December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 59, image: s0185b

SAPPHIRUS Graece *sa/pfeiros2, ab Insul, Sapphir, *sapfei\r, supra memorata [orig: memoratÔ], quae Sapphir Hebraeis; gemma quibusdam videtur fuisse secunda, in primo ordine Rationalis, de quo supra diximus. Sed incerta illa omnia lapidum nomina sunt, nec satis nota Magistris ipsis. Hodiernis Gemmariis indiscreto [orig: indiscret˘] nomine Cyanos, et Turcica; quod cyanos e translucidis sit et sapphiro simillima. Nec multum abludit Turcica, vulgo Turcesia dicta, sed haec potius iaspidis species, quam Graeci a)eri/zousan appellabant, quod caelo matutino similis sit; unde Feruzegi Arabicum corruptum est, quo [orig: qu˘] nomine Sapphirum indigitari quidam perperam volunt. Aureis punctis sparsa, Graece xrusostigh\s2, diu in pretio fuit; unde *basilikou= ei nomen datum. Epiphanius. *)/esti ga\r o( *basiliko\s2 xrusostigh\s2. Addit, ou) pa/nou de\ ou(=tos2 qaumazo/menos, w(st o( di' o(/lou porfuri/zwn. Non omnino autem ea admirabilis, maioris enim aestimanda, quae tota purpurascit. H.e. quae punctis illis aureis caret et plane pellucida est: cuiusmodi sapphiros in India et Aethiopia reperiri, idem subicit. Plinius vero l. 37. c. 9. non aliam novit Sapphirum, praeter eam, quae stillis aureis compuncta est, ut inde liquet, quod pronuntiarit [orig: pronuntiÔrit], nusquam inveniri pellucidas, seu diafanei=s2. Istiusmodi enim puncta maculae sunt, veteri Auctori de sapphiro, sqila/des2 quae dia/fasin arcent. Atque huiusmodi optimas in Media gigni dicit: Hodie vero illae rariores sunt etc. Cum cyano, ut dictum, magna sapphiro convenientia est. Unde hodierni Gentmarum politores, cum nomen non habeant, quibus cyanum a sapphiro distinguant, cyanum feminam albae sapphiri nomine appellant; masculum vero, Sapphirum nigram vocant: qua de re vide pluribus agentem Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 131. et 132. Inter monumenta inferioris aevi insignis est Sapphirus Constantii Aug. Constantino [orig: Constantin˘] geniti, inqua Xiphiana eius venatio exhibetur. Haec gemma, ut in se vulgaris non erat (ipsa enim vel pura, absque caelaturae aestimio, tam rara [orig: rarÔ] magnitudine, quam coloris vere caerulea [orig: caeruleÔ] serenitate, non parem, non secundam, admittit) ita nominatim honori Caesaris delecta, ipsique a provincia [orig: provinciÔ], aut Procerum aliquo, oblata videtur. In illa bellua conspicitur, vasto [orig: vast˘] corpore, setis, rostro [orig: rostr˘], dente metuenda, et digna plane, quae non plebeia [orig: plebeiÔ] manu caderet. Telorum dein non unum genus, iacula, hastae, hastilia, conti, enses, cultri, venabula; ipse Constantius neque militibus et multa [orig: multÔ] comitum manu cinctus; nec equo sublimis hic [orig: hţc] videtur, sed manus potius lacertorumque fiducia [orig: fiduciÔ] feram cominus aggressus repraesentatur: et quidem eo [orig: ] statu nixuque corporis, quem peritissimus Magister praescribit; laeva [orig: laevÔ] telum dirigente, dextra [orig: dextrÔ] urgente, et pede utroque suum brachium iuvante. Denique, non temerarium fortuitumque infert ictum, sed vulneri locum cate deligit, delectum valide penetrat. Utique non sine praesenti ope Dianae: quae caelatoris ingenio pone astat, telum et ipsa gerens, nescio quid satagens. Si modo paganum Numen religioso Principi apponere conveniebat, et non potius aliquem comitum sociorumque (quod Laur. Pignorio placuit) interpretamur, prae terrore refugientem, nec congressum horribilis monstri sustinentem. Provincia ipsa, quae publicum hunc hostem diu sensit gravem (et oc ipsum forsan donariolum artifice manu scalptum Liberatori suo obtulit) spectatrix accubat, dextra [orig: dextrÔ] feram demonstrans, sinistra [orig: sinistrÔ] cornu Amaltheae tenens: quo [orig: qu˘] symbolo [orig: symbol˘] fertilitatem regionis frugumque abundantiam Geographis notam demonstrari palam est. Eam vero iacentem caelator fecit, sive quod non aliter gemmae spatiique ratio ferret, sive studiose: ut in nummis subinde provincias afflictas, et bellis alliisque calamitatibus oppressas ac prostratas, salutari demum Principum manu erectas surgere observamus. Qua de re plura, vide in Epist. Marquardi Freheri, ad Marcum Velserum IIVirum Praef. Aug. Vindelicor. qua [orig: quÔ] gemmam hanc nobilem erudite exponitatque illustrat: ut et supra, ubi deAprorum Venatione. Sed et celebris fuit Sapphirus Iulii II. Pontificis Romani propter quam sepulchrum eius violatum est. Ceterum sapphiro [orig: sapphir˘] Graecos, qui daemonas evocarent, et in aliorum actiones ac facinora inquirerent, usos esse, Synesii interpres Gregoras auctor est.

