December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 49, image: s0175b

SANCTORALIA dicuntur in Ecclesia Romana libri Sanctorum Vitas ac Passiones complexi, unde et Passionalia appellantur: e quibus postmodum Martyrologium Romanum originem habuit, Dominic. Macer in Hierolex.

SANCTUARIUM [1] pars Tabernaculi, a Besaleele et Aholiabo divinitus instructis Exodi, c. 31. v. 23 3. et c. 35. v. 30, 31. intra sex menses non totos, confecti Exodi c. 40. v. 1, 2. interior, ab Atrio, sive Porticu distincta, in duos thalamos dividebatur, Sanctum et Sanctum Sanctorum: quorum illud 20. cubitos longum et 10. altrum latumque erat, in quo Sacerdotum stationes quottidie versabantur, illud interius ad Occidentem situm, 10. undiquaque cubitos implebat: in quem sacratissimum Templi recessum, ac Numinis veluti sedem ac thalamum, semel tantum singulis annis Pontifici M. ingredi, ut ibi piaculare offerret sacrum, licebat, Levit. c. 16. v. 2. et Hebr. c. 9. v. 7. Separabantur autem a se invicem velo [orig: vel˘], quatuor columnis suspenso [orig: suspens˘], per quas Pontifici aditus ille dabatur, Exod. c. 26. v. 31. Quod quo [orig: qu˘] modo [orig: mod˘] fituque factum, diximus quidem ex parte supra, ubi de Pontifice Max. Hebraeorum, nec non ubi de Expiationis Festo, hic [orig: hţc] vero plenius, sed paucis, repetere non pigebit. Cum Pontificis hoc [orig: h˘c] die nobile inprimis ac primarium munus esset, ut qui fere solus hoc [orig: h˘c] tempore sacris operabatur, omniaque tum maiora tum minora sacrificia ipse peragebat: praeparatio eius primo varia erat. Septem enim continuis diebus a domo ac uxore sua separatus, ne aliunde pollueretur in Templo perpetruo degebat: sacraque obibat quottidie, ut ipso Expiationis die ad ea foret promptior. Quod si quid in sacrificiorum ordine ignoraret, a quibusdam magni Consessus viris edocebatur. Deducebatur etiam in conclave Aphthines, seu odoramentorum, ut suffitus faciendi rationem disceret. Inde ad iuramentum adigebatur, ne quid in eo immutaret, ubi solus in adyto versaretur. Vespera [orig: VesperÔ] festum antecedente parco [orig: parc˘] utebatur cibo [orig: cib˘], noctemque fere insomnem traducebat, et audiebat sacri quid legentes, aut Musico [orig: Music˘] concentu oblectabatur. Albescente sic aurora [orig: aurorÔ] ad domum lotionis ducebatur, eoque die quinquies totum corpus et decies manus pedesque lavabat, cum toties ministerium mutare teneretur. Lotus induebatur vestibus aureis, mactabatque sacrificum iuge et suffitum ordinarium faciebat. Dein rursus lavabatur et vestimenta alba sumebat, accingens sese iam ad sacra huius diei obeunda: quorum hi praecipue actus erant. I. Iuvencum, pro se et domo sua, offerebat confitebaturque. II. Tum duo hirci adducebantur, quibus sorte discretis, ad hirci emissarii caput, coccinea alligabatur vitta. III. Hinc Pontifex redibat ad iuvencum suum; et rursus confitebatur, non pro se et domo sua tantum, sed pro universis filiis Aaron. IV. Post haec thuribulum, quod eo die areum erat, prunis ex altari implebat, atque ex alio thuribulo suffimentis captis sic ad Sanctum Sanctorum contendebat. V. Quod cum intrasset [orig: intrÔsset], thuribulo [orig: thuribul˘] deposito [orig: deposit˘] fumi nubem excitabat, quae locum implens prohiberet aspectum, sicque mox exibat. VI. Mactabatur porro iuvencus, cuius sanguinem in adytum inferebat, et coram Arca sursum dorsumque aliquot vicibus spargebat: inde hircus mactabatur, similiterque sanguis in adytum illatus eodem [orig: e˘dem] modo [orig: mod˘] libabatur. VII. praeterea ad velum, quod coram Arca erat, exteriori parte, eadem [orig: eÔdem] ratione libationes fiebant, sanguisque sparhebatur, ac Tabernaculum Conventus expiabatur. VIII. Similique voce altare aureum seu suffimentorum lustrabatur. IX. Hinc ibatur ad hircum emissarium, de quo vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Interea Pontifex adipem iuvenci ac hirci adolebat, et sectiones quasdam Legis recitabat: exutis dein vestibus albis aureisque sumptis, arietes agnosque ex praescipto offerebat. Deinde rursus lavabat, vestesque mutabat: et Sanctum Sanctorum ultimo ingrediebatur, thuribulum inde accepturus. Quo [orig: Qu˘] peracto [orig: peract˘] ablutus iterum, aurea [orig: aureÔ] veste resumpta [orig: resumptÔ], sacrum vespertinum absolvebat: atque inde ordinario [orig: ordinari˘] cultu indutus, festo [orig: fest˘] populi comitatu, domum deducebatur, ac cum amicis convivium inibat, multum gratulantibus, quod salvus sospesque ex Adyto rediisset. Franc. Burmannus Synopsi Theol. Christ. Parte prior. l. 4. c. 18. De vasis ac supellectile in utroque sacra vide hic [orig: hţc] infra. Quae omnia quam habuerint significationem mysticam, apud Theologos reperies. Postquam dein Tabernaculo successit Templum, quod tanta [orig: tantÔ] opulentia [orig: opulentiÔ] a Salomone exstructum est, ut primum ac praecipuum Mundi miraculum haberi possit. Atrium id quidem habuit quadruplex, nempe Gentium, Mulierum, Israelis seu Populi et Sacerdotum; sed Sanctuarii seu Palatii Domini, Hebraeis [gap: Hebrew] dicti, iterum non nisi partes duas intermedio [orig: intermedi˘] septo [orig: sept˘] a se invicem discretas, Sanctum et Sanctum Sanctorum. Ubi hoc peculiate fuit in secundo Templo, post captivitatem Babylonicam Zorobabele aedificato, quod, cum prius inter Sanctum et Sanctum Sanctorum murus stetisset, unius cubiti crassitie; ii vero, qui Babylone reversi erant, dubitarent, de eius forma, situ ac proportione; vice muri duo vela extensa fuerint, inter quae cubiti spatium, cum antea unum duntaxat pependisset. Supellex vero Templi eadem, quae Tabernaculi, nisi quod vasa omnia augustiora et immenso [orig: immens˘] numero [orig: numer˘] forent. Reverentia ac sanctitas eius permagna fuit iuxta Legem, Levit. c. 19. v. 30. Sanctuarium meum reveremini. Hinc nec sedere cuiquam, nec exspuere in eo, nec caput aperire, nec denique cum calceis ac baculo aut mantica eo introire fas erat: Nec ad viae compendium illud transire licebat. Denique ex superiori loco, si cui forte Hierosolymis tale cenaculum foret, in Sanctum Sanctorum prospectare nefas habebatur, pro ingenio Populi, omnibus maioribus minoribusque superstitionibus nimium obnoxii. Erat itaque Templum sanctum, non solum quod divini cultus sedes foret, uti nostra templa, sed habebat etiam sanctitatem quandam ceremonialem, quia DEI in terris sedes et aula ac caeli manifestissima imago, Christi denique in humano corpore olim hospitaruri typus erat: duravitque primum ultra annos 400. destructumque a Babyloniis est, anno [orig: ann˘] Zedekiae Regis undecimo [orig: undecim˘], cum populus Babylonem captivus ageretur, 2 Regum c. 25. 2 Chron. c. 36. Secundum priori decennio [orig: decenni˘] diutius stetisse dicitur, post profanatum Pompeii ingressu Sanctuarium et diruptum in morte


