December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 57, image: s0183b

SAORAS urbs dicta a Saora Nympha.

SAOS insula Saiorum, Stephan. Vide Samos.

SAOSDUCHINUS Asar-adoni in utroque regno Babylonico et Assyriaco successit, quo [orig: qu˘] tempore Amon et Iosias in Iuda regnarunt [orig: regnÔrunt]: De eo nihil exstat literis proditum, nisi quod regnarit [orig: regnÔrit] ann. 20. usque ad Iosiae annum 12. Ei successit Chyniladanus. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. ad Sec. XVII. et XVIII. et supra vocibus Asarhaddon ac Chyniladanus.

SAOTAS Iuppiter Thespiis cultus: hac de causa ita cognominatus. Cum draco urbem vastaret, Iuppiter mandavit, ut adolescentem sorte eductum singulis annis serpenti immolarent. Sors Cleostro obtigit, quare Menestratus, eius amator, machinatus est thoracem aeneum, singulisque thoracis squamis hamum sursum versus connexuit, et eo se thorace induit, seque ultro ferae obtulit, ut una et ipse draco interirent: quare Thespienses Saotae Iovi simulacrum erexere [orig: erexŕre]. Fuit et Dionysii, apud Traezenios, cognomen.

SAOTERUS vel SAUTERUS Dioni *saw/teros2, unus ex turpissimarum libidinum Commodi Imperatoris ministris: qui Anterus male dicitur in editionibus vularibus. Tantum is apud Commodum potuit, ut Praefecti eius potcntiam ferre non possent, qui proin id egerunt, ut brevi e medio tolleretur. Salmas. ad Lamprid. in Commodo. c. 3.

SAOX mons Abderitarum, 10. mill. pass. altus, Plin. l. 4. c. 12.

SAPA priscis Latinis humor arborum est, vere et autumno [orig: autumn˘] abundans, Gall. Seve; a Graeco o)po\s2, i. e. sucus. Ceinpro defruto accipi coepit; quod Siculi Vinum coctum, et Romani rectius mustum coctum appellant. Plinius tamen inter sapam et desrutum distinguit l. 14. c. 9. Cisibilites vero mustum in Galatia nascens et hylantium in Sicilia. Nam Sycaeum, quod alii hepsema, nostri Sapam appellant, ingenii, non naturae, opus est, musto [orig: must˘] usque ad tertiam partem mensurae decocto [orig: decoct˘], quod ubi factum ad dimidiam est, desrutum vocamus. Vide quoque l. 23. c. 2. ubi ait, Vino cognata res sapa est, musto [orig: must˘] decocto [orig: decoct˘], donec tertia pars supersit. Meminit sapae quoque Martialis l. 7. Epigr. 52. v. 6.

Et Laletanae nigra lagena sapae.

Ubi Laletanam appellat, quod ex vino fieret e Laletania Hispaniae Tarracon. advecto. Ovid. purpuream sapam habet Fastor. l. 4. v 780.

Lac niveum potes, purpureamque sapam etc.

Vide Macros Fratres in Hierolexico, et Salmas. ad Solin. p. 1283.

SAPAE vel SAPAEI Thraciae populi. Steph.

SAPAEI *sapai=oi, quoque populi in Aethiopia, qui aliis Sabaei. Salmas. ibid. p. 500.

SAPAH Calipha Saracenorum XIX. post Marvanum, regnavit ann. 4. mens. 9. subditis gratissimus. Obiit A. V. 755. successore Abuiafare,

