December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0416b

ODAGANA oppid. Arabiae desertae Ptolem.

ODAJA sive ODEIAS, soror Naham, 1. Paral. c. 4. v. 19. Latine laus seu confessio Domini.

ODAREN nomen viri, 1. Macchab. c. 9. v. 66. de ODDIS Nicolaus, vide Nicolaus.

ODE Graece *)wdh\, titulus librorum Horatii, cui a canendo nomen. Scaliger Poetices. l. 1. c. 44. Proxima heroica maiestati Lyrica nobilitas; ut illa a cantu Rhapsodia et Epos: ita haec Ode, et me/los2 et molph\. Neque enim ea sine cantu atque lyra pronuntiabant --- Odas quoque a canendo titulum suorum librorum fecit Horatius. Grammatici Pindaricas inscripsere cantiones, me/lh. alii vero maluerunt ei)dh etc. Sed et in Choro veter. Comicorum, post Commatium et Parabasin, tertio [orig: terti˘] loco [orig: loc˘] sequebatur *)wdh\, quae interdum cancbatur cum conversione, i. e. cum strophe, interdum sine motu; idque quocumque [orig: qu˘cumque] genere versiculorum solutorum,quales apud Melicos Poetas metimur aliquando tetrametris Anapaesticis. Finita [orig: FinitÔ] strophe consistebant ad Spectatores conversi denuo, ibique aliquid profitebantur novi, Trochaicis aut Anapaesticis longis, aut etiam dactylicis: quod dicebatur Epirrhema. Post epirrhema relegebant vestigia Strophes motu contrario [orig: contrari˘], quod Antistrophe a motu, *)antw|dh\, a cantu, cantui respondente, ea appellabatur, Idem l. 3. c. 97. Sine discrimine vero et *)wdh\n et *)wdo\n aliquando scriptum invenias. *)wdo\n vero pro eo quod est *aoi\do\n: neque solum pro Poeta, sed etiam pro Vate, sicut usus fuit Dino in Persarum Histor. ubi eos Persis peculiares facit meminitque Angari. tw=n *)wdw=n tou= endocota/tou, Vatum praeclarissimi, qui in Astyagis convivio fuerit vaticinatus, vide quoque supra in voce Cantor. In conviviis porro Graecorum, ubi Scolia cani sollenne, poculum circumlatum *)wdo\s2 vocabatur, quod non liceret absque cantu vel propinare vel excipere, uti habet Tryphon Grammaticus e)n *)onomastikoi=s2, apud eundem ubi supra etc. Nec omittendum Odae vocabulum aliquando latius sumi. Apud Statium enim l. 5. Sylv. 3. v. 94.

Oda labor nomenque fuit ------

Oda significat metrum omne, longis sive hexametris versibus dissonum, quo modo omne Canticum Ode. Hesychius, *)aei/dein met\w)|dh=s2 le/gein. Et, *)aoidh\, w)|dh\, fwnh\. Vide Barthium Animadversion. ad loc.

ODED propheta, 2. Paral. c. 15. v. 1. Latine sustentans, tenens. aut erigens.

ODENATUS Princeps vel Decurio Palmyrenorum, multa adversus Saporem Persarum Regem praeclae gessit, saeculo [orig: saecul˘] 3. contra quem limites Romani Imperii fortiter defendit: Quietum et Balistam rebellantes coercuit, Augusti tandem titulum meritus. Zenobiae uxoris, consiliis et fortitudine omni aevo [orig: aev˘] memorabili. adiutus, totum ferme Orientem sub iugum misit: a nepote Moenio, in medio felicitrais et vict oriarum cursu, imperantibus Galienis, sublatus, Trebell. Pollio, de 30. Tyr. in vita Valer. et Galien. c. 15.

ODERA [1] oppid. Ducatus Oppaviensis in Silesia parva, in limite Moraviae, ad fontes Oderae fluv. 4. milliarib. Germanicis ab Olomucio in Ortum.

