December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0191a

SARDINIA insul. et regnum in mari Ligustico, a variis habitata populis, tandem a Poenis occupata est, quibus tamen illam Romani eripuerunt. A Saracenis postmodum capta, inde a Pipino eiectis, A. C. 809. diu Pisanis et Genuensibus contentionis argumentum fuit: Donec ab Arragoniae regibus Hispaniae regno innexa est: a tempore Martini, qui mortuo [orig: mortu˘] in Sicilia Martino [orig: Martin˘] genero, Arragoniae, Siciliae et Sardiniae regna coniunxit, A. C. 1409. ubi hodie Vice-Rex. Surita Ind. l. 2. Mariana l. 15. Cluv. Introd. Geograph. l. 15. Graecis *sardw\ *sardou=s2. Item *sardw\n *sardo/nos2. Hesych. *sardw\n, nh=sos2 mega/lh plhsi/on *)afrikh=s2, h( kai\ *sardw/nh, vel potius *sardini/a: Dionys. Perieg.

*sardw/ t' eu)rute/rh kai\ a)pei/ritos2 ei)n a)li\ *ku/rnos2.

Incolae Graecis plerumque *sardw=oi, et nonnumquam *sardo/nioi ac *sardw/nioi. Romanis vero Sardi. Nomen id unde orginem traxerit, plane incertum est; quippe Graecorum fabulas sequi piget. Sic Martianus Capella, l. 6. Sardinia a Sardo, filio Herculis, appellata. Idem habet Solin. cum Isidoro. Eadem Graecis *sandaliw=tis2 et *)ixnou=sa a figura fuit appellata. Steph. *)ekalei=to de\ *)ixnou=sa dio/ti e)oikui=a h)=n a)nqrw/pou i)/xnei. Plin. l. 3. c. 7. Sardiniam Timaeus Sandaliotin appellavit, ab effigie soleae, Myrsilus Ichnusam, a similitudine vestigii. Claudian. de bello Gildonico v. 507.

Humanae speciem plantae sinuosa figurat
Insula, Sardiniam veteres dixere coloni.

Silius Italicus l. 12. v. 355.

Insula fluctisono circumvallata profundo
Castigatur aquis, compressaque gurgite, terras
Enormes cohibet undae sub imagine plantae.
Inde Ichunsa prius Graiis memorata colonis.

Pausan. in Phocicis: *)/onoma de\ th=| *sardoi= to\ arxai=on o(/ti me\n u(po\ tw=n e)pixwri/wn e)ge/neto; ou)k oi(=da. *(ellh/nwn de\ oi( kat' e)mpori/an e)sple/ ontes2 *)ixnou=san e)ka/lestan, o(/te to\ sxh=ma th=| nh/sw| kat' i)/xnos2 ma/lista/ e)stin a)nqrw/pou. Magnitudinem eius quod attinet, Histiaeus Milesius apud Herodotum l. 5. nh=son megi/sthn vocat. Scylax in Periplo: *megi/sth *sardw\, deute/ra *sikeli/a. Diodor. Sic. l. 5. *)exome/nh| de\ th=s2 *ku/rnou nh=so/s2 e)stin h( prosagoreuome/nh *sardw\, tw=| mege/qei paraplh/sios2 th=| *sikeli/a|. Pausan. ubi supra: *(h de\ *sardw\ me/geqos2 me\n kai\ eudaimoni/an e)stin o(moi/a tai=s2 ma/lista e)painoume/nais2. Polybius l. 1. *(h me\n *sardw\ nh=sos2 kai\ tw=| mege/qei, kai\ th=| poluanqrwpi/a| kai\ toi=s2 gennh/masi dia fe/roua. Plura vide apud Cluver. de Sard. Antiq. c. 1. Habet haec insula a Septentrione montes editissimos, qui prohibent quo minus a Borea possit perflari, quo fit ut aeris pestilentiae maxime sit obnoxia. Quo [orig: Qu˘] nomine olim tam male audivit, ut M. Cicero Quintum fratrem moneat, etiam tum cum optime valeret, meminisse eum debere, in Sardinia se esse; et alibi Tigellium quendam Sardum hominem esse ait patria [orig: patriÔ] sua [orig: suÔ] pestilentiorem. martialis quoque Sardiniam Tyburi, tamquam saluberrimo loco pestilentissimum opponit; l. 4. Epigr. 60.

Nullo fata loco possis excludere, cum mors
Venerit, in medio Tybure Sardinia est.

Strabo l. 5. nosera\ h( nh=sos2 tou= qe/rous2. Mela l. 2. c. 7. Ceterum fertilis, et soli quam caeli melioris, atque ut fecunda, ita pene pestilens. Silius Italicus loc. cit. v. 370.

Serpentum tellus pura ac viduata venenis;
Sed tristis caelo, ac multa [orig: multÔ] vitiata palude.

Causam huius rei Claudian. loc. cit. v. 509. eleganter expressit:

Dives ager frugum; Poenos, Italosque petenti
Opportuna situ, quae pars vicinios Afris,
Plana solo, ratibus clemens: quae respicit Arcton,
Immitis, scopulosa, procax, subitisque sonora
Fluctibus: Insanos infamat navita montes.
Hinc hominum, pecudumque lues, hinc pestifer aer
Saevit, et exclusis regnant Aquilonibus Austri.

Fertilitatem huius insulae quod attinet, supra Polybium et Pausaniam audivimus. Inde Val. Max. l. 7. c. 6. Siciliam et Sardiniam benignissimas urbis Romanae nutrices vocat. Silius ubi supra, v. 372.

Qua videt Italiam, saxoso torrida dorso,
Exercet scopulis late freta; pallidaque intus
Arva coquit, nimium Cancro fumantibus Austris
Cetera propensae Cereris nutrita favore.

Strabo l. 5. *)/esti de\ au)th=s2 to\ polu\ me/ros2 traxu\, kai\ ouk ei)rihnai=on, polu\ de\ kai\ xw/ran e)/xon eu)dai/mona toi=s2 pa=si, si/tw| de\ kai\ diafero/ntws2. Horatius l. 1. Carm. Od. 31.

--- -- Non opimae
Sardiniae segetes feracis.

Sardi vaenales, Proverbium apud Cicer. l. 7. Ep. 24. ad Gallum, quod vulgo de negotio prolixo accipiunt; ex eo, quod Gracchus capta [orig: captÔ] Sardinia [orig: SardiniÔ], tantam captivorum multitudinem abduxit, ut in ea [orig: ] vendenda [orig: vendendÔ] multum temporis insumptum fuerit. Licet alii per Sardos Etruscos intelligunt, quod a Lydis, quorum Sardis urbs regia erat, genus duxerint; eosque vaenales appellari, quasi dubiae fidei, et omni vento mobiles. Ceterum Proverb. Sardi venales, alius alio nequior; auctoribus Festo et Plutarch. in Quaest. Rom. ortum est ex ritu in ludis Capitolinis usitato, in quibus auctio simulabatur Veientium et novissimus producebatur senecio, cum toga praetexta


page 65, image: s0191b

bullaque aurea, praefante atque incinente praecone, Sardi venales etc. At in Romulo Plutarch. ab ultimo Regis huius mortalium operum cum Veientibus praelio arcessit originem: traductum eorum Ducem in triumpho, provectae aetatis, sed visum imprudenter, nec pro aetate, rem gessisse; inde qu/ontas2 e)pini/kia, senem per Forum in Capitolium trahere praetextatum cum bulla puerili et hoc carmine Praeconis. Veientes nempe Etrusci, at Etrusci Lydorum coloni, quorum caput olim Sardes. Sed praeterquam quod a Sardibus gentile non est Sardi, nimis longe denominatio haec petita est Veientium et vix Poetae permittenda, nedum ut Romanum vulgus in Veientibus illudendis, ex ultimis Thustorum antiquitatibus, appellationem illorum eruerit. Alia refertur sententia Capitonis apud Festum, Tib. Gracchum, collegam, P. Valerii Faltonis, in Consulatu Sardiniam Corsicamque subegisse, nec praedae quicquam, praeter mancipiorum vilissimam multitudinem, fuisse. Utramque interpretationem, ut nugacissimam, nec unius assis, proscribens Ioh. Meursius Miscell. l. 3. tamquam duplici ignominiae vocabulo hoines nequissimos, Vernales et Sardos appellatos, scribit. Sed vernarum, praeter ceteros servos, scelera et inde vernales, pro omnium nequissimis, nuspiam reperire est. Gronovius itaque, non Veientium auctionem principium isti dicto dedisse, sed vel cladem Sardorum a Tib. Sempronio Graccho Praetore, a quo hostium caesa vel capta 80000. Liv. l. 41. iis illatam: vel occupationem eius ante sine ullo sanguine factam a Romanis, censet. Certe pessime servisse Sardos testatur Eustathius, Dionysii Scholiastes: idque ob indomitam eorum contumaciam, cuius causam probabilem suppeditat Diodor. Sic. l. 4. et 5. Iolao coloniam Thespiadarum in Sardiniam duducendi oraculum datum, o(/ti toi=s2 th=s2 a)poiki/as2 tau/ths2 koinwnh/sai diame/nei ta\ th=s2 e)leuqeri/as2 a(/panta to\n ai=w=na; atque ideo nec Carthaginenses nec Romenos, quantiscumque cladibus, ita universam Insulam subigere potuisse, ut non plurimi repudiata [orig: repudiatÔ] omni iurisdictionis externae patientia [orig: patientiÔ] in montes illos Insanos refugerint et per antra ac specus silvasque ferarum, quam hominum imperantium, consortia ferre maluerint. Unde Livius, Illienses Sardiniae gentem ne sua [orig: suÔ] quidam aetate omnem perpacatam faretur, l. 40. Tacitus etiam l. 2. Annal. c. 85. 4000. Libertini generis, Iudaica [orig: IudaicÔ] Aegyptiave [orig: AegyptiÔve] superstitione infectos, in Sardiniam, coercendis illis latrociniis, ablegatos sub Tiberio, scribit: et Floro l. 2. c. 6. gentium illius Insul. seritas et gens contumax vilisque mortis, memoratur, ut alia omittam. Postquam igitur Sardi non semel rebellantes devicti, qui de captivis sub corona venierant, nequiter serviendo dederunt occasionem proverbio de suae nationis mancipiis: a quo tempore in Ludis Capitolinis Praecones (quos in illis mancipiis iumentisve, quae non promptos invenirent emptores, dicacitatem suam exercuisse, docet Appuleius Miles. l. 8.) ceteris iocis in mancipia minimi pretii hacn quoque adiecerunt praefationem: Sardi venales, alius alio nequior. Haec enim ultima verba, non explicationem esse Festi, ut voluit Scaliger; sed partem Proverbii, auctor est Cic. Fam. Epist. l. 7. ep. 24. ubi de Phamea et M. Tigellino Hermogene nepote illius, modulatore optimo, in Sardinia nato loquens, Habes, inquit, Sardos venales, alium alio nequiorem. Usus Proverbii tutissimus est, non in negotio infinitae prolixitatis atque inexplicabili (ut, respiciens solum illud longa venditione, apud Victorem, statuit Erasmus; sed vel in mercimoniis nihili et fastidiendae abundantiae vel in duobus pluribusque ex ea nota mortalibus, ut, cui palmam improbitatis et nequitiae tribuas iustius, cuncteris et dubites, praesertim sivel ipse sese vel alii illos venditent: Quales Octavium, lepidum, Plancum, Asinium, post Mutinense praelium, Cicero et Senatus experti. Vide Ioh. Frid. Gronov. de Pecun. vet. l. 4. c. 10. Sardonius risus, adagium est in eos, qui intus tristes, foris laetitiam simulant, ab herba Sardoa, quae gustata dulcis videtur, sed mortem affert, rictu ora contrahens, ut moriens ridere videatur, Solino [orig: Solin˘] c. 4. teste. Pausan. in Phocicis: *plh\n de\ bota/nhs2 mia=s2 kaqareu/ei kai\ a)po\ farma/kwn h( nh=sos, a/ o)rga/zetai qa/nton. h( po/a de\ h( o(le/qrios2 seli/nw| me/n e)stin e)mferh\s2, toi=s2 fagoui= de\ gelw=in e)pigi/nesqai th\n teleuth\n le/gousin. e)pi\ tou/tw| de\ *(/omhros2 te kai\ oi( e)/peita a)/nqrwpoi to\n e)pi\ ou)deni\ u(giei= *sardw/nion ge/lwta o)nma/zoui. Hesychius: *sardo/nios2 ge/lws2, o( kaq' u(po/krisin, h)\ e)pe\ kata/ra e)r)r(imme/nos2 ge/lws2. h)\ u(pokoristikw=s2 *sardo/nios2 ge/lws2, oi( th\n *sardw\ katoikou=ntes2, tw=| *kro/nw| e)qu/onto gelw=ntes2, kai\ a)sqazo/meenoi a)llh/lous2. ai)xro\n ga\r h(goui=to dakru/ein kai\ qrhnei=n. to\n ou)=n prosqoi/hton ge/lwta klhqhn=ai *sardo/nion. tine\s2 de\ u(po\ *sardo/nos2 th=s2 nh/sou. fu/etai ga/r tis2 bota/nh e)ntau=qa, h(=s2 oi( geusa/menoi meta\ sqasmou= kai\ ge/lwtos2 a)poqnh/skousi. a)/lloi to\n kaq' u(po/krisin gino/menon ge/lwta, *sardo/nion kalei=n ei)w/qasin, a)po\ tou= seshre/nai toi=s2 o(dou=sin. Dio Chrysostomus Orat. 32. *th\n gou=n bota/nhn a)khko/ate th\n *sardw/iion kaloume/nhn, h(\ ge/lwta me\n poiei=, xalepo\n de\ tou=ton kai\ e)p' o)le/qrw|. Nonnus Bassaricon [orig: Bassaric˘n] l. 20.

