December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0168b

SAMBENITO vide Saccus Benedictus.

SAMBIA Peninsula Prussiae Ducalis, Cuius Occident. et Boreal. latera mari cincta, Zephyro [orig: Zephyr˘] et Borea [orig: BoreÔ] vehementius spirantibus, succinum colligunt. In hac praeclara urbs est Regiomons, Metel.

SAMBICUS latro insignis, qui templum Dianae expilavit in Elide.

SAMBLACITANUS Sinus Massiliensi non obscurior, in quibusdam membranis, sinus Samblacretanus, et sinus Sambracitanus, nonnumquam sed mendose Sabricitanus, sinus est maris Gallici, ab Aethico in Itiner. portuum et positionum navium ab Urbe Arelatum usque, inte rForum Iulii et Heracliam Caccabariam vel Perdicariam, ponitur, a Foro Iulii 25. ab Heraclia 16. mill. pass. et non portus, sed, sicut Nicaea aliaque loca, plagia tantum, h. e. plaga (une plague) appellatur. Hodie habet ab Occidente portum S. Tropesii, Amelio memoratum, in navigatione Gregorii XI. A. C. 1367. ab Ortu portum S. Maximi S. Maixtme; a Meridie Promontorium Caput Caninum, Teste de Can, cum insul. cognomine. Grimaldum a Septentrione, Grimaud, quem idem Amelius Episcopus Senogalliae locum de Grimaldo nuncupat; et modo a Grimaldo ipsi proximo dicitur Golfe de Grimaut; modo a portu S. Tropesii, le Golse de Tropes. Vide Hadr. Vales. in voce, Gallicum mare, ut et voce Sambracitanus sinus.

SAMBOS urbs Arabum: Cives Sambi, vel Sambitae, Steph.

SAMBRA fluv. Belgicae secundae, Notit. Imper. Romani an idem qui Sabis, vel Saba, vulgo la Sambre: an potius Samara, vel Samina, la Somme, in Oceanum influens? Sambre vero, locus est ad mare, non procul a Montibus S. Angiberti, inter Witsantum, et Sangatam. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

SAMBRACATE insula Arabiae Felicis in ora ad ortum maris Erythraei.

SAMBRACITANUS sinus Golfe de Grimaut Sinus est parvus maris Mediterranei in ora Provinciae, prope Sambraciam seu Grimaldum oppid. et Fanum S. Eutropii, S. Tropes; 3. leuc. a Foro-Iulii in Meridiem.

SAMBRI Aethiopiae sub Aegypto oppid. Plin. l. 6. c. 30.

SAMBROCA Hispaniae Tarraconens. fluv. Ptol. Sambuca Floriano. Hodie Ter, Brietio, fluv. Cataloniae. Oritur in Pyrenaeis montibus, in confinio Ceretanorum, dein prope Ausam et Gerundam labitur, et 6. leuc. infra, versus Emporias in mare Mediterraneum se exonerat, 22. leuc. a Barcinone in Caeciam.

SAMBRUCENI populi circa Iudaeam, Plin. l. 6. c. 20.

SAMBUCA triquetrum instrumentum fuit rusticum, imparibus longitudine fidibus, Iunio acuti soni et arguti, terrachordum, Athen. a Sanbyce inventore, Dion. potius a voce Hebr. [gap: Hebrew word(s)] Sabbeca, Scalig. cuius mentio sit Dan. c. 3. v. 5. Quo tempore audietis sonum cornu, fistulae, citharae, Sambucae, psalteriorum etc. Vide quoque v. 7. 10. 15. Ea [orig: ] mulieres ludebant, hinc Sambucinae, Liv. l. 39. c. 6. Sambucistriae appellatae> quas victa [orig: victÔ] iam Asia [orig: AsiÔ], cum luxus omnia Romae occupare inciperer, convivis adhibitas fuisse tradit, ibid. Tunc Psalteria, Sambucistriaeque et convivalia Ludionum oblectamenta addita epulis Cum prius mos esset epularum, ut deinceps, qui accubarent, canerent ad tibias, clarorum virorum laudes atque virtutes, Cic. Tuscul. l. 4. seu, ut fides ac tibiae adhibcrentur, in hortamen virtutis, Quintilian. Institut. Orator. l. 1. c. 14. Vide Laut. Pignorium Comm. de Servis. Eaedem et Sambucae appellatae, apud Spartian. in Hadriano c. 26. In convivio tragoedias, comoedias, Atellanas, sambucas, lectores, Poetas, pro re semper exhibuit. Ubi Sambucae, inquit Salmas. non sunt instrumenta illa Musica vulgo nota, sed Musicatiae mulieres, quae illo [orig: ill˘] instrumento [orig: instrument˘] ludebant. Sic Sambucum, pro Sambucicine, legimus apud Martianum Capellam de Philologiae Nupt. l. 9. Psaltas, cordacistas, sambucos, hydraulas, per totum orbem, ad commodum humanae utilitatis inveni. Sed et Sambuca currus species, vide supra Sabuta. Item machina bellica, in Glossis Graeco-Lat. Vide hic infra.

SAMBUCUS [1] ramis et trunco arborem refert, sed amplam continent illae medullam, quae candida expungitur, utique spongiosa, ut fistulares reddantur, excavatae arundini similes. Non multun erraverimus, si hanc arundinem delicium pucrorum dixerimus, unde viri vaegrandia arguerint patramenta. Pueri enim ramum sambuci caedunt, intemodia servant, medullam quovis modo [orig: mod˘] educunt, solidi ligni pistilluni faciunt cum manubrio, canali paulo minorem et breviorem: Protrudunt dein molem papyraceam, dentibus subactam admixta [orig: admixtÔ] saliva [orig: salivÔ], ad os alterum sistulae, pistillum tundunt, donec capillamentum praebeat, vel linteolo [orig: linteol˘] muniunt. Sic immittunt in alterum os sistulae et magno [orig: magn˘] nisu propellunt, donec aer constipatus molem illam cum crepitu eiaculetur in vacuum aerem; sed sollertia in eo maior, ut moles aliera pistillo praefixa prioris expulsae locum occupet, eandem sortem exspectans, Auctor Anonymus Sinae et Eur. c. 34. Certe inventa est non pridem, inquit Athanasius Kircherus in Magnete suo, ratio ea [orig: ] violentia [orig: violentiÔ] comprimendi intra canalem aeris, ut in multis maiorem praestet, quam vel ipsi sclopi, quos musquetas vulgo vocant, effectum; quae res cum singularem susciret intuentibus admirationem, nolui eius hoc [orig: h˘c] loco [orig: loc˘] constructionem praeterire. Sic autem is describit Aeolium hunc sclopum: Dividit eum in tres partes seu loculamenta, quarum prima inservit onerando sclopo; altera est aeris compressi recepraculum, tertia fistula est, quae proiectilia excutit. Trusillum addit, quem pistillum diximus, cylindraceum, quod canali ita quadret, ut


