December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0179a

SANGADA regio circa Indi fluv. partes inferiores.

SANGALA Indiae in Cathaeis oppid. munitissimum, citca Indi fluminis partem superiorem, Arrian. l. 5. Sagala est Ptol. Salgala, habet vitiose Polyaenus l. 4. c. 3. in Alexandro com. 30.

SANGALLENSIS Ditio sub Abbate S. Galli, Principum munisicentia [orig: munisicentiÔ] satis ampla est. De S. Gallo, a quo nomen tum oppido, de quo infra, tum coenobio et Abbati, de quo hic [orig: hţc], retro actum. Ille e Scotia oriundus, in Galliam cum Columbano Abbate, cuius discipulus erat, profectus, inde in Germaniam venit, cellamque circa A. C, 630. eo [orig: ] loci condidit, ubi hodie coenobium et oppid. ei cognomine visitur. Post eius obitum, Francorum Reges et Duces Alemanniae discipulorum illius pietate delectati, quum muneribus eos multis affecissent, namque iam tum Sigebertus Franciae Rex, fil. Dagoberti, totum illum terrae tractum, quem hodie ditionem Abbatiscellanam vocamus, illis donavit: crevit fratrum numerus, et cella in coenobium versa est. Primus his Abbas contigit Ottomarus, circa A. C. 710. ex sententia Pipini, filii Caroli Martelli, Francorum Principis: quo [orig: qu˘] tempore D. Benedicti reguiam fratres profiteri coeperunt. Post haec Coenobium opibus et potentia [orig: potentiÔ] in tantum crevit, ut huius loci Abbas inter Imperii Principes hodie numeretur: primo titulum hunc sibi vincidante Abbate Conrado [orig: Conrad˘], qui electus fuit A. C. 1226. Unde iam in Notgerum, qui A. C. 973. Abbas creatus est, ab Ekhardo illud Ciceronis adaptatum:

O fortunatam Galli, me Consule, cellam.

Fuit antiquitus sub tutela Imperator. Romanor. qui Coenobio advocatos ex nobilibus harum regionum, quae Alemanniae nomine censebantur, dedere [orig: dedŕre]. Verum varias ob causas; bello [orig: bell˘] imprimis inter Abbatem et Abbatiscellanos exorto [orig: exort˘], cum cives oppidi et ex clientibus Abbatis plerique his faverent, Caspat Landenbergius Abbas ordine 52. petiit a quatuor Pagis Helvetiae Tiguro, Lucerna, Suitia et Glarona, se cum suis iure civitatis donari, eosque Coenobii Advocatos defensoresque suae libertatis constituit; A. C. 1451. Postea successor huius Ulricus, quod cives oppidi et Abbatiscellani cum subditis suis conspirantes, Rosaci coenobium destruxissent, arctius iis se iunxit, coenobium que empto [orig: empt˘] Comitatu Toggiensi, A. C. 1469. auxit. A quo tempore durat usque ad nostram aetatem societas, et quamvis non omnes Pagi eandem cum Abbate profiteantur religionem, mittunt tamen ex foedere Capitaneum, virum senatorii ordinis, qui biennio [orig: bienni˘] cum Abbate manens, civilium rerum administrationi interest, et in his rebus privilegia et iura Monasterii cuetur. Vide Simlerum de Rep. Helv. Stumpf. deser. Turgeae, l. 5. etc. Hodiernus Abbas, ex illustri Sfondratorum Familia Caelestinus est, prius Episcopus Ticinensis, eruditione et scriptis, inprimis in causa Regalium, contra Praesules Gallos, inclitus.

SANGALLUM oppid. pulchrum, opulentum, et populosum, in superiori Turgea, duos inter montes situm, versus Ortum et Occasum patentes campos, versus Meridiem Alpes habet Abbatiscellanas: ab una parte Sitter, ab altera Goldaich fluvii decurrunt, inter quos manans Petrosa, vulgo Steinaich, urbis molas trudit, indeque latius evagata Lacu Constantiensi excipitur. Coepit oppidum una cum coenobio, brevique ob situs commoditatem frequentatum, negotiatione, byssi imprimis, supra alias caput extulit. Sed Arnolpho [orig: Arnolph˘] imperante, ab Hungaris vastatum, postea moenibus cingi turribusque muniri coepit, A. C. 954. quod opus ad umbilicum perductum est A. C. 980. sub Abbate Notgero; de quo supra. Exin cum monasterio sub tutela Imperii fuit, in multis quidem Abbati obnoxium, sic tamen ut interim sua quoque iura cives haberent, quae Imperatorum, quibus fidam praestiterunt opetam, beneficio [orig: benefici˘] et propria [orig: propriÔ] industria [orig: industriÔ] subinde auxere [orig: auxŕre]. Abbatis postea Mangoldii tempore binis nundinis dotata urbs, A. C. 1117. Obsidione cincta est a Wernero Episcopo Constantiensi; postquam Ulricum Abbatem praelio [orig: praeli˘] devicit, A. C. 1208. Immunitatibus dein amplissimis donata est a Friderico II. Imperatore et consentiente Abbate, Imperio unita. Incendio [orig: Incendi˘] horribili arsit A. C. 1215. Privilegia porro accepit a Rodolfo I. Imperatore A. C. 1281. variisque oneribus levata est ab ipso Abbate Wilhelmo, A. C. 1291. Sequente anno [orig: ann˘] insidias Ramschwangiorum feliciter exiit. Interea aucto [orig: auct˘] civium numero [orig: numer˘], et crescentibus etiam Coenobii opibus, saepius utrinque litigatum, pacem modo vicinis urbibus, modo Imperatorib. conciliantibus. Multoties quoque pecunia [orig: pecuniÔ] Abbatibus satisfactum, et libertas Urbis iutibus illorum emptis aucta est. Verum cum Abbatifcellani bellum Cunoni Abbati movissent, cives, qui pro Abbate imtio pugnaverant non absque clade, postea victoribus foedere sese coniunxerunt: A. C. 1402. postquam iam A. C. 1312. cum Tigurinis, Constantiensibus et Scaphusianis, aliisque aliis temporibus, saepius foedus feriissent. Finito hoc [orig: h˘c] bello [orig: bell˘], cum aliquot annis post Landebergius Abbas ius civitatis a quatuor Pagis impetrasset [orig: impetrÔsset], cives oppidi cum 6. Pagis, Tiguro, Berna, Lucerna, Suitia, Tugio et Glarona perpetuo [orig: perpetu˘] foederc coierunt, A. C. 1454. Obsessa urbs ab Helvetiis An. C. 1490. dein proscripta A. C. 1497. ab Imperatore, utrumque discrimen, data [orig: datÔ] pecunia [orig: pecuniÔ] avertit. Anabaptisticis furoribus turbata A. C. 1525. mox caelitus levamen sensit, et ad Reformationem via strata est. Anno [orig: Ann˘] enim eodem [orig: e˘dem] Monachus quidam Augustinianus Petrus Keesius, varia hactenus recepta Pontificum dogmata in dubium coepit vocare: sequente anno [orig: ann˘] 1526. inter Pastores oppidi et Abbatis Contionatorem Doct. Wendelinum, disputatio ferbuit: A. C. 1527. Sacerdotes honestum Coniugium turpi Concubinatui praeferre inceperunt: A. C. 1528. imagines abolitae, et 46. plaustris impositae atque extra urbem igni consumptae sunt, coetero [orig: coeter˘] templorum apparatu in pauperum solatium converso [orig: convers˘]; sicque Euangelii doctrina ab omnibus recepta est, A. C. 1529. Divisa in Nobilium societatem, quam Nottensteyniam vocant et sex praeterea tribus civitas, Democratice regitur. Felicissimorum ingeniorum mater, inter alios


page 53, image: s0179b

protulit Schurffios, Martios. Wirtios; Varnbuleros, et qui inter reliquos, velut inter ignes Luna minores, emicat, Ioachimum Vadianum Medicum, Poetam et Geographum excellentem, Viennensis Academiae aliquando Rectorem, postea patriae Consulem, et Reformationis ibidem insigne organum. Plura vide apud Stumpf. de Turgea l. 5. Simlerum de Rep. Helv. Laetum Comp. etc.

SANGAMARTA Indiae intra Gangem urbs. Ptol.