*sardo/nion gelo/wn filoke/rtomon i)/axe fwnhn).

Videndus de la Cerda in illud Virgil. Eclog. 7. v. 41.

Imo ego Sardois videor tibi amarior herbis.

Alii proverbium derivant a Sardone, Carthaginens. regione, ubi filii parentes septuagenarios Saturno ridentes sacrificabant, teste Zenodoto. Sardonia tinctura apud Hesych. de colore praecellenti, qualis olim in Sardinia fuit: et per metaphoram de eo, qavi pudore rubescit, aut plagis sanguine conspergitur. Appelationem denique huius insulae quod attinet, Bochartus *sardou=s2, vel *sardo/nos2 nomen Punicum esse putat. Ebraeis [gap: Hebrew word(s)] Saad, est gressus, sive vestigium. Inde *sardw\, vel *sardw\n dicta videtur haec insula, si vel Graeci R. inseruerint, aut etiam ipsi Poeni, qua [orig: quÔ] epenthesi nil frequentius, ut Ebraeis Damesek, et Darmesek, quod pluribus probat eruditissimus auctor. p. 632. Incolae Strab. et Diodoro Iolai, seu Iolaenses dicuntur, eosque postea Strabo Diagrebes dictos scribit. Sed, qui insulam ipsam primum inhabitarint, non satis certo inter


page 66, image: s0192a

auctores constat: hoc tamen verum est, Romanos cum Carthaginensibus de ipsa decertantes, eius dominium obtinuisse, ibique suas colonias posuisse. Cadente postea Rom. Imperio [orig: Imperi˘], Saracenorum iugum insula haec sustinuit, donec capta fuit ea Genuensibus et Pisanis, ipsamque Roman. Pontifex ex horum manibus ereptam, in feudum Arragonensium regi dedit, unde postea hereditario [orig: hereditari˘] iure ad Carolum Quintum translata fuit, atque dein ad Philippum Hispaniae Regem, eius filium. In hac sola reperiuntur animalia illa, quae mufrones, vel mustriones vocantur; animalibus nocuis et serpentibus caret, etsi vulpem habeat, et solifugam (animal perexiguum, araneis forma [orig: formÔ] simile) nutriat. Alias cum titulo regni. Longa est 170. mill. pass. latitudo maior 80. Circuitus autem 450. A Corsica distat freto 6. mill. pass. Regitur a Prorege Hispaniae, dividiturque in duas partes fluv. Cedro, et Tirso, nempe in Borealem partem, seu Lugodorinam, Capi di Lugodori, et in Austr. seu Calaritanam, Capo di Cagliart. Fere 400. mill. pass. ab Insula Baleari minori in Ortum. Totius insulae caput est Calaris, Caliari, in parte Australi insulae. Baudrand.

Urbes Sardiniae hac [orig: hÔc] tempestate: quae 18. olim Episcopali
sede decoratae, nunc septem sunt,

Algatium, Algher, sub Archiepiscopo Turritano, cui sedes Bisariensis est iuncta. Arborea, Oristagni, Arthiepiscopalis, cui sedes Sanctae Iustae iuncta fuit. Bosa, sic vulgo, sub Archiepiscopo Turritano. * Calaris et Caralis, Cagliari, Archiepiscopalis, et sedes Proregis, cui Episcopatus Galtellinensis, Olinensis, et Suellensis adiuncti sunt. Castrum Aragonense, Castell Aragonese, sub Archiepiscopo Turritano. Emporiae, Ampurias, quae et Castrum Aragonense. Phausania, Terra nova, cuius sedes Emporiensi copulata est. * Sassaris, Sassari, Archiepiscopalis, Turritanae urbi suffecta, cui etiam sedes Torrensis adiuncta fuit. * Turris Libyssonis, Torre, Archiepiscopalis, cuius sedes Sassarim translata est. Villa, seu vallis Ecclesiae, Sulcitanae suffecta, demum Calaritanae coniuncta. Usellis, vulgo Usellus, seu Santo Pietro de Usellus, Episcopalis, sub Archiepiscopo Arborensi, cui etiam sedes Turris Albae contributa fuit.

SARDIS SARDES Strab. et Xenophonti, urbs Lydiae Achiepiscopalis et Metropolis, ad Tamoli montis radices inter Thyatiram ad Boream 36.et Philadelphiam ad Austrum 26. mill. pass. Sedes regni olim, sub Mermnadibus, Gygis posteris. A Cyro capta, Olympiad. 59. ab Aristagora, 20. navibus ab Atheniensibus adiuto, direpta, A. C. 250. Urb. Cond. 69. Olympiad. reparata dein, sub Graecorum imperium transiit. Hic [orig: Hţc] Cleopatra Alexandri Magni soror, ab Antigono occisa, A. C. 446. Urb Cond. Post quae ab Antiocho expugnata, A. C. 540. varias subiit vices. Primo Euangelii Luce a Iohanne Apostolo collustrata, paulo post in Idololatriam revoluta est. Euthemium Episcopum eius flagris caesum necari curavit Michael Balbus Imperator, A. C. 825. Vide Apocalyps. c. 1. et 3. Herodot. l. 5. Horatius l. 1. Ep. 11. v. 2.

Quid concinna Samos? quid Croesi regia Sardis?

Ovid. Met. l. 11. v. 137. de Maeandro:

Vade, ait, ad magnis vicinum Sardibus amnem.

Hodie ad exiguitatem pauperis vici redacta, pastoribus solum inhabitatur, qui, maiore parte Turcae, mesqui tam ibi habent, nullo Christianis ibi adhuc parvo numero supersititibus ad cultum divinum loco relicto. Vocatur etiamnum Sardo, transitu solum Caravanae Smyrna [orig: SmyrnÔ] Aleppum, atque inde in Persas euntis, nobilis. Memoriam tamen veteris magnificentiae servat eximius nummus, in quo caput eius turrigerum visitur, cum Inscr.

*s*a*r*d*i*s *a*s*i*a*s *l*u*d*i*a*s *e*l*l*a*d*o*s *a *m*h*t*r*i*p*o*l*i*s.

SARDIS ASIAE LYDIAE GRAECIAE METROPOLIS

, apud Iac. Sponium Itiner. Graeciae Part. 1. p. 348. et part. 3. p. 191. 192.

SARDIUS Lapis, vide supra Sarda.

SARDONES populi Galliae Narbonensis ubi nunc Comitatus Ruscinonensis, ad radices Pyrenaeorum, inter Occasum ad Boream et Cataloniam ad Meridiem.

SARDONIAE Indiae intra Gangem urbs. Ptol.

SARDONICI montes Liburniae, nunc Maranai et Sardonius mons, in confin. Illyrici et Macedoniae.

SARDONII populi Africae, a Sardone regione in Carthaginensium sium finibus, dicti, qui parentes septuagenarios Saturno ridendo sacrificare consueverant. Hinc Risus Sardonius. Sed vide etiam Sardinia.

SARDONIUS portus melius, Sardonium fretum alias Taphros, hodie le bocche di Bonifacio, inter Corsicam et Sardiniam, quod 6. mill. pass. patet. Quibusdam nautis le bocce di Beixonnaire, vide Taphros.

SARDONYX lapis apud Veteres magni nomins, de cuius vocis etymo diximus supra, in voce Sarda. Iosepho primus fuit e XII. iilis lapidibus, qui Aaronis th\n e)ssh/nhn distinguebant; ut Senioribus Sardius. Eidem Sardonyches fuere [orig: fuŕre] duo lapides soham, in Humerali Sacerdotis summi, Exod. c. 28. v. 9. *porpoui=, inquit, th\n e)pwmi/da sardo/nuxes2 du/o kata tw=n w)/mwn e(ka/teroi te/los2. Ita etiam Aquila, et Hieronym. Ep. de veste Sacerdotali, Sic, cum ex


image: s0192b

Ammonitarum metropoli Rabbath, quae Graecis Philadelphia, auream Regis coronam talento gravem et insigni lapide ornatam, abstulisse legitur David, 2 Sam. c. 12. v. 30. multi per numeri enallagen plures intelligunt gemmas, quibus corona haed fuerit interstincta. Sed Iosephus Sardonychem quem in medio habuerit haec corona, maximi pretii: cuius errorem erudite detexit Bochartus, ex ambiguitate vocabuli Moloch, quod in Oriente et Regem et Sardonychen notabat. Neque desunt, qui Sardonychen fuisse gemmam illam, cuius iactura [orig: iacturÔ] Fortunam mitigare voluit Polycrates Tyrannus, statuant; quamvis verius sit, smaragdum fuisse, uti diximus superius. Apud Romanos, primus Sardonyche usus est prior Africanus, teste Plinio l. 37. c. 6. a quo tempore Romanis haec gemma celeberrima fuit. Hinc idem ibid. Claudius Caesar smaragdos induebat et sardonychas. Martialis l. 2. Epigr. 29. v. 1.

Rufe vides illum subsellia prima tenentem,
Cuius et hinc lucet sardonychata manus.

Iuvenalis Sat. 13. v. 139.

--- -- --- -- gemmaque princeps
Sardonyches, loculis quae custoditur eburnis etc.

Neque minus in Syria in pretio fuisse, ex Luciano colligas, in quo Syriae Deae xrusos2 te a)llos2 peri/keitai kai\ li/qoi ka/rta perikalle/es2, et aliud aurum circumpositum est, et lapides valde pretiosi; in quibus censentur o)/nuxes2 oi( *sardw=oi kai\ u(a/kinqoi kai\ sma/ragdoi, sardonyches multae, et hyacinthi et smaragdi. Ut et ex Plurtarch. l. de fluviis, ubi Euphrati adiacere montem Dtimyllum, in quo lapis sardonychae similis nascatur, quo utantur Reges e)n toi=s2 basilei/ois2, in diadematibus, refert. Est et in India mons Sardonyx, ab argumento dictus, quod in eo multi sardonyches, ut videre est apud Ptol. l. 7. c. 1. et Ctesiam in Indicis, Photio laudatum. Quae gens, quamvis olim neglexerit sardonyches a Romanis tamen postea eos in pretio didicit habere. Plinius, Has Indis non habitas in honore Zenothemis scribit: tantae alias magnitudinis, ut inde capulos factitarent. Etenim constat ibi torrentibus detegi. Et placuisse in nostro orbe imitio, quomam solae prope gemmarum scalptae ceram non auferrent. Persuasimus deinde et Indis, ut ipis quoque iis gauderent. Iam si consulamus Sacros Scriptores, Ioannes, ut Sardii, ita etiam Sardonychis, meninit Apocal. c. 21. v. 20. ubi e fundamentis XII. caelestis illius Hierosolymae, o( pe/mptos2 *sardo/nuc, o( e(/ktos2 *sa/rdios2, quintum Sardonyx sextum Sardius. Et de Assuero, legitur in Chaldaeo, Estherae c. 1. v. 4. Fodit in Euphratis ripa et ibi reperit sexcentas et octoginta arcas aereas, plenas margaritarum, beryllorum et sandalchin, h. e. Sardonychum etc. Omnium autem optimae Arabicae. Plinius d. l. Nullo sardarum vestigio Arabicae sunt, coeperuntque pluribus hae gemmae coloribus intelligi, radice nigra [orig: nigrÔ] aut caeruleum imitante, aut unguem, creditum enim candido pingi, nec sine quadam spe purpurae, candore in minium transeunte. Item, Arabicae excellunt candore circuli praelucido, atque non gracili, neque in recessu gemmae, aut in deiectu renidente, sed in ipsis umbonibus nitente, praeterea substrato nigerrimo colore. Et quidem hae in montibus reperiebantur, sicut torrentibus detegebantur Indicae, candorem in rubro habentes et utrumque tralucidum, quas Arabicis praeferunt alii. Sed Plinii aevo caecae in pretio erant, h. e. minime tralucentes, quae proin nomen abstulerunt, ut proprie vocarentur Sardonyches etc. Vide Sam. Bochartum, Hieroz. Parte poster. l. 5. c. 7. et Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 558.

