December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0418b

OEA Tripoleos, in Africa urbs, *oi)/h apud Stephan. est in *)/asbusta, Plinio l. 5. c. 4. civitas Oeensis. *)ea=a Ptolemaeo, Silio, Aea, Apuleio Aeaea, mendose Ocea, in Antonino, et Occa in Isidoro. In situ eius graviter errat Callimachus, cum eam e loco eius, qui fuit iuxta mare, ad Tritonem amnem admovit his verbis,

*oi)/h te *tri/twnos2 e)f' u(/dasin *)asbu/stoio.

Quod in Africano poeta minus ferendum. Vide Bochart. Geogr. p. 526. Nic. Lloyd. Nunc Baudrando Tripolis, quod vide.

OEAGRUS [1] Orphei pater, teste ipso [orig: ips˘], in fine Argonauticorum, modo sint ipsius:

------ ------ *)/enqade mh/thr
*gei/nato m' e)n le/ktrois2 megalh/toros2 *oi)a/groio.

Apollonius Argon. l. 1.

*prw=ta/ non )/orfh=os2 mnhs2 w/meqa, to\n r(a/ pot' au)th\
*kallio/ph *qrh/i+ki fati/zetai eu)nhqei=sa,
*oi)a/grw| skopih=s2 *pimplhi/+dos2 a)/txi teke/sqai.

Vide sis illic Scholiasten. Plato in Convivio: *)orfe/a to\n *oi)a/grou. Hinc Oeagrius Virg. Georg. l. 4. v. 524.

Gurgite cum medio portans Oeagrius Hebrus.

Ubi Servius ait, Oeagrum Orphei patrem fuisse fluvium, a quo Hebrus nascitur, et ideo Hebrum dictum Oeagrium. Nic. Lloydius.

OEAGRUS [2] Histrio tragicus insignis, in magno apud Athenienses pretio. Aristoph. Vesp. et Schol.

OEANTHE quae OEANTHIA Pausan. l. 10 et Melae, l. 2. c. 3. oppidum Achaiae in finibus Locrorum Ozolorum in ora sinus Corinthiaci, ex adverso Aegirae oppid. Peloponnesi.

OEASO promontor. Vasconum, in Hispania Tarraconensi in ora Oceani Cantabrici, in Grypuscua regione cum oppid. exciso, Aiso Garibaeo et Clusio. Eason Melae, l. 1. c. 6. Olarso Plinio, l. 4. c. 20. Iarso Marciano, Orsona Appiano, Idanusa Straboni, teste Pinciano [orig: Pincian˘]. Baudrando in ipso limite Aquitaniae. Nunc le Figuier, iuxta ostia Bidassoae fluvii, prope Fontem-Rapidum. Oeaso autem seu Oeasopolis urbs, nunc diruta, Oiarcon dicitur, estque tantum pagus, ad amnem Leco, in valle, 2. leuc. a Fonte-Rapido in Africum, 2. a Fano S. Sebastiani in Ortum ad radicem Pyrenaeorum. Aliis Oeaso est Fons Rapidus, et Olarso nunc Oiarcon.

OEASOPOLIS oppid. Hispaniae Tarraconens. apud Easonem promontor. Fuenterabia Ortelio. Urbs parva sed permunita, cum arce, in ora maris Cantabrici iuxta Oeasonem promontor. et ostia Bidassoae fluv. in ipso Galliae confinio. Crevit ex ruinis Oeasonis antiquae. A Baiona [orig: BaionÔ] urbe Aquitanica [orig: AquitanicÔ] 6. leuc. in occasum recedens. Aliis est S. Sebastian, oppid. eiusdem orae a Fonte-Rapido 5. leuc. in occidentem. Baudrando est Fons Rapidus, vide ibi.

OEBALIA duplex fuit. Una quae et Laconia dicta fuit, ab Oebalo Argulii filio cognominata. Hinc Oebalius, Stat. Achill. 1. v. 20.

Solverat Oebalio classem di litore pastor
Dardanus. --------

Hinc Oebalides. Ovid. in Ibin, v. 588.

Quo puer Oebalides ictus ab orbe cadas.

I. e. Hyacinthus, qui Lacon fuit, ab Apolline disco interfectus Ovid. Fast. l. 5. v. 705. ubi de Castore et Polluce:

Effugere Oebalidae cursu potuere [orig: potuŕre] sequentes.

Hinc Oebalis. Stat. l. 1. Sylv. 2. v. 151.

------ Quis [orig: Queis] purpura saepe
Oebalis, et Tyrii moderator livet aheni.

Altera vero in Italia iuxta Tarentum urbem. Virg. Georg. l. 4. v. 125.

Namque sub Oebaliae memini me turribus altis,
Qua [orig: QuÔ] niger humectat flaventia culta Gelesus,
Corycium videre senem. --------

Est enim Galesus Calabriae fluv. Tarento proximus, teste Livio [orig: Livi˘]. l. 25. c. 11. Hinc Oebaliae matres, quae Latinae nurus. Ovid. Fast. l. 3. v. 230.

------ Meas celebrare Calendas
Oebaliae matres non leve pondus habent.

Nic. Lloydius.

OEBALUA Argali seu Argulii Laconum Regis, ex fratre Cynorta, nepos, patri successit. Maritus Gorgophones Persei filiae, et ex illa pater Hippocoontis, Tyndarei et Ledae. Ei successit Hippocoon. Gorgophone vero, mortuo [orig: mortu˘] marito [orig: marit˘], inter Graecas feminas prima ad secundas nuptias, ducto [orig: duct˘] Periere, transiit. Pausan. l. 3. Hinc Oebalides, apud Ovidium Metamerph. l. 10 fab. 5. qui alias Amyclides, dictus est tumulus Hyacinthi (quo [orig: qu˘] nomine filium quoque Oebalus habuit) de quo suo [orig: su˘]. loco [orig: loc˘]. Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. IX. ubi veter. Spartae Reges kata\ genea\s2 exsequitur.

OEBALUS Telonis filius, Regis Caprearum insulae prope Neapolim. Virg. Aen. l. 7. v. 734.

Nec tu carminibus nostris indictus abibis
Oebale, quem generasse [orig: generÔsse] Telon Sebethide nympha [orig: nymphÔ]
Fertur. -------- --------

OEBARES [1] Satrapes Cyri, qui in praelio contra Medos primus fugit, omnesque, quibus praeerat, secum traxit. Vide Polyaen. l. 7. c. 45.

OEBARES [2] Darii Hystaspis, qui post Magos sublatos regnavit, Equiso, cuius astutia [orig: astutiÔ] in electione ceteris praelatus fuit, Polyaen. l. 7. c. 10.

OEBASUS ex ducibus auxiliaribus Aeetae, in praelio per sinistrum oculum traiectus est, Val. Flacc. l. 6. v. 245.

OECHALIA oppid. multiplex, Strabo l. 8. ou) mia=s2 ou)/shs2. Cum non sit unica tantum Oechalia. Ubi Apollodorum reprehendit, o(/ti mi/an fhsi/. Ille autem fatebatur, Oechaliam esse multiplicem; sed ex omnibus unam, quae Euriti urbs appellaretur. Oechalias autem 5. esse e Strabone sic annotat Eustathius: *)en e(te/rois2 de/ fhsin, o(/ti *oi)xali/a kw/mh th=s2 *)eretrikh=s2 o(mw/numos2 th=| *traxini/a| kai\ th=| peri\ th\n *tri/kkhn,


image: s0419a

kai\ th=| )*arkadikh=|, kai\ th=| e)n *ai)twli/a|. Locus autem Strabonis est in l. 10. ubi de Oechalia [orig: OechaliÔ] Euboica, quae eadem est cum Chalcide, teste Plinio [orig: Plini˘] l. 4. c. 12. Coeterum Oechalia, Euryti regia erat tractu Messeniaco, quam Hercules diruit, quia pactam filiam Iolen Eurytus ei non daret. Virg. Aen. l. 8. v. 291. ubi de Hercule:

------ Ut Prima novercae
Monstra manu, geminosque premens eliserit angues,
Ut bello egregias idem disiecerit urbes,
Troiamque Oechaliamque. ------

Ovid. Ep. 9. v. 1.