page 50, image: s0176a

Christi velum, tandem a Tito destructum, iuxta praedictionem Christi, Matth. c. 24. v. 2. Praeter Tabernaculum vero Templumque, sancta erat prae aliis urbibus, ipsa Hierosolyma, caput ac Metropolis gentis et religionum sedes: unde nulli Tribui peculiariter assignata, communis omnium veluti mater habebatur, et a cunctis frequentabatur (Quamquam a Iuda et Beniamine potissimum incoleretur, mtra quorum terminos sita erat; ita ut Urbs et Templum ipsum inter illos divisum, ac sacratior thalamus, in Tribu Beniamin fuisse, perhibeatur) idque potissimum post Salomonis dedicationem, qua [orig: quÔ] illi Urbi adeo affixa fuere [orig: fuŕre] sacra, ut ea [orig: ] eversa [orig: eversÔ], sacrificia, festa omnia, cultusque omnis protinus cessarent: quamquam et in ruinis ac cineribus eius sacra facere fas habeant Iudaei. Qui cum ad 16. capita narrent, quae ad sanctitatem et religionem eius facerent; tum praesertim a cadaverum et sepulchrorum pollutione eam, ne qua [orig: quÔ] contage impiaretur ac ceremoniae contaminarentur, liberam servabant. Sed et universa terra Israelis sancta erat, quam Mundi velut corculum, eiusque unicas delitias habebant olim, hodieque habent, reliquum Mundum tamquam impurum et profanum tantum non abominati. Unde cunctos mortales per opprobrium [gap: Hebrew] , quasi alterius et vix humam generis forent, ac Mundum, Lucae c. 12. v. 30. Item tou\s2 e)/cw, Marci c. 4. v. 11. appellitant. Quae quamquam superstitione non careant, tamen, cum terra illa caelestis, pignus ac arrhabo fuerit, non leviter illam adamare, et vitam longam ac pacem in ea exoptare tenebantur. Nunc autem, impleto [orig: implet˘] typo [orig: typ˘] ac universa [orig: universÔ] Terra, per CHRISTUM lustrata [orig: lustratÔ], frustra tum Iudaei illam aliis regionibus sanctiorem habent, tum nonnulli ex Christianis eam religiosis peregrinationibus frequentant; vide Hebr. c. 13. v. 12. 1. Timoth. c. 2. v. 8. et Psalm. 24. v. 1. habuere [orig: habuŕre] etiam alia loca sancta Iudaei, Scholas nempe ac Synagogas, sed de iis vide infra, ac de his omnibus, Franc. Burmannum Synops. Theolog. Part. I. l. 4. c. 15. et 16. Thom. Godwynum de Ritibus Hebr. l. 2. c. 1. etc.

Vasa sacra prioris Thalami, qui Sanctum dictus est.

a. Altare aureum (aeneum enim in Atrio occurrebat) cedrinis tabulis deauratis constans, unius erat cubiti longitudine, duorum altitudine: super quo bis de die suffitus a Sacerdotibus adolebantur. Semel autem quotannis sollemniori modo [orig: mod˘] odores in eo incendebat Pontifex, et piacularis victimae sanguine illud expiabat ac lustrabat. Exod. c. 30. v. 10. b. Candelabrum seu Lychnuchus aureus, ex solido constans auro, ad Australem Tabernaculi partem collocatus erat, 7. lampadas 7. brachiis sustinens, quae oleo [orig: ole˘] purissimo [orig: purissim˘] nutritae, tota [orig: totÔ] nocte ardebant, Exod. c. 25. v. 31. et c. 27. v. 20, 21. g. Mensa aurea, ad Septentrionem posita erat cum sacris panibus, Exod. c. 25. v. 23. facta ex cedro ac auro obducta, latitudine unius, altitudine unius ac dimid. longitudine 2. cubitorum. Instrata erat veste hyacinthina [orig: hyacinthinÔ], impositaeque ei 12. lances, accipiendis panibus totidemque acerrae, quae ture implebantur et scopulae, vasis illis emundandis, Exod. c. 25. v. 29. Adornabantur singulis Sabbatis ac de novo instruebantur; tumque panes Sacerdotibus cedebant, et tus adolebatur, Levit. c. 24. v. 7, 8.

Vasa sacratioris Thalami seu Sancti Sanctorum.

