December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0160b

MILANION adolescens, qui Atalantam puellam venatricem in Arcadia adamavit. Eius meminere [orig: meminŕre] Musaeus, Propert. l. 1. Eleg. l. v. 9. Ovid. Art. l. 2. v. 188. et Amor. l. 3. eleg. 2. v. 29.

MILCOLUMBUS Scotiae Rex dignitatum vocabula instituit, Angliam vastavit, effecitque, ut Anglis non nisi ex parte subiectus esset. Coniurationem in se initam, auctore in silvam ad certamen evocato [orig: evocat˘], fortiter oppressit. Legem priscam, qua [orig: quÔ] sponsae pudicitia Regi, si nobilis esset, vel comino loci, si plebeia, vindicabatur, sustulit, sanxitque, ut Virgo nupta nummum propterea Domino loci penderet. Ulturus contumeliam in Rufo Rege nova [orig: novÔ] irruptione, una cum fil. Eduardo, occubuit, A. C. 1097. Buchan. Histor. Scot. l. 7. Polydor. l. 9. Vide supra in Malcolmus.

MILES [1] apud Germanos his ceremoniis olim inauguratus est: Mos enim illis in Martis linine salutando, sollennis admodum. Statuitur in contione celebri votivus adolescens, magna [orig: magnÔ] stipatus propinquorum et amicorum multitudine, quem e coetu aliquis laudatum Principi offert, votum et militiae professionem facientem. Tum Princeps scuto [orig: scut˘] et framea [orig: frameÔ] Martis arrhabone adolescentem donat, partemque iam Rei publ. qui paternae hucusque familiae habebatur, constituit: lautius dein epulatum est et ab amicis undique gratulatum Haec illis, inquit Tacitus, Germ. v. 13. virilis toga. Quos enim Milites Angli appellant, Gall. Chevaliers, aliunde dignitatem non sunt assecuti, quam ab honoraria istiusmodi armorum collatione, qua [orig: quÔ] a gregario milite distinctiores fiant. Milites Romani cingulo [orig: cingul˘] usi sunt, Germani antiqui scuto [orig: scut˘] et framea [orig: frameÔ], Salici baltheo [orig: balthe˘], Germani recentiores cingulo [orig: cingul˘], gladio [orig: gladi˘] et calcare. Nec Regum Francorum filii prius Regno [orig: Regn˘] digni iudicati sunt, quam ad Equestrem ordinem fuissentadmissi. Gorop. Fr. p. 50. Et Longobardorum Reges filium ad mempsam non suscepere [orig: suscepŕre], priusquam armis donarentur militaribus, Paulus Diac. Et Rex renuit filiam dare Regi, nondum Militi, Idem. In exercitu Regis Franciae Duces 16. Comites 26. Milites 3000. pugnatorum 100000. numerat Walf. in Richardo II. Vide Henr. Spelmannum Glossar. Archaeol. Hadr. Vales. Milites dici Gentils hommes, quasi Gentiles Homines, haecque duo vocabula pro uno eodemque usurpari, observat e literis A. C. 1228. in Chartario Meldensi repertis, vide eius Notit. Gall. in voce Meldi. Coeterum. Militibus quoque gregariis, ut multa alia, quae anteanon habebant, indulsit, tum etiam daktuli/ois2 xrussi=s2 xrh/sasqai e)pe/treye, Aureis annulis uti permisit, Severus Imperator recens ad imperium evectus, teste Herodiano [orig: Herodian˘] l. 3. c. 8. Imo Valerius Aurelianus Imperator diserte mandat Vicario suo inter alia, ut Miles stipendium in baltheo habeat, non in popina, torquem brachialem et annulum apponat, apud Vopisc. in Aurelian. c. 7. Primis autem Rei publ. temporibus, ne Senatori quidem ius erat, istiusmodi annulum, gestare, publiceque aurei annuli his tantum dabantur, qui ad exteras Gentes Legati ituri essent. Paulatim dein non solum Senatores, verum etiam Equites illos usurparunt [orig: usurpÔrunt], ut ex secundi belli Punici constat historia: tw=n e)lato/nwn sidhroforou/ntwn, i. e. gregariis adhuc ferreos solum gestantibus: donec etiam ad hos; imo ab his ad plebem quoque togatam, Libertinos insuper Libertosque transiit auri usus, uti supra vidimus. Sed et apud Plautum Curcul. Sc. Beatus, miles Terapontigonus annulo insculptum habuit Militem clypeatum, qui elephantum machaera [orig: machaerÔ] dissecaret:

CU. Multam me tibi
Salutem iussit Terapontigonus dicere,
Et has tabellas dare me iussit. Ly. Mihin'? Cu. Ita
Cape signum, nosce, nostin'? Ly. Quidni noverim:
Clypeatus elephantum ubi machaera dificit, etc.