SARDOPATER Graece *sardopa/twr, h. e. *sa/rdos2 path\r, Sardus pater, dictus est Sardus, Sardiniae Rex, quem in Sardinia primum regnasse [orig: regnÔsse] et seiuges antea populos in unum congregasse [orig: congregÔsse] ac conciliasse [orig: conciliÔsse], refert Solinus c. 4. Nihil ergo attinet dicere, ut Sardus Hercule, Norax Mercurio procreati, cum alter a Libya, alter ab usque Tartesso Hispaniae in hosce fines permeavissent, a Sardo terrae --- nomen datum. Hinc divinis post mortem honoribus excultus; et *sardopa/twr appellatus est. Nam, ut notat Servius, Vereres omnes Does Patres vocabant. Sic Iuppiter, quasi Iovis Pater, *zeupa/twr; Marspiter, Mars pater, Diespiter, *diipa/twr etc. Eius Fanum celeberrimum in Sardinia fuit, quod *sardopa/toros2 i(ero\n iddigitat Ptolemaeus, apud Salmas. ad Solin. p. 99.

SARDOS oppid. Dalmatiae. Mediterraneum. Strab

SARDOUM MARE pars maris Mediterranei versus Sardiniae partem Occidentalem. Quibusdam versus Africam extenditur.

SARDUS [1] Herculis fil. a. quo Sardiniam insulam dictam volunt.

SARDUS [2] Urbs Illyrici. Sardo Strab. Scardona aliis. Civis Sardenus. Steph.

SAREA olim vocabatur Cappadocia. Steph. in Cabasso.

SAREAS fil. Thanehumeth. Ier. c. 40. v. 8. Latline princeps, vel canticum Domini.

SAREBIAS nomen viri. Nehem. c. 9. v. 4.

SARED fil. Zabulon. Gen. c. 46. v. 16.

SAREDA patria regis Ieroboam. 1. Reg. c. 11. v. 26.

SAREDATHA nomenloci. 2. Paral. c. 4. v. 17.

SAREPTA urbs Phoeniciae, Sidoni proxima, ab ea [orig: ] 4. mill. pass. distans in ortum, Saphet hodie Postello vel Sarafendi. Hic [orig: Hţc] Elias oleum auxit, et viduae filium resuscitavit. Sarapta legitur apud Stephanum. Sic enim ille *sa/rapta, po/lis2 *foini/khs2, o( poli/ths2 *sara/ptios, kai\ *sarapti/a, kai\ *sarapthno/s2, in ora maris Syriaci, inter Sidonem ad Boream et Tytum ad Meridiem fere media, 10. utrinque milliar. Vino [orig: Vin˘] nobilis. Hinc Sidonius.

Vina mihi non sunt Gazetica, Chia, Falerna,
Quaeque Sareptano [orig: Sareptan˘] palmite missa bibas.



image: s0193a

SARES frater Phares filii Machir. 1. Paral. c. 7. v. 16. Latin. radix, vel catenula.

SARGANTHA urbs Iberiae. Steph.

SARGANTIS urbs et arx Aegypti, Steph.

SARGANTI in Charta Henrici VI. Imperatoris apud Goldastum Constitut. Imperial. Tom. I. p. 287. Milites, itaque et Sarganti iurabant etc. et apud Willebrandum ab Oldenborg Itiner. Terrae S. Inter quos et ipsum multi Sarganti Pedites: Dicuntur Serianti, in Ep. Henrici Balduini Imperatoris Constantinopolitani fratris, in Gestis Innocent. III. Quod utrumque corruptum est, ex Servientes: quo nomine recentiores, milites indigitarunt [orig: indigitÔrunt] passim, eosque tum pedites, qui vulgo Scriptoribus Gallis Sergeans; tum equites. Vide infra, in voce Servientes.

SARGASSUM Mare pars Oceani Atlantici inter Arsnarium promontor. ad Ortum, et Insulas Hesperides seu Capitis Viridis ad Occasum; ab herba Sargasso Lusitanis dicta, cuius copia ibi tanta, ut saepe navigia retardet.

SARGETIA seu SARGENTIA Tezetzae, fluv. Daciae per Valachiam in Istrum fluens, in quo Decebalus rex barbarico [orig: barbaric˘] astu thesauros condidit, a Traiano bello [orig: bell˘] petitus, qui tamen illo [orig: ill˘] victo [orig: vict˘] ab Imperatore recepti sunt. Strel Hungaris, Istrig Germanice hodie nominari scribit Sambucus.

SARGINEUM et SARGIUM apud eiusdem aevi Scriptores, pannus est serico-laneus, unde nomen Gall. Sarge vel Serge: de quo vide Car. du Fresne in Glossar.

SARGON qui et Sennacherib, Assyriae Rex Iesai. c. 20. v. 1. Latine auserens prothectionem, vel corpus, aut colorem, sive hortum, vel Syriace rete, sive retmachulum. Vide Sennacherib.

SARIA [1] vel SAARIA fil. Aser. 1. Patal. c. 8. v. 38. Latine, porta, sive aestimatio, aut capillus Domini, vel hircus, sive hordeum, aut tempestas Domini, vel Daemonis dominus.

SARIA [2] oppid. Gallaeciae, ad amnem cognominem vix 4. leuc. a Luco Asturum in Meridiem, Minium fluv. versus totidem.

SARIASTER Tigranis Armeniae Regis fil. ita adversus Patrem cum amicis consensit, ut omnes dextris manibus sanguinem mitterent, atque eum invicem sorberent. Val. Max. l. 9. c. 11. exempl. ext. 3.

SARICHA urbs Cappadociae. Steph.

SARID terminus Zabuloniae tribus, Ios. c. 19. v. 10.

SARIOLENUS Vocula crebris apud Neronem delationibus famosus, sub Vitellio eadem molitus: at sub Vespasiano accusatus. Tacit. Hist. l. 4. c. 41.

SARIPHI montes Asiae inter Paropamissadas, et Sogdianos, ex quibus Oxus fluv. effluit.

SARISABIS Indiae intra Gangem urbs. Ptol.

SARISBERIA olim Dunium, et aliis Sorviodurum, Salesbury, vel Sarum, teste Camdeno [orig: Camden˘], urbs Belgarum, hodie Episcopalis Angliae meridionalis inter Bathoniam 24. et Wintoniam 20. mill. pass. in Wiltonia provin. Ad Avennam fluv. Nadderum vel Niderim recipit. 20. milliar. ab ora maris Britannici in Boream 15. a Vintonia in Occasum 24. a Bathonia in Eurum Baudrand. Praesulem hoc [orig: h˘c] tempore habet Doctorem Bunetum scriptis et in Regem Regnumque meritis inclitum. Vide et Sorbiodunum.

SARISSA Festo Pompeio l. 17. hasta fuit Macedonica. Liv. Dec. 4. l. 7. Ibi simul perturbati ordines et imperditus incursus suorum usus praelongarum hastarum (Sarissas vocant Macedones) intuleree signa Romanae legiones, et pila inter turbatos coniecere. Apud eundem l. 8. eiusd. Dec. per operculi foramina, praelongae hastae, quas Sarissas vocant, ad summovendos hostes prominuisse, dicuntur. Hastae itaque species fuit, ut male Rob. Valturius de Remil. l. 10. c. 3. exponens verba Curtii l. 9. c. 7. Macedo iusta arma sumpserat, aereum clypeum, hastam, quam Sarissam vocant, laeva [orig: laevÔ] tenens: censuerit, clypeum aereum fuisse. Unde et Pollux Onomast. l. 1. c. 10. num. 7. do/ru vocat, idemque inter cesta\ refert, l. 10. c. 31. Torquebatur autem utraque manu a Graecis, et praesertim a Lacedaemoniis, ad quos eius usum transulit Cleomedes, Alex. ab Alexandro Genial. dier. l. 6. c. 22. Longitudinem ad 14. cubitos esse debere, docuit Aelian. de aciebus instr. ut rectissime cum Picqua Gallica comparari possit: Usum descripist Modestus l. de vocab. militar. et ex illo Vegetius de Re Milit. l. 3. c. 24. Nec omittendum, id hastae genus e fraxino fuisse, Suid. in voce sunei/kontes2 et Stat. Theb. l. 7. v. 269.

Fraxineas vibrant Macetum [orig: Macetűm] de more Sarissas.

Ubi Luctatius Sarissas interpretatur Macedonum lanceas etc. Hinc in Alexandri M. exercitu Sarissis sive hastis armatos Sarissophoros nuncupatos legimus, apud Q. Curtium l. 4. c. 13. Non immerito itaque verebatur Aretam Ducem hastatorum, quos Sarissophoros vocabant. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosinum l. 10. c. 10. et Nic. Rigaltium in Lexico Graeco-Barb. Hanc duplicare dicebantur, qui vibrabant eam et crispabant, quasi duplicem quatiendo [orig: quatiend˘] facerent. Hesychius, ptu/ssei, kradai/nei, ta\ do/rata diploi=, i. e. vibrar hastas et duplicat. Sic i)/ugges2 aviculae, apud Laelium in Apologia Apuleii, versibus illis, quibus pleraque philtra descripsit, bicodulae dicuntur, quod caudae assidua [orig: assiduÔ] vibratione quadantenus, duplicem eam faciunt, et sic duas videntur caudas habere, Nec alia [orig: aliÔ] ratione bilingues serpentes appellatae; nec enim duas habent linguas, sed quod tam tremulo [orig: tremul˘] motu linguam crispant, ut non una, sed gemina videatur esse. Salmas. ad Solin. p. 943.

SARITA locus Iudaeae, patria et sepultura Ezechielis Prophetae in territorio Hebron. Dorotheus.

SARITAE Arabiae Felicis gens. Ptol.

SARLATUM urbs provinc. Petrocoriensis, versus confinia provinciae vinciae Cadurcensis. 1. leuc. a Duranio fluv. 9. a Petrocorio in Eurum, totidem a Cadurco in Boream, 17. ab. Aginna in Caeciam, Tutelam versus 9. iuxta amnem cognominem. Alias dicta Calabrum


page 67, image: s0193b

monasterium. Lubino. Situ fortis, bello civili, A. C. 1652. bis frustra obsessa. Duchesnius antiq. Urb. Davity descr. Galliae. Notitia Episcopatuum Galliae, scripta paulo post A. C. 1322. in provinc. Aquitanica secunda sive Burdigalensi IV. novos Episcopatus ponit, Sarlatensem, Malleacensem, Lucionensem, et in Vasconia Condomiensem: ex quibus Sarlatum Sarlat Petrocoriis; Lucio Lucion, vetus Coenobium una cum Malliaco Insul. Pictavis, Condomium, et ipsum olim Monasterium, Aginno detractum. Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Malliacum: ubi addit, Sarlatum S. Sacerdotis, vulgo S. Sardos dicti, Episcopi Lemovicini tumulo [orig: tumul˘] atque Monasterio [orig: Monasteri˘] olim inclitum, atque ex hoc Episcopatum factum esse. Vocat id Petrus Hist. Albig. Monasterium Monachorum nigrorum, Sarlatium, in Episcopatu Petrogoricensi: Alii vicum Sarlatensem. Veter. tabulae Saralatum, appellant. Caput eset agri seu pagi Sarlatensis, qui vulgo le Sarladois dicitur.