SAPAUDIA regio Galliae Narbonensis promum ante Ann. 1280. memorata Amm. Marcellino l. 15. maior olim quam nunc fuit, cum partem olim Delphinatus comprehendisse, ex Notit. Imper. sub Honorio Imperatore composita, discamus. Et certe hodieque Gratianopolitanae dioeceseos pars minor Sapaudia [orig: SapaudiÔ] continetur, cuius caput Cameriacum Episcopo Gratianopolitano paret. Post Honorii mortem Anno 20. ab Aetio Burgundionum reliquiis. data est, cum indigenis dividenda. Eamque Karolus M. cum inter filios tres tegnum ac Imperium dividetet, Saboiam vocavit, sicut nunc Savoye dicitur, atque inter pagum Lugdunensem et Mauriennam posuit, adeo que tum minima erat, siquidem Mauriennam et Datantasiam una cum suis vallibus et pagis: ut et montem Cinisium ac Vallem Segusinam, non continebat, quod tamen hodie fit. Paulo dein post A. C. 1322. multo maiorem, quam nunc est Sapaudiam facit Notit. Episcopatuum Galliae et duas in ea Metropoles ponit, Darantasiam et Vesontionem. A Sapaudo quodam dicta. quod nomen proprium quibusdam fuit. Continet hodie regio Caput lacus Lemanni le Gavot, Caballiacum le Chablais, Augustam Praetoriam, Fociniacum, Darantasiensem pagum et Mauriennensem, cum monte Cinisio ac Valle Segusina. Monetus a lacu Lemanno ad montem Cinisium et Segusium 40. leuc. Sapaudicas longam, Francicas 60. et ab uno capite Lemani ad alterum 20. leuc. Francic. latam: ab ortiva Rhodani ripa ad Alpes Maritimas altero [orig: alter˘] semisse latiorem esse Sapaudiam refert. Eius domini Comites Mauriennae diu, dein Comites Sapaudiae, tandem Sigismundi Imperatoris beneficio [orig: benefici˘] Duces sunt apellati. Nunc in literis suis Duces Sapaudiae, Caballiaci, Augustae et pagi Genevensis, Principes Pedemontis; Marchiones Salutiarum; Comites Genevae, Rotundi Montis, Nicaeae, et Astae ac Tendae: Barones Fociniaci, dominos Vercellarum, Marchionesque Italiae inscribi se iubent. Incolae Savoiars, vel Savoisiens. Vide quoque in voce Sabaudia.

SAPDION scribit Apollodorus Phrynes fuisse duas, quarum alteram Claugelota cognominarint, Saperdion alteram. Cael. Rhodig. l. 14. c. 15.

SAPEI populi Sarmatiae in Asia Plinio. l. 4. c. 11.

SAPH nomen Gigantis, 2. Sam. c. 21. v. 18. Latine, pelvis, crater, phiala, limen; finis, vel consummatio: iuncus, vel pelagus. Dicitur et Saphai, 1. Paral. c. 20. v. 4.

SAPHA Graece skopo/s2, i. e. specula, locus est versus Septentrionem, septem a civitate Ierusalem stadiis distans, sic nominatus quod ibi urbs templumque conspici poterant.

SAPHAM fil. Gad, 1. Paral. c. 5. v. 12. Latine, barba, labium, aut ripa, vel confractio sive solitudo eorum.

SAPHAN cuius mentio Levit. c. 11. v. 5. Hebraeis dicitur, qui Arabibus aliarbuo, Hieronymo arctomys, maioris scil. muris genus, in Palaestina, Aegypto et Libya, arktomu=s2, i. e. ursinus mus, Graecis dictum, quod incederet bipes, et prioribus pedibus,


page 58, image: s0184a

tamquam manibus, uteretur. Idenim est ursorum proprium. Oppianus Cynegetic. l. 3. de urso,

*xei=res2 xersi\ brotw=n i(/kelai, po/des2 h)de\ po/dessi.
Manus hominum manibus, pedesque pedibus similes.

