Superbus, tyrannidis verae signum ac praesidium, qua de re vide Dionys. l. 4. Decrescente dein Roma [orig: RomÔ] abusus eousque extensus, ut Regiam quacumque causa [orig: causÔ] ingredientium sinus vestesque excuterentur, ut videre est apud Sueton. in Vespasiano c. 12. etc. Pulchre Imperatorium Satellitium Corippus descripsit l. 3.

--- --- --- --- miratur Barbara pubes
Ingentes adstare viros, scuta aurea cernunt,
Pilaque suspiciunt alto splendentia ferro
Aurea, et auratos conos, cristasque rubentes.
Horrescunt lanceas, saevasque instare secures,
Coeteraque egregiae spectant miracula pompae,
Et credunt aliud Romana Palatia caelum.

Apud Caspar. Barthium Animadv. ad Statium d. l. Vide quoque infra in voce Scurra, item supra in vocibus, Armiger, Buccellarius etc. Addam hic [orig: hţc] saltem, ex Car. du Fresne, insignem locum, qui occurrit in Annalibus Fuldensibus A. C. 880. Normanni superiores exsistentes, duos Episcopos --- et duodecim Comites his nominibus appellatos --- occiderunt. Praeterea 18. Satellites Regios cum suis hominibus prostraverunt, quorum ista sunt nomina etc. Ubi Satellitum nomine ei videntur intelligi Palatini Proceres dignitate tamen Comitibus inferiores, sed quibus alii suberant: adeo ut Regii corporis custodiae Praefectos fuisse coniciat, eosque quos hodie Capitaines des Gardes Galli vocant.

SATERNEI gentes circa Maeotim. Plin. l. 6. c. 7.

SATHANIANI Haeretici memorati Dominico Macro in Hierolexico, in vocibus Euchitae, Precatores, Sethiani. Vide supra.

SATHULCURTIS villa Galliae, in pago Vimau, vel Witmao, Ludovici Regis de Nortmannis victoria nobilis, A. C. 881. nunc Marchiae titulo [orig: titul˘] insignis. Vulgo Saulcourt, Hadr. Vales. Notit. Gall.

SATIBARZANES Ariorum Satrapes, ab Alexandro constitutus, mox ab eodem defecit, Curt. l. 6. c. 6. ad Bessum, et versante Alexandro [orig: Alexandr˘] apud Evergatas, cum equitum manu irrupit rursus in Arios, l. 7. c. 13. ab Erigyo solitaria [orig: solitariÔ] pugna [orig: pugnÔ] victus et occisus c. 4.

SATICULA Colonia et oppid. Samnii. Saticola Stephano et Diodoro Siculo. Populi Saticuli. Virg. Aen. l. 7. v. 729.

Accola Valturni, pariterque Saticulus asper.

SATIO [1] Macedoniae oppidum circa Lychnidem paludem. Polyb. l. 5.

SATIO [2] circa Vergiliarum occasum fiebat, in Graecia fere omni et Asia, Plinio l. 18. c. 7. Aestiva, quae aestate ante Vergiliarum exortum seruntur, ut milium, panicum, sesama, horminum, irio, Italiae duntaxat ritu. Alioquin in Graecia et Asia omnia Virgiliarum occasu seruntur. Quae verba absolute accepta locum non habent, quum et Graeci milium, panicum, sesamum aliaque pariter aestate sererent et qerina\ similiter nuncuparent. Nec quod Hesiodus, qui princeps omnium de agricultura praecipit, ut is ait, unius tantum sementis meminit, propterea unum tantum apud illos serendi tempus. Nam unius tantum sementis Autumnalis, veluti praecipuae, mentionem fecit tantum Poeta ille in Rusticis u(poqh/kais2. Fuisse vero, quae et verno [orig: vern˘] tempore Graeci sererent et aestivo [orig: aestiv˘], Theophrastus docet. Similiter Xenophon in Oeconomic. sementis hibernae tantum meminit, quae frumenti est, quo [orig: qu˘] praecipue vita constat, eiusque tempus


