December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 62, image: s0188a

SARACENUS item SARACENATUS, moneta Saracenorum, apud Iac. de Vitriaco l. 3. et Matth. Parisium A. C. 1123. Vide supra quoque, ubi de Byzantiis Saracenatis.

SARACES praetor Aegypti, in praelio ad Isson caesus, Curt. l. 3. c. 11. Melius Sataces.

SARACHUS Insubribus acone, piscis usque adeo timidus, ut ad tremulum umbrae motum territus se recipiat quam longissime. Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘], insequente eum lucio [orig: luci˘], cyprino [orig: cyprin˘], trutta [orig: truttÔ], gregatim magno [orig: magn˘] agmine fugit in retia, summa cum piscantium voluptate ac commodo: pavorem eius sapienti Numine in mortalium usum sic dirigente. Nomen ab Epirotis est, Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 4. c. 7. quem de sargo quoque pisce vide ibid. c. 2. 24. 25. et de sauro c. 26.

SARACINUS Ludovicus vide Ludovicus.

SARACORI populi qui ex asinis pugnabant. Aelian. l. 12. c. 34. *sarako/roi de\ ou)te a)xqofo/rous2, ou)te a)lou=ntas2 e)/xoui tou\s2 o)/nous2, a)lla\ polemista\s2. kai\ e)p' au)tw=n ge tou\s2 enopli/ous2 kindu/nous2 u(pome/nouin, w(sperou=n oi( *(/ellhnest e)pi\ tw=n i(/ppwn. Saracori asinos nec baiulos, nec molitores, sed bellatores habent; et millis, ut Graeci in equis, belli pericula sustinent. Quos insignis Geographus eosdem esse vult cum Saraguris Suidae. Sed perperam, ut videtur. Nam Suide Saraguri sunt Scitharum populi, quos Priscus in Legationibus memorat; cum Urogis, Onoguris, Sabinis, Abiris, aliis. Scythas autem populos asinis caruisse, neminem latet, etc. Sic Strabo de Carmanis l. 15. *xrw=ntai de\ o)/nois2 oi( polloi\ kai\ pro\s2 po/lemon, spa/nei tw=n i(/ppwn. o)/non te qu/ousi, tw=| *)/arei, o(/npe\r kai\ se/bontai qew=n mo/non kai/ ei)si polemistai/. Equorum inopia [orig: inopiÔ] etiam ad bellum plerique asinis utuntur: et asinum Marti immolant, quem Deorum solum colunt, utpote bello addicti. Ut alios omittam, de quibus eadem, quae de Saracoris Aelian. habet, legimus. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 13. ut et supra, ubi de Asinis Bellatoribus.

SARAGA Sinarum urbs, Ptolem.

SARAGANUS Rex Callienae Emporii, ante Sandacem, memoratur Auctori Peripli; de quo vide Salmas. ad Solin. p. 1186. Vide quoque supra, in voce Sandaces.

SARAGINA Marmaricae vicus.

SARAGURI gens Asiatica, Suidas.

SARAI nomen viri, 1. Paral. c. 2. v. 54. i. e. leprosus, vel scabiosus.

SARAIA fil. Cenez, 2. Sam. c. 8. v. 17. Fil. Ezriel, Ierem. c. 36. v. 26. Latine, princeps, vel canticum Domini.

SARAIM civitas in tribu Dan, Ios. c. 19. v. 41. 1 Sam c. 17. v. 52.

SARAIS inter Arabum fabulosa animalia, silvestre dicitur esse animal, in naso habens duodecim foramina, unde spiritus erumpens fistulae sonum imitetur, cuius modulatione reliqua animalia ad se allecta subinde capiat et voret, aut, si non possit capere, horrendo [orig: horrend˘] fuget clamore, apud Sam. Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 6. c. 13.

SARAJUM vox Barbaro-Graeca, apud Phrantzem in Chron. l. 3. c. 21. Captiva in Saraio, sive palatio Amerae, annos nata quatuordecim: Palatium significat; quod nomen Ottomannico Palatio hodieque manet. Ital. Sarraglio, Gall. Serrail. Cuius descriptionem haud pridem edidit Ioh. Bapt. Tavernier tract. peculiari.

SARALUS Galatiae oppid. Ptolem.

SARAMA Perimal ultimus Malabarici Imperii Monarcha, amplexus Mahumedicam superstitionem, cum liberis careret, studio [orig: studi˘] religionis peregrinationem Meccham suscepit, et ante obitum Regnum suum, inter fidissimos Ministrorum suorum, divisit, circa A. C. 900. Vide de eo plura apud Ios. Scalig. de Emendat. Tempor. l. 3.

SARAMANNE Hyrcaniae urbs, Ptol.

SARAMENA regio Asiae minoris circa Amisum, Strabo.

SARANGAE populi Caucalsi iga incolentes, Plin. l. 6. c. 16.

SARANGES Indiae fluv. in Hydraoten influens, qui in lum fluit. Bactriam terminare, scribit Polyaenus l. 1. c. 1. n. 3. Est Saranges, alius circa Bosphorum Cimmerium, apud Orpheum.

SARANUSCA vulgo SAARBURG, oppid. Galliae Belgicae, ad Saravum fluv. in Trevirensi ditione 10. milliar. a Treviris in Meridiem 13. a Luxemburgo in Ortum.

SARAPANI populi Colchidis, quorum castellum Sarapana, ubi Phasis navigari incipit, cum praeceps ex Caucaso eo usque deferatur, Strabo l. 10.

SARAPARAE populi, circa Caucasum, non procul ab Hyrcaniis, Plin. l. 6. c. 16.