SANGAMI oppid. Quantoae region. Iaponiae, versus Austrum paucis milliar. a Gendo Urbe praecipua in Occasum.

SANGARIUM Fretum inter partem Septentrionalem Iaponae et terram Aesonis recens detectam.

SANGARIUS fluv. Asiae in Dindymo monte nascens, et per Phrygiam Bithyniamque in Pontum illabens. Claudian. l. 2. in Eutrop. v. 272.

--- --- Dindyma fundunt
Sangarium, vitreo puri qui gurgite Galli.

Eius meminit. Dionys.

--- *(ete/rh de/ toi e)/ndoqi kei=tai
*eu)rute/rh gegaij=a par' u(/dai *saggari/oio.

Sangarus Ptol. dicitur. Ovid. Sagarim vocat Pont. l. 4. El. 10. v. 47.

Huc Lycus, huc Sagaris, etc.

Sangari Bellonio, Zagari Nigro dicitur. Nic. Lloydius. In Tabul. Peutingeriana duo describuntur Sangarii, unus, qui inter Chelas et Hypium ponitur, Cholas XXVIII. Sagarius fluv. Hypium fluv. et non longe oritur a loco, ubi in mare emittitur. Alterius ortum in Phrygia locat, quem per multos flexus deducit in Pontum, in quem exoneratur prope Artanen. Atqui de altero Sangario hoc scribunt omnes, cui etiam in Phrygia fontes assignant, cuiusque plures e)pistrofa\s2 Ptol. memorat, priusquam in mare de labatur. Itaque videtur Tabula male delineata. Nam unus tantum fluv. Sangarius ab Auctoribus nominatur, qui et Sangarius, vel Sagaris etiam, dictus. At fluv. ille, qui in tabula iuxta Artanen in Pontum exit, Marciano *)\artanos2 dicitur vel, unde nomen oppido *)arta/nhs2: arnob. Nana Regis Sangarii vel fluminis filia, l. 5. Aliis Sangas Rex is dictus etc. Exordium Mariandyni sinus, oppidique Heracleae, Lyco flumini adpositi, arcessit Plin. l. 7. c. 1. ab hoc fluvio, et Solinus c. 44. ad quem vide Salmas. Exercit. Plin. p. 880.

SANGATA turris et munitio Galliae, inter Witsantum portum et Calasium, hodieque Sangate: a voce San, vel Sant, sabulum, et Gata, quod foramen olim apud Morinos significavit. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

SANGELASIUS Ludovicus, vide Ludovicus.

SANGIA vicus Phrygiae, unde Sangarus fluv. originem sumit. Eustath.

SANGIACI Praefecti territoriorum apud Turcas dicuntur, Georg. Hornius Orb. Polit. p. 30.

SANGOSSA urbs Navarrae, ad Aragonium fluv. alias Suessa, Florian. In ipso limite Aragoniae, 13. leuc. Hispanic. a alaguri in Ortum, 8. a Pompelone in Eurum Sanguesa.

SANGUINARIUS Pons circa Spoletum inter Narniam et Ocriculum. Aurel. Victor. Ab Aemiliani caede nomen nactus est. Sic collis quidam prope Ciliciae Adanam *)arta/nh; Sanguinis Collis, dictus est propter Agarenos tot numero [orig: numer˘] ibi caesos, *(ai/matos2 bouno\s2, ut per declive in amnis modum flueret sanguis, ut Cedrenus anctor est, Edit. Paris. p. 654. Similiter Areae Sanguinum meminit Scriptor Sacer 2 Sam. c. 6. v. 6. Ubi de Husa, quod Arcam temere attrectasset, divinitus percusso: Ita enim Syra Versio in arca damin, h. e. sanguinum habet; propter Uzae nempe sanguinem ibi effusum. Et Adomin, i. e. cruores, dicebatur Iudaeae locus, inter Aeliam et Hiericho, propter sanguinen, qui illic crebro a latronibus fundebatur. Quam ob causam Hieronymus, castellum militum ibi situm fuisse scribit, ad auxilia viatorum; et Christum quoque cruenti huius loci meminisse, in parabola descendentis Hierichuntem ex Hierosolymis, Lucae c. 10. v. 30. Sed et Brocardus viatores ibi hodieque asserit in latrones haud raro incidere etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 37.

SANGUINE abluendi fortuitae caedis reum apud Athenienses ritus vide supra voce Abannatio it. Pharmaci.

SANGUINEA Virga in suppliciis olim parricidarum adhibita. Docet enim Modestinus in l. pen. ff. de leg; Pomp. de parric. antequam sacco [orig: sacc˘] parricidae necarentur, in more fuisse positum, ut virgis sanguineis scil. ex hac arbore desumptis, non, ut quidam legunt, sagmuneis, aut, ut alii interpretantur, sanguine rubentibus ac rorantibus, caederentur: eo quod hoc lignum infelicissimum haberetur ac maxime infame. Vide de hac arbore Plin. l. 16. c. 18. ubi sanguineum fruticem vocat et l. 24. c. 10.

SANGUINEUS Color idem cum purpureo. Servius ad Aen. l. 3. Sed quoniam sumptuosum erat et crudele victimas vel homines interficere sanguinei coloris coepta est vestis mortuis inici; ut et ipse testatus l. 6. Aen. v. 221.

Purpureasque super vestes velamina nota.

Plin. l. 9. c. 38. de Tyrio colore, Laus ci summa color sanguinis concreti, nigricans aspectu idemque suspectu refulgens, unde et Homero purpureus dicitur sanguis etc. Quod genus purpurae blattam vocarunt [orig: vocÔrunt]: quae vox recentioribus idem notat, quod purpura Veteribus, et praeterea bullam sanguinis concreti significat. In Glossis, blattea,


page 54, image: s0180a

qro/mbos2 ai(/matos2: unde blatteum, h. e. sanguineum, pro putpureo. Sed et saniem purpurae sanguinem quoque et cruorem appellarunt [orig: appellÔrunt]. Cassiodor. Scilicet ne sanguis ille nebilis aliquid spiraret honoris: Qui idem alibi, nigredinem sanguineam et humorem sanguineum appellat etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Aureliano c. 46. et quae diximus supra, in voce Phoenicus.

SANGUINIS Collis Graece *(ai/matos2 bouno\s2, collis quidam in Cilicia, prope Adanam. Vide supra Sanguinarius Pons.

SANGUINIS Dies apud Treb. Pollionem in Claudio c. 4. Nam cum csset nuntiatum, nonoCalend [orig: non˘Calend]. Aprilis, ipso in sacrario Matris, Sanguinis Die Claudium Imperatorem sactum, neque cogi Senatus sacrorum celebrandorum causa [orig: causÔ] posset, sumptis Togis itum est ad Apollinis Templum, ac lectis literis etc. dies fuit festus Matri Deum [orig: Deűm]; quem Graeci, a quibus haec sacra Latini acceperunt, kata\basin dixere [orig: dixŕre]. Erat autem ille dies planctus ac lamentationis, sicut dies sequens, 8. nempe Kal. Aprilis, dies laetitiae, quem iidem Graeci prius a)na/basin, postmodum idem cum Romanis nomen adoptantes Hilaria Matris Deum [orig: Deűm] appellarunt [orig: appellÔrunt]. Vide supra in voce Bellona, item Hilaria. Alludit ad hanc diem Tertullian. Carm. ad Senatorem,

Sed quia coguntur saltem semel esse pudici,
Mente fremunt, lacerant corpus, funduntque cruorem,
Quale sacrum est vero, quod fertur nomine SANGUIS.

Nempe Bellonarii fanatici missione sanguinis sui Deam placabant, quae tamen vulnera plerumque fuisse ficta ac simulata, colligere est ex Ael. Lamprid. in Commodo c. 9. Bellonae servientes vere exsecare brachium praecepit studio [orig: studi˘] crudelitatis. Ubi vocem vere observat Casaubon. notanter adpositam, quia id alias simulate saepe fiebat. Vide eum ad loc. Risum gestusque furentium sic describit Lactantius l. 1. c. 21. Bellonae Sacerdotes non alieno [orig: alien˘], sed suo [orig: su˘] cruore, sacrificant. Sectis namque humeris et utraque [orig: utrÔque] manu districtos gladios exserentes, currunt, efferantur, insaniunt. Optime igitur Quintilianus in Fanatico; Istud, inquit, si Deus cogit, iratus est.