a. Arca Foederis, de qua iam supra dictum, Israelitarum velut Palladium ac praesentis inter ipsos Dei certissimum pignus, confecta erat ex ligno Zittim seu cedro, atque intus extraque auro [orig: aur˘] obducta, longitud. 2. et sem. altitud. 1. et dimid. cubitorum. Ambiebatur corona [orig: coronÔ] seu limbo [orig: limb˘] aureo [orig: aure˘], quaturque annulos aureos ad latera habebat, ex quibus vectes duo ex eadem cedro, pariterque deaurati prominebant gestandae arcae: quod Kehatitarum ministerium fuit, multaque cum religione peragebatur. Vide Exod. c. 25. v. 10 --- -16. Numer. c. 7. v. 9. nec non Ios. c. 3. v. 3. et 1. Chron. c. 15. v. 15. Continebantur in ea solae Legis sive foederis, cum Israelitis icti, tabulae, Exod. c. 25. v. 16. Coram ea vero volumen Legis, de quo Deuter. c. 31. v. 26. et ad utrumque latus Urna mannae ac Virga Aaronis dispositae erant, Exod. c. 16. v. 34. In secundo Templo eam defuisse ipsi fatentur Iudaei. Alia ab hac fuit Arca, in qua Ephod, seu Pectorale, cum Urim et Thummim, asservabatur, altera [orig: alterÔ] minor, et nomine Arca Dei memorata 1. Sam. c. 14. v. 18. ubi Burmannum vide: uti de donariis Philistaeorum Arcae Foederis appensis, ibid. c. 6. v. 8. b. Propitiatorium, hebr. [gap: Hebrew] Graec. *(ilasth/rion, ex solido auro confectum Arcam tegebat, pari cum ea longitudive et latitudine e quo g. Cherubini duo eodem ex auro eminebant: quaterna [orig: quaternÔ] facie, hominis, leonis, vituli et aquilae, cum sex alis, toto [orig: tot˘] corpore oculati, pedibusque vitulinum calcem referentibus insistentes, qui fronribus adversis Propitiatorium despectabant. d. Thronus seu Gloria Dei ac propria Numinis sedes, cuius symbolum erat nubes et ignis, locus fuit is super Arcam, quem Cherubinorum alae amplexu suo [orig: su˘] incingebant; quemque nubes illa, augustum in modum medium adimplebat, Levit. c. 16. v. 2. Hic [orig: Hţc] DEUS, velut in visibili signo, praesens erat ac petentibus reponsa dabat, quo nonnisi quotannis Pontifici, universum Populum Deo propitiaturo, accedere licuit. Atque haec erat illa [gap: Hebrew] seu gloriosa Dei in terris habitatio, quam Iudaei adeo celebrant. Vide supra passim.

SANCTUARIUM [2] in Ecclesia Romana modo Aedem sacram, modo locum illum, eamque Aedis partem, quae Graecis *bh=ma, Latinis Presbyterium dicitur, modo Sanctorum reliquias, seu potius, earum thecam notat. Apud Anglos olim sic dictum est ius Asyli, quo [orig: qu˘] Templa illius Regni gaudebant, ante Henricum VIII. Sed et bona ad Ecclesiam pertinentia, hoc [orig: h˘c] nomine apud Scriptores Ecclesiae Romanae veniunt: unde Sanctuarii, Gallis Sainteurs, Hommes


image: s0176b

saintiers, et Hommes saincts, Ecclesiarum tenentes, apud Auctores laudatos Car. du Fresne in Glossar.

SANCTUS apud Latinos, vir probus et integer; unde sancti mores et sanctitudo morum: quae loquendi genera passim apud Scriptores etiam non Christianos occurrunt. Apud Vopisc. in Floriano Autronius Tiberianus, Ep. ad Autronium Patrem c. 6. Nunc te Pater sancte interesse decuit Senatui amplissimo etc. Sic iterum mox, in compellatione Patrui, Obtinuiums Pater sancte, quod semper optavimus. Quod mirum videtur Casaubono. Nam Sanctus Pater apud Virgilium l. 5. Aen. v. 603. inquit, manifestam causam habet. Sed hoc [orig: h˘c] nomine Pater a filio iure vocatur; sanctam enim et reverendam Patris personam filiis debere esse, dicit Iurisconsultus. Unde sancti Principes, qui Populi Patres et Patriae; et in Inscr. passim Parentibus Sancti, item Sanctissim, appellatio tribuitur, Salmas. ad loc. Quomodo autem postea titulus hic restringi quibusque, velut peculiaris, tribui coeperit, diximus supra, in voce Sanctissimi. De Sanctis vero Ecclesiae Romanae vide Andr. Rivetum in Summa Controv. alibique passim; de Festis eorum, supra: ut et de triplici acclamatione Sanctus, Sanctus, Sanctus, in Ecclesia Romana ut in Missa fieret, instituta [orig: institutÔ], a Sixto I. nec non de Hymno Graecorum Sanctus Deus, Sanctus Fortis, Sanctus et Immortalis miserere nostri, Macros Fratres in Hierolex. item infra, in voce Trisagium, nec non ubi de compositis ex Graeco *(iero\s2, lit. H.

SANCUS Deus Sabinorum. Dionys. Halicarn. l. 2. p. 113. *ka/twn de\ *po/rkios2 to\ me\n o)/noma tw=| *sabi/nwn e)/qnei teqh=nai/ fhsin e)pi\ *sabi/nou tou= *sa/gkou, dai/monos2 e)pixwri/ou. *tou=ton de\ to\n *sa/gkon u(po/ tinwn *pi/stion kalei=sqai *di/a. Sil. Italicus l. 8. v. 421. ubi de Sabinis,

--- --- Pars Sancum voce canebant
Auctorem gentis.

Idem Dionys. l. 4. *)en i(erw=| *dio\s2 *pisti/ou, o(/n *(rwmai=oi *sa/gkon kalou=sin. Vide Varron. de L. L. l. 4. In Quirinali colle ponitur ab Ovidio aedes Dei Fidii sive Sanci. Sic enim ille Fast. l. 6. v. 213.

Quaerebam; Nonas Sanco, Fidione referrem,
An tibi, Semo pater: Tunc mihi Sancus ait:
Cuicumque ex istis dederis, ego munus habebo,
Nomina terna fero; sic voluere [orig: voluŕre] Cures.
Hunc igitur veteres donarunt aede Sabini;
Inque Quirinali constituere [orig: constituŕre] iugo.

Sanctus dicitur Propertio l. 4. eleg. 10. v. ult. scil. a sanciendo.

Sancte pater salve; cui iam favet aspera Iuno:
Sancte, velis libro dexter inesse meo.
Hunc quoniam manibus purgatum sanxerat Orbem,
Sic anctum Tatiae composuere [orig: composuŕre] Cures.

Vide Cluver. Ital. Ant. l. 2. c. 8. ubi de Sabinorum nomine, genere, ac finibus agit. Nic. Lloydius. Adde, quae dicentur, voce Sangus.

SANDABALA Indiae fluv. Ptol.

SANDACES apud Auctorem Peripli, Rex Callienae post Saraganum. Ita enim is, *kallie/na po/lis2 h( e)pi\ tw=n *saraga/nou tou= presbute/rou xro/nwn e)mpo/rion e)/nqesmon geno/menon, meta ga\r to\ kataxei=n au) th\n *sanda/khn e)kwlu/qh e)pi\ polu\; Calliena urbs Saragani Senioris tempore emporium celebre fuit; postquam vero Sandaces illo [orig: ill˘] potitus est, multum imminui coepit. Floruit tempore huius Auctoris, qui studiose Regum nomina commemorat, qui tum in praecipuis Arabiae Indiaeque locis regnarent. Vide Salmas. ad Solin. p. 1186.