Vide Ioh. Kirchmannum de Annulis c. 13. et 15. Iidem, si rortiter se gessissent, Coronas accipiebant, et quidem a solo Imperatore. Ut enim initium militiae fuit religio iurisiurandi et amor signorum, ac proinde ut militem non nisi dicto Imperatoris audientem esse oportebat: ita et stipendia ac praemia, inque his coronas, eum non nisi ab Imperatore accipere faserat. Quis vero primus eorum donatus sit corona [orig: coronÔ], in quit Plin. non inveni, sed quis primum donaverit, a L. Pisone traditur, l. 33. c. 2, Non fiebat autem id, nisi praevia [orig: praeviÔ] diligenti exploratione, uti discimus ex Sueton. Aug. At cum militum tantus esset numerus, ut vix tot coronae in promptu essent, datae saepe sunt pecuniae illarum loco [orig: loc˘], ut inde sibi ipsi coronas plecterent emerentque. Unde Graecorum phrasis orta, mnai=s2 stefanou=n, minis coronare, apud Plut. in Dione. Porro non dabantur militares coronae aureae, uti nec armillae, nisi iis militibus, qui cives Romaniessent: Auxiliaribus vero et externis torques tantum donabantur. Sed et Duces aliquando a Militibus coronati sunt. Sic Titimanus unus Ducum Cassii, cum victor in certamine fuisset, coronatus ab equitibus, abiit ad Cassium, apud Plut. in Bruto. Quod apud Graecos fuisse frequens, discimus ex Xenophonte Hellenic. l. 4. et in laudatione Agesilai, nec non ex Luciano in Antiocho. Imo se ipsi Milites coronabant antiquitus: uti de Syracusanorum militibus, post Athenienses victos Niciamque Ducem illorum captum, legimus apud Plutarchum in Nicia. Qua de re vice plura infra ubi de Militaribus coronis. De poenis vero Militum, suoloc [orig: su˘loc] ˘, at plura hanc in rem infra, in voce Milites.

MILES [2] recentiori aevo [orig: aev˘] dictus est omnis is, qui Principi in quolibet officio, seu in qualibet dignitate, palatina, civili aut militari, deserviebat. Qua [orig: QuÔ] notione vox omnino capienda in vetustioribus Regum Anglo-Saxonum Chartis, quibus subscripsere varii Proceres, post Episcopos, Duces et Comites, Militis titulo [orig: titul˘]: quos non alios licet conicere, quam Officiales domus Augustae, qui in aliis Ministri appellantur. Interdum tamen post Ministros subscripsissehi deprehenduntur, adeo ut diversi ab iis, ordineque inferiores fuisse videantur, ut inter alia videre est, in