SANGUINIS Missio poenae militaris genus, vide supra Milites: et aliquid ubi de Minuendi sanguinis ritu, item infra voce Vena.

SANGUINIS Arbor quae et Sanguineus frutex et Sanguineae Virgae, inter infelices habita, memoratur Tarquinio Prisco apud Macrob. l. 2. c. 16. Plinio l. 16. c. 18. l. 24. c. 10. in LL. Longobard. etc. de qua Vide Salmas. ad Solin. p. 610. et supra Sanguinea Virga.

SANGUIS nobilissima animalis pars, nam anima cuiusque carnis in sanguine est Levit. c. 17. v. 11. imo cuiusque carnis anima, Sanguis eius est, Gen. c. 9. v. 4. et Levit. loc. cit. v. 14. hinc sacrificiorum in V. T. nervus fuit ac medulla. Ego vero destinaut eum (sanguinem) vobis in altari, ad expiationem saciendam pro ammis vestris: Nam Sanguis is (est) qui pro anima expiationem facit; eod. c. v. 11. Quare illum, velut sibi proprium, vindicans hominis peccato [orig: peccat˘] laesum Numen, non solum cum victimarum sanguine peccatoribus nihil commune esse voluit, sed et iisdem reliquorum quoque animalium, quae sacrificiis inepta erant, esu gravissima [orig: gravissimÔ] sub poena [orig: poenÔ] interdixit: sdcirco filii Israelis, nulla anima ex vobis comedito sanguinem, Levit. c. cit. v. 12. sicque quidquid in mundo Sanguinis erat, severi adeo interdicti can cellis circumstripsit, et ab hominis aviditate praestitit immune, usque ad tempus illud, quo [orig: qu˘] Sanguis is fundendus erat, qui non typicam solum, sed et realem praestaret peccatorum propitiationem. Accessere [orig: Accessŕre] vero et aliae rationes, cur esum hunc voluerit olim esse vetitum DEUS: Namque et a saevitia hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘] populum suum dehortari voluit coque magis absterrere a fundendo humano sanguine, quod etiam britorum sanguinem velut sanctum ac inviolabilem iussisset esse: et ab Idololatris sic secernere, qui in sacris suis, victimarum sanguine collecto [orig: collect˘], circa illum conveniebant, eoque, in Idolorum suorum honorem, vescebantur; quemadmodum et Magicis artibus dediti, sanguinis, humani inprimis, beneficio [orig: benefici˘] e Diabolo futura solebant sciscitari. Vide etiam supra ubi de veterum Christianorum Conventiculis. Idcoque si quae bestia aut avis venando capta esset, ut comederetur, primum effundi sanguinem eius eumque tegi pulvere, praecepit Deus, v. 13. cap. Saepius memorati. Aptus vero sacrificiis sanguis erat vaccarum, taurorum, vitulorum, ovium, caprarum ac haedorum, columbarum et turturum: Passerum enim genus vix immolabatur, vide Levit. c. 14. Adeo que bestiarum solum in sacris sangumem Deus fundi iubens, omnem a)nqrwpoqusi/an sibi abominatiom esse testatus est, quo [orig: qu˘] piaculo [orig: piacul˘] ac infanda [orig: infandÔ] et crudeli devotione, Satan apud Gentes coli voluit; tum ex prava imitatione sacrificiorum Abrahami ac Iephthae; tum ut fidem ac exspectationem sacrificii CHRISTI, quod solum expiatorium fore noverat, paulatim eradicaret; illumque Sanguinem, qui Deum placaturus erat, aliorum hominum communione vilem promiscuumque redderet. In odlatione autem sacrificiorum, postquam victimae im positae erant manus, seu ab offcrente, seu a Sacerdote, ea [orig: ] in partes secta [orig: sectÔ], Sanguis excipiebatur crateribus, et ne concresceret, agitabatur: dein aspergebantur eo [orig: ] Altaris cornua, quodque reliquum erat, adeius pedem effundebatur: (Si avis offerretur, Sacerdotis pollice capite discisso [orig: disciss˘], sanguis ad altaris angulum exprimebatur) vide inprimis Levit. toto 4. etc. Imo praecipuae purificationes Legales, non nisi Sanguinis aspergine peragebantur, quarum 7. ab Eruditis recensitae, hae sunt. I Aspersio superliminaris et duorum postium, facta sanguine agni Pafchalis in Aegypto, Exod. c. 12. v. 22. ut ab Angelo occisore immunes essent Israelitarum aedes. II. Sparsio Sanguinis foederis super Alta re et super ipsum populum, peracta a Mose, sub monte Sinai, Exod. c. 24. v. 6. et 8. Ill. Aspersio Sanguinis in consecratione Tabernaculi et Sacerdotum, vestiumque Sacerdotalium, Levit. c. 8. IV. Aspersio eius in sacrificiorum oblatione facta, modo super cornua Altaris Holocaust, modo super Altare Suffitus, modo [orig: mod˘] etiam anti ipsum Sanctuarii velum, Levit. c. 4. v. 7. 17. V. In anniversaria inprimis expiatione, aspersio multiplcx peragebatur. Accipiens enim Pontifex Maxim. de Sanguine iuvenci, inspergebat digito [orig: digit˘] suo [orig: su˘] superficiem ipsius operculi Propitiatorii Orientem versus, idque septem vicibus: dein


image: s0180b

iugulato [orig: iugulat˘] hirco [orig: hirc˘] peccati, qui pro populo, inferebat Sangninem eius intrd ipsum veium et faciens similiter, inspergebat eoipsum [orig: e˘ipsum] operculum Propitiatorium et ante operculum Propitiatorium: Postea exiens, ipsum Altare sanguine tum Iuvenci, tum hirci illius, totidem vicibus aspergebat, sicque se, populum, locum Sanctum, tentorium Conventus atque Altare ipsum expiabat, Levit. c. 16. toto VI. Aspersio septuplex aviculae mundae sanguine facta, quum quis a lepra erat purgandus, Levit. c. 14. v. 7. Ultima fiebat in purificatione immundorum. Sic ut, sub Lege, omnia fere Sanguine purificarentur, et absque Sanguinis effusione nulla fieret remissio, Hebraeor. c. 9. v. 22. Circa quae omnia gravissimus Iudaeorum error fuit olim hodieque, quod putarent, victimarum nidore ac Sanguine delectari Dcum, eumque carnem boum edere ac ac arietum sanguinem bibere, ut Psalmographus eos castigat ac irridet, Psalmo 50. v. 13. quodque existimarent (ut et Sociniani hac in parte Iudaizantes faciunt) pereas, tamquam veras remissionis causas, accedente confessione ac paenitentia, peccata expiari: cum, ut Apostolus urget Hebr. c. 10. v. 1. 4. per ea potius peccatorum anniversaria fieret commemoratio, et impossibile sitper vilem hircorum et vitulorum sanguinem peccata auferri. Conferebat igitur is Sacrificiorum sanguis carnis duntaxat puritatem, Hebr. c. 9. v. 13. ut in externo cultu DEUM adire ac in Sanctuario ipsius versari possent, c. eod. vers. 11, 12, 13. serviebatque praecipue Israelitis, ut altius spectare, et veram ac dignam DEO victimam, in tot Sacrificiorum (quae eo [orig: ] ipso [orig: ips˘], quod imperfecta essent, tanto [orig: tant˘] numero [orig: numer˘] offerri totiesque variari ac repeti iubebantur) Sanguine prospectare assuescerent. Proin, Sanguine vere propitiatorio [orig: propitiatori˘] Filii Dei, 1. Ioh. c. 1. v. 7. imo proprio ipsius Dei, Actor. c. 20. v. 28. ultimis temporibus, in cruce fuso [orig: fus˘], cuius umbra solum ac typus omnis victimarum V. T. Sanguis erat: toto [orig: tot˘] Levitici cultus apparatu sensim evanescente, et Templi denique ruina [orig: ruinÔ] penitus abolito [orig: abolit˘], nullius creaturae sanguinem porro Deus poscit, eum, qui sacrificio [orig: sacrifici˘] se iam pollueret, et Sanguinis istius reum et coram se, velut homicidam ac idololatram, habiturus, iuxta Esaiae c. 66. v. 3. Qui iugulat taurum, percutit virum; qui sacrificat parvam pecudem, decervicat canem. Unde laxatus de Sanguinis esu Interdicti rigor, et iniunctus Sanguinis IESU CHRISTI potus, aliam plane rebus N. T. faciem induxit, cumque hic unus anmarum nostrarum Medicina sit, eius, ut et Corporis CHRISTI, symbola incruenta ex rebus vita [orig: vitÔ] carentibus, pane et vino [orig: vin˘], constantia, secundum Servatoris nostri institutionem, pie usurpare iubemur, donec venerit. Vide Franc. Burmannum Synopsi Theol. Christ. Part. I. l. 4. c. 11. et Commentar. in Pentateuchum. And. Rivetum in Fxod. passim, Thom. Godvvyn. de Ritihus Hebraeorum Eccl. et Civil. Alios, imprimis Io. Seldenum de Iure Nat. et Gent. iuxta Discipl Ebr. l. 7. c. 1. ut et hic [orig: hţc] aliquid, ubi de Pecoris usu ac Suffocato, uti de superstitione Veterum circa vim purgandi, sanguim inesse creditam, supra voce Pharmaci: circa sanguinem sepeliendorum, ne illum calcando Manes eorum irritarent, C. Barthium ad Theb. Papin. l. 12. et Commentar. Superstitionum, pecul. c. in foederibus, voce Pollex: et plura apud Iac. Ouzelium Animadversionibus Minuc. pag. 195. et 196. ubi de Armenis, Scythis, Medis, Thebanis, aliis, de coniuratione item Bruti flliorum, Aquiliorum ac Vitelliorum; Catilinae insuper, varia in hanc rem; de aliis vero huc pertinentibus supra lit. h. ubi de derivatis et compositis ex Graeco *ai(=ma.