Gratulor Oechaliam titulis accedere nostris.

Idem, Pontic. l. 4. Ep. 8. v. 62.

Alcides capta [orig: captÔ] traxit ab Oechalia [orig: OechaliÔ].

Et Met. l. 9. v. 536.

Victor ab Oechalia Cenaeo sacra parabat
Vota Iovi. ------ ------

Vide Stephan. Nic. Lloydius.

OECHORDAS vel OECHARDUS Sericae regionis fluv. Ptol. Tartar Nigro, Oechardae enim gens ibidem Ptol. qui Ammiano Chardi.

OECHUS Cariae urbs, Stephan.

OECI Graece *oi)=koi et oi)kh/mata, cellae dictae sunt Balneorum, apud Veteres, quarum cum tres essent, Frigidaria, Tepidaria et Caldaria; illam ynxro\n oi)=kon, et yuxrodo/xon oi)=kon, appellat Lucian. in Dial. istam h)re/mk xliaino/menon oi)=kon, Idem: hanc, qermo\n oi)=kon Galenus qerapent. meqo/dou l. 1. ubi trei=s2 oi)/kous2 balanei/ou, tres oecos balnei, nominat et aliud esse oi/=kon, aliud decamenh\n, docet. Ex piscina nempe, quam decamenh\n proprie vocabant, et kolumbh/qran; aqua per omnes oecos seu cellad defluebat, et de frigidaria primum in tepidariam influebat, deinde ex tepidaria in caldariam. Media namque semper erat eepidaria, inter frigidariam et caldariam posita et frigidariae supposita. Sed et inter tepidariam et caldariam cellam, alii duo oeci erant; nempe statim post tepidariam, ad dextram, unctuarius oecus, et post illum altera cella omnium pulcherrima, ad standum et insidendum iucun dissima, ad immorandum innocentissima et ad volutandum commodissima; post quam caldaria sequebatur. Quorum duorum oecorum meminit idem Lucian. ubi de caldaria, *trei=s2 kai\ ou(=tos2 qerma\s2 pue/lous2 pare/xetai, lousame/nw| de\ e)/nesti/ soi mh\ th\n dia\ tw=n au)tw=n oi)/kwn au)=qis2 e)panie/nai, a)lla\ taxei=an th\n e)pi\ to\ yuxro\ di' h)re/ma qermou= oi)kh/matos2, Liceat, inquit, tibi iam caldaria loto, non per eosdem oecos reverti, sed recta et compendiaria [orig: compendiariÔ] ad frigidarium redire per tepidariam cellam. Scilicet, qui a caldaria ad frigidariam reverti volebat, ei non necessario transeundum erat per illos duos oecos, qui inter caldariam et tepidariam intercedebant, sed poterat breviore via [orig: viÔ] in hanc transire, et inde in frigidariam redire. Vide Salmas. ad Vopisc. in Carino c. 17. Proprie vero *oi)=kos2, et *do/mos2, apud Hesiodum, in *erg. v. 96. pars illa domus intima, seu locus, in quo, ante Nuptiarum tempus, puellae solebant parqeeneu/esqai, indeque post longi temporis actam custodiam, de qua infra, voce Oecusia, nuptiarum tempore ad Sponsum curru deduci, ut vidimus supra, ubi de Nuptiis; muxo\n do/mou et muxo\n qala/mou, pro eodem dixit Homerus: idem enim illi do/mos2 et qa/lamos2, uti Eustathius docet ad Odyss. v. Vide Dan. Hensium Notis ad Hesiod. p. 270. Ibidem et filii educabantur, usque ad annos pubertatis, uti diximus supra voce Gynaeconitis. Hinc ad alia domus reconditoria vox transiit. Cuiusmodi Oeci quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] oppessulati fuerint et firmari soliti, discimus hic [orig: hţc] passim, inprimis supra ubi de Clace Laconica. Inde et oecus dicebatur sacrarium templi, quod Graecis shko\s2, in quo idolum erectum stabat etc. Nec omittendum, cenationem quoque oi)=kon Graecis dictam, unde oi)=kos2 tri/klinos2, tetra/klinos2, penta/klinos2 etc. cenatio tres, quatuor, quinque lectes continens, Salmas. ad Lamprid. Heliogabalo c. 29. Vide quoque infra Decus. Ab oi)=kos2 componitur pro/oikos2. prooecus, ubi, ut et in oeco, uxores, matres, sorores, filias, neptes, tunicas patrifamilias ac domesticis, confecisse, apud Graecos, uti in atrio domus, apud Romanos, notat Alex. ab Alexandro l. 4. c. 8.

OECOLAMPADIUS Iohannes, Germanice Hausschein: pro more virorum insignium eius saeculi, nomine Graece reddito [orig: reddit˘]. Winsperga [orig: WinspergÔ] oriundus, inter primos saeculi praeteriti Reformatores. Basileam vocatus, A. C. 1515. ut maioris templi Ecclesiastem ageret, ibi A. C. 1516. Theologiae Doctor creatus est. Hinc ab Augustanis evocatus, locum mutavit. Monachus factus est, A. C. 1520. de quo instituto sic Erasmus: Quod scribis ab Oecolampadio factum, id sive iudicio [orig: iudici˘] fecit, sive animi morbo [orig: morb˘], quando mutari non potest, precandum est, ut illi ac nobis quam eptime vertat. Et paulo post, Tutius arbitror mali remedium ab animo potius petere, quam a loco aut vitae instituto. Ep. l. 12. Inde cum se explicuit, felici omine denuo Basileam delatus, A. C. 1522. privatim primo in aedibus A. Cratandri Typographi eximii, egit, Chrysostomi nonnulla in Latium vertens: dein Martino Zanchero, parocho Martiniano, surrogatus, Pontificiam doctrinam palam impugnare coepit, Ecclesiaequae sic Basiliensis primus a Reformatione Pastor exstitit. Hic [orig: Hţc] A. C. 1525 scriptum de Eucharistia primum edidit, hoc [orig: h˘c] titulo [orig: titul˘]: De genuina expositione verborum Domini: Cui Suevici Coctores Syngramma suum opposuerunt, Antisyngrammate ab Oecolampadio exceptum. Dein A. C. 1528. una cum Zvinglio respondit Lutheri maiori Confessioni de Cena Domini: Tandem eodem [orig: e˘dem], cum ipso, quoque anno [orig: ann˘], 1531. pie mirtuus, Basileae, aetat. 49. Cal. Decemb. De cuius obitu vide praefationem Giynaei in Ezechielem Oecotamp. Ultima morientis vox fuit, Salva me CHRISTE IESU! Eius uxor, matrona laudatissima, ut ante eum M. Ludov. Cellario, sic post eum Wolphgango Capitoni et Martino Bucero, omnibus viris doctissimis et clariss. raro [orig: rar˘] singularis fortunae exemplo [orig: exempl˘] nupsit. Vide Urstis. Epit. Histor. Basil..c. 9. Scripsit, praeter ea, quae iam memorata sunt, in omnes ferme Sacrae Scripturae libros Annotationes, e)chgh/mata, Commentarios, Enarrationes, Contiones, Eius


page 419, image: s0419b

inprimis lucubrationes in Prophetas aliquot minores mirum in modum a viris doctis probantur, Iac. Verheiden, in Effig. Eruditione, sludiis, auctoritate, loco [orig: loc˘] aetate par Zvinglio: Idem. Quem utinam possem iure dolere, verba sunt ipsius Cardinalis Sadoleti, sic enim literae et doctrina hominis postulabant. Illi in sacra statione successit Oswaldus Myconius.