SANDAEUS Maximilianus, vide Maximilianus.

SANDALIARIUS Apollo simulacrum fuit Apollinis, quod Augustus Caesar, ex strena, quam ipsi Equites Kalendis Ianuariis in Capitolio praebebant, mercatus est, et in vico quondam regionis quartae dedicavit, unde vicus ipse Sandaliarii accepit nomen, Onuphr. Panvinius et Sext. Rufus. Dictus autem Sandaliarius Apollo est, a Sandalio, ut quidam volunt, quod simulacrum istud eiusmodi calceamentorum genere fuerit ornatum: quod fere probat theodorus Pulmanus, qui annotat, in antiquis duobus Suetonii exemplatibus, pro eo, quod in excusis est, Apollinem Sandaliarium, fuisse Apollinem Sandaliatum. Anton. tamen Sabellicus, non vicum ab Apolline, sed contra Apollinem a vico, Sandaliarium fuisse appellatum, quod in eo vico, in quo haec Apollinis effigies, plurimi Sandaliorum opifices habitaverint, cum quo etiam facit Laevinus Torrentius: Sandalium vero quid proprie fuerit, dicetur infra. Vide Ioh. Rosin. Antiquit. Rom. l. 2. c. 7. in quod scriptis Paralipom. Dempsterus vicum ab Apolline, huneque ab effeminato cultu itidem sic dictum contendit, quod sandaliis, calceis muliebribus, indutus esset. Id vero vituperio feminis cessisse et mollitiei fuisse argumentum, testantur Aelianus var. Histor. l. 1. c. 18. Idem vici huius in lapide antiquo istam adfert mentionem: Germanico. Caesare. C. Fonteio. Capitone. Cos. Kal. Iun. Seiae. Fortunae. Aug. sacr. Sext. Fonteius. L. Trophimus. Cn. Pompeius. Cn. L. Nicephorus. Mag. vici Sandaliarii. reg. 4. anni 18. Sed et alia de illo exstat Inscor. D. M. M. Afrani Heliodori. Magistri. vici. Sandaliarii. M. Afranius. immol. Patrono. fec. Locus autem Suetonii in Aug. c. 57. hic est, Pretiosissima Deorum simulacra mercatus, vicatim dedicabat; ut Apollinem Sandaliarium et Iovem Tragoedum aliaque. Vide quoque P. Victorem. l. 14. Var. Lect. c. 15.

SANDALICUS Pannus, vide supra Cendalum.

SANDALIGERULI Pueri et SANDALIGERULAE Ancillae portio Muliebris olim pompae, memorantur Plauto in Trinummo Actu 2. Sc. 1.

Vestispicae, unctor, auri custos, flabelliferae, Sandaligerulae.

Quorum officium indicat. Ovid. de Arte l. 2. v. 211.

Nec dubita tereti scamnum producere lecto,
Et tenero soleam deme vel adde pedi.



image: s0177a

Hoc enim exsequebantur pueri ad pedes, et Ancillae, quas tetigimus, a Sandalio: expressitque utrumque munus D. Iohannes Baptista, apud Matthaeum c. 3. v. 11. et ceteros Euangelistas, annotante Maldonato [orig: Maldonat˘]. Erant autem non raro aurea haec Sandalia; ne videlicet virides umbellae, prasinque et pavonina flabella, unice perstringerent oculos, pedum vero tegmina iacerent. Qui, et crepidarum obstragulis, ut ait Plin. l. 9. c. 35. et totis socculis addebant margaritas; quos et ipsos praelatos ab aliqua ancilla no dubitaverim. Et huic lepido puellarum collegio adscribit Pignorius ancillam meretriculae illius, e cuius manu aquila calceum eripuitlavantis dominae, ut demitteret Memphi in gremium Psammetychi Regis, cum ille ius diceret: Imo et virum Consularem et Censorium, Imperiique Curatorem L. Vitellium qui, miri in adulando ingenii, pro maximo munere a Messalina petiit, ut sibi pedes praeberet excalceandos, apud Sueton. Vitellio c. 2. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis et T. Popmam de operis eorum. Servabant vero Sandalia haec, ad elegantiam ac delitias comparata, servi ancillaeque praefatae in thecis, quas *sandaloqh/kas2, Menander appellavit. Alias communiter cenaturi, priusquam accumberent in Triclinio soleas deponebant, ne lectorum mensas ambrentium stragula pulvere aut luto [orig: lut˘] conspurcarentur: quas interea servis suis, propterea Plauto Sandaligeris ac Sandaligerulis vocatis, tradebant custodiendas. Unde de cena loquens Martial. l. 3. Epigr. 50. v. 3. Deposui soleas, inquit: contra apud Horatium l. 2. Sat. 8. v. 77. defunctus convivio [orig: convivi˘] Nažidienus Soleas požcit; et hoc vilissimum excalceandi ac recalceandi munus proprie respicere videtur, Iohann. Bapt. loc. cit. Vide Ben. Balduinum de Calceo c. 11.

SANDALION parva regio Pisidiae. Steph.

SANDALIOTIS vide Saradinia.

SANDALIS navigii species, in Chron. Alexandrino p. 902. quod sanda/lion appellatur, in Nicetae codice Barbaro-Graeco p. 142. edit. 1593. Car. du Fresne Glossar. Sed et nonnumquam pro sandalio occurrit. Apud Chaldaeos certe vox [gap: Hebrew word(s)] sandal, polu/shmos2 est, ut quae et genus u(podh/matos2, et planum piscem, qui solea nobis, et in Matrona sa/ndalon et abortivum fetum, seu molam verius, a plana forma, illis significat, S. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 5. c. 7. ubi vocem sandalchin, quam Chaldaeus habet, Estherae c. 1. v. 14. exponit de genere u(podh/matos2, hac [orig: hÔc] voce, significato. Vide iam dicenda.

SANDALIUM [1] Insul. parva maris Aegaei, apud Lesbum, et regio Pisidiae, in Asia. Strabo, Steph.

SANDALIUM [2] munitissimum castrum quondam ab Alexandro M. Macedonum rege, cum Tyrum oppugnaret, in Isthmo et littore maris, inxta limpidum et salubrem fontem, aedificatum. Situm vero est in agro peramoeno, fontibusque ac rivulis irriguo, frumento, pascuis, ficetis, olivetis, omnisque generis fructibus florenti. A castro Lamberti et monte Saron versus Aquilonem, tribus, a Puteo autem aquarum viventium versus Austrum, paulo amplius quam uno miliari distans. Est in tribu Aser.