SANGUIS Iesu Christi Ordo militaris Mantuae a Vincentio IV. Duce institutus, A. C. 1608. Cuius symbolum: Domine prohasti me. Item, Nihil hoc triste recepto. Albertus Miraeus, Orig. Ordin, Eq. l. 2. c. 6.

SANGUISUGA Plinii aevo [orig: aev˘] dici coepit, quae prius Hirudo vocabatur, de qua voce retro dictum. Hinc Plin. l. 8. c. 10. ubi de elephantis, Cruciatum in potu maximum sentiunt, hausta [orig: haustÔ] hirudine, quam sanguisugam vulgo coeisse appellari adverto. Et l. 32. c. 10. Diversus hirudinum, quas sanguisugas vocant, ad sanguinem extrahendum usus est. Graecis bde/llh seu bde/lla. Theocritus in Pharmaceutria.

--- -- w(s2 limna=tis2 a(/pan e)k bde/lla pe/pwkas2,
ut palustris hirudo, omnem (sanguinem) ebibisti.

Ubi palustrem vocat; quia in locis paludosis ac limosis nascitur, ncc in aliis aquis, nisi raro admodum, reperitur. Est autem bde/llein, vel bdallein, exsugere. Arabice alaka dicitur, a pendendo et adhaerendo; eo quod a Chirurgis appendatur corpori aegro ad sanguinem exsugendum. Idquod hodieque variis in locis in usu est. Hinc Avicenna l. 3. Fen. 9. c. 5. Et sanguisuga quandoque pendet in parte conspicua gutturis, quandoque pendet intra oesophagum, quandoque pendet in stomacho, quandoque tam parva est, ut illum etiam lateat, qui accurate perspicit suspensionem eius. Et. l. 1. Fen. 4. c. 22. Et in iis. quibus ad pendendum invitantur, est, ut locus luto capitis (lutum est boni odoris, cuius illitu capilli fiunt longiores: eoque utuntur in balneis Arabiae mulieres) aut sanguine illinatur. Ab Arabibus vocem mutuati sunt Hebraei, nisi quod, quae Arabibus alaka, his aluka, est, ut quidem volunt Hebraei recentiores. Occurrit Psalmo 12. v. 9. ubi impii comparantur cum sanguisuga, quarum gressus species est volutationis, i)lu/sqasis2 et i)lu/spwma Graecis, voce maxime propria [orig: propriÔ]; quia postquam priore parte processerum, posteriorem ad illam se convol vendo trahunt, ita ut videantur arcuatim et annulatim progredi. Ita enim impiorum viae obliquae sunt ac slexuosae. Atque ita quidem Chaldaeus Paraphrastes. Item Proverb. c. 30. v. 15. ubi th=s2 aluka duae filiae esse dicuntur, quae dicant, affer, affer: quo [orig: qu˘] nomine Sanguisugam utique intelligi, recentiores fere omnes, ex Symmacho et Hieronymo, ChalAdeo item, Syro et Arabe Interpretibus contendunt; quorum quidam duas filias eius, ad bifurcatam illius linguam, referunt. Verum, lingua [orig: linguÔ] carent sanguisugae, quae proin sanguinem non aliter sugunt, quam ore rotundo [orig: rotund˘] in sphincteris modum compresso [orig: compress˘] et coarctato [orig: coarctat˘], Et voces illae sono quidem similes, at significatione diversissimae, alaka et aluka, perperam confunduntur. Illa enim sanguisugam quidem denotat, sed haec plane aliud quiddam: Fatum videl.


image: s0181a

unicuique impendens, non Stoica necessitate, sed ineluctabili Dei de hominum vita ac morte decreto [orig: decret˘], cui prolem tribui, legimus, Proverb. c. 27. v. 1. et Sophoniae v. 2. v. 2. Duae certe ei filiae non male tribuuntur, clamantes affer, affer, quae sunt forte Infernus et Perditio, Proverb. c. 27. v. 20. vel fossa et seol, quarum una corpus, altera animam appetit. Quam interpretationem pluribus confirmat Sam. Bochart. Hieroz. Parte posterior. l. 5. c. 19. Addam insignem de Medico, qui sanguisugas apponit, locum Oppiani,

--- -- diera/s2 te gona\s2 kuano/kroa li/mnhs2
*(/erpeta teirome/noio kata\ xroo\s2 e)sth/rice,
*dai/nusqai me/lan ai(=ma ta/d' au)ti/ka gurwqe/nta
*kurtou=tai kai\ lu/qron e)fe/lketai, ou)d' a)ni/hsin
*(eiso/ken ai(moba/rh) zwro\n poto\n au)= e)ru/santa
*)ek xroo\s2 au)toku/lista pe/sh| mequ/ouin o(/moia.
--- --- Humidam sobolem, nigra paludis
Reptilia afflictam ad cutem figit,
Ut depascantur mgrum cruorem. Illa vero statim rotundata
Incurvantur, et saniem attrahunt, neque remittunt,
Donec sanguine gravata, postquam meracum potum eduxerunt,
De cute sponte voluta cadant, ebriis similia.

SANGUITERSA seu SANCTERIENSIS AGER, vulgo SANTERRE, tractus Picardiae, inter Veromanduos ad Ortum et Ambianensem tractum ad Occasum, ubi Perona, Roia, Nigella et mons Desiderii.

SANGUS melius SANCUS, Deus veterum Romanorum, cuius aediculam, vicum sacellumque in Urbis Romae regionibus celebrant Sext. Rufus, P. Victor, Onuphrius, Alii: quis fuerit, non est adeo exploratum. Herculem esse, contendit Festus. l. 14. Propter viam sit sacrificium, quod est proficiscendi gratia [orig: gratiÔ] Herculi aut Sanco, qui scil. idem est Deus. Dionysius Sabinorum fuisse Dcum, et Sabi, unde genti nomen, genitorem, asserit, l. 2. cui adstipulatus Lactantius Divin. Institut. l. 1. c. 15. Summa [orig: SummÔ], inquit, veneratione coluerunt Aegyptii Isidem, Mauri Iubam, Macedones Cabyrum, Poeni Uranum, Latini Faunum, Sabini Sancum, Romani Quirinum. Unde corrigendus Cato in Origin. p. 19. Equicolos tenent Sabini a Sabo conditi, Sabatio Sangi gentili edito; inde ad fontes Arni amnis Sabelli, Sabinorum proles, incolunt, Sangui gentili Sabi pronuntiant Sabini, Sanctum Romani, Sagam Barbari, a quo et Sagi primi Thusci, id est, Pontifices et Sacri expiatores. Legit Dempsterus Sabatio Sangi aut Sanci, quod verius est, gentili. Hunc eundem volunt esse Sanctum, et quidem in Festi loc. cit. non Sanco, sed Sancto, reponunt. Vide Lil. Gyraldum Syntagm. Histor. Deor. Gentil. l. 1. Sic Propert l. 4. El. 10. v. 70.