SARMAGANA urbs Ariae provinciae in Asia, Samarchant hodie Nigro; non illa Samarcand, quae est in Sogdiana.

SARMATIA [1] regio latissima, ab ipsis Germaniae finibus, et Vistula [orig: VistulÔ] amne in Hyrcaniam usque extensa, ubi olim Venedi, Peucini, hastarnae etc. Vide Plin. l. 4. c. 11. et l. 6. c. 5. 13. Strab. l. 7. Pomp. Melam. l. 3. c. 4. etc. Sunt autem duae Sarmatiae Tanaide fluv. divisae, quarum quae Occasum spectat, Europaea; quae Ortum, Asiatica cognominatur. Habet autem Sarmatia Europaea a Septentrione Oceani partem, quem Sarmaticum ab ea appellamus: ab Occasu Germaniae partem et Vistulam amnem: a Meridie Iazygas metanastas: ab Ortu vero Sarmaticam Asiaticam et Tanaim fluvium. Quem tractum hodie tenent, quos Polonos, Ruthenos, et Tartaros appellamus. Sarmatia Asiatica ab Ortu Hyrcania [orig: HyrcaniÔ] terminatur, a Septentrione terra [orig: terrÔ] incognita [orig: incognitÔ], ab Occasu, Sarmatia [orig: SarmatiÔ] Europaea [orig: EuropaeÔ], et Tanaide fluvio, a Meridie vero Ponti Euxini parte. Breviter, Sarmatia Europaea, Russiam hodie dictam, cum Poloniae regni parte, et eius membris Livonia [orig: LivoniÔ], Lithuania [orig: LithuaniÔ], etc. (et nonnullis Tartariam Crimaeam. ) complectitur. Asiatica. Tartaros, Petigoras, Circassos et Marduitas comprehendit. Habet autem utraque populos efferatissimos, partim montes et saltus incolentes, partim plaustris pro domibus utentes, qui inde Hamaxobii dicuntur: partim rapto [orig: rapt˘] viventes, sanguineque equino [orig: equin˘] cum lacte commisto [orig: commist˘] inediam tolerantes. Unde Martialis l. de Spectaculis, Epigr. 3. v. 4.

Venit et epoto Sarmata pastus equo.

Vide Hippomolgi. Populi Stephano sunt *sarma/tai. Aliis, uti Dionysio, *sauromatai, et *sama/tai; Sic enim ille de Sarmatiae Europaeae incolis, v. 305.

*tou= men pro\s2 *bore/hn tetanusme/na fu=la ne/montai,
*polla\ ma/i) e(cei/hs2 *maiwti/dos2 e)s2 sto/ma li/mnhs2
*germanoi\, *sama/tai te, *ge/tai q' a(/ma, *basta/rnai te.

Idem v. 652. ubi de Sarmatis Asiaticae populis:

*)/htoi men li/mnhs2 *maiwti/dos2 a)/gxi ne/montai
*au)toi\ *maiw=tai te kai\ e)/qnea *sauromata/wn,
*)esqloi\ *)enuali/ou ge/nos2 *)/areos. e)k ga\r e)kei/nhs2
*)ifqi/mhs2 filo/thtos2 *)amazoni/dwn e)ge/nont,
*th/n pote *sauroma/th|si e)p' a)nqrw/poisi mi/ghsan
*platxqei=sai pa/trhqen, a)po/proqi *qermw/dontos2.

Plin. l. 4. c. 12. Sauromatas gentes Scitharum Graeci vocant, quos Sarmatas Romani. Qui tamen et Romanis etiam Sauromatae dicuntur. Ovid. l. 2. Trist. El. 1. v. 194.

Proxima Basternae Sauromataeque tenent.

Iuvenal. Sat. 2. v. 1.

Ultra Sauromatas fugere hinc libet, et glacialem
Oceanum. --- --- --- ---

De Sarmatis Tacit. Histor. l. 1. c. 79. Mirum dictu, ut sit omnis Sarmatarum virtus extra ipsos, nihil ad pedestrem pugnam tam ignavum: ubi per turmas (hae equitum sunt) advenere [orig: advenŕre], vix ulla acies obstiterit. Florus l. 4. c. 12. Sarmatae patentibus campis inequitant; nihil praeter nives, rarasque silvas habent. Tanta barbaries est ut pacem non intelligant. Dicti sunt Sauromatae, ut vulgo volunt, ab oculis lacertarum: *sau=ros2 enim lacerta est, et o)/mma oculus. Ego certe, quid sibi velit haec etymologia, plane nescio. Veriorem illam credo doctissimi Bocharti, qui Sarmatas dici putat l. 3. Phaleg. c. 14. [gap: Hebrew word(s)] Sear, vel Sar Madai, quasi Medorum reliquias dixeris. Hoc ex antiquis auctoribus satis patebit. Plin. l. 6. c. 7. Incolunt Sarmatae, Medorum, ut ferunt, soboles, et ipsi in multa genera divisi. Mela l. 3. c. 3. Sarmatae gens habitu, armisque Parthicis proxima. De Parthis porro sic Trogus l. 41. c. 2. Sermo hic inter Scythicum, Medumque medius, ex utroque mistus. Vestis olim sui moris, posteaquam accessere [orig: accessŕre] opes, ut Medis, perlucida ac fluida. Armorum patrius ac Scythicus mos. Quin et Aethicus Medos et Parthos pro iisdem habet populis. Generaliter, inquit, Parthia dicitur, quamvis universae scripturae saepe Mediam vocant. Legendum universe. Ita enim est in Orosio, quem sequitur kata\ po/da l. 1. c. 2. Bochartus. Hinc Sarmaticus. Lucan. l. 2. v. 200.

--- -- Et barbara Cone
Sarmaticas ubi perdit aquas.

Item Sarmatis, Ovid. Trist. l. 4. El. 10. v. 110.

Iuncta pharetratis Sarmatis ora Getis.

Nic. Lloydius, Baudrando Sarmatia regio perampla, alias divisa fuit in tres partes, nempe in Sarmatiam Europaeam, Sarmatiam Asiaticam et Germano-Sarmatiam. Sarmatia Asiatica erat, versus limites Europae et Asiae et fluvium Rha, inter Oceanum


page 68, image: s0194a

Septentrionalem ad Boream et Pontem Euxinum ac mare Caspium ad Meridiem, atque inter Scythiam ad Ortum et Sarmatiam Europaeam ad Occasum: ubi hodie pars septentrionalis Moscoviae seu Russiae Albae cum Tartaria Moscovitica, nempe provinciae Duina, Condora, Perzora, Permia, Samoieda, Siberia, Viatka, Loppia, Lucomoria, et regnum Casanum, Astracanum, et Bulgaria. Sarmatia Europaea erat, inter Sarmatiam Asiaticam ad Ortum et Germano-Sarmatiam ad Occasum, Oceanum Sarmaticum seu Septentrionalem ad Boream, et Paludem Maeotidem ac Pontum Euxinum ad Austrum. Eius partes erant parva Scythia, Roxolani, Hamaxobii, et Alauni populi, ubi hodie Russia Alba seu Moscovia, regio perampla, cum Tartaria minori. Germano-Sarmatia erat inter Sarmatiam Europaeam, a qua dividebatur ad Ortum Borysthene fluvio [orig: fluvi˘], Germamam ad Occasum, a qua separata erat Vistula, Daciam ad Meridiem, a qua divisa fuit Tyra [orig: TyrÔ] fluvio [orig: fluvi˘] et Carpatho [orig: Carpath˘] monte. Habebat autem ad Boream Suevicum mare et Finnicum sinum. Eius praecipui populi erant Venedi, Aestiaei, Peucini, et hastarnae. Ibi hodie regnum Poloniae pro maxima parte. De cultu eorum ut addam aliquid, Sarmatae Europaei, ut rerum Polonicarum tradidere [orig: tradidŕre] Scriptores, coluere [orig: coluŕre] non Solem modo ac Lunam olim: sed etiam Pogwisd sive Auram, Iessam sive Iovem, Lacton sive Plutonem, Niam sive Cererem, cuius celeberrimum Gnesnae Templum fuit; Marzanam porro [orig: porr˘] sive Venerem et Zievoniam sive Dianam: usque ad tempora Miesconis seu Mieczlai Regis, qui sacris Christianis est initiatus, circa A. C. 965. Eosdem Castorem quoque et Pollucem, sub nommibus Leli et Poleti, veneratos fuisse, nonnulli volunt, cu ius vestigia hodieque in symposiis Polonorum, ubi vulgo Lelus et-Poletus inclamari soleat, dicunt superesse: Sed Vossius a priscis illis Sarmatis per haec nomina intellectos potius contendit, sive bonum nigrumque Deum; sive Caelum et Tellurem; sive Iovem et Neptunum; nisi forte dicas, illos a Graecis, Istri accolis, Castoris et Pollucis cultum accepisse. Quomodo et a Graecis fuit ara Alexandri M. ad Borysthenem: uti a Romanis illa, quae ibidem constituta fuit Caesari Augusto: cuius utriusque meminit Amm. Marcellin. l. 22. Porro, ad Obium fluv. coluere [orig: coluŕre] Auream Veulam; quae num symbolum fuerit Evae, nostrum [orig: nostrűm] omnium Matris, an Telluris quae et ipsa antiqua omnium Mater, difficile dictu est. Ab hoc Idolo, oraculi Delphici instar, futura quaerentibus responsa fuisse data, refert Paulus Oderbornius in vita Ioh. Basilidis. Cultum eius hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘] describit Adamus Clemens in Anglorum Navig. ad Philippum Angliae tum temporis et Hispan. Principem. Si qua gravior calamitas gentem (Moscorum) premit; Idolum suum statim consulunt hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘]: Coram simulacro prostrati preces fundunt: mox tympanum in medio statuunt. Hoc sorte lecti circumstant: argenteum bufonem tympano imponunt, dem bacillo [orig: bacill˘] concuritur tympanum. Ac cui circumiacentium cir cumstat bufo, protinus interficitur. Statim, nescio quibus Idoli praestigiis, vitae restitutus malorum causas exponit. Itaque placato [orig: placat˘] Idoli Numine, non ita multo [orig: mult˘] post publica [orig: publicÔ] calamitate liberantur. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idolat. l. 1. c. 39. sed et ignem a veterib. Sauromatis cultum esse, refert Clem. Alexandrinus Admonit. ad Gent. deque eo testem laudat Nymphodorum l. de Legibus Barbar. Eoque magis fidem facit, quia a Lithuanis, gente Sarmatica, priusquam Christum amplecterentur, quod contigit circa A. C. 1230. honore divino [orig: divin˘] cultum esse Ignem, quem dixere [orig: dixŕre] Zincz, scribunt, qui de Sarmatia Europaea egere [orig: egŕre]: ut Alex. Gaguinus Sarm. Eur. c. de prisca Lituanorum religion. Imo Idololatriam hac demum a Iagellone Rege Lituaniae Magno Duce, qui omnibus spectantibus manu sua [orig: suÔ] illis, quas aliquando coluerat, arboribus magna [orig: magnÔ] vi secures impingens, tum ingentem vim aquae profundens in illum tamdiu adoratum Ignem, Non est clamabat, non est Deus, quod exscindi, disici, exstingui potest, fuisse extiorpatam, docet Sigismundus Baro in Moscov. circa A. C. 1390. Hinc Sarmaticus Ludus, apud Flav. Vopisc. in Carino, c. 19. Exhibuit et Ludum Sarmaticum, quo [orig: qu˘] dulcius mihil est: Desultorius ludus est, a Sarmatis, qui optimi ac praestantissimi equorum desultores, nomen adeptus. Hinc in Circo Sarmatis vulgo R omani usi, ad equos huiusmodi agitandos: quod inprimis a Carino factum, postquam, Sarmatico [orig: Sarmatic˘] bello [orig: bell˘] profligato [orig: profligat˘], videtur Sarmatas captivos in Circum induxisse, et populo spectandos ostendisse; qui ex more et exercitio gentis suae in equis desultoriis currerent. Certe hac [orig: hÔc] arte olim claram eam gentem, docet Aelian. in Tacticis, *ga/tetai de\ to\ toiou=ton sxh=ma ma/lista pro\s2 tou\s2 peri\ to\n *)/istron barba/rous2, ou(\s2 kai\ a)mfi/ppous2 e)/legon, w(s2 ei)qisme/nous2 metabai/nein a)po\ a)/llwn ei)s2 a)/llous2 i(/ppous2. Instruitur autem schema hoc optime a Barbaris, Istri seu Danubii accolis; quos et Desultores dicebant, utpote ab equis trasilire doctos. Inter Danubii autem accolas etiam Sarmatae. Unde Sarmaticus Ister, Symmacho. Vide Salmas. ad Vopisc. d. l. et de ludo Desultorio, supra. Sarmatiae Europaeae urbes clariores, quae in Polonico regno continentur, maxime quae Satraparum (quos illi Palatinos vocant) sunt sedes, numero [orig: numer˘] urbium subiectarum apposito [orig: apposit˘], sequuntur. Urbes Sarmatiae Europaeae, Augustavia, Augustow, Massoviae, in Polachia. Belsium, Belz, satrapia Rutheniae, sub qua urbes 14. Brestia, Brest, satrapia Poloniae maioris in Cuiavia, sub qua 4. urb. Brunonis mons, Braunsperg, Prussiae. Calisia, Calisch, Poloniae maioris satrapia, sub qua 9. urbes. * Camenecia, Caminiecz, Podoliae, episcopalis, et satrapia, sub qua 10. urbes. Chielmia, Chelm, et Chielmnick, episcopalis, Rutheniae. Cobrinum, Kobyin, Polessiae. Quid sit non constat, nisi forsam Orby. Corcinum, quod Civitas nova, Korcin, Poloniae minoris,


