December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 41, image: s0167b

SAMAMYCII populi iuxta Syrtim magnam. Ptol.

SAMANA Insula una ex Lucaiis, in mari Boreali inter Insulas S. Salvatoris ad Boream et Maiaguanam ad Meridiem. Ab Anglis habitata.

SAMAOTH nomen viri, 1. Paral. c. 27. v. 8.

SAMARA promontor. in Oceano Orientali, ubi desirut Caucasus.

SAMARABRIAE gentes circa Indum, Plin. l. 6. c. 20.

SAMARAIM Civitas in tribu Beniamin, Ios. c. 18. v. 22.

SAMARDACUS homo ridiculus. Chrysostomus ad Ephes. Hom. 18. *ou)x o(ra=|s2 tou\s2 legome/nous2 gelwtopoiou\s2, samarda/kous2; ou(=toi ei)si\n eu)tra/peloi. Vide Martinium in Etymolog. Sic in Actis Quirini Mart. num. 5. Video enim te sicut rusticanum, quasi a samatdaco inductum, qui et te et se decepit: ubi, vox haec, inquit vir eruditus, Afris impostor est, morio, planus. Augustiin contra Academicos l. 3. c. 15. Illeautem casu planus crat, de iis, quas Samardacos iam vulgus vocat. Eorundem meminit Chrysostomus Homil. ad Ephesios 18. apud Car. du Fresne in Glossar.

SAMAREUS fil. Chanaan, Gen. c. 10. v. 18. Vide Boehart. Phaleg. p. 347.

SAMARIA [1] nomen viri, 1. Paral. c. 12. v. 5.