Sancte, Pater, salve, cui iam favet aspera Iuno,
Sancte, velis libro dexter nesse meo.
Nunc quoniam manibus purgatum sanxerat orbem,
Sic Sanctum Tatii composuere [orig: composuŕre] Cures.

A Sabinis huius cultum Romam translatum esse, sub Tatio Rege una cum Fidio, docet ex Ovid. Fast. l. 5. Matlianus l. 5. c. 24. Topogr. In aede Dei, in Quirinali monte, asservatam. Tanaquilis colum, scribit Onuphrius in Roma sua, ex Plinio l. 8. c. 48. ubi sic habet: Lanam cum colo et fuso Tanaquilis, quae eaedem Caia Caecilia vocata est, in Templo Sangi durasse [orig: durÔsse], prodente se, auctor est M. Varro: factamque ab ea togam regiam undulatam, in aede Fortunae, qua [orig: quÔ] Ser. Tullius fuerat usus. Inde factum, ut nubentes Virgines comitaretur celus compta et fusus cum stamine. Unde laudatissimum olim in Matronis lanificii usum fuisse, colligere est. Vide Thom. Dempster. in Rosin. l. 1. c. 13. ad regionem Urbis sextam.

SANICIENSIUM Urbs Vide Sanagenses.

SANIGAE populi Scythiae Abascis finitimi, *sa/nigai Arriano prope Sebastopolim. Eorum meminit Plin. l. 6. c. 4.

SANINA urbs ad mare Rubrum. Steph.

SANIR vel SENIR mons qui et Hermon. Deuteron. c. 3. v. 9. Vocatur et Sion. Deuteron. c. 4. v. 48.

SANIS it. SANAUS Strab. SANI adhuc in tabul. recentiorib oppid. Phrygiae Magnae apud Diocaesaream. Ptol.

SANITAS inter seba/smata Gentilium, vide supra Dii. In Sanitatem bibendi ritus, vide supra Bibendi ritus, it. Potus.

SANITIUM vulgo SENEZ, urbs Provinciae, alias Sutriorum caput: ubi etiam Saganenses fuisse videntur. Satis est parva, versus montes, Episcopalis sub Archiepiscopo Ebrodunensi, 12. inde leuc. in Meridiem, uti 4. a Dinia. 8. a Segusterone in Eurum, Vinciam versus. Inter exiguas Galliae dioeceses. Valesio urbs fuit, ficut et Cemeneleum, Vesdiantiorum, inter provinciae Alpium Maritimarum 8. civitates quinto [orig: quint˘] loco [orig: loc˘] posita. Hodie vicus potius, quam Civitas: Notit. Gall.

SANITURNUS fluv. Aemiliae apud Forum Cornelii decurrens. Hodie Santerno. Vide Vatrenus.

SANLUCIDUM castrum Calabriae inferioris, illustris familiae Caraffarum Neapolitanae, generoso [orig: generos˘] vino [orig: vin˘] inclitum.

SAN-MARTHANUS Carolus, vide Carolus.

SANMAURIA Familia Gallis S. Maure, inter Regni huius illustres, deducitur a Gosselino Dn. de Sainte Maure, in Turonibus, circa A. C. 1010. A quo decimo [orig: decim˘] gradu distat Petrus de S. Maure, Dn. de Montgauguier: a cuius primogenito filio Petro, reliqui Domini de Montgauguier: Secundo genitus Guilielmus Cancellarius Franciae fuit; Tertius Guido, Dominos de Montausier, Mosnac ac Ionzac, ex Margareta (vetustis Encolismae Comitibus genita [orig: genitÔ] ) Domina de Montausier sevit. Inter quos proma linea fuit Baronum et Comitum de Ionsac; alterius caput est Carolus Dux de Montausier, gentis suae et Aulae Francicae decus, cui Delphini educatio erat commissa. Maiores eius sic habent: Leo de S. Maure, Eques Bato de Montausier, suscepit ex Anna (filia


page 55, image: s0181b

Guilielmi d'Apelvoisin Dn. de Pugny ) Guidonem de S. Maure Ewult. Daronem de Montausier. Huic ex Margareta de Lane, genitus Franciscus de S. Maure, Eques Baro de Montausier, iunxit sibi Luisam Gillier Dn. de Salles de Fougere, et ex ea genuit Leonem de S. Maure. Equit. Baronem de Montausier. Quo [orig: Qu˘] et Margareta [orig: MargaretÔ] de Chasteaubriand (filia Philippi Comitis de Grassay) genitus Carolus de Maure praefatus, Ducis axioma domui intulit: Pater, ex Iulia Lucina d'Agennes (filia Caroli d'Agennes Dn. de Rambovillet et de Pisany) Iuliae Mariae de S. Maure, quae nuptum data est Emanueli Comiti de Crussol Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nobilitat. Europaeae Parte 3. p. 77.

SANNA Graecis o( *sa/nnas2, in Glossis, Subsannator, idem cum Apinario vel Apenario. Cuiusmodi homines, mwrolo/goi, ridicularia quacumque [orig: quÔcumque] occasione funditant, et non solum dictis ac salibus, sed etiam, imo facie magis, quam facetiis ridiculi, rictu oris, labiroum ductu, totius vultus distortione, corporisque motione atque gestu ridenda schemata monstrant, atque aliorum mores ac gestus deridiculi gratia [orig: gratiÔ] imitantur. Quemadmodum Apinarii isti, qui, sub Gallieno Imperatore Cycolpica ludentes, totum illud argumentum historiae vel fabulae Cycolpicae, non facetiis tantum dictisque scurrilibus, sed gestibus praecipue kai\ xh/masi. peregerunt: unde miranda quaedam et stupenda eos monstravisse, in illo Cyclopeorum lusu, dicit Trebellius in Gallienis c. 8. Tales itaque Graecis veteribus *sa/nnai et *sa/nnoi et *sanni/wnes2 appellati, recentioribus *tza/nnoi, unde Italorum Zani: uti *sa/nnous2, populum Scythiae, qui et *sanni/gai dicebantur, *tza/nnous2 quoque vocavere [orig: vocavŕre], Eusthat. Odyss. c. Sed et Sannam, pro irrisione quoque ac subsannatione ipsa, usurparunt [orig: usurpÔrunt]. Vetus Persii Interpres ad Sat. 1. v. 72. exponit, os distortum cum vultu, quod facimus, cum alios deridemus. Cuiusmodi sannas vel tortiones oris indecoras ac ridiculas cinos etiam Latini vocaverunt, a Graeco verbo kinei=n, quod movere est, unde ki=nos2, i. e. ki/nhsis2; sicuti mw=kos, a)po\ tou= mwka=|n, pro mw/khsis2. Idem autem est mw=kos2, quod sanna et proprie Graeci mwka=|sqai dicunt de his, qui ore, vultuque distorto et vagis labiis aliquem derident: Hesychius, diamullai/nein xleua/zein. e)pi) tou= ta\ xei/lh diastre/fein. diamwka=sqai, quod labiis ductare vocat Plautus Milit. Actu 2. sc. 1. v. 15. labiis dum ductant eum. Gellius, labiorum ductu irridere, l. 18. c. 4. Tum ille rictu oris labiorumque ductu contemni a se ostendens, et rem, de qua quaereretur, et hominem ipsum qui quaereret. A Graeco mw=kos2, mocosum Latini dixerunt, de hoc genere ridiculi, quod fit non salibus ac dicacitate, sed vultu et gesticulationibus. Cicer. l. 1. Ep. ad Attic. Ep. 13. Consul autem ipse parvo [orig: parv˘] animo [orig: anim˘] et pravo [orig: prav˘], tantum cavillator, genere illo [orig: ill˘] mocoso [orig: mocos˘], quod etiam sine dicacitate ridetur, facie magis quam facetiis ridiculus. Sic actionem mimicam et gesticulatoriam mocosam appellabant vett. Oratores, uti liquet ex Quintiliano l. 11. c. 3. sub fin. Vide supra Mocosa. Proprie igitur Sanna, os distortum cum vultu significabat: unde vultus distortiones, ad pueros ploratores terriculandos, sannae Arnobio l. 5. Usque adeo ne mortales saeculi illius ac temporis corde fuerant vacui, rationis sensusque nullius, ut ab actionibus improbis, tamquam parvuli pusiones, personarum monstruosissima [orig: monstruosissimÔ] torvitate, sannis etiam constringerentur et maniis. Galli vulgo grimacias dicunt. Manuum tamen etiam digitorumque gesticulatio ac formatio ridicula, ad subsannandum aliquem facta, ita vocabatur. Hinc ciconia genus sannae, de qua supra, in hac voce; ut et ubi de Digitis: Imo et linguae exsertio. Interpres Persii d. l. Tria generae sannarum, aut manu significari ciconiam, aut opposito [orig: opposit˘] temproibus pollice, auriculas asininas, aut linguam sitientis canis. Hinc dictorum Sannionum Ciceto quoque meminit de Orat. l. 2. et Iuvenalis Sat. 6. v. 307. de tali,