image: s0161a

Conventu Westmonasteriensi A. C. 1066. sub Eduardo Confessore, inter Concilia Anglicana relato. Sane non alii sunt ab Aulicis Ministris, quos alias Kanutus Magnus Danorum Rex ad suum vel famulatum, vel Comitatum adscivit, quos ad tria Militum milia excrevisse ait Sveno in LL. Castrensibus c. 20. Saxo vero Grammaticus l. 10. ad sex milia: unde Leges, quas Rex idem ad continendam in officio Militiam istam aulicam constituerat, Leges Castrenses sive Militares sive Leges Curiae, vocat idem Sveno in Prooemio. Et militare, pro in quolibet officio aut dignitate ministrare, passim. Postmodum Militia ista civilis, ad militarem unice profluxit: sicut, qui alicui in bellis militaret ac mereret, eius esse Miles diceretur: maxime vero, qui beneficii seu feudi alicuius ratione, servitio militari obstrictus esset et obnoxius. Unde Miles, pro vassallo, toties apud medii aevi Scriptores. Atque hi, Romanorum olim more, armis ab eo instruebantur, cui vel ex dignitate, vel ex feudo, militiam debebant, sicque adoptabantur in Militiam; unde Galli forsan Adouber un Chevalier dixerunt: de qua adoptionis specie pluribus agit Car. du Fresne Dissertat. 22. ad Ioinvillam. Fiebat id autem certis ritibus praeviis, armorum scil. benedictione a Sacerdote in Ecclesia facta [orig: factÔ], et novo Milite, vigiliis ac ieiuniis rite praeparatis, ense dein accincto [orig: accinct˘] in ipsa sacra liturgia: quod maxime apud Anglos obtinuisse, refert Ingulfus. Balneum vero pridie praemittebatur, e quo prodeuntes, relictis prioribus vestibus, quae Scutiferorum erant, novas vestes induebant, quae quales fuerint, accipe a C. du Fresne praefato, ex Computo Stephani Fontenaei Argentarii Regis A. C. 1350. in Glossar. Vide quoque supra, ubi de Balneo. Porro in hisce sacris ceremoniis Cingulum Militare conferebatur novo Militi, ab aliquo Principe vel Magnate. data [orig: datÔ] pro more alapa [orig: alapÔ] militari; Ense dein accingebatur, ab Episcopo benedicto [orig: benedict˘]; quem ab Altari, si maioris dignitatis Princeps esset, acceptum lateri suo ipse aptabat etc. Quam in rem vide plura, apud Seldenum de Titulis Honorar. Parte 2. c. 5. ž. 33. inprimis vero Car. du Fresne d. l. nec non hic [orig: hţc] passim. Infra inter alia voce Neoptolemus. Nondum vero militare cingulum adeptos Magnatum filios Valetos dictos esse, videbimus infra.

MILESIAE a Clodio Albino Imperatore scriptae, memorantur Iul. Capitolino in Vita eius, c. 11. Milesias nonnulli eiusdem esse dicunt, quarum fama non ignobilis habetur, quamvis mediocriter scriptae sunt. De quibus iudicium Severi, in Ep. ad Senatum, Maior fuit dolor, quod illum pro literato laudandum plerique duxistis. quum ille naeniis quibusdam anilibus occupatus, inter Milesias Punicas Apuleii sui et ludicra literaria consenesceret, Ibid. c. 12.

MILESIUS cognomen Apollinis, cuius et Strabo, et Lactantius l. 4. de vera Sapientia c. 13. meminerunt. Hic consultus aliquando, Utrum Christus homo esset an Deus? respondit:

*qnhto\s2 e)/hn kata\ sa/rka, sofo\s2 teratw/desin e)/rgois2,
*)all' u(po\ *xaldai/wn kritw=n o(/plois2 sunalwqei\s2,
*go/mfois2 kai\ sko/lopess) pikrh\n a)ne/luse teleuth/n.

MILESIORUM Murus locus Aegypti, circa ostium Bolbiticum. Strab. l. 17. Psammeticho [orig: Psammetich˘] (primo huius nominis) regnante, quo tempore Cyaxares erat Rex Medorum, Milesii cum triginta navibus in Bolbiticum ostium appulerunt; ibique to\ *milhsi/wn tei=xos2, Milesiorum murum, condiderunt. Postquam Ionibus et Caribus idem Aegypti Rex, sedes dedisset ad Nili latus, prope mare, infra urbem Bubastin. A quo tempore, Aegypti res exploratiores esse Graecis coeperunt, Herodot. l. 2. Naucratin dein, sub Amase, Milesii condiderunt anno 4. Olymp. 6. Vide ubi de hac urbe, ut et voce Psammetichus.

MILETIA una fuit ex filiabus Scedasi, una cum sorore a iuvenibus Spartanis constuprata, Plut. et Pausan. l. 9.

MILETOPOLIS Mysiae urbs, inter Cyzicum, et Bithyniam ad Artyniam stagnuum, ex quo Rhyndacus oritur: Episcopalis sub Archiepiscopo Cyziceno, nunc etiam Melitopoli dicta. Alia est in Perside. Steph. ex Strab. l. 12.

MILETUM [1] Calabriae urbem a Milesiis Asiaticis concitam habet Barrius ex l. 6. Herodoti, quam hodie Mileto nominari subdit. Eandem a Cicerone Melita dici l. 3. ep. 4. ad Att. putat. Corradus.