image: s0199a

assignare videtur per illos imbres, qui sequuntur ab occasu Vergiliarum septimo [orig: septim˘] fere die, quosque idem Theophrastus appellat to\ e)k *plei/ados2 u(/dwr. Ideo vero Xenophon post Vergiliarum occasum sementem reicit, quia in madida seri vult: At aliis placebat in sicca serendum, qui proin Vergiliarum occasum praeveniebant. Itaque legitimum sementis tempus praecipue triticeae, in Attica et Graecia omni fuit, ab occasu Vergiliarum, additque Xenophon, multis damnis affici, qui serunt, prinh\ kleeusqh=nai u(po\ tou= qeou=, antequam Deus signum dederit, ut Plinius vertit, eleganter et erudite. *keleu/ein enim dicebatur hortator, qui pertica seu portisculo [orig: portiscul˘] remigibus signum dabat remigandi cessandique. Sic Praetor mappa [orig: mappÔ] signum dabat emittendarum quadrigarum; Coryphaeus endosimum pede dabat; Ita secundum Xenophontem, Deus serendi signum dabat imbre. Idem autem totum illud tempus ei)s2 prw/i+mon, kai\ me/son, kai\ o)/yimon distinguit. Et quidem festinata satio a Vergiliarum occasu incipiebat, dicebaturque prw/i+mos2 a)/rotos2 seu spo/ros2, serotina circa Brumam: Hinc o)yaro/thn vocat Hesiodus in *erg. v. 488. qui circa illud tempus serit; contra prwthro/th, qui a Vergiliarum occasu. Atque inde est, quod Plutarchus *puaneyiw=na Atticum mensem, spo/rimon mhn=a vocat et circa Vergiliarum occasum ponit; cuius septima [orig: septimÔ] ta\ *puane/yia faciebant, quod erat sacrificium praesementicium: eo [orig: ] enim facto [orig: fact˘] sementem auspicabantur. Tunc etiam *ei)resiw/nh pro foribus constituebatur, omni genere fructuum et pomorum onusta etc. Graece autem Sationem a)/roton passim vocat Hesiodus, h. e. arationem; quia tertia [orig: tertiÔ] aratione sata inarabantur; cum de prima aratione, a)/aripolei=n, de secunda, qe/reos2 de\ newme/nh dicat. sic de gruis adventu, in *erg. v. 488.

*(/h t' a)ro/toio/ te sh=ma fe/rei kai\ xei/matos2 w(/rhn.
Haec sementis signum affert et hiemis tempus.

Ita alibi apud eundem arou=n est serere. Atque ita veteres Romani interpretati sunt. Inde aro\s2 Graecis, pratum, campus arabilis: Siculis arbo\s2, unde arvus et arvum. Ab aro\s2 vero verbum arou=n et a)/roura, quae vox terram aratam notat, sed eam maxime, quae sata est, Latinis seges etc. Quam in rem vide Plin. l. 18. c. 3. 21. 24. et quae erudite congessit Salmas. ad Solin. p. 730. et seqq. adde dicta voce Restibilis, it. Rega Sessia de qua suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Praeerat autem Sationi, apud Romanos, Deus Sator, de quo mox;

SATNICUS dicebatur apud Croatas et Hungaros Praefectus regionis, quae centum armatos dare poterat; in quorum locum successere [orig: successŕre] Knezi, h. e. Comites, Ioann. Lucius de Regno Dalmatiae l. 6. c. 1.

SATNIUS mons apud Lycophronem. Steph.

SATOR seu INSITOR inter Deos Agricolas Romanorum, qui sationi praeerat. Vide supra in voce Insitor.

SATORCHAEI populi iuxta Maeotim paludem. Steph.

SATRA urbs Cretae, Eleutherina postea dicta. Steph.

SATRACHUS urbs et fluv. Cypri. Lycophron. Quidam per e scribunt, teste Isacio [orig: Isaci˘].

SATRAE populi Graecorum in litoribus Thraciae. Herod. l. 7.

SATRAIDAE Arianae gens. Dionys. v. 1098.

*satrai/+das2 q' o(/ssous2 te para\ ptuxi\ *parpanisoi=o
*sunh=| o(mw=s2 ma/la pa/ntas2 e)pwnumi/hn *)arihnou/s2.

