December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0451a

OPITIUS [2] Iosua, Burckersdorfii et Gerae in Misnia primum, dein Ratisbonae, tandem Viennae Austriae Pastor Euangel. hinc pulsus A. C. 1581. Budingae verbum Dei docuit ann. 4. exstinctus A. C. 1585. aetat. 43.

OPITIUS [3] Martinus Boleslavia [orig: BoleslaviÔ] Silesius, Poeta excellens, Albae Iuliae Artem publice docuit, inde per varias Aulas et rgiones vagus, Gedani tandem sedem statuit, Historiographus et Secretarius Poloniae Regis factus; Obiit caelebs A. C. 1639. Scripsit Variar. Lectionum librum, Daciam opus 16. annor. Psalterium Poeticum, Prosodiam Germanicum, Epistolas Dominicales et Festivales, II. Vocum Germ. Poemata varia etc. Paul. Freherus Theatro Viror. eruditione claror.

OPITULUS dictus est Iuppiter, quasi Opis lator, in rebus dubiis et malis, Festus.

OPIUM Turcis Persisque in frequenti usu, qui eo [orig: ] sumpto [orig: sumpt˘] validiores sese et ad belli pericula magis impavidos esse, persuasum habent. Quare, ubi exercitum colligit Turca, opio [orig: opi˘] universa spoliatur terra, licet quotannis incredibili id colligatur copia [orig: copiÔ], ex albo papavere, postquam capita protulerit, leviter vulnerato: unde lactis aliquot guttae emanant, paulatim concrescentes. Eius semine proin apud Turcas Persasque non minus, ac apud nos tritico [orig: tritic˘], terra conseritur, praesertim in Paphlagonia, Cappadocia, Cilicia. Interim trito [orig: trit˘] proverbio [orig: proverbi˘] illius esum sibi mutuo Turcae exprobrant, Opium comedisti, quod non minus convitium, quam si ebrietatem obicerent, habetur vide P. Bellonium Observ. l. 2. c. 15.

OPIUS Ponti Cappadocici urbs.

OPIZUM Thraciae urbs, Antonin.

OPMERUS Petrus, vide Petrus.

OPOBALSAMUM de succo proprie, sicut balsamum de aibore; cum Iustin. l. 36. c. 3. inversa [orig: inversÔ] vice opobalsamum pro arbore, balsamum pro lacrima posuerit: Graece o)poba/lsamon, quasi o)po\s2 th=s2 balsa/mou. Plin. l. 12. c. 25. Sucus e plaga manat, quem opobalsamum vocant, suavitatis eximiae, sedtenui gutta, ploratulanis parva colligitur in cornua. Dioscorides l. 1. c. 18. r(ei=de\ o)li/gon w)s2 kaq' e(/kaston e)/tos2 mh\ plei=on h)\ e(\c h)/ e(pta\ xoe/as2 sunaqroi/zesqai, Tenuiter autem fluit, ut quotannis non plus quam sex aut septem *xoei=s2, h. e. congii colligantur. Sic aetate Alexandri, qua [orig: quÔ] vixit Theophrastus, totidem congii omnibus annis colligebantur, referente hoc [orig: h˘c] Scriptore: Atqui Plin. loc. cit. narrat, suo [orig: su˘] aev o [orig: ˘] vel singularum arborum venam largiorem fluxisse, ex singulis nempe arboribus plus tum balsami collectum fuisse, quam Alexandri temporibus et Theophrasti ex omni totius anni fecunditate. Ita enim is, Alexandro [orig: Alexandr˘] magno [orig: magn˘] ibi (in Iudaea) res gerente toto [orig: tot˘] die aestivo [orig: aestiv˘] unam concham impleri iustum erat. Omni (Salmasius legit, erat homini. Anni) vero fecunditate e maiore borto congios senos, e minore singulos, cum duplo rependebatur argento. Qui sunt septem congii, quos singulis annis colligi refert Dioscorides, loc. cit. Addit Plin. Nunc etiam singularum arborum largior vena, ter omnibus percutitur aestatibus, postea deputatur etc. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 591. et paulo infra. Universus autem hic halsami reditus, ad Fiscum pertinebat, qui arborem serendam, colendam, incidendam curabat et balsamum ex ea collectum vendebat: quod purum putumque trecenis denariis vaenibat. qui vero a fisco emebant Mercatores, ini tantum liquorem illum mala [orig: malÔ] fraude augebant, admixtis aliis sucis, ut mille denarios facerent ex ea mensura, sextario videl. pro qua trecentos tantum denarios dedissent. Erat autem sexarius congii sexta pars et 20. pendebat uncias, in vino: quo [orig: qu˘] levius erat nona [orig: nonÔ] parte oleum, qua [orig: quÔ] menfura [orig: menfurÔ] opobalsamum pensitabatur. Quod autem plus balsami recentiore aevo [orig: aev˘] collectum, quam Alexandri tempore, hinc fuit. Ante victoriam Romanorum, in Iudaea, arborum balsamum sudantium duo tantum erant horti, iique Regii et paucorum iugerum. Sub Romanis spatium amplificatum est et arbores propagatae et plures factae: nec propagatione tantum numerosiores, sed etiam cultura [orig: culturÔ] et cura [orig: curÔ], proceriores singulae effectae. Unde duplici modo [orig: mod˘] uberius balsamum colligi coepit. Eius probationem Servius, quasi a Plinio, hanc refert in Virg. l. 2. Georg. v. 119. Probatio autem opobalsami, ut dicit Plinius, haec est. Si contra Solem fevatur, et corruptum non sit, manum ferentis exurit. Quod apud Plinium non reperitur, qui postquam varias species enumeravit, quibus balsamum adulteretur, ita scribit loc. cit. Nequissime autem gummi, quoniam inarescit (pro quo forte inardescit, legit Servius) in manu inversa et in aqua sidit: quae probatio est gemina. Debet sincerum et inarescere, sed hoc e gummi arescere addita [orig: additÔ] fragili crusta evenit, et gustu deprehenditur. Ubi nequissime balsamum gummi adulterari dicit, quia diffcillime deprehenditur: geminam quippe habet probationem sinceri, quod in manu inversa inarescit et crustam concipit et quod in aquam inditum ad ima vasis sidit. Sed fraus sic deprehenditur, quod opobalsamum gummi adulteratum arescit, crusta [orig: crustÔ] fragili addita [orig: additÔ]; at crusta sinceri, quod in manu inversa inarescit, fragilis non est etc. Vide plura hanc in rem apud Salmas. ubi supra, et quae retro dicta de Balsamo.

OPON promontorium Cretae in Occidentem vergens.

OPORINUS Iohannes Basileensis, Germanice Herbster, ex angustiis inopis iuventae aegre eluctatus, in Academia patria Latinae primum et Graecae Linguae Professor, exin, quod examini pro Magisterio se, iam 30. annorum exsistens, subicere verecundaretur, cathedra [orig: cathedrÔ] Professoria [orig: ProfessoriÔ] cessit, evasitque celebris, doctus, et elegans typographus, Bucholc. in Indic. Chronol. Operas plerumque quinquaginta habuit, et sui et prisci saeculi Scriptorum ingentem numerum, summa [orig: summÔ] fide in publicum edidit, ac infinitis in hanc rem laboribus sumptibusque impensis, nomine suo [orig: su˘] immortalitati consecrato [orig: consecrat˘], obiit A. 1568. aetat. 60. Musaei sui ianuae, ad imitationem Aldi Manutii haec inscripta habuit, Quisquis es, rogat te Oporinus etiam atque etiam, ut si quid est quod a se velis,


page 451, image: s0451b

perpaucis agas, deinde actutum abeas, nisi tamquam Hercules defesso Atlanti veneris suppositum humeros. Semper enim erit, quod et tu agas, et quotquot huc attulerint pedes. Vertit Latine quaedam Theocriti, Xenophontis, Hesiodi, ac in Platonem, Aristotelem, Plinium, Pollucem, Caelium Rhodiginum pluresque alios Indices summa [orig: summÔ] industria [orig: industriÔ] confecit, ipseque composuit varia, de quibus vide Anton. Teissier in Elogiis Part. 1. Voglerus assidue XXXII. prela eum fatigasse [orig: fatigÔsse], resert Introductione in Notitiam Scriptorum. Vide etiam Urltis. Epit. Histor. Basil. c. 9. etc.

Posteritas, obstricta mthi non nomine vano [orig: van˘] es,
Per me namque audis saecula prisca loqui.

OPOTON Palaestinae oppid. Ptol. quod Chrysorrhoa [orig: ChrysorrhoÔ] amne irrigatur. Opotane urbis memoria est in Concil. Chalcedonensi, Eupoton mavult legi Salmas. qui nomen hoc urbis apud multos Auctores se reperisse, ait. Sic vero dicta sit ab illis riguis amnis Chrysorrhoae, quibus fecunda est, quasi eu)po/tistos2. Plin. l. 5. c. 18. Iungitur ei (Iudaeae) latere Syriae Decapolitana regio, a numero oppidorum, in quo non omnes eadem observant. Plurimi tamen Damascon, Eupoton (uti legit Salmasius, pro Opoton ) riguis ex amne Chrysorrhoa sertilem, Philadelphiam, Rhaphanam, omnia in Arabiam reintldentia. Verum nec Eupotos alibi occurrit, et Solin. c. 36. eam urbem omisit. Ipse Plin. loc. cit. Decapolitanam regionem a numero oppidorum dictam scribit eaque oppida recenset, sed undecim pro decem in eo censu reperiuntur: Damascus, Opoton, Philadelphia, Rhaphanea, Scythopolis, Gaddara, Hippos, Dion, Pella, Galasa, Canatha. Forsan itaque Opoton, non nomen fuerit distinctae urbis, sed Plin. scripserit Damascum Eupoton, epitheto [orig: epithet˘] hoc ei adiuncto [orig: adiunct˘]. In Graecis, unde illa translulit, videtur reperisse, eu)/poton tai=s2 o)xetei/ais2 tou= *xiusor)r(o/a potamou=. Quod ille sic accepit, quasi *damasko\s2 eu)/potos2, cum adiuncto vel epitheto diceretur, ad discrimen alterius cuiusdam Damasci, hoc indubitatum; atqui eu)/potos2 idem quod eu)po/tistos2, irrigua et rivis bene satura. Chrysorrhoas enim amnis, qui totus fere in rigua et rivorum deductiones convertebatur, Damascum praecipue rigabat et eu)/poton reddebat atque inde nomen potius nactus videtur, quod damascum fertilem redderet, quam quod auro [orig: aur˘] flueret. De uno certe oppido tantum loqui Plinium, ex verbis eius manifestum est, Damascum Eupoton riguis amnis Chrysorrhoae ferti, lem. Fertiles namque dixisset: cum satis constet Damascum praecipue riguis illius amnis fertilem esse, in eo Urbium numero. Vide Salmas. ad Solin. p. 617.

OPOTURA Indiae intra Gangem urbs, Ptol.

OPPAVIA urbs Silesiae, ad Oppam amnem, caput Ducatus cognominis cum arce antiqua, 3. leuc. a Ratiboria in Occidentem, uti a Carnonia in Eurum, 9. ab Oppolio in Meridiem.

OPPENHEIMIUM urbs Palatinatus inferioris ad Rhenum, inter Moguntiacum ad Boream et Wormatiam ad Austrum in colle, paucis inhabitata. Imperialis est urbs, sed Electori Palatino oppignerata.

OPPESSULANDI Ianuas apud Veteres modus haud simplex fuit; nec enim eodem [orig: e˘dem] munimine interiorum conclavium et oecorum fores, quo [orig: qu˘] primae domus ianuae, quae in publicum aperiebantur et urbis portae, firmari consuevere [orig: consuevŕre]. Comici certe haec rite distinguunt. Unde Terentius Eun. Actu 4. sc. 6. v. 25. de prima ianua, quam oppugnatum veniebat miles, ostium, inquit, obsera intus, i. e. obdita [orig: obditÔ] sera [orig: serÔ] seu vecte ligneo [orig: ligne˘] ostium intus occlude; Graece dixisset, mo/xlwson th\n qo/ran e)/ndeqen. At de conclavi vel thalamo dicit, pessulum ostio obde; ferreo [orig: ferre˘] obice intus occlusisse significans. Cuiusmodi obices ferreos, quibus interiorum membrorum domus fores oppessulantur, Galli verucla dicunt, uti ipsas fores sic oppessulatas veruclatas, vulgo verroiiillees. Duo autem pessuli ferme singulis foribus addebantur, sicut hodieque moris est, in superiore parte unus, inferiore alter. Inde apud Plautum. Aulularia, Actu 1. sc. 2. v. 26. Ostium intus ambobus occlude pessulis: quod de sera vel vecte ligneo non potest accipi. Nec enim duabus seris vel moxlei=s2 ianuas muniri moris erat, licet apud Polybium legatur l. 15. de foribus quibusdam duplici claustro [orig: claustr˘] obseratis, id enim minime perpetuum ac sollenne, et proin notatum Polybio: Apud Appuleium l. 3. de cubiculi foribus, a Photide intus oculusis, Et cum dicto, inquit, pessulis iniectis et uncino [orig: uncin˘] firmiter immisso etc. Ubi libri quidam unco: uncus vel uncinus immittitur, iniciuntur pessuli, et sic intus fores oppessulantur. Ubi videmus, duplici pessulo [orig: pessul˘] et uncino [orig: uncin˘] firmari, cuiusmodi uncinum Glossae exponunt ko/raka; adeo que rationem hanc diversam esse a sera, bala/nw| seu balana/gra|, de qua infra: quae duo recentiores confundunt. Duobus igitur pessulis fores occludebantur ab his, qui intus erant et securi volebant esse in eo conclavi, quod ad hunc modum tutum praestabatur. Neque ulla [orig: ullÔ] clave ab his, qui foris adstabant foribus, eiusmodi pessuli removeri aut succuti poterant. Ut autem istiusmodi ostia intus oppessulata, ut cellariorum, apothecarum vel aliorum membrorum, reponendis vesl ibus et aliis domesticis rebus destinatorum, in quibus maneat nemo, qui posset intus occludere vel recludere, ab his qui foris veniunt, reserari et discedentibus inde iterum obserari possent, clave opus erat, qua [orig: quÔ] immissa [orig: immissÔ] ab his, qui foris erant, adducebatur aut reducebatur pessulus, quo [orig: qu˘] ostium intus vinctum et posti iunctum retinebatur, uti etiamnum fieri solet. Sed hac de te dicemus infra, ubi de Reserandi modo. Neque vero oppessulasse [orig: oppessulÔsse] fores contenti Veteres praeter pessulos, quibus iniectis fores occludebantur ab intus manentibus, alios etiam obices ferreos affixos habuere [orig: habuŕre], ut de Penelope thalamum aedium intimum ul imumque, in quo pretiosa cimelia illi reposita iacebant, aperiente, legimus apud Homer. Od. f. Verum de his vide supra in voce Obices infra Pessulus; plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solm. p. 923. et seqq.

OPPIA una ex Vestalibus, quae convicta stupri, viva


page 452, image: s0452a

defossa est. Haec enim talium poena memoratur. Iuvenal. Sat. 4. v. 9.

---- Cum quo nuper vittata iacebat,
Sanguine adhuc vivo [orig: viv˘] terram subitura sacerdos.

OPPIA Lex de Matronarum cultu, vel mundo muliebri, lata est a C. Oppio Trib. Pieb. Q. Fabio [orig: Fabi˘] Maximo [orig: Maxim˘], Tit. Sempronio Graccho II. Consulib. in medio ardore secundi belli Punici: Ne qua mulier plus secmuncia [orig: secmunciÔ] aurihaberet: nec vestimento versicolore uteretur, neu iuncto [orig: iunct˘] vehiculo [orig: vehicul˘] in urbe oppidove, aut propius inde mille passus, nisi sacrorum publicorum causa [orig: causÔ], veheretur, Liv. l. 34. c. 1. Tacit. Annal. l. 3. c. 34. etc. Ea tamen post aliquot annos antiquata est Auctoribus M. Fundanio [orig: Fundani˘] et L. Valerio [orig: Valeri˘] Tribunis, Pleb. vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 13.

OPPIANUS Poeta et Grammaticus eximius, Agesilai et Zenodotae fil. ex Anazarbo, sive (ut Suidae placet) Coryco, Ciliciae civitate. Scripsit *(alieutika\, et *kunhgetika\ elegantissimis versibus, in quibus Virgilium, qua [orig: quÔ] pote, secutus est, quae Antonino Caracallae obtulit, non sine doctrinae suae maxima commendatione, Huius poemata cum apud Imperatorem recitat essent, donatus est in singulos versus aureo [orig: aure˘] statere, ut viginti milia aureorum pro omnibus acceperit, Suidas. Vixit annis 30. et saeviente in civitate Anazaibi paulo post peste, obiit parentes relinquens superstites. Cives autem eum sepelierunt, et sumptuosam statuam illi erexerunt cum hoc epigrammare:

*)oppiano\s2 kle/os2 ei(=lon a)oidw=n, a)lla/ me moi/rhs2
*ba/skanos2 e)ch/rpace mi/tos2, kruiro\s2 t' *)ai/+das2 me
*kai\ ne/on o)/nta kate/xeto, eu)epi/hs2 u(pofh/thn.
*ei) de\ polu/n me xro/non zw=on mi/mnein fqo/nos2 ai)no\s2
*ei)/asen, ou)k a)/n tis2 moi i)/son ge/ras2 e)/llaxe fwtw=n.
Oppianus vatum decus immortale fuissem,
Invida ni gelidum rapuisset Parca sub Orcum
Me iuvenem, placidae clarum splendore Camenae.
Ni livor longae violasset [orig: violÔsset] tempora vitae,
Non mihi laude parem quemquam terra alma tulisset.

Eusebius in Chron. Scaliger exercit. 218. et 225. et in Poetic. etc. Sutdas, etc. Nic. Lloydius.

OPPIDUM idem cum Urbe, tametsi quidam Urbem maius aliquid Oppido [orig: Oppid˘] esse arbitrantur. Iulius Caesar l. 7. Bell. Gall. c. 13. nunc Avaritum Oppidum maximum, in finibus Biturigum, nunc c. 20. pulcherrimam prope totius Galliae Urbem appellat: Item c. 12. et 55. Oppidum Biturigum Noviodunum, ac mox Urbem cum coeteris vocat c. 15. quum 20. Urbes Biturigum incensas ait. Idem l. 1. Bell. Gall. c. 38. Vesontionem Oppidum maximum Sequanorum esse scribit, quae modo Urbs, modo Oppidum, Ionae prae coeteris dicitur. Lutetiam quoque Oppidum Parisiorum nuncupat, l. 7. Bell. Gall. c. 57. quae, uti Vesontio, caput Gentis erat, et Urbs Parisiaca ac Parisiensis Civitas Gregorio appellatur. Ita et Cicero 4. in Verr. Syracusas saepissime Urbem, semel tamen Oppidum vocat. Ita et Tacit. l. 1. Hist. c. 63. Divodurum Mediomatricum Oppidum nuncupat, caput utique nobilis Gentis. Mela quoque et Plinius nomine Urbis et Oppidi promiscue utuntur. Vide Hadr. Valesium Praef. in Notit. Gall. Ritum, quem in condendis ac circumscribendis Oppidis, observarunt Veteres, describit Ter. Varro de Lingua Lat. l. 4. cum inquit, Oppida condebant in Latio, Etrusco [orig: Etrusc˘] ritu multa, i. e. iunctis bobus, tauro [orig: taur˘] et vacca [orig: vaccÔ] interiore aratro [orig: aratr˘] circumagebant sulcum: hoc faciebant Religionis causa [orig: causÔ], die auspicato [orig: auspicat˘], ut fossa [orig: fossÔ] et muro [orig: mur˘] essent munita: Terram unde exscalpserant, Fossam vocabant: et introrsum factum Murum. Postea quod fiebat orbis, Urbs. Frincipium quod erat post murum, Pemerium dictum: eiusque ambitu auspicia Urbana finiuntur. Cum quo consentit Plut. hoc [orig: h˘c] ritu Romam a Romulo conditam referens. Vide etiam Dionys. Halicarn. l. 1. etc. Sed ante omnia conditor augurio operam dabat, ut a Religione duceretur exordium. Unde, auspicato murorum fundamenta iecit, ait Solinus Polyhistor. c. 2. et Prudentius in Romano Martyre, v. 414.

Quod Roma pollet auspicato condita, etc.

Captato [orig: Captat˘] demum augurio [orig: auguri˘], qui Urbem novam condebat, tauro [orig: taur˘] et vacca [orig: vaccÔ] arabat; Ubi arasset [orig: arÔsset], murum faciebat; ubi portam volebat esse, aratrum tollebat, et portam vocabat, Cato Fragmen. cuius rationem suggerit Plut. Problem. Rom. c. 27. P. Maro, Aen. l. 5. v. 755.

---- ---- Urbem designat aratro [orig: aratr˘],
Sortiturque domos.

Aratrum autem qui tenebat, laciniam togae reiciebat in humerum dextrum seseque cingebat; Vel, quia is sacris operantium erat habitus, atque opus illud inter sacra numeratum: Vel, ut commodius stivam tenere posset: Denique, ut multitudinem civium togato [orig: togat˘], i. e. pacifico [orig: pacific˘] habitu fovendam esse ostenderet, neque solum bellicis Artibus Civitatesvigere, sed multo magis pace florere. M. Manilius Astronomic. l. 4.

---- ---- Rituque Galino [orig: Galin˘]
Moenia succinctus curvo describet arator.

Dirigebat aratrum ipse conditor; Quod si Mulier ponendae Urbis auctor esset, id muneris penes Architectos relinquebatur, Serv. ad Aen. illud l. 1. v. 427. Instant ardentes Tyrii. Neque vero plures, quam duo boves erant, iique coloris albi, et sexus [orig: sexűs] disparis, ut numerosa forte hinc soboles denotaretur, matrimonioque [orig: matrimoni˘que] legitimo [orig: legitim˘] Res publicas colligi ac conservari, ostenderetur. Ovidius Fastor. l. 4. v. 825.

Ipse tenens stivam, designat moenia sulco [orig: sulc˘],
Alba iugum niveo [orig: nive˘] cum bove vacca tulit.

Et quidem sic, ut exteriori parti tauri, interiori vaccae adiungerentur. Servius iterum ad illud Aen. 4. v. 212. Cui littus arandum dedimus. Qui modus non Romae tantum, sed et in Coloniis Oppidisque aliis observatus est, teste Varrone loco [orig: loc˘] supra cit. Et quia unumquodque eodem [orig: e˘dem] modo [orig: mod˘] desinit et solvitur, quo [orig: qu˘] coeperat,


image: s0452b

verbis Ulpiani, hinc aratro [orig: aratr˘] circumducto [orig: circumduct˘], uti condebantur, ita evertebantur Urbes Oppidaque. Quam ob causam aratrum passa Carthago dicitur, apud Modestinum IC. l. 1. ff. 21. quibus modis ususfruct. amitt. tumque deleta Oppida Civitatesque dicebantur intermori, vide Antholog. l. 1. c. 90. ubi incertus Poeta,

*th\n po/lin oi( ne/kues2 pro/teron zw/san kate/leiyan,
*(hmei=s2 de\ zw=ntes2 th\n po/len e)kfe/romen,
Civitatem hanc mortui prius viventem reliquerunt,
Nos vero viventes civitatem esserimus.

Forte propter Genios seu Deos Tutelares, qui praeesse unicuique loco credebantur; Hos enim stolida Veterum superstitio vastatis mori, resurgentibus demum renasci, opinati sunt. Prudentius ad Symmachum l. 2. v. 74.

Aut Fatum aut Genium, cuius moderamine regnent.

Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiqq. l. 1. c. 3. In provinciis Romanis, etiam stante Republica [orig: RepublicÔ], varii exstiterunt Oppidorum ordines, de quibus idem Rosin. agit l. 10. c. 24. Vide quoque Hadr. Vales. Notit. Galliae in voce Antipolis, et hic paulo infra.

OPPIDORUM IN IMPERIO ROMANO ORDO, EX VALESIO.

Coloniae, de quibus vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Municipia, quae et Oppida civium Romanor. vocantur, propterea quod essent ivie Civitatis Roman. donata. Oppida Latinorum veterum, alias Latinorum simpliciter, quae etiam Oppida Latii veteris vel Latii antiqui, atque etiam modo Oppida Latina, modo Latio antiquitus donata, Plin. passim appellat: quibus scilicet Populus Rom. aut Princeps ius Latii tribuerat, qualis erat Antipolis, inter alia. Oppida libera, seu liberae conditionis, dicta Plinio, quorum incolas seu populum idem liberos vocat, quartum tenebant locum, erant Oppida libertate a Romanis donata. Oppida foederatorum, quae foedere donata erant a Romanis, aut quibuscum Popul. Roman. foedus inierat, dicta sunt: Quorum Incolae Foederati. Sic Plin. l. 3. c. 4. Massiliam Graecorum Phocensium foederatam appellat: Messanam Siciliae Florus l. 2. c. 2. Oppida stipendiaria, vel stipendiariorum dicebantur, quibus certum Imperii iugum ac tributa et stipendia a Romanis imposita erant.

OPPIDUM Novum [1] vulgo Rabach, teste Nigro [orig: Nigr˘], urbs Mauritaniae Tingitanae mediterranea inter Tingi 62. et Volubilim coloniam 74. mill. pass. ex Itinerar. Antonini.

OPPIDUM Novum [2] alterum sed apud Ptol. Oppidon tertiae inflexionis, Mezuna, teste Marmolio [orig: Marmoli˘], colonia et urbs Mauritaniae Caesariensis mediterran. a Rusuccurro 86. mill. pass. introrsum, a Tigauda 32. a Vagis 72. olim ex primis. Est et Oppidum, urbs Episcopalis Brutiorum in Calabria ulteriori, sub Archiepiscopo Rhegino. Oppido etiam vulgo dicta.

OPPIGNORARE Creditoribus arma aratrum, aliaque operi faciundo, non licebat veter. Graeciae Legislatorum instituto, apud Diodor. Sic. l. 1. cum tamen ipsos, qui iis uti debebant, permitterent nectendos, usque ad Solonis tempora, ut vidimus supra voce Nexi. Agri vero et domicilia, aere alieno [orig: alien˘] obstricta et Danistis oppignorata, a Creditoribus o(/rois2 signabantur: qua [orig: quÔ] voce indigitabant Attici tabellas aedibus et praediis affixas, indicantes ea Creditori esse oppignorata, Harpocration voce *(/oros2. *(/orous2 e)festa/nai xwri/wn, li/qos2 d' h)=n h)\ sth/lh tis2, dhlou=sa w/s2 e)/stin u(poxre/wn to\ xwri/on, Titulos aut tabellas agris apponere: erat autem lapis aut columna quaedam, indicans locum esse Creditori obligatum, Iul. Pollux l. 3. c. 9. Vide etiam Etymologicum M. in *(/oros2, et supra ubi de Lege *seisaxqei/as2, in Oneris Excussio, alibique passim, item infra voce Pignora.

OPPIUS [1] unus e tribus collibus montis Esquilini Romae, teste Varrone, l. 4. de LL. qui reliquos duos Cispium vocat et Septimium, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 1. c. 8.