ODERA [2] fluv. German. Oder vulgo dicitur. Sunt qui illum a Ptolemaeo Viadrum vocari autumant. Oderam vocant, ab aucupibus vocabulo [orig: vocabul˘] mutuato [orig: mutuat˘], qui speculas avibus speculandis captandisque constitutas, Odri appellant, hodieque huiusmodi speculae in Moravia, ad fontem Oderae, ab aucupibus constituuntur, Metel. Quibusdam Guttalus etiam dictus. Baudrando oritur in Silesia, iuxta oppidul. Oderam, in ipso confinio Moraviae; dein recipit Oppam fluv. rigatisque Ratisboria [orig: RatisboriÔ], Vratislavia [orig: VratislaviÔ], Glogavia [orig: GlogaviÔ] maiore et Crossa [orig: CrossÔ]: hinc per Marchiam Brandeburgensem Francofurtum ad Oderam rigat, uti Lebusium et Custrinum, ubi Wartam recipit; tandem in Pomeraniam tendens. infra Stetinum lacum efficit das Grosse Haff, et duas insulas Usedomii et Vollini: seque in mare Balticum exonerat tribus ostiis, Pfin, Sqine, et Diwenow.

ODERA [3] amnis Britanniae minoris Corisopitum rigat, et in Oceanum Aquitanicum labitur.

ODERICUS Franciscanus Foroiuliensis, A. C. 1320. scripsit Itinerarium, quod Wasdingus vocat, de Mirabilibus mundi, etc. Voss. de Hist. Lat. c. 64. Bollandus, in vita eius.

ODESSUS urbs Mysiae inferioris cum monte cognomine ad Euxinum mare, inter Mesembriam et Dionysiopolim. Stephanus illam Almydesso proximam facit. Eius meminit Ovid. l. 1. Trist. eleg. 9. v. 37.

Inde Mesembriacos portus et Odesson, et arces
Praetereat dictas nomine, Bacche, tuo.

Est et Odessus, amnis ibidem. Vide Stuckium, ad Arrianum, p. 189. Nic. Lloydius.

ODETUS Colinius Cardinalis Castellionaeus, Archiepiscopus Tolosanus, etc. fil. Casparis Colinii, Galliae Mareschalli, ex Ludovica Montmorantia, frater Casparis, famosi illius Galliae Admiralis, et Francisci Andelotii, qui primus ex Gallica nobilitate puriorem religionem publice professus est. Ingenio [orig: Ingeni˘], eruditione, zelo [orig: zel˘] veritatis, rebus pro Religione orthodoxa gestis, exilio [orig: exili˘], inclitus. Ducta [orig: DuctÔ] Elizabetha [orig: ElizabethÔ] Hautevillana [orig: HautevillanÔ], obiit in Anglia, ubi apud Reginam Elizabetam, cui gratissimus erat, res Religionis in Gallia, magna [orig: magnÔ] cura [orig: curÔ] promoverat, A. C. 1571. Thuan. in Histor. Albinaeus hist. l. 4. c. 14. Bouchetus, San Martanus, etc.

ODEVIA nomen viri. Vide Odaia.

ODEUM Graece *)wdei=on, vox apud Ciceronem et in Historiis frequens. In Odeo Attici theatri Aegyptiorum Regum statuas fuisse, Pausanias scripsit l. 1. Extra theatrum quoque loca dicata Musis, eodem [orig: e˘dem] dicta nomine: quale Athenis a Pericle, destinatum Musicis certaminibus. Sed et Alexis, et Plut. et Demosthenes et Aristoteles *)wdei/ou faciunt mentionem. Prodiditque idem Pausanias


image: s0417a

memoriae, Herodae Attici iussu atque impensis, constiuctum pulcherrimum *)wdei=on, defunctae uxoris monumentum. Et *)wdei/ou columnarum mentio fit, l. de formis dic. qui Theophrasto tribuitur. Iul. Caes. Scaliger Poetices l. 1. c. 21. Vide quoque supra Dos. Rosino proprie, sic dictum est publicum aedificium, in quo Citharoedi et Tibicines a Musico, et reliqui Actores Scenici ab Hiitrione exercebantur, antcavam in Theatrum prodirent. Cuiusmodi Romae fuisse ait quinque. Vide eum Antiquit. Rom. l. 5. c. 4. et infra Vociferatio, uti de Odeo, h. e. Templo Minervae, a Domitiano exstructo, sicque, quod in eo Musicorum et Poetarum Chori frequentarentur et canerent Imperatoris laudes, appellato, pluscula apud Theod. Marcilium ad Suetonium Domit. c. 5.