image: s0194b

conventus Cracoviensis. Urbecula est parva. * Cracovia, Crackow, regia, et episcopalis, Poloniae minoris, et satrapia, sub qua 10. urbes. Culmia, Culm, episcopalis Prussiae, et satrapia, sub qua 9. urbes. Curia, Curow, episcopalis, Curlandiae, nunc vicus. Dersavia, Dersaw, vel Dirschaw, Prussiae. Dobrinum Dobrin, Massoviae, satrapia, sub qua 4. urbes. Drohicinum, Drohicin, Polessiae. Est in Polachia. * Elbinga, Elbing, Prussiae. Felinum, Felin, Livoniae, sub Suecis Gambinum, Gabin, conventus Ravensis satrapiae. * Gedanum, Danzick, Prussiae Regiae. Gnesna, Gniesen, archiepiscopalis, Ploniae maioris. Goldinga, Goldingen, Curlandiae. Golstinium, Gostin, conventus Ravensis, in Polonia maiori. Halycia, Halicz, Rutheniae, seu Russiae nigrae. Hapselia, Hapsel, episcopalis Livonrae, sub Suecis. Kiovia, Kiow, episcopalis Lituaniae, et satrapia, sub Moschis. Lancita, Lancitz, satrapia Poloniae intermediae, sub qua 8. urbes in Polonia maiori. * Leopolis, Lemburg, archiepiscopalis, et satrapia Rutheniae, sub qua 10. urbes. * Lublinum, Lublin, satrapia Poloniae minoris, sub qua 5. urbes. * Luceoria, Lutzko, episcopalis, et caput Volhiniae. * Marceburgum, Marienburg, satrapia Prussiae, sub qua 8. urbes. Micislavia, Micislaw, sarrapia Lituaniae, sub qua 5. urbes. Minscum, Minsko, satrapia Lituaniae, sub qua 8. urbes. * Mons Regius, Koningsberg, sedes Principis, academia et emporium Prussiae Ducalis. Narva, Narva etiam vulgo, gemina: una Livoniae; altera Polessiae. (Secunda est in Polachia, Narew vulgo.) Novogradus, Novogorod, satrapia Lituaniae, sub qua 4. urbes. Nurum, Nur, Polessiae. Vicus est Mazoviae. Opocinum, Opotzin, Poloniae intermediae. Osilia, Oesel, insula et urbs episcopalis Livoniae, sub Suecis. Osvicinum, Oswieczin, Poloniae minoris. Parnavia, Parnow, Livoniae, sub Suecis. * Petricavia, Petrikow, conventus satrapiae Sardiensis. * Plescovia, Pleskow, Livoniae, in confinio Moschorum. Ploschum, Plotzko, episcopalis Massoviae, et satrapia, sub qua 7. urbes. (Est in Polonia maiori.) Polotia, Poloczk, satrapia Lituaniae, sub qua 4. urbes. Posnania, Posen, caput et satrapia Poloniae maioris, sub qua 8. urbes. Premyslia, Przemysle, episcopalis Rutheniae, seu Russiae Nigrae. Quizinum, Marienwerder, Prussiae, sedes Episcopi Pomesanensis. RAdeo nia, Radiny, conventus satrapisae Uladislaviensis. Radomia, Radom, conventus Sendomiriensis satrapiae. Ragnetum, Ragnet, Prussiae, in confinio Samogitiae. Rapinum, Rapin, conventus alter Uladi slaviensis. Rava sic vulgo, satrapia Poloniae intermediae, sub qua 4. urbes. (Est Poloniae maioris.) * Revalia, Revel, episcopalis, et emporium Livoniae, sub Suecis. * Riga, Ryg, archiepiscopalis, emporium, et caput Livoniae, sub Suecis. * Sendomiria, Sandomir, vel Sendomierz, satrapia Poloniae minoris, sub qua 12. urbes. Siradia, Sirad, Satrapia Poloniae intermediae, sub qua 6. urbes. Est Poloniae maioris. * Smolenchum, Smolensko, satrapia, et episcopalis, Lituaniae, sub Moscis. Socsavia, Soczow, Poloniae intermediae, ubi Comitia. Torpatum, Derpt, episcopalis Livoniae. * Torunia, Thorn, Massoviae maxima. Torunia urbs est Prussiae Regiae. Trochi, Trocki, satrapia Lituaniae, sub qua 5. urbes. Tycocinum, Tycocin, Polessiae. Urbs est Polachiae. Vepria, Weper, Samogitiae, nunc castrum in limite Lithuaniae. * Varsovia, Warsaw, Massoviae, ubi regni Comitia. * Vilna, Wilde, episcopalis, et primaria satrapia Lituaniae, sub qua 4. urbes. Vinda, Winden, episcopalis Livoniae, in Ducatu Curlandiae. Vitepescum Vitepsk, satrapia Lituaniae, sub qua 3. urbes. * Uladislavia, Uladistaw, episcopalis, et satrapia Massoviae, sub qua 4. urbes. Est in Polonia Maiori. Volmaria, Wolmar, Livoniae, sub Suecis. Vide quoque Poloniae urbes.

SARMATIA [2] Tolistobogiorum in Galatia urbs, Antonin.

SARMATICA Plin. l. 4. c. 12. insula Mysiae inferioris, contra ostium Istri, quod Calostoma appellatur, i. e. pulchrum ostium.

SARMATICI montes Ptol. Carpatibus finitimi, spud Cepusium oppid. et Comitatum Hungariae Transdanubianae, quos Cepusienses Ludovicus Decius interpretatur. Ferrar. Baudrando sic dicuntur


image: s0195a

montes Carpates, qua Germano-Sarmatiam spectant, seu Poloniam, praecipue versus Comitatum Czepusium, ubi biescid a Russis dicuntur.

SARMATICUM Mare Ovid. l. 4. Ep. 10. ex Ponto v. 38 idem Euxino, qua Sarmatiam alluit, Ferrar. Baudrando pars est Oceani Septentrionalis, versus mare Album et oram Borealem Moscoviae, inter ostia Obii et Duinae fluviorum, hodie mer de Moscovie seu ocean Septentrional Gallis, Mourmanskoy more Moscis, testibus Isaaco [orig: Isaac˘] Massa [orig: MassÔ] et aliis.

SARMENES qui de equitatu primus scripsit, memoratur inter opera ex aere Demetrii, Plinio l. 34. c. 8. ubi tamen Seronem habet MS. Xenophon Simonem vocat de Re Equ.

SARMENTA surculi amputati sunt, a sarpendo. i. e. putando. Haec arida boum cornibus praeligata accensaque, maguum hostibus terrorem intulisse, legitur apud Liv. l. 22. c. 16. Annibal --- necubi Romanus inclusum vallibus agmen aggrederetur; ludibrium oculorum specie terribile, ad frustrandum hostem commentus, principio [orig: principi˘] noctis furtim succedere ad montes statuit. Fallacis consilii talis apparatus fuit. Faces undique ex agris collectae, fascesque virgarum, atque arida sarmenta, praeligantur cornibus boum, quos domitos indomitosque multos inter coeteram agrestem praedam agebat --- c. 17. Primis tenebris silentio [orig: silenti˘] mota castra: boves aliquanto ante signa acti (quod negotium Asdrubali datum) ubi ad radices montium viasque angustas ventum est; signum extemplo [orig: extempl˘] datur, ut accensis cornibus armenta in adversos concitentur montes: et metus ipse relucentis flammae ex capite, calorque iam ad vivum ad imaque cornuum adveniens, velut stimulatos furore agebat boves, quo [orig: qu˘] repente discursu, haud secus quam silvis montibusque accensis, omnia circum virgulta ardere, capitumque irrita quassatio excitans flammam, hominum passim discurrentium speciem praebebat. Qui ad transitum saltus insidendum locati erant --- circumventos se esse rati, praesidis excessere [orig: excessŕre] --- deinde --- cum maiore metu concitant se in fugam --- Interea toto [orig: tot˘] agmine Annibal traducto [orig: traduct˘] per saltum, et quibusdam in ipso saltu hostium oppressis, in agro Allisano posuit castra etc. De Sarmentis balsami, Plin l. 12. c. 25. ubi de hac arbore: Et sarmenta quoque, inquit, in merce sunt, DCC. HS amputatio ipsa surculique veniere [orig: veniŕre] intra quintum demum annum, h. e. septingenties sesterrio [orig: sesterri˘] seu septingentis milibus sestertium nummum. Tanto [orig: Tant˘] pretio [orig: preti˘] erat xylobalsamum, intra quintum annum, postquam devicta est a Romanis Iudaea, vide infra, in voce Xylobalsamum. A Sarmentis, Sarmenticii et Semiaxiarii, a Gentilibus olim Christiani dicti sunt; quod ad stipitem dimidii axis alligati sarmentis accensis exurerentur. Tertullian. Apologet. c. 50. Vincimus, cum occidimur, licet nunc Sarmentitios et Semiaxiarios appelletis, quia ad stipitem dimidii axis revincti sarmentorum ambitu exurimur. Vide Cl. Suicerum Thes. Eccl. voce *peirasmo/s2, ubi de variis Vivicomburii generibus.

SARMENTUS vir, qui scurrilitate claruit, cuius meminit Horat. l. 1. Serm. Sat. 5. v. 51.

--- --- --- --- Nunc mihi paucis
Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicerri
Musa velim memores. --- -- --- --

Et paulo post v. 55.

Sarmenti domina exstat.

Iuvenal. Sat. 5. v. 3.

Si potes ista pati, quae nec Sarmentus iniquas
Caesaris ad mensas, nec vilis Galba tulisset.

Huius et Plut. meminit. in Antonio: *(o de\ *sa/rmentos2 h)=n tw=n *kai/saros2 paigni/wn paida/rion, a(/ dili/kia *(rwmai=oi kalou=si. Nic. Lloydius.

SARMIA aut SARNIA Insul. Grenescy, Anglis Guernsey. Insul. est Oceani Britannici, cum Caesarea vulgo Iersey, Galliae quam Angliae propior, huius tamen imperium agnoscit: naturae munimentis tuta et smiris lapidis ferax, pomariis praeterea non minus ac Caesarea abundat. Veteri Regum Angliae privilegio [orig: privilegi˘] gaudet, quod in oppido eius S. Petri perpetuae sint induciae, et Gallis aliisque, quamvis bello saeviente, ultro citroque huc sine ullo periculo venire et commercia secure exercere, liceat, Camdenus de Insulis Britann. p. 756. De utraque Insula sic Vales. Notit. Gall. in voce Gallicus Oceanus. Sarmia, inquit, 10. paroeciis constans, Caesarea 12. ambae quondam Episcopatus Constantiensis portio et olim Francorum, nunc Anglorum Regi subiectae, a Nortmannis et Britonibus, Francica [orig: FrancicÔ] lingua [orig: linguÔ] utentibus, habitantur, Aethico memoratae etc. Vide quoque Sarnia.