Pedum enim posteriorum longitudine et saltu insigne est, interim et aliquando pedibus anterioribus nititur, quod frustra negat Photius. Naturam habet cum mure et urso communem, habitatque in cavernis petrarum, et terrae foveis et in singulis saxis et collibus custodcm habet in excubus, cuius negligenua morte multatur etc. Dicitur autem Saphan Hebraeis, tamquam a tegends; quia latibuli sui foramina terra [orig: terrÔ] obtegit; vel tamquam a delitescendo, quia sub terra latet et hominum conspectui se subtrahit: Arabibus aliarbuo, quasi quaternarius, appellatur; iquia domum sibi fodit ad flatus quatuor ventorum, ut hi Auctores scribunt: Chaldaeis Taphza, a saltu; a(ltiko\n enim esse murem, docent Theophrastus, Aelian. Texeira, Alii. *xoirogru/llios2 quoque Graecis Interpretib. a porci sagina aut specie etc. Cuiusmodi Iudaeorum sepharim, aut xoirogru/llioi Seniorem seu arktomu=es2 Hieronymi, quaedam cum Hispaniae cuniculis, oculos videl. caput et imam caudam, habere communia, observat Texeira: ut et, quod posteriores pedes prioribus sunt longiores, quodque subsultim gradiuntur et pariter ruminant, quamvis utrinque dentati, et subterranea sibi latibula defodiunt, in quibus de die latitant. Itaque, ut Hebraei hodie, ita Poeni videntur olim Hebraeorum nomen [gap: Hebrew word(s)] Saphan, cuniculis indidisse, atque inde esse, quod Hispania [gap: Hebrew] *spa/nia, i. e. Cuniculosa, dicta est; ut in Catullo Epigr. 40. v. 11. Celtiberin. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 33.

SAPHAR urbs regia Arabum. Plin. l. 6. c. 23.

SAPHAT fil. Huri Numer. c. 13. v. 6. Pater Elisei, 1. Regum c. 19. v. 16. Fil Semeiae, 1. Paral. c. 3. v. 22. Larine, iudes, vel iudicans.

SAPATIA fil. David, 2. Sam. c. 3. v. 4. Fil. Rahuel, 1. Paral. c. 9. v. 8. Vir Aruphites, 1. Paral. c. 12. v. 5. Latine, iudicans Dominus, sive iudicium Domini.

SAPHENATH Paneah nomen quo [orig: qu˘] Pharao Aegypti Rex Iosephum, postquam cum annulo [orig: annul˘], veste byssina [orig: byssinÔ] et torque aureo [orig: aure˘] ornavisset insignivit, Ges. c. 41. v. 45. Quod Onkelus reddit, Vir, cui Secreta revelantur; Ionathan, Vir occultorum Interpres; Iosephus kruptw=n eu(reth\s2, occultorum inventor. A quibus omnibus diversus abit Latinus Vulgatus, qui vertit, Salvator Mundi: ac Aegyptiace id sonuisse, ait quoque B. Hieronym. Quaest. Hebr. Dictusque, inquit, Salvator mundi, eo quod Orbem terrae ab imminentis famis excidio liberavit. Quem dissensum difficile sit hodie dirimere, post intermortuam pene veteris Aegypti linguam. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 1. c. 29.

SAPHON nomen civitatis supra Iordanem in tribu Gad. Ios. c. 13. v. 27.

SAPHONI vulgo Aphoni, unde Zabdias, in tribu Ephraim, 1. Patal. c. 27. v. 27.

SAPIENTES Graece *sofoi\, quorum mentio 1. Corinth. c. 1. v. 20. Ubi Sapiens? ubi Scriba? ubi Disquisitor saeculi huius? Pharisaei videntur fuisse: Licet enim titulus hic omnibus Legis Doctoribus, apud Hebraeos, communis esset, nihilominus tanen iam pridem ante incarnationem Servatoris nostri, sibi insita [orig: insitÔ] ambitione eum proprium fecere [orig: fecŕre] Pharisaei, ut vilt Gorionides l. 4. c. 10. vel saltem iis ab ignorante vulgo is attributus est, ob eximiam Sapientiae opinionem, quem Traditiones suas, quas Verbo Dei scripto longe praeferebant, magna [orig: magnÔ] verborum pompa [orig: pompÔ] hominibus inculcando, excitaverant. Unde et Magistri Traditionum dici amaverunt, Drusius de trib. Sectis p. 86. et hinc fluxit, quod Rabbi Eleezer Auditorubus suis consuluisse legitur, ut liberos suos a Bibliorum lectione avocarent, atque ad genua Sapientum considere iuberent. Vide Buxtorf. Fil. Rocens. operis Talmudici p. 155. Simmiliter inde factum, quod, cum aliqui Doctorum horum docerent, dicere solerent, *(oi *sofoi\ h(mw=n deuterou=si, Sapientes nostri traditiones docent. Eadem ambitio Graecorum invaserat Magistros, ut de elogio *sofou= seu Sapientis multum contenderent, et si qui publice perorando vel disputando rem egregie videretur gessisse, hoc [orig: h˘c] applausu sollemni ab Auditoribus exciperetur *sofw=s2, sofw=s2. Quod non facile parari, innuit Martial. l. 1. Epigr. 67. v. 4.