SANDALIUM [3] teste Polluce Onomast. l. 7. muliebre olim calceamenti genus fuit. Unde Lucianus Samosat. l. de scrib. Histor. de Hercule iam mancipato, kai\ paio/menon, inquit, u(po\ th=s2 *)omfa/lhs2 sanda/lw|, et vapulantem ab Omphale sandalio. Quod mira [orig: mirÔ] festivitate Gnatho ille Terentianus sic reddit Eun. Act. 5. Sc. 8. v. 3.

TH. Qui minus quam Hercules servivit Omphalae?
GN. Exemplum placet.
Utinam tibi commitigari videam sandalio caput!

Inque Aruspicina usque adeo id observatum est, ut de Sandaliis somnianti Uxor portendatur, Achmes Scirem Oncirocr. c. 229. Vide Hadr. Turnebum Advers. l. 29. c. 8. et Fr. Lindenbrogium Observat. ad Terent. Fuit autem calceamentum pulchrum elegans atque elaboratum, unde Sandalia Iudithae Holofernis oculos rapuisse dicuntur c. 16. Iudith. v. 11. Imo ad elegantiam et delitias unice compositum, ut mira esset illarum in iis, auro gemmisque pretiose ornandis, ambitio, neque promiscue cum ceteris calceamentis ea deponerent, sed suis Sandaligerulis, de quibus dictum, in certis thecis, custodienda committerent. utebantur vero iis raro, nisi intra aedes: quo factum, ut Sandalia quondam in nuptiis, tamquam oi)kouri/as2 sive domus [orig: doműs] custodiae symbola, adhiberentur, teste Plut. Quaest. Rom. Hinc itaque Sandalia gerere, viris probro datum, quamvis integram Nabathaeorum gentem non alio [orig: ali˘] calceamenti genere usam fuisse, tradat Strabo Geogr. l. 16. quin et in ipso sequiore sexu luxus indicium fuere [orig: fuŕre]. Aelian Var. Hist. l. 1. c. 18. pw=s2 de\ ou) die/r)r(eon u(po\ trufh=s2 ai( pollai\ tw=n gunaikw=n e)pi\ men\ ga\r th=s2 kefalh=s2 stefa/nth e(peti/qento u(yhlh\n, tou\s2 de\ po/das2 sanda/lois2 u(pwedou=nto. Transiit tamen eorum, sed quibus non idem cultus ac elegantia, usus, ad viros: Namque Apostolis quoque illa legimus usitata fuisse, unde Angelus ad Petrum Actor. c. 12. v. 8. *(upo/dhsai, inquit, ta\ sanda/lia/ sou, Subliga Sandalia tua. Etcum Christus Discipulis suis u(podh/mata basta/zein, i. e. calceos portare, prohibuisset, Lucae c. 10. v. 4. Sandaliorum tamen usum concessit, Marci c. 6. v. 9. Nempe non erant calceamenta, quibus pedes omnino tegerentur, sed quae superiorem illorum partem nudam relinquerent, inferiore tantum planta [orig: plantÔ] adversus spinas et tribulos munita [orig: munitÔ]. Hinc pro solcis a quibusdam sumuntur, et Sardinia Insul. Timaeo apud Plin. l. 3. c. 7. Sandaliotis, ob soleae similitudinem, dicta legitur. Sunt tamen non pauca, quae et iis sua pedum integumenta non defuisse, ostendant. Quid enim illa colore infici, vel auro [orig: aur˘] etiam induci, profuit? Ut Quid ad elegantiam tenuibus incisuris dispungi, vel gemmis aliisque id genus ornamentis instrui potuerunt, si simplices tantum soleae? Et tamen insignita iis Sandalia frequenter legimus. Sandalia rubea, aurea [orig: aureÔ] cruce signata, tribuuntur Papae Romano in Pontif.


page 51, image: s0177b

Ceremoniali. Clem. Alexandrinus Paedag. l. 2. c. 11. aureorum meminit; qualia Diis suis tribuit Lucian. in Dial. et ex Pataris, urbe Lyciae, in Graeciam asportari, tradit Ibid. tenuiter incisa seu leptoxidh=, quibus aurei flores fuerint intexti, memorat ex Cephisidori Trophonio Victorius Variarum l. 14. c. 15. inque iisdem xrusa= a)naqemata, aurea donaria, recenset Clemens loc. cit. Vide quoque infra Tyrrbenica. Quae sic conciliare conatur Balduinus, ut existimet, primum Sandalia Graecis ea fuisse, quae Romanis soleae: ita ut elegantiora mulierum essent propria, minus elegantia Viris etiam interdum usurparentur: Dein temporum decursu factum, ut quae primum aperta superne fuerant, postea adiectis integumentis, calceorum ad instar fuerint operta: nihiloque minus, servatam Sandaliorum appellationem, ex eo forte, quod pro calcei Romani discrimine, ad mediam tibiam eorum integumenta non protenderentur, neque in acumen alte reflexum desinerent. Graecis vero ideo Sandalia tribuuntur, quod ea suam Graecis acceptam referant appellationem, quae in Graio nata solo, inde in Latium recepta est. Vide Iul. Pollucem Onomast. l. 7. c. 22. A Chaldaico tamen Targum calceamenta Sandalin, variis in Scripturae locis (Gen. c. 14. v. 32. Iesai. c. 11. v. 15. Cantic. c. 7. v. 1. etc.) et exinde Rabbinum quendam Hassandelar, i. e. Calceolarium, dictum fuisse, monet in suo Thisbi Elias. Vide Ben. Balduinum de Calceo antiquo c. 12. et c. 27. ubi ideae Sandaliorum, aliquot Pontificum, Silvestri videl. I. Martini l. et Honorii l. ex Angelo Rocca tract. de reliquiis B. Gregorii M. exhibentur. Sed Nigronius Gallicam, Caligam, *(upo/dhma, Sandalium, unum idemque facit, idque probat ex forma, quae non modo, inquit, sunilis, sed eadem fuit. Vide eum l. de Caliga c. 2. ž. 23. et seqq. Item confirmat Alb. Rubenius de Re Vestiar. l. 2. c. 1. ubi inter alia, Cothurni, ait, quamvis crepidae sive Sandalia essent, tamen ad mediam usque tibiam pervenere [orig: pervenŕre]. Crepidae enim sive Sandalia, appellantur omnia calceamentorum genera, quae digitos pedum haud includunt, quamvis etiam medium crus tegant. Ita et caligae militum Roman. crepidae erant aut sandalia, quamvis ad mediam usque tibiam ascendebant, ut constat ex arcu Constantini; atque hinc haud male vetus Actorum Interpres *sanda/lia Caligas vertit, ut et Glossae *sanda/lia Caligae. Etenim et Caligae ex Sandaliorum genere erant, quanvis tibiatim calceabantur digitos enim pedum haud includebant. Idem paulo post, Sandalia seu calceos rubros Imperator. Byzantinorum, cothurnis mulleis Regum Albanorum, similes fuisse docet ex Nicephoro Gregora l. 3. c. 8. et Procopio de Aedif. l. 3. At caligam et gallicam aperte distinguit Tertullian. et caiigam Senator bus, gallicam, h. e. sanda/lion, Isiacis attribuit. Et sane constat, gallicam de eo genere calceorum fuisse, quod infimas tantum plantarum calces tegeret, quales erant crepidae ac soleae: at caligae non tales. Interim certum est, multis locis apud Auctores caligas et caligulas, pro gallicis et galliculis, irrepsisse. Sed et Graeci, dum ka/llika et kalli/gan scribunt, dubium facere possent, utrum caligam an gallicam voluerint exprimere, Salmas. ad Treb. Pollionem in Gallienis c. 16. Ad Sandalia Graecorum leptoxidh=, seu tenuiter incisa, de quibus supra, ut quaedam addam: Honorius Augustodunensis, ubi de campagis seu Sandaliis Episcopor. Est autem, inquit, genus calceamenti incisi, quo [orig: qu˘] pes partim tegitur, partim nudus cernitur. Hinc Gallienus campagos reticulos appellabat: Quia intercisi erant, ut aestivi calcei hodieque sunt multifores, Casaub. Notis in Trebell. loc. cit. Alias perforatos sive fenestratos, Gall. decoupez et dechiquetez dici consuevisse, Balduinus retro laudatus docet, qua de re supra pluribus actum, suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Adde Thom. Dempster. Paralipom. in Rosini Antiqq. Rom. l. 2. c. 7. ubi de Apolline Sandaliario. Et plura hanc in rem vide apud Salmas. ad Tertullian. de Pallio: ubi de Sandaliorum usu Apostolis a Christo concesso; calceorum vero prohibito, varia egregia habet c. 5. De Sandaliorum autem usu sacro in Eccles. Roman. vide Car. du Fresne in Glossar. et Macros Fratres in Hierolex. quorum ille, sandaliorum, ut et chirothecarum, in praecipuis festivitatibus usum, Abbatibus interdum concessum, inter alia, adnotat, ex Leone Ostiensi Chron. Casin. l. 2. c. 82. et 97. De altero Sandaliorum Mahometis Mechae asservato, vide supra aliquid, voce Nethymna Talnabi.