MILETUM [2] Graece *mei/lhton, nomen castri in agro Attico, cuius meminit Plin. l. 4. c. 7. ubi de Attica, Rhamnus pagus, locus Marathon, campus Thriasius, oppidum Miletum, et oropus, in confinio Boeotiae. Quem locum cum multi confundant, cum Melite, parte Athenarum, ad tribum Cecropidem pertinente; refelluntur insuper, variis Inscr. antiquis in quibus duo hi demi diserte distinguuntur. Sic Constantinopoli, apud Oratorem Gallicum, vidit Cl. Sponius Inscriptionem in marmore Athenis allato, cuius ultimae lineae sunt

*l*e*w*n*i*d*h*s *l*e*w*n*i*d*o*u *m*e*l*i
*t*e*u*e
*e*s*t*i*a*i*o*s *d*i*o*n*u*s*i*o*u *m*i*l*h*s*i*o*s.

Ubi qui Melite oriundus erat, *meliteu\s2; qui vero Mileto [orig: Milet˘], Milesius appellatur: quod certe de Mileto Asiae minoris intelligi non potest, cum in hoc marmore non nisi de Atticae populis agatur. Idem quaturo alias Inscriptiones, idem firmantes, addit, Itinerar. Part. 3. ubi de CLXXIV. Atticae populis. p. 17. E quibus una in loco, Palaeochori dicto, prope Athenas sic habet:

*x*a*i*r*e
*a*q*h*n*a*e*i*s *q*e*o*k*r*o*t*ou/ *e*d/a
*p*t*e*w*n
*f*a*u*s*t*o*s *l*e*o*n*t*o*s *m*e*i*l*h
*s*i*o*s.

MILETUS [1] fil. Apollinis, et Argeae Cleochi filiae, vel ut Ovid. habet, Deiones, qui cum Minoa Cretensium regem iam senem regno [orig: regn˘] privare vellet, a Iove territus in Samum, deindein Cariam


page 161, image: s0161b

Asiae regionem fugit, ibique opidum condidit, quod de suo nomine Mileton appellavit, eiusque incolas Milesios. Ovid. l. 9. Met. Alii tamen, Miletum conditam malunt, a Sarpedone Iovis filio, Minois ac Rhadamanthi fratre, et ab eo Miletum appellatam fuisse, ab altera eiusdem nominis urbe, quam in Creta reliquerat. Strabo l. 14.

MILETUS [2] urbs in finibus Ioniae et Cariae, Herodoto a Neleo, quamvis alii velint, a Mileto, Apollinis fil. vela Sarpedone aedificata, A. M. 2953. cum Cyzico, decem stadiis ad ostio Maeandri amnis secreta. Baudrando urbs Ioniae, versus limites Cariae, cum portu capaci, in ora maris Aegaei; Melasso hodie, 6. mill. pass. ab ostio Maeandri in Meridiem, uti 90. a Smyrna, Halicarnassum versus. Mela l. 1. c. 17. Miletus (inquit) urbs quondam Ioniae totius, belli pacisque artibus princeps, patria Thaletis Astrologi, Timothei Musici, et Anaximandri Physici, aliorumque civium inclitis ingemis merito inclita. Adde Anaximenem, Pittacum, Aeschinem, etc. Nunc urbs parva, cum arce: Sub Turcis. Ab hac Milesii populi dicti sunt, qui quum essent prius potentes, clari bello [orig: bell˘], (unde Milesii olim strenui, oraculo [orig: oracul˘] responsum fuit Samiis primo, dein Caribus, Milesios adversus Persas socios habere cupicntibus) et opulenti, sed deliciis dediti, et opes et potentiam amiserunt, Stephanus: postquam enim maris Domini per annos 18. fuissent, 7. Olymp. etc. et Naucratidem in Aegypto condidissent; Sadiatem Lydum infestum sensere [orig: sensŕre], dein a tyranno Histiaeo arma contra Persas sumere inducti, urbem amiserunt, an 250. Urb. Con. 69. Olymp. Quae quoque ab Alexandro M. capta, dein sub Romanis fuit: donec, ut dictum, Turcis cederet. Vide Aristoph. et Athenaeum l. 12. Et quia labracum apud illos copia, hinc Labrax Milesius, Proverb. in magnum, avidum ac stolidum: Idem tamen Aristophani Sapientissimus pisois dicitur. Porro adeo luxui fuere [orig: fuŕre] dediti Milesii, ut lascivi passim dicantur; apud Lucianum et Apuleium. Prius Lelegeis vocabatur, teste Plinio [orig: Plini˘], l. 5. c. 29. quod Leleges eam inhabitarent, Deinde Pityusa, a piceis arboribus. Postea Anactoria nominata est ab Anactore (sic enim legendum videtur in Steph. ) Terrae, et Caeli filio. Urbem hanc praestantissimae lanae proventus nobilitavit, ex qua fiebant Milesia stragula, et vestes Milesiae, ob insignem mollitiem, in matronarum deliciis habitae. Virg. Georg. l. 3. v. 306.