Non sex paratur aut decem Sophos nummis.

Idem grande *sofw=s2 acclamari fuisse solitum, docet l. 6. Epig. 48.

Quod tam grande Sophos clamat tibi turba togata,
Non tu, Pomponi; cena diserta tua est.

Vide quoque l. 1. Epigr. 4. ubi Scholiastes annotavit, ab Auditoribus acclamatum olim Oratoribus aliisque fuisse, sofw=s2; qei/ws2, mega/lws2, Pulchre, bene, recte! Euge, belle! Facete, laute, lepide, nihil supra: et ex Theophr. Char. peri\ kolakei/as2, o)rqw=s2, sofw=s2. Tergeminum Sophos, apud eundem Poetam. l. 3. Epigr. 46. v. 8. Maximum Sophos, apud Sidonium Apollinarem l. 1. reperitur. Cumque nonnulli ex Romanis Poetis mercede conducere solerent Auditrores, ut carmina sua laudarent, et adeo desideratam illam epiphonesin inclamarent, Insanum Sophos vocat idem Martialis l. 1. Epigr. 50. v. 37.

Mercetur alius grande, et insanum Sophos,
Miserere tu felicium.

Idem perinane Sophos. l. 1. Epigr. 77. v. 10.

Nil habet, et magnum, sed perinane Sophos.



image: s0184b

Quam gloriae captationem iam suo [orig: su˘] tempore aversatus Pythagoras, tituli huius tumore deposito [orig: deposit˘], filo/sofos2, i. e. Sapientiae amator, appellari voluit: cuius modestiam imitati postea Hebraei Doctores, ut arrogantiae suspicionem amolirentur, non amplius *sofoi\, Sapientes seu [gap: Hebrew word(s)] Chacamim, sed [gap: Hebrew] i. e. Discipuli Sapientum, dici amavere [orig: amavŕre]. Vide Thom. Godwyn. de ritibus Hebr. l. 1. c. 6. Porro Sapientiae elogium, a Populo Romano P. Sempronio in specie collatum, neque quemquam ante eum aut post eum hoc [orig: h˘c] numine cognominatum fuisse, refert Pomponius IC. l. 2. de orig. Iuris ž. 37. Idem tamen de L. Acilio ž. seq. et Ccero habet in Loelio c. 2. Scimus L. Acilium apud Patres nostros appellatum esse Sapientem, quia prudens esse in iure civili putabatur. Unde colligitur, apud Romanos Sapientis titulum proprie Iurisperitis datum fuisse: quod A. Gellius confirmat l. 4. c. 1. cum ait: Ne illi quidem veteres Iuris Magistri, qui Sapientes appellati sunt. Sed et Cato, quod Romana [orig: RomanÔ] Philosophia [orig: PhilosophiÔ] solide ac plene, si quisquam alius, instructus esset, Sapientis cognomen tul sse legitur, apud Quintilian. l. 12. c. 6. Sequiori saeculo [orig: saecul˘] vox. Sapientiae ad ipsius Artis et Sapientiae Gymnasia traducta est, ac Sectas, Romae, senis, Perusiae. Quo [orig: Qu˘] exemplo [orig: exempl˘] et Heidelbergense Athenaeum institutum est. Fridericus enim III. Elector Monasterium Paulnum in Collegium Studiosorum vertit, illudque, cum a Paulo II. Pontifice ad Collegii Romani exemplum, Collegium Sapientiae appellatum esset, eodem porro nomine appellari voluit, d. 3. Non. Sept. A. C. 1560. Vide Georg. Hornium Histor. Philos. l. 7. c. 1. Sed et Sapientes, in Longobardiae civitatibus, alibuque in Italia, antiquitus dicti sunt, Civitatum primarii cives, quorum consilio [orig: consili˘] publicae res gerebantur. De quibus sic Hieron. Rubeus Histor. Ravennat. l. 6. A. C, 1297. Hoc [orig: H˘c] etiam tempore Polentani, quamquam vires quottidie maiores Ravennae accipientes, primi ex sententia Rem publicam administrare: ab Senatu tamen Ravennati Magistratus accipere, quibus Consules et Rectores Civitatibus vocabantur. Verum Lambertus ac Ostasius fratres, ea mutantes vocabula, quae in vetustis eorum temporum codicibus nos legimus, pro Rectoribus et Antianis Consulibusque, nevem scilicet et quandoque sex hominibus, qui Magistratum civitatis obirent, ipsi Sapientes appellarunt, quod nomen adhuc superest. Vide quoque Ott. et Acerbum Morenam Histor. Rerum Laudensium, Albertin. Mussatum de Gestis Italicor. post Henricum VII. l. 4. Rubr. 1. aliosque laudatos Car. du Fresne in Glossar.