--- --- Qua [orig: QuÔ] sorbeat aera sanna [orig: sannÔ].

Gelasianos, a risu eos Sidonius vocat Carm. 23. v. 302. etc. plura hanc in rem, apud Thom. Dempster. Paralipom. in Rosin. l. 5. c. 6. Casaubon. ad Calig. Suetonii c. 57. Salmas. ad Trebellium d. l. et Not. ad Tertullian. de Pallio. c. 4. nec non hic [orig: hţc] passim, inter alia infra voce Zani.

SANNAUS locus Phrygiae, apud oppid. cognomine ubi magna absinthii copia. Plin.

SANNAZRIUS Iacobus Ncapolitanus, in locum Ioviani Pontani, apud Fridericum Regem Neapolit. cuius hic gratia [orig: gratiÔ] exciderat, successit. Poeta Italus Latinusque clarissimus, in carmine de Partu Virginis 20. annos dedudavit, Eclogae tamen Piscatoriae illius maxime laudantur. Vide Anton. Teissier Elog. P. 1. p. 83. Vide Iacobus Sannazarius.

SANNI populi, qui et Macrones. Strabo l. 10.

SANNIGAE vide Sanigae.

SANNINA Mediae urbs, ad Hyrcanum mare. Ptol.

SANNYRION Poeta Tragicus, cuius Danae laudatur, Schol. Aristoph. Ran. Actu 1. sc. 6.

SANOCUM oppid. Russiae nigrae, ad Sanum fluv. cum arce non temnenda in Palatinatu Leopoliensi, versus montes, 6. leuc. a Premissia in Meridiem. Satis cultum.

SANPETRUM castellum Lucaniae.

SANQUINIUS [1] L. Arruntii, sanctissimi Senatoris, accusator, calumniae damnatus. Tacit. l. 6. Annal. c. 7.

SANQUINIUS [2] Maximus e Consularibus. Tacit. l. 6. Annal. c. 4.

SANROMANENSIS Familia vulgo Sanroman, inter Hispaniae illustres, ramus est Davileae stirpis. In hac enim cum duae sint lineae, posterior Dominorum est de Santroman et Villanova: In qua plures ordine sibi invicem successere [orig: successŕre] Domini de Santroman et Villanova de Gomez, quibus titulus Velada accessit, ex Davilensi linea, a coniuge Sancio Sanchez Davilae allata. Huius fil. pro Velada Marchionis titulum obtinuit, a Philippo II. ac eius pronepos Antonius Davila et Toledo Marchio de Sanroman dignitatem priori iunxit, cuius Maiores hi recensentur. Gomesius Davila Dn. de S. Roman, ex Ioanna (filia Pagani de Ribera Dn. de Malpica) suscepit Sancium Sanctium Davilam Dn. de


page 56, image: s0182a

Sanroman, maritum Catharinae Davila Dn. de Velada, et ex ea patrem Gomesii Davilae Marchionis de Velada: quo [orig: qu˘] et Teresia [orig: TeresiÔ] Carrillo de Mendoza, genitus Sancius Sanctius Davila iuncit sibi Ioannam Toletanam, atque ex ea genuit Gomezium Davilam de Toledo Marchionem de Velada. Huic Antonia de Toledo Colonna (filia Garsiae de Toledo Osorio, Marchion. de Villa Franca, Ducis de Fernandina) genuit Antonium Davila et Toledo, Marchionem de Velada et Sanroman (cui uxor obtigit Constantina Osoria filia Petri Alvari Marchionis de Astorga) ac Antoniam (uxorem Ioannis Ludovici de la Cerda Dn. de Medina Celi.) Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nobil. Eur. Part. 2. P. 102.

SANRUFUM oppid. Lucaniae.

SANSY et CUY, regiones Imperii Sinensis, terrae motibus et prorumpentibus inde undis prolapsae absorptaeque, apud Ferdinandum Pinto Itinerat. Vide quoque supra, in voce Lampaca.

SANTA Casa seu Sancta domus nomen carceris Inquisitorum, in Ecclesia Romana in Hispania inprimis et lusitanis. Constant variis porticibus, quarum singulae in plures exiguas cameras sunt distributae, figurae quadratae, quarum latera singula X. sunt pedum. Illarum autem duo sunt ordines, quorum alter alteri superiores est, suntque constructi opere fornicato [orig: fornicat˘]: et quidem superiores illuminantur per crates ferreos, sed supra viri etiam proceri staturam elevatos, inferiores sunt subterranei, obscuri, sine ulla fenestra, et superioribus angustiores; parietes sunt crassitudinis quinque pedum. Unaquaeque porro camera duobus ostus clauditur, quorum interius crassum est et ferro obductum; parte inferiore constans crate ferreo [orig: ferre˘], in superiore exiguam fenestellam habens, per quam captivo cibus, lintea aliaque necessaria, porriguntur: clauditur autem duobus ferreis obicibus. Exterius ostium solidum est, sine ulla apertura; quod ordinario mane ab hora sexta usque ad undecimam aperiri solet, ut aer carceris aliquatenus repurgetur. Auctor Historiae Inquisit. Goanae. In eo quam rigide silentium exigatur, dicemus infra in hac voce: quanta ibidem miseria captivorum, docet Auctor cit. c. 19. 20. 21, quod si quis aegrescat e loci squalore, in Xenodochium, quod Cardinalis vocant, defertur, donec meliuscule se habere coeperit, tum in pristinum carcerem restituitur. Neque vincti ex uno cubiculo ad aliud transferuntur et cum aliis associantur: Sed qui in eodem conclavi fuerint clausi, ubi transferendi erunt, simul etiam transferuntur, ut sic vitentur communicationes eorum, quae intra carceres geruntur, quo sine et silentium tam severe exigitur etc. Vide Phil. a Limborch Historia [orig: HistoriÔ] Inquisit. l. 2. c. 18. et supra ubi de Immur ationis poena.

SANTACRUCII inter Hispaniae illustres, ex familia Bazanaeorum. In qua Alvarus I. de Bazan, fil. minor natu Petri Consalvi de Bazan, celebris belli in Mauros Dux, filium cognominem itidem bellis, maritimis inprimis, clarum, genuit; et is Alvarum III. primum Marchionem de Santacruz; a quo fil. et nepos Alvari nomen atque dignitatem patriam et avitam accepere [orig: accepŕre]. Series lineae haec est: Petrus Consalvus de Bazan, Dn. de Valduerna, ex Teresia Pimentellia, pater fuit Consalvi de Bazan, Vicecomitis de Valduerna: quo [orig: qu˘] et Mencia [orig: MenciÔ] de Quinnones, genitus Alvarus I. de Bazan, Commendator, iunxit sibi Mariam Manuel, atque ex ea suscepit Alvarum II. de Bazan Dn. de Viso: cui Anna Guzmana genuit Alvarum III. de Bazan, Marchionem de Santacruz, qui, iuncta [orig: iunctÔ] sibi Maria [orig: MariÔ] Manuel de Benavides, ex ea pater fuit Alvari IV. de Bazan Marchionis de Santacruz (mariti Guiomarae Manriciae de Lara filiae Bernardini) Francisci Equitis Calatravae, Petri de Bazan Equitis Alcantarensis (cui uxor obtigit Maria de Mendoza) Annae de Bazan, Isabellae de la Cueva (cui maritus fuit Alfonsus Portocarrerus Marchio de Villanova) Mariae Manuel de Benavides, et Briandae Bazan de Benavides (quae nuptum data est Francisco Benavidio, de la Cueva, Comiti de Santistevan) Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobil. Europ. Part. 2. p. 96.