O-DEUS Exclamatio Gentilibus quoque in frequenti usu. Arnob. adv. Gent. l. 2. Haec omnia circumspiciens, quae videmus, magis an sint coeteri Dii dubitabit, quam in Deo cunctabitur, quem esse omnes naturaliter scimus, sive cum exclamamus, o [orig: ˘] Deus, sive cum illum testem Deum constituimus improborum, et quasi nos cernat, faciem sublevamus ad caelum. Quo faciunt haecce Minucii, Audto vulgus, cum ad caelum manus tendunt, nihil aliud quam Deum dicunt: et Deus magnus est et Deus verus est, et si Deus dederit; vulgi iste naturalis sermo est. Tertulliani item Apologet. c. 17. ista: Quod Deus dederit, omnium vox est: Iudicem quoque contestamur illum, Deus videt et Deo commendo, et Deus mihi reddet. Denique pronuntians haec, non ad Capitolium, sed ad caelum, respicit. Novit enim sedem Dei vivi: ab illo et inde descendit etc.

ODEWINI memorati Arnoldo Lubecensi l. 7. c. 10. Transitus terrae eius difficilimus et incognitus est; quia stantibus ventis strata sabulo ita infundit, ut vix a quoquam sciatur, nisi ab Odewinis, gui saepius illic transeunt. Ubi editor vocemcorruptam putat ex *(odhgo\s2. Sedlegendum Bedeqinis, populis scil. sic appellatis, monet Car. du Fresne Glossar. et multa de istis habet, ad Ioinvillam. Vide quoque ubi de Arabibus, et supra voce Beduini.

ODIA nomen viri, Nehem. c. 8. v. 7. Idem significat quod Odeias. Item, Aegaei maris Insula, Plin. l. 4. c. 12.

ODIAA seu Siam, urbs ampla Indiae ulterioris, emporium celebre, regni Siami caput, et sedes regia, non nullis etiam Iudia. Iuxta Menanum fluv. 30. leuc. Gall. circiter ab ora littorali maris Indici in Boream. Vide Iudia.

ODILO 5. Abbas Cluniacensis, fil. Beraldi M. Mercurii Domini ex Gerberga; successit Maiolo, A. C. 994. praefuitque Ann. 54. benignus et mitis. Scripsit vitam Maioli, Adelheidae Imperatricis, hymnosaliquot; homilias quatuordecim, etc. Obiit A. C. 1048. aetat 87. Voss. de Historic. Latin. c. 44. Morerius, Diction. hist. Hic, cum ad Vulcani ollam, in Sicilia gemitus audiisset, Purgatorium inde exstuxisse dicitur. Sigebertus in Chron. Laetus Comp. hist. univ. Cuialterum accessit fulcrum, a Benedicto VIII. qui post mortem nigro caballo insidens apparuit, rogavitque, Odilo pro se oraret. Platina, Iohan. Stella. Venetus.

ODINGTONUS Benedictinus Anglus, Philosophus et Mathematicus in signis, A. C. 1280. Scripsit de motibus Planetarum, et de mutatione aeris. Pitseus, de Ill. Angl. Scr. p. 362.

ODITES unus ex Centauris, Iyionis, ex Nube fil. a Mopso interfectus in nupt iis Pirithoi. Ovid. Met. 12. v. 456

------ Mopso iaculante biformis
Occubuit frustrague loqui tentavit Odites,
Ad mentum lingua, mentoque [orig: ment˘que] ad guttura fixo.

ODIVA vir quidam in Dalmatia ab Odoacro Tyranno vinctus, A. C. 483.

ODIUPOLIS regio Heracleae iuxta Pontum, Stephan.

ODMANA Palmyrenae urbs, Ptolem.

ODO [1] Archiepiscopus Cantuariensis, caelibatum Sacerdotum in Anglia, cum Dunstano Archiepiscopo Glasconensi, vehementer ursit, circa A. C. 950. Polyd. Virg. l. 6. Vide Dunstanus.

ODO [2] Regens Galliae, vide Eudes. Item, Monachus S. Mauri, scripsit vitam Comitis Burcadi. Item, Anglus, in Euclidem, Chronica, etc. scripsit A. C. 1180. Item cognom. Aleranus, Cardinalis, scripsit Astronomicum quoddam opus, A. C. 1251. Villanius, l. 6. c. 82.