---- Quamvis Milesia magno [orig: magn˘]
Vellera mutentur Tyrios incocta colores.

Fuit in super haec urbs caput regionis satis luculentae, in qua Apollinis oraculum Didymaei, Strabo l. 14. Plin. l. 5. c. 29. Athen. l. 10. Herodot. l. 1. et seqq. Euseb. in Chron. Diodor. Sic. Thucyd. Arian. etc. Eadem Coliniarum frequentia [orig: frequentiÔ] celebris fuit. Milesiii enim anno [orig: ann˘] 2. Olymp. 19. Parion urbem in ora Hellesponti exstruxerunt, vel potius instaurarunt [orig: instaurÔrunt], adiuvantibus Eristhraeis et Pariis insulanis. Iuxta Parium Cyzicum condidere [orig: condidŕre], anno 2. Olymp. 24. et Lampsacum, ex altera parte, Olymp. 31. qua [orig: quÔ] et istrum oppid. exstruxere [orig: exstruxŕre], et Borysthenem urbem: uti Sinopen, in Paphlagonia etc. Sane Mileius, super LXX. urbium, per cuncta maria, genitrix, dicitur non immerito Plinio l. 5. c. 29. De mulieribus porro Milesiis, virginibus inprimis, mirabilem narrat historiam Plut. de Virtut. Mul. cum ait, *ta)s2 *milhsi/wn pote parqe/nous2 deino\n pa/qos2 kai\ a)llo/koton kate/xein, e)k dh/ tinos2 ai)ti/as2 a)dh/lou. *ma/lista de\ ei)ka/zeto kra=sin e)kstatikh\n kai\ farmakw/dh labw\n o( a)h\r, troph\n au)tai=s2 kai\ parafora\n th=s2 dianoi/as2 e)nerga/sasqai, I. e. Milesias Virgines quodam tempore atrox animi et absurda incessit perturbatio, qua de causa incertum. Nisi quod putabatur aeris temperies veneno [orig: venen˘] infecta et ad insaniam excitandam parata, mutationem istam animorum atque alienationem effecisse. Quae insania quousque eruperit, docet A. Gellius l. 15. c. 10. Virgines, inquiens, Milesii nominis, fere quot tum in ea civitate erant, repente sine ulla evidenti causa, voluntatem cepisse obeundae mortis; ac deinde plurimas vitam suspendio [orig: suspendi˘] amisisse. Furore uterino [orig: uterin˘] qui eas laborasse [orig: laborÔsse] putent, sunt non pauci; Namque peri\ parqeni/wn Hippocrates, hoc [orig: h˘c] morbo [orig: morb˘] affectas nonnumquam ob oppressionem, quae circa cor est, suffocationem sibi parare, seseque strangulare scribit, vel in puteos etiam desilire ac praecipitare; existimantes hoc, ut praestantissimum remedium, omnemque utilitatem excedere; sic ut voluptas quaedam mortis, tamquam boni cuiusdam, expetendae illos incedat. Nec aliter malo obviam itum, quam decreto [orig: decret˘], quo [orig: qu˘] Milesii, ut Virgines, quae corporibus suspensis dimortuae forent, eae omnes nudae cum eodem laqueo, quo [orig: qu˘] essent praevinctae, esserrentur. decrevere [orig: decrevŕre]: Post id enim Virgines voluntariam mortem, pudore tam inhonesti funeris deterritae, petere desierunt, ut eodemloc [orig: e˘demloc] ˘ subiungit A. Gellus praefatus. In Musica, Ionicos modos, qui molles, coeteris omnibus praetulere [orig: praetulŕre] Milesii: quemadmodum Spartani, patriam servantes consuetudinem, Doricam harmoniam, quae vehemens, severa, tetrica: Thessali vero Aeolicum amplexi sunt cantum, qui superbus ac tumidus, uti elata ipsa gens, equorum studio [orig: studi˘] et amplis gaudens conviciis, fuit. Adeo cum gentis cuiusque moribus Musica apprime conveniebat. Unde Timotheus Milesius, qui temporibus claruit Philippi, Amyntae filii, patris Alexandri M. cum in magade, organo Musico, plures adhibuisset nervos, quam antea solerent: in iudicium est vocatus, quasi priscam labefaceret Musicam: immutata [orig: immutatÔ] namque Musica [orig: MusicÔ] ipsam Rei publ. formam immutarisolitam esse, experientia docuit. Vide Cicer. l. de Legg. 2. et infra in voce Musica. Coeterum Miletum non Melasso hodie, sed Palatschia, a ruderibus palatiorum marmorumque (tota enim in ruinis iacet) appellari, Melasso autem inde bidui itinere distantem Mylasam Veterum esse, docet Sponius: edoctus ab Anglis Smyrnae degentibus, qui in loco Palatschia iam dicto, elegantem repererunt Inscriptionem, in qua vox haec *p*o*l*i*s *m*i*l*h*s*i*w*n quinta [orig: quintÔ] vice reperitur. Sed et situs convenit, Epheso [orig: Ephes˘] enim sesquidiei solum itinere abest, prope