SARAPIAS uno [orig: un˘] fetu quinque enixa liberos, missa est Alexandria [orig: AlexandriÔ] ad Hadrianum Imperatorem cuius per parachronismum Capitolin. meminit in Pio, c. 9. Natus est et biceps puer, et uno [orig: un˘] partu multeris quinque pueri editi sunt. Historiam referunt tres nobiles Iurisconsulti, Paulus, Gaius et Iulianus. Sed et Eustathius sua [orig: suÔ] aetate pentadu/mous2 natos esse, ait. Idem et enneadu/mous2 memorat; quorum septem cum mater submergendos misisset, eos patrem casu intervenientem servasse [orig: servÔsse] iam pene fluitantes. Vide supra in voce Gephyri. *dwdekadu/mous2 suggerit Guelforum historia, de quibus vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘] etc.

SARAPIDIS insula Mazira Ramusio, insula maris Rubri, Arabiae Felici ad Ortum adiacens. Ptol. Arrian.

SARAPIS [1] ut Graeci fere vocant, sive Serapis, ut Latini saepius dicunt, *qeo\s2 e(ptagra/mmatos2 Deus cum nomine septem literarum, in veter. Epigramm. et apud Hesychium; quemadmodum et Apis, praecipuo [orig: praecipu˘] honore apud Aegyptios olim cultus, non alius, quam Iosephus fuit Patriarcha. Quod colligere est, ex eo quoque, quod modius capiti imponeretur, ut est apud Ruffinum Histor. Eccl. l. 2. c. 23. Cum autem variae eius rei causae adferantur, maxime placet, quod subiungit,


image: s0188b

srugum largitatem eo [orig: ] indicari. Suidas similiter in *sa/rapis2 ait, mo/dion e)/xein e)n th=| kefalh=| kai\ to\n ph=xun, modium habere in capite et cubitum. Ibidem legas, a quibusdam Iosephum putarit eamque sententiam confirmat, quod idem sit Serapis, ac Apis, quemadmodum ex Aristea Argivo tradit Clemens Alexandrinus l. 1. Strom. ex Terentio item Vatrone B. Augustin. de Civ. Dei. l. 18. c. 5. Probatque idem Etymologia, cum vox videatur esse ex sor, quod bovem notat et Apis, i. e. Pater, ut significet bovem Patrem. h. e. patrem regni Aegyptiaci Iosephum, symbolo [orig: symbol˘] bovis signatum: vel ex Apis, et sor, h. e. princeps: quasi dicas, princeps Apis: Nam sur, Hebraeis notat dominari; unde [gap: Hebrew word(s)] Princeps etc. Vide Gerh. Ioh. Vossium de Idolol. l. 1. c. 29. Quae tamen omnia plane cortuunt, si, quod Scaliger etiam putavit in Animadversion. Euseb. num. 1730. non patrius Aegyptiorum, sed, ut Attici dicebant, e)pi/qetos2 sive inquilinus fuit Deus. Nempe eo est compulsus, quod Tacitus Histor. l. 4. c. 83. dicat, Ptolemaeo Lagidae in somnio praeceprum a Deo, ut suam acciret effigiem e Ponti urbe Sinope, cui tum Scydrothemis imperitabat: eaque delata [orig: delatÔ] Alexandriam, ingens a Rege conditum fuisse delubrum, in quo effigies ea reponeretur. Hinc nempe colligit Vir summus, Sarapin Numen fuisse Sinopense, non origine Aegyptium. Sed ipse Tacitus, apportato [orig: apportat˘] Alexandriam Sinopensi Numine, templum pro magnitudine Urbis exstructum, loco cui nomen Rhacotis, ibique iam antea sacellum Sarapidi atque Isidi sacratum fuisse, addit. c. 84. Adeo que veriora sunt, quae postea subiungit. Alis auctorem eundem Ptolemaeum, sedem ex qua transierit, Memphim perhibent, inclitam olim et veteris Aegypti columen. Memphi autem, regia [orig: regiÔ] quondam urbe, tot pyramidibus inclita [orig: inclitÔ], Apis colebatur: Hinc itaque Ptolemaeus effigiem Apis sive Sarapis arcessivit, ut in nova Alexandriae urbe constitueretur. Et sane Sarapim, non fuisse adventitium Aegyptiorum Numen, praeter ea quae dicta sunt, affirmat Athenodorus Sandonis fil. Tarsensis, atque, ut ex Luciani Macrobiis et aliis scimus, Augusti Caesaris Praeceptor. Hic enim, teste Clemente Protrepl. eo Saraphidis vetustatem adstruebat, quod Sesostris, subactis Graecorum nationibus multis, reversus in Aegyptum, Osiridem (qui idem cum utroque) a quo genus ducebat, ab Artificibus effingi iusserit ex ramentis auri, argenti, aliis metallis, etiam gemmis ac lapidibus variis: quae omnia laevigata contritaque, caeruleo [orig: caerule˘] imbuerit colore; unde nigricaverit color imaginis. Posteaque etiam subdit etumon, videl. ut, quia Apis esset Osiridis imago, ab Osiride et Apide, prius dictum fuerit Osirapis; inde consuetudo fecerit Sorapis vel Sarapis. Hactenus Voss. Sed Scaligero accedit Bochartus, ut videbimus infra, in Serapis. De structura Serapei (i. e. fani huic idolo dicati) Alexandrini, vide Amm. Marcellin. l. 22. Prosperum Aquit. de Praedictionibus l. 3. c. 38. inprimis Rufinum Histor. l. 2. c. 22. Roma vero aegre Serapidis admisit cultum, nec nisi extra urbem, quippe intra eam Serapeum exstruere non licuisse, tradit Dio l. 40. Unde scortillum illud Varri apud Catullum, deferri ad Serapim cupit, Epigr. 10. Vide iterum Voss. loc. cit. cum autem multos alios Deos ab Aegyptiis cultos esse legamus, unus tamen eorum Sarapis ab omnibus Aegyptum incolentibus, cuiuscumque nationis aut superstitionis essent, divino [orig: divin˘] honore affectus est. Hinc et Romanos, et Graecos, et Syros et Armenos et Persas et Iudaeos, ipsos quoque Christianos, Sarapim veneratos esse, et ad id vel blanditiis, vel maiore vi adactos, discimus ex Ep. Hadriani, cuius meminit Vopisc. in Saturnino; c. 8. Aegyptum, quam mthi laudabas --- totam didici, levem, pendulam et ad omnia famae momenta volitantem. Illiqui Serapim colunt Christiani siont: et devoti sunt Serapi, qui se Christi Episcopos dicunt. Nemo illic Archisynagogus, nemo Samarites, nemo Christianorum Presbyter, non Mathematicus, non Arucpex, non Aliptes. Ipse ille Patriarcha, quum Aegyptum venerit, ab aliis Serapidem adorare, ab aliis cogitur Christum. Quae verba cum Casaubonus de Patriarchis Gentilium nescio quibus velit intellecta; intercedit Salmasius, nullos Gentilium religionum cultoes sic esse appellatos, docens: adeo que de ipso Christianorum Patriarcha, si quando in Aegyptum veniret, Serapim eum adorare coactum fuisse, ex hoc loco contendit, vide utrumque d. l. uti de Serapidis Sacris a vulgaritate Pelusiae summotis, iussu Antonini Phil. supra voce Pelusium; aliquid etiam infra, voce Serapis.