OPPIUS [2] Chares Grammaticus, in Gallia docuit, Sueton. c. 3. de Illustr. Gramm. Item Oppius, seu Opilius, laudatus Macrobio, l. 2. Saturn. c. 18. et 19. Item C. Oppius, cui attribuitur Comment. Caesaris, de bello Hispan. Item vitae virorum Illustrium, A. Gell. l. 7. c. 1. Plin. l. 11. c. 45. Voss. de Hist. Lat. l. 1. c. 13. Vide Caius Oppins.

OPPIUS [3] Spurius, vide Spurius.

OPPOLIUM urbs Silesiae, ad Oderam fluv. caput Ducatus cognominis alias oppignorata Poloniae Regi cum tractu adiacente satis extenso, munita. A Suecis capta bello [orig: bell˘] Germanico [orig: Germanic˘] sed reddita [orig: redditÔ] pace Monasteriensi, 7. leuc. a Ratiboria in Septentrionem, 9. fere a Vratislavia in Meridiem, vix sex a confinio Poloniae. Hoc [orig: H˘c] Ducatu, ut et Ratiboriae, item titulo [orig: titul˘] Principis Germanici placatus Betleemus Gabor, Transylvaniae Princeps, qui Regis Hungariae titulo [orig: titul˘] sumpto [orig: sumpt˘] Austriam invaserat, diadema Ferdinando II. armis depositis, reddidit, A. C. 1619. Ioh. Cluverus, in Hist. Epit. Aliter Oppolia. Fuit olim sub propriis Principibus, ex familia Silesiae superioris Ducum, quorum Auctor Micislaus fuit, fil: minimus natu Vladislai II. Poloniae Regis, a fratribus suis pulsi. Ex eius enim posteris Casimirus II. Teschinensis et Boleslaus, Oppoliensis, linearum fuere [orig: fuŕre] conditores. Et quidem Boleslaus I. Oppoliam nactus, cum Henrico Probo adversus Vladislaum Locticum profectus, sed ad Cracoviam cruento [orig: cruent˘] praelio [orig: praeli˘] victus, A. C. 1290. et mortuus est A. C. 1313. Eius filii Boleslaus II. Oppoliam, Boleslaus III. Falcoburgum et Albertus Strelitzam tenuere [orig: tenuŕre]: e quibus primus genuit Vladislaum, Poloniae regno aliquando destinatum, sed a iagellone pulsum; et


image: s0453a

Boleslaum IV. quo [orig: qu˘] ut et Euphemio [orig: Euphemi˘] Vratislaviensi nati, Bernardus Dux Falcoburgius, Iohannes Episcopus Caminensis et Vladislaviensis atque Boleslaus V. qui Hussitis favit, et propterea a Nicolao Duce Ratiborio victus est. Huius filii, Boleslaus VI. cognomine Mirabilis, Iohannes Henricus a(/teknoi et Nicolaus, qui, cum duas uxores habuisset, Magdalenam Ligniciam et Elisabetham Brandeburgicam, exstinctus A. C. 1463. ultimos familiae reliquit Nicolaum, Iohannem et Henricum: quorum medius, reliquis superstes A. C. 1532. obiit, successore Ducatus Ferdinando [orig: Ferdinand˘] I. Imperatore. Vide Phil. Iac. Spenerum Sylloge Geneal. Histor. in Fam. Piastea,

OPPOPA vel UPPUPA, Graece o)/ruc, instrumentum fossorium acutum, quo [orig: qu˘] terra eruitur et lapides fodiuntur; cuiususus in lapidicinis apud Plautum, in Captiveis, Actu 5. sc. 4. v. 7. ubi de servo in lapidicinas dato.

Nam ubi illo adveni, quasi patriciis pueris aut monedulae,
Aut anates, aut coturnices dantur, qui [orig: quţ] cum lusitent,
Itidem haec mihi advenienti upupa, qui me delectet, data est.

Ubi upupa non est malleus, ut quidam sunt interpretati, sed *)/oruc, ut optime Glossarii auctor exponit; non ea [orig: ] quidem plane forma [orig: formÔ], nec idem instrumentum cum ama: nam haec ad terram fediendam et latior, illa ad eruendos lapides et acuta, nec male referens upupae caput cum rostro, unde quoque nomen. Hesychius *)/oruga exponit, laocoi+ko\n skeu=os2 h)\ skafi/ou ei)=dos2, instrumentum scil. ferreum acutum, quo [orig: qu˘] lapides primo [orig: prim˘] rudimento [orig: rudiment˘] punguntur, priusquam poliantur. Subulas quoque Latini appellorunt [orig: appell˘runt], unde subulis impoliti lapides, apud auctores de limitibus. Nam subulis signati et compuncti adhuc sunt impoliti. Atque hinc Subulo Latine fera, quae Graecis o)/ruc; cuius caput cum unico cornu quasi subula [orig: subulÔ], non male referat illius, quoddiximus, ferramenti formarn. Vide Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 27. et Salmas. ad Solin. p. 223.

OPPUGNATIO Urbium vel primo [orig: prim˘] impetu peragitur: quemadmodum Gomphos Iulius Caesar, usus singulari militum studio [orig: studi˘], eodem [orig: e˘dem] quo [orig: qu˘] venerat die expugnavit, l. 3. de bello Civ. c. 80. vel longiorem moram requirit. Quod si itaque propter fossarum latitudinem, murorumque altitudinem et munitionem repentino [orig: repentin˘] impetu Urbs expugnari non posset, vineis actis, aggere iacto [orig: iact˘], turribus constitutis etc. olim oppugnabatur: cuius rei exempla apud Livium inprimis ac Caesarem plurima exstant. Ipsi autem castra communiebant Romani aggere, vallo [orig: vall˘], loricis, cervis, cippis, liliis et stimulis: de quibus vide paulo infra. Quod si spes capiundae Urbis affulgeret, quia omnes Urbes in alicuius Dei tutela esse pro superstitione saeculi credebantur, mos Romanis arcanus et multis ignotus fuit, certo [orig: cert˘] carmine evocare Tutelares Deos, quod aut aliter Urbem capi non posse haberent persuasum, autetiam si posset, nefas haberent, Deos captiv osabducere. Quo [orig: Qu˘] factum, ut ipsi Romani tum Deum, in cuius tutela Urbs Roma crat, tum ipsius Urbis nomen Latinum ignotum esse voluerint, caverintque, ne quod ipsi saepe adversus Urbes hostium fecisse se noverant, idem ipsi quoque hoslili evocatione paterentur. Carmen autem, quo [orig: qu˘] Deos evocaresolebant, eiusmodi ex l. 5. rerum reconditarum Sammonici Sereni Macrob. recitat Saturnal. l. 3. c. 9. Si Deus, si Dea est, cui populus civitasque Carthaginensis est in tutela, teque maxime ille, qui Urbis huius populique tutelam recepisti, precor venerorque, veniamque a vobis peto, ut vos populum civitatemque Carthaginensium deseratis, loca, templa, sacra, urbemque eorum relinquatis, absque his abeatis, eique populo, civitatique metum, formidinem, oblivionem iniciatis, proditique Romam ad me meosque veniatis: nostraeque Urbis loca, templa, sacra, Urbs acceptior probatiorque sit: mihi quoque populoque Rom. militibusque meis praepositi sitis, ut sciamus intelligamusque. Si ita feceritis; voveo vobis templa ludosque facturum. In quae verba hostias fieri auctoritatemque videri extorum, ut ea promitterent futura, oportebat. Utque eo lubentiores id facereent, ampliorem in Urbe locum habitationi eorum promittebant insuper, uti ex Verrio Flacco refert Plin, l. 28. c. 2. Quo [orig: Qu˘] modo [orig: mod˘] Romani dum omnium provinciarum urbium, populorum, quos perdomabant, Deos passim publice consecrabant, partim privatim per familias spargebant, ubi Arnobus ait l. 3. fecerunt urbem suam e)pitomh\n th=s2 deisidaimoni/as2, Theophil. et receptaculum omnium harum sordium, ex toto orbe collectarum, vide Iac. Ouzelium ad Minucium Fel. p. 37. et 38. Evocatis itaque sic numinibus, tum ipsam dein Urbem tum exercitum hostilem devovebant, hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] ut idem Auctor refert: DIS pater, sive Iovis Manes, sivequo [orig: sivequ˘] alionomine [orig: ali˘nomine] fas est appellare, ut omnes illam Urbem Carthaginem Exercitumque, quem ego me sentio dicere, fuga [orig: fugÔ], formidine, terrore compleatis, quique adversus Legiones Exercitumque nostrum arma telaque ferent: uti vos eos Exercitus, eos hostes, eosque homines, Urbes, agrosque eorum, et qui in his locis regionibusque agris Urbibusque habitant, abducatis, lumine supero [orig: super˘] privetis, Exercitumque hostium, Urbes agrosque eorum, quos me sentio dicere, uti vos eas Urbes, agrosque, capita, aetatesque eorum devotas consecratasque habeatis, illis legibus, quibus quandoque sunt maxime hostes devoti: eosque ego vicarios pro me, fide, Magistratuque meo, et populo Rom. Exercitibus, Legionibusque nostris, do, devoveo: ut me, meamque fidem, Imperiumque, Legiones, Exercitumque nostrum, qui in his rebus gerundis sunt, bene salvos sinatis esse. Si haec ita faxitis, ut ego sciam sentiam intelligamque, tum quisquis votum hoc faxit, recte factum esto, ovibus atris tribus, Tellus Materque teque Iuppiter obtestor. Cum Tellurem dicebat, manibusterram tangelat: cum Iovem, manus ad caelum tollebat: cum votum recipere dicebat, manibus pectus tangebat. Addit Macrobius, hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] devota oppida se invenisse, Stonios, Fregellas, Gabios, Veios, Fidenas: Praeterea Carthaginem et Corinthum; Sed et multos Exercitus oppidaque


page 453, image: s0453b

hostium; Gallorum, Hispanorum, Afrorum, Maurorum aliarumque gentium, quas prisci loquuntur Annales. Simile quiddam apud alias Gentes in usu fuisse, deprehendimus apud Curtium l. 4. c. 3. ubi Tyrii Apollinis simulacrum aurea [orig: aureÔ] catena [orig: catenÔ] devinxisse, araeque Herculis, cuius Numini Urbem dicaverant, vinculum inseruisse, quasi illio Deo Apollinem retenturi, leguntur. Eodem [orig: E˘dem] modo [orig: mod˘] apud Pausan. l. 3. traditur, Spartanos coluisse Martem compedibus irretitum, quo [orig: qu˘] vinculo [orig: vincul˘] hoc proprium sibi ac perpetuum bellorum illud Numen haberent. Athenienses quoque Victoriae simulacro alas adimebant, ne urbem desereret: Imo [orig: Im˘] cum apud Romanos Victoriae alas decussisset fulmen, sic omen exposuit Pompeius,

Roma potens, alis cur stat Victoria lapsis?
Urbem ne valeat deseruisse tuam.

Vide Freinshemium in Curt. loc. cit. Quam caecam superstitionem miserorum Gentilium facunde ridet Augustin. de Civ. Dei l. 1. c. 2. cui adde, si placet, Tertullian. Arnob. adv. Gentes, alios. Aliam notionem vocis Oppugnatio infra habes, verbo Vincere.

MACHINAE, IN OPPUGNATIONIBUS URBIUM OLIM ADHIBITAE.

Agger, significabat vel molem ad moenia Oppidorum, ex lignis, glebis ac cespitibus exstructam, ut in urbium ac castrorum muros vel militibus vel turribus mobilibus, ascensus praeberetur; quae nonnumquam tantae altitudiniserat, ut ipsa moenia aequaret, Caes. Bell. Gall. l. 2. c. 30. Liv. l. 5. c. 7. etc. Ad eam vero non modo fabri, verum etiam milites adhibebantur, instructi bidentibus, ligonibus, rastris, alveis, cophinis, qualis, ut Vegetius scribit l. 1. c. 24. et l. 3. c. 8. Vel pro muro et munitione castrorum: vel denique pro materia, qua [orig: quÔ] moles munitiove exstruebatur, sumi solitus est. Aries, machina erat, ex abiete vel orno excelsa, cuius summitas duro [orig: dur˘] ferro [orig: ferr˘] concludebatur, arietini capitis speciem habens: Huius crebro incussu aedificiis scissis in rimas, concidebant laxatae murorum structurae. Eius in locum postea successit Helepolis, de qua vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Vide Amm. Marcellin. l. 23. c. 4. Balista, sagittam ligneam spiculo [orig: spicul˘] maiore conglutinatam, in propugnantes evibrabat tanta [orig: tantÔ] vi, ut percita interno [orig: intern˘] pulsu sagitta, a Balista ex oculis evolans, interdum nimio [orig: nimi˘] ardore scintillaret, et antequam telum cerneretur, vulnus sentiretur inflictum. Idem ibidem. Cervi, stipites erant, cornicula eminentia habentes, quibus ad commissuras pluteorum atque aggeris utebantur, ad impediendum ascensum. Cippi, tricipites erant itipites, aut quadricipites, delibratis et praeacutis cacuminibus, ab infimo revincti longurio transversario, ne avelli possent: quibus ad munitionem castrorum utebantur Romani. Cuniculi, foramina erant sub terra occulta, quorum agendorum rationem quis primo invenerit, docet Vegetius l. 4. c. 24. Falces murales, quod incurvatae essent, sic dictae, de muris, lapides magna [orig: magnÔ] vi evellebant. Idem ibid. c. 23. et ult. Vide quoque Liv. l. 38. Lilia, stipites erant feminis crassitie, a summo praeacuti, ad similitudinem floris cognominis, non aperti: sed compressi: qui tenebantur viminibus ac virgultis, in muniendis castris, adhibiti. Loricae, dicebantur eminentiae illae aggeris sive murorum, quae pectus defendebant: e cratibus et viminibus plerumque, interdum ex pluteis, i. e. crassis asscribus et tabulis, confectae. Malleoli, erant manipuli spartei, pice contecti, qui incensi aut in muros aut in test udines iaciebantur. Marcellin. loc. cit. Murices, alias Triboli, seu Tribuli, machinulae erant ferreae tetragonae, aculeis infestae, quae in erumpentes folebant spargi. Musculi, machinae fuere [orig: fuŕre], quibus tecti milites, apportatis lignis et terra [orig: terrÔ] fossas complebant, ut turri ambulatoriae viam munirent. Vide Vegetium l. 4. c. 16. et Caes. Belli civ. l. 2. c. 10. 11. 14. Onager, vide supra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Plutei, fuere [orig: fuŕre] machinae mobiles et ambulatoriae, de quibus vide infra. Hos obsidentes applicabant muris, eorumque munitione protecti, sagittis, fundis, missilibus defensores de propugnaculis oppidorum exturbabant, Vegetius ubisupra. Scorpio, vide Onager. Testudo, tabulatum erat ex trabibus, pluteisque factum, coriis ac ciliciis contectum, adversus flammam et incurrentia saxa, sub qua Milites, viam vineis aut turribus munientes, latebant. Vide Vitruvium l. 10. c. 19. 20. et Caes. l. 2. Bell. Gall. c. 6. et passim: ut et infra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Turris mobilis seu ambulatoria, ut eam Vegetius vocat, machina erat, instar aedificii, ex trabibus et tabulis, interdum decem contignationibus, exstructa; intra quam Aries, quem suspensum Milites in hostium murum impellebant: E superiore vero parte, pons in eundem murum demittebatur, scalaeque confestim iniciebantur: tota autem machina subiectis rotis promovebatur. Vide Ve. getium l. 4. c. 17. Vitruvium l. 10. c. 19. Caes. Belli Gall. l. 2. c. 17. 33. etc. Vallus, seu vallum, dicebatur stipes ramosus, in Aggeris summa parte defigi solitus, ad eum confirmandum, et Loricas exstruendas. Hunc Legionarii milites, una cum armis, in itinere ferebant. Nonnumquam superiorem partem Aggeris ex illis vallis constantem designabat. Vide Polybium l. 17. ut et infra in hac voce. Vineas, Vegetus l. 4. c. 13. 15.


page 454, image: s0454a

ait fuisse machinationem tabulatis cratibusque constratam, quae subiectis rotulis impellebatur: Huius tecto [orig: tect˘] muniti obsidentes, murorum subruebant fundamenta, Franc. Hottomannus Annotat. in Caesarem: ubi earum alium quoque usum indigitat, ut nempe, cum plures ordine impellerentur, milites post eas occulti sequerentur; Caes. Belli Gall. l. 7. c. 17. 27. 58. Unde sub vitem praeliari Milites dicebantur, Festus. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 16. et seqq.

OPS , OPIS, filia Caeli ex Vesta, soror et coniux Saturni, quae et Rhea, et Cybele. Ops autem idcirco dicta putatur, quod terrae ope vita hominum sustentetur, Cicer. l. 2. de Nat. Deor. Terram opem Latini idcirco nominant, quod opes omnes e terra. Unde et Plutus in Thesmophoriis una cum Cerere colitur, Aristophan. Reperitur apud Hesych. *(/wpis2, unde nostrum Ops ait Scaliger. Ab *(/wpis2 autem vel *)/wpis2, o)pi/zesqai colere, ut Venerari a Venere. Porro Ops, vel Opis pro Rhea, ut supra diximus, Latinum est, pro Diana autem Graecum *)=wpis2, et *ou)=pis2, Dorice. Vetus Poeta apud Macrob. l. 5. c. 22.

*(umnh=sai taxe/wn *)=wpin blhth=ran o)i+stw=n.

Callimachus Hymm. 3.

*ou)=pi a)/nass) eu)w=pi, *faesfo/re.

Meursius. Tibullus l. 1. Eleg. 4. v. 36.

At qui non audit Musas, et vendit amorem,
Idaeae currus ille sequatur Opis:
Et ter centenus erroribus expleat urbes,
Et secet ad Phrygios vilia membra modos.

Turrigeram vocat Ovid. Trist. l. 2. Eleg. 1. v. 24.

Ipse quoque Ausonias Caesar matresque nurusque
Carmina turrigerae dicere iussit Opi.

Nic. Lloyd. Eius imago, ut Albricus notat, fuit in cuiusdam matronae similitudinem depicta, quae aperta [orig: apertÔ] manu dextra [orig: dextrÔ] opem omnibus dare velle videbatur, panem vero manu sinistra [orig: sinistrÔ] pauperibus porrigebat. Aedem ei primus Romae vovit ac exstruxit T. Tatius Sabinorum Rex, ini Regni societatem a Romulo receptus, Varrone loc. mox. citand. Dionys. Halicarn. l. 2. et augustino [orig: augustin˘] l. 4. de Civ. Dei c. 11. Testibus. Vovit postea eidem cum Saturno aedem Tull. Hostilius, eo [orig: ] tempore, quo [orig: qu˘] cum Sabinis bellum gerebat, Dionys. l. 3. Festum ei sacrum, Opalia, dictum est, vide supra. Meminit et Opis Consivae Deae Varro, cui a conserendo nomen: Ita autem is de L. L. l. 4. c. 5. Ope consiva dies ab Dea Ope consiva, cuius in Regia sacrarium: quod ideo actum, ut eo praeter Virgines Vestales et Sacerdotem publicum introeat nemo. Is cum eat, suffibulum haud habeat. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 4. Plura vero de Opa utraque, Graeca et Romana, vide apud Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 58. ut et supra aliquid, voce Opis, it. Cybele.

OPSIANUS Lapis Graecis *(oyiano\s2, apud Auctorem Peripli, *(/ammos2 e)sti\ pollh\ kexume/nh, kaq' h(=s2 e)n ba/qei kexwsme/nos2 eu(ri/sketai o( o)ysano\s2 li/qos2, e)n e)kei/nh| mo/h| topika=s2 geno/menos2, Subulum est multum congestum, in quo profunde obrutus reperitur. Opsianus lapis, in illa sola (Aethiopia) repertus. Et incertum Auctorem de Lapidibus, nondum editum: *)oyiano\s2 li/qos2, me/las2 ou( li/an, a)ll' u(po/xlwros2 eu(risko/menos2 e)n th=| *frugi/a|, o(\s2 kai\ pi/ssa kalei=tai, dia\ to\ prostribo/menon au)to\n o(smh\n poiei=n pi/sshs2. *xrh/simos2 de\ e)sti forou/menos2 toi=s2 kata\ qa/lassan kai\ potamou\s2 th\n porei/an poihme/nois2, Opsianus lapis, non valde niger, sed subpallidus, repertus in Phrygia, qui et pix vocatur, quod tritus picis odorem reddat. Utilis est, si gestetur, in mari et fluviis iter facientibus. Idem cum eo est, quem Obsidianum alii vocant, de qua voce supra diximus; item Opsidianum. Certe o)yiano\s2 li/qos2 dictus est, a)po\ th=s2 o)/yests2: crassiore enim visu dicit esse Plinius, atque in speculis parietum pro imagine umbras reddere. Sed et ab o)/yis2, o)yi/dion, unde *)oyidiano\s2 quoque dici potuit. Locus porro de illo Plinii sic habet l. 36. c. 26. In genere vitri et Obsidiana numerantur --- Gemmas multi ex eo faciunt: vidimusque et solidas imagines divi Augusti, capti materia [orig: materiÔ] huius crassitudinis: dicavitque ipse pro miraculo in templo Concordiae Obsidianos quatuor elephantos. Remisit et Tiberius Caesar Heliopolitarum ceremoniis repertam ibi --- Obsidianam imaginem Menelai. Ex quo apparet antiquior materiae origo, nunc vitri similitudine interpolata. Xenocrates in India et in Samnio Italiae et ad Oceanum in Hispania nasci tradit. Fit et tincturae genere Obsidianum ad escaria vasa et totum rubens vitrum etc. Vide omnino supra, ut et ubi de Vitro.

OPSICELLA Cantabriae in Hispania urbs, Strabo. Lactisma, Nebrissensi.

OPSIGAMIA iudicium apud Spartanos, sero ducenti uxorem mulctam irrogans: Sicut Cacogamia, in malam ducentem animadvertebat. Stob. Serm. 65. ex Aristonis Commentar.

OPSIUS praenomine Marcus, Praetura [orig: PraeturÔ] functus, qui cupidine consulatus, scelerate Titium Sabinum, illustrem Equitem Romanum, pervertere adiuvit, Tacit. l. 4. Annal. c. 68. 71.

OPSONATORES Glossatori in l. legatis serv. in princ. de leg. 3. ii dicti sunt, quiresonabant et cantabant Domino in mensa. Aliis, qui opsonia, quibus vescimur, scienter emebant. Plautus, Menaechm. Actu 2. sc. 2. v. 1. Bene opsonavi, i. e. opsonium emi. Seneca Ep. 47. Adice Obsona ores, quibus dominici palati subtilis notitia est, apud Calv. Lex. Iurid. Ad horum fraudes deprehendendas, cum cum plurimis summatibus pasceret Hadrianus Imperat. fercula de aliis mensis etiam ultimis quibusque iussit apponi, uti legimus apud Spartian. in Adrian. c. 17. Nempe has mensas Hadriani Opsonatores seu *)agorastai\, quaestus proprii, quam exsist imationis sui Heri, studiosiores, instruebant; sed ut quaeque illarum ab Imperatoria mensa plurimum aberat, ita parcissime et tenuissime insternebatur. Quam fraudem ut detegeret Imperator, ingenio [orig: ingeni˘] suo [orig: su˘] aptissime usus est. Posterior aetas Optiones vocare


image: s0454b

coepit id hominum genus: Si satis ex side Procopius Persicorum l. 3. *)iwa/nnhn pare/dwken, o(\s2 oi( e)pemelei=to th=s2 peri\ th\n oi)ki/an dapa/nhs2, o)pti/wna tou=ton kalou=si *(rwmai=oi. Ioannem tradidit, qui domesticus eius expensas curabat, Optionem Romani vocant. Casaubon. ad Spartiani loc. cit.

OPSONIORUM Comes vide supra.

OPSONOMI Graece *)oyono/moi, olim in Rep. Atheniensi, dicti erant duo sive tres, qui e Senatu eligebantur, ut Fori piscarii haberent curam, darentque operam, ut Leges Piscariis latae observarentur. Eorum meminit Sophilus apud Athenaeum l. 6. to\ de\ e)/qos2 tou=to kai\ *)aqh/nh|sin ei)=ai a)cmi= *so/filos2, e)n *(androklei=, *)oyono/mous2 a)ciw=n ai(rei=sqai u(po\ th=s2 boulh=s2 do) h)\ kai\ trei=s2. Et Eustathius ad Il. l. *)oyofagei=n o(/per e)sti\ para\ to\ de/on o)/yois2 xrh=sqai ou(= e(/neken h)/resen *)oyono/mous2 *)aqh/nh|sin ai(rei=sqai o(po\ th=s2 boulh=s2 du/o h)/ trei=s2. Quemadmodum, in universum, rerum venalium cura erat penes Agoranomos, qui eos, qui in Forum convenerant, si quid in Leges committerent, flagris caedebant, uti docet Graecus Interpres ad haec Comici Acharnensibus.

*)agormno/mous2 de\ th=s2 a)gora=s2 kaqi/stamai
*trei=s2 tou\s2 laxo/ntas2, tou\s2 d' i(ma/ntas2 e)k leprw=n,
*)entau=qa mh/te sukofa/nths2 ei)si/tw,
*mht' a)/llos2 tis2 o(/s2 tis2 fasiano\s2 e)sti/ a)nh\r.

*to\ palano\n, inquit, fragge/lais2 e)/tupton oi( *logistai\ tou\s2 th=s2 a)gera=s2, Olim flagris caedebant Logistae (i. e. Agoranomi, ut paulo ante eos vocat) qui in Foro deliquerant. His vectigal depensum fuisse, ab iis qui Athenas aliunde adportassent [orig: adportÔssent] in Forum quicquam mercimonii, ex eodem Aristophanis dramate patet: ubi Dicaeopolis anguillam a Baeoto sibi dari petit, a)gora=s2 te/los2. Vide Sam. Petitum Comm. in Leges Att. l. 5. tit. 3. etc. De Opsonio autem plura supra vide in Obsonator, aliquid etiam infra voce Pulmentum.

OPTA urbs Castellae novae a Concha 22. leuc. Toletum versus 7. Guete, et Huete, haud obscura.

OPTARE Donato unum e duobus eligere: apud IC. l. 3. simpliciter, eligere. In Ecclesia Upsaliensi, apud Suecos, Optari Canonicus dicebatur; in qua, vacante Canonia [orig: CanoniÔ], per decessum alicuius, licebat alteri Canonico, omissa [orig: omissÔ] sua [orig: suÔ], in pinguiorem vacantem succedere. Neque tamen omnes optari poterant Canoniae: quae enim poterant optari, liberae; quae minus, ligatae dictae reperiuntur, Ioh. Schefferus ad Chron. Archiepiscoporum Upsaliensium p. 215. Ita Feudum optare dixit Ericus Upsaliensis Histor. Sueciae l. 5. p. 189. Feudi vero possessio tam diu duravit in manibus et potestate cuiuslibet sic ementis, donec veniret alius qui idem feudum vellet optare. Edictum Chlotarii II. Regis in Concilio Paris. A. C. 615. c. 3. Ut nullus vivente Episcopo [orig: Episcop˘] adoptare locum eius praesumat et apud Car. du Fresne Glossar. Ab opto dicti Optiones apud Latinos, milites electi, honesti gradus, quasi adoptati in cohortes, ut ex Varrone docet Nonius. Unde famosi Optiones, apud Orderic. Vitalem l. 8. p. 687. et l. 9. p. 720. Adde l. 11. p. 817. l. 12. p. 870. et l. 13. p. 922. Sed de hac voce vide infra, in voce Optio: de verbi vero notione generali, infra ubi de Votis.