Qui Domini verbum primus per Raurica sparsi
Tempoa, domus merito nonne lucerna vocor?

OECONOMUS nomen officii Ecclesiastici, cuius apud Veteres frequens mentio. Olim enim et in primis Christianismi incunabulis, Ecclesia quidem nullos reditus habebat, praeter oblationes fidelium: at crescente postmodum eorundem religione, locupletari etiam latifundiis et agris, quod quarto [orig: quart˘] potissimum in valuit saeculo [orig: saecul˘], coepit, uti quidem contendunt Nicolaus le Maistre de Eccl. Possess. et Petr. Marca de Concord. Sacerd. et Imp. l. 8. c. 18. Cum itaque eorum cura Episcopos Clericosque,a divinorum officiorum exsecutione, non parum avocaret (unde et S. Augustin. ut auctor Possidius in eius Vita, c. 22. plebem eorum curam in se recipere enixius rogaverat) ea propter statutum est a Concilio Chalcedonensi can. 26. et Niceno II. can. II. ut in unaquaque Ecclesia Cathedrali Oeconomus constitueretur, e Clero illius Ecclesiae eligendus: quod deinde Legibus Imperatorum variis definitum legitur, ut Episcopi nempe ministros huiusmodi instituerent. Vide quoque Concilium Hispal. II. c. 9. Toletanum IV. c. 47. Theophilum Alexandrinum Patriarch. in Commonitorio c. 7. Gregorium Magnum l. 2. Ep. 22. l. 9. Ep. 66. etc. Hi porro Oeconomi dicuntur, qui Ecclesiasticas consueverunt tractare rationes, de quibus copiose egit Iac. Gotofredus ad tit. Cod. Theod. de Bonis Clericor. Neque vero tantum Ecclesiarum bona superstite Episcopo administrabat Oeconomus, sed etiam, illo [orig: ill˘] exeddente e vivis, eorum gerebat curam, de iis Episcopo successuro rationem redditurus. Id namque praecipitur in Concil. Chalcedonensi can. 25. et Valentino can. 2. Synodus Spalensis II. can. 9. et Toletan. IV. can. 47. Eos quos Oeconomos Graeci vocant, h. e. qui vice Episcoporum res Ecclesiasticas tractant. Hincmarus Remensis ad Clerum Laudun. Oeconomus, i. e. Ecclesiae facultatum dispensator. Id vero muneris olim fuit Archidiaconorum; Postmodum, qui Oeconomi Graecis, Latinis Vicedomini dicti sunt, quam vocem vide etc. Etiam Oeconomos Monasteriis fuisse, colligit ex Dorotheo Doctr. 11. Columbano in Posnitent. et ex Concord. Regul. p. 1097. Car. du Fresne in Glossar. Sed et Oeconomus quandoque idem, quod Defensor, Advocatus. Matth. Paris. A. C. 1245. de Imperatore: Summus saecularium Oeconomus et protector Ecclesiae, hostis factus familiaris, Ecclesiae Christi efficax et validus factus est inimicus. Alibi eodem [orig: e˘dem] anno [orig: ann˘], Rex Francorum Ecclesiae S. Dionysii specialis Oeconomus et Patronus. Idem, Archiepiscopus --- in Regno Angliae vices summi agebat Oeconomi. Vide supra in voce Advocatus.

OECUMENICA Concilia sub Imperatorib. indicta, ad haereses eliminandas, et eu)taci/an Ecclesiae restaurandam. Et primae quidem Synodi exemplum adfertur, ex Ecclesia Apostolica Actorum c. 15. ubi Conventum fuisse Rectorum Ecclesiae Hierosolymitanae, tum Apostolorum ibi tunctemporis praesentium, tum Presbyterorum, et reliquae dein ceps plebis; ac consilium ab ipsis Antiochenae Ecclesiae datum esse, certum est, non autem variarum Ecclesiarum, per Legatos coeuntium, Synodum, singulorumque suffragia et iudicia, aliaque in Synodis observari solita, cernimus. Ut Colloquinm potius quam Concilium forte vocandum sit. Recte enim iudicabat Ecclesia Antiochena, cuius Doctores ibi comparebant, non melius litem illam, quae nascentem infestabat fidem, componi posse, quam auditis Apostolis ac consulta [orig: consultÔ] Ecclesia [orig: EcclesiÔ] illa [orig: illÔ], unde fidei tradux ad reliquos promanasset [orig: promanÔsset]. Sequentibus dein aetatibus, polt Apostolorum excessum, solitae sunt Ecclesiae, ad obortas diffi cultates componendas, per legationes coire et in medium consulere: Mittebanturque eam in rem Episcopi et Viri insigniores. Quae Ecclesiarum unio, ob crebras persecutiones, exiguis tum finibus conclusa, post pacem a Constantino M. datam, immensum aucta fuit. Nec Provincialia tantum, uti hactenus, sed Universalia et Oecumenica, in quantum videlicet Romanus patebat Orbis, Concilia haberi coepta sunt: quod, diviso [orig: divis˘] dein Imperio [orig: Imperi˘], aliquandiu duravit; post autem, divulso [orig: divuls˘] eo [orig: ] ac collapso [orig: collaps˘], aliter ea a Graecis, aliter a Latinis instituta et nomine illo [orig: ill˘] habita sunt. Conveniebant autem pri. mis temporibus Episcopi, non alia [orig: aliÔ], quam charitatis ac e)otaci/as2 lege iubente, ad suborientes Ecclesiarum nccessitates. Deinde ad unum res delata; qui primae sedis dignitate in provincia illa, Synodi convocandae ac ei moderandae auctoritatem habebat: quem Metropolitanum appellabant. Auctis postea Christianorum rebus, cum Imperatores Ecclesiarum curam sumerent, eorum auctoritate coetus hi convocati ac habiti sunt: praesertim, ubiex toto Imperio illi convenire deberent; solebantque aut ipsi, autper Praefectos ac Comites, universae actioni prae esse; relictis Episcopis consulendi partibus. Donec tandem omnis haec potestas in Pontifices Romanos concessit. Intererant istiusmodi Conciliis Imperatores, vel Legati eorum, multa cum auctoritate: Episcopi porro, Presbyteri, Diaconi; quin et Laici nonnumquam. Adesse vero tenebantur omnes provinciae Episcopi, sub segregationis poena; imo et absentium nonnumquam audiebantur sententiae: Invitabantur quoque ac multo cum honore admittebantur, aliarum provinciarum ac nationum Legati. Ac praeter hos aderant Notarii, Synodorum Actis componendis, qualium tum frequens in Ecclesia usus. Coibant ordinario, in Templi celebrioris conclave, seu Secretarium: quamquam et in Imperiali Palatio, quod Trullum vocabatur, Synodum Quinisextam habitam legimus. Ac distinctum erat illud sedilibus ac subselliis, primusque locum capiebat Imperator, cum suis; tum Episcopi; quos, corona [orig: coronÔ] velut facta [orig: factÔ], incingebant Presbyteri: Laicis tandem sequentibus.