SARAPIS [2] Insul. in sinu Indico, Steph.

SARAPTA urbs Phoenices, Sarepta Corippo l. 3.

--- --- Et dulcia Bacchi
Munera, quae Sarepta ferax, quae Gaza crearat [orig: creÔrat]:

Sareptha Arculfo, de locis Sanctis. Hinc *sara/ptios2 et *sarapthno\s2, Saraptenus; quam vocem reponit apud Treb. Pollionem, in Claudio, c. 17. Cucutia villosa duo. Oraria Saraptena quatuor; ubi alias Serabadena scriptum, Salmas. Indidem *sarefqi=nos2 oi)=nos2 et *serefqi=nos2, apud Alexandrum Trallianum, vide Salmas. ad Pollionem, loc. cit. ut et in voce Sarepta.

SARAPUS Graece *sara/pous2 et *sa/rapos2, cognomen Pittaci, unius e VII. Graeciae Sapientibus. Diogenes Laertius de illo, l. 1. c. 81. *tou=ton *)alkai=os2 *sara/poda me\n kai\ *sa/rapon e)ka/lei, dia\ to\ platu/pounei)=nai kai\ e)pisu/rein tw\ po/de. Hunc Alcaeus Sarapodem et Sarapum vocahat, quod planipes esset, et pedes traheret. Cuiusmodi homines, qui repunt potius, quam ambulant, alias Syrtae, *surtai\, dicti suint, a)po\ tou= su/rein tw\ po/de. Salmas. ad Solin. p. 415.

SARAR pater Ahiam, 2 Sam. c. 23. v. 33. qui Sachar, 1. Paral. c. 11. v. 35. Latine, umbilicus, aut cogitatio, vel insidiatio, sive cantans, vel Dominus.

SARARA Civitas in tribu Dan, pergentibus Edom, Hieronym. in Loc. Hebr.

SARASA urbs munitissima Mesopotamiae, ad Tigrim, in finibus Carduchorum. Strab.

SARASAR fil. Senacherib. 2. Reg. c. 19. v. 37. Princeps


image: s0189a

quidam, Zach. c. 7. v. 2. Latine praepositus thesauri, vel cellarii, aut psallentis thesaurus, vel cellarium, sive qui videt angustiam, aut ex Ebraeo et Syro, castrameratio angustiantis.

SARASPADES fil. Phraatis, Regis Parthorum, Augusto cum tribus fratribus Ceropasde, Phraate, vonone a Patre, firmandae amicitiae obses missus. Strabo.

SARATH-ASAR civitas in tribu Ruben in monte Bethphegor, Ios. c. 13. v. 19. Latine, psalmatio matutina, aut angustia, vel colligatio matutina, sive angustia, vel figura nigredinis.

SARATHI nomen viri, 1. Paral. c. 4. v. 2. Latine, leprosus, vel scaber.

SARAVUS seu SARRA ex antiq. inscript. Sara Venant. Fortun. vulgo Sar, fluv. Galliae Belgicae apud Salmonam oppid. Lotharingiae oriens, alluit Altum Montem, Blamont, Saraviburgum Sarburg, Saravicum Sareck, Vinstringium Fenestrange, Saravi insulam Sarwerden, Bukenhemium, Saravi Albam Sar--Alben, Gemundam, ad ipsius et Blesae confluentes, Pontem Saravi Sarbrucken, Walderfingium mox Nita [orig: NitÔ] fluv. accepto [orig: accept˘], Saraltbachium vicum, Burgum Saravi alterum, demum circa et citra Augustam Treviorum in Mosellam influit. Lotharingiam hic fluv. a Germania dividit: cui impositum Tsaralben oppid. in Westria ad Salmensem Rhenigravium pertinet. Ab eo pagus Saravensis, in superiorem et inferiorem divisus, nomen accepit, vulgo Sargow. Pons Saravi caput Comitatus est, in dioecesi Mettensi. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. De hoc Ausonius sic canit, in Mosella. v. 367.