ODO [3] 2. Abbas Cluniacensis Gallus, discipulus S. Remigii Antissiodorensis: Proncipum Pontificumque arbiter. Obiit A. C. 944. scripsit plurima. Vide Moret. Diction. Hist. Item, dictus Cantianus, Benedictinus, saeculo [orig: saecul˘] 12. Thomae Cantuariensi familiaris, a Ioh. Salisburiensi impense laudatus, Scripsit in Pentateuchum, in 4. libros Regum, Psalmos et Euangelia. Praeterea, De onere Philistim, de Moribus Ecclesiasticis, de Vitiis et Virtutibus animae, etc. Obiit A. C. 1160. Pitseus, de Illustr. Angli. Script. Item dictus Ceritonensis, Cistertiensis Anglus, eloquentia [orig: eloquentiÔ] inter primos sui aevi: Principibus gratus. Scripsit Homilias, Proverbia, etc. A. C. 1181. sub Henrico II. Angliae Rege; Carolus Visch. in Bibl. Cistert. Pitseus, etc.

ODO [4] laneus calceus, ex Graeco o)qo/nh. Martiali. l. 14. Epigr. 140. Udo. Aliis candidum linteamen. Donatio, quae dicitur Constantini, in Photii Nomocanone tit. 8. c. 1. Graece reddita a Theodoro Balsamone, ut creditur, habet, *kai\ w(s2 h( h(mete/ra su/gklhtos2 fe/rei u(podh/mata h)/toi sanda/lia di' o)qoni/wn etc. quod Agylaeus vertit, Et, quemadmodum Senatus noster calceamenta sive sandalia ex linteis candida gestat, ita etiam illi seu Clerici Romani. Vetus autem formula eiusdem Latina, apud Gratianum dist. 96. c. 14. et Alber. Rosat. ad c. tit. de Praef. urbis et Tom. I. d. Concil. edit. Surian. et Binian. Et sicut noster Senatus calceamentis utitur cum Udonibus, i. e. candido [orig: candid˘] lineamine illustratis, sic utantur et Clerici etc. Blastares vero in Commentar. Anonymi ad Constantini Donat. *(ws2 de\ kai\ ta\ u(podh/mata tou/twn o)qoni/wn ei=)nai pepoihme/na leukw=n, Atque eorum (Senatorum) calceamenta, sic et Clericorum fiant ex lint eaminibus candidis. adeo Graecus uterque pro linteaminibus


page 417, image: s0417b

candidis, e quibus fiercnt ipsi calei, o)qo/nia leuka\ et Udones accepit. Sed vero linteamen hoc ornamento fuisse calceamentis Senatoriis et usum item, eorum extrema colligando, praestitisse volunt Docti aliqui, nec calceum fuisse ipsum. Vide Pancirollum: aliis aliter sentientibus. Ex Actis vero, quae vocantur Silvestri Papae, Vaticanis, explicatio affertur, tw=n *ou)do/nwn, Udonum sive Odonum, in donatione illa fictitia Constantini; *)odo/noist te tou=t' e)/sti leukota/th| o)qo/nnh| peri\ ta\ u(pod mata xrh=sqai, quod citat. Ios. Stephanus de Osculat. pedum Pontific. Rom. et vertit, Id est, Udonibus ex candidissimo lineo ad pedes uti. Et Bened. Balduinus in Calceo Antiq. c. 4. infelici satis memoriae lapsu verba illa Herodlani esse asserens, pro linteis calceamentis sumit ibi to\ ou)do/nois2, vocabulum etiam Iulio Polluci l. 10. c. 11. a Salmasio in Lamprid. in Sever. c. 40. pridem pro h(donw=n restitutum. Sed in Donatione illa Latina, Udones pro lunata Senaloriae dignitatis in calceis nota corrigiarum inflexione formata [orig: formatÔ] (de qua Plut. Problem. Rom. 76. Martialis, Zonaras, alii obiter) sumendi omnino videntur Seldeno nec pro calceamentis ipsis. Quod probatum it ex ipso ordine verborum: Nec sane aliter videtur, quod ex Actis Silvestri adfertur. Id plane sonat, Candido linteamine circa calceos aut in calceis uti. Neque aliter, ait, resintellecta ad Senatoriam, unde petitur, dignitatcm poterit attinere. Hactenus Iohannes Deldenus Uxor. Ebraic. l. 1. c. 14. Vide infra in voce Udo, Pedale it. Pedocuculli.