SARMISIA Vallis I. Sambuco Haczag, tractus Transylvaniae in Meridiem quae et Zarmisia, ubi Zarmigethusa Urbs erat.

SARMYDESSUS locus in Thracia. Suidas.

SARNA arx Austriorum, in Subsylvania seu Underwaldiae Helvetiae pago, munita et expugnatu difficilis, sub auspicia libertatis Helveticae, hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘] capta est Kal. Iun. A. C. 1308. Erant Helvetiorum numero 50. e quibus 30. sese inter arbores, quarum eo [orig: ] loco [orig: loc˘] densa silva erat, abdiderant, ceteri 20. baculis nixi arcem petebant, munera pro consuetudine praeferentes, agnos, porcos, vitulos, caseos, aliaque huius generis plurima. Interim baculos teretes ita ante exacuerant, ut facile eos acuto ferro, quod singuli sinu gestabant, hastarum instat induere possent. Sic in arcem intromissi portam occupant, quibus socii, qui inter arbores delitescebant, signo [orig: sign˘] dato [orig: dat˘], auxilio vensunt, ac omnibs in potestatem redactis, captivos cum rebus suis ad fines deducunt, iureiurando ab illis exacto, ne unquam in has regiones redeant. Mox arx, una cum altera eiusdem pagi Rotzbergo, funditus diruta est. Simlerus de Rep. Helv.



page 69, image: s0195b

Munera plus armis insidiosa nocent.

SARNACA Troadis vel Mysiae urbs. Plin. l. 5. c. 30.

SARNADA Pannoniae oppid. Antonin.

SARNIA Britannica insula. Antonin. Garnsey Camdeno. Insul. Galliae Lugdunens. in mari Britannico in ora Normanniae, cuius antea pars fuit; et sola cum Caesarea Inful. Anglis superest ex Ducatu Normanniae; iamque Hantoniae, provinciae Angliae tribuitur. Continet 10. pagos et castrum munitum, in ora Otientali, Chasteau Cornet dictum. Longa est 13. mill. pass. a Caesarea ad Occidentem aestivum 18. miliar. distat, uti 45. a Macloviopoli in Boream 25. ab ora proxima Normanniae in Occasum. Dicitur et Garneseia Insul. Paudrand.

SARNIUS Asiae fluv. in limitibus Hyrcaniae. Strabo.

SARNUM vulgo Sarno, urbec. Principatus citerioris in limite Terrae laboris et Principatus ulterioris, cum titulo Ducali gentis Barberinae, 13. milliar. a Salerno in Circium, Nolam versus 8. et 5. a Nuceria in Boream, ad radices montis, cum arce antiqua.

SARNUS fluv. Picentinorum, eos a Campania dividens, ex monte Tifata profluens (qui ibi Sarnus Vibio Sequestr. dicitur) et in mare apud Stabias illabens cum urbe cognomine apud Ortum vulgo Sarno. Virg. Aen. l. 7. v. 738.

--- --- Late iam tum ditione premebat
Sarrastes populos, et quae rigat aequora Sarmus.

Ubi Servius: Populi Campaniae sunt a Sarno fluvio. Conon in eo libro, quem de Italia scripsit, quosdam Pelasgos, aliosque ex Peloponneso convenas ad eum locum Italiae venisse dicit, cui nullum antea nomen fuerit, et fluvio, quem incolerent, Sarno nomen imposuisse ea [orig: ] apellatione patrii fluminis, et se Sarrastes appellasse [orig: appellÔsse]. Versum Virgilii ita reddidit Sil. l. 8. v. 537.

Sarrastes etiam populos, totasque videres
Sarni mitis opes. --- --- -

Vocat mitem, quia hic fluv. non praeceps, sed placidus, et utilis irrigandis agris. Stat. l. 1. Sylv. 2. v. 265.

Nec Pompeiani placeant magis otia Sarni.

Nic. Lloyd. Hodie Scafati Baudr. Principatum citeriorem a Terra Laboris separans, postea in Sinum Neapolitanum se exonerat, infra Pompeios, prope Turrim, Annuntiatae, 5. milliar. a Stabiis in Boream. Item urbs Illyriae Stephanus.

SARO nauta, qui moribus suis inelegantibus et inurbanis proverbio locum fecit, Sarone magis nauticus.

SARON [1] sive SARONA regio inter Caesaream et Ioppen. Item oppid. Palaestinae. Castel. S. Lamberto hodie, urbs egregia, quam cepit Iosue, Rege illius interfecto [orig: interfect˘]: regio est campestris, pinguis et fertilissima, saginandis pecoribus perquam apta, ideoque ibi pascebantur regis animalia: Est in tribu Ephraim. Item mons inter Taborum, et lacum Tiberiadis, in tribu Aser, aquis, fluminibus, hortis et vineis abundans, iuxta castrum Lamberti, non longe a mari situs est: atque versus Aquilonem a Ptolemaide quatuor, versus Austrum vero a Sandalio castro tribus milliaribus distat, cuius iuga usque ad Castrum Indi se extendunt. Brocard. itin. 1. et Breid. ibid. Latine planities, aut canticum eius. Ceterum, sita est aliis circa Ioppen et Lyddam, de qua Actor. c. 9. v. 35. *(oi katoikou=ntes2 *lu/ddan kai\ th\n *sa/rwnan. Situs eius ex his Eusebii in Locis liquet, A Caesared Palaestinae usque ad oppidum Ioppen, omnis terra quae cernitur, dicitur Sarones. Et Hieronymi in Esaiae c. 33. Saron omnis iuxta Ioppen Lyddamque appellatur regio, in qua latissimi campi fertilesque tenduntur. Et in Esaiae c. 65. In Hebraeo Sron ponitur. Omnis regio circa Lyddam, Ioppen et Iamniam etc. Sunt, qui Saronis nomen, campum explicant ex Symmacho: quod sequutus Hieronym. Esaiae c. 65. v. 10. pro Sarone habet Campestria. Sed Graeci *drumo\n, i. e. silvam, proprie quernam et glandiferam. Forte ex Graeca lingua, qua [orig: quÔ] *sarwni\s2 est quercus. Callimachus Hymno in Iovem,

*)=hpolla\s2 e)fu/perqe sarwni/das2 u)gro\s2 *)ia/wn
*)/heiren --- ---
--- --- --- --- Desuper
Innumeras quercus liquidus producit Iaon.

Ubi Scholiastes, *sarwni/das2, dru=s2. Et Plin. l. 4. c. 5. Sinus Saronicus olim querno [orig: quern˘] nemore redimitus, unde nomen, ita Graecia [orig: GraeciÔ] antiqua [orig: antiquÔ] appellante quercum. Et fortasse Galli indidem Druides, alio [orig: ali˘] nomine *sarwni/das2 appellabant, ut auctor est Diodor. l. 5. Proprie autem sarwni/des2 nonnullis sunt quercus cavae et propter vetustatem hiantes etc. Sed aliud Hebraeis Saron, locus scil. lati prospectus, qui certe nullibi latius patet, quam in campis apertissimis. Cyrillo in Esaiae c. 33. Saron Iudaeae locus est, eu)h/rota me/n e)/xwn pedi/a pro\s2 de/ ge to\ xrh=nai ghponei=n e)pithdei/ws2 e)/xonta li/an. Campos habens arabiles et ad agriculturam valde accommodos. Sed pascuos describit Hieronymus cui haec notiora fuere [orig: fuŕre]. Quo facit locus 1. Patal. c. 27. v. 29. Et bobus pascentibus in Sarone praepositus fuit Sitrai Saronita. Agitur de Davidis Regis armentis, quae ibi pascebantur, tamquam in campo uberrimo et pascuis fertilissimo. Sed et alius fuit eiusdem nominis locus, de quo Euseb. d. l. Hodieque regio inter montem Tabor et Tiberiadis stagnum vocatur Saronas, Iosuae c. 12. v. 18. ubi Vulgata, Rex Saron. Hebraea habent, Rex Lassaron. Chaldaeus item, et Arabs et Graeci *basile/a *lesarw\n. Locus est a


page 70, image: s0196a

Sarone diversus, verum ubi fuerit, ignoratur hodie. Regna enim, quae ibi describuntur, aut urbes et oppida sunt, quorum nonnulla destruxit Iosua, ita ut illorum vestigia frustra quaerantur. Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior l. 2. c. 31. Vide eundem Ibid. c. 48.

SARON [2] melius SAROHEN, civitas in tribu Simeon Ios. c. 19. v. 20. Latine princeps, vel canticum gratiae sive principis, vel cantici gratia.

SARON [3] locus Troezenis. Steph.

SARONICUS potrus Achaiae ad Isthmum Corinthiacum. Ptol. sinum facit Saronicum. Plin. l. 4. c. 5. Sinus Saronicus olim querno nemore redimitus, unde nomen: ita Graecia [orig: GraeciÔ] antiqua [orig: antiquÔ] appellante quercum. Multi a Sarone Deo marino, nam Saronem fuisse regem, qui illic Atlepiae marinae regioni imperavit, in Corinthiacis scribit Pausan. Alii a Sarona oppido nunc pago Saronica, in ora Sinus, post Epidaurum; Salaminicus sinus dicitur Straboni. Hodie Golfo de l'Engia Castaldo. Sinus maris Aegaei, inter Atricam et Peloponnesum extensus, inter promontor. Sunium et Scylaeum ad Ortum, et Isthmum Corinthiacum ad Occidentem. Rigat Athenas, Megaram et Troezenem, habetque Aginam et Salamina. Insul.

SARONIS [1] Dionys. Asro, Sinus Saronicus.

SARONIS [2] Palus in Anglia, Pausan. l. 2. quae et Phoebea.

SARONITES nomen viri. 1. Paral. c. 27. v. 29. Latine planities, vel planus, sive cantans.

SAROPHAGES gentes Indiae apud Indum fluv. Plin. l. 6. c. 20.

SARPEDON [1] Iovis fil. ex Laodamia Bellerephontis filia [orig: filiÔ]. Homer. Il. 15. vel, ut Herodot. tradit in Polyhymnia, eiusdem Iovis fil. ex Europa [orig: EuropÔ] frater Minois. Hic cum Lyciae rex esset, et in armis strenuus, Priamo suppetias tulit adversus Graecos: ubi cum multa edidisset virtutis suae documenta, tandem a Patroclo est interfectus. Corpus autem eius, Iovis iussu, ab Apolline e medio pugnantium sublatum est, et flumine ablutum, ambrosioque respersum liquore, ac regia [orig: regiÔ] indutum veste ad sepulturam suis restitutum. Memoria autem eius lege a Iove sancita [orig: sancitÔ] coli iussa est, ut eam diem, qua [orig: quÔ] interiit, omnes Dii in luctu et ieiunio transigerent. Vide Schol. in Nubes. Aristoph. Virg. Aen. l. 1. v. 103.

Saevus ubi Aeacidis telo iacet Hector, ubi ingens
Sarpedon. --- --- -- --- --- --

Genitivus casus *sarph/dontos2 dicitur Aeolice, teste Hesychio [orig: Hesychi˘], quem sis consule. Intelligere debemus (inquit Rittershusius ) plures fuisse Sarpedones: quorum unus fuerit rex Thraciae, teste Apollonii Scholiaste l. 1. a quo nomen habet petra Sarpedonia ad Aemum montem Thraciae, cuius et Suidas meminit: quam semper fluctibus agitari aiunt, et in quo templum Neptuno sacrum. Sarpedonia quoque Atticae oppid. Alius in Cilicia Sarpedon fuit, de quo Oppianus Halieuticon [orig: Halieutic˘n] l. 3.

*(oi/hn h(mete/res2 e)rikude/os2 entu/nontai
*pa/trhs2 ennaeth=ros2 u(pe\r *sarphdo/nos2 a)kth/n.