SATRAPA et SATRAPES Persica vox, primitus et proprie mari et classibus praefectum, quales hodie Archithalassi, vel Arabico [orig: Arabic˘] vocabulo [orig: vocabul˘] Ammirali, dicuntur, postmodum quem vis Regium Praefectum seu Provinciae Praesidem significare coepit ut in Textu Graeco Danielis c. 6. v. 1. 2. *satra/phs2. Idem proin Persis, quod veter. Germanis, Gereba, aut Kuning Gereba, Boxhorn. ad Miltiadem Nepotis c. 4. Unde Satrapia, provincia quae Satrapae administranda concessa est, apud Curtium aliosque, qui de rebus Persicis agunt, passim: in cuiusmodi Satrapias omne Persarum Imperium divisum fuisse, discimus ex B. Brissonio de Regno Persarum l. 1. Drusio in Observationibus, Beneggeto ad Iustin. l. 5. c. 2. aliis. His itaque Satrapis in cumbebat, provincialibus imperare, eorumque commodis prospicere, tributa cogere, primisque custodiis stipendia exsolvere: et quidquid insuper facto [orig: fact˘] opus esset, effectum dare. Brissonius d. l. Sed et in Charta Aethelredi Regis Angliae post Duces, subscribunt aliquot Viri nobiles, cum titulo Satrapa Regis: quae appellatio, inquit. Car. du Fresne, eadem, est forte quae Ministri. Sidonio Satraps dicitur, Carm. 12.

Quisque sedet sub Rege Satraps --- --

SATRAPENI Mediae populi militantes sub Trigrane, quos Lucullus fugavit. Plut.

SATRIA [1] urbs Italiae. Steph.

SATRIA [2] gens Romana, de qua vide Casaub. ad Suet de Grammat. et Rhet. p. 735.

SATRIANUM Urbs Lucaniae exisa, ut vix vestigia supersint in provinc. Basilicata, in limite Principatus citerioris ad radices Apennini, 9. milliar. a Marsico novo in Boream Potentiam versus. Sic etiam Asculum Apulorum dicitur. Eius sedes Episcopalis unita est Campaniensi hinc 28. milliar. in Ortum.

SATRICULA oppid. Samnitum a Romanis captum, anno Urb. Cond. 439.

SATRICUM oppid. Italiae a Camillo Consule captum, anno Urb. Cond. 37. et dirutum. Liv. l. 7. dec. 1.

SATRIUS SECUNDUS Seiani cliens et eversor. Tacit. l. 6. Annal. c. 47.

SATROCENTAE populi Thraciae. Steph.

SATROPACES Equitum in Darii, ultimi Persarum regis, exercitu, praefectus. Curt. l. 4. c. 9. ab Aristone Poeonum Equitum praefecto, ad inhibendum transitum Tigris cum mille


page 73, image: s0199b

equitibus missus, directa [orig: directÔ] in guttur hasta [orig: hastÔ] transfixus, Ibid.

SATTAGYLAE Asiae populi Herodot.

SATTALA Phrygiae urbs. Ptol.

SATTALICUS SINUS pars maris Mediterranei inter Asiam minorem ad Boream et Aegyptum ad Meridiem naufragiis et procellis infamis. Aliter Attalicus sinus dicitur.

SATULA Arabiae Felicis urbs. Ptol.