image: s0169a

omnem aeris elabendi occasionem intercludat, itaque corio [orig: cori˘] contegit, tum platismation. In explosione videas aerem caeruleum, quem vel impetus, vel sistulae metallaris materia fecerit etc. Haud dissimilis tubi lam Thuanus meminit, inter munera Imperatori ab Alberto Archiduce, Belgii Gubernatore, oblata; qui sola [orig: solÔ] aeris inclusi vi non minus acriter plumbeum globum evibrabat, ac mosketta pyrio [orig: pyri˘] pulvere animata facere solet. Cuiusmodi machinae eo periculosiores, quod sine crepitu globum exitialem evomunt, adeo que ictus eorum praevideri minus potest etc. Sed et e Sambuco baculi Pastoralis mentio est in Vita S. Burcardi Episcopi Wirtzburg. c. 1. ex eadem [orig: eÔdem] emedullata, antiquissimae tibiae, ut infra videbimus voce Tibia: Coeterum de arbore hac vide Plin. l. 16. c. 18. 25. 39. 40. ubi eam inter arbores scuris aptas recenset, et l. 24. c. 8.

SAMBUCUS [2] Iohannes Hungarus, Medicus clarus, Consiliarius et Historicus Maximiliani II. ac Rodolphi II. immensis sumptibus veteres Scriptores non paucos edidit, ac ipse complura scripsit, quae enumerat Anton. Teissier Elog. Part. 2. Obiit apoplexia [orig: apoplexiÔ] A. C. 1584. aetat. 53. Vide et Iohannes Sambucus.

SAMBULOS montis nomen, in Asia uspiam, circa Mescoporamiam, religione Herculis insignis; qui Divus tempore stato per quierem moner sacerdotes, ut templum iuxta equos venatui adornatos sistant. Equi, ubi pharetras telis onustas accepere [orig: accepŕre], per saltus vagi nocte demum vacuis pharetris multo cum anhelitu redeunt. Rursus Deus quasi silvas pererraverint, nocturno [orig: nocturn˘] visu demonstrat: reperiunturque fusae passim ferae, Tacit. l. 12. Annal. c. 13.

SAMBUS [1] Brachmanum Rex, cuius regnum Alexandro Magno ingresso et octoginta milibus occisis, ipse cum triginta Elephantis in ulteriorem Indiam profugit cladeque clapsus est. Diodor. Sic. l. 17. fol. 616. Ceterum notat Ianus Gebhardus, Sambum hunc esse Qu. Curtii Samum l. 11. c. 44.

SAMBUS [2] Indiae fluv. in Gangem influens, Arrian. Ind. Item Arabiae oppid. Steph.

SAME vide Samos.

SAMELLIUM oppid. Siciliae, Salemi, vide Semellitani.

SAMENI populi Nomadum, Steph.

SAMERUS Henricus, Vide Henricus.

SAMGAR fil. Anath, Iudex in Israel, Iudic. c. 3. v. 31. Percussit ex Philistaeis 600. stimulo [orig: stimul˘] boum, A. M. 2720. Quod an solus fecerit, aut tumultuaria [orig: tumultuariÔ] rusticorum turma [orig: turmÔ] comite, Scriprura Sacra non desinit. Utut sit, hoc notabile, quod non alio [orig: ali˘] telo [orig: tel˘], quam boum stimulo [orig: stimul˘] (quem Hebraei [gap: Hebrew] vocant) instructus, viros egregie atmatos, non modo aggressus sit, sed et fregerit. Quale est, quod Il. z. v. 134. Lycurgus, eodem telo armatus, circa Nyssam fugat Bacchi copias et eius nutrices,

*qu/sqla xamai\ kate/xeuen, u(p' a)ndrofo/noio *lukou/rgou
*qeino/ men ai bouplh=gi. *diw/nussos2 de\ fobhqei\s2
*du/seq' a)lo\s2 kata ku=ma.

Thyrsos in terr am praiecerunt, ab homicida Lycurgo
Percussae boum stimulo [orig: stimul˘], Et ipse Bacchus territus
Subiit maris fluctus.

Proinde Nonni Dionysiac. l. 20. Lycurgus Bacchum his verbis compellat,

*ei) kera/ois2 *satu/roisi, kerasfo/re *ba/kxe, keleu/eis2,
*(ume/as2, i)=sa bo/essin, o(me=| bouplh=gi dama/ssw.

Si cornutis Satyris, o [orig: ˘] cornute Bacche imperas,
Vos, houm instar, simili stimulo [orig: stimul˘] domabo.

Ibidem haec pugna describitur, e)/gtuqi *karmh/loio, prope Carmelum, montem Iudaeae notissimum Et fortasse Lycurgus idem est cum Samgare. Arabs interpres, non stimulo [orig: stimul˘], sed securi boum, i. e. pelekei bow=n a)nairetikw=|, Samgarem pugnasse [orig: pugnÔsse] statuit: quomodo apud Poetam bouplh=ga sumi non pauci volunt. Quibus scil. visum est, ad Bacchi decus id pertinere, ut bipenni cesserit potius, quam stimulo boum. Ita Samgatem Arabs bipenni maluit instruere, ut non solum commodius, sed et honestius pugnaret. At ille hac [orig: hÔc] sua [orig: suÔ] prudentia [orig: prudentiÔ] Sacri Scriptoris scopo repugnat, qui hanc pugnam nobis proponit, ut tem insolitam et paradoxam etc. Certe, Samgaris nomen etiam in usu apud Phrygas fuisse, inde patet, quod Sangarium fluv. a Sangari seu Sagari quodam dictum volunt, ibi submerso, immisso furore a Cybele Deum Matre, cuius Numen ille spreverit. Vide Bochart. Hierox. Part. prior. l. 2. c. 39. et infra ubi de boum Stimulo.