page 420, image: s0420a

In medio autem positus erat Codex Euangelicus; tum religionis causa [orig: causÔ]; tum ut istam fidei regulam omnes sequerentur: ac iuxta cum Canonum Ecclesiasticorum liber. Praesidem uti, in Synodo provinciali, agebat provinciae Metropolitanus aut loci Episcopus: ita in Oecumenicis Conciliis duplex erat praesidentiae ratio. Politicus Praeses erat Imperator, aut Praesecti eius: Ecclesiasticus vero, vel peculiari Imperatoris auctoritate constituebatur; vel communi consensu, ad Fratrum regendum consessum, eligebatur. Modum et Suffragandi rationem quod attinet, in primo quidem illo Concilio Ecclesiae Hierosolymitanae, non solum Apostoli, sed et Presbyteri, ac universus fratrum coetus convenisse legitur; ac de communi omnium sententia consilium, Antiochensibus mittendum, formatum fuit, ut videre est ex Actorum loco cit. In sequentibus Conciliis ordo hic erat: Initium capiebatur a precibus, praemisso [orig: praemiss˘] plerumque ieiunio [orig: ieiuni˘]. Considentibus dein Patribus, prima de Fide tractatio erat; sive ea exponenda, sive vindicanda foret. Tum veteres Synodorum Canones relegebantur et disciplinam ac regimen spectantia: ultimo [orig: ultim˘] denique loco [orig: loc˘] particulares causae, quae singulas Ecclesias concernebant, tractabantur: Ac, si quis singulare quid exponendum habebat, prodibat in medium. Per varias autem sessiones Concilium trahebatur; ac sequenti consessu acta praeterita relegebantur, ferebanturque sententiae vel apertis suffragiis vel manuum porrectione. Usitatae etiam erant acclamationes, si quae sententia impense placuisset. Si vero quis in contrarium disserebat, Praesidis erat rem componere, atque isto [orig: ist˘] conflictu latentem eruere veritatem. Ac conclusio denique formabatur, ex plurium, vel omnium suffragatione. Quae omnia, ad quaestionem propositam pertinentia, otnneque illud examen atque iudicium, Concilii Acta dicebantur. Denique finito [orig: finit˘] Concilio [orig: Concili˘], aliae audiebantur acclamationes et gratulationes, de asserta fide, triumfato errore; additis et votis pro Imperio et Ecclesia. Subscribebant porro omnes conditis a Concilie articulis et anathematismis, servato [orig: servat˘] eo [orig: ], quem in Synodo obtinuerant, ordine. Quae cuncta tandem consequebatur Imperialis confirmatio, per quam fides in Concilio Synodoque stabilita, in Legem ibat; quam ubi adepti erant, ilteris Encyclicis seu Circularibus, quae in Synodo acta erant, per Ecclesias vulgabantur, atque cuivis observanda tradebantur, etc. Haec veterum Conciliorum fuit ratio. Hodie, in Communione Romana, Episcopis solis de iure; Cardinalibus autem et Abbatibus ac Generalibus Ordinum, ex privilegio et consuetudine, ius sententiae in Concilio dicendae tribuitur: reliquis omnibus a suffragio et sententia dicenda exclusis. Cumque sola natio Italica Episcoporum numero [orig: numer˘], reliquas totius Orbis nationes facile vincat, inde fit, ut id demum in Conciliis fiat, qued nationi placeat Italicae, quemadmodum in Concilio Basiliensi Ludovicum Arelatensem Cardinalem dixisse, refert Claudius Espensaeus Comm. ad Tit. etc. Vide Burmannum Synops. et supra, ubi de Cancnibus Conciliorum.

OECUMENICUS i. e. Universalis, an et quinam Episcopus vocandus sit? diu multumque olim litigatum. Et primitus quidem, in Ecclesia Christiana, inter Episcopum Romanum, et Patriarcham Constantinopolitanum, nullum iuris aut auctoritatis discrimen, sed hic solum ordo erat, ut is primus, hic secundus esset. Postmodum autem praecipue duo hi primarii Patriarchae allaborarunt [orig: allaborÔrunt], ut Oecumenici fierent Episcopi; quem titulum cum primus usurpasset [orig: usurpÔsset] Iohannes Episcopus Constantinopolitanus, eam ipsam ob causam a Gregorio Magno Antichristi praecursor dictus est; hoc [orig: h˘c] e contrario se Servum Servorum dicente. Sequenti tempore, conflictu inter utrumque satis diuturno [orig: diuturn˘] circa hunc titulum exorto [orig: exort˘], Romanus tandem Papa praevaluit. Bonifacius III. enim, Gregorii successor, anno [orig: ann˘] admodum 606. eum tandem nactus adeo que Ecclesiarum omnium Orientis et Occidentis caput constitutus est, a Phoca Imperatore. Quae praerogativa inde Concilio [orig: Concili˘] Lateranensi est confirmata: contradicentibus atque opponentibus sese magno cum conatu Orientalibus, unde perpetuum utrorumque schisna; imo et in Occidente variis Episcopis, sed frustra renitentibus. Burmannus Synopsi. Addit Car. du Fresne, non Gregorium solum praefatum l. 4. Ep. 38. sed etiam antecessorem eius Pelagium, Iohannem, huiusmodi titulum primum sibi arrogantem, hoc [orig: h˘c] nomine pluribus redarguisse: laudatque hanc in rem Glabr. Rodolfum Histor. l. 4. c. 1. Hugon. Flaviniacensem p. 174. et Franciscum Turrianum pro Epist. Pontif. l. 3. c. 1. quos si collibitum est, vide. Qua [orig: QuÔ] vero notione vocem sumpserint Graeci sui temporis, exponit Anastasius Bibl. praefat. in VII. Synodum ad Ioannem VIII. In eo sane, quo [orig: qu˘] frequenter Universalem (Oecumenicum) in hac Synodo Graeci Patriarcham suum --- appellant, Apostolatus vester adulationi veniam det, saepe Praelatis suis non sine reprehensione placere studentium. Verum, cum apud Constantinopolim posiius frequenter Graecos super hoc vocabulo reprehenderem --- afferebant, quod non ideo Oecumenicum --- dicerent Patriarcham, quod universi Orbis teneat Praesulatum, sed quod cuidam parti orbis praesit, quae a Christianis inhabitatur. Nam quod Graeci oecumenen vocant, a Latinis non solum Orbis, a cuius universitate Universalis appellatur; verum etiam habitatio, vel locus habitabilis numcupatur. Vide quoque Io. forbesium Instructien. Historico-Theologic. l. XVI. c. ult. ž. inprimis 18. et seqq.

OECUMENIUS epitomator Chrysostomi saeculo [orig: saecul˘] 10. Opera eius Graece et Latine, edita Parisiis, duobus Volum. A. C. 1631. Quibus adiuncta, quae Aretae Episcopo Caesareensi in Cappadocia attribuuntur. Cuncta haec vertit Ioh. Hentenus, nempe Catenas in Acta Apost. Comment. in Epist. Iacobi, et alias Canonicas, etc. Sixto Scnensi Bibl. l. 4. Valde doctus, in explicandis Scripturis divinis brevis, apertus et elegans, atque in Veterum commentariis evolvendis assidue versatus.

OECURIA Atheniensium memorabilis Habebant uxores eorum, praeter th\n guaikwni/tida, de qua supra aliquid voce


image: s0420b

Gynaconitis, etiam suum qa/lamon i(stw=n Polluci memoratum l. 1. c. 8. in quo labori telisque texendis vacabant. Loca vero, in quibus filiae degebant, parqenw=nes2 dicebantur, in quibus tam arcte detinebantur, ne ullam evagandi facultatem haberent, ut quasi satellitibus munitas fores habuisse viderentur. Euripides Iphigen. in Aul. v. 737.

*)oxuroi=si parqenw=si frourou=ntai kalw=s2,

idque donec nubendi appropinquaret tempus: in cuius rigoris ac quasi captivitatis solatium oi)koutia ipsis dabantur a Parentibus, munuscula scil. varia, quibus tempus fallerent. Quanto vero adductius custoditae uxores sint, docet querela mulierum, apud Comicum in Thesmoph.