OPTATIANUS Suetonius, vide Suetonius.

OPTATUS [1] libertus Caesaris, praefectus classis sub Tiberio Claudio Principe, scaros a mari usque Carpathio petitos inter Ostiensem et Campaniae oram sparsos disseminavit. Ab eo tempore frequentes in Italiae litore inveniuntur, Plin. l. 9. c. 17.

OPTATUS [2] Afer, Episcopus Milevitanus, sub Valentiniano et Valente Imperatorib. A. C. 368. Eius exstant de Schismate Donatistarum contra Parmenianum Donatistam libri septem, cum Notis et Emendationibus Merici Casauboni Canonici Cantuariensis, Londini, A. C. 1631. Excellens Orthodoxiae defensor, obiit A. C. 380. Hieronym. de Scriptor. Eccles. c. 110. Augustin. de doctr. Christ. l. 2. c. 40. contra Parm. etc. Honor. Augustod. de lumin. Eccl. Balduinus et Albaspinus, in notis, Pithoeus, Possevinus, etc:

OPTERIA Graece *)opth/ria, munera dicta olim, quae primo viso infante exhibebantur; a quibus diversa erant *)anakalupth/ria seu *qew/rhtra, quae Sponsae dari solebant, cum primum futuro Marito eiusque cognatis se dabat conspiciendam, Thom. Bartholin. de Puerperio Veter. Scaliger vero sic Poetices l. 3. c. 101. Ad Sponsum, inquit, perdncta Sponsa ab eo detegebatur: a quo etiam eius detectionis dona accipiebat, quae et idcirco a)nakalupth/ria, et quia tunc ab eo primum videretur, o)pth/ria quoque; et quod eam allequeretur, prosfqegkth/ria etiam dicta sunt: inter nuptialia munera haec referens. Addit tamen, apud Callimachum vocem sumi, uti dictum.

OPTICE Latine minus commode Perspectiva, melius Aspectiva, scientia est Geometriae subalternata, quae de radiis visus [orig: visűs] et lucis, sive de visione ac illuminatione tractat. Eius dign itatem loquuntur oculi, quibus omnem Philosophiam debemus, ut testis est Plato in Timaeo, ac Philo in Mundi opificio: Item lux et color, quibus nil melius, nil iucundius. Usus maximus in cognoseenda cuiusquerei magnitudine, altitudine, distantia; Unde fine illa, in mirandis Naturae tam Caelestis, quam Elementaris, etiam cum oculis aberratur, ut fuse demonstrat Ioh. Pena Epist. ad Carolum Lotharingum Cardin. quam Euclidis Opticis et Catoptricis, praemisit. Imo huius beneficio [orig: benefici˘], in Physicis quoque ac Astrologicis, ulterius, quam ante a summis ingeniis factum fuit, progressu, tubo [orig: tub˘] dioptrico [orig: dioptric˘] cognoscimus maculas in Sole; Lunae supersiciem esse inaequalem, ac quasi montibus attolli, quasi vallibus deprimi; viam lacteam, contra quam Aristoteli visum erat, nihil esse, nisi condensationem slellarum minutarum; Iovem a 4. Planetis circumiri certis periodis et intervallis; Venerem, Lunae instar, nunc plenam esse, nunc in cornua acui; Saturni globum faciem habere triplicem, Mercurium, reliquorum instar Planetarum, corpore esse opaco [orig: opac˘] et a Sole Iumen accipere, modoque in orbem, modo semiplenum se conspiciendum praebere; Lunulam


image: s0455a

quandam Saturnum 16. dierum spatio [orig: spati˘] circumire, eiusque corpus annulo [orig: annul˘] circumcinctum esse; atque exinde pro vario ad Solem Terramque nostram situ modo ansatum, modo rotundum, nonnumquam etiam linea [orig: lineÔ] recta [orig: rectÔ] ad utrumque latus extensa [orig: extensÔ] apparere. In terris similiter miranda plane ac stupenda haec Ars edit: ut cum in speculorum compositione pro uno referimus centum: aut cum facimus, ut homo videatur capite deorsum ambulare, aut colorem faciei pro lubitu variamus, aut Manes etiam videmur ab Inferis suscitare, sistereque Helenam, Hectorem, Aeneam, Didonem, Scipionem, Augustum et alios quos lubet; quo in Scientiae genere maxime hoc [orig: h˘c] aevo [orig: aev˘] celebris est Noribergae Grundlerus quidam, Carolo Patino Relat. quarta [orig: quartÔ] Histor. memoratus. Sed praeterito [orig: praeterit˘] saeculo [orig: saecul˘] ingens Artis specimen edidit, qui duo specula consecit ingenio [orig: ingeni˘] tam mirando [orig: mirand˘], ut quisquis alterutrum eorum intuetur, suum quidem corpus, humeros, pectus, brachia, at non alium, quam Cosmi Medicaei, primi Hetruriae M. Ducis vultum videat faciemque: digna proin, quorum alterum in Galliae Regis cimeliarchio, in Thesauro D. Marci alterum, magna cum cura adserventur, vivam incliti Cosmi imaginem posteritati, memorabili ratione, repraesentantes. In re bellica, quantum Archimedes hac [orig: hÔc] Arte effecerit, notum; quando naves accendit Marcelli Syracusas obsidentis, solusque deduxit prodigiosae magnitudinis navem Hieronis Regis quam universae Siciliae vires movere vix poterant. Hodieque pervulgatum est, radiis Solis ad certum punctum collectis plumbum liquefacere; lignum ac stipulas accendere: Nec nisi eius ope metiri intervallum modumque licet, quo [orig: qu˘] balistis, catapultis ac machinis aeneis, moenia vel portae quati possint. Ut de Architectura, Statuaria, Graphice nihil addam. Nec leviter sane Opticae debent senes ac myopes, quod et acutius et longius vident perspicillis cuiusque visui accommodatis: quorum notitia Veteribus nulla fuit. Nam quod Plautus Mostellaria Actu 1. Sc. 1. meminit Conspicilli, nil aliud ibi, quam locum, unde quis conspicere possit, intelligit, interpretante sic verba eius Nonio [orig: Noni˘] Marcello [orig: Marcell˘] etc. Ut iam olim non sine ratione scripserit A. Gellius l. 16. c. 18. *o)ptikh\ facit multa demiranda. Partes eius Blancanus Appar ad Scientias Mathem. et iam ante eum Ioh. Cantuariensis, tres faciunt, Opticen in specie sic dictam, quae de *)iqufanei/a| sive visione et illuminatione directa: Catoptricen, quae de visione et illuminatione repercussa sive reflexa, qualis in speculis fit: et Dioptricen seu Mesopticen, quae de visione ac illuminatione refracta, tractat; de quibus omnibus, ut et singularum usu mirandisque effectis vide Gerh. Ioh. Voss. de Scientiis Mathem. c. 23. et seqq. et infra quoque aliquid voce Scenographia. In Musaeo Kircheriano Romae Optica experimenta multifaria visuntur, una cum nonnullis fallaciis, quae directo [orig: direct˘] radio [orig: radi˘] ini obiectum tendunt ac elegantium figurarum species repraesentant ex certo puncto, cum tamen in omni alio loco non nisi confusa quaedam colorum congeries appareat. Ibidem eadem tabula tres aut plures differentes repraesentat figuras, ex differenti stationis loco. Figurae item, quae, quocumque [orig: qu˘cumque] declinaveris loco [orig: loc˘], te impetere telo [orig: tel˘] videntur: aliae insuper, quae in figurato plano nescio quos abscessus et ambages mentiuntur et tamen accuratius examinando et indagando capita aut membra humana, aliarumque rerum schemata figurant. Quorum effectuum ratio est a differenti angulorum incidentia, unde plus minus in uno, duobus, tribus aut etiam quinque locis stationum obiecta variat: uti Auctor pluribus docet in Arte Lucis et Umbrae. Vide Georg. de Sepibus in Collegii Societat. Iesu Musaeo Romae p. 36. ut et supra in voce Anacamptica.

PRAECIPUI OPTICAE SCRIPTORES, EX EODEM VOSSIO.

Euclidis Optica et Catoptrica, in hanc Scientiam introducunt. Archimedes, de Speculis ustoriis parabolicis scripsit: ut et Ptolemaeus, sed necdum lucem vidit, ut indicat Maurolycus. Heliodori Larissaei Opticorum fragmenta, ab Ignatio Dante, cum Euclidaeis, Italice a se redditis, edita sunt. Philippus Opuntius, temporibus Philippi Macedoniae Regis, de Opticis et Enopticis scripsit. Aristotelis quoque de Opticis liber olim extabat, ut Laertius, et Vincentius Bellovacensis, testantur. Ptolemaeus Alexandrinus, sub M. Aurelio Imperatore Planisphaerium reliquit. Alhazonis quoque sive Alhazeni Opticae laudem merentur: Fuit is Arabsacutus, floruitque, cum Saraceni in Hispaniis et per eos studia Matheseos ibi multum vigerent. Vitello seu potius Vitellio, non minus pulchram Opticis operam impendit, libr. 10. licet pleraque mutuatus ex Euclide, Archimede, Ptolemaeo et Alhazeno. Vixit A. C. 1252. Vide Thesaurum Opticae. Ioh. Peccamus, S. Bonaventurae discipulus, Archiepiscop. Cantuariens. et Angliae totius Primas, Perspectivam communem libro [orig: libr˘] uno [orig: un˘], altero [orig: alter˘] Perspectivam particularem, consignavit, circa A. C. 1279. Rogerus Baconus, Anglus, Ordinis S. Francisc. Monachus, circa eadem tempora, de Perspectiva singulari, distincta, ac continua: de visu et speculis: de Speculi facultate; de forma resultante in speculo deque Speculis usteriis, varia scripsit: Quodtam miranda opere Mathesios praestaret, ab invidis ac imperitis, apud Clementem IV. Magiae Daemoniacae accusatus, ac propterea aliquandiu in carcere detentus. Iohannes Petsan, Opticen scripsit, a Fr. Maurolyco emendatam. Blasius Pelacanus Parmensis, subtilissimas in Astrologicis et Opticis quaestiones reliquit. Docuit autem Ticini sub Iohanne Galeacio. Quibus


page 455, image: s0455b

memoratus supra Blancanus iungere iubet Orontium de Speculo ustorio, Maurolyci Photismos, et Diaphana, de Specillis ac Iride. Praeterea idem nos remittit ad Baptistae Portae l. 9. Ioh. Keppleri Paralipomena ad Vitellionem atque eiusdem Optica et Dioptrica. Item Guil. Ubalui Marchionis Perspectivam Scenographicam, Marini Ghetaldi l. de Parabola et Speculo ustorio, Vignolae, Seb. Serlii, Dan. Barbari, aliorum, Perspectivam Ital. scriptam, Ioh. Lenkeri Norimbergensis Perspectivam Germ. consignatam. E ut Latinis potius inhaereamus; duo Iohannes, unus Cantuariensis, alter cognomine Pisanus, patria [orig: patriÔ] Cameracensis, praeterito [orig: praeterit˘] saeculo [orig: saecul˘] in eadem Arte exstitere [orig: exstitŕre] celebres. Nec indictus abeat Conradus Dasypodius, apud Argentinenses Math. Prof. (discipulus Christiani Herlini, Mathematici non incelebris, Argentinensis) qui, inter alia, in Opticis et Catoptricis varia edidit: ut nee Frid. Risnerus, qui adhuc adolescens P. Ramum iuvit in inchoanda Optica, illamque libris 4. absolvit. Francisc. quoque Aquilonius Bruxellensis, 6. Opticorum reliquit libros, exstinctus Hispali A. C. 1617. Quibus subiungendum nobile Gallorum par, Martinus Mersennius et Renatus Cartesius: quorum prior Optices Libros 7. edidit; posterior Dioptricen evulgavit, in qua subtiliter de decem hisce capitibus disserit. 1. de Lumine. 2. de Refractione. 3. de Oculo. 4. de Sensibus in genere. 5. de Imaginibus, quae formantur in fundo oculi. 6. de Visione. 7. de modis visum persiciendi. 8. de Figuris, quae pellucida corpora requirunt, ad detorquendos refractione radios, omnibus modis visioni inservientibus. 9. de Specillis. 10. de Modo expoliendi vitra. In quibus omnibus multorum longe alias reddit causas, quam priores fecere [orig: fecŕre]. Vide Voss. l. cit. c. 27.

OPTILETIS Minerva dicta est ab oculis, quos o)pti/lous2 Dores appellant. Refert enim Plutarch. in Vitis, qum Lycurgus privatorum luxum sustulisset, divitibusque ob hoc factus esset invisus, quendam insolentem hominem, Alcandrum nomine, alterum oculum Lycurgo eruisse, posteaque Lycurgum in eius calamitatis memoriam templum statuisse, quod Optiletim vocavit. Pausaniae l. 3. communi Graecorum Dialecto [orig: Dialect˘] *)ofqalmi=tis2 nuncupatur.

OPTIMATES Alberico sunt meliores, ut ipse ait, de Populo. Atqui Erasmus, inquit, Optimi vocabulum non refertur ad mores, sed ad fortunam: unde Optimates dicuntur, non qui moribus sunt laudatissimis, sed qui nobilitate generis, opibus ac dignitate praeeminent: quamquam nihil vetat, etiam inter illos esse bonos aliquot etc. Aliter Cicero pro Sestio, sed de hoc significatu a nobis iam dictum. Apud Gothos inprimis, Burgundos, Francos etc. Optimates leguntur dicti, e Palatinis Proceribus maximi; Ita in Ep. Aureliani Imper. apud Vopisc. Bnonos. ad Legatum Thraciarum scripta [orig: scriptÔ], c. 1. Superioribus literis scripseram, ut Optimates Gothicas apud Perinthum collocares, decretis salariis, non ut singulae acciperent, sed ut septem simul unum convivium haberent. Quum enim divisae accipiunt, et illae parum sumunt et Resp. plurimum perdit. Ubi cum communi vocis notione intelligi possent illae, quae in sua gente eminebant, ut saepe apud Marcellinum et alios: Casaubono [orig: Casaubon˘] tamen auctore melius vocem referas, ad peculiarem eius in Gothica gente usum. Pars enim Gothorum, *)optima/toi e)kalou=nto, Optimates vocabaniur, inquit Olympiodorus in Excerptis a Photio; de quibus multa leguntur in Graecorum recentiorum scriptis. Atque ex numero harum Optimatum, Hunilam, quam Virginem Regalem paulo ante Vopiscus vocat, Bonoso coniugam dedit, idem Imperator. Vide in Hunila. Sic apud Gundebaldum Regem Burgund, Praefat. ad LL. Burgund. qui Optimates dicuntur, in Indice subsequenti Comites sunt. Optimates nobiles; in ead. l. tit. 2. ž. 2. Optimates, Maiores domus, Domestici, Grafiones etc. in lege Ripuar. tit. 88. Optimates palatii l. Wisigoth. l. 12. tit. 1. ž. 3. etc. Ita ut Optimates habiti sint, qui Inlustres, Optimates, et Principes, in Ep. 1. Desiderii Episcopi Cadurcens. Prostant Eginhardi Epistolae 45. et 49. inscriptae N. glorioso Comiti atque Optimati. In Menastic. Anglicano tom. 2. p. 121. quidam Goda, sub Eduardo Confessore, Optimatem et Ministrum Regalem sese inscribit. In alia Charta Regis Anglo. Saxonici A. C. 605. subscribit Tangieilus Regis Optimas, apud Spelmannum in voce Referendarius. Vide praeter alios complures Carolo du Fresne laudatos, Casaubon. et Salmas. ad Capitolin. in M. Antonin. c. 22. Sed et Vassalli ac Barones, qui Domino ratione dominii nude pendent, appellati sic reperiuntur, in Charta Fulconis Comitis Andegavens. A. C. 1023 in Histor. S. Nicolai Andegavensis: Et ille eam (terram) tenebat de Alberico de Monte Iohannis quondam Optimate nostro. Similiter in veter. Charta apud Beslium, p. 422. iidem sunt Barones et Optimates, ac pro vassallis maioribus accipiuntur. Apud Anastasium vero et Paulum Diaconum in Histor. Miscell. qui Byzantin is Scriptoribus *)optima/toi, quorum nomine in Asia provincis ita erat appellata, quod Optimatum thema seu legio in ea praesidio esset, sic appellati reperiuntur. Apud Gothos autem sic dicti sunt praecipui e militaribus viris, quos, cum Rodogaiso eorum Duce devictos, in Augustalem militiam adscivit Stilico, ut auctor est Olympiodorus apud Photium p. 179. ex quo deinceps eidem militiae nomen mansit, quae postmodum vilioribus militaribis officiis addicta est, uti discimus ex Constantino de Them. l. 1. c. 5. Meminit istius thema is Pachymeres l. 1. c. 9. Vide Glossas Rigaltii, Notas Fabroti ad Historiam Ecclesiastic. Anastasii p. 233. et Car. du Fresne Glossar. nec non supra voce Domesticus.

OPTIMI Nobilium apud Aurelium Victorem Schotri: Et Patres quidem, praeter commune Romani malum Orbis, stimulabat proprti ordinis contumelia, quia primus ipse metus socordiae suae, ne


page 456, image: s0456a

Imperium ad Optimos Nobilium transferretur, Senatum vetuit etiam adire exercitum: iidem cum Optimatibus, apud Capitolin. in Marco; c. 2. Summatibus, apud Spartian. in Hadriano c. 17. Proceribus, apud Tacit. l. 4. Annal. c. 63. Senatores nempe sunt, quos illis temporibus insigniri consuevisse notum. Vide Casaubon. et Salmas. ad loc. Capitolin. cit.

OPTIMUS [1] Graecorum oraculo [orig: oracul˘] dictus Aristomenes Messenius. Damagetus enim Rhodius, Ialysi Rex, ex oraculo sciscitans. unde illi uxor ducenda esset, resoknsum a Pythia accepit, ut illius filiam duceret, qui esset tw=n *(elli/nwn a)/ristos2 quare Aristomene genitam sibi iunxit, Pausan. p. 261.

OPTIMUS [2] Maximus proprium Iovi Capitorlino olim apud Romanos cognomen. Cic. pro Domo sua, Quocirca te Capitoline, quem propter beneficia populus Roman. Optimum, propter vim Maximum nomina vit. Hinc apud Liv. l. 22. Capitolium templum Iovis Optimi Maximi dicitur. Et l. 3. augustissima domus, Iovis Optimi Maximi. Idem l. 28. in Saguntinorum oratione: Iuppiter Optimus Maximus praeses Capitolinae arcis nuncupatur. Sic Plin. l. 28. c. 2. post Hetruriae vates consultos de capite humano invento, in delubro Tarpeio; h. e. Capitolino, pronuntiatum fuisse, Hic templum Iovis Optimi Maximi futurum est, refert, apud Iac. Ouzelium Animadversion. ad Minucium Fel. p. 124. Vide quoque supra Iuppiter.

OPTIO cuiusvis muneris administer Paterno, in l. ult. ff. de Zur. immun. Nam, ut scribit Vegetius l. 2. c. 7, et Nonius Marcellus, Optiones ab optando appellati sunt: quod antecedentibuis aegritudine praepeditis, hi tantium adoptati eorum atque vicarli solent universa curare. Varro de L. L. l. 1. Primi singularum decvuriarum Decuriones dicti, quos ii primos sibi administros adoptabant, Optio9nes vocari coepti, quos nunc propter ambitiones Tribuni faciunt. Unde Optionem Budaeus in l. fin. ff. de iur. imm. accipit pro eo, qui adiutor est Centurionis aut Decurionis: ut Plautus est usus Metaphorice in Asinar Actu 1. sc. 1. v. 88. etc. Apud recentioris aevi Scriptores Optio delectus miles est. Unde Famosus Optio, apud Ordericum Vitalem l. 8. p. 687. In l. ult. ff. ad exhibendum, Optio Fabricae, videtur esse, qui Imperatoriae fabricae, a qua Fabricenses dicti, aut fabricis legionum, scutariis et loricariis custos praeerat; Quemadmodum et custos carceris, Optio carceris D. Ambrosio appellatur, Neque Paulus et Silas tempus distulerunt, qkuin Optionem carceris baptizarent cum omnibus. Sed et Optiones, dicti reperiuntur militaris annonae Erogatores, qui annonas distribuebant militibus, Cod. Theodos. l. 1. 24. de Erogat. militar. annon. alibique passim. Hinc Graeci l. 54. *basilikw=n, annonae divisionem interpretantur optionem militum. Ratio nominis, quod Duces eos sibi optent dividendae annonae causa [orig: causÔ], quasi adiutores, quo facilius coetera munia militaria obeant; qua [orig: quÔ] ratione auxilia Foederatorum Optiones. etiam dicuntur leg. ult. C. de locat. quorum Duces Phylarchi appellantur, Novell. 116. et 117. Etiam Procopius Vandal. l. 2. c. 20. et l. 1. c. 17. non militaris duntaxat annonae Erogatores, sed et, qui domesticorum sumptuum curam gerebant, Optiones dictos innuit: *(\os2 oi( e)pemelei=to th=s2 peri\ th\n oi)ki/an dapa/nhs2, *)opti/wna tou=ton kalou=sin *(rwmai=oi, Hic apud eum domesticos sumptus curabat; Optionem Romani vocant etc. Vide supra in Obsonatores, et plura apud Cuiacium ad l. 7. C. de Exact. tribut. Alemannum ad Procopium Histor. arcan. Salmas. ad Spartian. in Hadrian c. 11. et Iac. Gotofredum ad d. l. 1. laudatos Carolo du Fresne loc. cit. Sed et Optio terminus est Curiae Romanae, cum Cardinalis aliquis titulum sui Cardinalatus mutat, cuius origo a tempore Alexandri V. Pontificis, hic enim cum, post sublatum schisma, duos Cardinales eodem [orig: e˘dem] titulo [orig: titul˘] utentes deprehendisset, alteri illorum titulum ut mutaret iniunxit, sicque Optionem introduxit, uti docet Onuphrius, apud Spondanum A. C. 1410. laudatus Carolo Macro in Hierolex.

OPUNTIUS nomen cuiusdam lusci Athenis, quem bis Aristophan. Avibus traducit, cui ob rapacitatem et mores incommodos Corvi nomen inditum.

OPUROCARRA apud Amm. Marcellin. l. 23. Appellantur autem iidem montes Aria et Nazavicium et Asmira et Emodus et Opurocarra: pro Ottoracarra forte. Ptolomaeo enim memorantur *)ottaroko/rai, aliis ut videtur, *)ottako/rai et *)attako/rai, populi Sericae, quorum Urbs *)ottoroko/ra, et mons *)ottoroko/r)r(a. Vide Salmas. Ad Solin. p. 989.

OPUS [1] puntis, civitas Locrorum Epicnemidiorum, non procul ab Asopo fluvio. Olim Episcopalis sub Archiepiscopo Atheniensi. Strabo, Plin. l. 4. c. 7. Ptolem. Ovid. Ponticor. l. 1. eleg. 3. v. 73.

Caede puer facta [orig: factÔ] Patroclus Opunta reliquit.

Hinc Opuntius, ut sinus Opuntius in Aegaeo. Et Opuntii populi Phocensibus Boeotis sinitimi. Ab Opoente quodam Eleo dictam volunt. Dicitur etiam Opois, teste vadiano [orig: vadian˘]. Sic Orpheus in Argon. passim *)opo/eis2, *)opo/entos2 extulit, quae vox vel succulentum, vel foraminosum significat. Baudrando urbs fuit Opuntiorum in Boeotia, 55. mill. pass. a Chalcide in Circium, uti 15. ab ostiis Cephissi fluvii totidemque ab ora Eubaeae. Nic. Lloydius.

OPUS [2] de agricultura apud Ovid. Ponticor. l. 1. Ep. 4. v. 11.

Cernis, ut in duris (et quid bove firmius?) arvis,
Fortia taurorum corpora frangat opus.

Tibullum l. 1. eleg. 9. v. 8.

Et durum terrae rusticus urget opus etc.

Unde *bou=s2 e)rga/ths2, de quo suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]; et e)rga/ths2 ka/nqwn, Lycophroni eleganter dicitur asinus aratoro iunctus. Namque et asinis olim pauperiores ad aratrum usi. Arnob. l. 2. Et asellus et bos ae. que (usu atque assiduitate cogente) discit arare ac molere. Indidem titulus operis Hesiodaei, *)/erga kai *(hme/rai, Opera et Dies, quod de Agricultura scripsit, praeceptis Politicis, Ethicis, Oeconomicis refertissimum, vide Dan. Heinsium Introduct. in illud. In


image: s0456b

Epitaphio Berthae uxoris Adalberti Marchionis in Italia, apud Ughellum Tom. 1. p. 856.

Exulibus miseris mater clarissima mansit,
Atque peregrinis semper opus tribuit:

vox Eleemosynam, utpote inter opera bona praecipuum, denotat: Unde et Cypriani exstat liber de Opere et Eleemosyna. Vide Car. du Fresne Glossar. Apud quem etiam Opus Dei, Opus Divinum, Opus Dominicum, Opus sacrum, variis Auctoribus pro Officio divino, sacra Liturgia, Opere quod Dee impenditur, sumi consuevisse, legimus. Alias Opus, opificium, labor: Unde Opus Albarium, Intestinum, Tectorium, de quibus vide suis locis, uti de Opereferiarum tempore non faciendo, supra ubi de Feriis item voce Cessatio.

OQUIA insula parva Iapaniae, in ora Boreali Niphoniae insulae cum oppido cognomine, Brietius.

OR. in notis antiquis ornato vel ordo.

ORB. PAR. orbati parentes.

ORD. ordinis.

OR. M. ordo militum.

ORN. IMP. ornamentum Imperiale etc. significat.

OR (vide Horeb, ) mons Arabiae Petraeae, Petrae urbi proximus, in finibus Sodomorum.

ORA [1] vulgo apud Curt. l. 8. c. 11. Nora, Indiae urbs ab Alexandro expugnata, Arrianus, loco [orig: loc˘] iam citando. Circa Indi partes superiores. Carmaniae, Ptol. Vide mox dicenda.

ORA [2] urbs Carmaniae, Ptol. cuius etiam meminit Arrian. l. 4. *ei)s2 ta\ *)=wra th\n po/lin, in Ora urbem: unde populi Ori; quos cum Gedrosis idem l. 6. nominat, *)en tou/tw| de\ kai\ *ne/arxos2 peripleu/sas2 th\n *)wrw=n te kai\ *gadrwssw=n gh=n kai\ tw=n *)ixquofa/gwn, kaqh=|ren ei)s2 th=s2 *karmani/as2 ta\ pro\s2 qa/lassan w/|kisme/na: utpote illis vicinos. Iidem Oritae, Apollodoro apud Stephanum, Graece *)wri=tai.

*)/epeita d' *)wri/tas2 te kai *gedrwsi/ous2
*ou)k i)/smen *)/indous2 tou\s2 enoikou=ntas2 pe/ran
*)/arbios2.
Postea autem Oritas et Gedrosios
Non novimus Indos habitantes ultra Arbim.