SAMI Regnum in India ponit. Curt. l. 9. c. 8. etc.

SAMIA [1] absolute pro Samia placema, quae apud Veteres magno in pretio habebantur. Tertullian. adv. Marcionem l. 3. Non tamen, ut de glebis credas te unquam placentas et Samias coacturum. Graecis *sa/mios2 plakou=s2. Item pro cote Samia. Cuiusmodi testa [orig: testÔ] seu cote ille vitilia sibi praecidit, apud Lucillium,

Testam sumit homo Samiam.

I. e. testam ex Samia terra factam, quibus Cybeles Gallos olim hac [orig: hÔc] fini usos esse, notum ex Plin. l. 35. c. 12. Hinc samiare, h. c. acuere. Flav. Vopiscus in Aureliano c. 7. De praeda hostis, non de lacrimis provincialium, habeat: arma tersa sint: ferr amenta samiata, calceamenta fortia etc. in Ep. eius militari ad Vicarium suum. Vide Salmas. ad loc. Hinc Samiator, a)konhth/s2, acutiarius, in Gloss. Item Samiarius. Vide Vegetium l. 2. c. 14. et supra ubi de Molis Terrariis.

SAMIA [2] Sibylla, Vide supra Hierophile.

SAMIA [3] Terra memorata Theophrasto, inter varia terrae genera, quae in Asiae Insulis repertae, nativae essent et aliquem usum adferrent ad vitam, e)/gxulos2 ac pinguis est. Hanc eniin probandam


page 43, image: s0169b

esse Dioscorides ait, th\n e)/gxulon kai\ malakh\n kai\ eu)tribh, oi=a e)stin h(/n tines2 kollou/rion kalou=sin. Pinguem ac mollem et friabilem, qualis est quam nonnulli collyrium dicunt. Quam ob causam a Pictoribus non fuisse adhibitam, idem Thcophrastus alt. candida autem fuit, imprimis species eius illa, quae aster dicebatur; altera vero, a colore cinereo kollu/rion appellata est. Panis namque genus kollu/ran dixere [orig: dixŕre], qui in cinere coquebatur, atque inde cinerbus sordidus. Hinc sine ratione, oculorum eam medicamentis, quae kollu/ria vulgo appellant, misceri Plinius collegit, id enim apud Dioscoridem, e quo illam kollu/rion vocari siausit, non habetur. Hoc tantum de Samio lapide habet, qui in illa terra reperitur, quem utilem ait pro\s2 ta\ e)n o)fqalmoi=s2 r(eu/mata, ad fluxus oculorum; collyriis vero nec is miscebatur etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 256. et 257. Adde ea, quae habet p. 130. ubi hanc terram in iis esse, quae usum Medicum haberent, ait. Plura vero hanc in rem, apud Plin. l. 35. c. 16. etc.

SAMIAMINTOS *samia/mintos2 Graecis recentioribus, antiquis a)skalabw/ths2, lacerti genus est in muris reprans et captans muscas, variis stellarum guttis, de quo vide quae supra diximus, in voce Ascalabotes seu Ascalaphus.

SAMICUM urbs Triphyliae, Steph.

SAMINA Mediae urbs ad mare Hyrcanum Ptol.

SAMIR [1] civitas in tribu Iuda in montanis Ephraim, Ios. c. 15 v. 48. Nomen viri, 1. Paral. c. 24. v. 24.

SAMIR [2] Hebr. [gap: Hebrew] vermis est, cuius opera Hebraei fabulantur Mosen Ephodi gemmas, ac utrasque Legis tabulas, et Salomonem Templi lapides aptasse [orig: aptÔsse] ac expolivisse. Quam vis enim hordei granum mole corporis non excesserit, viribus tamen ita polluisse dicunt, ut solo [orig: sol˘] tactu montes dissilire cogerentur et durissimi lapides levi conatu ab eo fuerint diffissi et dedolati. Hunc in Pirke Aboth Deus creasse [orig: creÔsse] legitur res decem vespera [orig: vesperÔ] Sabbathi, in quibus etiam hic vermis. Quomodo is Mosi innotuerit, Hebraei non multum quaerunt. Sed eundem ut Salomoni sistant, in Templi lapidibus poliendis ac dedolandis illi inserviturum, nullum lapidem non movent. Sunt qui allatum fuisse asserant ab Asmodaeo Rege Daemonum. Alii malunt, Salomonem misisse ad upupae nidum, in quo pullos repertos cum vitro includi iussisset, mater, ab eorum accessu se prohiberi non ferens, attulit, inquiunt, vermem samir, cuius solo attactu vitrum illud dissiliit ac confractum est: ut alias eorum nugas omittam. Pro samir, Barbari Scriptores habent Thamur, inter quos Vincentius Bellovac. upupae struthionem substituens, totam fabulam ita adornat, Doctrinalis sui l. 16. c. 123. Thamur dicitur vermis Salomonis. Nam Salomon, cum marmor Parium ad aedificationem Templi de remotis partibus convehi praecepisset, conscius prohibitionis Legis, quae vetuit altaris aedificandi lapides ferro incidi, quaesivit experimentum in vermibus, quod ars humana nescivit. Nam pullum struthionis in vitreo vase reciusit, quem cum videret struthio et habere nequiret, naturaliter agnitam artem attentans, ad desertum cucurrit, rediensque vermiculum tulit, cuius sanguine vitrum linivit, et confractum est sicque fetum eripuit. Quod videns Salomo hoc [orig: h˘c] experimento [orig: experiment˘], eodem [orig: c˘dem] genere vermis in incisione durissimi marmoris usus est et effectum est consequutus: Addunt Hebraei, usque ad primi Templi desolationem, cum postea in arca plumbea a Iudaeis summo [orig: summ˘] studio [orig: studi˘], rebus mollibus illi substratis et copia [orig: copiÔ] furfurum ei abunde subministrata servatum, vastato [orig: vastat˘] postmodum Sanctuario una, magno scil. Reip. damno [orig: damn˘], interiisse etc. Fons erroris hic, quod habetur 1. rEgum c. 6. v. 7. Salomonis Templum ex lapidibus inregris, prout advecti fuerant, sic fuisse aedificatum, ut in eo construendo nulli mallei, aut securis, aut instrumenta ferrea adhibita fuerint; Gemaristae in Sota sic accipitun, ac si simpliciter negetur, Templi lapides ullo [orig: ull˘] ferro [orig: ferr˘] fuisse fissos, aut dedolatos. Itaque aliud iis erat confingendum. Et commodum occurrit [gap: Hebrew word(s)] samir, quem lapide fortiorem fuisse, post vetustiores Hebraeos, colligit R. Salomo, ex his Ezechielis c. 3. v. 9 ut smait, rupe fortior est. Ita enim ille accipit, cum verba longe aliter sonent. Nec enim Samir rupi, sed utrique confertur, imo praefertur, Prophetae frons, tamquam utroque fortior. Similem tw=| samir, inquit Dominus Prophetae, firmiorem rupe constitui frontem tuam. Praererea, ibi samir, non est vermis, sed lapidis genus durissimum, ut Ierem. c. 17. v. 1. et Zachariae c. 7. v. 12. Plerique adamantem putant. Sed Bocharto samir est smiris, lapis tam durus, ut eo [orig: ] gemmarii ad gemmas expoliendas utantur. In quem usum etiam a Veteribus adhibitus est, contra quam sentit Cardanus. Dioscorides l. 5. *smi/ris2 li/qos2 e)sti\n h(=| ta\s2 yh/fous2 oi( daktulioglu/foi smh/xousi etc. Verum de hoc lapide dicemus infra. De coetero, cur fingatur upupa hunc vermem Salomoni attulisse, docerr idem Bochartus c. de Upupa; et in Graecis quoque Scriptoribus legitur, upupam, non quidem vermis virtute, sed vi cuiusdam herbae, obstantia persringere et pullos suos alicubi inclusos in libertatem asserete consuevisse. Vide omnino eum Hieroz. Part. poster. l. 6. c. 12.