------ tai=s2 gunaikwni/tisin
*sfragi=das2 e)piba/llousin h)/dh kai\ moxlou\s2
*throu=ntes2 h(ma=s2, kai\ prose/ti *molottikou\s2
*tre/fousi mormolu/keia toi=s2 moixoi=s2 ku/nas2.

Ubi non signaculis solum pessulisque gynaeceorum fores firmari [orig: firmarţ], sed et Molossos canes domi, ad terrorem adulterorum, ali consuevisse a maritis, indigitant. Adeo verum eiusdem Poetae in Lysistrata, xaletph\ tw=n gunaikw=n e)/codos2, difficilis mulierum in publicum exitus. Quod si omnino exeundum esset, ancillarum copia [orig: copiÔ] stipatas, omnique mundo [orig: mund˘] muliebrem sexum decente instructas esse oportebat, qua in re si defecissent, oi( *gunaiko/kosmoi mulctam illis irrogabant, quae inscripta tabellae affigebatur platano arbori in Ceramico, ut ab omnibus legi posset, Iul. Pollux l. 8. c. 10. Sed quid de egressu e domo multis: ne quidem per ianuam prospiciendi uxoribus filiabusque veniam Athenienses dabant: quod eousque inolitum est, ut probro id vulgo obiceretur sequiori sexui, si contra fecisset. Hinc acriter a pedissequa increpita Hermione, apud Euripidem Andromache v. 876.

*)all' ei)/siq' ei)/sw, mh/te fanta/zou do/mwn
*ga/roiqe tw=n de\, mh/ tin' ai)xu/nhn la/bh|s2,
*pro/sqei mela/qrwn tw=nd' o(rwme/nh, te/knon.

Imo nec per fenestram licebat. Unde ka)\n e)k quri/dos2 paraku/ptwmen, in praefata mulierum, apud Aristophanem, querela, Sed nec ex uno domus oeco sive cubiculo in aliud transibant filiae, sine Matrum permissu: quod liquet ex verbis Paedagogi, ad Antigonem in superiorem domus partem ascensuram, ut exercitum hostilem inde prospiceret, apud eund. Euripidem Phoenissis v. 88.

*)epei/ se mh/thr parqenw=nas2 e)klipei=n
*meqh=ke ----

An eodem [orig: e˘dem] rigore uxores coercitae, non adeo obvium est. Saltem non sine assectantibus ancillis, comitibusve aliis id permissum illis, conicimus ex Homero, qui de Penelope in cubiculum suum se conferente ait, Il. g. v. 143.

*ou)k oi)/h a(/ma th=| ge kai\ a)mfi/poloi du) e(/ponto.
Non sola, ancillis verum comitata duabus.

Erat autem h( gunaikwni=tis2, seu cubiculum muliebre, ut et o( parqenw\n, cubiculum virginale, in superiore domus parte, di/stegon ut ait Didymus; nido simile, ut eo difficilior ascensus esset. Ovalis iis figura, unde o(perw=a dicta: hincque ex ovo Helena prognata credita Veteribus, quod in conclavi huiusmodi figuram habente in lucem esset edita. Num porro scala [orig: scalÔ] portatili, an fixa [orig: fixÔ], eo fuerit ascensum, nec ipsum dicere in promptu est. Prius tamen verisimilius: kli/maka enim vocat Homerus, de Penelope iterum, Od. a. v. 330.

*kli/maka d' u(yhlh\n katebh/sato oi(o do/moio.

Et Euripides l. c. de Antigone, quae proin a Paedagogo, ut sibi ascendenti manum porrigat, petit,

*)/orege nu=n, o)/rege geraia\n
*ne/a| xei=r' a)po\ klima/kawn
*godo\s2 i)/xnos2 a)nate/llwn.

Non autem otiosae desidebant in suis oecis mulieres, sed telas texebant, uti iam innuimus, vestesque domesticis consiciebant. Ad cuiusmodi opus cum accingerent sese, solebant ei)s2 go/nu zw/sasqai, ut Theocritus Idyll. 4. i. e. nudae genu esse, ut Virg. l. 1. Aen. v. 324. seu ad nates succinctae, ut Hesiodus innuit, qui istiusmodi mulierem proin pugosto/lon appellat in )/erg. v. 371. etc. Quam in rem plura apud Franc. Rossaeum Archaeologia [orig: ArchaeologiÔ] Attic. l. 4. c. 15. Vide quoque hic [orig: hţc] passim, inprimis supra, ubi de Liberorum educatione, et infra ubi de Paedagogis ac Praeceptoribus. De habitu vero, ornamentisque huius sexus, apud Graecos, vide Iul. Pollucem l. 5. c. 2.

OECUS [1] apud Vitruvium, l. 6. c. 6. Graeca vox, *oi)=kos2, vulgo domus: Iosepho l. 15. Regnum seu Tetrarchia est, ibi enim legimus, o( oi)=kos2 tou= *lusani/ou quod idem est, ac Lysaniae Tetrarchiae vel Abilenae, ut appellat Euangelista Lucas c. 3. v. 1. Vide supra Lysanias. Quemadmodum idem eandem Tetrarchiam, quamdiu in potestate Zenodori erat, to\n *zhnodw/rou oi)=kon nominat. Quum enim memorat, mortuo [orig: mortu˘] Herode, cum inter possessas ab illo terras esset haec Tetrarchia reperta, Augustum illius partem Philippo attribuisse, ait: Attributa est Philippo Auranitis, su/n tini me/rei oi)/kou tou= *zhnodw/rou, cum parte quadam eius, quae appellata est Zenodoridomus. Eodem [orig: E˘dem] modo [orig: mod˘] apud veter. Graecos sumptam hanc vocem reperimus, pro Dominatione, Regno, Regia. Ut in Ep. Themistoclis ad Artaxerxem: *(/hkw para/ si, o(\s2 kaka\ plei=sta *(ellh/nwn ei)/rgasmai to\n u(me/teron oi)=kon, Venio ad te, qui Regiae vestrae plus mali intuli, quam ullus Graecorum, Thucyd. l. 1. Sic Herodot. l. 6. *)/andres2 *)/iwnes2 nu=n ti/s2 u(me/wn eu)= poih/sas2 fanh/tw to\n *basile/ws2 oi)=kon. Apud Polybium, h( *makedo/nwn oi)ki/a de Regibus et Regno Macedoniae. Hodieque Germani Regum Principumque familias Oecum, vernacule Haus, appellare in more habent. Casaubon. Exercit. XII. num. 4. Alias vocis significationes vide supra Oeci. Addo hic [orig: hţc] saltem. conventicula Christianorum. sub Imperatorib. Ethnicis, h. e. loca, in quibus publico [orig: public˘] cultu defungebantur, ubi aliqua illis quies erat,


image: s0421a

Graecis illorum temporum Scriptoribus plerumque et *oi)/kous2, et e)kklhsiw=n oi)/kou=s2, generali appellatione, quod ab aedibus privatis non multum different, insigniri consuevisse. Vide Eusebium Histor. Eccl. l. 8. c. 13. et l. 9. c. 9. Uti Latinis Domos Dei, ut videmus apud Tertullian. de Idolo. c. 7. et Zenonem Veron. Serm. de Psalmo 126. Certe Constantinus et Licinius in Edicto suo pro Christianis, de conventiculis illorum ita loquuntur, ut facile appareat, nihil in iis notabile fuisse: vocantes solum to/pous2 e)n oi(=s2 sune/rxesqai oi( *xristianoi\ e)/qos2 ei)=xon. Unde occasio Gentilibus, qui exteriorem rerum faciem, quam interiores cordis secessus, pluris aestimabant, Christianis nulla esse templa, nulla delubra, adeo que sectam illam vere irreligiosam ac a(/qeon esse, calumniandi, apud Minucium Fel. Vide Desid. Heraldum ad Arnob. l. 6. et supra, ubi de veter. Christianorum Conventiculis. Sed et Deorum aedes, *qew=n oi)=koi apud Herodotum passim. Vide Heraldum ibid.