ODO [5] de ODIS, Patavinus, Medicus celebris, A. C. 1538. Vide Tomasium in Elog. Patavin. Iustum in Chron. Med. Vander Linden.

ODO [6] Rigaltius Lugduno [orig: Lugdun˘] oriundus, Archiepiscopus Rotomagensis: expeditionis sacrae comes, A. C. 1267. post Ludovici IX. in Africa mortem, a Philippo Audaci, cum Petro Duce Alenconio et aliquot aliis Praesulibus, Galliae Regens dictus, obiit A. C. 1275. Scripsit in Magistr. Sententiarum, Homilias, tractatum de visitandis Paroeciis, etc. Morerius, Diction. Hist.

ODO [7] Severus Danus, ex idololatris parentibus in Anglia natus. Latine et Graece doctus, versu prosaque promptus, ab Eduardo Rege Archiepiscopus Cantuariensis factus est. Scripsit Poemata, Epistolas, statuta Synodalia, tractatum de praesentia Corporis IESU CHRISTI, in Eucharistia, et historica quaedam, obiit A. C. 959. Pitseus de Ill. Angl. Script.

ODO [8] Sullius, Episcopus Parisiensis, nepos Theobaldi, Campaniae Comitis, maximis negotiis adhibitus. Scripsit Statuta Synodalia. Obiit A. C. 1208. Morerius Diction. Hist.

ODOACER fil. Ediconis seu Edicae Herulorum, Scirrhorum et Tur cilingiorum Rex, A. C. 476. ab iis, qui Nepoti favebant, vocatus, Danubium transgressus est et Italiam Veronam pervenit, persecutusque Oresten Gothum, victum, qui Momyllum fil. suum Augustum creaverat, Ticino inclusit, urbemque tandem captam militibus diripiendam praebuit, die 23. Augusti proclamatus Rex Italiae. Nova [orig: NovÔ] hac dignitate modeste usus, multa Orthodoxis, Arianus quamvis, concessit: Ravennam in potestatem accepit; tandem Romam profectus, Momyllum Augustulum, qui prae metu imperio [orig: imperi˘] se abdicaverat, in Lucullanum Campaniae castrum in exilium eiecit, atque ita finis factus est Imperio Occidentali, quod steterat post victum Pompeium, incipiendo a Iulio Caesare Ann. 522. Rugienses post haec, Germaniae ad mare Balthicum populos praelio [orig: praeli˘] vicit, captivo [orig: captiv˘] illorum Rege Feretho [orig: Fereth˘] seu Pheba, cum uxore Gisa, in Italiam misso [orig: miss˘]. Cuius fil. Fridericus, fuga [orig: fugÔ] elapsus in Moesiam, a Theodorico Gothorum Rege Amali fil. copias impetravit, quibus in regnum suum restltueretur: sed denuo pulsus est ab Odoacro, qui postea a Theodorico ipso bello [orig: bell˘] petitus, post varias fortunae vices; Ravennae inclusus, et post longam obsidionem et obsessis, et obsidentibus defatigatis, pace facta [orig: factÔ], a Theodorico ad convivium vocatus trucidatusque est, A. C. 493. Vide Procop. de bello Goth. l. 1. Iornand. derebus Goth. Cassiodor. in Chron. Nicephorum. Paul. Diaconum, etc.

ODOJA nomen viri, 1. Paral. c. 5. v. 24. Latine laus, vel conf essio Domini.

ODOLLAM civitas Iudaeae a Roboam constructa, 2. Paral. c. 11. v. 7. Videtur esse eadem quae Adullam dicitur. Hodieque vicus parvusad Ortum Eleutheropoleos, Hieronym. Nomen item speluncae, 1. Sam. c. 22. v. 1. Latine testimonium, seu ornamentum illis, aut testimonium, sive ornamentum suae miseriae, vel transitus, seu praeda suae miseriae.

ODOMANTI populi Thracii, quorum meminit Thucyd. l. 2. Vide Hodomanti.