Ab Arbiis enim Oritas separabat flumen Arbis. Ita ergo Oritae Gedrosis et Carmanis, imo et Ichthyophagis vicini erant. Horum quippe alii ad mare colebant, alii intus, quos tou\s2 a)/nw *)wri/tas2, superiores Oritas, indigitat Arrianus. Male *)wrei=tai scribuntur apud Strabonem et Arrianum, pro *)wri=tai: *)wrei=tai enim dicti sunt, ab Oreo urbe Euboeae, quos tetrasulla/bws2 extulit Apollodorus etc Vide plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 1176.

ORA [3] extremitas cuiusque rei, Clement. sec. de vit. et hon. Cler. Hinc Ora Vestis, Graecis pe/za, unde pezofo/roi xitw=nes2 Aeschylo; Sed pe/za proprie oram vestis extremam seu ultimam, quam ultimam fimbriam appellat Trebellius in XXX. Tyrannis, c 30. ubi de Zenobia, notat; unde fasciam vel zonam, quae adponebatur, ornamenti gratia [orig: gratiÔ], ad illam, pezi/dion Graeci nuncuparunt [orig: nuncupÔrunt]. quod ad verbum est Orarium. Praeter hanc vero erat et summa ora, quae circa collum et humeros haeret Graecisque sto/ma dicitur. Interim, ut orarium postmodum, pro quavis zona vel loro, usurpatum est Latinis, sic pezi/dion quoque Graecis, pro qualibet fascia, poni coepit. Unde pezi/dion, fasciam Imperialem illis significat vel diadema et cingulum capitis penes mulieres. Optimae Glossae, *pezi/dion basiliko\n, diadema; pezi/dion gunaiko\s2, fascia. Lorum vocat Balsamo: namque et hoc utrumque significat, et vittam, quae vestis extremitatem, proprie th\n pe/zan, ambit et fasciam coronae regiae. Sic itaque et pezi/dion, quod pezi/tion Suidae dicitur, aliis fakio/lion quoque, quibus de vocibus vide Salmas. ad Trebellium l. c. et Flav. Vopisc. in Aureliano, c. 48. ut et hic passim. At proprie Ora, extremitas littoralis est; an ex ore, an ex Graeco o)/ra vel oi)/a, seu xw/ra, regio, an ex Hebr. [gap: Hebrew] [gap: Hebrew word(s)] via? Skenaeo generaliter significat omne metallum, velut cum dicimus, ait idem, leed. ore, i. e. plumbi metallum. Praeterea apud eundem, aliosque recentioris aevi Scriptores, monetae species est, ex auro vel aere, valoris, ut videtur, 2. solidorum. Spelmanno vero et Sommero Ora, non moneta, sed uncia est, quae fuit 20. denariorum. qua de re vide Car. du Fresne Glossar.

ORA Aurea vulgo la Coste d'or, Gallis: Goud Cust, Batavis, ora littoralis Guineae regionis in Africa. Extenditur ad 130. leucas inter oram dentium ad occasum et fluvium de la Volta dictum. Sed per terras longe lateque extenditur; estque Guineae pars praecipua. In ea sunt regna Asbinum, Asbin, Aximum, Axime, Commendum, Commendo, Fetum, Fetu, Acaneum parvum, Acanes petit, Sabum, Sabou, Fantinum, Fantin, et Akara, Akara. quae omnia iure clientelari pendent a Rege Acanao maiori, qui Akim dictus, valde potens est; et eius urbs praecipua 60. leucis Gallicis distat ab arce S. Georgii de Mina in Boream. In ora autem littorali sunt plurimae arces Europaeorum.

ARCES EUROPAEORUM IN ORA AUREA GUINEAE:

Arx S. Georgii de Mina, la Mine, in ditione Hollandorum. Aximum, Axime, Hollandorum. Botrum, Botru, Hollandorum. Caput Corsum, Capo Corso, Anglorum. Christianoburgum, Christiansbourg, Danorum. Cormentinum, Cormentin, Hollandorum. Eniachamum, Eniacham, Anglorum. Fridericoburgum, Friderichsbourg, Danorum. Moura, seu Nassovia, la Moure, Hollandorum.

ORA Dentium vulgo Coste des dents, Gallis, Quaquacust, Hollandis, ora Guineae regionis, in Africa, fic dicta, quod in ea reperiantur in numeri dentes Elephantium. Per 80. leucas Gallicas extenditur ab occasu in ortum, nempe a promontorio Palmarum, ubi desinit ora Malaguettae, ad fluvium Asenum, ubi incipit ora


image: s0457a

Aurea. In ea nulla urbs alicuius momenti, sed tantum aliquot portus et pagi multi.

ORA Dives vulgo Costa Ricca, provincia Americae septentrionalis, in nova Hispania et in Praefectura generali Guatimalae, inter utrumque mare Boreale et Austrinum, atque inter Veraguam provinciam ad ortum et Nicaraguam ad occasum; subestque dominio Hispanorum, qui in ea habent urbes Carthaginem, Cartago, Castrum Austriacum, Castro d'Austria, et Nicoiam, Nisoisa.

ORA Piscariae vulgo la Coste de la Pescherie, tractus Indiae intra Gangem, in ora sinus Gangetici, inter promontor. Comorinum ad austrum et Negapatamum ad Boream, in ditione Principis Madurae, e regione Ceylani insulae. Vide Piscariae ora.

ORABA Osroenae regionis urbs, Liber Notit.

ORABANTIUS Troezenius, scripsit poemata, ante Homerum, Diedor. Sic l. 3.

ORACULUM Luc. Senecae Praefat. l. 1. Controv. voluntas est divina hominis ore denuntiata. Ciceroni Topic. Deorum Oratio. Hinc, quod Principes Romani aliquid Maiestatis superhumanae, unde Divi appellabantur, sibi attribuere [orig: attribuŕre], Deorumque e numero sese esse falso sibi persuasere [orig: persuasŕre] (quemadmodum Domittanus ille, licet omnium truculentissimus, inscriptionem fecisse legitur, DOMITIANUS DOMINUS ET DEUS VESTER) factum est, ut Principis responsum seu rescriptum Sacrum Oraculum, plerisque Iuris in locis, dicatur. Unde vetus Glossa, Sacrum Oraculum est Rescriptum, quod Imperator preacibus et supplicationi respondens rescribit, vel ei fieri, vel non fieri quod postulat, et dicitur, quod orando inspectum. Arcadius et Honorius in Append. Cod. Theodos. c. 2. Comitatum sacrum petere. mereri mendaciis Oracula et furtiva rescripta. Ita passim in Cod. in LL. Wisigothorum l. 2. tit. 1. ž. 30. l. 12. tit. 3. ž 1. etc. Vide quoque Theoprepia. Apud Recentiores etiam Aedem sacram; in qua oratur, alias oratorium, vox notat. Wilh. Britto in Vocabular. MS. Oraculum dicitur Propitiatorium, unde Exod. c. 38. Deus fecit Propitiatorium, i. e. Oraculum. Et in eodem sensu accipitur fere per totam Bibliam -- tamen pro Templo potest accipi etc. Vide quoque Gregor. M. in Dial. Anastasium in Vitis Pontificum Paul. Warnefridum l. 4. c. 48. 59. alios. Sed et Plin. sic accepisse vocabulum videtur l. 12. c. 23. Ab Ammonis Oraculo, iuxta quod gignitur arbor. Vide Casaubon. ad Pollionem, in Gallienis, c. 14. quia nempe Oracula ibi edebantur. Sic enim dicebantur olim Deorum responsa, quae vel e Terrae cavernis, vel e simulacris, sollertia [orig: sollertiÔ] non numquam humana [orig: humanÔ], saepe Diabolica [orig: DiabolicÔ], edebantur. Nam constitere [orig: constitŕre] quidem fraudibus Vatum, sed non solis, cum multa praedixerint, ad quae nulla [orig: nullÔ] ratione hhumanae mentis acumen pertigisset. Atque haec iis etiam praestitere [orig: praestitŕre], qui Oracula venerant exploraturm, hominibus vafris, neque admodum credulis: Quo [orig: Qu˘] factum, ut, cum vulgus citra delectum omnia amplecteretur, prudentissimi quique non omnia, sed multa tamen crederent, quod ex illa in narrando constantia eorum satis liquet. Aristoteles, qui Daemonia non credebat, saltem non memorat, divinationes istas humori melancholico: Plutarchus et alii, vapori terrestri a Sole educto, inque corpus bene temperatum accepto, mentemque concitanti: Demosthenes fraudibus humanis, attribuit, quando, ut Minutius in Octavio ait, responso [orig: respons˘] simulato [orig: simulat˘] filippi/zein Pythiam conquestus est; planiusque fucum detexit Lucianus in Alexandro Pseudomante; ut tot alios fraudis Patriciae pariter, ac Sacerdotalis testes praeteream, quas non invenuste adumbravit Caelius Calcagnin. l. de Oraculis. Quo facit, quod fere ita essent ambigua, ut ad eorum intelligentiam altero [orig: alter˘] esse Oraculo [orig: Oracul˘] opus videretur. Sed ut concedamus Aristoteli ac Plutarcho, quorum semper magnum inter Eruditos nomen fuit, Mentem posse humanam ab vaporibus eiuscemodi concitari, unde vero evincent, vim aliam habere, quam ut quae prius sciunt homines, subtililius vel disertius promant? quo [orig: qu˘] modo [orig: mod˘] Poetae, ubi paulum se consperserint flore Liberi Patris, melius poetari solent. Nec si Oracula latentium fuere [orig: fuŕre] hominum imposturae, eo non fraude etiam constiterint illudentium Daemonum: quas Oraculorum proin causas esse, candide agnovit Porphyrius l. de Daemonibus, nec non Iamblichus l. de Mysteriis c. 21. et 26. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idolatr. l. 1. c. 6. De Oraculis, quae penitus desierant, agit Plut. l. peri\ tw=n e)kleloipo/twn xrhsthri/wn: plurima siquidem omnino erant exhausta, atque in tota Boeotia, quae olim *mantei=a et Oraculorum sedes plurimas, sola Lebadia, unde sortes peterentur, restabat; Pythia quoque Antistes, non quidem plane tum respondere desierat, ut plurimi hactenus crediderunt, sed versibus non amplius Oracula edebat, ut idem Auctor docet altero l. peri\ tou= mh\ xra=|n e)/mmetra nu=n th\n *puqi/an, de eo quod non amplius Oracula versu reddat Pythia etc. Vide quoque Casaubon. Exercit. 1. ad Appar. Annalium, num. 25 et ad Pollionem in Gallienis, lot cit. nec non Casp. Barthium Animadversion. ad Statium Theb. l. 9. v. 662. e quo pauca haec addimus. Docet Theodoretus contra Gentes Dissertat. 10. curiose in Oracula inquisivisse et Philosophiam peculiarem inde exsculpsisse Porphyrium, cuius Commentarii utinam ad nos pervenissent. Inquirebat enim ita, ut vitii convinceret, quando res postularet. Idem optimus et mire sagax Scriptor profert verba Plutarchi, quibus ostenditur, Daemonas primum omnium Oraculorum, deinde eorum malos Spiritus auctores esse, quae cum caede animalium, furore Sacerdotum et turpibus aliis ceremoniis fiunt. Unde mirum non sit, si non solum dubia fuerint responsa, verum etiam noxia, et abhorrenda. Certe id nec Gentilibus ignotum: Hinc pulchre exclamat Claudian. Bello Get. v. 556.

Heu semper tacita [orig: tacitÔ] sortes ambage malignae etc.
------ vix tandem interprete casu
Agnovit dubiis illusa vocabula fatis.

Cuius rei illustre exemplum, in Historia Franc. ante pugnam


page 457, image: s0457b

Bovinensem consultis Daemonibus, ab adversariis Philippui Augusti, qui eos vicit, profligavit, cepit, ludibrio a malis Spiritibus habitos, videre est apud Rigordum Gothum A. C. 1215. Aliud suggerit Lud. Domenichius, quod malitiosa [orig: malitiosÔ] subtilitate facile multa superat. Histor. Var l. 14. p. 807. edit. Venet. A. C. 1566. ubi de Comite Alberto Scoto, Placentiae Domino ait, illusum eum ambiguitate responsi huius, quod in scripto ipsi exhibuerat Daemon, DOMINE STES SECURUS: INIMICITUI SUAVITER INTRABUNT TERRAM, ET SUBIICIENTUR DOMUI TUAE. Legienim et sic poterat, DOMI NE STES SECURUS: INIMICI TUI SUA VI TER INTRABUNT etc. quod etiam eventus probavit. Vide eundem Barthium de Oraculis etiam per somnum datis, ad Stat. Theb. l. 5. v. 620. ut et hic [orig: hţc] passim. Nec omittendum, Oracula petituris, per integrum diem a cibo, a vino autem per triduum, abstinendum fuisse, ut videre est apud Alexandrum ab Alex. Genial. Dier. l. 6. c. 2. etc. ORACULA NONNULLA VETERUM. Oraculum Amphiarai, in Oropo, Iovis et Apollinis confertur a Theodoreto Therapeutic. l. 10. Vide Barthium ad Theb. l. 9. v. 658. et supra, ubi de Amphiarao. Oraculum Castorum, Lacedaemone fuit, uti docet Lutatius ad Stat. Theb. l. 7. v. 413. Templis Sparte praesaga reclusis, Vidit Amycleos (facinus) concurrere fratres. Oraculum Delphicum, apud Delphos urbem Phocidis, oraculum Apollinis toto [orig: tot˘] orbe celeberrimum, et ditissimum, unde Aphetoriae opes, ab Apolline Aphetore, i. e. Emissore Oraculorum, in Provib. abierunt: Edebatur in templo Delphico, quod quinquies destructum inque eodem loco reparatum legimus. Ara kera/tinos2 bwmo\s2, i. e. cornuta, appellabatur a cornibus, quae ad sinistrum latus, ut Plut. in Theseo docet, affixa, tanta [orig: tantÔ] arte in se flexa et complicata erant, ut e)n toi=s2 e)pta\ kaloume/nois2 qau/masi, inter septem miracula, referrentur. Hinc Ovid. Ep. Heroid. 21. v. 99. Miror et innumeris structam de cornibus aram. Quando Oraculum hoc desierit, variant sententiae. Quidam ab Alexandro M. id deletum volunt, sed sine ratione. Plut. de Orac. exhausta vaporibus terra [orig: terrÔ] desiisse contendit. Prudentio, in Apotheosi, v. 505. ex quo hominis Deus induit artus, Delphica damnatis tacuernnt sortibus antra: Sed et post illa tempora Oraculum hoc interrogari fuisse solitum, ex Historiis patet; et Plut. versu tantum respondere cessasse [orig: cessÔsse] refert, ut supra visum. Dio, occiso [orig: occis˘] a Nerone in adituantri homine, Oraculum fuisse exstinctum, refert. Delphis cum abiit, ad Hyperboreos Scythas se contulisse creditum est, unde et dona illo non aliter, quam prius Delphos, missa sunt, et Abaris Scytha, Apollonis Sacerdos integrum de eius Responsis et adventu in illa loca volumen edidit. Vide in voce Delphi. Dodonaeum, apud Dodonam urbem et silvam Epiri, ubi Iovis vates dabant responsa, omnium antiquissimum habitum est, ut Herodotus ait. An a Dodonaim, Iaphetinepote? De hoc fabulantur, par columbarum ex Aegypto advolasse [orig: advolÔsse], quarum una in Epiro, in fago quadam considens, voce humana [orig: humanÔ] loqui inceperit, et praeter varia monita salutria, incolas iusserit templum condere: quod factum a Deucalione, postquam navis e ius eo appulit; hic enim non tantum templum, sed et urbem Dodonam, iuxta quam Oraculum in silva proxima edebatur, condidisse dicitur. An de Noacho, arca, columba eius, auditio quaedam, fabulandi occasio? Intelligunt autem per columbas has Eruditi feminas quasdam vaticinatrices, quae ex Aegypto in Phoeniciam, hincque in Thessaliam delatae, tres numero [orig: numer˘], responsa haec ediderint. Et certe Thessalica [orig: ThessalicÔ] lingua [orig: linguÔ], voce *peleia\s2, non columbam modo, sed et fatidicam anum, designatam fuisse, Eustathius in Il. c. docet. Vide plura in voce Timarate. Hammonis to\ a)na/ktoron seu xrhsth/rion, i. e. Oraculum, antiquitus fuisse videtur Schola quaedam hamidarum, seu Hami posterorum; a Daemone postea Oraculo [orig: Oracul˘] suo [orig: su˘] coinquinata. Erat autem in loco, ob aestum, inaccesso, in regione Garamanutum, ubi Iuppiter forma [orig: formÔ] hirci colebatur et responsa dabat. Nabarcae, Anariacae Urbe prope mare Caspium, mantei=on e)gkoimwme/nwn, Oraculum incubantium, i. e. somnia captantium, fuisse, docet Strabo l. 11. Quem incubandi morem durasse [orig: durÔsse], temporibus etiam Gratiani ac Theodosii Imperator. indicat Prudentius in Harmatigenia. vide Gerh. Ioh. Voss. de Orig. et Progr. Idololatriae l. 3. c. 25. etc. de Panis Oraculo, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 20. Imo tot Oracula erant, quot Dii, uti videre est, ubi de Paredris Diis infra Sed haec celebriora fuere [orig: fuŕre], quae diximus. Vide infra Oraculum Dianae.

ORACULUM Delphicum nomen insignis machinamenti, in Musaeo Kircheriano. Habuit Auctor tubum in ergasterio cubiculi sui ita dispositum, ut ianitores eum ad portam vocaturi, in ipsa porta, qua in hortum aditus dabatur, ordinario vocis sono loquentes eum alloqui possent, quorum omnium verba, non secus ac si in cubiculo praesentes essent, percipiebat eodemque modo per tubum respondebat, quantumcumque illi dissiti essent. Hunc postea in Musaeum transtulit et statuae tali arte inseruit, ut statua quasi spirans ore aperto [orig: apert˘] motisque hinc inde oculis loqui videretur; cui proin nomen dedit Oraculi Delphici. Nam quemadmodum veteres Sacerdotes Aegyptiorum ac Graecorum per huiusmodi tubos, ori Idolorum insertos ingenioso [orig: ingenios˘] dolo [orig: dol˘], Oraculum consulentes decipiebant et homines superstitionsos ad opimas


page 458, image: s0458a

oblationes faciendas sollicitare solebant, simpliciores vero animi, velut divina [orig: divinÔ] voce moniti, id quod iubebatur, magno [orig: magn˘] utique Sacerdotum emolumento [orig: emolument˘], exsequebantur: Ita hanc fallaciam ut detegeret Kircherus, similem statuam fieri curavit. Erat autem hic tubus ad 30. pedes a statua dissitus. Itaque quidquid Titius ori statuae conceptis verbis immurmurabat, ad id Sempronius opposito [orig: opposit˘] stat vae orificio [orig: orifici˘] tubi au re applicata [orig: applicatÔ] assistens respondebat: attonitis specta torum animis, qui verba quidem ex ore statuae prodeuntia audir ent, unde vero is veniret, divinare non possent. Vide Georg. de Sepibus in Collegii Romani Societ. Iesu Musaeo c. 7. et prolixiorem huius machinae descriptionem in Auctoris Phonurgia.

ORACULUM Dianae Ptolem. fuit in ora Arabiae felicis ad ortum, inter sinum Sachalitem et Persicum, haud procul a Didymis montibus et Corodamo promontorio.

ORACULA ALIA OLIM MEMORATA: DE QUIBUS PLUT. ET LUCIAN. IN PSEUDOMANTE.

Ammonis, Vide Hammonis. Branchidarum, quod et Milesium, Vide ibi. Chrysopolitanum, in Bithynia apud Chalcedonem. Clarium, in Ionia apud Colophonem, ex quo Apollo Clarius dictus est. Delium, in Delo insula, ubi Apollo responsa dabat. Dindymaeum, in Phrygia, ubi Cybele consulebatur. Milesium, in Ioniae et Cariae confinio, apud Miletum urbem, quod et Branchidarum. Malli, in Cicilia, vide Mallus. Pataraeum, apud Pataram Urbem Lyciae, seu in ora Pamphyliae. Pallaeum, apud Pellam urbem Macedoniae, teste Luciano [orig: Lucian˘], sive apud alios in Pelethronia regione, ad Pelii montis radices, ubi in dracone Aesculapius dabat responsa. Phaselidis, urbis littoralsi Ciliciae, ubi consulebatur Apollo. Sinopaeum, apud Sinopen urbem Paphlagoniae. Urii Iovis in Bithynia, idem quod Chrysopolitanum, ut videtur. Fuere [orig: Fuŕre] et alia: sed praedicta clariora.

ORAEA regiuncula Peloponnesi, circa Troezen urbem Arggiae in ora ad ortum vergens. Cuius meminit Stephan. Postea Altephia, Pausan. in Corinth.

d'ORAISON Martha. Vide Martha.

ORALE vox medii aevi, vestem denotat Episcopalem, in formam sindonis, quam Pontifex Roman. capiti quasi in modum veli imponit et replicat super humeros et ante pectus. Ita Innocentius III. Myster. Missael. l. 1. c. 53. et ex eo Durandus Ration. l. 3. c. 6. Sed et feminis Oralia adscribit Concilium Arelatense A. C. 1234. can. 16. Mulieres autem Iudaeae a 12. annis et supra, Oralia deferant extra domos. I. e. vela, quibus caput et os tegant; apud Car. du Fresne Glossar. in voce Orale, item Oralia. Vide et supra Fanon.

ORANDI Ritus apud Ethnicos quoque olim frequens fuit: Namque Initiis eos omnibus Deos precari consuevisse, ex Pausania atque Aelio Dionysio Cael. Rhodig. refert Lect. Antiq. l. 1. c. 2. sub princ. Cui communi Religioni veluti testimonium perhibens Cicero, omnium magnarum rerum a Diis immortalibus principia duci, affrmat, in Vatin. Et quidem sermonem de Mundo eiusque generatione habiturus Socrates, apud Platon. In Timaeo: Ibidem Elementorum Naturam explicaturus, insigni Orandi formula [orig: formulÔ] utitur. Apud Eundem de LL. l. 10. Hospes atheniensis, demonstraturus Deum esse; et paulo post de Diis, Deorumque cultu agens, eadem [orig: eÔdem] pietate defungitur. Idem. Cicero fecit, de Legibus sermonem habiturus; Ovidius Metamorphosewn Opus inchoans; Plotinus, de Anima sententiam dicturus, Enneade 9. 4. Poetae tandem atque Oratores passim. Sic etiam Annum a precibus auspicabantur, teste Luciano Tom. III. p. 632. seqq. de quo vide plura apud Rod. Hospinian. de Orig. Festorum c. 8. fol. 49. et A. Wilckium Heortogr. Part. I. p. 93. Diem quoque sic inchoare et matutinis vespertinisque precibus Numen adire consuevisse, apud Platonem de LL. l. 10. legimus: atque id de Indis nominatim testatur Lucian. Tom. 4. p. 105. Etiam in Mensa orasse [orig: orÔsse], videbimus infra. Neque Nuptias ineuntibus sua Romanis aliisque sacra deerant, ut ex iis apparet, quae hanc in rem Brissonius et Anton. Hottomannus de Vet. rit. Nupt. collegere [orig: collegŕre]. Idque eo magis in publicis Negotiis observabant, quantum ista feliciter evenire magis intererat. Pertinet huc ista Graecorum *)agaqh\ *tu/xh, et Populi Decretis et Conventionibis publicis praeposita. Quos imitatos Romanos sollemne aliquod carmen Orationis habuisse, quod in Contionibus ad Populum Magistratus praefarentur, constat ex Livio l. 39. c. 15. Apud eosdem in Magistratibus designandis creandisque, Deorum velut suffragia fuisse expetita, docet Cicero pro Muraen. ubi maxime sollemnem habes Comitiorum precationem; et Plinius Panegyr. Traiani. Hinc et Tiberium, principio [orig: principi˘] literarum, quibus Druso potestatem Tribunitiam a Senatu petierat, veneratum esse Deos, ut consilia sua Reip. prosperarent, Tacitus auctor est Annal. l. 3. c. 56. In condendis ferendisque Legibus, idem observatum Romanis, ut Decemvirorum exemplo [orig: exempl˘] probat Liv. l. 3. c. 34. Praesertim vero in Bellis decernendis, suscipiendis ac gerendis, eam curam a Veterib. adhibitam, ut Deos in partes vocarent, docent exempla Cyri, apud Xenoph. de Expedit. Cyri l. 6. et Instit. Cyri l. I. et Romanorum, apud Livium passim, inprimis l. 31. c. 5. 7. 8. l. 26. c. I. et l. 42. c. 28. Apud eundem, Scipionis e Sicilia in Africam traicientis eximis ac lectu dignissima Oratio est, l. 29. c. 27. Porro cum magna Aedificia molirentur, conderentque, idem ritus servatus. Quae precatio fuerit Romuli, urbem condentis, exponit Ovid. Fastor. l. 4. Nero quoque cum Isthmi


image: s0458b

aggrederetur opus, ut sibi ac Populo Rom. bene res verteret, precatus est, apud Sueton. Nercn. c. 37. Preces pro Fructibus agrorum prolixe exsequitur Ovid. Fastor. l. I. sub. fin. Gentilesque Messes opimas feracesque vindemias a Diis suis petiisse, Arnob. adv. eos l. 6. testis est. Maxime vero orasse [orig: orÔsse] Deos, cum praesentibus malis pressi, aut futurorum anxii, non aliam, quam in Numine, reliquam opem advertebant, docet apud Senecam Chorus, Agamemn. Act. 3. Deianira, apud Sophoclem Trachin. v. 301. Atheniensium Chorus, apud Eurip. Supplic. Act. 3. Romani, cum Hannibal ad portas esset, apud Livium l. 26. c. 12. cum Urbs peste laboraret, apud Eund. l. I. c. 31. et l. 3. c. 7. cum eadem, bello cum Aequis implicita, variis prodigiis terreretur, Ibid. l. 3. c. 5. etc. Neque pro se modom, sed et pro aliis Deos adiisse, ostendit exemplum Aeaci, apud Ovidium Metam. l. VII. Fab. 25. Laedamiae, paud Eund. Heroid. Ep. 13. Hypsipyles, Ep. 6. ipsius Ovidii Amor. l. 2. Eleg. 13. Praecipue vero Reip. Principique propitios fav entesque Deos precibus suis efficere conati sunt, ut infra videbimus. Quo [orig: Qu˘] autem affectu animoque [orig: anim˘que] inter orandum esse conveniat, Pythagoras docuit praecipiens: Cum veneris in Templum, adora, nec interea aliud facies. Et Adoraturus sede. Quo [orig: Qu˘], precantes composit¬ et tranquillo [orig: tranquill˘] animo [orig: anim˘], atque ab omnibus aliis cogitationibus vacuo [orig: vacu˘] esse debere, ut is totus in Deum colligi possit, significat. De situ orantium in ordine ad plagas Mundi, infra; de reliquis, ut scil. Capite aperto [orig: apert˘], stantes, procumbentes, advoluti aris, sublatis in caelum manibus; et mulieres genibus nixae, capillis passis, in terram prostratae, crmibus humum vertentes, aliisque humilitatis indiciis, quae Numinis reverentia, et sua cuique calamitas sponte fere et velut Natura [orig: NaturÔ] monstrante, suggerit, Oratione fuerint defuncti, videatur Barn. Brissonius, materiam hanc diligentissime exsequutus, de Formul. l. I. p. 39. seqq. ut et plura in hanc rem, apud Tob. Pfannerum System. Theolog. Gentilis Purior. c. 16. toto [orig: tot˘]. nec non infra.