SAMARIA [2] regio palaestinae inter Iudaeam ad Meridiem, et Galilaeam ad Septentrionem, Tribus Ephraim et Manasse cis Iordanein complexa, cum urbe eiusdem nominis, pulcherrima et munitissima, ac post Thersam Regum Israel sede: Steph. *sama/reia, po/lis2 *)ioudai/as2, h(metonomasqei=sa *nea/polis2. kai\ *)epafro/ditos2 me\n to\ e)qniko\n au)th=s2 *samareu\s2 ei)=pe, o( de\ *)anti/oxos2 *samarei/ths2. Iosephus l. 3. Iud. Antiq. c. 2. ab Amri Israelis rege conditam scribit, qui Simeron, vel Schomronem montem a quodam Semer emit: civitatemque, quam in montis vertice exstruxerat, a vendentis homine Simeron, sive (ut transtulit noster interpres, 1. Regum c. 16. v. 24.) Samariam A. M. 3112. appellavit. Hac [orig: HÔc] deinde Reges Israelitarum pro regia usi sunt. Alias Ecthenias dicta est, teste Eusehio [orig: Eusehi˘]. Illam Elisaeus Propheta contra Berhadabum, Syriae Regem tultus est, militibus eius caecitate afflictis: quo [orig: qu˘] facto [orig: fact˘] hic irritatior, A. M. 3146. cum immenso exercitu urbem obsessam ad ulrimam famen redegit, miraculose liberatam. Capra tandem est A. M. 3314. a Salmanazare, post obsidionem trium annorum: Hic incolis alio translatis, novos huc [orig: hűc] colonos misit, ex variis gentibus; quarum quaelibet proprlo Idolo inserviit: quibus per leons divinitus punitis, Rex aliquem ex captivis summisit, qui in agnitione veri Dei Samatitanos utcumque instrueret. Sed orta mox religionis miscella. Dein post Hyrcani Iudaeorum Pontificis expugnationem A. M. 3941. ab Herode rege iterum A. M. 4033. aedificata, et in honorem Caesaris Augusti *sebasth\ dicta fuit, hodie Naplous. Sannaballeres regionis Praefectus, sub Datio fuit, cui fide non servata [orig: servatÔ], Alexandro adhaesit; qui ipsi veniam templi in monte Garizim, similis Hierosolymitano, condendi propterea concessit: ita autem Iudaeos eo facilius sub iugo suo retenturom se spetavit. Hic Pontificem Magnum generum suum manassen fratrem Iaddi instituit. Huic se iunxerunt omnes illi Sacerdotes, qui peregrinis matrimoniis erant irretiti, imo quidquid Legis disciplinam ferre non poterat, Samariam, tamquam in Asylum, confluxit. Hinc schisma, inter Iudaeos et Samaritanos, de loco Adorationis legitimae contendentes: adhuc stetisse hoc templum, Iohannis tempore, ex Euangelio eius c. 4. v. 20. 21. patet. Non sacrificarunt [orig: sacrificÔrunt]: autem Samaritani, in templo, quod Hierosolymis erat, neque ullas legis ceremonias cum Iudaeis communes habebant. Resurrectionem morturoum inficiati, solum Mosis Pentateuchum pro Canonico habuerunt. Divisi in Essenios, sebvenos, Gorthenios et Dositheos. IESUM CHRISTUM ingressu arcere conati, a tempore Zenonis Imperatoris in Christianos saevire, templa eorum diripere, etc. coeperunt, sed ab Imperatore puniti, etiamque Monte Garizim, fidelibus concesso [orig: concess˘], exuti sunt. At sub Anastasio, illo [orig: ill˘] denuo [orig: denu˘] potiti, quidquid Christianorum ibi deprehensum, occiderunt crudeliter: quae saevitia a Procopio punita est, qui Edesla [orig: EdeslÔ] cum copiis huc veniens, plurimos eorum neci dedit. Nihilominus sub Iustiniano denuo emergentes, etiam Regem sibi elegerunt, homine Iulianum, cuius auspiciis denuo in Christianos incredibilem saevitiam exercuerunt [orig: exercuŕrunt], sed oppresssi ab Imperatoris militibus, et severissimis edictis coerciti sunt, Iuliano [orig: Iulian˘] ultricibus flammis ustulato [orig: ustulat˘]. Tandem A. C. 551. mentiti se Christianos fore, per Sergium Episcopum Caesareensem ab Imperatore, ius iterum nacti sunt restamenta condendi, etc. nihilominus non destiterunt persequi Christianos omni tatione, usque ad Gregorium M. sub quo unus sectae huius Christiano [orig: Christian˘] mancipio [orig: mancipi˘] uti voluit Post quae tempora de illis Historici altum silent. Vide Ioseph. Ant. Iud. Torniel. Salian. Spond. in Annal. V. T. Baron. in Annal. Eccl. G. Horrnium Historia [orig: HistoriÔ] Eccl. cum Notis et Observationibus Leydeckeri, ut et in Continuatione voce Samaria. Adde quod exstructa illa moles Templo Hierosolymitano aemula, a Manasse memorato, postquam stetisset annos 200. ab Hyrano diruta est, Franc. Burmann. Synopsi Theol. l. 4. c. 15. ž. 28. fultque non minima dissidii materies inter utramque gentem, quod eousque efferbuit, ut mutuo [orig: mutu˘] commericio [orig: commerici˘] penitus abstinuerint, neque licuerit Iudaeis cum Samaritanis cibum capere, ut colligere est, ex Iohann. c. 4. v. 9. Imo cum ex qualibet sub caelo natione Proselytos admitterent Iudaei, Samaritanum tamen admisere nullum, ut apparet ex sollemnibus ditis, quas vocant Excommunicationem in secrcto nominis tetragrammati, quasque ab Esra ac Nehemia in illos evibratas fuisse, dicunt Iudaei, ita sonantes: Postquam congreassent [orig: congreÔssent] totum populum, in Templo Iehovae, et adduxissent 300. Sacerdotes, attulissentque 300. tubas, et totidem exemplaria Legis, Levitae dirum canentes carmen devovebant Samaritanos omni genere Excommunicationis, in secreto nominis tetragrammati, ac in Decalogo, Excommunicatione item superioris atque inferioris domus [orig: doműs] iudicii, ne ullus Israelita panem cum Samaritano