Naviger undisona [orig: undisonÔ] dudum me mole Saravus
Torta [orig: TortÔ] veste vocat, longum qui distulit amnem,
Fessa sub Augustis ut volveret ostia muris.

SARBANISSA Cappadociae urbs in Ponto Polemoniaco, Ptolem.

SARBARA seu BARAZAS Persarum Rex post Adhesirem, regnavit 6. mens. nullo [orig: null˘] facto [orig: fact˘] clarus. Ei successit Bornanus, quem vide.

SARBATHA Arabiae urbs. Ptol.

SARBEDICUS mons apud Curopalatem, videtur pars Tauri inter Syriam et Armeniam.

SARBENA Assyriae urbs, Ptolem.

SARBORA Cosrois Dux, Regis, qui clades ab Heraclio acceptas ipsi imputaverat, iussu interfectus est: quo [orig: qu˘] facto [orig: fact˘] Cosroes exercitu excidit, et a Siroe fil. regno [orig: regn˘] vitaque [orig: vitÔque] est exutus, A. C. 627.

SARBRUGIUM German. SARBRUCK, nomen Comitatus Germaniae, in Wetteravia, sub proprio Comite ex Familia Nassovia, ad fluv. Saravum, unde ei nomen, Saravi-Pons, hoc enim vernaculum nomen significat: haud pridem a Gallis male habitum. Lineae huius auctor Ioannes fuit Comes Weilburgi et Idstenii, Adolphi Imperatoris nepos, ex filio eius Gerlaco. Is enim ducta [orig: ductÔ] Anna [orig: AnnÔ], Ioannis Comitis Sarbrugiensis filia [orig: filiÔ] unica [orig: unicÔ] et herede, Comitarum hunc Weilburgensi iunxit, defunctus circa A. C. 1371. Ei successit in utroque Comitatu fil. Philippus, qui decessit A. C. 1429. Sed cum geminos reliquisset filios, Philippum ex priore coniuge, et Ioannem, ex altera Anna Hohenloica Comite divisis eius ditionibus, prior Weilburgium nactus est, alter Saraepontanum Comitatum, obtinuit. A quo tempore divisi illi mansere [orig: mansŕre], usque ad A. C. 1559. quo [orig: qu˘], Philippo [orig: Philipp˘] Ioannis Ludovici filio [orig: fili˘], ultimo [orig: ultim˘] lineae suae, exstincto [orig: exstinct˘], ad Albertum Comitem Weilburgi hereditas devoluta est, qui utramque ditionem denuo iunxit. Mox iterum divisio facta, mortuo [orig: mortu˘] Ludovico [orig: Ludovic˘] Comite A. C. 1627. Ex huius enim filiis, Wilhelmo Ludovico Saravi-pons, seu Sarbrucken; Ioanni Wisbada cum Idstenio, et Ernesto Casimiro Weilburgum obtigit, unde totidem lineae. Primi liberos, qui novam iterum divisionem constituunt, recensebimus paulo post, Maiores sic habent: Ioannes Comes Nassov. in Weilburg, defunctus A. C. 1480. ex Elisabetha (filia Ludovici Landgravii Hassiae) suscepit Ludovicum Comitem in Weilburg, qui decessit A. C. 1523. Pater ex Margaretha Nassovia, Philippi Comitis Nassov. in Weilburg, demortui A. C. 1559. Hoc [orig: H˘c] et Anna [orig: AnnÔ] Comite Mansfeldia [orig: MansfeldiÔ], genitus Albertus, iunxit sibi Annam Nassovicam, et ex ea genuit Ludovicum Comitem Nassoviae in Sarbruck, qui decessit A. C. 1627. uti diximus. Eius fil. primogenitus, ex Anna Maria Hassiaca, Wilhelmus Ludovicus Saraepontanum Comitat. in hereditatis paternae divisione nactus, iunxit sibi Annam Ameliam Marchionem Badensem (Georgio [orig: Georgi˘] Friderico [orig: Frideric˘] Marchione Badensi in Durlach genitam) et ex ea numerosam suscepit prolem, defunctus A. C. 1640. Eorum liberi erant, Crato (natus A. C. 1621. denatus A. C. 1642.) Ioannes Ludovicus (natus A. C. 1625.) Gustaphus Adolfus (natus A. C. 1632.) Volradus (natus A. C. 1635.) Anna Iuliana (uxor Friderici Comitis Palatini Rheni in Zweibruck ) Carolina (uxor Ludovici Eberhardi Comitis Letningensis) Anna Sibylla (uxor Augusti Philippi Ducis Holsatiae) omnes Comites Nassoviae etc. Lineae Saraepontanae. E quibus Ioannes Ludovicus, iunxit sibi Dorotheam Catharinam Palatiham, et habitat in Ottweiler; Pater Christiani Ludovici (nati et denati A. C. 1650. Friderici Ludovici (nati 1651.) Annae Catharinae (natae 1653.) Volradi (nati 1656.) Caroli Sigfridi (nati 1659.) Ludovici (nati 1661.) Luisae, Mauritii etc. Comitum Nassoviae et Saraeponti etc. in Ottweiler. gustavus Adolfus, habitar in Sarbruck, et uxorem nactus Claram Hohenloicam, ex ea suscepit Ludovicum Cratonem, Carolum Ludovicum etc. Comites Nassoviae et Saraeponti etc. in Sarbruck. Volradus vero, habitat in Usingen. Vide Philipp. Iac. Spenerum, Theatro Nohilit. Europ. Part. I. p. 21. et 164.