ORANDI ad Mensam ritus apud Christianos usitatus, Patribus arcessitur ex CHRISTI facto, oculis in caelos sublatis, benedicentis panibus, Matth. c. 14. v. 19. Vide Basilium Seleuc. Homil. millud mirac. Sed et Iudaei, ut est in Iuchasin, p. 9. inter tria praeclara Mosis inventa, vel, ut ipsi appellant, [gap: Hebrew] recensere solent Benedictionem cibi, ex Deuteron. c. 8. v. 10. quo e loco Rabbini multa commenti sunt, de ritibus in cibo sumendo adhibendis: inter quos praecipuus hic est, de gratiis Deo agendis, unde et variase in hunc usum formulae in eorum Ritualibus occurrunt. Vide Philonem de Vit. Contempl. Neque vero Paganis id instituti prorsus fuisse ignotum multa declarant. In Platonis Symposio, statim ut Socrates accubuit, conviovae libationes fecerunt et Hymnum Deo cecinerunt. Sic Athen. l. 4. Naucratitis morem fuisse, quoties conveniebant ad festi alicuius sollennis epulas, postquam in tricliniis discubuissent, e)pani/stasqai ei)s2 go/nata, tou= *(ierokh/rukos2 ta\s2 patri/ous2 eu)xa\s2 katale/gontos2, surgere in genua, dum sacrorum Minister preces patrias recitabat, refert. Apud Stobaeum c. 41. Diotogenis Pythagorici exstat hoc praeceptum, *kalw=s2 de\ kai\ to\ to\n *qeo\n e)n a)rxa=| tw=| dii/pnw| kai\ tw=| a)ri/stw| e)pikalei=sqai) ou)x w(s2 deo/meno/s2 tinos2 tw=n toiou/twn' a)ll' ei)s2 to\ mnasqe/nta katakosmhqh=nai ta\s2 yuxa\s2. Bene fit etiam, ut Deus initio et cenae et prandii invocetur: non quia tale quid Numini sit opus, sed ut quisque Dei recordans animo [orig: anim˘] sit composito [orig: composit˘]. Quo [orig: Qu˘] et illud Ovidii facit, Amor. l. I. Eleg. 4. v. 27.

Tange precor mensam, tangunt quo [orig: qu˘] more precantes, etc.

Quod cum Pagani observaverint, monstro simile est, reperiri inter Christianos, qui secus faciant. Nam de sua aetate Chrysostomus testatur, fuisse nonnullos, qui neque initio [orig: initi˘] neque in fine cenae Deum laudarent, Homil. in Matth. 56. qui utinam nulli essent hodie. In eadem Homil. preces e)pitrape/zioi, h. e. quae in mensa peragebantur, non communes omnium Orientalium, sed proprie quorundam Monachorum montes incolentium, fuere [orig: fuŕre], docente Casaubono [orig: Casaubon˘] Exercit. XVI. ž. 63. Vide quoque Brissonium d. l. p. 40.

ORANDI pro Rep. Principeque ritus apud Romanos olim, religiose obervatus: Unde pro valetudine Augustae, pro incolumitate Principis, vota suscepta esse, apud Tacitum reperire est, Annal. l. 3. c. 71. l. 4. c. 17. l. 12. c. 68. Qui et Histor. l. I. c. 50. memorans, quantus maeror plerosque ex Populo occupaverit, aliato [orig: aliat˘], de Vitellio contra Ottonem electo, nuntio [orig: nunti˘], querentes rogitantesque introducit, pro Othone, an pro Vitellio in templa ituros? utrasque impias preces etc. Et Ovid. Fastorum l. I. v. 67. Ianum invocans,

Dexter ades Ducibus, quorum secura labore
Otia terra ferax, otia pontus habet.
Dexter ades, Patribus, Populoque Quirini!

Vide Eundem l. I. in fin. ubi Sacerdotes hac in re sui officii admonet; et Trist. l. 2. Eleg. I. ubi ipsum Augustum alloquitur. Imo morem invaluisse, certo [orig: cert˘] statutoque [orig: statut˘que] die salutem Principis Diis commendare, Gaius testatur l. 233. ž I. de V. S. Post Kalendas Ianuarias, inquiens, die tertio [orig: terti˘] pro salute Principis vota suscipiuntur. Quod iam Iulii Caesaris tempore coepisse, ex Dione discimus l. 44. qui constitutum esse refert, *eu)/xisqai u(pe\r au)tou= dhmosi/a| met' e)/tos2 e(/kaston, Ut quotannis pro ipsius salute publico supplicaretur. Eundem honorem Augusto, post Actiacam vict oriam, habitum, idem memorat, l. 51. atque id postea sollennem in morem abiisse, alibi indicat; ubi Caium Caligulam vota, quotannis a Magistratu et Pontificibus pro ipsius salute nuncupata, etiam ad sorores pertinere voluisse ait; alibique, l. nempe 59. vota ista, ta\s2 eu)xa\s2 ta\s2 kat' e)/qos2 u(po\ tw=n *)arxo/ntwn, kai\ u(po\ tw=n *(iere/wn, u(pe\r tou= *au)tokra/toros2 kai\ u(pe\r tou= *dhmosi/ou poioume/tas2, appellat. Neque incommode huc illud Arcadii atque Honorii Imperator. l. un. C. de oblat. vot. dicentium, Votis communibus felicem annum aperiri, refertur. Praeter cuiusmodi precationes sollennes, alias quoque pro Principibus ad Deos fundi solitas, reperimus, apud Senecam Consol. ad Polyb. c. 31. et 36. Plinium Panegyr. Traian. alios.


image: s0459a

Unde Asclepiades Praefectus, Romanum Martyrem, sacre etiam pro Principe Diis facere recusantem, increpans, apud Prudentium peri\ stefa/n. Hymn. 14. v. 416. inquit,

Hoc sanctum ab Avo est, hoc ab Atavis traditum,
Placanda nobis, pro triumphis Principis
Delubra, faustus ut secundes gloriam
Precinctus; atque subiugatis hostibus
Ductor quietem frenet orbem legibus.
Accingere ergo, quisquis es, nequissime,
Pro principali rite nobiscum Deos
Orare vita, vel quod hostem publicum
Pati necesse est, solve poenam sanguine,
Sprevisse templa, respuisse est Principem.

Nec omittendum, quod Tacit. habet Annal. l. 15. c. 23. nempe Senatum uterum Poppaeae, Neroni iunctae, commendasse Diis, more etiam hociernis Aulis recepto [orig: recept˘] etc. Idem maiori longe pietate Christiani quovisaev [orig: qu˘visaev] ˘ fecere [orig: fecŕre]. Praeivit pene verba Apostolus I. Timoth. c. 2. v. 1. 2. Hortor, dicens, primum omnium fieri, obsecrationes, Orationes, postulationes ---- pro omnibus hominibus, pro Regibus, et pro quacumque potestate. Et de more pro Principum salute orandi, Proinde, scribit Iustinus Martyr, Apolog. 2. nos solum Deum adoramus, et vobis in rebus aliis laeti inservimus, Imperatores ac Principes hominum esse profitemur, et simul precantes, ut cum Imperiali potestate sanam quoque mentem obtinere comperiamini. Athenagoras item, sua [orig: suÔ] ad Marc. Aurelium Antoninum et L. Aur. Commodum Imperatores pro Christ ianis Apolog. Qui enim, inquit, quod orant, impetrant, quam qui pro Imperio vestro vota precesque ad Deum profundunt, ut Filius Patri in eo, sicut aequissimum est succedut etc. Tertullian. quoque Apologet. c. 30. et 39. Oramus etiam pro Imperatoribus etc. Ut et Arnobius, contra Gent. l. 4. sub fin. Cur immaniter conventicula dirui (Christianorum scil. meruere) in quibus summus oratur Deus, pax cunctis et venia postulatur: Magistratibus, Exercitibus, Regibus. Sic Athanasius ad Imper. Constantium Apolog. excusans, quod in magna Ecclesia Alexandriae, nondum dedicata, synaxin habuerat, ibi preces pro eius salute factas esse, inter alia, ait. Et aliquanto inferius, sermone ad Christum versus, Ecce Domine ------ reus agor, quia ---- populus per te tuum Patrem ---- imploravit, idque pro salute famuli tui pientissimi Constantii etc. Pari pietate etiam Ecelesiam (si eo [orig: ] nomine compellare licet) Iudaicam, pro Imperatoribus quottidiana, sollemniaque sacrificia peregisse, Iosephus auctor est advers. Apion. l. 2. p. 1065. Vide Tob. Pfannerum System. Theol. Gentil. pur. c. 16. ž 21. et 22.

ORANGIA Familia Gall. Orange, hodie Nassovicae stirpis ramus est. Henricus enim, primogenitus fil. Iohannis Comitis Nassovii, defuncti A. C. 1516. postquam cum fratre Gulielmo paternam hereditatem sic partitus esset, ut huic Dilleburgum et coetera in Germania bona cederent; ipse in Belgicas ditiones et Praefecturas, Engelberto patruo possesses, succederet, apud Carolum V. magna mox gratia [orig: gratiÔ] florere coepit, secundisque nuptiis Claudiam Auriacam (d'Orange ) Iohannis Cabillonensis filiam, Philiberti Orangii sororem, in conspectu Annae Gall. Reginae educatam, et ab ipso Francisco I. Rege elocatam, sibi iunxit, atque ex ea suscepit Renatum Cabillonensem, Principem Orangium, Comit. Nassoviae, Baronem Bredae etc. Hollandiae, Zeelandiae, Friesiae etc. Praefectum, qui avunculi Philiberti testamento [orig: testament˘] Principatus Orangii hereditatem adivit; sed cum ex Anna Lotharingica, non nisi filiam, nec eam ipsam diu superstitem, suscepit, mortuus A. C. 1544. aetat. 26. testamento [orig: testament˘] heredem ex asse reliquit Guilielmum patruelem, libertatis Belgicae Auctorem, et hodiernae familiae Orangiae conditorem. Hic maximus natu filiorum Guilielmi Comitis Nassov. ex Iuliana Comite Stolbergensi, in lucem editus A. C. 1533. D. G. Princeps Arausiorum, Comes Nassoviae, Cattimeliboci, Viandae et Deciarum etc. Marchio Ulissingae et Verarum. Antverpiae Burggravius, Pro Comes Vesontionis, Bredae, Diestae, Grimbergae, arlai, Noveroi Baro, Dominus Castelbillini, supremus Militiae per omnes Belgicas Legatus, Brabantiae, Hollandiae, Traiecti ad Rhenum et Frisiae Praefectus, Oceani Belgici Thalassiarchus etc. rebus pro libertate Belgii, contra potentissimum Hispaniae Monarcham praeclarissime gestis sclopi manuarii displosione, a Balthasaro Gerhardo, notione Sequano, percussore subornato, occisus est Delphis, A. C. 1584. aetat. 51. Pater ex prima coniuge Anna [orig: AnnÔ] (filia Maximiliani Burae et Leerdami Comitis) Philippi, in Principatu Orangio successoris, sed nulla [orig: nullÔ], ex Eleconora Borbonia Henrici Condaei Principis fil. suscepta [orig: susceptÔ] sobole exstincti: et mariae, Philippo Hohenloae Comiti nuptae. Ex secunda, Anna [orig: AnnÔ], (Mauritii Saxoniae Elect. filia) Mauritii, rerum gestarum gloria [orig: gloriÔ] in cluti, sed itidem, sine legitimo herede, defuncti, A. C. 1625. Annae (Guil. Ludovico Comiti Nassoviae, Frisiae Praefecto, nuptae) ac Aemiliae (quae maritum invenit Emanuelem, Antonio [orig: Antoni˘] Lusitaniae Rege genitum) Ex tertia, Carola Borbonia (filia Ludovici Ducis Mompenserii) Ludovicae Iulianae, Friderico IV: Electori Palatino iunctae: Elisabethae Flandricae (quae Henrico Bullionio Torinnae Vice-Comiti nuptum data est) Catharinae Belgicae (quam Philippus Ludovicus Handoviae Munzenberg. Comes uxorem duxit) Flandrinae (alicubi in Gallia Abbatissae) Catharinae Brabantinae (Claudio Tremollio Duc. elocatae) et Aemiliae Secundae (Friderici Casimiri Palatini Bipontini Ducis uxoris) Ex ultima tandem Ludovica Colenia (Caspari Galliae Admiralii filia) Henrici Friderici, qui opus a Patre inceptum, a fratre continuatum, ad finem felicissime perduxit, defunctus A. c. 1647. relictis ex Amalia Solmensi rami Braunfelsii (filia Iohannis Alberti Comitis) Gulieloo [orig: Gulielo˘], qui Patri successit (nata [orig: natÔ] 1626. denata [orig: denatÔ] 1650.) Ludovica [orig: LudovicÔ] (nata [orig: natÔ] 1627. uxore Friderici Wilhelmi Electoris Brandeburg. denata [orig: denatÔ] 1667.) Albertina [orig: AlbertinÔ] Agnete (Spenerus habet Henrica Aemilia, nata [orig: natÔ] 1628. uxore Gulielmi Friderici Principis Nassoviae, Gubernatoris


page 459, image: s0459b

Groningani) Henrica [orig: HenricÔ] Catharina [orig: CatharinÔ] (nata [orig: natÔ] 1637. nupta [orig: nuptÔ] Iohanni Georgio Principi Anhaltino) et Maria [orig: MariÔ]: e quibus primus, ex Maria Britannica (filia Caroli I. M. Britanniae Regis) filium reliquit posthumum Guilielmum Henricum, Arausionis Principem et mariae Eboracensis, (Iacoba [orig: IacobÓ] Eboraci Duce Caroli II. M. Britanniae Regis fratre unico [orig: unic˘] genitae) maritum, hodiernum M. Britanniae Regem. Vide Phil. Iac Spenerum Theatr. Nobilit. Europ. Part. l. p. 54. Cyr. Lentulum Genealog. Principum Nassoviae MS. ut et in voce Arausio, sic enim Orange Latinis exprimitur, nec non infra Wilhelmus III.

ORANI gens in Sarmatia Asiatica, Plin. l. 6. c. 7.

ORANTIUM Ritus corpore Soli Orienti obverso [orig: obvers˘], antiquus admodum, a Solis cultoribus originem traxit. Non enim hunc solum adorabant, manum osculando seu dexteram ori admovendo, unde adorandi verbum: qui ritus a Diis ad homines, honore potentiaque [orig: potentiÔque] antecellentes primum, dein pares, tandem inferiores, gliscente adulatione transiit, manu venerari Tacito, l. 16. Annal. c. 4. manu salutare Martiali dictus: Sed etiam erectum ori pollicem admovendo, quemadmodem docet nos Appuleius Metam. l. 4. seque insuper circumagendo: ac Romani quidem dextorsum, unde Plautus Curcul. Actu. I. Sc. I. v. 69.

---- PH. Quo [orig: Qu˘] me vertam, nescio
PA. Si Deos salutas, dextroversum censeo:

Galli vero [orig: ver˘] sinistrorsum, teste Plinio [orig: Plini˘] l. 28. c. 2. qui tamen duo posteriores ritus, ultimus inprimis, non usque adeo antiqui fuere [orig: fuŕre]: Inprimis autem Solem Orientem versus se sistendo, quocumque etiam tempore Deum precarentur. Hinc Braelitae contras Occidentem versi, ubi Sanctuarium erat, preces Deo fundebant: atque ita se ost endebant precantes adorare non Solem orientem, sed Solis Dominum, ut ait Anastasius Nicaenus Quaest. 18. in Script. Quod ita se habuisse, tum porta Orientalis ostendit, per quem ingressi tabernaculum, vel Templum, ad Occidentem oraturi pergebant: ut cognoscimus ex Exod. c. 26. v. 15. s. tum etiam verba Ezechielis Prophetae, c. 8. v. 16. ubi Israelitae accusantm, quod precaturi ad Orientem se converterent: Dorsa habebant contra templum Domini, et facies ad Orientem, et adorabant contra Solis Ortum. Quemadmodum et Magos precatos, resert Herodot. l. 1. Vitruvius l. 4. v. 5. et 8. Araespectent Orientem. Virg. Aen. l. 12. v. 172.

Illi ad surgentem conversi lumina Solem,
Dant fruges manibus falsas, et tempora ferro [orig: ferr˘]
Summa notant pecudum, paterisque altaria libant etc.

Christiani veterestamen in hoc maluere [orig: maluŕre] Gentilium morem sequi; pro\s2 th\n e(wqinh\n a)natolh\n ta\s2 eu)xa\s2, ad ertum matutinum preces, concipientes, ut ait Clemens l. I. Strom. Hinc et visi Solem adorare; Tertullian. Apologet. Ad Persas si forte deput abimur, licet Solem in linteo depictum non adoremus, habentes ipsum ubique in suo clypeo: denique inde suspicio, quod innotuerit nos ad Orientis regionem pecari. Vide quoque Clementem Rom. Constitut. l. 2. c. 57. Origenem in Num. Hom. 3. Augustin. de Sermone Dem. l. 2. c. 19. Damascen. Orthod. Fidei c. 13. etc. e quibus Origenes et Damascenus, etiam ab Apostolis id institutum aiunt. Ac similiter sensit Iustinus sive alius Quaest. et Resp. ad Orthod. Resp. 118. cum aliis nonnullis. Unde Templum Orientem versus exstrui solere praeter Clementem Rom. loc. cit. Paulinus quoque Auctor est Ep. 12. ad Severum. Verum cum ritu convenirent, longe tamen aliud Christiani spectarunt [orig: spectÔrunt], quam Gentiles: non quidem, quod Paradisus in Oriente creatus sit, nec quod Christus in illa mundi plaga sit passus, aut quod improbarent Iudaeos, versus Occidentem orantes: Sed quod Solem iustitiae Iesum Christum, mentes nostras salutari lumine illustrantem, correcta [orig: correctÔ] sic Gentilium consuetudine, venerari se ostenderent: Quam ob causam et Tertulliano Oriens Christi figura dicitur, contra Valentinianum c. 2. Vide quoque Clem. Alex. l. 7. Strom. Porro [orig: Porr˘] inter orandum et sacrificandum Romani opertum habebant caput, praeterquam quum Saturno, Honori ac Herculilitarent, Plut. Quaest. Rom. 11. et 13. quod capitis operimentum Tutulus dicebatur, Fulgent. de vocibus antiqq. Apud Plautum Amphitr. Actu 2. Sc. I. ab Alomaena parturiente quoque Dii tecto [orig: tect˘] capite invocantur. Et apud eundem Curcul. Actu 3. Sc. I. alius operto [orig: opert˘] Capite Aesculapium salutat: apud Val. Flacc. l. 5. Alopsus Vates, Manes venerando, caput obnubit etc. Contra Graeci nudis capitibus orarunt [orig: orÔrunt]: quae causa, quod ritum sacrificandi Saturno aperto [orig: apert˘] capite, institutum Graecanisum vocet Macrob. Saturn. l. 1. c. 10. et l. 3. c. 6. Hebraei, non minus ac Romani, orando aperire capita, turpe et probrosum iudicabant, quod ab illis haustum hodieque in usu apud Turcas esse, scribit Giergiovitzius de Cerem. Turc. l. 1. c. 1. Et quidem de Hebraeis late id prosequituir Abulensis in c. 13. Levit. post q. 10. docetque auctorem ritus Moysen fuisse, qui reverentiae ac verecundiae comparendi coram Deo ergo ad rubi conspectum caput obtexerit: Adde; quod etiam subiectionis et timoris index capitis sit velatio. Quo [orig: Qu˘] ritu orare Corinthios suos iusserit Apostolus I. Ep. c. 11. v. 4. et 5. exponit: Omnis vir orans aut prophetans operto [orig: opert˘] capite, dedecorat caput suum etc. et v. 7. Vir enim non debet velare caput, quum is imago sit et gloria Dei: et mulier gloria Viri est. Quam legem politicam esse, ac proin non sine distincitone locorum ac temporum accipiendam, ait Beza, docetque vel exinde, quod hodie, contraria [orig: contrariÔ] prorsus ratione, capite operto [orig: opert˘] in coetu loqui, signum sit auct oritatis: aperto [orig: apert˘] vero [orig: ver˘] subiectionis testimonium, Annotat. in locum. At oramus nudo [orig: nud˘] capite in signum, ut quidam volunt, pertectae libertatis, a Christo nobis partae, quod etiam toto [orig: tot˘] Oriente obtinere, refert Simeon Thessalonicensis etc. Vide Anselm. Solerium de Pileo sect. 2. Addam, alio properans, pauca quaedam de prisco orantium more, aras manibus apprehendendi tenendique, de quo ita Macrob. Saturn. l. 3. c. 2. Est profundam scientiam huius Poetae in uno saepe reper re verbo, quod fortuito dictum vulgus putaret: multifarie enim legimus,


page 460, image: s0460a

quod litare sola non possit Oratio; nisi et is, qui Deos precatur, etiam aram manibus apprehendat. Inde Varro Divinarum l. 5. dicit, Aras primum Ansas dictas, quod esset necessarium a sacrificantibus illas teneri. Ansis autem teneri solere vasa, quis dubitet? Commutatione ergo literarum Aras dici coeptas, ut Valesios et Fusios dictos prius nunc Valerios et Furios dici. Haec omnino illo [orig: ill˘] versu Poeta exsequutus est (Aen. l. 4. v. 219.

Talibus orantem dictis, Arasque tenentem
Audiit omnipotens.

Vide Fortun. Licetum de Gemmis Annular. Schem. 14. c. 74. et seqq. inprimis c. 75. ubi de tribus orandi modis antiquis, statario, adgeniculato et sedentariio prolixe disserit: de situ vero versus Orientem aliasque Mundi plagas, hic passim plura suis locis.

ORANUM vulgo ORANO, Hispanis, Oran Gallis, urbs parva Barbariae, cum arce probe munita, in ora maris Mediterranei et in regno Algerii, sub dominio Hispanorum ab A. C. 1509. quo [orig: qu˘] capta fuit a Cardinali Ximenio; estque in colle aspero, portum habens satis capacem et tutum. Dicta fuit alias Quisa, et nunc Guharan in colis illius tractus; estque sub Dioecesi Toletana, quamquam longe a Toleto dissita in Meridiem.

ORARIARII et contracta [orig: contractÔ] voce euphoniae gratia [orig: gratiÔ], atque o in au diphthongum mutato [orig: mutat˘], Aurarii, dicti sunt olim, qui intheatris Circensibusque favebant, ab orariis, quae Aureliano [orig: Aurelian˘] auctore, loco [orig: loc˘] togae, iactari coeperant. Vopisc. in Vita eius, c. 48. Sciendum --- ipsum primum donasse [orig: donÔsse] oraria pop. Rom. quibus uteretur populus ad favorem. Est autem proprie orarium linteum ori tergendo paratum, hinc pignus oris dictum Prudentio peri\ *stefa/nwn Hymno [orig: Hymn˘] 1. v. 86.

Hic sui dat pignus oris, ut ferunt, orarium.

Cuiusmodi orariorum meminit Nonius, ubi verba Lucilii, Ricini aurati, exponit per ricas, oraria aut mitras, quae voces eiusdem notionis, saltem nonm multum diversae sunt. Etymologicum M. *mi/ trai, kure/ws2 oi( a)po\ faskiw=n kai\ w)rari/wn gino/menoi ste/fanoi. Quod enim oraria ad modum fasciarum longiuscula fuerint, patet ex Augustino de Civit. Dei l. 22. c. 8. ubi de eo loquens, cui oculus in maxillam fusus erat, Tunc. ait, sicut potuit, oculum lapsum atque pendentem, loco suo revocatum, ligavit orario. Evagrius in simili historia l. 4. c. 7. to\ diar)r(ue\n telamw=sin a)nadh=sai dicit; unde telamw=ni fuisse orarium simile, omnino colligitur, quam vocem Graeci interpretantur lw=ron h)\ faski/an. Ambronsius Orat. fun. de obitu Symmachi Fratris, Divinum illud fidelium sacramentum ligari fecit in orario, et orarium involvit collo atque ita se deiecit in mare. Non vero solum longa, sed et lata fuisse, discimus ex antiquo Iuvenalis Interprete, qui flammeum illud, quo [orig: qu˘] nubentes amiciebantur, Orarium interpretatur. Optime autem quid Orarium sit, declarant Ecclesiastici Scriptores, qui in habitu Sacerdotali orarium appellarunt [orig: appellÔrunt] pannum oblongum brachio Sacerdotis solitum imponi: quam manualem laciniam, modo w)ra/rion, modo lw=ron Graeci vocant, vide infra. Et quidem olim ad usum tantum manditiei Oraria gestabantur: Sed Aurelianus, novum eorum usum instituit, ut qui ea populo dedit, quibus ille ad favorem uteretur. Favere autem et favor verba sunt Circi ac Theatrorum propria, et non tacitam solum benevolentiam indicant, sed quae voce insuper gestuque exprimeretur, uti diximus supra. Hanc, praeter faustam acclamationem, ante Aureliani tempora, iactatione togae seu lacinisae vestis, quam motitabant, solebant testari, quod Graeci dixere [orig: dixŕre] a)nasei/ein th\n xei=ra kai\ th\n e)sqh=ta, item katasei/ein tai=s2 o)qo/nais2, uti legitur apud Eusebium Histor. Eccles. l. 7. de Paulo Samosateno Haeretic. qui graviter offensus dicitur, quoties verba publice faceret, toi=s2 mh\ e)painou=si, mhde\ w(s2 e)n toi=s2 qea/trois2 katasei/ousi tai=s2 o)qo/nais2 mh/d' e)kbow=si/ te kai\ a)naphdw=si, tis qui non laudarent, neque ut in theatris vestem iactarent. aut exclamarent, exilirentque etc. Quod cum non sine incommodo fieret, ut inter alia liquet ex Ovidio Amor. l. 3. Eleg. 2. v. 75. ubi universum hunc favendi morem pulcherrime expressit, additque,

---- at ne turbet toga mota capillos,
In nostros abdas te licet usque sinus:

Aureliano [orig: Aurelian˘] auctore mutatum est, coeperuntque loco [orig: loc˘] togae oraria iactari, unde qui favebant, Orariarii, uti quidem diximus ex Casaubono, hincque Aurarii. Salmas. vero non ab orariis dictos Aurarios contendit, sed ab aura populari, uti videre est supra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Idem Orarii etumon non tam ab ore, quam ab ora vestis, de qua paulo supra, arcessit, et hoc [orig: h˘c] nomine institas et fascias, quas manu tenerent et ad favorem motitarent, in Ludis, Imperatorem hunc dedisse, ait. Quemadmodum autem isti in Ludis favoris signum Orariis dederunt: sic alios iactotione sudarii dare signum solitos, observarunt [orig: observÔrunt] Eruditi. Nam, ut in Eccleiis Christianorum Diaconus, qui orarium gestabat, eum, qui in ambone sacram Scripturam legebat, admonebat, quando vel ad Fideles, vel ad Catechumenos, orationem deberet flectere: Sic in Iudaeorum Synagogis, Legem e pulpito recitanti aderat aliquis, manu sudarium tenens, qui populo signum daret, ut diceret Amen: dabat autem signum, [gap: Hebrew] , ut loquuntur Rabbini, i. e. motitans sudarium. Sie etiam in Iudiciis capitis, cum reus post latam sententiam ducebatur ad locum supplicii, constituebatur aliquis in Praetorii foribus, qui, si de eius innocentia inter haec constitisset, dato [orig: dat˘] signo [orig: sign˘], exsecutionem supplicii impediret et condemnatum ad Iudices revocaret: Id autem signum dabatur similiter iactato [orig: iactat˘] sudario [orig: sudari˘], ut diserte iidem Magistri testantur etc. Vide Casaubon. et Salmas. ad d. l. supra Muccinium, et hic infra, in voce Orarium.