Nic. Lloyd. In Troade cultum esse, discimus ex Plinio l. 13. c. 13. Praeterea Mutianus ter Consul prodidit, se legisse, cum praesideret Lyciae, Sarpedonis a Troia, Scriptam in quodam Templo chartam. Sic et Iliensibus cultum Hectorem ac Helenam: ab iisdem Aiaci, uti a vicinis Sigeensibus Achilli, Patroclo et Antilocho, sacra fuisse facta, novimus ex Athenagora Leg. pro Christ. Clemente Rom. Recognition. l. 10. et Strabone l. 13. De oraculo Sarpedonis habes, apud Tertullian. de Anima c. 46. Item Philostratum in Heroicis.

SARPEDON [2] Ciliciae promontor. eam a Pamphylia distinguens. Pomp. Mela l. 1. c. 13. Steph. urbs est Thraciae. Item insulae nomen, Suidas. Hesychius: *sarphdw\n, a)kth\ a)nti\ tou= *sarphdoni/a. to/pos2 de\ ou(=tos2 *qra/khs2, a)ei\ klhdw=nas2 e)/xwn kai\ kumatizo/menos, i(ero\n *poseidw=nos2. Unde in Proverb. abiit de rebus valde turbulentis, et in clamosos quadrat.

SARPEDONIA Insul. Gorgadum seu Hesperidum caput, nunc Isola de St. Iago Hispanis, oblonga, cum urbe cognomine. Sub Lusitanis.

SARPEDONIUM Littus in ora maris Euxini apud Sarpedonem oppid. Vide ibi; ubi Erginus fluv. exoneratur.

SARRA urbs Phoeniciae, deinde Tyrus dicta, a pisce quodam qui illic abundat, quem Sarram vocant, ex cuius sanguine sericum in purpuram tingebatur. Inde Sarranae vestes Tyriae dictae sunt, quae et ostrinae et purpureae. Virg. Georg. l. 2. v. 506.

Ut gemma [orig: gemmÔ] bibat, et Sarrano [orig: Sarran˘] dormiat ostro [orig: ostr˘].

Hinc Ausonius. Ep.

--- -- Sarrano videor discumbere in ostro.

Iuvenal. Sat. 10. v. 38.

--- --- Aut pictae Sarrana fer entem
Ex humeris aulaea togae.

Sidonius Sarranam chlamydem dixit Paneg. Anthem. v. 6. et Columella l. 9. c. 4. Sarranas violas, pro purpureis, et Silius l. 15. v. 205. Sarranum muricem. Probus ad Virgilii locum supra productum. Tyrum Sarram appellatam Homerus docet, quem etiam Ennius sequitur, cum dicit, Poenos Sarra [orig: SarrÔ] oriundos. Agellius quoque l. 14. c. 6. ait, Tyrum prius dictam fuisse Sarram. Nomen autem Sarrae deduci notum est ex Ebraeo Tyri nomine [gap: Hebrew word(s)] Tsor . In quo literam Tsade, quae medii est soni inter T. et S. Graeci in T. mutarunt, et Romani in S. Ita factum, ut ex eodem [gap: Hebrew word(s)] Isor


image: s0196b

et *tu/ros2 nasceretur et Sarra. Bochartus. Nic. Lloyd. Nam de Pisce Sar, quod ex Servio ad Georgic. l. 4. desumptum, non extare illud ullibi gentium, idem docet, Serviumque memoria [orig: memoriÔ] lapsum contendit, Geogr. Sacr. Part. 2. l. 2. c. 10.

SARRACUM apud Capitolin. in Marco Antonino Philos. c. 13. Tanta autem pestilentia fuit, ut verhiculis cadavera sint exportata sarracisque. Alias Serracum, vox est iam optimis Latinitatis tempotibus usitata. Iuvenal. Sat. 3. v. 255.

--- --- --- --- --- --- coruscat
Serraco [orig: Serrac˘] veniente abies.

Graece a(/maca. Amm. Marcellin. l. 31. Cumque ad graminea venerint, in orbiculatam figuram locatis sarraclis ferino [orig: ferin˘] ritu vescuntur. Ubi sarraclis est, pro sarraculis. Aliud plane est soracum, cuius mentio apud Festum et Horatium, in illo versu,

--- --- --- --- plenis lubet intorquere soracis.

Uti infra videbimus, in hac voce. Vide Salmas. ad Capitolin. d. l. Apud Festum, Sarracum vehiculum est, quo [orig: qu˘] ornamenta portantur Scenicorum; frequentius tamen ponitur, pro vehiculi genere, quo [orig: qu˘] ligna et lapides devehi consueverunt, Corrasius Miscellan. l. 2. c. 20. num. 4.

SARRAE Castra melius Pons Saravi, Germani Kaufmans Sarbruck, urbs Lotharingiae alias Imperialis et sui iuris, hodie sub Gallis, ad Saravum fluv. in limite Alsatiae inferioris Sarbourg.

SARRAE Pontes Antonin. Pons Sarnix, Sarbrucken oppid. Austrasiae, ad Sarram fluv. a Sarburgo 8. leuc. in Boream versus Fanum Vendelini, 5. a Biponto Urb. 3. in Occasum, Fanum Avolti versus 2.

SARRANATES popul. Umbriae exstincti. Plin. l. 3. c. 14.

SARRASTES Italiae populi, vide Sarnus.

SARRATIUS vide Pastor Albenacensis.

SARRITOR unus e Diis Romanorum Agricolis. Hoc enim ordine hisque nominibus Flamen, sacrum Cereale Cereri et Telluri faciens, Divos hos invocabat, Vervactor, Redarator, Imporcitor, Insitor, Obarator, Occator: Sarritor, Subruncinator, Messor, Coniector, Conditor, Promitor. Plimus erat frugum iam nascentium, quae sarriebantur, sicut Occator ultimus erat agri colendi. Nam, ut ait Plaut. Captiv. Actu 3. sc. 5. v. 5. prius occant quam sarriunt rustici. Itaque praeerat hic Deastet Sarritioni, cui operi sarculum inservit: quo herbae noxiae segetibus evelluntur; hoc enim sarrire est. De quo elegans versiculus exstat, apud Pomponium Nonic laudatum.

Sarculum hinc illo profectus, illinc rediisti rutrum.

Quo uti possumus in hominem a)pro/skopon, cui res retro currunt. Sensus enim est; Cum hinc profectus es, segetes tuae iam in herba erant et sarculum spectabant; at cum illinc rediisti, ad rutrum, quod Graeci skapa/nhn et ska/rion vocant, tibi res rediit et ad carceres revocatus es, cum prope metam iam esses. Nam rutro [orig: rutr˘] terram vertere primum est, tum sementem iacere, dein occare, postea sarrire, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 515. 728. et plura de sarriendarum segetum disciplina, apud Plin. l. 18. c. 17. et 21.

SARROCHIA Margarita, vide Margarita.

SARROCIUM vide Suprapelliceum.

SARRON Magius tertius Celtarum rex, praeclaras artes, Academiam, ac publica literarum studia primus, in toto terrarum orbe, exposuit, instituit, promovit. Unde apud Celtas, ut refert Diodor. Sic. philosophi appellati fuerunt Sarronidae. Mortuus est, anno [orig: ann˘] formati Adami 2057. et ante Magni Messiae nativitatem 1013. quum 48. annis regnasset [orig: regnÔsset]. Regnavit autem post Magum seu Magogum, et Drium successorem habuit. Sarronidis vero postea Druides et Bardi successere [orig: successŕre]. Diodor. l. 6. c. 9. Dupleix de Gall. l. 1. c. 16. et l. 2. c. 4.

SARS Hispaniae Tarraconensis fluv. Pomp. Mela l. 3. c. 1. Rio Lezaro. Prope turrim Augusti, in Oceanum se exonerat, 3. leuc. a Nerio promontor. in Meridiem Baudrand.

SARSACHIM unus ex principibus regis Babylonis. Ier. c. 39. v. 3.

SARSAGA Armeniae minoris urbs. Antonin.

SARSENNA pater et fil. nobilissimi scriptores, quos Plin. commemorat damnasse arbustorum rationem ad vites sublevandas, l. 17. c. 23.

SARSINA vetus civitas in Aemilia, seu Romandiola, in ipso limite ditionis Florentinae, uberrimis pascuis nobilitata. Ad Sapim fluv. qui 10. milliar. supra oritur. Parvi circuitus, vix 50. domos continet, 10. milliar. a Cesena in meridiem 24. ab Arimino in Occasum. Episcopi sedes. Hanc nonnulli Plauti patriam faciunt, indeque eum Sarsinatem dictum volunt. Strabo l. 5. *)apo\ *(raou/ennhs2 a)rca/menoi oi( *)ombrikoi\, kate/xoui ta\ plhsi/on, kai\ e)fech=s2 *sarsi/nan, *)ari/minon, *sh/nan, kai\ *kamari=non. Sil. l. 8. v. 461.

--- --- His populi fortes, Amerinus, et armis
Vel rastris laudande Camers; his Sarsina dives
Lactis. --- -- --- ---

Populi Sarsinates Plin. l. 3. c. 14. Plautus in Mostellar. Actu 3. sc. 2. v. 80.

Sol semper heic est, usque a mani ad vesperum,
Quasi flagitator adstat usque ad ostium.
Nec mihi umbra usquam est, nisi in puteo quaepiam est.
TR. Quid? Sarsinatis ecqua est? si Umbram non haebes.



image: s0197a

Ubi ad Patriae nomen alludit; quia Sarsinas ipse erat. Vide Festum in Ploti.

SARSORIUM Opus apud Ennodium Epigramm. 91. quod inscribitur, de Marmaribus opere sarsorio, opus est ex variis discolorum marmorum crustis invicem ita commissis, ut unum corpus et unam quasi picturam efficiant, concinnatum, uti describitur a Senatore l. 1. Ep. 6. Cuiusmodi opera Lithostrota, Musiva, Tessellata alias dicta sunt: inter quae tamen discrimen, ut suis locis videre est. Ratio nominis est, a sarcio: unde Sarsorium proprie opus, variis quodammodo materiis contextum confectumque, ut plerumque Sartorum sunt opera. Car. du Fresne Glossar. et Dominic. Macer. in Hierolexico.

SARTA vulgo LA SARTE, fluv. Gall. Celt. Oritur in limite Normanniae, quam separat a provinc. Perticensi: Valesius habet, in saltus Pertici vico, Somme-Sarte, 2. leuc. a Moritonio. Dein rigato Alenconio, et Fraxineto Fresnay, per Cenomanos fluens, iuxta Cenomanum labitur, ibique Huinum seu Idoneam fluv. recipit. Tandem rigatis aliis locis, Scusa [orig: ScusÔ] la Suse, Sablolio Sable, Castello Novo, per Andegavos fluens, inibi Laedum seu Lidericum le Loir fluv. recipit, et paulo post in Meduanam se exonerat, vix mill. pass. supra Andegavum. Dicitur quoque Serta. Hinc Brieserta, i. e. Pons Sartae, vulgo Brisserte, supra et prope Castellum Novum nomen nactum est. Accipit Sarta, praeter iam memoratos fluvios Ornam etiam et Infernam Enferne. Vales. Notit. Gall.

SARTA Tecta apud Flav. Vopisc. in Divo Aureliano, c. 35. Templum Solis fundavit et Pontifices roboravit, decrevit etiam emolumenta sartis tectis et ministris: in Glossis exponuntur u(por)r(afai\; *(ra/ptein enim oi)kodomhn et u(por)r(a/ptein Graeci dicebant, vel ex novo aedificare, vel vetera sarcire. Eadedem, u(por)r(a/ptw oi)kodomh\n, substruo, resarcio, u(por)r(afh\, plicatura, resarcinatio. Substructionem etiam dicebant. Glossae, substructiones, u(por)r(afai\. Subsutiones idem erant. Eaedem, Subsutio, u(poko/lamma, u(por)r(afh\. *(episkeua\s2 quoque, quo nomine Graeci sarta tecta dicunt; substructiones interpretantur illae Glossae: Substructiones, e)piskeuai\, Salmas. ad Vopiscum. Quae sarta tecta eo [orig: ] modo [orig: mod˘] locari exigique solebant, ut redemptores suo lapide, sua [orig: suÔ] calce ac sua [orig: suÔ] materia [orig: materiÔ] aedes sartas tectas praeberent, certo [orig: cert˘] pretio [orig: preti˘] in singulos annos addicto [orig: addict˘], Quod fieri solitum Romae minimo licitantibus, observat Budaeus Annotat. prior. in Pandectas. Hinc Sartitectores, pro iis qui sarta tecta curabant, posuit Isidorus in Glossis; Sartitector, qui tecta resarcit: vulgo Sartitator, male etc.