SAMITUM vox infimae Latinitatis: occurrit apud Perrura Blesensem Ep. 66. De zona aurea et lumbari serico et samito: Arnobium in Chron. c. 5. Regina autem donavit Duci samitos plurimos, ita ut omnes milites suos vestiret samitis etc. ex barbaro-Graeco *za/mitos2, quod ex e(ca/mitos2 corruptum est, et panni sericeum quoddam genus notat. Dicuntur autem e(ca/mita, Latinis quoque Hexamita, vestimenta tapetiaque, sex filorum, seu tot numeto [orig: numet˘] liciis contexta: quemadmodum Polymita, quae pluribus liciis, de quibus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Hexamitorum horum non rata apud Veteres mentio est.. Apud Nicetam, blati/a xrusa= kai\ e(ca/mita, kai\ e(/tera blati/a poiki/la kai\ kenthta\: ubi ta\ poiki/la kai\ kenthta\ distinguit ac separat a)po\ tw=n e(cami/twn; nam exhamita illa, ut et polymita, in tela de liciis variantibus texebantur: ta\ kenthta\ vero et poiki/la, acu defigebantur et variabantur. *peuki/a e(ca/mita idem alibi


page 44, image: s0170a

nominat: item e)complwta\, h. e. picta et figurata. Vocem autem peuki/a, recentiori aevo tapetia significare, Eustathius docet Iliad. y. etc. Vide Salmas. Not. ad Vopiscum in Carino c. 20.

SAMIUS [1] insignis Eques Romanus quadringentis numorum milibus Suilio datis et cognita [orig: cognitÔ] praevaricatione, ferro [orig: ferr˘] in domo eius occubuit, Tacit. l. 11. Annal. c. 5.

SAMIUS [2] Lucumo apud Ausonium, Ep. 4. v. 67.

Scillite decies non si purgeris [orig: purgŕris] aceto [orig: acet˘],
Anticipesque tuo Samii Lucumonis acumen:

Pythagoras est, quem to\n *sa/mion absolute vocant plerumque Scriptores, et *sa/mion sofo/n. Unde ad hunc Ausonii versum alludens Ioannes Salisberienses in Euthetico suo in Policratic. inquit,

Tardus ad hunc Samius, si certet acumine mentis,
Indoctusque Plato, Varroque stultus erit.

Vide Salmas. ad Vopisc. in Aureliano c. 7. ut et in voce Pythagoras.

SAMMARTHANUS Scaevola, vide Scaevola.

SAMMONICUS Serenus, vide Serenus.

SAMNITAE vel AMNITAE gens Galliae, Straboni: qui in Oceano ait esse insulam parvam, obiectam ostio Ligeris, quae a Samnitum feminis incolatur, nullos nisi extra insulam prolis gratia [orig: gratiÔ] admittentibus viros. Ptol. sub Venetis ponit, Ligeri proximos. Dionys. Perieoetes Amnitas, velut ab amne Ligeri vocat, aitque nesides, seu insulas parvas plures esse, in quibus uxores *)amnitw=n noctu rite Baccho sacrificent. Fuere [orig: Fuŕre] forsan Namnetes inter et Venetos, circa Vicum S. Nazarii, Crociacum le Croisie, et Garandam, vel Grannonam Guerande. Necab ostiis Ligeris et a continente multum abest Insula Dunetana le Dunet, vico uno insessa, et modicae magnitudinis, quam Samnitarum vel uxores vel feminae olim incoluerint. Hadr. Vales. Notit. Gall.

SAMNITES [1] Italiae populi quorum regio Samnium, et Samnis, inter Latium, Campaniam, Caracenos, Pelignos, Vestinos, et Sabinos continetur. Regio IV. Italiae, ex divisione ab Augusto primum facta, in ora Superi maris, a Tiferno ad Aternum amnem porrecta, Plin. l. 3. c. 13. Originem huius gentis ostendit Cluverius Ital. Ant. l. 3. c. 8. ubi de Ausonum gente disserit: qui postea dicti fuere [orig: fuŕre] Opici, et Osci, ac tandem Sabini et Sabelli: quorum dein pars maxima Samnites vocati, Strab. l. 5. *)/esti de\ palaio/taton ge/nos2 oi( *sabi=noi, kai\ au)to/xqones2. tou/twn de\ a)poi/koi *samni=tai. Varto de L. L. l. 6. Hoc enim a Sabinis orti Samnites tenuerunt. Gens bellicosa fuit et summe potens, teste Livio [orig: Livi˘], l. 10. utpote cuius opes et vires creverunt in tantum, ut 80. Milia peditum et 8. milia equitum armarent ad bellum. Saepe gravissimis bellis fatigarunt [orig: fatigÔrunt] Romanos, nonnumquam vicerunt, ut memorabilis illa ad Caudinas Furcas parta victoria testatur, quam Liv. l. 9. commemorat, addens 50. annis eos plane subactos a Fabiis atque Papyriis. Sylla eorum 4. milia, vel (ut alii) 6. milia in Circo maximo, vel (ut nonnulli) in Campo Martio ad Ovilia, militibus ad caedem immissis, tradidit iugulanda per 3. dies continuas, clamitans, Romanum populum numquam habiturum pacem, quamdiu Samniticum superesset nomen. Equitibus sors belli pepercisset; sed eos proscriptione est inse ctatus. Scribit et Strabo, plerasque eorum urbes tempore Syllae funditus eversas, inque vicos redactas. Apud Livium loc. cit. quoque Papyrii Cursoris, de iisdem reportatam victoriam, easque urbium ruinas legas, ut sua [orig: suÔ] aetate, inquit Florus l. 1. c. 16. Samnium in ipso Samnio requirerent. De Samnitibus Horat. l. 2. ep. 2. v. 97.