ORARIUM vox medii aevi ab ora extremitatem vestium denotat, seu limbum, qui orae attexitur: ab ore, peplum designat, infulamque illam, quae involvit et aperit ora seu vultum, ut habet Ioh. de Ianua. Vide Salmas. ad Vopisc. loc. cit. Proprie vero sic dicitur sudarium, quo [orig: qu˘] os abstergitur, apud Hieronym. Ep.


image: s0460b

ad Nepotian. Plenum dedecoris est referta marsupiis, quod sudarium, Orariumque non habeas, gloriari. Hinc Lazari facies orario colligata dicitur, apud Ambrosium de Resurr. et apud Prudentium d. l.

Hic [orig: Hţc] sui dat pignus oris, ut ferunt, Orarium etc.

Inde Orarium B. Virginis, apud Marlotum Metrop. Remensi l. 3. c. 15. idem quod w)mofo/rion th=s2 *qeoto/kou, de quo multa dixit Car. du Fresne ad Alexiadem Annae Comnenae. Casaubono ad Vopisc. in Aurelian. loc. cit. in habitu Sacerodtali, Orarium est pannus oblongus, brachio Sacerdotis imponi solitus, cuius in Graecis Liturgiis frequens mentio, quamque manualem laciniam, modo *)wra/rion, modo *lw=ron Graeci vocant. Quamquam alii Orarium et *)wmofo/rion pro eodem accipiunt, quod non Sacerdotum, sed Diaconorum, gestamen fuisse, reperimus. Matthaeus Blastares in Synopsi Conciliorum: *(o th=s2 e)n *laodikei/a| kb/ kai\ o( kg/ ou) dei=, fasi\, to\n u(phre/thn, h)/toi u(podia/konon w)ra/rion peribeblh=sqai, a)lla\ tw=n th=s2 *)ekklhsi/as2 qurw=n e)/xesqai. Laodiceni can. 22. et 23. non oportet, aiunt ministrum seu hypodiaconum Orarium induere, sed Ecclesiae fores custodire. Et paulo post, *toi=s2 *diako/nois2 de/dotai kai\ mo/nois2, tw=| laiw=| tw=n w)/mein tou=to peritiqe/nai) e)klh/qh de\ w)ra/rion, e)k tou= w)rw= tou= fula/ssw kai\ e)pithrw=. *(oi ga\r e)cartw=ntes2 tou=to dia/konoi, toi=s2 i(erourgou=si perista/menoi kai\ ta\s2 th=s2 e(era=s2 teleth=s2 e)pithrou=ntes2 eu)xa\s2, tw=| w)rari/w| toi=s2 e)n a)/mbwni shmai/nousi *diako/nois2 to\n kairo\n th=s2 o)feilou/shs2 gi/nesqai e)kfwnh/sews2 tw=n te kathxoume/nwn kai\ tw=n pistw=n, Diaconis concessum et quidem solis, sinistro humero illud imponere. Dictum est autem Orarium, ab a)rw=, i. e. custodio et observo. Qui enim id suspendunt Diaconi, sacra facientibus adstantes, et observantes orationes, orario iis qui in ambone sunt Diaconis significant, quando oporteat convertere orationem vel ad Catechumenos, vel ad Fideles. Ubi omnino vult, Diaconorum proprium esse Orarium: quod illi laevo humero impositum gestent. Notatio autem verbi, quae ibidem innuitur, inepta plane et falsa; quae tamen non huius est recentioris Scriptoris, sed etiam apud eruditissimum Balsamonem legitur. Sic accipe apud Codinum Curam palatii, in l. de Officiis, *(o *)arxidia/konos2 forw=n to\ su/nhqes2 au)tw=| stixa/rion, forw=n d' e)p' au)tou= kai\ felo/nhn, ou) mh\n kai\ e)pitraxh/lion, a)ll' *)wra/rion. Quibus verbis separat e)pitraxh/lion, quod inicitur collo, ab Orario: at in libro Severi Alexandrini Patriarchae de ritibus Syrorum, amictus pars nominatur [gap: Hebrew] , quod nostrum est sinedubio orarium; id autem ait imponi collo: Quare idem videtur esse cum eo, quod Graeci e)pitraxh/lion appellant. Habuerunt porro et Episcopi Orarium suum, velut quoddam sanctissimae dignitatis insigne. Vita Fulgentii, Una [orig: UnÔ] tantum vilissima [orig: vilissimÔ] tunica, sive per aestatem, sive per hiemem, patienter indutus: orario [orig: orari˘] quidem, sicut omnes Episcopi, numquam utebatur. Sed hoc Episcoporum orarium peculiaris fuit formae, nec, ut coetera oraria, simplex tantum fascia, quare etiam Pallium est vocitatum. Hinc in Histor. Synodi Remensis legitur, Arnulphus (is fuerat Durocortori Remorum Episcopus) in sui promotione annulum et baculum acceperat, quoddamque genus orarii, quod per differentiam pallium dicitur. Atque hoc [orig: h˘c] orario [orig: orari˘] spoliabantur, qui munere suo [orig: su˘] movebantur. Unde Anastasius Biblioth. in Agathone ait, quod, cum esset Patriarcha Antiochenus Macarius in VI. Synodo, tamquam Haereticus damnatus, ibi Basilius Cretensis Episcopus illi publice orarium ademerit, quod degradationis indicium erat. Idem in Stephano IV. Accedens Mauricius Subdiaconus orarium de eius collo abstulit, et proiecit ante pedes eius. Quod in aliis etiam Ordinibus usu venisse, conicere licet ex restitutione Ordinum, in can. Episcopus 11. quaest. 2. Gradus amissos recipiat et coram Altari de manibus Episcoporum, si Episcopus est, orarium et baculum et annulum; si Presbyter est, orarium et planetam; si diaconus, orarium et albam. Restituebatur enim quod antea ablatum erat etc. Plura, de vocis significatibus aliis et orarii in Romana, Graeca ac Maronitarum Ecclesia usu, vide apud Macros Fratres in Hierolex. Addam hoc unum, sericeam illam institam, quam collo appendunt in Gallis Magistratus et alii, qui Doctores fuerunt renuntiati, non inepte Orarium dici posse, ex eodem Casaubono, ubi supra. Vide et I. C. Suicerum Thes. Eccl. voce *)ora/rion, aliquid etiam infra, in Semicinctium, it. Stola.

ORATA [1] cognomen Sergii cuiusdam, de quo Cicer. in l. 1. de Oratore c. 39.

ORATA [2] Genutius, Romanus Piscator, monumento [orig: monument˘] celebris non ita pridem defosso [orig: defoss˘], in agri Atestini loco, qui Ripa Ulmi dicitur, cuius inscriptio vetus, in Chron. Hierony mi Atestini MS. haec est:

GENUTIUS. ORATA.

ROM. PISCATOR.

Maledictus ille piscis,

Qui spina [orig: spinÔ] me confixit.

Heu mons Lucix et tu Ripa,

Cunctis pertum, mortem mihi.

Fortun. Licetus de Lucernis l. 6. c. 101. ubi nobilem Piscatoris lychnum, piscis imaginem insculptam habentem, explicat, veroque simile iudicat, huiusmodi lucernam olim arsisse, in sepulchro Genutii Rom. aculeata venenataque spina [orig: spinÔ] ab Araneo pisce confecti. Dictus est autem Orata, a pisce cognomine, frequenti Romanorum more, ab huiuscemodi externis rebus, cognomina vel agnomina sibi vindicantium, vide infra.

ORATA [3] Sergius Romanus, a pisce cognomine (de quo vide supra in Aurata ) similiter appellatus; teste Varrone de R. R. l. 3. c. 3. Quis (Maiorum nostrorum) habebat piscinam, nisi dulcem? et in ea duntaxat squalos atque mugiles pisces? Quis contra nunc Rhinton non dicit, sua [orig: suÔ] nihil interesse, utrum his piscibus stagnum habeat plenum, an ranis? Non Philippus, cum ad Immidium hospitem Casini divertisset, et ei e vicino flumine lupum piscem formosum apposuisset, atque ille gustasset [orig: gustÔsset], et exspuisset, dixit: Peream, ni piscem putavi esse? Hinc subiungit, Sic nostra aetas, inquam luxuria [orig: luxuriÔ] propagavit leporaria, ac piscinas protulit ad mare, et in eas pelagios


image: s0461a

greges piscium revocavit. Non propter hoc appellati Sergius Orata, et L. Muraena? Quis enim propter nobilitatem ignorat piscinas Philippi, Hortensii, Lucullorum? Ubi quod ait de cognomentis a piscibus, etiam Columella habet l. 8. c. 16. Iam enim celebres erant deliciae popinales, cum ab mari deferrentur vivaria, quorum studiosissimi, velut ante devictarum Gentium, Numantinus et Isauricus, ita Sergius Orata et Licmius Muraena, captorum piscium laetabantur vocabulis. Vide praeterea Val. Max. l. 9. c. 1. ex. 1. et Macrob. Saturnal. l. 3. c. 15. Eundem Oratam primum ostearum vivaria excogitasse [orig: excogitÔsse], docet Plin. l. 9. c. 54. Ostrearum vivaria, inquiens, primus omnium Sergius Orata invenit in Baiano, aetate L. Crassi Oratoris, ante Marsicum bellum (circa an. Urb. Cond. 666.) nec gulae causa [orig: causÔ], sed avaritiae, magna vectigalia tali ex ingenio suo percipiens: ut qui primus pensiles invenit balineas, ita mangonizatas villas subinde vendendo. Unde colligimus, eundem thermas pensiles primum invenisse; halucinari proin Senecam, cum suspensuras balneorum suo [orig: su˘] aevo [orig: aev˘] inventas tradit Ep. 91. Diu enim ante Senecam aevo [orig: aev˘] Mithridatis Regis et Cn. Pompeii Orata vixit, thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiquit. Rom. l. 1. c. 14.

ORATES fluv. Scythiae Europaeae, in Pontum Euxinum influens.

ORATHA urbs fuit Mesopotamiae, teste Stephano [orig: Stephan˘]. Urbs Mesussertes, Tigride fluv. inclusa. Idem. Cuius tamen hodie nulla fit in tabulis Geographicis mentio.

ORATIANUS Consul cum Gadalaipho, An. Urb. Cond. 1119. Lege Gratianus.

ORATIO Sacerdotis Summi in Vet. Test. ad Deum die Propitiationum, utraque [orig: utrÔque] manu hirco imposita [orig: impositÔ], haec legitur in Ioma c. 6. fol. 66. Rogo te, Domine, peccarunt [orig: peccÔrunt], inique egerunt, praevaricati sunt coram te populus tuus domus Israel. Quaeso, Domine, expia nunc peccata, iniquitates et praevaricationes, quibus peccarunt [orig: peccÔrunt], inique egerunt et praevaricati sunt in te populus tuus domus Israel, prout scriptum habetur in lege Mosis servi tui (Levit. c. 16. v. 30.) Quia isto [orig: ist˘] die vos expiabit ad vos mundandos ab omnibus peccatis vestris; coram Domino mundabimini. Tum Sacerdotes et Populus, qui stabant in Atrio, audientes [gap: Hebrew word(s)] nomen explicatum i. e. nomen [gap: Hebrew] , prolatum ex ore Summi Sacerdotis, flexis genibus adorantes proni in faciem dicebant, [gap: Hebrew word(s)] Benedictus sit Dominus, gloria Regni ejus sit in aeternum . Peracta [orig: PeractÔ] postmodum oratione, hircus in solitudinem deducebatur, uti diximus supra in voce Azazel. Vide etiam ubi de Expiationis seu Propitiationis, Festo, voce Lingua, et plura hanc in rem, apud Bochart. Hieroz. Part. prior. p. 658.

ORATIO in Communione Romana licentia exeundi est, apud Monachos, quae dari consuevit oratione seu benedictione Prioris. Beda in Vita S. Cuthberti c. 36. Dixerat haec, et data [orig: datÔ] oratione ac benedictione, suam mansionem introierunt, Graecis eadem [orig: eÔdem] notine *eu)logi/a. Liber *)epitimi/wn' *ei)/ tis2 e)ce/lqoi tou= *monasthri/ou mh\ labw\n th\n *eu)logi/an, h)\ a)poluqei\s2 u(po\ *)arximandri/tou kata\ eu)xh=s2, e)/stw a)koinw/nhtos2, Si quis exierit e Monasterio, non accepta [orig: acceptÔ] benedictione, neque dimissus ab Archimandrita, cum oratione, esto a communione exclusus. In eadem Oratio Dominica, quam DOMINUS noster Discipulis suis praescripsit, ut in Missa post Canonem recitaretur, statuit Gregorius Pontif. Roman. teste Ruperto [orig: Rupert˘] de Divin. Offic. l. 2. c. 21. Eadem Oratio paterna, in Ord. celebrandi Concilii: et Herilis, in Vita S. Sifredi Episcopi Carpentoractensis, appellatur. Oratio item quottidiana a Patribus, ut habetur in Concilio toletano IV. c. 10. ex Cypriano, Hilario, Augustino, quod quottidie recitari debeat a Christianis, qui per eam panem quottidianum sibi dari postulant. Similiter in Ecclesia Romana: Oratio super populum, vocatur ultima benedictio, quae fit in officio Missae, vir docet Hugo a S. Victore Speculi Eccles. l. 3. c. 3. At Oratio plebis, quae post Euangelia legitur, in Concil. Lugdunensi I. c. 6. Hinc Orationale, liber in quo continentur Orationes, in Ecclesia recitari solitae, quae a voce Oremus habent initium, vide infra in voce Orationes et plura hanc in rem apud Car. du Fresne loc. cit.

ORATIO Soluta metrica [orig: metricÔ] posterior est. Et quidem Pherecydem Atheniensem prosas Orationes condere primum instituisse, Plin. l. 7. c. 56. scribit, quem primum Historiae auctorem alii faciunt: De eodem Strabo, ubi disputat, Poeticam compositionem prosa [orig: prosÔ] oratione antiquiorem fuisse, ac prius viguisse, *prw/tista, inquit, h( poihtikh\ kataskeuh\ parh=lqen ei)s2 to\ me/son, kai\ eu)doki/mhsen, ei)=ta e)kei/nhn mimou/menoi, lu/santes2 to\ me/tron. *ta)/lla de\ fula/cantes2, ta\ poihtika\ sune/grayan oi( peri\ *ka/dmon, kai\ *fereku/dh kai\ *(ekatai=on ei(=ta oi( u(/steron a)fairou=ntes2 a)ei/ ti tw=n toiou/twn to\ nu=n ei)=dos2 kath/gagon w(s2 a(\n a)po\ u(/yous2 tino\s2. Qui locus sic accipiendus est, non ut dicat omnem Orationem so'utam Poetica [orig: PoeticÔ] posteriorem esse; quod omnino falsum est; Etenim pedestri sermone semper loquuti sunt homines, non poetico [orig: poetic˘], nec metrico [orig: metric˘]: Sed eam prosam Orationem, quae arte constat, et qua [orig: quÔ] aliquid primo conscriptum est, e poetica docet manasse [orig: manÔsse], veluti ex fonte. *(ws2 d' ei)pei=n, inquit, o( pezo\s2 lo/gos2, o(/ge kateskeuasme/nos2, mi/mhma tou= poihtikou= e)sti: Non dicit omnem *pezo\n lo/gon, Orationem pedestrem, sed to\n katesekeuasme/non, arte elaboratam. Quod postea explicans, *kai\ to\ a)ei/dein de\, pergit, a)nti\ tou= fra/zein tiqe/menon para\ toi=s2 pa/lai, tauto\ tou=to e)kmarturei= dio/ti phgh\ kai\ a)rxh\ fra/sews2 kateskeuasme/nhs2, kai\ r(htorikh=s2 u(poh=rcen h( poihtikh\, Et quod canere veteribus dictum est pro dicere, hoc ipsum indicio est, fontem et originem dictionis elaboratae et oratoriae fuisse poeticam orationem. Atque inde pezo\s2 lo/gos2 et pedestris sermo, de soluta oratione, quod veluti ex fastigio quodam suggestu, veluti curru, ad humum sit deductus. Inter primos autem, qui Oratione soluta [orig: solutÔ] scripserunt, recenset Cadmum, Pherecydem et Hecataeum: e quibus Cadmus is est Milesius, quem prosae orationis primum conditorem asserit Plin. l. 5. c. 29. quod tamen Pherecydi, ut dictum, postea tribuit l. 7. c. 56. ubi de rerum inventoribus agit. Cadmo vero ibi dat, ut primus Historiae conditor fuerit. Sed et


page 461, image: s0461b

Prophyrius, apud Suidam, Phercydem primum omnium suggrafh\n edidisse prosa [orig: prosÔ] oratione tradit. Ut ut sit, tres illi vetustissimi Straboni nominantur, qui prosa [orig: prosÔ] oratione aliquid tradiderunt, inter quos primus, ut apparet, Cadmus Milesius fuit. Tractavere [orig: Tractavŕre] autem hi poetica argumenta et fabulas pedestri oratione, solutis tantum metris: et quidem Pherecydes, qui non Syrus ille, sed Atheniensis Straboni memoratus, qeogoni/an, neque solum hominum et Heroum aliquorum, sed etiam Deorum, Genealegias, imo universam Mythistoriam hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] conscripsit. Melius tamen alii, Salmasio [orig: Salmasi˘] Iudice, tres hos inter antiquissimos et primos Historicos recenseri asserentes, Pherecydem Syrum orationem solutam condere primum instituisse, contendunt. Philosophatus autem ist est, de Natura ac Diis, aenigmatice et involute, eamque theologiam in literas retulit, propter quod primus prosae orationis auctor est existimatus. Sane, qui ante illum Sophi dicti sunt, nihil hac [orig: hÔc] oratione scriptum reliquerunt, si thaletem excipias, quem opus de Nautica Astrologia composuisse quidam dixere [orig: dixŕre]; alii nihil prorsus edidisse volunt: nonnulli tamen de Aequinoctio et Solstitio scripsisse eum affirmant etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 841. et seqq.

ORATIONES Principum dicuntur in Iure, quae ab ipsis Principibus in Senatu habentur; Cum ipsi scilicet explicatis rei totius circumstantiis, quod iustum, utile ac honestum Reip. sit, ostendunt, Senatumque rogant, an sic constituere placeat. Talis exstat Oratio vel pars potius Orationis Imper. Severi l. 1. ff. de rebus eorum, qui sub tut. sunt, non alien. Citantur item D. Marci Orationes, de alimentis, l. cum hi, ff. de transact. de fugitiv. requisit. l. divus. ff. de serv. fugit. de bonis mat. l. penult. ff. ad Tertull. Eiusmodi quoque est Oratio D. Marci de confessis, cuius fit mentio l. 6. ž. 1. ff. de confess. et l. 59. ff. de re Iud. Oratio porro Marci et Commodi, qua [orig: quÔ] prohibentur Tutores et filii eorum pupillas suas ducere: ad quam Paulus librum singularem scripsit, leg. 60. et l. 67. ž. sed et filius fam. ff. de ritu Nupt. Eorundem Imperatorum Oratio, de rebus eorum, qui sub tutela vel cura sunt sine decreto non alienandis, l. 1. ff. de rebus eorum, l. 9. Cod. de praed. minor. quam singulari libro [orig: libr˘] idem Paulus exposuit, ut ex Indice Florentino ac Inscriptionibus aliquot constat: Oratio Hadriani in leg. si et rem, ž. et illud ff. de pet. heredit. Oratio Antonini, de confirmandis inter virum et uxorem donationibus, l. 32. ff. de donat. inter vivos. Similia alia excmpla sunt in l. ult. Cod. de Testam. man. leg. 17. Cod. de excusat. tut. leg. 2. Cod. de Cur. de cur. fur. l. penult. Cod. de his quae, ut indigitat Barn. Brissonius in Lexic. et l. 1. Antiqq. c. 16. Et quia Senatus aliquando a Principe consulitur, ipsae Orationes Senatusconsulta interdum vocantur: Exemplum est in l. item veniunt, ž. pridie. ff. de pet. hered. Vulteius in Comment. Institut. quibus medis Testam. infirm. ž. fin. num. 1. apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. vide quoque infra, ubi de SConsulto Orphitiano, voce Orphitus. In Communione Romana, Orationes vocantur, in Ritualibus libris, eae preces, quas in sacris liturgiis peragunt, quaeque a verbo Oremus initium habent ac semper ad Deum Patrem diriguntur. Easdem quoque Collectas appellant. Vide Durandum l. 4. c. 15. qui num. 17. observat, in Ecclesia Lateranensi numquam dici Orationem, sed in Missa et in omnibus Horis alta [orig: altÔ] voce pronuntiari Orationem Dominicam, quae in Novo Testam. prima fuit Ortio, etc. vide supra.

ORATIS fluv. Persidis ultimus, quo [orig: qu˘] ab Elymaide dividitur, Plin. l. 6. c. 23. Straboni et Ptolemaeo *)oro/atis2, de quo vide Salmas. ad Solin. p. 1181. ut et, in voce Oroates.

ORATOR pro Legato, apud Iurisconsultos in l. Iul. ff. de vi publ. Accursius Doctores Artium intelligit, qui a Graecis Rhetores vocantur, Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Apud Salvian. Ep. 8. Orator est, qui Deum orat seu precatur. Sic Ioh. de Garlandia in Aequivocis.

Orator Christum rogat et verbum bene profert.

In plurali Oratores dicuntur, in Concilio Narbonensi A. C. 1054. c. 24. peregrini qui ad Sanctorum limina Orationis et devotionis ergo veniunt etc. Car. du Fresne Glossar. In Rep. Atheniensium Oratores olim inter Magistratus quidem non censebantur, interim a civibus privatis distincti erat, ut patet ex Aeschine Orat. contra Timarch. et maximo in pretio habebantur. Nemo autem in eum ordinem, qui esset minor annis 30. cooptabatur, ex Lege: *mh\ ei)selqei=n tina ei)pei=n mh/pw tria/konta e)/th gegono/ta: cuius mentio apud Interpretem Aristophanis ad Nubes. Et erat haec aetas Senatoria, nec minore debuit esse is, qui re vera [orig: verÔ] erat Auctor publici consilii, regendae civitatis Dux, Princeps sententiae in Senatu, in Popule, in causis publicis. Nec temere quisquam Oratorum albo adscribebatur, sed quotannis decem sorte legebantur, qui drachmam accipiebant de publico, eo [orig: ] quo [orig: qu˘] orabant die, ut docet Aristoteles apud Scholiastem praefatum in Vespas, ubi illos *sunhgo/rous2 vocat, qui alias *(rh/tores2 dicebantur. Hi itaque sorte capti e)dokimazonto apud Iudices, atque in vitam eorum inquirebatur, cum e re publica non esset, to\n *(rh/tora h(/kein e)pi\ to\ bh=ma tw=n lo/gwn e)pimelhqe/nta pro/teron a)ll' ou) tou= bi/ou, Oratorem Tribunal conscendere, facundiae; non vitae, probatae: Atque hanc ob causam dicebantur a Iudicibus xeirotonei=sqai, ut testis est Domosthenes in Timocratea. Continebatur examen hisce capitibus, a Legislatore praescriptis, quorum Aeschines loc. cit. meminit: *)/antis2 le/gh| e)n tw=| dh/mw|, to\n pate/ra tu/ptwn h)\ th\n mhte/ra, h)\ mh\ tre/fwn, h)\ mh\ pare/xwn oi)/khsin, Si quis in populo oret, qui alterum Parentum pulsarit [orig: pulsÔrit] aut non aluerit, aut tectum ad habitandum non praebuerit: *ei) ta\s2 stratei/as2 mh\ e)strateume/nos2, o(/sai a)\n au)tw=| prostaxqw=|sin h)\ th\n a)spi/da e)pibeblhkw\s2, Si ad militiam vocatus non responderit, aut clypeum abiecerit: *ei) peporneume/nos2 h)\ h(tairhkw\s2. Si scortetur aut muliebria patiatur: *ei) o( ta\ patrw=|a katedhdokw\s2 h)\ w(=n a\n klhrono/mos2 ge/nhtai, Si paternam, aut aliam quamvis ad se delatam hereditatem decoxerit: *)ea\n de/ tis2 para\ tau=ta le/gh|, dokimasi/an me\n e)paggeila/tw *)aqhnai/wn o( boulo/menos2 oi(=s2 e)/cesti.


page 462, image: s0462a

*tou\s2 de\ dikasta\s2 peri\ tou/twn e)n tw=| *dikasthri/w| diaginw/skein, Si, inquam, in populo oret nihilo [orig: nihil˘] minus, illius nomen Atheniensium quivis, cui libuerit et licuerit, deferto; Iudicesque ea de re iudicium reddunto. Et habebatur haec quaestio a Iudicibus, quando sorte capti Oratores ab illis, an ad orandum apti essent, examinabantur. Sed et lege cautum erat, ut agros intra fines Atticae possiderent, et liberos legitimos, ex cive nempe, aut iam haberent, aut suscepturi essent, velut Rei publicae oppigneratos et paternae fidei obsides; sic autem illa sonuit: *to\n *(rh/tora paidopoiei=sqai kata\ tou\s2 no/mous2 kai\ gh=n e)nto\s2 o(rw=n kekth=sqai. Vide Dinarchum contra Demosthenem. Quo vero decenter, sive in Senatu, sive in Populo orarent, alia Lex prospexit, quae sic habet Latine: Si quis Oratorum in Senatu aut in Populo vel non seorsim de re proposita, vel bis de eadem re apud eosdem dixerit, sive conviciatus dixerit sive maledixerit, sive pede supploserit, vel inter decernendum importune loquutus fuerit de rebus alienis ab his, de quibus referebant Proedri, vel aliquem concitarit [orig: concitÔrit], vel Epistatam traxerit, dimissa [orig: dimissÔ] contione, aut Senatu, eius multandi potestas esto penes Proedros, ad quinquaginta drachmas usque: Quinquaginta hae drachmae exigendae inscribuntor exactoribus hoc [orig: h˘c] nomme: quod si graviorem meruisse poenam videbitur, irregata [orig: irregatÔ] multa [orig: multÔ] ad quinqua ginta drachmas usque, deferunto ad Senatum, aut contionem, quae prima habebitur. Ubi in ius vocatus fuerit, in Senatu iudicanto. Quod si damnatus fuerit, clam suffragia Ierentibus Senatoribus, Proedri multam exactoribus exigendam Legum violatarum nomine inscribunto. Quam Legem descripsti Aeschines contra Timarchum: ubi loco [orig: loc˘] kru/bdhn yhfi/zo/ntwn tw=n bouleutw=n, Petitus reponit, kru/bdhn yhfizo/ntwn E. N. (i. e. pe/nte kai\ penth/konta) tw=n *bouleutw=n, h. e. Clam suffragia ferentibus quinquaginta quinque Senatoribus, ut ostendatur numerum definitum fuisse, quot minimum clam suffragia ferredeberent hac in causa Senatores: Cum in contionibus eorum numerus, qui suffragia clam ferre deberent, indefinitus, et unicuique id permissum esset; Unde passim legitur, yhfisame/nwn mh\ e)/latton e(cakixili/wn, oi(=s2 a(\n do/ch|, kru/bdhn yhfizome/nois2, Suffragia ferentibus non minus sex milibus, et quibus libuerit clam suffragantibus, Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Attic. l. 3. tit. 3. Coronabantur autem Oratores, quoties ad orandum surgebant, vel in contionem oraturi prodibant: uti patet exemplo Cippi, apud Ovid. Met. l. 15. Demonactis, apud Lucianum in eo, Periciis, apud Hieronym. l. 2. Epist. 22. Praxagorae mulieris, apud Aristophanem *)ekklhsiaz. Aliorum. Hinc qui saepius apud Populum dicerent, adeo que saepius coronati aspicerentur, ius accepere [orig: accepŕre] coronam gestandi, uti de Demosthene habes, apud Plut. Porro illi, qui dicturus surgeret, ab illo qui proxime dixisset, corona tradebatur. Unde apud Aristophanem d. l.