SAPIENTIA vulgo SAPIENTIA SALOMONIS, liber Apocryphus, sic vocatus est, non quod Salomonis esset, quamvis Auctor Scripti eum se fuisse fingat, c. 9. v. 7. Tume elegisti Regem populi et Iudicem filiorum tuorum ac filiarum. v. 8. Iussisti aedificare Templum in monte sancto tuo etc. Ille enim ipse parum sui memor, schema suum non tuetur, sed ea prosequitur, quae arguunt, illum Salomone aliquot saeculis fuisse recentiorem. Nam praeterquam, quod se Graecum potius esse, quam Hebraeum docet, eorum meminit, quae longe post Salomonis tempora demum inter Graecos in usu esse coepere [orig: coepŕre]: a)/qlou videl. a)gw=nos2 et stefanofori/as2, quorum ludorum pompa demum instituta est, circa annum periodi Iulianae 3938. temporibus Uziae Regis. Verum sic dicitur, quod res ibi traditae sapientissimo [orig: sapientissim˘] Rege indignae non sint; sive quod ex iis principiis et placitis liber exstructus sit, quae Salomon olim in Israele profitebatur. Auctor eius Philo fuisse dicitur: sed cum tres fuerint Phofitebatur. Auctor eius Philo natum Christum, quis eorum is fuerit, quaeritur. Byblius certe esse non potuit, quippe qui Ethnicus Alexandrinus fuit: nec ille qui Claudii vixit aetate et Moses Atticissans dictus est: sed potius longe vetustior, qui sub Onia Sacerdote, annis ante Christum 160. pulchras illas sententias vel scripsit vel congessit, uti videtur Drusio, Gerh. Ioh. Vossio de Idolol. l. 1. c. 11. et Fr. Iunio, qui in opere suo Biblico, ante Ecclesiasticum, qui alias dicitur Sapientia Iesu Filii Sirachi, hunc Philonis fetum collocat: certum autem, Ecclesiasticum ante tempora Christi conscriptum fuisse, Hornius Hist. Philos. l. 4. c. 2. Continet Liber iste c. 19. in quibus praeclara plurima Sapientiae monita complexus, subinde tamen impingere videtur, uti prolixe ostendit Spanhemius mox laudandus. Accedit affectatum dicendi genus et Graecam eloquentiam redolens, ut notavit B. Hieronym. praefat. in libr. Interim melior est hic liber et castigatior aliis scriptis Apocryphis, habetque h)qika\ varia probi commatis. Vide Frider. Spanhemium Disp. de auctoritate librorum Apocryphorum. Exstat in eum S. Bonaventurae Expositio: Ioh. Lorini Commentarius: ut et Corn. Iansenii et Dionysii Carthusiani et Corn. a Lapide et Rob. Holkoti et Laur. de Aponte, et Rabani Mauri, et, Christ. a Castro etc.

SAPIENTIAE Collegium vide in hac voce.

SAPIENTIAE Morbus apud Plinium l. 7. c. 50. Vide supra [orig: suprÔ] Phrenitis.

SAPINUS vide infra Sappinus.