Caedimur, et totidem plagis consumimus hostem,
Lento Samnites ad lumina prima duello.

Lucanus l. 2. v. 137.

--- --- Romanaque Samnis
Ultra Candinas speravit vulnera Furcas.

Samnites ab hastis, quas ferebant, dicti sunt apud Festum, hastae enim a Graecis sauni/ai dicuntur. Sane Graeci quoque eos *sauni/tas2 vocant. Dionys. v. 357.

*sauni=tai d' e)pi\ toi=si me/shn xqo/na naieta/oui,
*kai\ *marsw=n qoa\ fu=la.

Nic. Lloydius. Baudrando Samnites proprie dicti erant, ubi postea Ducatus Beneventanus, et ubi nunc sunt pars Aprutii citerioris, Comitatus Molisinus ac partes Capitanatae provinc. Principatus ulterioris et Terrae Laboris, ex Brietio. Eorum praecipua Urbs erat Beneventum.

Urbes Samnii, et Aprutii:

Aesernia. Vide Esernia. Alliphae, Alifi, Episcopalis sub Archiepiscopo Beneventano, nunc inter urbes Campaniae. Angolus, Citta di S. Angelo, Episcopalis, Pinnensi iuncta. * Anxanum, Lanciano, Archiepiscopalis, in Frentanis. * Aquila, Episcopalis, ex Amiterno et Forconio urbibus destructis sub Archiepiscopo Teatino, uti libera, Aquila. Atria, Atri, Ducatus. Episcopalis cum Pinnensi. * Beneventum, Benevento, Archiepiscopalis, ditionis Pontificiae. Bovianum, Boiano, Episcopalis, Comitatus Molisii, sub Archiepiscopo Beneventano. Camplum, Campli, Episcopalis, Ortoni copulata.


image: s0170b

Durcalis urbs, Citta Ducale, Episcopalis sub Archiepiscopo Teatino. Esernia, Sergna, Episcopalis, Comitatus Molisii, sub Archiepiscopo Capuano. Guardia alferia, Episcopalis Comitatus Molisii, sub Archiepiscopo Beneventano, Guardia Alferes. Interamna, Teramo, Episcopalis sub Archiepiscopo Teatino, quasi libera.? Marsi, Marci, Episcopalis urbs Latii sub Archiepiscopo Teatino, sedes Piscinae. Orton, uti libera, Ortona, Episcopalis sub Archiepiscopo Teatino. Pinna, Citta di Penna, Episcopalis sub Archiepiscopo Teatino. Suimo, Sulmona, Episcopalis sub Archiepiscopo Teatino. * Teate, Citta di Chieti, Archiepiscopalis.? Telesia, Telese, manet Episcopatus sub Archiepiscopo Beneventano, sed urbs ipsa excisa est. Interiit Aquilonia, ut neque locus indicetur.

SAMNITES [2] in Ludo, genus erant gladiatorum, qui et diversam ab aliis sibique peculiarem habebant armaturam. Solinus c. 4. Varro in relatione prodigiosae fortitudinis annotavit, Trittannum gladiatorem natura [orig: naturÔ] Samnitem fuisse, qui et rectis et transversis nervis non modo crate pectoris, sed et manibus cancellatis ac brachiis, omnes adversarios levi tactu, pene securis congressionibus, vicerit. Ubi gente Samnitem intelligit Delrius, sed Plin. l. 7. c. 20. Samnitium tantum armatura [orig: armaturÔ] ornatum in ludo gladiatorio scribit. Dicti autem hi gladiatores eo [orig: ] nomine sunt, non quod essent origine et patria [orig: patriÔ] Samnites, nec quod Samnites ullam naturalem aptitudmem ad gladiatoriam haberent, sed quod horum populorum armis uterentur. Originem rei Liv. l. 9. aperit, Campani ab superbia et odio Samnitium gladiatores, quod spectaculum inter epulas erat, eo ornatu armarunt [orig: armÔrunt], Samnitumque nomine appellarunt [orig: appellÔrunt]. Ubi ornatum vocat, armaruram horum gladiatorum. Quemadmodum ornamenta eorum, apud Senecam et Sueronium, similiter ta\ o(/pla sunt, arma, Salmas. ad Solin. p. 35. Uti vero Samnites hi dicti, a genere armorum, sic Murmillones, ut notat Festus, antea Galli dicebantur, quod genere armaturae Gallico [orig: Gallic˘] uterentur, apud Eund. p. 39.

SAMNITICA Vasa apud Iul. Capitolin. in Pertinace c. 9. Et vasa Samnitica, calefactandae resinae ac pici, divellendis hominibus et laevigandis etc. ubi de auctione rerum Commodi dicta sunt, quae ad artem vellendi ac laevigandi corpora, Romanis sequiore aevo [orig: aev˘] et dominante luxu, usitatam pertinerent; quod eius Samnites praecipui auctores essent. Athen. l. 12. de populis quibusdam loquens, solitis pittou=sqai/ te, kai\ curou=sqai kai\ leai/nesqai ta\ sw/mata, pice depilare, radere, et laevigare corpora; scribit inter coetera, xrw=ntai de\ tou/tw| tw=| no/mw| polloi\ kai\ tw=n *(ellh/nwn kai\ tw=n thn *)itali/an oi)kou/ntwn, maqo/ntes2 para\ *samnitw=n kai\ *mesapi/wn. Utuntur eo [orig: ] more etiam Graecorum multi et eorum, qui Italiam incolunt, hausto [orig: haust˘] a Samnitibus et Messapiis, Casaubon. ad d. loc. Vide quoque supra, uti de eodem more, apud Turcas quoque etiamnum ac Persas vigente, Ioann. Bapt. Taverniet Itiner. Turc. et Persiae, ut et in tractatu, quem Descriptionem Serralii indigitat.