SARCHINIUM seu SARCINIUM primo monasterium ad Cilindriam fluv. a Trudone Franco Hasbaniensi exstructum, dein oppid. in paroecia Tungrensi, sub tutela Episcoporum Metensium


page 63, image: s0189b

per annos 440. donec Alexander, Leodicensis Episcopus A. C. 1130. Patronatum Monasterii oppidique S. Trudonis ab Episcopo Metensi emit. Vulgo S. Truden, vel Truyen, Gallis S. Trond: quibusdam corrupto [orig: corrupt˘] nomine Saintron. Sed Chronicon Trudonense Sarchinium ab oppido St. Trudonis distinguit, unde colligit Vales. Sarchinium locum esse oppido Coenobioque Trudoneusi proximum, qui vulgo Kerkum dicitur. Item vicus in Atrebatibus, vulgo Serein. Vide quoque in voce Centrones.

SARCIALUPI Antonius, vide Antonius.

SARCILES apud Chrodegangum Episcopum in Reg. Canonicorum Mettensium c. 29. Et elli seniores illas cappas, quas reddere debent, non commutent. Sarciles accipiant ibi Presbyteri, qui ibidem in domo assidue deserviunt et illi Diaconi septem, qui in eorum gradu consistunt, aut lanam, unde ipsos sarciles binos in anno habeant: et ille alius Clerus unusquisque singulos. Camisiles autem accipiant illi Presbyteri etc. Infra, Ipsa autem vestimenta, illas cappas et sarciles ad transitum S. Martini accipiant: illos camisiles, viginti dies post Pascha accipiant: illa calceamenta Kal. Septembris habeant; Carolo du Fresne, sunt laneae vestis, ex panno sic dicto, species, in Glossario.

SARCINAE vulgo SARGINES, locus est Galliae, in pago Senonico, inter Pontes Icaunae et Braium Sequanicum positus. Huius dominus Gaufridus de Sarcenis dictus, in terra Sancta, strenue se gessit, tempore Ludovici IX. Hadr. Vales. Notit. Gall.

SARCINATOR servus dictus est apud Romanos, qui sarcienda vestimenta accepit; cuius mentio apud Paulum l. 2. Sentent. ubi, Fullo et Sarcinator inquit, qui polienda vel sarcienda vestimenta accepit, si forte his utatur, ex contrectatione eorum furtum fecisse videtur, quia non in eam causam ab eo videntur accepta. Similiter Ulpianus l. 29. ad Edict. Licet mercis appellatio angustior sit, ut neque ad servos Fullones, vel Sarcinatores vel Textores vel Venalitiarios pertineat. Lucilius quoque, Sarcinatorem esse summum, suere centonem optime. Inter Servos Negotiatores refert Laur. Pignorius. Hinc Sarcinatrix, cuius meminit Festus et antiqua Inscr. DIS. Manibus Ides. Sarcmatricis. quae nempe vestes sarciebat reficiebatque. Neque enim fidem faciunt fragmenta quaedam, Corn. Frontonis nomine edita, in quibus legitur, Saririx, quae sarcit; Sarcinatrix, quae sarcinas servat, nisi hic [orig: hţc] sarcinarum nomine veniat mundus muliebris, quod non omnino improbandum videtur; cum legatur in antiquo marmore, Iulia. Iucunda. Aug. L. Sarcinatr. a mundo. mulie. etc. Et sane mundus hic plerumque, non sarcinas modo, sed et impedimenta militaria aequaverit. At Frontonem tuetur Nonius, in voce Sarcinatries. Vide praefatum Pignorium Comm. de Servis, Titum item Popmam de operis Serv.

SARCLIDAE vel SARCLITAE, vulgo SACLE SUR IOINE, villa Galliae, est, super fluv. Ioina, in pago Stampensi, Dagoberto memorata: ubi Ioina fluv. Iunna est, la Iuine, qui Stampas alluit. Hadr. Vales. in voce Stampae.

SARCOCOLLA lacrima est arboris, quae thuris pollinis effigiem habet: cui similem sucum Euphorbiae puriorem, Plin. l. 24. c. 14. esse dicit, vide supra in voce Euphorbia, et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 301.

SARCOPHAGUS in Inscr. veter. apud Gruterum p. 689. L. Iulii Marcelli, qui vixisse dicitur ann. 5. diebus 31. Corpus. integrum. conditum. Sarcophago. et apud Iuvenalem Sat. 10. v. 172. ubi de Alexandro,

Qui figulo postquam munito intraverit urbem,
Sarcophago contentus erit:

arca est sepulchralis, quam pu/elon Graeci et soro\n dixere [orig: dixŕre]. Graeci enim, qui corpora defunctorum non cremabant, condere ea solebant pue/lois2, ex lapide ut plurimum factis, cui natura est corpora cito absumere. Cuiusmodi erat Assius lapis, quem et sarkofa/gon, ab edendo carnes, propterca Graeci nuncuparunt [orig: nuncupÔrunt], Plin. l. 36. c. 17. In Asso Troadis Sarcophagus lapis fissili vena [orig: venÔ] scinditur. Ubi quod. fissilem venam vocat, Dioscorides diafu/seis2, item diazw/mata, appellat. Subicit, Corpora defunctorum condita in eo absumi constat, intra XL. diem, exceptis dentibus. Postea vero, *sarkofa/goi dicti sunt quihbet mortuorum loculi, etiamsi ex alia materia fierent. Quemadmodum *delfikai\ tra/pezai, quarum factura [orig: facturÔ] Delphi nobiles, postmodum quilibet abaci, ea [orig: ] forma [orig: formÔ] facti, Delphicarum nomen habuere [orig: habuŕre]. Hinc Sarcophagi Porphyretici meminit Anastasius in Silvestro: Hodieque Sarcolium dicunt Galli, quamlibet arcam sepulchralem, voce detorta [orig: detortÔ] ex Sarcophagulus. Vide Salmas. ad Solin. p. 1203. et 1204. ut et supra, in voce Assius Lapis. Proptie vero Sarcophagus dictus est, illa arca, qua [orig: quÔ] grandiores natu integris corporibus condebantur, in loco commum, vel ante aras. Infantum enim, quibus mortuis nec inferias libarunt, nec eos ante dentes natos ussere [orig: ussŕre]; nulla nec busta, nec Sarcophagi, sed Suggrundiaria, de quibus infra, fuerunt, corporibus eorum in urmilis, quia is vetustior mos, impositis, Thom. Bartholin. de Puerperio Veter. Apud Scriptores Ecclesiae Romanae vox capsam maiorem SS. reliquias continentem nonnumquam notat. Sic Ditmarus l. 6. Sarcophagum ingentem, ad includendas Sanctorum reliquias de argento fecit etc.

SARCULUM instrumentum rusticum de quo vide infra voce Sarritor. Medio [orig: Medi˘] aevo [orig: aev˘] Vanga dici coepit, ut infra videbimus, ubi et pro armorum genere hanc vocem sumptam, et rusticos eiusmodi instrumentis armorum loco [orig: loc˘] usos esse, ex Gervasio Dorobera docebimus.

SARDA gemma rubricae concolor, unde etiam nomen, rubrica enim Hebraeis est [gap: Hebrew word(s)] sered, unde Phoenices [gap: Hebrew word(s)] sardafecere [orig: fecŕre], Graeci sardw/ et sa/rdion. Certe rubere sardium, in confesso est. Hinc Orpheus in Achate,



page 64, image: s0190a

--- --- sa/rdia q' ai(mato/enta,
Sardiaque sanguinea,

dixit. Et Theophrastus de Lapid. *tou= ga\r sardi/ou to\ me\n diafane\s2, eruqro/qeron de\ etc. Plin. quoque l. 37. c. 7. Sardium inter lapides rubros recenset. Et in India, describit trium generum, rubrum etc. Itaque cum Apocalyps. c. 4. v. 3. Ioanni Deus apparet in solio sedens o(/moios2 o(ra/sei li/qw| i)a/sqidi kai\ sardi/nw|, aspectu similis lapidi iaspidi et sardio. Veteres, ut iaspidis colore aqueo [orig: aque˘] diluvium, quo [orig: qu˘] prior mundus periit: ita rubro [orig: rubr˘] sardii colore, ignem ultimi iudicii, quo [orig: qu˘] posterior absumetur, significari volunt; in qua sententia sunt, Victorinus Pictaviensis (si vere opus est illius) et Primasius in Apocalysin. Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘] corruit opinio illorum, qui vel a Sardibus, vel ab Insul. Sardinia, gemmam hanc dictam volunt; cum tamen in neutro horum locorum reperiatur. Uti autem corallii rubor prorsus sanguineus est, imo sandiceus ac sandarachinus; sic in sardio color est languidior atque dilutior, et illi colori similior, quem a carne incarnatum linguae veraculae appellant. Unde est, quod huic ipsi lapidi carneoli, vel corrupte corneoli, nomen hodie indiderunt Europpaei fere quotquot sunt. Itaque auctore Plinio [orig: Plini˘] eodem [orig: e˘dem] l. cit. c. 6. Sardonyches olim, ut ex nomine ipso apparet, intelligebantur candore in sarda, h. e. velut carnibus ungue hominis imposito, et utroque translucido. Sensus est, ut sardam carni, ita onychem ungui humano esse concolorem, ac proinde tamquam ungue perspicuo [orig: perspicu˘], carni itidem perspicuae superinducto [orig: superinduct˘], fieri sardonychem etc. Vilissimam eam gemmarum esse, Solinus c. 17. scribit; sed deceptus forte verbis Plinii, qui, cum carbunculum, sandastrum, lychniten, et carchedonium scalpturae pertinaciter resistere, partemque cerae in signo tenere dixisset; addit continuo post, E diverso ad haec sarda utilisfima: nempe ad scalpturam, et signum, ut quae nec sic du/sgluptos2, nec ceram in signo teneat. Ipse certe Plinius, l. 37. c. 10. plus centum genmmas hac [orig: hÔc] viliores, per alphabeti ordinem, recensuit. Idem vulgarem sardam esse dicit, non vilem: quin Babylonicam maxime laudat, et alibi quasdam describit argenteis, quasdam aureis venis sublitas; mares quoque excitatius asserit fulgere, nec ullam transsucentium tardius suffuso [orig: suffus˘] humore hebetari. Hac [orig: HÔc] deinque gemma [orig: gemmÔ] subiungit quasdam, apud Menandrum et Philemonem, fabulas superbire. Menandri nempe de Sarda locus, fuit, e)n *paidi/w|,

*ei)=nai smara/gdwn tau=t' e)/dei kai\ sardi/wn;

apud Athenaeum. Easdem in mundo muliebri censet Aristophanes, in alteris *qesmoforiazou/sais2, quarum fragmenta exstant, apud Clementem Alexandr. Paedagogi l. 2. c. 12. et Pollucem l. 7. c. 22. ubi inter alia hic versus,

*pomfo/lugas2, a)pode/smous2, o)li/sbous2, sa/rdia.