SAPIRES populi iuxta Pontum. Orpheus in Argon. *sa/beires2. apud Steph. Sabiri Agathiae.

SAPIS fluv. Italiae. Oritur in Romandiola Florentina, 12. milliar. supra Sarsinam; dein per Romandiolam propriam fluens, in mare Adriaticum cadit, quinque milliar. a Cervia in Occidentem. Il Savil. Vide Isapis.

SAPONARIA [1] melius SAPONARIAE, villa olim Regia, a sapone, qui ibi conficiebatur, nominata: uti Argillaria vel ae, oppid. non procul a Domnamanto, Dormans, ab solo argilloso, et a sabulo Sablonariae, oppid. itidem Galliae; dictae sunt, Hadr. Vales. Notit. Gall. voce Sablolium, vide et Saponaria. Ut de sapone aliquid addam, Sapo et Unctura, Monachis dati ad ungendos calceos, memorantur in Additione I. Ludovici Pii: unde non semel soponem, in reditum iis assignatum, habent veteres Chartae. De sapone, quo [orig: qu˘] Constantinus Senior usus est, hinc cognomen adepto, vide Ptol.


image: s0185a

Silvium in Laterculo, uti de Massiliensium Saponariis Officinis, Iac. Sponium. Itinerar. P. 1. p. 25. nec non supra aliquid voce Halimum, it. Videli.

SAPONARIA [2] locus prope Tullum, seu suburbium eius in Lotharingia, ubi Concil. A. C. 859. Vulgo Savonieres. Item Lucaniae castellum, ubi olim Grumentium.

SAPOR [1] seu SAPORES I., Persarum Rex II. post Artaxerxem, A. C. 242. cruoris avidus, notissimus cladibus ab Imperatorib. Romanis acceptis et illatis. Vastavit Mesopotamiam, Syriam, Ciliciam, aliasque Imperii provincias, totum Orientem subacturus, nisi Odenatus Dux primo, dein Rex Palmyrenorum, eius conatibus obicem posuisset. Gordianus Imperator eum in regnum suum redire compulit, quo a Philippo occiso; hic cum Sapore pacem iniit, qui Antiochia [orig: AntiochiÔ] potitus est, A. C. 252. maxime tamen insignis fuit victoria de Valeriano Imperatore parta; quem proditione Macrini vel Macriani bello [orig: bell˘] captum misere habuit, ut quoties currum con- scenderet, eius humeris pedibus inniteretur, tandem vivum excoriari, sale vulneribus insperso [orig: inspers˘], iussit: Hunc nihilominus Odenatus et Zenobia, Nisibe, Carris, aliisque urbibus occupatis, saepe vicerunt, praecipuis eius ducibus captivis, ad Gallienum missis. Obiit A. C. 273. regni 31. Pollio de 30. tyrannis, Agathias, Eusebius, etc. Claudian. l. 2. in Eutropium v. 491.

--- --- Socium nobis fidumque Saporem
Perculit, et Persas in regia vulnera movit.

Ita locum istum restituit doctissimus Nicolaus Heinsius. Nomen erat plerisque regibus Persarum commune, uti Caesares Romanis. Sidon. Apollinar. Panegyrico Aviti:

--- --- Parthicus ultro
Restituit mea signa Sapor.

Eum excepit Ormisdates vel Hormisdates I. quem vide.

SAPOR [2] vel SAPORES II. iam in sinu matris, Rex agnitus est, imo iam in utero matris, corona [orig: coronÔ] ventri gravidae reginae imposita [orig: impositÔ], coronatus teste Agathia [orig: AgathiÔ] l. 4. patri Hormisdati II. successit: quem cum audiret Constantinus Magnus, Nisiben aggressurum esse, ei obviam cum copiis profectus, in itinere, obiit A. C. 337. Fil. dein eius Constantius, A. C. 338, 345. et 349. copias contra eum misit, prope urbem Sangarum, ingenti praelio [orig: praeli˘] noctu commisso [orig: commiss˘], Hieron. in Chron. Amm. Marcellin. etc. qui posterior Amidae tum fuit, cum a Sapore capta esset, post victos sub Sabiniano Romanos. Hinc horrendae persecutionis erga Christianos initium, quos Iudaeorum et Idololatrarum furori Barbarus, illos hostes status sui esse ab iis persuasus, exposuit: Infelix perpetuo contra illum Constantius fuit, nec non Iulianus, et Iovinianus quoque, pace facta [orig: factÔ], Nisibe urbe, aliisque locis illi cedere coactus est. Qui bellum redmtegravit, A. C. 370. in Armeniam itrumpens, sed non eodem [orig: e˘dem] successu. Obiit A. C. 380. regni 20. Vide Sozomen. l. 2. Socr. Agathiam, Ammianum, Eusebium, etc. Illum excepit Artaxerxes II.