SAMNIUM urbs Britanniae, Steph. Strabo l. 4. *)en de\ tw=| *)wkeanw=| fasin ei)=nai nh=son mikra\n, ou) pa/nu pelagi/an, prokeime/nhn th=s2 e)kbolh=s2 tou= *lei/ghros2 potamou=. oi)kei=n de\ tau/thn, ta\s2 tw=n *samnitw=n gun ai=kas2, *dionu/sw| katexome/nas2, kai\ i(laskome/nas2 to\n qeo\n tou=ton teletai=s2 te kai\ a)llais2 i(eropori/+ais2 e)cileome/nas2, etc. Ubi Casaubon. Dionys. Periegetes unus est, ut puto, e veteribus, qui huius rei meminerit. Sic enim ille:

*)/arxi de\ nhsia/dwn e)/teros2 po/ros, e)/nqa gunai=kes2
*)andrw=n a)ntipe/rhqen a)gauw=n *)amnita/wn
*)ornu/ men ai tele/ousi kata\ no/mon i(era\ *ba/kxw|.

Ad quem locum Eustath. Strabanis verba profert, et legit *)amnitw=n, deficiente litera s2. ut in Halmydessus, pro Salmydessus, etc. Stephano urbs est Britanniae, decepto, opinor, propter locorum vicinitatem. Nic. Lloyd. Regionis id potius nomen esse, Samnitium videl. monet Salmas. et *brettani/an, apud Stephanum *bretti/an esse, h. e. Brutiorum terram, ad Solin. p. 321.

SAMNONICUS vide Serenus Samnonicus.

SAMOCHONITIS lacus minor [orig: mţnor] in Trachonitide, quem primo Iordanes ingreditur.

SAMOGITIA Polonici regni regio ad mare Balticum. De quo vide Cromerum, et Munsterum. Baudrando in Lithuania late sumpta, inter Curlandiam ad Boream, Lithuaniam propriam ad Ortum, Prussiam Ducalem ad Meridiem, et mare Balticum ad Occasum. Extenditur ad 35. leucas Germanicas ab Ortu in Occasium non aeque lata. Eius Urbes praecipuae sunt Mednichia et Rossa, seu Rosiema. Divisa fuit alias in XII. Praefecturas, quae reducuntur ad tria Gubernia praecipua.

SAMOJEDA provinc. Moscoviae Borealis, versus ostia Obii fluv. ubi populi Somoiedae. Alias erat pars Tartarias desertae nunc subest Magno Moscoviae Duci. Estque versus Oceanum Septentrionalem et Tartaricum.

SAMONIUM Strabo. Capo Salamon Sophian. promontor. Cretae Orientalis a Coryco promontor. Occidental. 240. mill. pass. circiter, et 32. tantum a Sitio in Ortum.

SAMORNA [1] nomen Amazonis, quae Ephesum condidit, unde Ephesus quoque primo sic dicta. Steph. to\ e)qniko\n tou= *samo/rna, *samornai=os, e)klh/qh de\ a)po\ mia=s2 tw=n *)amazo/nwn, th(\ kai\ bai/lissan kai\ pro/polin *)arte/midos2 ei)=nai/ fain. Et Hesych. *samo/rna, h(\ *samorni/a, h( *)/efesos2. Alii Smyrnam et viraginem illam et urbem nominatam aiunt. Melae vero l. 1. c. 17. non ipsam urbem Ephesi, sed templum tantum Dianae ab Amazonibus conditum significat. At Plinius l. 5. c. 29. Epheson Amazonum opus, et Solinus c. 43. Amazonum


image: s0171a

fabricam itidem vocant. Vide Salmas. ad solin. p. 808. Inde vero et *samo/rna vel *samo/rnos2, Ephesi portus dictus est, uti apud Strabonem legi vult idem p. 810.

SAMORNA [2] et SAMORNOS Ephesus olim dicta, Steph.

SAMOS [1] vulgo SAMO, hodieque a fluv. insula maris Icarii, Ioniae adiacens contra Ephesum urbem, Parthenia, olim a Parthenio fluv. teste Strabone, cui et Anthemusa, Melamphylos, Dryusa Aristoteli. Cyparissia, Parthenoarusa, et Stephane Plino l. 5. c. 31. Imbrisos Steph. Imbrasia Hygino Fab. 14. Hic [orig: Hţc] primum vasa fictilia fabricata, teste Gellio l. 7. unde Ausonius Epigr. 8. v. 2.

Atque abacum Samio saepe onerasse [orig: onerÔsse] luto.

Horatius l. 1. Ep. 11. v. 21.

Romae laudetur Samos, et Chios, et Rhodos absens.

Pepulit Samii, qui gravissimo primo cum Ephesiis iolim bello impliciti, pulsique insula [orig: insulÔ], aegre tandem in illam redierunt, dein cum Atheniensibus et Milesiis, quibus cum illi, Duce Pericle, An. 313. urb. Cond. 84. Olymp. auxilio venissent, Samios graviter afflixerunt. Verum hi, Pericle discedente, animo [orig: anim˘] recepto [orig: recept˘], quoscumque hostium ceperunt, illorum fronti inussere [orig: inussŕre] notam. Postea urbs a Pericle obsessa, et post 9. menses dedere se coacta est: Tum primus Arietis, Testudinis, aliarumque machinarum usus invaluit. Sed et alia gesserunt bella Samii, de quibus Historici veteres consulantur, Thucyd. etc. Perinthum, Olymp. 44. instaurarunt [orig: instaurÔrunt], Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. XVII. Ovid. Met. l. 15. v. 60. de Pythagora:

Vir fuit hic ortu Samius.