SANTALINA Ligna tota [orig: totÔ] India [orig: IndiÔ] celebratissima, *saga/lia cu/la dicuntur Auctori Peripli, facili lapsu literae T. in T. Ita autem is de pelangis ebeni. *)apo\ me\n *baruga/zwn ei)s2 a)mfo/tera tau=ta th=s2 *persi/dos2 *)empo/ria, ploi=a mega/la xalkou= kai\ cu/lwn *sagali/nwn kai\ dokw=n kai\ kera/twn kai\ fala/gtwn *shsami/nwn kai\ *)ebeni/nwn. A Barygazis ad ambo haec Persiae Emporia, magnae naves aere et lignis Sagalinis et trabibus et cornibus et phalangis seu fustibus Sesami ac Eheni. Mentio certe *santa/lou apud recentiores Graecos. Iam vero etiam apud vetustiores nomen hoc fuisse in usu, ex Auctore hoc Peripli patet, unde non ab Arabibus ad Graecos, sed contra a Graecis ad Arabas delatum esse colligitur. Hodie Indi Chandama vocant, ut refert Garsias ab Orto, qui de ligno hoc aromatico videndus est, Aromatum l. 1. c. 18. Aetius in vetustissimo exemplari, l. 16. in confectione Muschati, sa/ndana vocat, non sa/ndala. *ka/rua *)indika\ tri\a. *sanda/nwn gra/mmata ist. *)/ambaros2. Et in confectione Xeromyri, *sa/ndana, gra/mmata ib. Notum certe M. et N. invicem mutari. Lusitani autem Chi pronuntiant, pro Si, ut Chinenses dicunt, pro Sinensibus. Sic Chandama, pro Sandama, quae Graecis *sa/ndana. Vide Salmas. ad Solin. p. 1032. et 1033. nec non supra Sandalum lignum.

SANTBECHIUS Daniel, vide Daniel.

SANTBENITO aliis SAMBENITO, an quasi Saccus benedictus, an Sancti Benedicti scil. vestis? habitus est poenalis, irrogari solitu ab Inquisitoribus, origine tali. Cum multa in Hispaniae regno essent depravata Mauris Iudaeisque cum Christianis promiscue versantibus, nullo [orig: null˘] non commercii genere, Hispali primum quaestionibus arcano habitis, de sontibus qui videl. hac [orig: hÔc] familiaritate seducti Christiana sacra deseruissent, gravissimis poenis vindicatum, et, maiori commisso delicto [orig: delict˘], igne post diuturnum carcerem et tormenta necati apostatae: leviori de causa ignominia familiae perpetua inusta est: non pauci bonis publicatis ad aeternos carceres damnati. Rubra crux obliquis radiis in crocea veste, quam


image: s0182b

Sancti Benedicti vocant, plerisque data insignis, a ceterisque discreta, ut essent documento, et magnitudine supplicii terrerent alios, Bzovius A. C. 1478. ž. 14. Hodieque suspecti de haeresi sive leviter, sive de vehementi, iniungitur nonnumquam, ut, pro delicti qualitate, ad tempus Sambenitum gestent, uti docet Phil. a Limborch Historia [orig: HistoriÔ] Inquisit. l. 4. c. 31. Vide et supra ubi de Sacco Benedicto, item ubi de Reatus indumentis.

SANTENA oppid. Duc. Clivensis, non procul a Rheno, 2. leuc. infra Vesaliam in Occasum Neomagum versus, totidem a Geldria in Boream.

SANTERIENSIS Pagus Galliae, vulgo le Santois, in quo Villare Villiers le Carbonnel et lehunum Lihons en Santois, Monasterio [orig: Monasteri˘] clarum; in agro Ambianensi. Britto Philipidos l. 2. ante annos 450.

Sic regio quam late patet Viromanica tota,
Ambianensis humus pariter, cum Santeriensis
Ubertate soli, Regi cessere [orig: cessŕre] Philippo.

Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

SANTES Pagninus Dominicanus Lucensis Orientalium liuguar. Hebraicae, Arabicae et Chaldaicae peritissimus: Nec minus in Latina et Graeca versatus. Versionem Bibliorum adornavit: Scripsit item Isagogen ad SS. literas, Thesaurum linguae sanctae etc. Obiit A. C. 1541. Lugduni ubi opera sua edi curavit. Sixtus Senens. Biblioth. sacr. Leander Alb. descr. Ital. et de vir. Ill. Dom. Possevin. Gesnerus etc.

SANTHENTONENSIS portus Anglicus Ptolomaeo Trisantionis fluv. ostium. Metel.

SANTICUM vide Stanticum.

SANTILLANA oppid. Asturiae, in ora Oceani Cantabrici versus confin. Biscaiae, medium inter Flaviobrigam ad Ortum et Ovetum ad Occidentem, 22. utrinque leucis. Hinc pars Orientalis Asturiae Asturia de Santillana: Inter Biscaiam et Asturiam Ovetensem.

SANTU urbs Celtica. Steph.

SANTISTEPHANENSIS Familia in Hispania illustris, Benavidiae stirpis ramus est. In hac enim Mendus Rodericus pater fuit Diasii Sancii de Benavides Dn. de Santistephan del Puerto, cuius duo filii totidem linearum Auctores fuere [orig: fuŕre]. Primus Mendus Rodericus de Benavides, genuit Diasium Sanctium de Benavides, primum Comitem de Santistevan del Puerto et reliquorum auctorem. Alter, Manuel de Benavides, Dn. de Iabalquinto, et ex hereditate alterius fratris Gomesii, de Flomesta, exstitit. Priorum genesis ita habet. Mendus Benavidius praefatus, Comes de Santistevan del Puerto, ex Ioanna Pachecia (fila Roderici Portocarreri) genuit Franciscum Benavi dium Comitem de Santistevan; qui ex Maria Carrillo de Corduba Didacum suscepit Comitem S. Stephani, maritum Mariae Mexiae; et ex ea patrem Francisci Benavidii Comitis de Santistevan: quo [orig: qu˘] et Isabella [orig: IsabellÔ] de la Cueva Dn. de Solera, genitus Didacus de Banavides et la Cueva, Comes de Santistevan del Puerto, pater fuit ex Leonota Toletana (filia Petri Davilae Marchionis de las Navas) Francisci de Benavides et la Cueva, Comitis S. Stephani, Dn. de las Navas, Castellar et Solera, (cui uxor obtigit Brianda de Bazan et Benavides filia Alvari Marchionis Sanctiacrucii) ac Isabellae de la Cueva, nominis de Benavides. Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nobil. Europ. Part. 2. p. 86.

SANTONES qui et SANTONAE populi et urbs Galliae Aquitanicae episcopalis sub Archiepiscopo Burdigalensi, quorum regio Xantonge et urbs Xainctes ad Carantonum fluv. inter Pictavos ad Boream, Aquitaniam veram seu Garumnam, qui hic [orig: hţc] Gironda, ad Meridiem, Oceanum ad Occasum, et Inculismens. tractum cum Petrocoriis ad Ortum. Ferrar. Urbs praecipus Mediolanum Santonum, Saintes, ad Carentonum fluv. ampla, non aeque culta, 15. leuc. a Burdegala in Boream, 10. a Rupella in Eurum. Reliquae, Broagium, Talleburgum, Angeriacum et Sobisaeum. Paudrand. Vide et Santoni, namque et sic dicuntur, Elias Vinetus Antiq. Sant. Lucan. l. 1. v. 422.

Signa movet, gaudetque amoto [orig: amot˘] Santonus hoste.

Hinc Santonicus Oceanus, pars maris Aquitanici, qui Aquitaniam inter ostia Garumnae et Ligeris alluit. Tibullus l. 1. El. 7. v. 10.

Testis et Oceani litora Santonici.