SAPOR [3] III. successit A. C. 384. patri Artaxerxi II. post Saporem II. praedecessoribus neque saevitia [orig: saevitiÔ], neque successu par, per Legatos a Theodosio M. pacem petere coactus est. Obiit A. C. 389. regni 5. Successore Vararane seu Vardane IV. filio [orig: fili˘], de quo suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘] Agathias ubi supra.

SAPOR [4] an a sapus, quod ab o)po/s2? dixerunt autem Veteres o(po\n: seu sapum aut sapam, humorem illum arborum, qui vere ac autumno [orig: autumn˘] abundat: an potius ab o)po/r? Sane Sapor, h. e. h( geu=sis2, ex succo et humore. Unde Saporem pro succo aliquando posuere [orig: posuŕre]. Tibullus, l. 4. El. 4. v. 9.

--- --- Tecumque feras quicumque sapores,
Quicumque et cantus corpora fessa levant, etc.

Horum octo genera, Aristotelem et Theophrastum sequutus Avicenna Tom. l. p. 117. sic enumerat: 1. th\n gluku/thta, dulcedinem. 2. th\n pikro/thta, amaritudinem. 3. th\n drimu/thta, acrimoniam. 4. th\n o)cu/thta, acisalsedinem. 5. th\n strufno/thta, acerbitatem. 6. to\ a(lmuro\n, salsum. 7. to au)sthro\n, austerum. 8. th\n liparo/thta, pinguedinem. Quorum singulis suas figuras Democritum astruxisse, et salso e. g. angulosam, aliis aliam, tribuisse, adnotat Salmas. ad Solin. p. 1284.

SAPPA vide supra Sapa.

SAPPHIR vel SAPPIR Graece *sapfei\r, vel *sappei\r, ut *)wfei\r, Ophir, nomen Insulae Arabici sinus, in qua eruebantur sapphri, quibus et nomen dedit. Vulgo Sapphirine dicitur, *sapfeiri/nh Stephano. Vide ibi.

SAPPHIRA uxor Ananiae, Actor. c. 5. v. 1.

SAPPHIRINAE Pelles apud Iornandem de Reb. Goticis c. 3. ubi de scanzia Insul. Hi quoque sunt, qui in usus Romanorum Sapphirinas pelles, commercio [orig: commerci˘] interveniente, per alias innumeras gentes transmittunt, famosi pellium decora [orig: decorÔ] nigredine; unde Pallia Saphirina, apud Monachum Sangall. l. 2. c. 14. Palliaque Fresonica, alba, cana, vermiculata, Saphirina, quae in illis partibus rara et multum cara comperit: nonnullis sunt, quas Grisias vel Varias alii vocant, quod ad caeruleum colorem accederent, (sapphirinus namque caeruleus intelligitur, caeruleum cum purpura esse dicit Isidor. l. 16. c. 9.) Unde etiamnum in armorum insignibus eo [orig: ] colore pingi solet. Sed videtur obstare, quae istiusimodi pellibus decoram nigredinem videtur ascribere Iornandes, ut potius Marturinae videantur hic [orig: hţc] inmui; nisi hac [orig: hÔc] appellatione decora ista nigredo subfucum in Griseis seu Variis colorem spectet. Car. du Fresne in glossario. Vide quoque eum Dissertat. 1. ad Ioinvillam p. 135.

SAPPHIRINE insul. in Arabico sinu, e qua sapphirus gemma, Steph. licet corrupte legatur Samphirine. Nic. Lloydius.