Plinio ibi urbs eiusdem nominis, patria Hierophylae, seu Sibyllae Samiae, etc. Samios Plut. in vita Periclis valde literatos esse tradit ex Aristophane. Sed Suidas ex Aristotele, Samios literatos vocat, h. e. stigmate notatos; quod deficientibus civibus coacti fuerint servos, notis stigmaticis insignitos, ad Rei publ. administrationem admittere. Samiorum flores, erat locus apud Samum, teste Plutarcho [orig: Plutarch˘], in quo Samii cum mulieribus omnibus voluptatis (praesertim libidinis) generibus operam dabant. In hac insula Iuno praepue colebatur, cuius antiquissimum ibi templum. Simulacrum autem Deaeerat, tamquam nubentis. Hic [orig: Hţc] enim et nata et educata et Iovi nupta dicitur. Unde et Sacra eius anniversaria, nuptiarum ritu, ibi celebrata. Hoc postmodum Episcopale factum est, sub Metropoli Rhodiensi. Ovid. Met. l. 8. v. 220.

--- --- Et iam Iunonia laeva [orig: laevÔ]
Parte Samos fuerat. --- --- -

Virg. Aen. l. 1. v. 15. ubi de Carthagine:

Quam Iuno fertur terris magis omnibus unam
Posthabita [orig: PosthabitÔ] coluisse Samo. --- -- --- --

Dionys. v. 534.

*kai\ *sa/mos2 i(mero/essa. *pelagi/dos2 e(/dranon *(/hrhs2.

Iuvenalis Satyr. ult. v. 6.

Et Samia [orig: SamiÔ] genetrix quae delectatur arena [orig: arenÔ].

Ab hoc cultu Samiorum in Iunonem ait Athen. l. 15. *)epi\ tou= nomi/smatos2 tw=n *sami/an taw/s2 e)sti. Quae avis, pavo nimirum, Iunoni sacra. Samo ortus Choerilus Poeta, qui 75. Olympiad. victoriam Atheniensium contra Xerxem versibus scripsit, pro singulis versibus singulos stateres aureos recipiens, quem tamen Horat. l. de Arte Poetica v. 233. incultum appellat. Contra Callimachus Cyrenaeus, qui sub Ptolemaeo Philadelph. regiae bibliothecae praefuit, Poeta delicatus fuit. Vide Propert. l. 2. Carm. 29. et Ovid. l. 2. Trist. II. Samos altera, insula maris Aegaei Thraciae adiacens, quae Samothrace Ptol. Pomp. Melae l. 2. c. 7. et Plinio l. 4. c. 12. dicitur. Virg. l. 7. Aen. v. 208.

Threiciamque Samon, quae nunc Samothracia fertur.

Ovid. l. 1. Trist. Eleg. 11. v. 20.

Threiciam tetigit fessa carina Samon.

Est autem inter Lemnum, et Imbrum; Dardania olim, teste Plinio [orig: Plini˘] l. 4. c. 12. Hodie Samandracht, contra ostia Hebri. Vix 10. milliar. ab ora littorali Thraciae in Meridiem 25. ab Imbro in Boream, uti 32. a Lemno. Baudrand. III. Samos, quae et Same Straboni, Teleboas Pausan. l. 1. Milaena Plin. l. 3. c. 26. eadem cum Cephallenia, insula scil. in mari Ionio prope Zacynthum. Homer. Od. 1. v. 24.

*doulixi/h te *sa/mh te kai\ u(lh/essa *za/kunqos2.

Ovidius Ep. 1. Heroid. v. 87.

Dulichii Samiique, et, quos tulit alta Zacynthus.

Idem l. 1. Trist. eleg. 5. v. 67.

Nec mihi Dulichium domus est Ithaceve Sameve.

Hic [orig: Hţc] Samia, urbs alias florentissima, nunc vix vicus, hicque olim Labyrinthum fuisse dicunt. Hinc orti Pythagoras, Sybilla Samia et Polycrates fortunatissimus. Insulae pars Septentrionalis et Occidentalis montem habet celsissimum, qui olim Cercesus, cuius scopuli pene inaccessibiles. Denique Samos vicus Messeniae, urbs Elidis, et Lyciae civitas, Strabo. Nomen Sami quod attinet, pront hisce 3.


page 45, image: s0171b

insulis, itemque Elidis urbi commune est, mere Phoenicium est; inquit Bochartus. Nemo nescit, Hebraice caelos [gap: Hebrew word(s)] schamaint dici: Phoenices samen, vel semin efferebant. Hinc illis zwfashmi\n [gap: Hebrew] o( ou(ranou= kato/pths2, et *samemrou=mos2 [gap: Hebrew] o( u(youra/nios2. Ita ex Sanchoniathone Philo Byblius. Radix Arabice [gap: Hebrew word(s)] sama, eminere, et excelsum esse sonat. Unde factum, ut celsa loca *sa/moi dicerentur a Phoenicum illis, qui primi colonias in Graeciam deduxerunt. Talis Thracia Samos, vel Samothrace; de qua Homer. II. N. v. 21.

*(uyou= e)p' a)krota/ths2 korufh=s2 *sa/mou u(lhe/sshs2
*qrhi+ki/hs2.

Neptunum fingit e summo vertice montium Samothraces, tamquam ex altissima specula, Troianos et Graecos obser vasse [orig: vÔsse]. Nempe Samothrace, teste Plinio [orig: Plini˘] loc. cit. attollitur monte Saoce immensae altitudinis, a quo et Saocis olim est. Hesych. *sawki\s2, h( *samoqra/kh, ou(/tws2 e)kalei=to to\ pro/teron. Priscianus in version. Dionys.

--- --- Samothracia cernitur alta.