page 162, image: s0162a

Maeandrum, leucisque aliquot a mari distat. Vide eum Itinerar. Graeciae Part. I. p. 359. Idem insignem memorat nummum, foederis inter Ephesios Milesiosque initi memoriam servantem cum Inscr. *m*e*i*l*h*s*i*w*n *k*a*i *e*f*e*s*i*w*n *o*m*p*n*o*i*a, Sculptae in eo Venus et Diana, cum duobus suis cervis. In antica parte Faustina Iunior expressa est. Alium similem, cum Lucii Veri imagine, Venetiis asservari addit. Sed et Coorum et Milesiorum foedus in postica parte nummi cuiusdam Antonini Pii, repraesentari Aesculapio sculpto [orig: sculpt˘] et Venere, qui utrobique culti, cum Inscr. *k*w*w*n *m*e*i*l*h*s*i*w*n, docet Idem, Itinerarii Part. 3. p. 179. Alia fuit eiusdem nominis in Creta. Homer. Il. 2. Altera in Bruitiis, de qua supra. Urbecula nunc Episcopalis Calabriae ulterioris: Melito vulgo, 5. mill. pass. ab Hipponio in Meridiem 7. mill. pass. a Nicotera in Ortum uti ab ora maris Tyrrheni totidem a Suriano in Occasum fere media, inter Consentiam ad Boream et Rhegium ad Miridiem. Deficit indies.

MILEVUM sive MILEVIS, urbs Africae Episcopalis sub Archiepiscopo Carthaginensi (ubi concilium Milevitanum, vide infra, habitum est) a Cirta 30. mill. pass. distans Sitisim versus. Hic [orig: Hţc] Concilium, A. C. 402. ab Aurelio Carthaginens. tempore Innocentii I. Episcopi Romani celebratum, quo [orig: qu˘] inter alia, Maximiani, qui schismate Donatistarum relicto [orig: relict˘], Episcopatu se abdicavit, causa ventilata est, surrogato [orig: surrogat˘] ei fratre Castorio [orig: Castori˘], etc. Dein A. C. 416. Pelagianismo nascenti remedium quaesitum, et duae erronum horum propositiones, quarum prior Gratiae, posterior Baptismi necessitatem inficiabatur, condemnatae sunt. Vide Augustin. ep. 91. 92. 217. etc. Tem. II. Concil.

MILFORDIENSIS Portus amplissimus et securissimus Angliae, in Wallia Meri ionali et Comitatu Pembrochiensi ad mare Hibernicum cum duobus castris, 4. tantum milliar. a Pembrochio urbe in Occasum. Vulgo [orig: Vulg˘] Milfordhaven.

MILIARE sive MULIARE, fluv. Daciae, Mulbach Lazio, per Transylvaniam fluens.