SAPPHO [1] Lesbia, insignis poetria, carminis inventrix, quod ab ea Sapphicum appellatum. Aliquis, inquit Voss. de Poet. Graec. c. 3. p. 16. existimare posset, Sappho vixisse tempore Archilochi et Hipponactis, quia hos Sapphus [orig: Sapphűs] amatores Diphilus in Comoedia induxerit. Sed non hoc maioris putandum, quam qud Hermesianax eam scribit amatam ab Anacreonte: cum Sappho vixerit Olympiad. 42. Anacreon autem 61. Quare, ut Athenaeus observat l. 13. sunt hi paetarum lusus. Olympiade eadem [orig: eÔdem] claruit Sappho Lesbia, poetria Lyrica, ut ait Suidas, qui addit, eadem [orig: eÔdem] aetate fuisse Ascaeum, Stesichorum, et Pittacum. At facile cum eo conciliare est, quod Eusebius ad 144. Olympiad. Ann. 2. refert. Scripsit epigrammata, elegias, iambos et monodias; e quibus nihil nobis superest, praeter Hymnum ad Venerem, et Odam 16. versuum ad puellam, quae ipsi in delitiis erat: quae duo a Dionysio Halicarnassaeo et Rhetore Longino ab interitu vindicata sunt. Elegiam Ovidii, sub nomine Sapphus prae reliquis ideo insignem, quia ex Sapphus carminibus, quidquid exquisitioris in illis elegantiae erat, huc transtulerit, iudicant eruditi. Distingue vero duas Sapphones, unam Eretriam, alteram a Phaone adamatam, ut est apud Athenaeum, ubi supra. Plut. Euscbius, Lilius Giraldus. Horat. l. 2. Carm. Od. 13. v. 24.

Aeloiis fidibus querentem
Sappho puellis de popularibus.

Idem l. 1. Ep. 19. v. 29.

Temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho.

Hinc adiectivum Sapphicus; ut Musa Sapphica apud Catullum: epigr. 36. v. 17. Nic. Lloydius. Addo, quod illius imaginem in


page 60, image: s0186a

nummis suis exprimere soliti sunt Mitylenaei, utilegimus apud Iul. Pollucem et Aristotelem. Quod confirmat numisma antiquum apud ursinum, in cuius una parte facies huius Poetriae, in altera polypus, cum literis *m*u*t*i*l. Ut et aliud apud Iac. Sponium, in cuius antica parte Nausicaa Herois, in altera Sappho sedens cum lyra, vide eum Itiner. Graec. Part. 3. p. 166. et 169. et supra in voce Nausicaea.

SAPPHO [2] Samariae vicus, Ioseph.

SAPPINUS item SAPPIUM pineae sativae species, quae caesa numquam repullulat, hinc a Sapino, quae pinus species est et caesarum e genere fit, ut ait Plinius l. 16. c. 12. et 39. diversa. A cuius materiei similitudine, imam abietis partem, quae fluviata est et quadripartitos venarum cursus habet, sappineam appellatam esse, docet Vitruvius l. 2. c. 9. Ima autem, quum excisa quadrifluviis disparatur, eiecto torulo ex eadem arbore,ad intestina opera comparatur, et Sappinea vocatur. Quemadmodum superior pars fusterna dicebatur, quae nodosa est, ut solent fustes et baculi crebris nodis ut plurimum asperi. Vide Salmas. ad Solin. p. 1034. et supra in voce Abies.

SAPRA-PALUS vide Byce.

SAPRIS oppid. Lucaniae, nunc Libonati, cum fluv. cognomine Sapri, inter Buxentum ad Occasum, et Laum ad Ortum ac inter Policastrum urb. 6. et Maratheam oppid. in Ortum 12. mill. pass. Hinc Sinus Sapricus, Golfo di Policastro.