SATUM aridorum mensura, in Palaestina, quae secundum Zachariam Chrysopolis Episcopum in Comment. Euang. c. 74. continebat modium cum dimidio: alii tamen unum modium capere existimant. Syriaca vox est Saatto; et occurrit Numer. c. 5. v. 15. 1. Regum c. 25. v. 18. 2. Paralip. c. 2. v. 20. Matth. c. 13. v. 33. Lucae c. 3. v. 21. Ioanni de Ianua, Genus est mensurae, iuxta morem provinciae Palaestinae, unum dimidium modium capiems: cuius nomen ex Hebraeo scrmone tractum est. Satum vero apud eos nominatur sumptio vel elevatio: eo quod, qui metitur, eandem mensuram sumat et levet. Et est aliud Satum mensura sextariorum 22. capax, quasi modius. In c. 17. Gen. v. 6. dicitur, Accelera, tria sata farinae similae commisce, et fac subcinericios panes. Bezae tria illa sata, de quibus Matthaei d. l. *(omoi/a e)si\n h( basilei/a tw=n ou)ranw=n zu/mh|, h\n labou=a gunh\ ene/kruyen ei=s2 a)leo/rou sa/ta tri/a, e(/ws2 ou(= e)zumw/qh o(/lon, Simile est Regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier condidit in farinae satis tribus, usque quo sermentaretur tota: Sunt unum epha, sive modii quatuor et semis. Nam addit [gap: Hebrew word(s)] apud Judaeos mensura fuit rerum aridarum, sesqumodium capiens, quam ter continebat epha. Sed existimo nonnullos intempestive in hac mensura philosophari . Vide eum Annot. ad N. Test.

SATURA [1] palus Latii inter Antium et Circeios, quae et Pontina, 23. olim urbium locus, ut ex Mutiano tradit Plin. l. 3. c. 5. Virg. l. 7. Aen. v. 801.

Qua Saturae iacet atra palus, gelidus per imas
Quaerit iter valles, atque in mare conditur Ufens.

Et eius imitator Silius l. 8. v. 381.

Qua Saturae nebulosa palus restagnat, et atro
Liventes coeno per squalida turbidus arva
Cogit aquas Ufens, atque inficit aequora limo.

SATURA [2] an a carminis rerumque varietate; an a Satura, lance, quae referta multis variisque primitiis Diis olim in sacrificiis offerebantur; an a lege Satura, quae uno [orig: un˘] rogatu multa simul complectebatur; an a Satyris, quod in hoc genere carminis res ridiculae pudendaeque scriberentur; an ab Hebraico [gap: Hebrew] , a latendo; quod raro in conspectum hominum veniret? dicta, pars erat olim Tragoediae accessoria, quae, actu absoluto [orig: absolut˘], ad leniendam atrocitatem, introducebatur, cum scommatibus et iocorum petulantia. Postea extra Scenam excoli coepta, in peculiare Poema exserevit, adeo que cum Chorus e Comoedia sublatus esset, in eius locum adscita est: seu, ut alii volunt, e Tragoedia sublata in illud Comoediae genus migravit. Quamquam Scaliger videtur hanc Saturam Comicam, Mimum appellare, Poetic. l. 1. c. 10. etc. Quorum quidquid sit, Tragica certe Satura potius est, quam Comica: vicissim Mimus Comicus potius, quam Tragicus; cum Satura severitatem, Mimus vero ridiculam gesticulationem in iocis fere usurpet. In Latinis autem Tragoediis Satura non fuit, sed in novum plane Poematis migravit genus, auctore Lucilio [orig: Lucili˘], maiore avunculo Pompeii Magni) quod Graecis ignotum, ut testatur Quintilianus l. 10. c. 1. Metrum etiam mutatum est: cum enim Lucilius primo usus esset Iambis, eos postea in hexametros vertit primusque nasi stylum acuisse, ob virulentiam, Plinio dicitur: praefat. Histor. Natural. et cum ante agricolae genio indulgentes alternis versibus opprobria rustica fudissent, uti docet Horat. Ep. 1. l. 1. postea consuetudo in pompas et sollemnes Deorum ludos abiit, ut etiam e)c a(ma/chs2, i. e. plaustro, convitia et scommata in quosvis obvios libere dicerentur. Confer Horatium Sat. 4. l. 1. Serm. et Ep. 1. l. 2. Hanc Saturam novam Latinam definire licebit, poema multiforme mordax et salsum, ad corrigendos hominum mores accommodatum. Modo enim e)chghtiko\n modo dramatiko\n, modo mikto\n carmen est, ut ad certum genus referri non possit. Materia est turpitudo risu et insectatione digna: postulat ingenium versutum et sagax; amat varietatem rerum: crebras item et acutas sententias, numerosque humiles et idcirco neglectiores, quem ipsum neglectum pro cultu habet. Ne vero potentiores in se irritarent fictis utebantur nominibus Veteres, aut vera nomina ex historiis similibus sumebant: quemadmodum Neoterici sceleratorum nomina e Veteribus mutuo sumunt aut e Graecis effingunt nova. Porro partes certas nullas habet, uti nec certam dispositionem, elegantem tamen eam vult: quemadmodum et stylum, vulgarem quidem, verum purum et praesenti negotio poscit accmmodatum. Quis enim ferat contrapositis et consimilibus irascentem, flentem, rogantem, deprecantem, ubi atrocitate, invidia, miseratione opus est? Cum iam cura verborum deroget affectibus fidem, et ubicumque ars ostentatur, veritas abesse videatur, Quintilianus l. 9. Verba obscena respuit; quam ob causam Ausonius, Lucretius, Iuvenalis prudentissime alicubi Graeca vocabula interseruere [orig: interseruŕre], quod flagitia et arcana quaedam neutiquam Latine dicenda putarent. Vide Iul. Caes. Scaligerum Poetic. l. 3. c. 48. et alibi passim, Taubmannum ad v. 129. Culicis Virgil. Lil. Gyraldum Dialogo 6. Hist. Poet. Dan. Heinsium Dissertat. Horat. et libro de Satyra Horat. Auctores Poeticae Giessensis l. 2. c. 9. etc. In hac Satyros, eosque nudos, qui saltarent et acuta dicta in hominum mores evibrarent, fuisse introductos, horat. de Arte Poet. v. 220. docet,