OECUS [2] Asarotos apud Plin. l. 36. c. 25. Celeberrimus fuit in eo genere Solus, qui Pergami stravit, quem vocant Asaroton Occon, quoniam purgamenta cenae in pavimento, quaeque everri solent, veluti relicta fecerat parvis e tesserulis, tinctisque in verios colores. Quod opus tessellatum dixere [orig: dixŕre], a tessellis huiusmodi seu tesserulis, in varios colores tinctis, de quo vide hic [orig: hţc] passim, inprimis ubi de vocibus, Musivum, Oeci, Pavimentum.

OEDANTIUM urbs Illyriae, Stephan.

OEDIMUS sinus maris Aegaei, circa Doridem, inter Gnydum et Lorymam, Porphyrogen.

OEDIPODIA fons Thebarum, in Boeotia, mirabilis. Plut. in opuscul.

OEDIPUS [1] Laii Thebanorum Regis et Iocastae filius a)po\ oi) dh/matos2 tw=n podw=n, hoc est, ˘ tumore pedum, ut Euripidi placet, Seneca Tragoedus, in Oedipo, Actu 4. v. 812.

Forata ferro [orig: ferr˘] gesseras vestigia
Tumore nactus nomen, ac vitio [orig: viti˘] pedum.

Hunc pater, cum ex Apollinis oraculo futurum intellexisset, ut a filio occideretur, pastori necandum tradidit; qui misericordia [orig: misericordiÔ] commotus, cum invitus regiae stirpi manus inferret, neque tamen regis imperium detrectare auderet, perforatis gladio plantis, vimineque traiecto [orig: traiect˘], ex arbore suspendit, futurum putans, ut ita inedia [orig: inediÔ] moreretur. Ceterum, cum Phorbas Polybi Corinthiorum vel Sicyoniorum regis pastor, illac [orig: illÔc] iter faceret, audita [orig: auditÔ] vagitu, eo accurrens, puerum servavit, reginaeque, quae liberis carebat, magni muneris loco [orig: loc˘] obtulit, a qua [orig: quÔ], veluti puer caelitus missus, filii loco [orig: loc˘] educatus est, et a pedibus ex vulnere tumentibus *oi)di/pous2 appellatus. Grandior deinde natu factus, cum se non Polybi filium audisset, patrem perquirere statuit, et consulto [orig: consult˘] oraculo [orig: oracul˘] accepit, se in Phocide patrem inventurum. Quo cum venisset, orta [orig: ortÔ] inter Phocenses seditione, Laium conantem reprimere tumultum incognitum interemit. Postremo, tamquam oraculo [orig: oracul˘] lusus, Thehbas petens, in itinere in Sphingem incidit, quam, problematibus soluti (unde Terentii illud, in Andria Actu 1. sc. 2. v. 23. Davus sum non Oedipus, cuius Plautus quoque meminit, in Poenulo Actu 1. sc. 3. v. 34.) cum occidisset, Thebas intravit, et quoniam Polybi filius credebatur, Iocastam matrem insciens uxorem duxit, et ex ea [orig: ] 4. filios genuit. Postea vero, cum se matrem sibi coniugio [orig: coniugi˘] copulasse [orig: copulÔsse] patremque occidisse cognovisset, dolore percitus, sibi ipsi in poenam oculos eruit, quem postea caecum Antigona filia circumduxit, et se occidere volentem prohibuit. Alii dicunt, quod repudiata [orig: repudiatÔ] matre, Astymedusam duxit uxorem, Athenas autem in voluntarium concessit exilium. Fabulam huius habes apud Sophoclem, et Senecam in Oedipo, et Euripidem in Phoenissis, Diodor. l. 1. Stat. l. 1. Theb. Senec. Hygin. Apollodor etc. Hinc Oedipodionius. Ovid. Met. l. 15. v. 429.

Oedipodionae quid sunt nise nomina Thebae?

Nic. Lloydius. De excaecationis modo, vide supra. Diodor. vero Siculus indicare videtur, fabulam meram esse, et caecitate illa [orig: illÔ] circumscribi conclusionem intra certam domum eius, cum caecitatis nullam faciat mentionem l. 4. *tw=n d' ui(w=n a)ndrwqe/ntwn, to\n me\n *oi)di/poun u(po\ tw=n ui(w=n e)/ndon me/nein a)natkasqh=nai, dia\ th\n ai)xu/nhn tou\s2 de\ neani/skous2 paralabo/ntas2 th\n a)rxh\n o(mologi/as2 qe/stai par' e)niauto\n a)/rxein. Cum autem filii adolevissent, Oedipodem quidem ab illis coactum intus manere, pudoris ergo; ipsos autem suscepto [orig: suscept˘] imperio [orig: imperi˘], alternis annis illud administrare constituisse. Vide Barthium Animadversion. ad Stat. passim, inprimis Theb. l. 11. v. 345.

OEDIPUS [2] Aegyptiacus in quatuor Tomos divisus; quorum primus dicitur Templum Isiacum, quo [orig: qu˘] ad originis, progressus, durationis Aegyptiacae Sapientiae, ac Hieroglyphicae institutionis notitiam portae reserantur. Secundi pars prior, dicitur Gymnasium Aegyptiacum, quo [orig: qu˘] veterum Hebraeorum, coeterorumque Orientalium, recondita Sapientia, temporum iniuria [orig: iniuriÔ] perdita, per contextum sacrarum sculpturarum demonstrata instauratur: Pars posterior, variarum artium veteribus Aegyptiis usitatarum Classes continet, et sunt Arithmetica, Geometria, Musica, Astrologia, Mechanica, Alchimia, Magia, Theologia Aegyptiaca, una cum Hieroglyphicis exhibita. Tertius dicitur Theatrum Hieroglyphicum, et continet Obeliscorum, coeterorumque Hieroglyphicorum, quae tum Romae, tum in Aegypto, ac celebrioribus Europae Musaeis adhuc supersunt, interpretationem. Quod opus, Aulctore Athanasio [orig: Athanasi˘] Kirchero [orig: Kircher˘] prodiit Romae A. C. 1652. 1653. et 1654. in fol.

OELANDIA Insula Sueciae, in mari Balthico Smalandiae adiacens, e regione Calmariae. Ibi oppid. praecipuum Borkholmia et Ostenbua, in ora Occidentali. Ad 70. milliar. extenditur, a Septentrione in Meridiem et a Smalandia separatur, freto Calmariae, Calmar sund.

OELIDUS [1] seu Ulid I. Calipha X. successit Abdelmaleko dives, subditis gratus, plane egregius; regnavit ann. 9. mens. 8.


page 421, image: s0421b

quo [orig: qu˘] tempore Saraceni Hispaniam tentarunt [orig: tentÔrunt], Paul. Diaconus l. 6. c. 40. Obiit A. C. 715. successore solimanno [orig: solimann˘].

OELIDUS [2] II. Calipha XV. post Isam praefuit ann. 2. mens. I. exstinctus A. C. 744. Eum excepit Iezid III. Cedrenus.