Imo in Theophrasto in rarissimis censetur. Quo facit. quod e XII. gemmis de Aaronis pectorali, prima est to\ sa/rdion Exod. c. 28. v. 17. et cum Tyrio Principi dicitur, pa/nta l/qon xrhsto\n e)kde/desai etc. Ezech. c. 28. v. 13. rursus *sa/rdios2, primus est e XII. gemmis, quibus ille ornatur. Et quamvis Sardam Theophrastus in iis lapidibus censeat, qui placent th=| o)/yei mo/non, solo [orig: sol˘] visu: tamen apud Epiphanium, medendi vim habet et eo [orig: ] Medici utuntur, pro\s2 oi) dh/mata kai a)/llas2 plhga\s2 u(po/ sidh/rou gignome/nas2, ad tumores et alias plagas ferro [orig: ferr˘] inflictas etc. Vide Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 5. c. 7. Laudatissimam Sardam circa Babyloniam esse, supra diximus, ubi de Ophietide Petra, quam, cum lapicidinae quaedam aperirentur, haerentem in saxo, cordis modo [orig: mod˘] repertam, Plinius tradit, sed metallum hoc, i. e. hoc genus marmoris vel saxi, defecisse addit. *di/shmon, quoddam Sardae genus dictum, quae paulo amplior esset, quasi magnitudinem haberet duplicis sfragi=dos2: quo [orig: qu˘] nomine sigillum primo, inde gemma dicta est, quod primus et vetustissimus apud Graecos usus earum esset, ut sculptae auro includerentur, digitoque ad signandum gestarentur, Salmas. ad Solin. p. 98. Vide quoque infra in voce Sardararii.

SARDABALA fluv. Tingitanae provinciae, Plin. l. 5. c. 2.

SARDACHATES inter achatis gemmae cognomina, apud Plin. l. 37. c. 10. de quo vide eundem Salmas. ubi supra, p. 130.

SARDANA Indiae intra Gangem urbs, Ptolem.

SARDANAPALUS Assyriis Thonos Concoleros, A. M. 3215. secundum quosdam, 3158. secundum alios, ultimus Assyriorum rex, tricessmus a Nino, omni libidinis mollitieique genere effeminatissimus: adeo, ut non erubuerit inter scortorum greges nere, et muliebri habitu feminas omnes lascivia [orig: lasciviÔ] anteire. Quamobrem indignum rati Assyrii tali feminae parere, duce Arbace desciscentes bellum Sardanapalo intulerunt. Qui victus in regiam se recepit; et exstructa [orig: exstructÔ] pyra [orig: pyrÔ], rebusque omnibus carissimis eo congestis se ipsum una cum regia combussit, Herodot. An. 3178. an 3234? Sicque finem Assyriorum regno imposuit. Hunc regem Ninives fuisse nonnulli credunt, ad quem Ionas Propheta missus. Vide Iustinum l. 1. c. 3. Diodor. Sic. l. 1. Bibl. Athen. l. 12. Euseb. in Chron. Troniel. et Salian. in Annal. Vet Testam Petavium, Scaligerum, Calvisum, etc. Cicer. l. 5. Tusc. Qu. c. 35. Quomodo igitur iucunda vita potest esse, a qua [orig: quÔ] absit prudentia, absit moderatio? Ex quo Sardanapali opulentissimi Syriae regis error agnoscitur, qui incidi iussit in busto:

Haec habeo quae edi, quaeque exsaturata libido
Hausit, at illa iacent multa ac praeclara relicta.



image: s0190b

Quid aliud (inquit Aristoteles) in bovis, non in regis sepulchro inscriberes? Haec habere se mortuum dicit, quae ne vivus quidem diutius habebat, quam fruebatur. Idem ad Atticum l. 10. Ep. 8. Ni forte me Sardanapali vice in suo lectulo mori malle censueris. Ovidius in Ibin. v. 311.

Inque pyram tecum carissima corpora mittas,
Quem finem vitae Sardanapalus habet.

Iuvenalis Sat. 10. extr. qualis animus exposcendus a Diis, monstans:

Nesciat irasci, cupiat nihil, et potiores
Herculis aeumnas credat, saevosque labores,
Et Venere, et caenis, et plumis Sardanapali.

Vide Maxim. Tyrium Dissertat. 29. extr. et Scholiasten Aristoph. Epitaphium eius Graece sic retulit Clemens sub finem l. 2. Stromatum:

*tau=t' e)/xw o(ss) e)/fagon, kai\ e)fu/brisa, kai\ met' e)/rwtos2
*terp' e)/paqon, ta\ de\ polla\ kai\ o)/lbia kei=na le/leiptai.
*kai\ ga\r e)gw\ sqo/dos2 ei=mi\ *ni/nou mega/lhs2 basileu/sas2.

Athenaeus tamen l. 12. aliam inscriptionem fuisse monumenti Sardanapali indicat, ex qua apparet, ipsum minime fuisse ignavum; illam nimirum: *sardana/palos2 *)anakundara/cew *)atxia\lhn e)/deime, kai\ *tarso\n mih=| h(me/rh|, a)lla\ nun= te/qnhken. Eusebii codices MSS. Sardanapallum vocant, ut observat magnus Scalig. qui putat hoc nomen in obscenam notam a Graecis detortum. Nam pallo\s2 idem quod fallo/s2 Quo sine dubio respexit Cicero l. 3. de Rep. Sardanapallus ille vitiis multo, quam ipso nomine deformior. Invenitur etiam apud Hesychium: *sardana/pala, a)lloi=a, ubi restituendum arbitror ai)doi=a. Pro vulgata lectione stant Strabo, Diodor. aliique vetusti historici. Et, ut recte idem Scaliger monet, Sardanapalus est Assyriacum [gap: Hebrew word(s)] Sardan pal, posteriorque vocula legitur etiam in nomine Regis Tiglathpalesar. Nic. Lloydius.