SANDALUM Lignum quibusdam pro Aloes ligno, hinc Iudaeorum Magistri nonnulli th\n a)lo/hn Bibliorum de sandalo sunt interpretati. Sandalum certe notum fuisse Veterib. ex Auctore Peripli Rubri Maris liquet, qui *sandali/nwn cu/lwn meminit. Atque hoc lignum apud Plut. intelligi volunt, quum Symposiac. l. 6. c. 7. quosdam vinum colorare solitos aloe memorat: *ou)kou=n kai\ to\n oi)non oi( men a)lo/ais2 xrwti/zontes2 h)\ kinamw/mois2, kai\ e)fhdu/nontes2, w(/sper gunai=ka kallwpi/zousin ei)s2 ta\ sumpo/sia kai\ proagwg e//ousin, Nonne et vinum quidam aloe colorantes atque cinnamomo [orig: cinnamom˘] et edulcantes, velut mulierem exornant ad convivia et prostituunt. Ubi loquitur de vino, quod ad potus delitias parabatur etc. Sandalum autem rubrum, quod ad nos ex India defertur, colore inficit et gustu dulce est, Salmas. ad Solin. p. 1056. Vide quoque infra Santalina Ligna: de Aloe vero, eiusque specie duplici et usu apud Orientales, in suffumigationibus praecipue barbae, quibus hospites excipere mos, vide Io. Bapt. Tavernier tract. Gall. cui tit. Descript. Regni Tunquin. c. 4.

SANDANIS Lydus, Croeso suadere conatus est, ne Persis bellum inferret. Herodot. l. 1.

SANDANUS Thraciae fluv. circa Pallenen. Plut.

SANDAPILA feretrum mortuorum seu loculus, in quo plebeicrum corpora portabantur ad rogum. Nempe, honestiores Romae efferebantur in lectis, torum Martial. vocat l. 8. Epigr. 44. v. 14. qui farciebatur papyro [orig: papyr˘], scitpo [orig: scitp˘], aliaque [orig: aliÔque] materia [orig: materiÔ] combustibili, multisque insuper odoribus differciebatur, et pyrae illatus una cum cadavere cremabatur. At tenuiores et plebeiae notae non in lecto ad rogum deferebantur, sed in arca lignea vel sarcophago ligneo, ex paucis tabulis compacto, qui una cum defuncti corpore


page 52, image: s0178a

similiter comburebatur. Cuiusmodi ligneos loculos Sandapilas Latini proprie vocarunt [orig: vocÔrunt]. Glossae, Sandapila, nekroforei=on. Glossae aliae vetustissimae MS. Sandapila, feretrum, quo [orig: qu˘] mortuornm pauperum corpora ad sepeliendum eiciuntur, sine ditiori apparatu, dicta sandapila, quasi sine dapila. Imo Sandapila est sanidopu/elos2, ex tabulis et asscribus compacta arca: Graeci sorou\s2 appellant, unde *sorophgoi\ dicti Sandapilarii, qui areas eas ex ligno compingebant, Sed et nekroforei=a, et nekroforika/ Graecis dicta; Iosepho, la/rnakes2 ei)s2 e)kkomidh\n nekrw=n. De qualibus arcis capiendus locus apud Suidam, supra cit. voce Primus. Ubi inter alios modos, quibus secreto literae et nuntii olim mittebantur, etiam hunc recenset, quod epistolae, mortuorum, qui effcrebantur, arcis sandapilisque inferrentur, aut cum fiscinis fructuum missitarentur, aut inter calamos aucupatorios occultarentur. Cupuli porro vocatae arcae, quibus mortui elati etc. Ab illis vero arcis ligneis, quibus efferri mortuos moris erat, longe diversae erant sepulchrales arcae, in quibus condebantur: sed de his vide supra, in voce Arca Mortualis, plura vero hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 1205.

SANDARACA Bithyniae portus ad Euxinum Pontum. Strab.