OELSA vel OLSNA Germanic. Oels, urbs Silesiae, cum titulo Ducatus, 2. leucis Vratislavia [orig: VratislaviÔ] in ortum distans, versus Poloniam. Hanc olim Conradus, rami Glogoviensis auctor, nepoti Henrico Duci Lignicio, quem ab aulico sibi captivum adductum crudeli carcere excarnificavit, aliaque, quorum partem liberis eius restituit postea, extorsit, circa A. C. 1260. Pater Henrici Fidelis, Avus ex hoc alterius Henrlci atque Conradi, quorum ille lineam Sagano-Glogoviam, iste Olsnensem inchoavit: Conradus enim filius minor natu, Olsnam, Wolaviam ac Iaveram, in divisione paternae hereditatis, obtinuit, sed cum a Boleslao Lignicio [orig: Lignici˘] bello [orig: bell˘] vexaretur, ac ditionibus exueretur, Olsnam quoque inter alia amisit; mox a prodigo Princip pro pecunia mutuo data illam, pignoris loco [orig: loc˘], denuo nactus. Eius filius ex Elisabetha Vratislaviensi, Conradus II. Olsnam suam a praedonibus, qui ob ignaviam Wenceslai impune grassabantur, captam rursus perdidit, obiitque A. C. 1395. relictis ex Beata, filia Bernardi Ducis Suidnicensis, quatuor filiis, quibus omnibus Conradi nomen. E quibus secundus Steinaviam et Wolaviam ten vit, primus vero, dictus Conradus III. cognomine Albus vel Senior, quod praedonum partes sequutus esset, ad eiurandum Principatum adactus, decessit Vratislaviae A. C. 1451. Quo [orig: Qu˘] genitus Conradus IV. cognomine Albus Iunior quod viduae Georgii Regis Bohemiae adversus Matthiam Hungariae Regem favisset, sibi timens Principatum Saxonibus emendum obulit A. C. 1475. Matthias vero ne Silesia ad exteros perveniret, pretio [orig: preti˘] repraesentato [orig: repraesentat˘], in fidem subditos, relicto [orig: relict˘] ad dies vitae Principi administratione, suscepit. Qui tamen a Ducibus eius postea expulsus, ultimo receptam a Rege Vladislao Olsnam rexit, ad A. C. 1492. quo [orig: qu˘] morte sua [orig: suÔ] lineam clausit, nullis ex Margareta filia Zemoviti Mazovii, liberis relictis. Eo [orig: ] defuncto [orig: defunct˘] Principatus ab Vladislao, permutationis pro Podiebradio iure, Henrico Duci Monsterbergensi concessus et ab huius atnepte, hoc [orig: h˘c] saeculo [orig: saecul˘], Domui Wirtenbergicae illatus est. Sylvius enim Nimrodus, ex filiis Iulii Friederici, Appennagiatae seu Iulianae seu Brentianae lineae conditoris, natus A. C. 1622. Elisabetha [orig: ElisabethÔ] Maria [orig: MariÔ] Monsterbergensi herede ducta [orig: ductÔ], impetrata [orig: impetratÔ] Caesarea [orig: CaesareÔ] investitura [orig: investiturÔ] (qua [orig: quÔ] ipsa coniux simul investita et beneficium ad secundum, si iniret, coniugium protensum) in Ducatu Oelsensi seu Olsnensi, successit, eumque ad mortem usque, qua [orig: quÔ] raptus est A. C. 1664. tenuit. Pater Ferdinandi Caroli (qui natus A. C. 1650. obiit A. C. 1668.) Sylvii Friederici (nati 1651. et ab anno 1672. Eleonorae Carolae Georgii Ducis Montbelgardensis filiae agnatae suae, mariti) Christiani Ulrici (nati 1652. mariti Annae Elisabethae filiae Christiani Principis Anhaltini, e qua Christianum Ulricum ac Leopooldum victorem genuit) et Iulii Sigismundi (nati 1653.) Henricus autem is, cui diximus a Rege Olsnam concessam, decessit A. C. 1498. relicto [orig: relict˘], ex Ursula Brandenburgica, Carolo [orig: Carol˘] I. Duce Monsterbergae et Oelsae; qui defunctus A. C. 1536. Annam Sag mensem in matrimonio habuit, ex eaque genuit Henricum II. Ducem Monsterbergae et Oelsae: quo [orig: qu˘], et Margaretha [orig: MargarethÔ] Megapolitana [orig: MegapolitanÔ], genitus Carolus II. obiit A. C. 1617. ac complures ex Elisabetha [orig: ElisabethÔ] Magdalena [orig: MagdalenÔ] Lignicia suscepit utriusque sexus [orig: sexűs] liberos, e quibus Carolus Fridericus (natus A. C. 1593.) iunxit sibi Annam primo Sophiam Saxonicam; exin Sophiam Magdalenam Ligniciam, ultimusque ex Podiebradiis masculus, decessit A. C. 1647. sola [orig: solÔ] praefata [orig: praefatÔ] Elisabetha [orig: ElisabethÔ] Maria [orig: MariÔ] (quaenata est 1625.) herede relicta [orig: relictÔ]. Vide Phil. Iac. Spenerum Syllog-Geneal. Histor. in Fam. Piastea et Theatr. Nobilit. Europ. Part. II. p. 17. 122. et 123. et infra in voce Olsna.

OEMPHYLE mons Dyrrachio imminens. Vibius Sequester.

OENA [1] urbs Hertruriae, in cuius medio altissimus fuit collis, ubi aqua in suprema parte, et silva: de qua [orig: quÔ] Aristotel. in l. de admirand. auscultat. Incolae Oenatae, Oene vero oppid. erat Argiae, de qua [orig: quÔ] Hecataeus l. 1. Histor. Oenae urbs Orum.

OENA [2] fluv. Assyriae, inter quem et Tigrim Adiabena, Ammianus.

OENAEUM oppid. Asiae minoris circa Paphlagoniam, Nicetae et Glycae.

OENANTHIA oppid. Sarmatiae Asiae in ora maris Euxini. S. Sophia, Mercatori et Moletio. Aetoliae item urbs maritima, Polybius, Inter Acarnaniorum et Aetolorum fines.

De OENANTHINO Pallia apud Lamprid. in Heliogabalo, c. 23. Fertur in Euripis vino plenis navales Circenses exhibuisse, pallia de Oenanthino fudisse et elephantorum quatuor quad rigas in Vaticano agitasse [orig: agitÔsse] etc. pallia sunt unguento [orig: unguent˘] oenanthino [orig: oenanthin˘] perfusa. Luxuriae enim Proceres olim, cum e balneis exirent, oenanthino [orig: oenanthin˘] sese perfundere solebant: sed et vestes suas eo [orig: ] perfundebant et mensas tergebant, et domum etiam totam conspergebant. Paulus Aegineta l. 7. *(h de\ xrh=sis2 tw=n oi)nanqari/wn para/ tisi me\n eu)wdi/as2 mo/nhs2 kai\ trufh=s2 e(/neka paralamba/netai, meta\ ta\ loutra\ kataxeome/nwn au)ta\ tw=n xrwme/nwn kai\ ta\s2 trape/zas2 au)toi=s2 perispoggizo/ntwn: Et alibi, *kai\ xrw= a)po\ loutrw=n meta th\n e)k no/sou a)nakomidh\n kai\ perir)r(ai/nwn to\n oi)=kon kai\ ta\ skeu/h kai\ ba/ptwn spo/ggous2 kai\ tiqei\s2 pro/swpon. Et fortasse Pallia d. l. accipienda vestes, quibus homines e balneo exeuntes se involvebant, ad sudorem eliciendum vel sabana, uti colligere est ex Galeno peri\ diai/ths2 o)c. noshm. Cum itaque luxuriosorum hominum mos esset, oenanthino a balneis perfundi, Heliogabalus post balneum palliis oenanthino fusis involvebatur. Alias et bafa\s2 eu)w/deis2 i(mati/wn, tinctiones odoriferas vestium, apud Veteres in usufuisse notum et katapa/smata a)rwma/twn e)n i(mati/ois2, aspersiones aromatum in vestibus, uti idem Galenus docet l. 1. peri\ sunqes. farm. kata\ to/pous2. Sed ex oenanthino ut plurimum sparsiones istae thalamorum et katapa/smata vestium, fieri consueucrunt, teste


page 422, image: s0422a

Paulo Aegineta [orig: AeginetÔ] etc. Melius autem Oenanthium dici vult Salmas. ex veterib. libris. Oenanthen quoque ipsum hoc unguentum vocavit Hieronym. adv. Iovinian. l. 2. Ordoris autem suavitas et diversa thymiamata, amomum et eyphi et oenanthe et muscus et peregrini muris pellicula. Unde diminutivum est oin\a/nqion et oi)nanqa/rion. Alias Oenanthe vitis labrusca uva Plinio, l. 12. c. 28. quam inter herbas coronarias duobus in locis refert, ex Theophrasto et Dioscoride. Vide Salmas. Not. ad Lamprid. loc. cit. et ad Solin. passim, inprimis p. 180. 335. et 1063.