Carmine qui Tragico [orig: Tragic˘] vilem certavit ob hircum,
Mox etiam agrestes Satyros nudavit. --- --

Illos vero a Sophocle, ut aliquando suam gravitatem Tragoedia reciperet, reiectos fuisse, testis est Aristoteles l. de Arte Poet.


page 74, image: s0200a

Receptos postea a Latinis in Comoedias, primumque inductos a Livio Andronico, exin vero a Iuventute remotos esse, et in fabulas Attellanas demigrasse [orig: demigrÔsse], videtur indicare Liv. l. 7. c. 2. Vide Aldum Manutium Pauli fil. Comm. in Horatium loc. cit. Floruerunt post Lucilium memoratum Satyrici, a Satura dicti, Terentius Varro, Horatius, Iuvenalis, Lucretius, Ausonius, Persius, alii: e quibus Horatius festivus derisor occultius quam reliqui vitia taxat, salsiorque et iocosior censerur; Persius tetricus habetur censor, severior et tristor; Iuvenalis petulcus exagitator, petulantior ac obscenior, iudicatur. Princeps Satyricorum a Scaligero Iuvenalis praedicatur, obelegantiam versuum et acrimoniam sententiarum; Heinsius tamen Horatium reliquis omnibus anteponit, etc. Aliud erat Satyrae genus, quale Pacuvius et Ennius scripsisse leguntur, carmen nempe quod ex variis Poematibus constabat, ut inquit Diomedes: quae Satura Enniana a Luciliana, de qua supra differebat tum in genere carminis, quo [orig: qu˘] vario [orig: vari˘] Ennius usus est; tum inprimis in materia et tractandi modo. Nam spectavit quidem ad morum doctrinam utraque: sed Lucilius multo magis, quam Ennius, personis adhaesit; et quia plures semper mali, quam boni, in notandis obiurgandisque vitiosis, plurimus fuit: Qua in re quoniam summa [orig: summÔ] libertate usus erat, nominibus etiam Magnatum et in Rep. potentium adiectis, visus dictusque est, mutato [orig: mutat˘] genere metri et facie Poeseos, priscam Atheniensium Comoediam reduxisse. Vide Anton. Thysium ICtum Notis in Gellium l. 1. c. 16.

SATURIUM vel SATUREIUM, urbs Calabriae non procul a Tarento, Steph. Hinc Satureianus. Hor. l. 1. Sat. 6. v. 59.

Me Satureiano vectari rura caballo.

Alii legunt Satrianeo. Vide Satrianum.