*gu. fe/re to\n ste/fanon e)gw\ ga\r le/cw pa/len.
Affer coronam, ego enim rursus dicturus sum etc.

Vide supra in voce, Caput Coronatum et plura hanc in rem apud C. Paschalium Coronar. l. 5. c. 5. nec non l. 6. c. 5. ubi quaedam de Oratorum Certaminibus publicis. Victoriam iidem partam pro foribus apud Romanos appensa [orig: appensÔ] palma [orig: palmÔ] testabantur, uti docet Lucianus *(rhto/rwn didask. ubi id eo factum, ut clientes hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘] sibi plures conciliarent, addit. Quo respiciens Iuvenal. ait Sat. 7. v. 117.

------ Rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso
Fig antur virides scalarum gloria palmae.

Et Tertullian. De anima, Nihil mirandum, si et in carcere lemniscatas Anyti et Meliti palmas gestiens infringere, ipsa [orig: ipsÔ] morte coram immortalitatem vindicat anima. Ubi de Socrate loquens, ad morem sui aevi alludere voluit Scriptor doctissimus. Vide quoque infra, ubi de Rhetoribus.

ORATORIUM [1] urbs Galliae, in Marchia, ad Sevam amnem, 9. leuc. a Lemovico in Boream, Pictavium versus, a quo 13. leuc. distat, 2. a Belaco; Dorat.

ORATORIUM [2] Graece *eu)kth/rion seu *eu)kth/rios2 oi=kos2, proprie locus, ubi oratur: sed nomen in Christianismo veteri pro templis invaluit, ex eo quod Dominus ipse Templum Hierosol. [gap: Hebrew word(s)] Domum Oratinis meam, nec non [gap: Hebrew word(s)] Domum Orationis, oi)=kon proseuxh=s2, vocandum esse pronuntiavit, Esai. c. 56. v. 7. Hinc plerumque aedes sacrae Eusebio oi)=koi eu)kth/rioi, Aedes Oratoriae, dicuntur. Nominis ratio ab orando seu invocando divino Numine, quae praecipua divini cultus pars est, adeo que per Synecdochen pro illo toto usurpatur, Iohannis c. 4. v. 24. Et quidem iam tempore Apostolorum et deinceps, per saecula primitiva Imperii summi et Christianismi in Constantino M. coniunctionem antevertentia, conveniendi, ad Sacra exercenda, Locos, Cenacula, Cryptas, Eremos, Domus, Oratoria habuisse Christianorum coetus, certum est; ex disciplina scil. tantum inter se confoederata, qua [orig: quÔ] tunc, prout quivere [orig: quivŕre], nitebantur, uti et Philosophorum sodalitia imperio [orig: imperi˘] pentus carentia (Pythagorica, Platonica, alia, etiam Essenica) conveniendi id genus modum inter se sibi praestitutum itidem habuere [orig: habuŕre]. Namque Apostoli et Discipuli in to\ u(perw=on, Cenaculum, velut in locum Conventus [orig: Conventűs] sacri satis notum, Sacrorum suorum gratia [orig: gratiÔ], ascendisse leguntur, Actor. c. 1. v. 13. et Paulus 1. Corinth. c. 11. v. 2. singulorum domos, ut habitationis loca, expresse distinguit ab Ecclesia, quo [orig: qu˘] nomine illic Conventus [orig: Conventűs] locus, ad sacra celebranda destinatus, ut alias itidem qui convenirent, pro subiecti discrimine, non paucis innui videtur. Atque huc spectat illud sive Luciani in Philopatr. sive alius [orig: alţus] eiusdem saeculi, ubi Critias accessum suum ad Christianorum (sub Traiano Augusto) coetum quendam enarrans, multis, inquit, superatis scalis e)s2 xrusofo/ron oi)=kon, in domum auratam ascendimus, qualem Homerus Menelai fingit esse. Unde colligitur, etiam splendidiora iam tunc habuisse Christianos Cenacula, quae Sacris eorum fuere [orig: fuŕre] commodiora. Tantundem pariter, in illo Lampridii de Severo: c. 49.


image: s0462b

Quum Christiani quendam locum, qui publicus fuerat, occupassent, contra Popinarii dicerent, sibi eum deberi, rescripsit, melius esse, ut quomodocumque istic Deus colatur, quam Popmariis dedatur. Etiam de *proseukthri/ois2 Oratoriis et *proseukthri/wn oi)/kois2 in Ecclesiis, eisque diversi generis et numerosissimis a Christianis exstructis, ante Dioletiani tempora, diserte apud Eusebium Histor. Eccles. l. 8. c. 1. et 2. alibique. Ruffinus, inter alia, Cum ne ipsa quidem, inquit, antiqua Receptacula sufficerent, sed quottidie Orationum domus dilatarentur, ita ut amplitudo earum concludere instar Urbium videretur, etc. An vero Oratoria haec ante Constantini M. tempora sollenni ritu dedicata, et usibus communibus per Dedicationis vim aliquam sic exempta habuerint Christiani, multis disputat Sldenus: concluditque primis illis saeculis illos Dedicationibus abstinuisse, non quod eas penitus improbarent, sed quia summarum observan tissimi essent potestatum, Caesarum nempe, ut Potificatu Max. gaudentium et Senatus PQ. quorum nullus, ante Constantinum, Christianismum ita in se receperat, ut aedes Christo dedicari permitteret. Et certe, sine eiusmodi indultu, scimus nefas plane ex iur Romano et Caesareo habitum fuisse, novum aliquem Deum sive maiorum, sive minorum Gentium, consecrando in Orbem Romanum introduxisse. At cum Constantinus rerum potius est, Christianis suis indulgentissimus, mox inhibitis, qua potuit Gentilismi tum delubrorum exstructionibus, legem tulit, qua [orig: quÔ] iussum est, tw=n *eu)kthri/wn oi)/kwn ta\s2 oi)kodoma\s2 u(you=n au)/cein te kai\ ei)s2 pla/tos2 kai\ mh=kos2 ta\s2 *)ekklhsi/as2 tou= *qeou=, Oratoriarum domuum structuras (Magistratuum passim procuratione) fieri sublimiores et Ecclesias Dei tum latitudine, tum longitudine, ampliores, apud Eusebium de Vita [orig: VitÔ] Constantini l. 2. c. 44. Ipse etiam mandavit in sacro resurrectionis Servatoris nostri loco *nao\n proseukth/rion, Templum in Orationem, Hierosolymis exstrui splendidissimum ditissimumque et quod coetera per urbes alias universa superaret, Ibid. l. 3. c. 24. 29. 30. etc. Alia, in Terra sSancta alibique non pauca construi iussit, Ibid. c. 40. et 41. quorum nonulla tw=| proskunhqe/nte *qew=|, Deo qui adoratur, consecravit, Ibid. c. 42. alia Angelis, Apostolis, Martyribus, Sanctis. Vide Sozom. l. 2. c. 2. et Baronium ad Martyrol. Rom. Maii 8. etc. Unde Encaeniorum annuae celebrationis usus iam vigere per Orbem Christianum coepit, nefasque, saltem post Constantinum statim, regulariter habebatur, tum in Aedibus, ut cumque in sacros usus contructis, sed nondum sic dedicatis, Synaxes facere cisque illic interesse (nisi urgentibus aliarum aedium angustiis, ob illarum defectum, causamque aliquam eiusmodi inevitabilem) tum Templum aliquod seu Oratorium dedicare, citra mandatum, auctoritatem permissumque Caesareum. Nota lis ab Arianis Athanasio mota, quod intra pauculos a Constantino annos, sub Constantio, in Ecclesia Alexandriae Magna nondum dedicata [orig: dedicatÔ], tempore Paschali, synaxin celebrasset [orig: celebrÔsset], de qua ipse Apolog. ad Constantium, Tom. I. p. 682. etc. Vide omnino I. Seldenum de Synedriis veter. Hebr. Part. 3. c. 15. ž. 2. et seqq. Dein vero Oratoria dici coeperunt, sequentibus temporibus, Sacella, Monasteriis adiuncta, quae omnibus pervia non erant, uti Ecclesiae, quas ideo *kaqolika\ vocarunt [orig: vocÔrunt], quod utriusque sexus [orig: sexűs] populo paterent, et inquibus Collectas celebrare non licebat, sed erant tantum ad Monachorum preces et assiduos cantus accommodata. Sic Euagrius in Vitis SS. Patr. c. 5. Ecclesias et Oratoria distinguit, et Beletus de Officiis divin. c. 2. Ignorandum non est. inquit, quin Oratorium pro ipsa Ecclesia interdum accipiatur atque etiam quivis locus alius ad orandum constitus, vocetur Oratorium: cuiusmodi in suis Coenobiis staverunt Monachi. Atque Oratoria, eiusmodi aedes sacras Monasteriis adiunctas, vocant, Benedictus Regul. c. 38. 52. 58. Gregorius M. l. 1. Ep. 54. alii. Olim vero Monachi ad Ecclesias Sabbatho [orig: Sabbath˘] tantum et die Dominico [orig: Dominic˘] confluebant, ut est apud Palladium Histor. Lausiac. c. 17. Tandem Oratoria dicta sunt Sacella quaedam domestica, aut privatae aedes sacrae in agris et villis exstructae; quae Parochiarum ius non habebant et a Magnatibus ex fundis suis dotabantur ac ab Episcopis consecrabantur: de cuiusmodi Oratoriis agit Gregorius M. l. 2. Ep. 9. in quibus Baptismum peragi vetat Synodus Trullana can. 58. Sic Romanos olim sua habuisse Sacella privata, quae Lararia vocabant et Persas sua *puraiqei=a, legimus. Atque ad sacella ista domestica forte spectant, quae habet Odo Cluniac. de Translat. S. Mauric. Ubi dum quadam [orig: quÔdam] di isdem venerabilis Comes in Oratoriolo compendiose ibidem exstructo, ut nobilioribus mos est, post matutinos residens hymnos, divinis intenderet theoriis etc. Vide Iustinianum Nov. 131. Aliud quid est Oratorium, quod vulgo G allis, un Prie Dieu, et cuius mentio in Ord. Rom. quartus vero Scholae praecedit ad Pontificem, ut ponat Oratorium ante altare, si tempus fuerit: et accedens Pontifex orat super ipsum. Nec omittendum *eu)kth/rion tou= a)giwta/tou *marturi/ou, Oratorium Sanctiss. Martyrii S. Euphemiae Chalcedonensis (in quod secessisse Episcopos, tractatum de Fide habituros, dum ageretur Concilium Chalcedonense, tradunt Acta eiusdem Concilii, e)n tw=| *marturiw| praefatae Sanctae habiti) non fuisse bh=ma seu Altare, ut quidam; neque *nao\n seu Chorum, ut alii volunt: sed eam Martyrii partem, a Bemate et Altari saeculsam, in quam Populus orationis causa [orig: causÔ] secedere erat solitus, ut Iac. Gotofredus statuit. Vide Car. du Fresne Glossar. et plura de Oratoriis veter. Christianorum apud I. C. Suicerum Thes. Eccl. voce *eu)kth/rion, ubi prae foribus eorum pauperes colloca os. in atriis fontem fuisse, in iis tamen Baptismum administrare non licuisse, inter alia docet. DeOratoriis Iudaeorum infra, in voce Proseucha.

ORATORIUM [3] Congregatio sacra, in Communione Romana a Philippo Nerio Florentino, Romae instituta, et approbata a Gregorio XIII. A. C. 1575. a Paulo V. confirmata, A. C. 1612. Hinc Cardin. Baronius, inter alios prodiit. Item alia Congrega io, quae IESU nomen gerit, in Gallia, a Cardinali Berullo fundata, A. C. 1611.


image: s0463a

confirmata a Paulo V. A. C. 1613. in Gallia et Belgio crevit. Inter alia, vacant erudiendae Iuventuti, in Collegiis: Clericis instruendis, in Seminariis, et populo docendo in templis. Vide Morerium, in Diction. Histor.

ORATORIUS Alemannorum Rex, An. Urb. Cond. 1109.

ORATRIX in Glossar. Graeco-Latino *brebi/on, Mursio in Glossar. est Enchiridion precum, quod in Orientali Ecclesia habebant pariter, ut in Occidentali, et Breviarium vulgo indigitatur.

ORAXUS Ortel. Astruno, fons Campaniae ad Leucogaeum collem, inter Neapolim et Puteolos oculis, dentibus et ulceribus salutaris, Plin. l. 18. c. 11.

ORBA [1] fluv. Helvetiae, cuius mirabilis admodum est ex lacu Iuriensi exitus. Cum enim ex illo lacu, per subterraneos meatus et cavernas nemini visus effluat, tandem, post longum satis intervallum, ex rupe erumpit, non procul a pago Vallorbe, Ioh. Baptista Plantinus in Helvetia nov. antiq.

ORBA [2] vide Verbigenus.

ORBACUM locus Galliae in Suessionibus, ad rivum vel amniculum, in Matronam paulo supra Castellum Theodorici effluentem, a quo rivo et nomen accepit, nuncupaturque Orbay. Hic [orig: Hţc] Regulus, Fordoardo aliisque B. Reolus dictus, Remorum primo Comes, deinde et Episcopus, permissu Theodorici Francorum Regis Ebronio [orig: Ebroni˘] Maiore domus [orig: doműs] Regiae suffragante, Monasterium exstruxit, Leuderico [orig: Leuderic˘] Resbacensi Monacho [orig: Monach˘] ei Abbate praefecto [orig: praefect˘], quem ab Odone quodam expulsum Childebertus Rex postea restituit. Loca inter quae situm est, villaris aut Villare et Capella, ab ipso cognomen accepere [orig: accepŕre]: Nam Villaris sub Orbaco a situ cognominatur, Villiers sous Orbay, i. e. Capella super Orbacum, vulgo la Chapelle sur Orbay. Coeterum praefatus Regulus is fuit, quo [orig: qu˘] ministro [orig: ministr˘] in decipiendo Martino, Praefecto Palatii per Austriam, una cum Aegiberto, Parisiorum Episcopo, Ebroinus usus est, Hadr. Vales. Notit. Gall.

ORBANA Dea quae Romae ad aedem Larium Aram habuit, Plin. l. 2 c. 7. Lege Orbona. Arnobius, l. 4. In tutela sunt Orbonae orbati liberis parentes. Nic. Lloydius.

ORBANASSA Pamphyliae urbs, Ptolemaeo.

ORBAS fluv. Phrygiae, circa Celaenas.

ORBECCUM vulgo ORBEC, memoratum Orderico Histor. l. 8. lcus est Galliae, situs in finibus lexoviorum, ad rivum Orbeccum, vulgo similiter Orbec at la Riviere d'Orbec appellatum, qui supra Noviomagum Lexoviorum caput in Tolcam esfluit. Nomen autem a re invenit: Scribit enim Bebelius, apud Freherum, Originum Palat. parte 1. Pagum deducendum videri a pach, vel bach, quod rivum Germanis notet, esseque proin plures villas iuxta rivum positas. Quod vero Germanis pach aut bach, idem Flandrensibus Beke, et Gallis Bec est. Quam ob causam Divaeus rerum Brabant. l. 1. c. 5. scribit, familiam nobilem apud Bruxellenses van Rodenbeke, a rivo rubro nomen invenisse, etc. Orbeccus igitur am nis dictus est, quod revera rivus verius quam amniculus sit, et Orbecco loco, quem alluit, nomen suum dedit. Sic Calidum Beccum Caudebec, i. e. Calidum rivum, dixere [orig: dixŕre], a rivulo ibi in Sequanam defluente: et Monasterium Beccense Bec, atque alia complura, in Normannia aliisque Galliae provinciis loca, quorum nomina in Bec desinunt, singula a rivo, cui apposita sunt, nomen accepere [orig: accepŕre]. Omitto Orbacum supra dictum, et Resbacem in Meldis. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

ORBELAE Gladiatorum genus, qui alias Dimachaerii, gemino ense secum invicem pugnabant, vide Lipsium Saturnal. l. 2.

ORBELIA regio Macedoniae, ab Orbelo monte, qui eam a Moesia dirimit, et cum Haemo connectitur, in limite Thraciae, evius meminit Plin. l. 4. c. 10. M. Caronitze, teste Lazio [orig: Lazi˘].

de ORBELLIS Nicolaus vide Nicolaus.

in ORBEM tonderi quorum olim, vide hic [orig: hţc] passim vocibus Circumtonsi, Palaestrici iuvenes; ubi de Tondendi ritu.

ORBES [1] apud Senec. Ep. 86. Pauper sibi videtur ac sordidus, nisi parietes magnis et pretiosis orbius refulserunt, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sunt: Formae sunt speculorum rotundae, quibus, ut et abacorum, ex vitro aut alio pellucido lapide, parietes olim distingui solebant. Et quidem abacos quadratos fuisse, ut sic alternatim distinguerentur parietes abacorum speculorumque divisionibus, h. e. figuris quadratis et orbiculatis prominentibus, verosimile est. Ii vero, qui ministerium sustinebant, quaeque Delphicae dicebantur, similiter erant orbiculares. Unde Orbis Lacedaemonius Iuvenali, pro abaco ex marmore Laconico, Sat. 11. v. 173.

Qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem.

Ubi Lacedaemonius orbis, non est pavimentum stibadii marmoreum, orbibus vel orbicularibus figuris distinctum, quod voluit Vir magnus, sed mensa ex Laconico marmore. Alias enim Lacedaemonos orbes dixisset, si multis orbibus tessellatum intellexisset pavimentum. Orbes autem mensas dici, adeo tralatitium est, apud Latinos Poetas, ut frequentius pene orbes, quam mensas nominent. Sic Libyci orbes, orbes citrei, apud Martialem, l. 2. Epigr. 43. mensae sunt citreae etc. Vide Salmas. ad Spartian. Pescennio Nigro, c. 6. ac Vopisc. in fimo, c. 3. et supra, ubi de Delphicis.

ORBES [2] Aenei Sanco dicati, apud Livium l. 8. c. 20 Senatus de Vitruvio Privernatibusque consultus --- Vitruvium incarcere asservari iussit --- aedes eius, quae essent in Pasaltio, diruendas, bona Semoni Sanco censuerunt consecranda: quodque aeris ex eis redactum est, ex eo aenei orbes facti, positi in sacel'o Sanci, versus aedem Quirini. Vide Ios. Castalionem Observat. dec. 3. c. 10. Apud Papinium Theb. l. 2. v. 258. Orbes aerei dicuntur clypei aerei, de more Heroum, cuiusmodi clypeos Argivae Iunonis Templo suspendi solitos, exemplum habes apud Hyginum Fabular. c. 273. Nomen autem hoc a figura, vide supra. Unde Orbem, simpliciter hac [orig: hÔc] notione dixit idem Stat. l. 2. v. 581.



page 463, image: s0463b

------ orbem,
Quem procul oppresso vidit Therone volutum,
Accipit.

At comarum orbis, de quo Martial. l. 2. Epigr. 66.

Unus de tot peccaverat orbe comarum
Annulus ------

Gravonvio est circulus, ex tota cirinium compage et spiratim convoluta ac per multos annulos contexta constans: qua de re diximus supra, ubi de Annulis capillorum, Capillis, ac Coma. De Orbe rerum humanarum, variis hieroglyphicis, draconis inprimis, serpentis et annuli adumbrato, a veterib. Sapientibus vide egregia apud Casp. Barthium Animadvers. Papinian. ad Theb. l. 5. v. 461. et seqq.

ORBESIONA Armeniae minoris regio Ptol.

ORBETELLUM vulgo ORBITELLO, oppid. munitum Italiae, in Hetruria et in territorio Senensi, intr stagnum cognom. prope oram maris Tyrrheni, et ad radices montis Argentarii; subestque dominio Hispanorum cum ditiuncula adiacente. Distat 35. mill. pass. a Centumcellis in occasum, et 50. ab Ilua insula in ortum; pendetque in spiritualibus ab Abbate Trium Fontium, ad Aquas Salvias, prope et extra Romam. Fortier restitit turcis sub Carolo V. et Gallis, A. C. 1646. Notandum est Orbetellum fuisse alias sub dominio Rei publicae Senensis. Sed ex quo Sena cessit magno Duci Hetruriae, Hispanus retinuit Orbetellum cum oppidis Telamone, Portu Hercelius, Portu s. Stephani et Monte Argentario; eaque praesidiis set arcibus munivit: unde tractus adiacens in ora maris Tyrrheni dicitur Stato delli presidii ab incolis.

ORBICULARE Liber Anniversariorum Basilicae Vaticanae, apud Ioh. Rubeum in Vita Bonifacii VIII. Pontific. Romani p. 345. Item tria superpellicia de vinipa et cortina. Item duo Orbicularia de opere ad acum. Legendum vero putat Auricularia, Car. du Fresne Glossar.

ORBILIUS Beneventanus Grammaticus, millitam primo secutus; dein tempore Ciceronis profitebatur, vir acer in discipulos, ac plagosus propterea ab Horatio dictus, l. 2. Ep. 1. v. 70. scripsit varia. Vixit prope ad centesimum annum, amissa [orig: amissÔ] iampridem memoria [orig: memoriÔ], relicto [orig: relict˘] ex sese Orbilio [orig: Orbili˘], et ipso [orig: ips˘] Grammatico [orig: Grammatic˘]. Tranquillus, de claris Gramm. c. 4. et 9.

ORBINIACUM vicus est Turonum, in horum Biturigumque confinio, 2. plus minus leuc. a fluv. Caro, vulgo Orbigni. Greg. sub finem. Hist. Fr. Ei proximum est Cerate, vulgo Ceray: nec procul Tauriacum, vicus turonum, nunc Truie, inter Andriam et Carum amnes, situs. Hadr. Vales. Notit. Gall.

ORBIS vel Globus militum, dicebatur acies in circulum formata, apud Romanos: quemadmodum Cuneus vocabatur peditum multitudo, cunei figuram imitans, primumque angustior, dein latior: ut alia omittam, de quibus consuli potest Vegetius l. 3. c. 17.

ORBIS Mythologiae *ku/klos2 *)epiko/s2, appellata fuit collectio illa Poetarum, qui Mythologicam historiam continuarunt [orig: continuÔrunt], in unum corpus redacta; a serie et ordine pari, quo [orig: qu˘] consertis manibus tenentur in Choro circulari (Dithyrambico videl. nam Chori Tragici et Comici tetra/gwnoi fuere [orig: fuŕre] ) canentes pueri puellaeve, vel in corona nexi flores habentur. Ut enim plures flores coniuncti contextique invicem unum corpus conficiunt, qui ku/klos2, ut plures personae manibus per mutua nexis chorum constituunt, qui itidem ku/klos2, est; Sic multa Epigrammata *ku/klon *)epigramma/twn, Orbem Epigrammatum, et multa Poemata Epica simul iuncta corpus illud condiderunt, quod Orbis Mythologiae Latinis, *ku/klos2 *)epiko\s2 Graecis, dictum est. Comprehenderat ille Cyclus a prima coniunctione Caeli et Terrae, unde Deorum turba nata est, usque ad Ulyssis reditum, totam Graecorum Mythologiam: quae a)kolouqi/a seu series non unum aliquem Auctorem habuit, neque in singulis tantum Poematis et earum rerum ordine, quas singuli persequuti sint, fuisse videtur, sed in ipsa potius Poematum connexione, iuxta fabularum ordinem et temporum seriem concinne et convenienter aptata [orig: aptatÔ] atque inter se iuncta [orig: iunctÔ]. Alius scil. *qeogoni/an scripserat, alius *titanomaxi/an, alius *gigantomaxi/an, alius Argonautica, alius *qhbai/+da, alius *qhshi/+da, alius Iliada, alius denique aliud opus Mythologicum ediderat, ut non unius aetatis, ita nec unius nationis. His adde *forwni/da, *ai)qiwpi/da, *no/ston *(ellh/nwn et multa praeterea alia, quorum meminere [orig: meminŕre] Veteres. Quae omnia poemata, velut in Choro homines, vel in corona flores, decenter invicem iuncta, seriem totius Mythologiae a Mundi principio ad Troica usque tempora et reditum Ulyssis, ostendebant; Sed hac de re plura diximus supra, ubi de Cyclicis Poetis et in voce Cyclus. Uti autem *ku/klos2 *)epiko\s2, Orbis Mythistoriae: sic *ku/klos2 paidei/as2 dictus est Orbis disciplinarum, inter se apte connexarum, quae e)gku/klia maqh/mata et ku/klia dicta sunt. Tzetzes Chiliade II.

*(o ku/klos2 kai\ sumpe/rasma pa/ntwn tw=n maqhma/twn,
*grammatikh=s2, *(rhtorikh=s2, au)th=s2 *filosofi/as2,
*kai\ tw=n tessa/rwnte texnw=n tw=n u(p' au)th\n keime/nwn,
*th=s2 a)riqmou/shs2, *mousikh=s2 kai\ th=s2 *gewmetri/as2
*kai\ th=s2 ou)ranoba/monos2 au)th=s2 *)astrono/mias2.
Orbis et complementum omnium disciplinarum,
Grammaticae, Rhetoricae, ipsius Philosophiae,
Et quatuor Artium ei subordinatarum,
Arithmeticae, Musicae, Geometriae,
Et coleum scandentis ipsius Astronomiae.

Similiter, cum in Graecia quatuor agones olim sacri essent, qui eos omnes quatuor ordine vicisset, *perio/don vicisse dicebatur, quasi dicas ku/klon a)gw/nwn, orbem certaminum; *peri/odos2 enim idem, quod *ku/klos2. Hinc periodikoi\ ste/fanoi, quos reportaverant periodi victores, apud Scholiastem Pindari ad Isthmion. Od. 11. et victores


page 464, image: s0464a

periodoni/kai dicti. Sic qui multa per limina salutationes potentiorum mane obibat, peri/odon facere dicebatur: orbem appellat Iuvenal. Sat. 5. v. 21.

------ donec totum iam turba peregerit Orbem etc.

Vide plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 858. et seqq. ut et hic [orig: hţc] passim.

ORBIS Rerum humanarum vide supra Orbes aenei.

ORBIS Romanus pro ditione Romanae Civitatis, in l. in Orbe ff. de stat. hom. apud Plin. l. 7. c. 12. Hegesippum l. 2. c. 9. Firmicum l. 1. Gruterum Inscript. 281. 10. Maioragium Miscellaneor. l. 4. c. 4. ubi pluribus ostendit, Orbem pro ditione ac Imperio antiquis temporibus fuisse usurpatum. Sic Ovid. l. 8. Met. v. 100. sub Minois persona,

Certe non pattar Iovis incunabula Cretem,
Qui meus est Orbis, tantum contingere monstrum.