page 42, image: s0168a

edat (hoc enim facere, idem foret, ac suilla [orig: suillÔ] vesci) neve ex illis ullus unquam in Israele sit Proselytus, aut partem habeat, in resurrectione mortuorum. Vide Drusium in trib. Sect. l. 3. c. 11. ex Ilmedenu, et Ioh. Buxtorsium Ep. Hebr. p. 59. ubi R. Gersom literarum aperturam, sub huius excommunicationis poena [orig: poenÔ], suis prohibuisse, narrat: supra quoque voce lithostrotus, ubi simile itidem conclave iuxta templum suum fecisse, et undecimum praeceptum Decalogo addidisse, ad templi sui dignitatem evehendam, vidimus. Quamvis vero cum Sadducaeis multa haberent communia, in eo tamen ab illis differebaut, quod Angelorum admitterent exsistentiam, qua de re vide Epiphanium Haer. 9. et 14. Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 1. c. 11. et Seldenum de Iure N. et G. l. 2. c. 5. Leontius tamen et hoc negat, de Sectis Act. 2. p. 422. Memorantur hi Samaritae seu Samaritani, inter Historiae Aug. Scriptores, Ael. Lampridio, in Vita Heliogabali c. 3. Dicebat praeterea, Iudaeorum et Samaritanorum religiones et Christianorum devotionem illuc transferendam, ut omnium cuturarum secretum Heliogabali sacerdotium teneret. Et Spartiano in'Spistola hadriani de Aegypto et Alexandria, ubi similiter tria haec nomina iunguntur, Nemo illic Archisynagogus Iudaeorum, nemo Samarites, nemo Christianorum Presbyter: ubi quinam sic vocentur et quomodo ab Hebraeis discernantur, explicatum est quoque Scaligero De Emendat. l. 7. Sed et ab Imperatorib. in Constitiationibus diversis separantur hae duae sectae. Photius in Nomocan. tit. 6. c. 7. Samaritas agricolas a reliqua illa gente distinguit, et fuisse hos meliore conditione, quam ceteros, ostendit, *samarei/tas2 gewrgou\s2 nominans, et *samarei/tas2 tou\s2 ta\ gh/dia diagewrgou=ntas2. At Iudaei terram possidere simul et colere a multis saeculis desierunt: etsi in Beniamini Iudaei Itincrario legas aliquot locis Iudaeos gewrgou\s2. Sed ut plurimum tam Samaritae, quam Iudaei, negotiatoribus operas locabant. Unde factum, ut Samaritae Constantinopoli vocarentur Minisiri mensariorum, qui rationes conficientibus aderant, et iis subscribebant. Iustinianus in Edicto, *peri\ a)rguropratikw=n sunallagma/twn. *ei) gra/mmata fe/roi au)tou= tou= th=s2 trape/zhs2 praesthko/tos, tou= de\ u(pografe/ws2 au)tou=, ou(\s2 *samarei/tas2 kalou=i.. Si literas attulerit ipsius Mensae praefecti, seu ministri eius, quos Samaritas vocant. Et fortasse allusum a primis Auctoribus eius nominis, ad vocis notionem. Est enim samarei/ths2, ut si dicas fulakh/ios2, a verbo, quod custodire et observare significabat. Vide Isaac. Casaubonum Not. ad Lamprid. loc. cit. Plura de iis vide apud Auctores laudatos Cl. Suicero Thes. Eccl. voce *samarei/ths23. Ubi solum admisisse Pentareuchum, illosque in 4. sectas divisos, Gorthenos, Sevaeos, Essenos et Dositheos, addit.

SAMAROBRINI populi Galliae Belgicae, quorum praecipua urbs est Samarobrinum, Graeci codices Ptol. habent Samarobriga, et Samarobriva, vulgo S. Quintin. Amiens Divaeo, Cambray Leodio. Baudrando fuit Ambianorum caput. Hodie Amiens; urbs ampla, totiusque Picardiae primaria, ad Somonam fluv. Episcopalis sub Archiepiscopo Remensi, cum arce permunita. Dicitur etiam Ambiani, et Ambianum. Vide ibi, et hic infra.