ODOMASTES apud Treb. Pollionem in XXX. Tyrannis, in Vita Cyriadis, c. 2. Hic patrem Cyriadem fugiens --- Persas petiit: atque inde Sapori Regi coniunctus atque sociatus, quum hortator belli Romanis inferendi fuisset, Odomasten primum, deinde Saporem ad Romanum solum traxit: Dux fuit aut Satrapes quidam Persarum Regis Saporis. Salmas.

ODONES populi Thraciae. Dionysius, Bassaricon [orig: Bassaric˘n]. 14.

*mai/dwn t' a)/gria fu=la kai\ *)/wdones2 e)txesi/peploi.

Stephanus.

ODOVIA seu ODVIA i. e. laus, seu confessio Domini: Fil. Asans, 1. Paral. c. 9. v. 7. Fil. Elioenai, 1. Paral. c. 3. v. 24.

ODONIS Mansio Auton forte, corrupte pro Oton, locus est Galliae, memoratus Orderico Vitali Histor. l. 13. ubi Vilerias, Mansionem Odonis et Basolcas iunctim memorat, apud Hadr. Vales. in voce Basolcae.

ODOR Assyrius apud Catullum, Epigr. 69. v. 144.

Fragrantem Assyrio venit odore domum.

Et Tibullum l. 1. El. 3. v. 7.

------ Soror Assyrios cineri quae dedit odores.

De omni genere aromatum. Sic Assyrium Amomum, apud Virg. Ecl 4. v. 25. et Martialem l. 8. Epigr. 77. v. 3. Assyriss succi, apud


page 418, image: s0418a

Statium Theb. l. 6. v. 209. Assyrii nidi Phoenicis, i. e. omni aromatum genere farcti, apud Martialem iterum l. 5. Epigr. 7. v. 1. etc. Vide supra. Huiusmodi odores, opulenti olim homines magnificis funerationibus fuis, inter alia, impendebant, larga [orig: largÔ] manu: quae tamen omnia prae Poeticis defunctorum laudibus, in omne aevum duraturis, contemnenda merito dicit Statius l. 5. Sylva [orig: SylvÔ] 3. v. 41.

Hic ego te (Nam Sicanii non mitius halat
Aura croci, dites nec sic ubi rara Sabaei
Cinnama, odoratas vel Arabs decerpsit aristas)
Inserui cum laude loci --------

Ubi quid per odoratas aristas intelligatur, docte explicat Io. Ant. Saracenus ad Dioscoridem l. 1. c. 6. De Arabum Odoribus vero pulchra congessit, praecipue Poeticae lectionis, locuples promus, Io. Passeratius ad Propert. l. 2. El. 29. p. 370. Vide quoque supra in voce Aroma. Coeterum Odores, non tam alimento, ut quidam de Astomis, Indiae populis iuxta Gangem, prodiderunt, quam multis aliis humanis usibus, idonei sunt. Namque et de sapore prius ex odore iudicium facimus; et cum odores sint a)naqumia/seis2 kapnw/deis2, halitus fumei, iique ex rebus bene temperatis educti, vim habent tum aera purgandi, tum ubi cerebro [orig: cerebr˘] recepti sunt (uti Democriti exemplo [orig: exempl˘] patet, qui, Thesmophoriorum triduo [orig: tridu˘], mellis vel panis odore solo [orig: sol˘] vitam sustentavit) recreandi spiritus et ad tempus conservandi. Nec dubitandum, quin ob ista praecipue odorum et suffituum in Sacris usus fuerit, tum apud Israelitas tum apud Gentiles. quorum hos eo spectasse [orig: spectÔsse] Scaliger vult, quod putarent aere per suffitus purgato [orig: purgat˘], locorum naturam aptam reddi ad Numina suscipienda, Exercit. 104. sect. 4. Sed hoc cuiusmodi sit, non facile dictu est. Sane locis quamplurimis eodem [orig: e˘dem] tempore, eidem Numini, ture et suffimentis aliis sacris sacra faciebant: at non fuit ea Gentium opinio, Numen unum uno [orig: un˘] tempore esse plurimis in locis. Forte ergo eo attenderunt magis, quod Dii caelos incolant, et odores caelos petant: quod item Dii spiritus sint, et odores reficiant spiritus. An dicemus magis, nationes id traditione a piis accepisse Maioribus? Nam magna ceremoniarum Gentilium pars ex Patriarchalibus ac Mosaicis originem traxit, ut notum etc. Vide plura hanc in rem, apud Voss. de Idolol. l. 3. c. 30. ut et infra, ubi de Olfactu, ac Suffimentis. De luxu vero Veter. odoribus condiendi vina, unguenta, alia, vide hic [orig: hţc] passim; pavimenta quoque odoriferis huiusmodi respergendi, voce Vinum etc.