OENARIA urbs Tuscorum. Vide Oena.

OENE Argiae urbs, in Peloponneso Steph.

OENEIS Graece *oi)nhi\s2, una ex XII. veter. Atheniensium tribubus, ab Oeneo heroe indigena nomen nacta, memoratur Pausaniae in Atticis, ubi quinto [orig: quint˘] eam loco [orig: loc˘] recenset. In Marmore XIII. Tribuum nuper Athenis in Angliam translato a Georg. Whelero nobili Anglo, octavum locum occupat, uti videre est apud Iac. Sponium Itinerar. Part. 3. Demos ad hanc tribum pertinentes, vide supra ubi de Atheniensium Demarchis. In marmore modo dicto, saltem memorantur, *)axa/rna et *filai/+dai, e quibus *filai/+das2 ad Aegeidem tribum refert Stephanus. Ita autem de hac tribu marmor:

*o*n*e*i*d*o*s *x*a*r*i*t*w*n *f*i*l*h*t*o*u *a*x*a*r *g*a*r*g*h*t*t*i*o*s *f*i*l*h*t*o*u *a*x*a*r *a*i*l. *f*i*l*w*n*i*l*h*s *a*x*a*r *s*t*r*a*t*w*n *o*r*q*a*g*o*r*o*u *f*i*l*a *a*q*h*n*a*i*o*s *f*i*l*o*s*t*r*a*t *a*x*a*r.

Ubi *a*x*a*r est *)axareu\s2, et *f*i*l*a. *filai/+dhs2, Sponius ubi supra p. 62.

OENEUS [1] Calydoniae Rex, fil. Parthaonis, qui ex Althaea, Phestii filia [orig: filiÔ], Meleagrum, Tydeum, et Deianiram genuit. Herculis postea uxorem. Hic, cum Dianam in sacrificiis suis percontemptum praeteriisset, Dea.

------ Oeneos ultorem spreta per agros
Misit aprum, ------

Ut loquitur Ovid. Met. l. 8. v. 281. qui regionem universam latissime vestavit, donec Meleager, collecto [orig: collect˘] iuventutis flore, eum interfecit. Post obitum filii Tydei, ab Agrii filiis spoliatus est regno [orig: regn˘], sed a nepote Diomede, exstincto [orig: exstinct˘] Agrio [orig: Agri˘] restitutus, Schol. in Aristoph. Acharn. Hinc Oenides, et Oeneius.

OENEUS [2] seu OENUS fluv. Liburniae parvus, in mare Adriaticum labens, Ptolem. Tarsia, Nigro et Moletio. Nunc Fiume di Carnero. Oritur ex montibus della Vena, in Carniola; dein Croatiam ab Istria separans, in sinum Carnarium se exonerat, iuxta Viropolim. Baudrandus.

OENIADAE urbs Acarnaniae iuxta Acheloum. Regio Oenias dicitur. Altera Thessaliae, apud Oetam mont. Steph.

OENIANDUS Episcopus libere corripuit Anastasium Imperator. arrepta [orig: arreptÔ] eius veste, dicens, Haec te vestis, o [orig: ˘] Imperator, in caelum non sequetur. Zonaras in Anastas.

OENIOCHI vide Heniochi.

OENIPONS seu AENIPONS, Comitatus [orig: Comitatűs] Tirolensis metropolis, vulgo Inspruk, sedes principum, ubi Camera et Parliamentum regionum Austriacarum. Baudrando urbs est ad Oenum satis culta, cum arce splendida, olim Principis sedes, nunc Imperatori subest, 20. milliar. German. a Salisburga, 18. a Tridento. Ad radices Alpium Tridentinarum. Veldidena, antiquitus quibusdam. Hic [orig: Hţc] Carolus Quintus a Mauritio Saxone, ob socerum Philippum Hassum, praeter fas detentum, bello [orig: bell˘] petitus, in foedam ac miserabilem fugam coniectus, impedimentis exutus et ad pacem Protestantibus dandam, adactus est, A. C. 1552. Thuan. l. 4. et 7. Alter Oenipons est Oetingen, Simlero; sed ille Aeni legit. Sansoni et Cluv. est vicus Alten Hohenaw, in Bavaria superiore vix 1. leuc. a Wasserburgo, 5. supra Oetingam. 6. a Monachio in Ortum. Hinc nomen lineae Oenipontanae seu Tirolensi, quam orsus Ferdinandus Archidux, fil. secundo genitus Ferdinandi I. Imperatoris cum pater ei Elisabetham Anglicam destinasset, de Maria etiam Scotica Guisii laborarent; ipse Philippinam Welseriam, patriciam Augustanam, sibi iunxit, pater ex ea Caroli Marchionis Burgoviae et Andreae Cardinal. in quibus linea exstincta, A. C. 1618. Eandem iterum incepit Leopoldus (fil posterior Caroli Archiducis Styriae seu Graeciensis lineae conditoris) qui Argentinensis primo et Passaviensis Episcopus; dein eierato [orig: eierat˘] A. C. 1626. Ecclesiastico [orig: Ecclesiastic˘] statu, Claudiam Mediceam uxorem duxit, defunctus A. C. 1632. His geniti, Clara Isabella Caroli Ducis Mantuae uxor, Maria Leopoldina, Ferdinandus Carolus et Sigismundus Franciscus. Quorum is pater Claudiae Felicitatis, in thalamum Leopoldi Imperatoris accitae; iste Mariae Hedvigis Augustae Palatinae sponsus fuit: uterque sine prole mascula defunctus est. A. C. 1662. et 1665. herede ditionum agnato [orig: agnat˘] Imperatore relicto [orig: relict˘]. Phil. Iac. Spenerus Sylloge Genealogico - Histor. in Familia Austriaca. Vide quoque intra Tirolis.

OENISTERIA Atheniensium sacra, quae peragebantur ab ephebis pubescentibus, antequam lanuginem, comamque tonderent; Herculi vero uni certam mensuram offerebant. Horum meminit Hesychius, et Iul. Pollux.

OENO una fuit ex filiabus Anii et Dorippes, quibus id impertiverat Dionysius, ut, quicquid attigissent, in triticum statim, aut vinum, aut oleum verteretur. Unde dictae Caenotropae, quasi in novas formas omnia vertentes, Cael. Rhodig. l. 7. c. 15. Vide Anius.

OENOANDA urbs Carbaliae, in Lycia, Stephan. ad radices Tauri, 70. mill. pass. a Myra in Boream, uti 15. a Balbura, 30. a Bubone in Ortum, paulo amplius a Cobyra.

OENOCHALICORUM oppid. circa Persidem videtur, apud Procopium, l. 2. Persicorum.

OENOCHEMA mons in finibus Africae.