SATURNALIA festa 5. aut 7. dierum mense Decembri Saturno dicata, quibus Romam synthesin vestem sumebant, servisque discumbentibus inserviebant: muneraque ultro citroque mitti solebant. Unde Strenarum origo. Vide Fungerum in Saturnus, Lips. l. 2. Saturnal. Martin. Lipenium, in Hist. Stren. etc. Iisdem bellum sumere, nefas habebatur; quemadmodum et poenas a nocente iis diebus exigere, piaculare erat, teste Macrobio [orig: Macrobi˘] loc. cit. Primum ea celebrata fuisse a Noaho, tempore diluvii, in Arca, mense 10. eo [orig: ] die, quo [orig: qu˘] primum iuga montium ex aquis apparere coeperint, ac dein singulis annis illum diem festum fuisse, pluribus contendit Goropius Becanus l. 4. Orig. Antverp. quem Croma inscripsit. Hoc certum est, multo ante Romam conditam non in Italia modo, sed et in Graecia illa floruisse: Unde eorum Auctorem quidam Ianum, alii Herculis comites in Italia relictos, nonnulli Pelasgos, in Delum Insul. delatos, faciunt, ut apud eundem Macrobium videre est. Vide quoque Iac. Oieseliuni ICtum Not. in A. Gellii ista, Saturnalia Athenis agitabamus, hilare prorsum et modeste, l. 18. c. 2. Et primum quidem Romae add. 14. Kal. Ian. celebrabantur per unicum diem. Postquam vero C. Caesar in anni emendatione, huic mensi duos dies addidit, 16. Kal. Ian. agitari coeperunt; qua [orig: quÔ] re factum, ut cum vulgus ignoraret certum Saturnalium diem, nonnullique a C. Caeare, incerto [orig: incert˘] die; et alii veteri more celebrarent, plures dies Saturnalia ferverent. Quod Augustus Imperator confirmavit, cum in Legibus Iudiciariis triduo [orig: tridu˘] ferias eas iussit servari. Quamquam et apud Veteres vel 7. dies ea peragi consuevisse, Nonius et Mummius; vel saltem triduum viguisse, Mallius, tradant. Inter alia vero munera, cereos inprimis missitari solitos, legimus, vel quod Saturnus luminibus accenis coleretur, vel ut significarent, hoc [orig: h˘c] Principe, a vita rudi ac inculta, ad politiorem, tamquam a tenebris ad lucem, se traductos fuisse: Cumque Patroni nimis avare, hac [orig: hÔc] occasione, munera a Clientibus exigere solerent, Publicius Tribun. Pleb. tulit, ut non nisi cerei praedicti ditioribus mitterentur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 16. Horat. libertatem Decembrem hoc Festum vocat Sat. 7. l. 2. v. 4. Vide quoque Athenaeum l. 14. et Dionem l. 58. Cuius rationem, ex mixto cultu Naturae et Adami, arcessit Vossius, per Saturnum non alium, nisi primum Parentem nostrum, indigitans. Natura [orig: NaturÔ] enim omnes liberi nascimur, eoque antiquissimis temporibus, quibus naturae sequebantur ductum, homines servitio aut libertate minime distinguebantur: cuius rei iconem Saturnalia servavere [orig: servavŕre]. Vide Vossium praefatum de Orig. et progr. Idolol. l. 1 c. 18. Neque vero ad dominicam solum mensam Dominis praeministrantibus sedebant his feriis servi, sed et vestem cum iis commutabant, teste Dione l. 8. ut (praeter rationem iam allatam) hac [orig: hÔc] comitate obstricti, in Dominos obsequiis paratiores essent odiaque invicem ac offensiones dimitterent: Fidelius enim et gratius semper obsequium est, quod ab amore, quam quod a metu proficiscitur, Hieronym. ad Celantiam. Alius fuit Servorum festus dies, de quo Senec. Ep. 47. ille enim in Eidus Augusti, quod eo [orig: ] die Servius Tullus serva [orig: servÔ] natus esset, incidebat. Tit. Popma de Operis servorum. Vide et infra: uti de Saturnalibus muliebribus h. e. Marronalibus Kal. Martiis celebrari solitis, supra: de festo vero Christianorum medii aevi, Saturnalium aemulo, supra it. idem voce Kalendae. Hinc Saturnalicius. Martial. l. 5. Epigr. 31. v. 8.