MILIARENSIS I. denarii locum substitutus a Constantino M. uti diximus in voce Denarius, ex Gronovio de Pec. vet. Apud Scriptores Francicos medii aevi, moneta argentea minutior est, quae ab Episcopis Magalonensibus in Montepessulano cudebatur; ad instar eorum, qui vigebane in Hispania, ubi etiamnum Lusitani nummos aurcos Millereis appellant. Scaliger vocem corruptam esse putat, de Re Numm. p. 55. Quum, inquiens, verum nomen fuerit, Muley-Rais. ab Arabe Rege, quisquis is fuit qui primus eiusdem ponderis et valoris nomisma in illis partibus Hispaniae percussit. Quo [orig: Qu˘] sane videtur spectare Clemens IV. Ep. ad G. Episcopum Magalon. A. C. 1266. apud Car. du Fresne, ubi ait, Christianum nec debere, nec posse cudere monetam, cum titulo Mahometi. At cum vox haec proxime accedat ad Byzantinorum Principum *miliarh/sia, minutos perinde nummos, de quibus egere [orig: egŕre] prae coeteris idem Scaliger d. l. Gronovius, ubi supra, Petavius ad Epiphanium, idem Car. du Fresne Dissertat. de Infer. aevi Numism. et dicemus infra aliquid, voce Milliarensis; Aliis longe probabilius per aphaeresin videtur, inde huic monetae appellationem accessisse. Sed et non desunt, qui a Miliarensibus Graecanicis Liardos Gallicos, minutiorem quandam trium denariorum monetam, quae in Aquitania potissimum obtinuit, nomen sumpsisse opinentur. Vide eundem Car. du Fresne in Glossar. et supra, in voce Liardus.

MILIARIA Avis apud Latinos, quibusdam est *kegxri/nhs2 seu *kegxri\s2 Graecorum, quam Cenchrida vocat Plin. l. 29. c. ult. fimum Cenchridis, accipitrum generis eam Graeci faciunt. *ke/gxros2 enim Latinis milium est. Sed Cenchris tinnunculus est, qui cinereo [orig: cinere˘] colore punctis nigris, velut milii granis, sparsus, inde nomen invenit. At Miliaria avis est, quae intr coturnices, in aviariis ganeonum, milio saginabatur, teste Varrone l. 3. RR. c. 5. Vide infra Milium.

MILIARII Agitatores in ludis Circensibus, dicti a praemiis, ut et equi ducenarii et centenarii, qui ducenta et centum sestertia merebant. Vide Salmas. ad Solin. p. 910. Apud Chrysostomum, quid sit i(ppeu\s2 a)po\ leu/khs2 e)pi\ sfendo/nhn miliodromw=n, haerent Eruditi. Quod enim nonnulli ab aureo milliario, quod mi/lion xrusou=n Graeci vocant, quodque Romae fuisse certum est, vocem deducunt, hallucinantur. Fuit enim id columna, in medio Romano Foro erecta, unde omnes in Italia viae auspicabantur, cui simile quid Constantinopoli fuisse non legitur. Sed fuerit, nam et sic aliquis locus ibi dictus: tamen quis ibi potius, quam in Circo, ludos editos Circenses putet? Circum tria stadia longum, alii tria cum dimidio, quidam quatuor faciunt: uti Graeci: qui te/ttara sta/dia in longitudine Circum habuisse scribunt. Quod si fuit, spatium hoc bis explicatum octo stadium [orig: stadiűm] fuerit oportet, quae Milliare efficiunt. Ita singula Circi curricula, in cursu ac recursu, octo stadiis constabant, i. e. mille passibus, sicque singula spatia conficere, erit miliodromei=n, quod posuit Chrysostomus pro decursu Circi, a creta ad metas ultimas. Sed et aliter hoc verbum reddi potest. Graeci spatia Circi reddunt sta/dia; septem autem spatia peragebantur lege Circensi, quae miliare unum constituunt, dimidio [orig: dimidi˘] minus: quo [orig: qu˘] modo [orig: mod˘] septena illa spatia decurrere, erit miliodromei=n. Graeci, *(epta/kis2 de\ e)ku/kloun to\n *eu)/ripon oi( a)gwnizo/menoi, dia\ to\ e(pta\ sta/dia ei)=nai to\ mi/lion, Septies autem circumierunt Euripum certantes, quia septem spatia miliare efficiunt. Unde miliodromei=n, spatia ista conficere. Et quidem miliodromei=n Chrysostomus dixit, pro decursu, qui fit a carceribus ad metas; quum proprie miliodromi/a esset, a principio ad idem principium revolutus decursus, h. e. a creta ad cretam recursus circumactis metis, qui cursus integro [orig: integr˘] miliari peragebatur: quia longitudo Circi dimidio [orig: dimidi˘] constabat etc. Vide Salmas. p. 515. et hic [orig: hţc] passim, ubi de Circensibus, Circo, voce Curriculum, it Meta, Missum.