SAPSAS locus circa Iordanem, ubi S. Iohannis Baptistae habitatio, iuxta Sophronium.

SAPTINE filia Darii ultimi Persarum Regis Alexandro in matrimonium oblata, ad pacem impetrandam, Curt. l. 4. c. 5.

SAPURI montes Scythiae inter Imaum. Ptolem.

SAPYSELATUM mons Corinthiacus, Arachnum Pausan. l. 2.

SAR in nummis Magnentii et Helenae, signata Arelate notat, interprete Car. du Fresne de infer. aevi Numismatibus.

SARA [1] fil. Ephraim, 1 Paral. c. 7. v. 24. Latine, caro, consanguinitas, fermentum, sive residuum, vel remanens.

SARA [2] filia Arani, uxor Abraham, mater Isaaci: cuius historiam vide Gen. c. 11. v. 16. et seqq. Obiit An. M. 2175. Hebrone sepulta. Latine, Domina vel princeps.

SARA [3] urbs Aureae Chersonesi. Selungas Castaldo. Urbs item Cappadociae, Antonin.

SARA [4] sive SARAA et SARASA Civitas Iudaae, in planitie, patria Sampsonis, ubi teste Iosepho [orig: Ioseph˘], sepultus est. In tribu Dan, Ios. c. 19. v. 41. Latine, lepra, vel scabies.

SARA [5] fluv. Belgicae secundae, vulgo sere: alluit castrum pagi Laudunensis Crisciacum Creci sur Sere, Aciacum Achv, Medianum Pontem Monien Pont, Noviomagum Nouvion, Alliacum Alli, et Saram cognominem locum Sara, atque ad Faram Picardiam la Fere, in Isaram effluit. Hadr. Vales. Notit. Gall. Quibusdam etiam Saravus fluv. Sara dicitur, vide Saravus.

SARA [6] fluv. Helvetiae exiguus, qui oppid. Sanegaunum Sargans alluens, dividit Sarunetum seu Sanagensem regionem in duas partes. Vide Simlerum de Rep. Helvet. et infra in voce Sarunetes.

SARABACUS Sinus Indiae extra Gangem, Ptolem. Golfo Savolas eum vocat Castaldus. Melius Sabaracus: pars Sinus Gangertici, nunc Glofo de Martaban. Vide Sabaracus.

SARABADENA Oraria apud Treb. Pollion. in Claudio c. 17. Cucutia villosa duo, oraria Sarabadena quatuor: unde potuerint nomen invenire, nonliquet. Forte Sarabrena legendum, ut Hispaniensia fuisse intelligamus, ex ea urbe Tarraconensis provinciae, quae Sarabris dicitur Ptolemaeo. Sic apud Catullum, sudaria Setaba, occurrunt ex eadem Hispania, Casaubon. ad loc. Quid autem Oraria fuerint, diximus supra. Vide quoque infra in voce Sarapta.

SARABAITAE Monachorum genus, qui nullam Regulam sequentes, suo [orig: su˘] lubitu vivebant et bini aut terni passim per villas urbesque vagabantur, accurate descripti a Benedicto Regul. c. 1. Cassianus Collat. 18. c. 7. Sextum genus Monachorum, quod per Ananiam et Sapphiram pullulavit, i. e. Sarabaitae, quique ab eo, quod a coenobiali disciplina semetipsos sequstrant, suasque liberi appetunt voluptates, ahusive dicti sunt lingua [orig: linguÔ] Aegyptiaca [orig: AegyptiacÔ]. Hieronymo ad Eustochium de Custod. Virgin. appellantur Remobeth, aquo acriter exagitantur. Aliter Renuitae, apud eundem Cassianum Collat. l. 3. c. 24. Non Monachos, ut falso nominamur, sed Sarabaitas, i. e. Renuitas, qui iugum regularis disciplinae renuimus. S. Nilo dicuntur kukleu/ontes2 monaxoi\ e(neka xrhma/twn, Monache circumforanei lucri causa [orig: causÔ], de quibus peculiarem tractatum scrisit. Voci origo, ab Hebr. [gap: Hebrew word(s)] sarabim: i. e. rebelles; quod vocabulum, aliunde Hebraeis ignotum, Chaldaeis Aegyptiisque familiare fuit, apud quos sic Monachi dicti funt, qui omnis disciplinae iugo [orig: iug˘] excusso [orig: excuss˘], suo [orig: su˘] solum arbitratu, vivebant. Exstat id semel tantum [orig: tantűm] in Scriptura, Ezechielis videl. c. 2. v. 6. Fili hominis, ab iis (gente rebelli) ne timeto, et ab illorum verbis ne metuito, quia rebelles sunt et spinae tecum, et cum scorpionibus habitas. Ubi rebelles, in Hebraeo sunt sarabim, a Chald. [gap: Hebrew word(s)] rebellare seu renuere; unde [gap: Hebrew word(s)] sarban, i. e. rebellis et [gap: Hebrew word(s)] sarbanuth, i. e. rebellio. Indigitat nempe Propheta voce hac [orig: hÔc] eos, qui renuentes iugo Dei se submittere et propriis affectibus indulgentes, extra praescriptum legis iter, in transversum abripi se sinebant. LXX. Interpretes, dio/ti paroistrh/sousin, hic [orig: hţc] habent, quia tamquam oestro [orig: oestr˘] agitati insanient et ferentur in praeceps: quod vim vocum [gap: Hebrew] satis exprimit. De huiusmodi porro Monachis ita Auctor Sermonum ad fratres in Eremo, sub Augustini nomine, Serm. 29. Sola [orig: SolÔ] voce paupertatem et abstinentiam praedicant, sed digito [orig: digit˘] suo [orig: su˘] non cogitant ea movere. Corpora despectis vestibus t5egunt, foris ostendunt, sed intus purpura [orig: purpurÔ] ad carnem induuntur. In cinere praedicant se iacere, sed excelsa palatia non despiciunt. Angelicam faciem foris ostendunt, sed lupina corda eos habere non dubitamus. Tales fuerunt illi Sarabaitae, de quibus tertio nobis