SARDARARII in Basilicis Graec. exponuntur cabitarii seucavitarii, h. e. gemmarum cavatores, a sarda gemma: quam omnium optime facillimeque ac utilissime scalpi, supra ex Plinio dixmius. Idem ibid. Expetuntur a scalptoribus, ferroque includuntur, nullam non duritiam ex facili cavantes. Salmas. ad Flav. Vopisc. in Saturnino. c. 8.

SARDEMISOS Tauri montis promontor. inter Lyciam et Pamphyliam, Plin. l. 5. c. 27.

SARDENE mons ad hermum fluv. He rodot.

SARDES vide Sardis.

SARDESSUS urbs Lyciae prope Lyrnessum, ubi Sardessuss Iuppiter colitur, Stephan.

SARDEUNA Armeniae minoris oppid. Ptolem.

SARDIAEI Dalmatiae populi Polybius. Vide Ardiaei.

SARDIAEON mons Baeotiae, apud Asopum. Steph.

SARDIANI quo [orig: qu˘] pascto [orig: pasct˘] a Smyrnaeis, ancillarum coitu, victi fuerint, vide in dictione Smyrnaei.

SARDIANICA Vestimenta i. e. punicea et coccina, memorantur Aeliano, ubi de puniceis Persarum vestibus, tw=n a)dome/nwn de\ *sardianikw=n o)cu/tera/ te kai\ thlauge/stera. Hinc Hesych. *sardianiko\n ba/mma, to\ foinikou=n. Quem colorem o)cufoinikou=n vocabant. Vide Salmas. ad Solin. p. 344. et infra in voce Oxyblatta.

SARDICA Thraciae urbs Episcopalis mediterranea Ptolem. Triadizza Bulgaris, Sophiano. Turcis et Graecis Sophia. Nunc Bulgariae caput, ad Ciabrum fluv. versus Haemum montem. Hic [orig: Hţc] Concilium a Constantio et Constante celebratum, Ruffino [orig: Ruffin˘] et Eusebio [orig: Eusebi˘] Consulib. A. C. 347. quo [orig: qu˘] Nicenum Concil. confirmatum, Athanasius absolutus, et Episcopi quidam heterodoxi depositi sunt. Interim Ariani, qui huc citati venire recusarunt [orig: recusÔrunt], Conciliabulo [orig: Conciliabul˘] Philippis Thraciae instituto [orig: institut˘] Consubstantialitatem Filii cum Patre damnarunt [orig: damnÔrunt], et Athanasium, aliosque Episcopatu iudicarunt [orig: iudicÔrunt] indignos, alio [orig: ali˘] Symboloo [orig: Symbolo˘] condito [orig: condit˘]: quo autem tutius fallerent, Sardicensis Concilii nomen huic coetui affinxerunt: quo [orig: qu˘] plurimi decepti sunt. Vide theodoret. l. 2. Socrat. l. 2. Sozom. l. 3. Athanas. Apol. 2. ad Solit. Hilar. frag. Synod. etc. Daciae item oppidum, Eutropius.

SARDICENSES Canones XXI. cum in Codice Ecclesiae Universae non exstitissent, teste Dionysio [orig: Dionysi˘] Exiguo [orig: Exigu˘], qui in versione nova Codicis Graeci, Praefat, ad Stephanum Episcopum, ait, in Chalcedonensis Synodi Decretis, finem esse Graecorum Canonum, quibus se subiecere [orig: subiecŕre] Sardicensis et Africani Concilii decreta; a Trullanis Patribus, post Iustinianum Imperatorem demum additi sunt, una cum aliis avibusdam. E quibus colligit Vir Cl. Christophorus Iestellus, Synodum Sardicensem a Graecis inter Orientales Synodos non fuisse relatam, quippe cuius Canones non Graece, sed latine, primum editi fuissent. Pergit, Sed alia eaque potissuna ratio exstitit, cur statim ob initio illius Synodi Canones ab Orientalibus Ecclesiis non fuerini admissi; nimirum ob Canones de Appellationibus ad Romanam sedem, qui e diametro Canonibus, Antiochenis adversabantur, quos Episcopi Orientales ediderant, qui appellationes extra dioecesim graviter et iniquo [orig: iniqu˘] animo [orig: anim˘] ferebant. Quemadmodum et Africani Patres, qui eandem ob causam Sardicenses Canones neglexerunt, non appellationes transmarinas lubenter admittebant, quippe qui eadem [orig: eÔdem], qua [orig: quÔ] Orientales, praerogativa [orig: praerogativÔ] se tuebantur, ut ex varii Codicis Ecclesiae Africanae canonibus palam est, in Praefat. Biblioth. Iuris Canon. Quomodo eosdem Canones, pro Nicaenis. Synodi VI. Carthagin. Patribus obtrudere voluerit Zosimus Papa, vide apud Gerh. von Mastricht. Histor. Iuris Eccl. num. 67.

SARDINELLA magnusvicus, ad Orientem Damasci, in tribu Manasse, qui se a christianis solum acmittit incoli, alios vero, ante confectum primum habitationis annum enecat. Bonavent.