SAMAROBRIVA caput Ambianorum, olim ab incolis sic dicta. caes. l. 5. Bell. Gall. c. 53. L. Domitio [orig: Domiti˘], Appio [orig: Appi˘] Claudio [orig: Claudi˘] Coss. et insequentis anni initio, Caesar ucm tribus Legionibus circum Samarobrivam tribus hibernis hiemare constituit, et totam hiemem ad exercitum manere decrevit. Quo [orig: Qu˘] tempore ibidem una cum Caesare erat Trebatius ICtus quem Caesar saepe consuluit. Unde Cicero ad eum, l. 7. Famil. ep. 11. Una mehercule collocutio nostra plus erit, quam omnes Samarobrivae. Claudio Ptolemaeo *samarobri/oua; in tab. Peutingeriana Samarobriva, prope Teuceram Tieure, qui vicus est ad flum. Alreiam: Aethico Samarobrivae, aliquando et Ambiani, appellatur. Nomen autem Gallicum est, et veteri Celtarum lingua, Samari aut Samarae pontem pontesve, significat: ut Briva Isarae, apud Aethicum, Pontem Isarae. Quippe apud eam urbem plures olim fuere [orig: fuŕre], ut et nunc sunt, pontes ad Samarum: quod flumen Samarum vel Sanaram Gallos, aetate Ciceronis ac Caesaris, vocavisse, nomen tum usitatum Samarobrivae vel Samarobrivarum, indicat; hodie Sumina, corrupte Somonae dicitur. Postea vero urbs, more multarum aliatum Galliae civitatum, propria [orig: propriÔ] appellatione deposita [orig: depositÔ], nomen Gentis, cuiuscaput erat, suscepit ac dicta est Ambiani. Vide supra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

SAMARRA vestitus damnati a tribunali Inquisitionis in Communione Romana. Et quidem, quibus est supplicium ignis destinatum, quales sunt confessi, et Impoenirentes, vel Negativi, it. Relapsi, illi induuntur veste vel sacco [orig: sacc˘], seu veste scapulari, quam aliqui Sambenito, alii Samarram vel Samarrettam appellant: quia eadem est forma [orig: formÔ], qua [orig: quÔ] saccus benedictus, sed notis diversis, colore atro [orig: atr˘], flammis appictis, interdum etiam in medio flammatum haeretico condemnato ad vivum depicto; nonnumquam daemones appinguntur, haereticum ad inferos detrudentes, ut et alia quaedam, quo magis homines horrendo [orig: horrend˘] hoc [orig: h˘c] spectaculo [orig: spectacul˘] ab haeresi deterreantur. Quod si quis post laram demum sententiam faretur crimen, et se convertit, antequam e carcere excat, et non est relapsus, induirur Samarra [orig: SamarrÔ], in qua ignis est depictus flammas deorsum mittens, quod Lusitanis fogo revolto dicitur. Additur in capite Carocha, de qua supra. Alia vero vestis Sambenito est, de quo paulo post. Vide Historiam Inquisit. Goanae c. 26.

SAMBANA Asiae locus, Diodor. Sic. l. 17. Ptol. vocat Sambatas, gentem Assyriae.

SAMBASTI Indiae gens, quae populi arbitrio [orig: arbitri˘] regitur. Hos Ianus Gebhardus, Exercitationibus Politicis et Philologicis ad Qu. Curtium censet, quos Curtius l. 9. c. 8. vocat Sabracas, circa Indum fluvium sitos et Atianus l. 6. Abastanos, vicinos Ossadiis.

SAMBASUM urbs Insulae Bornei, in eius parte Occidentali cum portu, quamvis 30. mill. pass. distet ab ora littorali.