SANDARACHA fossilis et nativa, eadem cum sandyce metallica; et factitia eadem cum sandyce factitia. Hinc sandycem metallicam, cuius Strabo l. 11. meminit, alii sandaracham vocant: inter quos Dioscorides, qui Sandaracham fossitiam ex Ponto et Cappadocia adferri scribit. Sane in vicina etiam Armenia nascebatur, Strabone eodem [orig: e˘dem] teste, qui *sandika appellat; sed illud mirum, quod addit Strabo, i(\ dh\ kai\ *)arme/nion kalou=si krw=ma, quod et Armenium vocant pigmentum. Hoc enim maxime virere, Plin. l. 35. c. 6. tradit. Verum non unum Armenium; et id quod Strabo intelligit, idem est cum arsenico sandarachino etc. Est autem sandaracha facie rubra [orig: rubrÔ]; sed luteo [orig: lute˘] colore fingit, eaque Dioscoridi probatur maxime, quae, katako/rws2 pu/r)r(a et kinnabari/zousa th\n xro/an, h. e. austere rufa, et ad cinnabarim colore accedens, de qua vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 199. 1152. 1198. et seqq.

SANDARACURGIUM mons Paphlagoniae, apud Pompeiopolin. Strab.

SANDARESUS gemma, in numero pellucidarum: de qua Plin. l. 37. c. 7. Summa eius commendatio, quod velut in translucido ignis obtentu celantesque se transfulgent aureae guttae, semper in corpore numquam in cute. Nempe in ea aureae quoque insunt gutrae, sed ignis obtentu tralucent celantque sese, et sic minime impediunt, quo minus in pellucidarum numero habeatur. Non ex toto tamen pellucidam illam esse, propter has guttas, res ipsa ostendit etc. Vide Salmas, ad Solin. p. 132. et 133. nec non p. 1093. ubi ex ardentium numero esse seu a)nqra/kwn, et ab Indis afferri, addit.

SANDARIO ex Ducibus Aureliani, a Palmyrenis occisus. Vopisc. in Vita huius Imperatoris, c. 31. Nam Palmyreni --- non mediocriter rebellarunt [orig: rebellÔrunt]. Sandarionem enim, quem in praesidic illic Aurelianus posuerat cum sexcentis sagittarits, occiderunt. Vide Notas ad locum.

SANDASTER gemma, eidem Plinio memoratur, Hyadum numero et dispositione stellata, quae intus haberet aureas guttas stellantes in translucido l. 37. c. 7. Vide infra, ubi de gemmis Stellatis.

SANDAVA Daciae urbs. Ptol. Segeswar, in Transylvania ad Cochelium fluv. Soczowa quibusdam, urbs ampla, Moldaviae caput, ad Naparim fluv. 10. leuc. a Corona in Ortum prope Carpathum montem.

SANDECUM et SANDECIA urbs Poloniae superioris ad Dunaicum fluv. in Palatinatu Cracoviae, versus montes; 10. leuc. a Cracovia in Meridiem, 8. a Vieliscae salisfodinis; estque Hungariae et Carpathiis montibus vicina, probe munita caputque territorii vicini.

SANDERSON Robertus Anglus, acer et solidus disputator, Episcopus Lincolniensis a Carolo II. Rege post reditum, ob fidem eius inconcussam, creatus est, postquam in Academia Oxoniensi Theologica [orig: TheologicÔ] Professione aliquamdiu defunctus, sed a Parlamentariis illa [orig: illÔ] exutus fuisset. Obiit A. C. 1662. aetat. 76. Scripsit Logicae et Physicae Compendium, De Iuramenti promissorii obligatione, De obligatione Conscientiae, De Episcopatu, Sermones XXX. et amplius etc. alia moriturus flammis dedit, ne in iis ultima desideraretur manus. A. a Wood Histor. et Antiqq. Academiae Oxon.

SANDERUS [1] Iohannes Gandavensis, Medicus Caroli V. Scripsit quaedam, saeculo [orig: saecul˘] praeterito [orig: praeterit˘]. Nepos eius Antonius prosa [orig: prosÔ] versuque plurima edidit, Flandriam illustratam: Elogia Cardinalium: de Claris Antoniis: Hagiologium Flandriae: De Scriptoribus Flandriae: de Gandavo, etc. Valer. Andr. Bibl. Belg.

SANDERUS [2] Nicolaus Anglus, Ius Canonicum docuit Oxonii: dein purioris religonis odio [orig: odi˘] patria [orig: patriÔ] excedens, Romam pervenit, Hosiumque Cardinalem ad Concil. Tridentinum missum, secutus est. Eundem in Poloniam comitatus, postea Lovanii, edidit de visibili Monarchia Ecclesia libros 8. Romam exiu a Pio V. vocatus, sub Gregorio XIII. Nuntius in Hispaniam et Hiberniam ivit, ubi mortuus est. Scripsit quoque, de Schismate Anglicano, de Ecclesia Christi, etc. Pitseus, eius ex sorore nepos de illo in angl. scriptor. p. 773. et seqq.

SANDES *sa/ndhs2 Persis Hercules, teste Symmacho [orig: Symmach˘], forte a Syriaco [gap: Hebrew word(s)] sanad, h. e. saevire.

SANDIX seu SANDYX apud Fl. Vopisc. in Aureliano c. 29. Dicitur etiam sandix Indica talem purpuram sacere (Praestantissimam videl. quali constabat in Templo Iovis O. M. Capitolini pallium breve lanestre, ad quod collatae aliae purpurae, cineris specie decolorari videbantur) si curetur: non pigmentum est, quod idem esse cum sandaracha diximus, sed herba seu frutex. Nullibi enim legimus, pigmenta illa et colorum ut ita dicam metalla tingendis vestibus aut lanis, apud Tinctorum officinas, fuisse usurpata. Nec vestem quis


image: s0178b

unquam dixit auripigmento [orig: auripigment˘] tinctam, aut cerussa [orig: cerussÔ] aut ochra [orig: ochrÔ], sandaracha [orig: sandarachÔ], aut eiusmodi aliis coloribus, quae solis Pictoribus Tectoribusque inserviunt. Unde patet, errare eos, qui apud Virgilium aliosque auctores sandicem, pro pigmento semper debere accipi, contendunt. Nec obstat, quod sandicem xrw=ma vocant ko/kkinon Suidas et Photius: non enim xrw=ma apud eos est herba tingendo apta, sed pigmentum. Pigmenta namque Graeci vocant xrw/mata, Latini colores; et sic apud Vitruvium l. 7. caput 7. est, de Colcribus, quo [orig: qu˘] explicat, qui factitii sint colores, qui nativi. Glossae, Auripigmentum, arseniko\n, xrw=ma/ ti, yi/lwqron. Hesychius, *)aoseniko\n, xrw/matos2 ei)=dos2 xlwro\n etc. Itaque quotiescumque legitur *sa/nduka esse xrw=ma, non de herba tinctoria, sed de pigmento accipiendum est. Porro, Sandyx ea est herba, quam Galli guarantiam vulgo appellant. Sic enim in vetustissimo Glossarum codice, qui Puteanorum fuit, legit Salmas. Sandix, herba tincturaeapta, quam vulgus varantiam vocat etc. In Gratii vero v. 86.