image: s0186b

scripsit pater Hieronymus, quorum genus est omni affectu vitandum etc. Apud Sam. Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 4. c. 14.

SARABANDA genus saltationis ad commovendos animos mire potens, cuius auctores Mauri feruntur Granatenses: a fidei Quaesitoribus in Hispania ob hoc ipsum, quod vim praecipuam mollioribus excitandis affectionibus et animis periculose perturbandis habere credatur, vetitum. Describitur elegantissimo [orig: elegantissim˘] stylo [orig: styl˘] a Franc. Pomey Iesuita Descript. Divers. ubi sic de perito Choreuta orditur: Saltationem auspicatus est cum admiratione spectantium, graviter primum ac sensim, aequabili lentoque [orig: lent˘que] motu, tam scite --- -- scil. invehens, ut quocumque se ageret, regiam circumferret Maiestatem, nec venerationis minus concitaret, quam oblectationis affunderet. Post paulo autem aliquanto magisse incitans brachiaque nonnihil attolens, atque nonnihil explicans, saltus edebat mirabiles ac stupendos. Nunc fluente gradu se ipse sine sensu inferebat etc. Et post multa. Verum haudquaquam illa magni facienda, prae illis, quae sunt consecuta, cum intimos videl. animi motus coepit homo admirandus vario [orig: vari˘] exhibere corporis motu, et vultu, oculis, incessu, habituque toto [orig: tot˘], praeferre. Nunc languidulos adiciebat huc illuc oculos, cupiditatis plenos et amoris indices, quandiu elanguere videbatur fidium cantus --- Aliquando iracundiam indignationemque, praecipiti et turbulento [orig: turbulent˘] motu testabatur: aliquando moderatiorem affectum exprimens --- suspiria videbatur trahere, destitui viribus, animo [orig: anim˘] delinqui; languentes errantesque oculos circumicere; multifaria [orig: multifariÔ] demum conversione ac controsione brarhiorum et corporis, nunc temere, nunc remisse, nunc perturbate pro iectorum --- quandiu praestigiatrix haec saltatio tenuit, omnium tenuit animos amore devinctos etc.

SARABARA apud Tertullian. de Pallio, c. 4. ubi de Alexandro M. Vicerat Medicam gentem, et victus est Medica [orig: MedicÔ] veste, triumphalem cataphractam amolitus, in captiva sarabara decessit; pectus squamarum signaculis disculptum, textu pellucido tegendo, nudavit: non numero [orig: numer˘] unitatis et sexu sequiore est, ut quidam crediderunt, qui Alexandrum in suis braccis decessisse, h. e. mortuum esse, indigitari a Tertulliano volunt. Sarabara enim sunt ta\ *sara/bara, nec unquam aliter Tertullianus usurpat. Idem enim libr. de Trinit. Cuius etiam cura et providentia non sinit Israelitarum nec vestes consumi, nec vilissima in pedibus calceamenta deteri, sed nec ipsorum postremo adolescentium captiva sarabara comburi. Nec decedere hoc [orig: h˘c] loco [orig: loc˘] mori est, aut fato [orig: fat˘] fungi, sed de alto loco cedere et fastigio [orig: fastigi˘] suo [orig: su˘] degredi ac descendere: quod fecit scil. Alexander Magnus, dum a triumphali cataphracte, in captiva sarabara decessit, h. e. a)po\ tou= qriambikou= katafra/ktou ei)s2 ta\ tw=n ai)xmalwtw=n sara/bara a)pexw/rhse. Hoc [orig: H˘c] nempe pacto multum defraudatum ac diminutum ivit pristinae suae gloriae. Sunt autem Sarabara, quae et Saraballa dicta occurrunt, capitum et crurum integumenta. Ita enim utraque vox promiscue usurpatur: eaque e viliori et crassiore panno. Vide Salmas. ad dict. loc. Car. du Fresne in Glossar. et Macros Fratres in Hierolex.