Santonicum absinthium a Columella l. 6. RR. c. 25. memoratur, cuius etiam Martialis meminit l. 9. Epigr. 96. v. 1.

Santonica [orig: SantonicÔ] medicata dedit mihi pocula virga [orig: virgÔ].

Iuvenal. Sat. 8. v. 145.

Tempora Santonico velas adoperta cucullo.

Santonum portus, la Rochelle. Vide Rupella, quae proprie in Alnetensi tractu. Aliis Broagium. Santonum promuntorium, vulgo Cap. de Malvason Mercatori, promuntor. Aquitaniae in ora inter Burdigalam, et Santonum protum. Aliis est pointe de la Tremblade, in ora Oceani Aquitanici 3. leuc. a Broagio in Africum.

SANTONI inter 14. gentes Aquitanis adiacentes, eisque contributas, inter Garumnam et Ligerim numerantur a Strabone, cum Pictonibus. De his Lucan. l. 1. v. 422.

--- --- --- --- Gaudetque amoto [orig: amot˘] Santonus hoste.

Alias Santones: Sic Andi et Andes, Turoni et Turones etc.


image: s0183a

Nomen iis forte a Sona, Gall. Suine et Segne, olim Santona, fluviolo, qui supra Mediolanum Santonum in Carantonum effluit, postquam Arciacum Archac et Pontes Pons alluit. Eorum fines loca patentia macimeque frumentaria l. 1. Comm. c. 10. et Pictones ac Santones, pacatas regiones, h. e. Romanae tum Reip. bona [orig: bonÔ] fide oboedientes, l. 2. Bell. Gall. c. 11. Caesar vocat. Commendatur autem Santonum ager frumento [orig: frument˘], vino [orig: vin˘] ac sale hodieque quam macime. Santonici cuculli Iuvenalis, Sat. 8. v. 145. et Bardocuculli Martialis l. 14. Epigr. 126. meminit. Urbs princeps gentis Mediolanum est, quae Burdigalam, centum olim et quatuor: nunc 450. iugera soli occupantem et Amphitheatro [orig: Amphitheatr˘] suo [orig: su˘], quod palatium Gallieni vocant, extra mutos, ac Tutela [orig: TutelÔ] vel Palatio [orig: Palati˘] Tutelae nunc intramurano [orig: intramuran˘] hodieque gloriantem, Metropolim: Pictones pro sorore habet, urbem veterem, et Amphitheatri sui nunc intramurani ac aquaeductus insignibus reliquiis nobilem. Supersunt hodieque Amphitheatri in urbe Santonum rudera ac reliquiae nobiles extra muros, ac arcus antiquus in Carantono praeterfluente, priscorum quoque moenium aliquot in locis particulae et non exigua aquaeductus lei/yana. In monte olim posita, dein cum a Vandalis, Gothis, Saracenis ac Normannis eversa esset, non procul inde ad flumen condita est, ubi prius casulae piscatorum erant. In veter. Notit. inter provinc. Aquitanicae secundae civitates sex, quartum obtinuit locum, postea tertio in gradu collocata, et Episcopus eius inter Antistites Burdigalensi Archiepiscopo subiectos secundo [orig: secund˘] loco [orig: loc˘] numeratus est. S. Eutropius unus ex vetustissimis Santonum Praesulibus: Basilica S. Petri, praeterito [orig: praeterit˘] saeculo [orig: saecul˘], dissidiis intestinis flagrante Gallia [orig: GalliÔ], vastata est. Postquam enim a pace Reformatis data Carolus IX. resiliit, Religioque et cultores sunt proscripti: Exules mox in Santonibus, Encolismensi agro et Pictonibus, rerum summa [orig: summÔ] felicitate potiti sunt, adeo ut Princeps Condaeus, vocem Themistoclis, Perieram nisi periissem, saepe usurparet, circa A. C. 1568. Thuan. Hist. l. 44. Praeterea varia hic [orig: hţc] utriusque sexus [orig: sexűs] monasteria, et in dioecesi duodecim vel trcdecim Abbatiae sunt. Vulgo Saintes, sicut pagus Saintonge. Vide Iul. Caes. loc. cit. etc. Strab. l. 4. Plin. l. 4. c. 19. Tacit. Annal. l. 6. 7. Amm. Marcellin. l. 15. Auson. Ep. 14. 18. etc. Alanum de Sant. reg. Eliam Vinetum Antiq. de Saintes. Sanmarth Gall. Christ. Duchesnium rech. des Antiq. des Villes, etc. Hic [orig: Hţc] Concilium habitum est, A. C. 562. contra Emeritum, qui favore Chlotarii in sedem, post Eusebium, irrepserat: Illi ergo deposito Heraclius surrogatus est. Sed Charibertus Chlotarii fil. Emeritum restituit, legato [orig: legat˘], qui Heraclii confirmationem venerat rogatum, currui spinis horrenti imposito [orig: imposit˘] et in exilium misso [orig: miss˘]. De aliis Conciliis ibidem celebratis vide Morerium Dict. Histor.

Oppida et castella Santonum.

Angeriacum, Broagium, Brovage. Condate, Cone seu Conac. Marinae, Marennes. Mediolanum Santonum. Moritonia, Mortaigne. Olario vel Uliarus ins. Pontes. Regianum, Royan. Solbisia. Tauniacum, Tonay-Charente. Talemontium, Talemont. etc. Vide quoque supra in voce Santones, et Hadr. Vales. Notit. Gall.

SANTORINI olim Therasia seu Theusia, et Callista, i. e. pulcherrima, dicta, insula est in Archipelago; formam habens lunae corniculatae, licet prius aliam haberet, antequam terraemotu concuteretur, et a mari in duas divelleretur partes, inter quas scopuli aliquot interiacent. Ea, quae meridiem spectat, maior est, patetque in circuitu 40. milliar. Maris fundus hic [orig: hţc] vestigari non potest, maxime inter ambas insulas. Nat. Matel.

SANUA Albaniae urbs, Ptol.

SANUQUIA oppid. Iaponiae, in Xicoco insul. caput tractus cognominis in ora Boreali contra Niphoniam Insulam.

SANUS fluv. Poloniae. Oritur ex Carpatho monte, in limite Hungariae. Per Russiam nigram labitur, iuxta Premissiam et Iaroslaviam Urbes, dein auctus aliquot fluviis per Poloniam superiorem fluens, ibi prope Sandomiriam in Vistulam se exonerat. Ad eius confluentes frustra obsessus fuit Carolus Gustavus, Suecorum Rex, a Polonis et Germanis aliquot hebdomadas.

SANUTUS Marinus Nobilis Venetus, urbem Iaderam e ruinis excitavit, cuius memoriam servat in ea urbe haec Inscr. ante 2. vel 3. circiter saecula, ut iudicat Cl. Sponius, composita,

Urbe hac praefectus Sanuta ex prole Marinus
Me struxit tandem, Veneto [orig: Venet˘] dominante Senatu.

Vide eum Itinerar. Graec. Part. 3. p. 75.

SANZACBEGUS apud Turcas, ex Sanzac vexillum, et Beg dominus, quasi dominus vexilli, dominus vexillaris: cui scil. cum vexillo tradita est Provincia, ceu Praesidi: et cui propterea militatum eunti vexillum praeferri solet. Graecis hodie flamboula/rhs2, aut Hameolatis, Sanzac-begluc, dignitas vel officium Sanzaci, aut Vexillani, i. e. Provinciae Praesidis, Praesidatus, Leunclavius Onomast. Alter. Bumsum Beg sanzacum, h. e. dominus vexilli Bumsensis: Musulm. l. 4. narrat, ita vocatum fuisse Muratem, cum a patre praefectus fuisset Burusae. Idem.

SAOCORAS Masio Hormitz, aliis Set, fluv. Mesopotamiae, in Euphrat. influens.

SAON Historicus celebratur Dionys. Halicarn. peri\ sunqes. o)nom. Ubi et de stylo eius iudicium fert. Virt eruditi suspicantur cundem esse, qui Saeus dicitur Athenaeo l. 4.

SAONA vide Savo, et Savana.

SAOPHIS Thebanorum in Aegypto Rex XV. Vide Chnubus Gneurus.

SAOR in tribu Ruben, supra Iordanem, Hieronym, in Loc. Hebr.