Saturnalicias perdere, Varro, nuces.

Dicuntur etiam et Cronia. Quod ostendunt hi versus Attii veteris poetae apud Macrobium, Satuinalium l. 1. c. 7.

Maxima pars Graium [orig: Graiűm] Saturno: et maximae Athenae,
Conficiunt sacra, quae Cronia esse iterantur ab illis.
Cumque diem celebrant: per agros, urbesque fere omnes
Exercent epulis laeti; famulosque procurant
Quisque suos: nostrique itidem. Et mos traditus illinc
Iste, ut cum dominis famuli, tum epulentur ibidem.

Iustinus l. 43. c. 1. Rex Saturnus tantae iustitiae fuisse traditur, ut neque scrvierit sub illo quisquam, neque quicquam privatae rei habuerit: sed


image: s0200b

omnia communia, et indivisa omnibus fuerint, veluti unum cunciis patrimonium esset. Ob cuius exempli memoriam, cautum est, ut in Saturnalibus, exaequato [orig: exaequat˘] omnium iure, passim in conviviis servi cum dominis recumbant. Ac similiter Saturnus ipse loquitur apud Lucianum, *)en toi=s2 pro\s2 *kro/non dialogo [orig: dialog˘] 1. *kai\ dia\ tou=to a(pantaxou= xro/ tos, kai\ w)|dh\, kai\ paidia\, kai\ i)sotimi/a pai= kai\ dou/lois2 kai\ e)leuqe/rois2. *ou)dei\s2 ga\r e)p' e)mou= dou=los2 hn).

SATURNI Aerarium vide supra Aerarium.

SATURNI Baptismus apud Augustinum contra Crescon. Gramm. l. 2. c. 7. Vide Pfannerum System. Theol. Gentil. pur. c. 14. de Sacramentis ž. ult. et supra, ubi de Baptismo, item voce Lotio.

SATURNIA oppid. Latii a SATURNO conditum. Editiora autem loca (teste Diodoro [orig: Diodor˘] ) Saturnia dici consueverant. *satou/rnia (inquit Stephan. ) Italia primum dicebatur. Gentile Saturninus, quod et proprium viri est apud historicos Romanos. Virg. Georg. l. 2. v. 173.

Salve magna parens rerum Saturnia tellus,
Magna virum [orig: virűm]. --- --- --- --- -

Plinius Romam ipsam sic vocat. Inde Saturnia porta, cuius memint Varro et Plin. quae et Pandana a semper pandendo, per quam necessaria in urb. inferebantur.

SATURNIACUS vicus, vulgo TORNI, in territorio Arciasi, ad Albam flv. memoratur Bernardo in off. S. Victoris. Est autem Artiaca; vel Arciaca, unde territorio nomen, Arce sur Aube, in agro Tricassino Galliae, vide Hadr. Vales. Nott. Gall.

STURNIANA Colonia Tuscorum urbs. Ptol. Hodie Saturnia.

STURNIANI haeretici a SATURNINO quodam dicti, vide Saturninus.

SATURNINI Italiae populi in Etruria, qui et Aurinini. Plin. l. 3. c. 5.

SATURNINUS [1] optimus Ducum Gallieni temporibus, sed a Valeriano dilectus est. Hic quoque, quum dissolutionem Gallieni pernoctantis in publico ferre non posset, et milites non exemplo [orig: exempl˘] Imperatoris, sed suo [orig: su˘], regeret, ab exercitibus sumpsit Imperium, vir prudentiae singularis, gravitatis insignis, vitae amabilis, victoriarum barbaratum, etiam ubique notarum. Hic ea [orig: ] die, qua [orig: quÔ] est amictus a militibus peplo [orig: pepl˘] Imperatorio [orig: Imperatori˘], contione habita [orig: habitÔ] dixisse fertur, Commilitones, bonum Ducem perdidislis et malum Principem fecistis. Den que quum multa strenue in Imperio fecisset, quod esset severior et gravior militibus, ab iisdem ipsis, a quibus factus fuerat, interemptus est. Huius insigne est, quod convivio discumbere milites, ne inferiora denudarentur, cum sagis iussit, hieme gravibus, aestate perlucidis, Treb. Pollio in XXX. Tyrannis. c. 23.