SARTAGO inter supplicia Martyrum, vide Cl. Suicerum Thes. Eccl. voce *peirasmo\s2, ubi de variis Vivicomburii generibus. In re salinaria, ptella alias dicitur, et occurrit apud Wiguleium Hondium in Episcopis Frising. ex vet. Charta, Insuper tradidit ei omne ius, quod habuit in loco Hall dicto, cum Sartaginibus etc.

SARTE urbs iuxta Athon. Gentile Sartaeus, Steph.

SARTHA amnis Cenomanorum urbem praeterfluens, qui apud Normannos scaturiginem habens, ipsos a Cenomanis dividit.

SARTHAE apud Pomponium, in scriptis codd. pro Satarchis et Sarmatis. Salmas. ad Solin. p. 191.

SARTHAN [1] locus non procul ab Iezraele. 1. Reg. c. 4. v. 12. et c. 7. v. 46. intribu Manasse. Latine angustia, tribulatio, aut colligatio, sive plasmatio, vel figuratio.

SARTHAN [2] quae et SARDACHA, in tribu Gad. Ios. c. 3. v. 16. 1. Reg. c. 7. v. 46. 2. Paral. c. 4. v. 17.

SARTHAN [3] locus erat, iuxta quem siccis pedibus transierunt Iordanis alveum Israelitae, in tribu Ruben. Ios. c. 3. v. 16.

SATORIA Graece h( raptikh\, et Textoria, Graece h( u(fantikh\, praecipuae sunt Artium, quae circa vestes conficiendas occupantur. Nam h( a)kestikh\, quae et h(phtikh\, non conficit vestes, sed tantum iam veteres et usu tritas reficit: quod eiusdem Artis non esse, in libro ad Thrasybul. non semel scribit Galenus. Hyphantice, quae telas et pannos e lana aut serico aliaque materia conficit, vulgo notissima est et eleganter describitur Senecae Ep. 90. Rhaptice sive Sartoria, pannos prius incidit, deinde acu consuit, quod vestimenta concipere dixere [orig: dixŕre] Latini. Servius ad Aen. l. 12. Sercinatores concipere dicuntur vestimenta, cum e diverso coniungunt et adsuunt. Et hodie quidem, rarissime vestis aliqua consit, sine Sarcinatoris opera; olim vero parandarum vestium alia fuit ratio. Textores enim vestem absolvebant; neque eorum opera [orig: operÔ] ut plurimum utebantur, quos sermo Gallicus vocat Couturiers; Latini Sartores aut Sarcinatores, quae vocabula refectorem potius vestis, quam novae confectorem, denotant. Et quum r(a/ptein sit acu suere, Sutores tamen Romanis dicti sunt, non illi qui acu vestes consuunt: sed qui coria, in usum calceorum. Plato quoque in Politico, de artificiis vestimentorum mentorum disserens, commemorat th\n trh/ei kai\ r(afh=| xrwme/nhn su/nqein, confectionem illam quae sit perforatione et sutela, qua [orig: quÔ] generali descriptione Sartores quoque comprehendi possent; interim illorum non meminit, sed tantum th=s2 *skutotomikh=s2, Artis coria consuende. Nec Galenus loc. cit. ubi multam facit mentionem earum Artium, quae vestes Veteribus conficiebant, nostrorum Sartorum meminit; solam in eo genere agnoscens Textoriam, quasi illa non tantum pannos confecisset, ut hodie, sed etiam ipsa absolvisset vestimenta. Unde colligere est, eosdem, qui erant Textores et Sartores fuisse aut certe longe aliam fuisse olim indumentorum rationem, quam sit hodie. Euangelista Iohannes, de tunica DOMINI agens, utriusque artificii meminit, sed Sartores illi manum adhibuisse negat, dicens, quod fuerit e)k tw=n a)/nwqen u(fanto\s2 di' o(/lou. Vide plura hanc in rem, apud Isaac. Casaubonum. Exercitat. 16. ad Annles Baronii sect. 84. et supra in Sarcinator, it. infra in voce Sutor.

SARUG fil. Reu, pater Nachoris, qui Tharam, Abrahami patrem genuit. Sub Belo. Eius tempore idololatriam incepisse, statuit Epiphan. cum Suida: Aliis factum id Nino [orig: Nin˘] auctore dicunt. Obiit A. M. 2079. aetat. 230. Genes. c. 11. v. 20. Luc. c. 3. v. 35. Latine,


page 71, image: s0197b

palmes, sarmentum, ramus, vel convolutio.

SARVIA vel ZERVIA mater Ioabi, Abisai et Asahelis, Davidis soror.

SARUM [1] urbs Episcopalis Angliae, sub Archiepiscopo Cantuariensi. Vide Saruberia.

SARUM [2] oppid. Arabiae Felicis Ptol.

SARUNETES Helvetii popul. Plin. l. 3. c. 20. qui apud Tscudum Sarnganserlandt inhabitant hodie. Eorum oppid. et regio Sargans vulgo nuncupatur: in priscis diplomatibus Sarunegans. Sedes eorum olim ad ortum Oeni flum. ubi populi hodie Engadini; quorum coloni forte hi Helvetiorum Sarunetes vel Sarunegansii: nisi hoc nomen a Sara fluviolo oppidum praeterfluente acceperunt. Fuere [orig: Fuŕre] anti= quitus sub Comitibus Werdenbergiis, a quibus regio Austriis Principibus, et postea Comitibus Toggris oppignorata, iterumque redempta est: donec illam A. C. 1483. Georgius Werdenbergensium Comes septem Pagis Helvetiorum vendidit. Ab his Praefecti ordine mittuntur, qui in arce, olim Comitum domo, habitantes, Sarunetibus imperant: nihilominus oppid. ipsum Sarunetum suis quoque privilegiis fruitur, propriosque creat Magistratus, qui ius dicant et de causis civilibus cognoscant. Tota regio fluvio [orig: fluvi˘] praedicto Sara [orig: SarÔ] in duas partes dividitur: quarum superior vicos aliquot habet, quorum praecipuus Regalium est, ubi iudicia eius partis exercentur: Item coenobium Fabarianum, cuius Abbas iurisdictionem quandam his in locis habet: Interior Sanegauno [orig: Sanegaun˘] oppido [orig: oppid˘] totius Praefecturae capite clara est: quod, sicut et alterum, eiusdem praefecturae, ad lacum Rivanum, Riva dictum, proprium consilium eiusque praesidem Scultetum habet. Vide Ios. Simlerum de Rep. Helvet. etc.

SARUS [1] fluv. geminus; unus Italiae in Pelignis, apud Aufidenam oriens, vulgo Sangro, Nic. Lloyd. Oritur ex Apennino, 7. milliar. supra Anfidenam, in limite Campaniae Felicis dein per Aprutium citerius fluens, ibi 6. milliar. infra Auxanum in mare Adriat. se exonerat. Rigat autum Sarum eastrum, Castel di Sangro, 5. milliar. infra Aufidenam, et 14. a Sulmone in Meridiem, Aeserniam versus 12. Baudr. Alter Ciliciae, vulgo Adena; Adanam urb. alluens, ac in sinum Issicum inter Cydnum (qui Tarsum alluit) et Pyramum influens. Est et Sarus in Cappadocia [orig: CappadociÔ], cuius meminit. Plin. l. 6. c. 3. Baudrando oritur in Armenia minore paulo supra Comanam, quam alluit, dein per Ciliciam fluens, inibi in mare Cilicium cadit, prope Margasam oppid. et inter ostia fluv. Pyrami ad Ortum et Cydini ad Occasum.

SARUS [2] cum Adano, Adanorum urbis conditor, memoratus Steph. *)/andana *ki/lissa po/lis2, ou)dete/rws2. tau/thn w)/|khsen *)/adanos2 kai\ *sa/ros2, Adana, Ciliciae civitas, genere neutro. Hanc exstruxere Adanus et Sarus. Ubi per Adanum, primum hominem Adamum intelligit Vossius, dicens: Conspicimus hic, ut Cilices videri voluerint, Adanum et Sarum, esse Urbis suae conditores. Nempe quia Adana ab omni hominum memoria fuisset, voluere [orig: voluŕre] videri esse opus primi hominis sive Saturni vel Adami vel potius, in honorem Adami, suam Urbem fuisse vocitatam. Quod vero et Sarum urbem eam aedificasse [orig: aedificÔsse], ac honori eius flumen, ad quod exstructa fuit, Sarum dictum fuisse, idem Stephanus ait, optime id tum Adamo, tamquam Deo tutelari, unde Urbs dicta: tum conditori Urbis, qui et ipse forsan Adam vocatus, convenire videtur: quo [orig: qu˘] modo [orig: mod˘] antiquitas vocabuli occasionem praebuerit Cilicibus, natalis suae Urbis referendi ad primum hominem, Caeli Terraeque filium. Utrique enim comperit appellatio [gap: Hebrew word(s)] Sar, quod est, Dominus, Princeps. Unde et Abrahami uxor [gap: Hebrew word(s)] Sara, h. e. Domina, vocata est. Quam coniecturam vanam non esse, arguit, quod Stephanus fluvium illum aliter vocatum addit *koi/ranon. i. e. Dominum. Nempe, a Syris Sarus, a Graecis *koi/ranos2 vocabatur: cum Ciliciae variis in locis Syri Graecique essent permixti. Vide Gerh. Ioh. Vossium de Idolol. l. 1. c. 38.

SARZANA civitas Tusciae, propter rudera Lunae condita; Eam Nicolaus quintus Pontifex [correction of the transcriber; in the print Ponitfex] Rom. et doctus vir, et doctorum insignis Maecenas illustravit, sede Lunensis Episcopatus huc translata [orig: translatÔ].

SASANDA Cariae Urbs, a Cauno 150. stad. seu 30. mill. pass. distans. Diodor. Sic. l. 14.

SASEM apud Arabes, lignum est ebeni instar; in plurari semasim, eodem [orig: e˘dem] nomine dictum, quo [orig: qu˘] sesamum, quam vis a sesamo diversissimum. Quo haec pertinent in Alcamus: Siz vel Siza, nigrum lignum ad patinas conficiendas. Aut est ebenus, aut sasim, aut lignum nucis, et regio quaedam in terra Adarbigian (i e. Atropatia Strabonis) ex qua nempe hoc lignum affertur et nomen sumit. Idem alibi, Sasim, arbor nigra, aut ebenus, aut siz, aut arbor, ex qua fiunt arcus. Damit in c. de Simsima, quod formicae rubrae genus est, dicit hoc idem lignum sempsem vocari et pluraliter semasim, quod probat ex his Pseudoprophetae verbis, de iis, qui in gehenna torquentur: Exibunt exigne, post aliquam inco moram; exibunt, inquam, tamquam ligna semasim, i. e. patiter nigri, propter adustionem exigne. In quae verba Commentatores multa habent mire absurda: Sed peritiores agnoscunt, ligna sesamim esse ebenina ligna, aut ebeno atrore similia, ita ut exusta videantur. Unde lux his Dioscordisi c. de ebeno. *)/enioi de\ ta\ sha/mina, h)\ a)ka/nqina cu/la e)mferh= o)/nta, a)nti\ e)be/nou pwloui=. Quae Marcellus Virgilius ita reddidit, Vendunt pro ebeno quidam spinae Indicae, aut mori, fallente similitudine, materiam. Putat nempe pro sha/mina legendum suka/mina, quia sesamum nihil habet commune cum ebeno. Sed neque sycaminus, seu sycomorus, nisi quod utrumque lignum est. Itaque nihil mutandum: Sesamina enim hic [orig: hţc] sunt ligna illius arboris, quae Arabice sasim et sempsem appellatur, et in plurali semasim habet. Sed et praeter Dioscoridem, Arrianus in Periplo, meminit fala/ggwn shsami/nwn kai\ e)beni/nwn, palangarum sesaminarum et ebeninarum, quae ex Indiae urbe Barygasis in Persidem afferebantur. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. I. c. 20.