Ad cuius imitationem, legimus Orbis Africanus, apud Salvianum l. 7. Orbis Galliae, in Vita S. Sulpicii Episcopi Bituricen sis Orbis Anglicus, in veteri Charta, in Concil. Anglic. in qua Knute Angliae Rex, se gubernatorem Orbis Anglici subscripsit. Imo Orbis Lemovicinus, Orbis Caturcinus, pro pago seu provincia, crebro in Tabulario Abb. Belliloci in Lemovicibus, apud Car. du Fresne. Ut autem Orbis Romanus pro Imperio Romano, apud praefatos Auctores: Sic Latinus Orbis idem, apud Vincentium Lirinensem Common. 1. Graece *(rwmai+ko\s2 *ko/smos2, apud Gelasium Cyzicenum reperitur in Actis Concil. Niceni. Apud Helgaudum vero in Roberto Gall. Rege Orbis Terrarum, ornamenti genus denotat: Ita enim is p. 68. Beato Dionysio casulam miro [orig: mir˘] itidem opere factam contulit: cui et aliud, ut tantam decebat feminam, ornamentum contexuit, quod vocatur Orbis Terrarum, illi Caroli Calvi dissimillimum. Vide Car. du Fresne Glossar.

ORBIS Sinister apud Stat. l. 7. Theb. v. 220.

------ ------ Lustrantque ex more sinistro
Orbe rogum:

interior erat seu sinistratio, quo [orig: qu˘] gyro [orig: gyr˘] lustrabant Veteres rogos, in decursionibus sollennibus: cum aras contra dextratione, ut et Aedes, lustrarent, h. e. dextro [orig: dextr˘] interiore gyro [orig: gyr˘] eas circumirent. Aristophanes,

*)/age dh\ to\ kanou=n labw\n su kai\ th\n xe/rniba
*peri/+iqi to\n bwmo\n taxe/ws2 e)pi\ decia/.

Prior tamen naturalior motus, ut docet Philosophus, a)po\ deciw=n e)p' a)ristera\, et equos naturaliter ad sinistram flectere tradunt equarii. Quae ratio est, cur in certamine curuli equi ad sinistram flecterent ac sinistro [orig: sinistr˘] gyro [orig: gyr˘] interiore metas lustrarent; quia scil. hic motus equis familiarior et magis ex natura. Lucan. l. 8. v. 199.

------ ------ Nec sic moderator equorum
Dexteriore rota [orig: rotÔ] laevum cum circumit orbem.

Ubi laevus orbis in metae flexu interior, dexter exterior est, et a meta remotior: quam proin cum spatioso nimis orbe circumflecterent, per dextros orbes ire dicebantur, et dextros abire. Virg. l. 5. Aen. v. 162.

Quo tantum mihi dexter abis? --------

Manilius, l. 5. v. 80.

-------- in obliquum currus agitare malignos,
Obstantemque mora [orig: morÔ] totum percludere Circum,
Vel medium turbae, nunc dextros ire per orbes,
Fidentem campo; nunc meta currere acuta etc.

Vide Salmas. ubi supra p. 936.

ORBIS Terrae seu Mundus, vulgo le Monde ou la Terre universelle, dividitur in antiquum orbem seu ab antiquis cognitum, et novum seu recens detectum. In orbe antiquo sunt tres partes, nempe Europa, l'Europe, quae minor est, sed magis populosa et culta: Africa, l'Afrique, quae Europae subiacet, et ab ea Mediterraneo [orig: Mediterrane˘] mari dirimitur, per Aequatorem secta, et Asia, l'Asie, nobis aliquando le Levant, quae Europae et Africae subtenditur. In orbe novo seu recens detecto est America, l'Amerique, quae duplex est, nempe America septentrionalis, quae aliquando Mexicana dicitur ab eius urbe praecipua, et America meridionalis, quae etiam Peruviana dicitur. Praeter has quatuor orbis partes sunt etiam duae aliae, nempe terra Arctica seu Borealis incognita, la terre Artique, in qua nova Zemla, Gronelandia; seu Terra Viridis, et Spitzberga, seu regio Montium Acutorum, cum aliis multis sinubus et fretis; et terra Antarctica seu Australis, incognita, la terre Australe, in qua nova Hollandia, nova Zelandia, terra Concordiae et Magellanica, cum multis insulis et regionibus ad austrum extensis; de quibus, sicuti de Arcticis, pauca aut nulla sunt dicenda, et de his ultimis partibus nondum constat, quae sint orbis antiqui, et quae partes orbis novi; sed tantum dignoscitur orbis partes esse sex, nempe Europam, Asiam, Africam, Americam, terras Arcticas, et terras Antarcticas.

ORBIS Terrae novus vulgo le nouveau Monde, pars orbis amplissima recens detecta, nempe A. C. 1492. a Christophoro Columbo Genuensi. Dicitur aliter Indiae occidentales, le Indes occidentales, seu melius America, l'Amerique. Eius pars Borealis, versus Groenlandiam, Islandiam et Finnlandiam, casu a piscatoribus Hollandis inventa, et oblivioni tradita, coli rursus coepta est, A. C. 1390. Ortel. in Theatr. Vide America.

ORBITAE Indiae populi, Stephan.

ORBITAS Romanis olim interdicta. Stat. l. 4. Sylv. 7. v. 33.

Orbitas omni fugienda nisu etc.

Vide Marcum Vertranium Maurum de Iure trium Liberorum c. 45. ut et elegantissimam Diatriben ad L. Iul. de Maritandis Ordinibus, apud I. Lipsium Commentar. ad Tacitum Annal. l. 3. Israelitis eadem probro habebatur, uti ex Sacris passim discimus. Vide quae de Caelibatu et Sterilitate, Auctores literis consignavere [orig: consignavŕre], ut et hic [orig: hţc] passim. Postmodum vero Orbitas in pretio esse apud


image: s0464b

Romanos coepit, qua de re sic graviter Plin. Prooem. l. 14. Nimirum alii subiere [orig: subiŕre] ritus, cireque alia mentes hominum detinentur. --- -- Antea inclusis gentium imperiis intra ipsas, ideoque et ingeniis, quadam [orig: quÔdam] sterilitate fortunae, necesse erat animi bona exercere: Regesque innumeri honore artium colebantur et in ostentatione has praeferebant opes, immortalitatem sibi per illas prorogari arbitrantes. Quare abundabant et praemia et opera vitae. Posteris laxitas mundi et rerum amplitudo, damno fuit, postquam Senator censu legi coeptus --- postquam coepere orbitas in auctoritate summa et potentia esse, captatio inquaestu fertilissimo ac sola gaudia in possidendo: pessum iere [orig: iŕre] vitae pretia: omnesque a maximo bono (libertate) liberales dictae artes, in contrarium cecidere [orig: cecidŕre] ac servitute sola [orig: solÔ] profici coeptum etc. Quibus verbis quorsum respiciat, facile liquet. Hactenus Orbitas, de iis qui liberis carent, vel illos amiserunt. Sed et orbi liberi, qui patrem lugent ademptum: cuius utriusque notionis testem habemus Tullium. Vide G. Stewechium Elector. ad Arnob. l. 4.

ORBITUM vide Oropitum et Herbanum.

ORBONA Dea apud Romanos, colebatur ne orbos faceret: In huius tutela fuisse orbatos Parentibus liberos, tradit Arnob. l. 4. Adv. Gentes. Ara illius teste Plinio [orig: Plini˘] l. 2. c. 7. ad Larium aedem in Urbe fuit, quamquam Orbonae vocabulum inde esset eiectum: Restituit tamen Hadr. Iunius Animadversorum l. 3. c. 1. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 19. De Orbarum vero Virginum conditione ac iure, vide supra in voce Epiclerae: uti plra hanc in rem infra, ubi de Orphanis et Orphanorophiis.

ORCA [1] marina bellua, inter Cete maiora memoratur Plinio l. 32. c. 11. Ut a belluis ordiamur, arbores, physeteres, balaenae, prisstes, Tritones, Nereides --- orcae --- delphini etc. Cuius imaginem nulla [orig: nullÔ] repreasentatione exprimi posse alia [orig: aliÔ], quam carnis immensae, detibus truculentae, ait l. 9. c. 6. ubi, postquam balaenis infestum id monstrum esse dixisset, sic pergit: Irrumpunt ergo in secreta ac vitulos earum et fetas vel etiamnum gravidas lancinant morsu, incussaeque ceu Libernicarum rostris fodiunt. Illae --- solum auxilium novere [orig: novŕre], in altum profugere et se toto [orig: tot˘] defendere Oceano [orig: Ocean˘]. Contra orcae occurrere laborant, seseque opponere, et cautium angustiis trucidare, in vada urgere, saxis illidere. Spectantur ea praelia, ceu mari ipsi sibi irato, nullis in sinu ventis, fluctibus vero ad anhelitus ictusque, quantes nulli turbines volvunt. Bellua huiusmodi in portu Ostiensi visa, oppugnata est a Claudio Principe eminente dorso [orig: dors˘] multum super aquas, carinae vice inversae, Ibid. Habet vero Orca, sicut et physeter, et vera balaena, sistulam, tum ad reiciendam aquam, tum ad respirandum datam: unde in modo dicto conflictu, militem reflatu belluae oppletum unda [orig: undÔ] mersum fuisse, idem Plin. scribit. Interiora ferme eadem cum balaena, Auctor Anonym. Sinae et Eur. c. 42. etc. Origo vocis ab accusativo Graeco o)/ruga, quod ab o)ru/ssw, fodio. Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior p. 588.

ORCA [2] Varroni l. 1. Rei Rust. c. 13. vas Hispanicum: Isidoro l. 20. c. 6. amphorae species, cuius ratio, ait Budaeus, non mensura [orig: mensurÔ], sed sua [orig: suÔ] forma [orig: formÔ], consistit. Papias; Seria, singul. vasis genus, Orca; inde Seriola. Ioh. de Ianua; Orca, vas olei, vel species amphorae mangnae. Certe Orcam fictile esse vas, praesertim oleatorium, Persius auctor est, Sat. 3. v. 50.

------ Angusto collo non fallier Orcae.

Hinc vasa olei liquaminis, quae vulgo Orcas, vocant, apud Greg. Turonens. Hist. l. 4. c. 38. Sexaginta Orcae olei, apud Senatorem l. 3. Ep. 7. etc. Orcae bene picatae, apud Columellam l. 12. c. 15. Utuntur eadem [orig: eÔdem] voce, Festus, Plin. l. 9. c. 6. Acta Proconsularia sub Min. Felice, Vopisc. in Aureliano, Dolabella et alii. Agrimensores, Collatio Carthagin. Serverus Episcop. Minoricens. de Mirac. S. Stephani, Alii, laudati Car. du Fresne Glossar. Sed et in orcis conditos cineres, apud Romanos, discimus ex Salmasio ad Solin. p. 1204. Vide quoque infra Pyrgus.

ORCA [3] Valerius, vide Valerius.

ORCADES insulae maris Caledonii, Scotiae ad Boream adiacentes, inter illam et Norvegiam, numero [orig: numer˘] 40. Plinio, l. 4. c. 16. 30. vero Pomponio, ab Hebudibus 5. dierum navigatione in Ortum distantes. Magnae Britanniae regi parent, a Danis oppignoratae, quorum rex Canutus illas, cum Islandia, sibi subiecit, A. C. 1062. Saxo Gramm. l. 11. Orkney Camdeno. Iuvenal. Sat. 2. v. 161.

-------- -------- Arma quidem ultr
Litora Iuvernae promovimus et modo captas
Orcadas, ac minima [orig: minimÔ] contentos nocte Britannos.

Claudian. citante Ferrario [orig: Ferrari˘],

Orcades; incaluit Pictorum sanguine Thule.

Extenuntur a Septentrione in Meridiem. Harum 11. maiores insulae sunt: Pomonia, Mainland, praecipua, Hoya, Ranalsa; Meridionalis et Borealis Siapinsa, Rasa, Flotta, Westria, Eda, Sandia, et Stromza. Haud pridem Ducali tintulo [orig: tintul˘] insignitae. Suntque in his tantum aliquot castra, cum oppido Kirkual, in Pomonia. A Scotia Pictico [orig: Pictic˘] freto [orig: fret˘] divisae, Baudrand. In his neque serpens ullus, neque aliud veneno [orig: venen˘] infestum animal vivere potest: incolae bibones insignes et vivaces, medicinae usum ignorant, Camden. descr. M. Britanniae. Nic. Lloydius. Auctori Anonymo Hisstoriae Orbis Terr. Georgr. et Civ. triginta earum sunt, vulgo Orkney, admodum silvis vacuae, sed pecorum bene feraces: quarum maxima Pomona, fodinis plumbi et sede Episcopali prae reliquis insignis est. Ceterum Insulae hae, ut et Hebrides, incolas ex Norvegia acceperunt, ac illius Regibus diu subfuerunt. Unde cum aliquoties bella inter Scotos et Norvegos, ob earum possessionem, orirentur, tandem Aquinus Norvegiae Rex eas Alexandro III. Scotiae Regi cessit. Sed cum ne sic quidem controversiae cessarent, Christianus I. Daniae Rex eas Iacobo III. Scotiae Regi cum filia in dotem dedit, cuius translationis authenticas se vidisse tabulas,


image: s0465a

Buchananus traidt. Ita Orcades a Regno Norvegiae avulsae, in potestatem Scotorum venerunt, Hornius Orb. Imper.

ORCAS vide Tarvidum.

ORCELIS vulgo Horiguela, teste Clusio [orig: Clusi˘], Orihuella aliis, urbs Bastitanorum in Hispania Tarraconensi ad Taderum fluv. Ptolem. In regno Valentiae, 4. leuc. infra Murciam in Ortum, 9. ab Alonis in Occasum, uti 5. ab ora sinus Illicitani, 24. a Valentia. Satis parva paucisque habitara, Baudrand.

ORCHAE Babyloniorum urbs, Ptolem. Urchao, aliis dicitur. Ur Chaldaeorum, in sacris literis, patria Abrahami.

ORCHALIS tumulus Boetotiae in finibus Haliarti ad Heliconem vergentibus, qui postea Alopecos dictus fuit, Plut. in Lysandro.

ORCHANES [1] Turcarum Imperator Prusiam Graecis Imperatoribus ademit, A. C. 988.

ORCHANES [2] seu URCHANES fil. minimus Ottomanni, duobus fratrum victis, Imperator Turcarum factus: in Mysia, Phrygia, Lycaonia, Lydia, Caria, etc. feliciter res gessit. Nicaeam, Nicomediam aliaque magni nominis loca cepit, socero Caramaniae Regi, et Imperatorib. Graecis formidabilis. Obiit A. C. 1359. Hegirae 760. Imperii 32. aetat. 80. Chalcondylas Histor. Turc. Leuncl. in Pandect. Turc. Vide et Urchanes.

ORCHANUS Assyriorum Rex, Achaemenidis fil. qui ex Eurynome coniuge Leucothoen filiam suscepit, quam postea vivam defodit, quod cum Sole concubuisset. Domitius in Comment. in Ibin Ovidii, et Ovid. ipse Met. l. 4. v. 208. ubi tamen lege. Orchamus.

---- Leucothae multarum oblivia fecit;
Gentis odoriferae quam formosissima partu
Edidit Eurynome, sed postquam filia crevit,
Quam mater cunctas, tam matrem filia vincit.
Rexit Achaemenias urbes pater Orchamus: isque
Septimus a prisci numeratur origine Beli.

Et paulo post v. 237.

---- Ille ferox immansuetusque precantem,
Tendentemque manus ad lumina Solis et, Ille
Vim tulit invitae, dicentem, defodit alta [orig: altÔ]
Crudus humo [orig: hum˘]; tumulumque super gravis addit arenae.

Lloydius.

ORCHENI secta quaedam Astronomorum Chaldaeorum. Item, populi Arabiae desertae Ptolem.

ORCHESTENA provinc. Armeniae maioris.

ORCHESTICA Graece *)orxhstikh\, i. e. Ars saltandi, quarta Musicos pars statuitur Vossio, et sane eam iam Musicae partem fecit Iul. Pollux l. 4. c. 13. atque idcirco ut canere et psallere, ita psallere et saltare, subinde coniunguntur. Sallust. in Coniur. Catilinae, c. 25. Haec Mulier (Sempronia videlicet) literis Graecis et Latinis docta: psallere et saltare elegantius, quam necesse est probae. Unde et hoc [orig: h˘c] Musices genere Populum Dei in eo celebrando fuisse usum, et Gentiles itidem hyporchemata cecinisse in Deorum sacrificiis, neque absque tripudiis initiari potuisse, legimus. Apud Romanos item Salii, Martis Sacerdotes, tripudiabant per Urbem, sollemnia cantantes carmina, uno [orig: un˘] praesiliente certasque adhibente gesticulationes ac corporis circumvolutiones, quem Praesulem, et saltationem eius amtruare dixere; reliquis Saliis exemplum eius imitantibus, quod redamtruare Lucillius vocat,

Praesul ut amtruat, inde et volgu' redamtruat olli.

Indos similiter saltando singulis matutinis Solem salutasse [orig: salutÔsse], dicemus infra voce Oriens etc. Etiam extra sacra apud Graecos magnus Arti honos: Sane Socrates apud Platonem eam in seriis disciplinis statuit, et eximios viros illi operam dedisse constat; uti de Epaminonda, inter alios, Tullius l. 3. de Orat. et Corn. Nepos in eius vita; c. 1. docet. Nec Romana gravitas primitus eam est in Iuventute, vel. Matronis honestis, aspernata, sed demum, postquam instrumentum luxuriae esse coepit, ut liquet ex Macrobio Saturnal. l. 3. c. 14. Taceo, quod Matronae etiam saltationem non inhonestam putabant: sed inter probas quoque earum erat saltandi cura, dummodo non curiosa, usque ad artis perfectionem. Quid enim ait Sallustius? Psallere, et saltare elegantius, quam necesse est probe. Adeo et ipse Semproniam reprehendit, non quod saltaret, sed quod optime sciret. Idem postea firmat, ex Scipionis Africani Aemiliani Orat. contra Legem Iudiciariam Tib. Gracchi: Item quod saltationis peritia [orig: peritiÔ] gloriati sint Gabinius Consularis, Cicerdonis inimicus; M. Caelius, quem Cicero defendit, et Licinius Gracchus, qui cum Patrea Parthis interfectus est. Lacedaemonii similiter amplexi Orchesticam, sed eam quam ad bellum conducere putarent, leguntur apud Fabium Quintilian. Institut. Orat. l. 1. c. 11. cuius cum plures fuerint species, praecipua Pyrricha fuit, quam bellicrepam Latine vocat Festus Pompeius, vide infra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. In Poesi triplex adhibita saltatio est, Tragica, Graece *)emme/leia, Comica *ko/rdac et Satyrica *si/kinnis2, teste Polluce l. 4. c. 14. et Athenaeo l. 1. e quo triplici genere, Saltationem Italicam, cuius Bathyllus Alexandrinus Auctor, constitisse, docet Idem Ibid. Alias Orchesticam divifere in *kubistikh\n, quando homines manibus ac pedibus se ita contorquerent, ut conversione sui insisterent capiti: *sfairistikh/n, ubi pila [orig: pilÔ] ludentes saliarent, ut liquet ex Homero Od. z. et *)orxhstikh/n simpliciter dictam: Iterum Salrationem in altum, in longum, et quae fit pedes alternis attollendo, ut facere solebant Sacerdotes Salii; quae tria genera memorat Seneca Ep. 15. Vim sane Artis insigni documento [orig: document˘] Memphis Pythagorcus ostendit, qui Pythagoricam Philosophiam in silentio consistentem, saltando plenius, quam qui dicendi Artem profiterentur, demonstrasse [orig: demonstrÔsse] dicitur, referente Athenaeo [orig: Athenae˘] loc. cit. ubi et ex Xenophonte legas, ut Socrati etiam Memphitica haec Orchesis seu saltatio fuerit grata. Sed et Telestes, Aeschyli Saltator, tragoediam quandam integram saltando expressit: ut de Protei fabula et Empusae spectro; de Corybantibus item; Castore et Polluce, Orpheo,


page 465, image: s0465b

Musaeo, Baccho ipso, saltatoribus eximiis, nihil adiciam, vide Gerh. Ioh. Vossium de quatuor Artibus Popul. c. 3. et. 48. et seqq. et c. 4. ž. 36. et seqq. ut et infra in voce Saltatio.

ORCHESTOPOLARII seu ORCHESTOPOLI, Graece *)orxhsto/poloi, apud Firmicum l. 8. c. 15. sunt, qui vertiginosa [orig: vertiginosÔ] et concita [orig: concitÔ] saltatione in orbem moventur, po/los2 enim circulus et polei=sqai, in circulum moveri ac circumagi est. Salmas. ad Solin p. 986. Orchiscopularii alii apud Firmicum legunt, sed perperam. Vide infra in Orchistopolus.

ORCHESTRA pars Theatri, quarum 4. fuere [orig: fuŕre], erat, in qua Senatores considebant spectaturi, depressior pulpito [orig: pulpit˘], sicut pulpito [orig: pulpit˘] altior erat Scena. Licet enim in principio promiscue spectaverit cum plebe Senatus nullo [orig: null˘] habito [orig: habit˘] discrimine, iuvandae concordiae fovendaeque libertatis gratia [orig: gratiÔ], ut testatur Val. Max. l. 2. c. 4. ex. 3. post quingentos tamen et quinquaginta octo annos Attilius Seranus et L. Scribonius Aediles, ludos Matri Deum [orig: Deűm] facientes, superioris Africani sententiam sequuti, discretis Senatus [orig: Senatűs] et Populi locis, morem solverunt: tandemque suus Senatoribus locus Orchestra: suus Equitibus, gradus 14. suus Plebi, cavea: suus Senibus, Buleuticum suus Iuvenibus, Ephibicum: suus Consulibus ac Imperatoribus, podium; suus quoque Virginibus Vestallbus, a reliquis omnibus discretus, esse coepit. Et quidem Senatorum subselliis Orchestram destinatam fuisse, Vitruvius docet Architect. l. 5. c. 6. Ex his trigonis cuius latus fuerit proximum scenae, ea [orig: ] regione, qua [orig: quÔ] percipit curvaturam circinationis, ibi finiatur scenae frons, et ab eo loco per centrum parallelos linea ducatur, quae disiungat proscenae pulpitum, et Orchestrae regionem: Ita latius factum fuerit pulpitum quam Graecorum, quod omnes Artifices in scenam dent operam. In Orchestra autem Senatorum sunt sedibus loca designata et eius pulpiti altitudo, sitne plus pedum quinque, uti qui in Orchestra sederint, spectare possint omnium agentium gestus. Hinc Suetonius Caesare c. 76. Praenomen, inquit, Imperatoris, cognomen Patris Patriae, statuam inter Reges suggestum in Orchestra. Et in Aug. c. 35. Servavit Senatoribus etiam excusantibus insigne vestis et spectandi in Orchestra, publiceque epulandi ius. Item in Nerone c. 12. Deinde in Orchestram Senatumque descendit. Iuvenal. Sat. 3. v. 178.

Aequales habitus illic funilemque videbis
Orchestram, et Populum.

I. e. Optimates ac plebem. Sunt tamen qui Pantomimorum saltationibus eam dicatam fuisse contendant, nixi tum originatione vocis, namque o)rxei=sqai, saltare Graecis est, tum auctoritatibus Scriptorum non contemnendorum. Namque Isidor. Orig. l. 18. c. 44. Orchestra, ait, pulpitus erat scenae, ubi saltator agere posset, aut duo inter se disputare: Ibi enim Poetae, Comoedi et Tragoedi ad certamen descendebant, iisque canentibus, alii gestus edebant. Cui concors vetus Scholiastes Iuvenalis Sat. 3. v. 178. Orchestra, inquit; spatium, in quo saltat Pantomimus, vel qui in Orchestra procedit aut spectatur. Nec ab hisce abscedere videtur Varro citatus a Nonio c. 2. num. 743. etc. Et certe apud Graecos saltationes in hoc loco peragi solitas fuisse, extra dubium est; an apud Romanos in scena id factum, an in Orchestra: an tractu temporum mos variatus? in medio relinquit Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 10. Vide quoque eundem Rosin. l. eod. c. 4. Cael Rhodig. l. 8. c. 8. Orchestram locum fuisse vult, e quo sub cuiusque Actus finem, Chorus Populum sit allocutus, habetque varios sibi suffragantes: Interim rima sententia maxime propinqua vero videtur, ut Orchestra sedem denotaverit, Senatoribus assignatam, quum inter alia Iuvenalis Orchestrae nomine Senatum indigitet, ut visum. Plura vide apud Lipsium de Amphith. c. 14.

ORCHIA Lex *)/orxinos2 no/mos2, prima inter Leges Sumptuarias Romae fuit. Cum enim a veteri et avita morum parsimonia posterr deficerent, et nullum modum luxuria inveniret, legum animadversione opus fuit: Itaque lata primum lex Orchia, a C. Orchio Tribuno Plebis de Senatus [orig: Senatűs] sententia, tertio [orig: terti˘] anno [orig: ann˘] quam Cato Censor fuerat, numerum convivarum praescripsit, et quo Legi nulla fieret fraus, ut apertis ianuis cenaretur, cavit. Eius meminit Macrob. Saturnal. l. 2. c. 18. ubi Catonem mox orationibus suis vociferatum esse, quod plures, quam praescripto [orig: praescript˘] eius cavebatur, tum ad cenam vocarentur, refert. Sequuta Fannia est anno 22. post, anno [orig: ann˘] videl. Urb. Cond. 488. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 12.

ORCHIANUM seu Vitorchianum castrum Hetruriae, in ditione Pontificis in provinc. Patrimonii, 6. milliar. a Viterbio in Caeciam Polymartium versus.

ORCHIMUS filiam habuit Cydippen, Stephanus in Lindo.

ORCHISTOPOLUS Graece *)orxhsto/polos2. in vet. libro Notarum, Orchistopolis, Salmasio ad Solinum est, qui vertiginosa [orig: vertiginosÔ] et concita [orig: concitÔ] saltatione in orbem movetur: namque polei=sqai in circulum moveri ac circumagi est Hesychio. Hinc apud Iul. Firmicum l. 8. Math. c. 15. Petalmarius, Ephalmator, Orciscopalurius etc. Quo [orig: Qu˘] loco [orig: loc˘], vocem hanc sic effert Manilius l. 5.

Corporaque immergunt undis, ipsumque sub antris
Nerea et aequoreas conatur visere Nymphas:

Unde coniectat Scaliger. Orciscopalarios urinatores esse sicque dictos quod *(/adou skope/lous2 caecos et latentes explorent; idem Salmas. Orchestopolarius legi iubet, aitque sic appellari, qui *)orxhsto/poloi Graecis. Vide Car. du Fresne Glossar. et supra in voce Orchestopolarii.

C. ORCHIUS Tribun. plebis, tertio [orig: terti˘] ante anno quam Cato Censor fieret, legem tulit de Senatus sententia [orig: sententiÔ], quae dicta es Orchia, qua [orig: quÔ] praescribebatur numerus convivarum, Macrob. Saturnal. l. 3. c. 18.

ORCHIVUS Thesaurus apud Naevium,

Itaque, postquam Orchivo traditus est thesauro:

Crypta est seu favissa, h. e. monumentum, de quo vide infra, voce Thesaurus.