SATURNINUS [2] Orientis Imperium arripuit, sub Probo Imperatore, quo [orig: qu˘], post varia praeliorum genera, superato [orig: superat˘] et victo [orig: vict˘], tanta in Oriente quies fuit, ut (quemadmodum vulgo loquebantur) mures rebelles nullus audiret, Vopiscus in Probo. c. 18. Oriundus fuit Gallis. Cui Aurelianus Imperator limitis Orientalis ducatum cum dedisset sapienter praeceperat ne unquam Aegyptum videret, et mente quidem divina [orig: divinÔ]. Nam ut primum Aegyptii magnam potestatem ad se venisse viderunt, statim clamaverunt, Saturnine Augusie, Dii te servent. Et ille quidem de Alexandrina civitate mox fugit, atque ad Palaestinam rediit: ubi tamen, quum cogitae coepisset, tutum sibi non esse, si privatus viveret, deposita [orig: depositÔ] purpura [orig: purpurÔ] ex simulacro Veneris, cyclade uxoria [orig: uxoriÔ] militibus circumstantibus amictus et adoratus est. Memorabilis est concio eius ad Milites, quum eum animarent vel ad vitam, vel ad imperium, apud Vopiscum laudatum, c. 10. qui eum obsessum tandem in castro quodam, ab iis, quos Probus miserat, invito [orig: invit˘] Probo [orig: Prob˘], iugulatum esse, addit.

SATURNINUS [3] Syriae praefectus, An. Urb. Cond. 749. Item, vide Volusius.

SATURNINUS [4] vel SATURNILLUS Antiochenus, circa A. C. 140. Simonis Magi haereses sparsit, eius, ut et Menandri Basilidisque discipulorum et suas addidit, videlicet Mundum, et homines ab Angelis factos esse, alios quidein natura [orig: naturÔ] bonos, alios vero malos, et Deum Iudaeorum unum fuisse ex malis Angelis, ad quem destruendum christus, sub fallaci carnis schemate, venerit. Coniugium docuit a malis Angelis ortum, Rosurrectionem negavit, etc. austeritate vitae et abstinentia [orig: abstinentiÔ] ab esu animatorum omnium, hominibus imponere conatus. Epiphan. haer. 23. Tertullian. Theodoret. Philastrius, Augustin. Irenaeus l. 1. c. 12. et l. 6. c. 21. Euseb. hist. Eccl. l. 4. c. 7.

SATURNINUS [5] a Tucca Confessor in Concilio Carthaginensi, in Marcionitas invectus, Ethnicis illos deteriores esse ostendit: Gentiles, inquiens, quamvis idola colant, tamen summum Deum Patrem Creatorem agnoscunt et confitentur, in hunc Marcionitae blasphemant. Vide Iohann. L. Ruellium Histor. Concil. Tom. I. Peric. 3. Sylloge 31. p. 845.

SATURNINUS Mons qui postea Tarpeius. Est et gentile a Saturnia. Stephan. Coeterum mons hic quia tutissimus et provida [orig: providÔ] Naturae manu, adversus iniurias hostium, situque munitus erat, Plut. in Romanis Quaest. c. 42. hinc in Aede Saturni Aerarium suum esse Romani voluerunt: primo Val. Publicola [orig: PublicolÔ] rei Auctore, ut discimus ex Macrobio Saturnal. l. 1. c. 6. Qua de re sic quoque Tertullianus Apologet. c. 10. Si quaeras rerum argumenta, nusquam invenio fideliora, quam apud ipsam Italiam, in qua Saturnus post multas expeditiones, postque Attica hospitia consedit, exceptus a Fano, ut Salii volunt. Mons, quem incoluerat Saturnius dictus; civitas, quam depalaverat, Saturnia usque nunc est: tota denique Italia post Oenotriam Saturnia cognominabatur. Ab ipso primum tabulae et imagine signatus nummus, et inde Aerario praesidet. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. l. 1. c. 5.