SARABATTAE i. e. sibi viventes. Sic dicuntur S. Benedicto tertium genus Monachorum; quoniam, inquit, nulla [orig: nullÔ] regula [orig: regulÔ] approbati experientia [orig: experientiÔ] maegistra [orig: maegistrÔ], sicut aurum in sornace, sed et in plumbi naturam molliti adhuc operibus, servantes saeculo fidem, mentiri Deo per tonsuram noscuntur: quibus pro lege est desiderium voluptas: cum, quidquid putaverint, vel elegerint hoc dicant sanctum: et quod noluerint, hoc putent non licere. Apologia Henrici IV. Imperatoris in rerum German. Script. apud henr. Spelmann. Gloss. Archaeol.

SARABIA nomen viri, Esdr. c. 8. v. 4. Latine siccitas Domini, aut praevalens cum Domino, aut psallens in vel cum Domino.

SARABRIS urbs Hispaniae Tarraconensis in Vaccaeis ad Durium fluv. inter Vallisoletum et Salmanticam. Toro Gometio et Floriano. Urbs Legionensis regni, 9. leuc. a Vallisoleto in Occasum, Senticam versus 6. et 12. a Palentia, in Africum. Ibi Lusitani grandi clade a Castellanis fuere [orig: fuŕre] affecti. Brietius.

SARABUS Indiae intra Gangemfluv. Ptolem.

SARACA [1] oppid. in mediterraneis Mediae. Idem. Est et eidem Sarace civitas in Colchide. Hinc iuxta nonnullos, Saraceni dicti, quos a Sara, Abrahami uxore, perperam nonnulli appellatos volunt. *(a *sara\k Arabico h. e. lhsth\s2, latro; tamquam lhstrikoi\ latrociniis dediti. Incoluere [orig: Incoluŕre] illi olim Phoeniconem, de quo loco supra dictum; eorumque regio ad Occiduum latus Melanorum montium versus Aegyptum praetendebatur, haud procul a Pharanitide. Postea appellatio sese extendit ad omnes Scenitas ac Nomades Arabes Aethiopesque, uti pluribus docet Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 484. et seqq. Imo et Saracenorum vocabulo [orig: vocabul˘] Ungaros quoque, atque adeo gentes paganas, promiscue donant interdum Scriptores, ut Hepidanus, Ekkehardus Iunior de Casibus S. Galli l. 5. c. 15. Alii. In Hispania, Regis olim vel Dominorum Saracenos fuisse, uti Iudaeos, proinde etiam in commercio, docet Michael del Molino in Repertorio etc. Inde Saracenesca, cratis ferrea ad portas urbium, in Histor. Cortusiorum l. 4. c. 5. Saracenicum, de panno Saracenici operis, Sarcenet Gallis in Inventario Ecclesiae Eborac. A. C. 1530. etc. apud Car. du Fresne in Glossar. De Saracenis vide plura infra.

SARACA [2] apud Anastasium in Benedicto III. Saraca de olovero cum chrysoclavo, camisias abbas sigillatas holosericas. Item Sarica, genur tunicae est, cuius mentio, in veteri Instrumento plenariae securitatis, quod exstat MS. in ligni cortice, in Biblioth. Reg. Paris. Camisita tramosiricae in cocco et prasino valente solidos tres semis, sarica prasina ornata valente solido uno. Et paulo post. Sarica mistica cum manicas curtas, valente siliquas aureas duas. Vide Salmas. ad Spartian. in Caracallo. c. 9. Unde hodieque Romae Sariga, vocari vilem semitunicam lineam ac rudem, qua [orig: quÔ] Baiuli, Venatores, Lanii, aliique huiusmodi superindui solent, ut vestibus suis in opere parcant, notat Carolus Macer Hierolex.