Hac [orig: HÔc] Samus Ionica ninilo fuit humilior, Strabo l. 14. Promontorium habet Samus, quod Ampelos dicitur, obversum Drepano Icariae. Eodemque [orig: E˘demque] nomine totus mons dicitur, o( poiei= th\n o(/lhn nh=son o)reinh/n. Montem hunc Herodot. in Thalia. et Eustath. in Dionys. celsum esse scribunt ei)s2 penth/konta kai\ e(/katon o)rgha/s2. Tertia etiam Samos prope Ithacam, ab Homero Od. *d. v. 671. et 844. paipalo/essa, i. e. praerupta vocatur, quia montibus est inaequalis. Denique de Samo Elidis ita Strabo l. 8. *)axaiai\ pe/trai a)po/tomoi tou= au)tou= o)/rous2, u(p e\r w(=n h( *sa/mos2 ge/gone po/lis2. Itaque ne quis nos putet meris coniecturis niti, idem Strabo agnoscit ab altitudine sic dictam, e)peida\n sa/mous2 e)ka/loun ta\ u(/yh. Et Samothraciam Eustath. indidem appellari asserit: *sa/moi ga\r, inquit, fasi\ ta\ u(/yh. Ita etiam Constantinus Porphyrogenneta Them. 15. ubi de Samo Ionica: *sa/mos2 a)po\ *ai)gkai/ou (lege) *)agkai/ou kai\ *sami/as2 th=s2 *maia/ndrou tou= potamou= qugatr\os2, h)\ dia\ to u(yhlo\n th=s2 nh/sou kai\ a)po/krhmnon. *(oi ga\r palaioi\ *(/ellhnes2 sa/mon to\n u(yhlo\n e)ka/loun to/pon. Monstri vero instar est, quod Samum narrant diu fuisse desertam, quia ferae Neides, vel Neades ibi stabulabantur, quarum barritu solum findebatur. Heraclides de Politiis, ubi de Rep. Samiorum: *sa/mon to\ me\n e)c arxh=s2 e)rh/mhn ou)=an le/getai kate/xein plh=qos2 qhri/wn mega/lhn fwnh\n a)fie/ntwn, a)kalou=nto de\ ta\ qhri/a *nhi/+des2. Aelian. de Animal. l. 17. c. 28. *eu)fori/wn de\ e)n toi=s2 u(pomnh/mai le/gei th\n *sa/mon e)n tai=s2 palaiota/tais2 tou= xro/nou e)rh/mhn, gene/sqai de\ e)n au)th=| qhri/a mege/qei me\n me/gista, a)/gria de\ kai\ pro sq ela/sai deina\, kaleisqai de\ me\n *nha/das2, a(perou=n kai\ mo/nh| th=| boh=| r(hgnu/nai th\ ghn=. Inde corrigendus Suidas, qui in voce *nh=is2 sic habet: *kai\ e)n *sa/mw| de\ qhri/a gene/sqai fasi\n, w(=n fqeggome/nwn r(h/gnusqai th\n ghn=, e)kalou=nto de\ *nh/i+a, w)s2 entai/wni. Lege *nhi/+des2, w(s2 *eu)fori/wn. Hinc ortum proverbium in usu apud Samios: mei/zwn bi/a| tw=n *nea/dwn. Vide Bochart. Geogr. p. 508. ex quo praecedentia desum untur. Nic. Lloyd. In nummo Samiorum, effigies Macrini, parte aversa [orig: aversÔ] Templum Iunonis conspicitur, cum Inscr. *s*a*m*i*w*n. In alio eorundem, Hercules et Omphale, in alio tres icones, Victoria Imperatori coronam im ponens, cum Iunone Samia ad latus, visuntur, apud Iac. Sponium Itiner. Graeciae, Part. 3. p. 203.

SAMOS [2] oppid. Magnae Graeciae, apud oram Calabriae ulterioris Lycophr. Steph. nunc Crepacuore Barrio, apud Locros, seu Hieracium Urbem, inde 6. mill. pass. in Boream, ubi Pythagoras habitasse [orig: habitÔsse] dicitur.

SAMOSATA Asiae minoris seu Syriae urbs ad Euphratem, Commagenes metropolis admodum munita, Luciani bsasphemi, tandem a canibus dilaniati, et Pauli Antiochi episcopi, blasphemi in Christum et haeretici, patria. Adeo Orthodo xis fuit addicta, ut Euselbio [orig: Euselbi˘] Episcopo [orig: Episcop˘] a Valente Imperatore pulso, et Eunomio [orig: Eunomi˘] Ariano [orig: Arian˘] in eius locum suffecto [orig: suffect˘] circa A. C. 368. nemo in coetum ventitarit [orig: ventitÔrit], imo nec cum eo eadem [orig: eÔdem] aqua [orig: aquÔ] lavari voluerit, pilam quoque pueri ab asino Lucii successoris calcatam per ignem purgaverint. Vide Theodoret. l. 4. c. 14.

SAMOSATENUS Paulus, vide ibi.

SAMOTH nomen viri. 1 Paral. c. 11. v. 27. Latine nomina, desolationes, vel perditiones, sive stupefactiones.

SAMOTHES gigas qui et Mesech, Gomeri ac Tubalis frater, ipsiusque Iapheti Prisci sextogenitus, Dis a Iulio Caesare nuncupatus, Iani, h. e. Noachi, fil. et primus Celtarum rex. Unde Galli Samothei dicti fuerunt, praecipue quidem eorum Philosophi atque Theolog. Multas leges edidit, quibus Celticas formabat gentes docuit astrorum et siderum cursus, inferiorum rerum naturas varias, deditque suis populis literas Sagas, seu Phaenicias; a quibus postea suas eruerunt Graeci. Colonias in Celticis terris posuit, anno post diluvium 143. in Britannia vero, 252. obiit vero, A. M 1956. et ante Christi adventum, 2014. quum Celtis universaliter. omnibus 56. annis praefuisset, Britannis interim 47. Assyriis et Babyloniis imperante Nino [orig: Nin˘]. Vide Caes. de Bell. Gall. l. 6. c. 18. Dupleix, Comment. Gall. l. 2. c. 2.

SAMOTHRACES Dii in Samothracia dicti sunt proprie *qeoi\ mega/loi, qeoi\ xrhstoi\, qeoi\ dunatoi\; Cassio Heminae, apud Macrobium Saturnal. l. 3. c. 4. qui in Augurum libris Divi potes, apud Varronem LL. l. 4. in Aegypto atque Oriente Dii *ka/beiroi. Horum templum Memphi vetustissimum fuit, quod inaccessum alteri quam Sacerdoti; donec Cambyses ingressus simulacra concremavit, polla\ kataskw/yas2, multa iocatus in ea, Herodotus l. 3. c. 37. Erant enim Vulcani statuis similia, quas ille multo [orig: mult˘] risu excepit. Fuere [orig: Fuŕre] vero *(epta\ *sude\k pai=des2, *ka/beiroi, Septem liberi Sydek, Cabiri, Euseb. Praep. l. 1. Iuppiter scil. Bacchus, Ceres, Proserpina, Pluto, Casmilus (h. e. Mereurius) etc. Vide Sam. Bochartum Phoenic. l. 1. c. 12. Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. 1. ubi de Thoth. Mercurio. Diis Cabiris, et Sec. IX. ubi de Cadmo, nec non hic [orig: hţc] passim.