Interdum Libyco [orig: Libyc˘] fucantur sandyce pinnae:

non herba, sed pigmentum intelligitur seu metallum. De utroque insignis Hesychii locus est, *sa/nduc, de/ndron qamnw=des2, ou(= to\ a)/nqos2 xroia\n ko/kkw| e)mferh= e)/xei, w(s2 *swsibios, fa/rmakon *)iatriko\n; Sandyx, arbor fruticosa, cuius flos cocci colore est, ut Sosibius ait, aut pigmentum. Addit, h)\ kibwto\s2, aut arca: quod tertium esse vocix huius significatum indigitat. Hinc Graeci recentiores sentou/kion corrupte, pro sandu/kion dixere [orig: dixŕre]. Est autem *sentou/kion illis arca: quam vocem falluntur qui Arabicam volunt esse, cum Arabes contra ex Graeca suam fecerint: quae namque Graecis sa/nduc, Arabibus Sandock dicitur etc. vide Salmas. ad Vopisc. loc. cit. et de Sandyce metallo, plura apud Solinum ubi supra.

SANDO urbs Italiae. Gentile Sandonius. Steph.

SANDOMIRIA urbs Poloniae superioris ad Vistulam, ubi Sanum fluv. recipit. Caput Palatinatus cognominis 28. leuc. Polonic. infra cracoviam in Ortum, 32. supra Varsaviam in Meridiem, in colle, cum arce munita. Capta fuit a Suecis A. C. 1655. sed recepta Anno sequente.

SANDOVALLIA Familia Hispaniae illustris, duas praecipue stirpes complectitur, a duobus fratribus Gurierio Diazio de Sandoval et Alphonso Ruiz (Ruisio Guiterezio de Sandoval et Iohanna [orig: IohannÔ] Ruisia [orig: RuisiÔ] de la Vega gentitis) Quorum huius posteri fuere [orig: fuŕre] Domini de Ventosa, quorum tandem successio ad Petrum de Ribera Cuello Dn. de Villareio, delata est, et in ea familia titulo [orig: titul˘] Comitum de ventosa crevit. (Ex postgenitis huius lineae fuere [orig: fuŕre] Sandovallii, cognomin. Portocarreri, Dn. de Carazena. ) Ille (Gutierius Diazius) Lermensem tamum propagavit: in quo inprimis inclaruit Didacus Gomezius de Sandoval, Fernandi Guitierii et Agnetis de Roxas (unde nomen assumptum) fil. A. C. 1426. primus titulo [orig: titul˘] Comitis de Castrogeriz, a Iohanne II. Rege mactatus, ob varia munia gesta et egregia obsequia praestita. Ex eius filiis, minore, Petro, Domini de Bacchabon descendunt; maior Fernandus in Comitatu successit. Pater Didaci Gomesii, qui Marchio de Denia creatus est A. C. 1484. et huius fil. Bernnardus Comes de Lerma. Isto [orig: Ist˘] genitus est Ludovicus, hoc [orig: h˘c] Franciscus; cuius fil. Franciscus Gomesius, Ducis Lerma axioma domui intulit A. C. 1599. Sed neque hic [orig: hţc] stetit Regia clementia. Nam pro filiorum altero etiam Ducis Uzedae, altero Marchionis de Belmonte; pro nepote autem, Ducis de Cea tituli accessere [orig: accessŕre]. Genesis eorum sic habet: Bernardus de Sandoval et Roxas, Marchio de Denia pater fuit, ex Francisca Henricia, Ludovici de Sandoval et Roxas, Marchionis de Denia; quo [orig: qu˘] et Catharina [orig: CatharinÔ] de Zuniga genitus Franciscus de Sandoval et Roxas Marchio Deniae iunxit sibi Isabellam de Borgia, atque ex ea suscepit Franciscum Sandoval et Roxas. Ducem de Lerma. Huic Catharina de la Cerda peperit Christophorum de Sandoval et Roxas Ducem de Uzeda; et ex Marianna de Padilla, patrem Francisci de Sandoval et Roxas Ducem de Cea: cui ex Felicia Henricia (filia Ludovici Henriquez de Cabrera admiralli Castilliae, Ducis de Medina de Riosecco ) nati sunt Christophorus de Sandoval et Roxas (A. C. 1615.) et Mariana, Duces de Lerma, Uzeda et Cea. Eiusdem vero Francisci lermae Ducis fil. alter Didacus Gomezius de Sandoval Comes de Saldanna, ex Luisa de Mendoza Duce del Infantadgo, pater fuit Catharinae de Mendoza Sandoval Roxas Ducis del Infantadgo Marchionis de Cenete, quae uxor obtigit Roderico de Silva Mendoza Duci de Pastrana et Estremadura. Phil. Iac. Spenerus Thatr. Nobilit. Eur. Part. 2. p. 8. et Part. 3. p. 80.

SANDRIZETES populi Pannoniae superioris quorum urbs Saint Andres ad Dravum fluv. Sed haec in Norico et Carinthia est. Vide Solva et Lavantum.

SANDVICUS portus Angliae meridionalis cum oppido cognomine in Cantio, 9. milliarib. Anglic. a Cantuaria in Ortum, 9. a Dubri in Boream prope Tanatos Insulam in ora Oceani Germanici.

SANDUM urbs Iaponiae, in Insula cognomine in ora Boreali Niphoniae Insulae prope Quantoam regionem.

SANE urbs Thraciae inter Ath on et Pallenen. Steph.

SANEA urbs Indiae. Steph.

SANEGAUNUM vulgo SARGANS, oppid. Helvetiae, caput Sarunetum seu Sanagensium, cum arce. Proprium habet consilium, et Scultetum: quem tamen 7. Helvetiorum pagi, qui praefecturae obtinent imperium, constituunt. Verum inferior tantum ad hos iurisdictio spectat; supremum autem iudicium rerum criminalium et capitalium Sanegauni habetur: cui praesidet plerumque Ammanus regionis. Vide Simlerum de Rep. Helvet. et infra in voce Sarunetes.

SANFLITA urbecula munita Brabantiae, ad Scaldim, infra Lilloam, sub Hispanis media fere inter Antverpiam ad Meridiem, et Bergam ad Zomam ad Boream 3. leuc. distans.

SANGA fluv. Cantabrorum in Hispania citeriori. Plin. l. 4. c. 20. Est etiam servi nomen apud Terentium in Eunucho.