ODORANUS Monachus, A. C. 1045. scripsit Chronica rerum in Orbe gestarum. Possevin. in appar. Voss. de Hist. Lat. c. 44. Pithaeo in Annalibus Gall. et Baronio A. C. 875, laudatus.

ODORNA alias ORNA vulgo l'Orne, fluv. Austrasiae, Fortunato notus l. 10. carm. 12. qui in Mosellam effluit, medio [orig: medi˘] inter Metas et Theoconis villam spatio [orig: spati˘], et fronti suae appositum habet vicum cognominem, inter Mosam et Mosellam situm, sed Mosae propiorem, Veroduno [orig: Verodun˘] et Castello [orig: Castell˘] Domini Villari non multum distantem, caput olim pagi cognominis. Hocalluit fluv. dein Stagnum castellum, Bosciacum, Confluentem, ubi fluviolum recipit, et ad Ricomontem in Mosellam devolvitur, minime navium capax. Hadr. Vales. in Notit. Gall.

ODORNENSIS Pagus in Austrasia. Dividebatur in duos Comitatus, sub filiis Ludovici Pii. Quorum prior, Sarachouvae superiori proximus, quem Bernardus Comes habuerat, obtigit Ludovico German. Regi, A. C. 870. Posterior, qui Tetmagi Comitis erat, inter Tullense et Barrense territorium obvenit Carolo Galliae Regi in divisione regni Lotharii. Promittitur hic pagus a vico Orna, ad Mosellam usque. Dictus ab Odorna, alias Orna, vulgo l'Orne fluvio. Vide Odorna.

ODREJA Villa in capitulis Caroli Calvi memoratur, inter villas regias, aliis Audriaca. Miraeo videtur inter Ambianos et Atrebatas urbes sita fuisse.

ODRUSSA unus ex Ducibus auxiliaribus Aeetae Colchorum, contra Persen, quem potatorem et prolixa [orig: prolixÔ] horridum describit, vide Val. Flacc. Argon. l. 5. v. 594.

ODRYSAE populi Thraciae circa Hebrum fluv. Solin. c. 16. Hos Thucydides inter Abderam et Istrum collocat. Laonicus eos Moldavienses esse putat. Horum civitas Odrysa Straboni dicitur. Hinc Odrysius, Claudian. in Gigantomachia: v. 74.

Primus terrificum Mavors non segnis in hostem
Odrisios impellit equos, quibus ille Gelonos
Sive Getas turbare solet. --------

Stat. Achilleidos l. 1. v. 484.

Sic cum palantes Phlegraeae in castra coirent
Caelicolae, iamque Odrysiam Gradivus in hastam
Surgeret, et Libycos Iritonia tolleret angues, etc.

Silius Ital. l. 7. v. 569.

Non graviore movent venti certamina mole,
Odrysius Boreas, et Syrtim tollere pollens
Africus. ------ --------

Val. Flacc. l. 5. v. 439.

------ Odrysio gaudebant carmine Phocae.

I. e. Orpheo. Ubi alii Othrysio. Nic. Lloydius.

ODRYSUS Thracibus olim cultus: ut cuius gentis conditor erat, si non universae, quod Thera potius sibi vin dicat, saltem partis eius, quae odrysae inde nomen accepit, Epiphanius l. 1. Vide Voss. de Idolol. l. 1. c. 39. ut et in voce Odrysae.

ODUCIA oppid. Vandalitiae, Lora Morali, vel iuxta.

ODYSSEIA quae Edissa Cicer. Verrin. 5. c. 34. Ulyssis portus Plinio l. 3. c. 8. Capo Marzo, teste Fezello [orig: Fezell˘], portus et promontor. Siciliae in Australi ora ad Pachynum, ultra Motyam urbem delatum. Nunc Porto di Palo, cum promontorio cognomine in valle Neaetina, 8. milliar. a Pachyno in Occidentem Camarinam versus. Baudrand.

ODYSSUS corrupte pro Odessos.