December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0634b

INSPECTORES in tit. Cod. Iustin. l. 11. tit. 58. de Censibus et Censitoribus et Peraequatoribus et Inspectoribus: iidem cum Peraequatoribus C. du Fresne in Gloss. *)epo/ptai, in Gloss Lat. Gr. etc. Vide infra Peraequatores.

INSPIRATIO una est ex tribus electionum formis, quarum mentio in Decreialibus Grag. IX. l. 1. tit. 6. c. 42. quae per Inspirationem sive viam Spiritus S. dicitur: fieri cum viz. omnium vota nemine dissentieute, in umum aliquem conspirat. Id.

INSTEJUS Capito, Castrorum in Armenia, sub Corbulove, Praefectus. Tac. Ann. l. 13. c. 39. Vulgo legebarut Isleius. Sed commodius pro eo legi posse Atteius adnotavit Muretus.

INSTITA matronarum ornamentum. Stolam enim ad talos, ut loquitur V. Flacc. dem issam, Instita ad oram ornabat, docome Turnebo, l. 29. ubi duo insignia in cultu Matronarum notar, vitas, quibus [orig: queis] crines ligabantur et talarem tunicam adsuta [orig: adsut‚] Instita cultam. Horat. Serm. l. 1. Sat. 2. v. 29.

Quarum subsuta [orig: subsut‚] talos tegat Instita veste.

Hinc pro veste Matronali simpliciter Institam ponit Ovid. de Arte Am. l. 2. v. 600.

Luditur in nostris Instita nulla Iocis.

Dicta ab in et sto, quia ei vestis quasi insistir, dum gestatur. Gr. h( para\ ta\s2 w)/|as2 e)sqh=tos2 parufh\, h( pe/za h)\ peri/peza, peripo/dion. Angl. A purle, a border gard, Welt or lace about a Womans govun, Vide Octav. Ferrar. de Re Vest. Part. 1, l. 3. c. 17. Scholiastae Stat. Theb. l. 7. v, 157. Instita fafciola est, quae imam vestem suo pingit ornatu. Ipse Poeta Ibid. v. 654.

Candida pampineo subnectitur Instita pilo.

Dicuntur etiam Institae, fasciae quibus lectus tenditur, Petron, Edit. Gonsali de Salas p. XI. et 37. Edit. Boslich. c. 20, et 57. etc. Plura Vide apud Scholiastem Hor. Serm. l. 1. Sat. 2. Ioh. Iac. Chifflet. de Linteis Sepulchr. c. 28. et hic passim, in vocibus Orna, Pannus Stola etc.

INSTITOR [1] Paulo et Ulpiano, l. 18. et 3. ff. de Institor act. ist est, qui tabernae, locove ad emendum vendendumve praeponitur. Meminerunt [orig: MeminÍrunt] autem Vett. tabernarum, casiariae, cauponariae, cretariae, diversoriae, fultomae, lamoniae, pellesuinae, pistoriae, purpurariae, sutrinae, unguentariae etc. uti infra videbimus, in voce Taberna. Atque in his omnibus custodiae casa [orig: cas‚] canis videtur fuisse. Paul. l. 2. ß. 1. ff. si quadr. Si quis aliquem evitans --- in tabernam proximam se immisisset, ibique a cane feroce esset laesus, non posse agi canis nomine quidam putant, at si solutus fuisset; contra. Ceterum Institorum opera stataria ac fedentaria fuit, unde vestes non succingebant, sed demissas gerebant. Vertumnus apud Propert. de se ipso, l. 4. Eleg. 2. v. 38.

--- --- --- --- et ibo
Mundus, demissis Institor in tunicis

Iis Ulpian. iungit Insularium, de quo mox; Aedificio vel frumento emendo praepositum; Pecuniis foenerandis, Agris colendis: Mercaturis Redempturisque saciendis, alios, de quibus omnibus. Vide L. Pign. Comm. de Servis, ut et infra in voce Servus, item mercatura, ubi primos Institores, qui nempe a Mercatoribus emunt, ut minutim vendant, Lydos fuisse, videbimus; et Negotiantes.

INSTITOR [2] Iohannes Vide Iohannes.

INSTITUTIONES Imperiales sunt diversae sanctiones, decreta, praeceptiones, disciplinae, traditiones et axiomata, publicis inserta monumentis; Graecis u(poqh=kai, trosta/gmata, ei)sagwgai\. quas ad cupidam LL. iuventutem, velut quoddam Enchiridion Legale et Epitomen Iustinianus misit, et xeniorum vice et amplissimi loco muneris, Ioh. Calvin. In Les. Iur. Ad harum imitationem, ut omni ex. parte Iuri Caesareo Pontificium responderer, Paulus Lancelorus, Triboniani alicuius instar, Pauli IV. iussu,ut ipse in Praef. ait, Instiotut. Iuris Canonici scripsit; edidique circa A. C. 1563. quae Corpori Iuris Canonici additae sunt, sine ulla tamen Pontificum confirmatione. Vide de hisce ipsius Lanceloti Dedication. ad Pium IV. Pontif. et Prooemium, ad Iuris Pontificii Candd. cum doctis Iac. Ziegleri Comm. Idem institutum, circa idem fere tempus Marco, Antonio Cuccho fuit, qui similiter Institution. Iur Can. evulgavit A. C. 1564. Qui ambo, ad eandem laudem anhelantes, sibi invicem obstitisse videntur, quo minus alterutrius labor publicam auctoritatem impetraret. G. von Mastricht IC. Hist. Iur. Eccl. n. 388. et 389.

INSTRUERE proprie e)pikti/zein est; unde instructa apud vett. Rei Agrimensor. Auctores, h( e)pe/ktisis2, lapidum nempe structura, ad muri vicem, pro termino; quod genus terminus Epictiticus et Epictiticalis, in illorum scriptis, passim appellatur: Sic apud Hygin. in figura picta Epictiticalis termini murum visere est, ex lapidibus constructum triangularem, in trifinio ponendum: ut arcae erant quadratae structurae lapideae, in quadrifinio, pro terminis collocandae, quas instructas arcas vocavit Frontin. in voce Carseoleis. Hinc instruices caementitiae, apud Solin. c. 28. Salibus domos exstruunt (Amantes) quos in modum cautium e montibus excitatos, ad usum aedium, caementitits nectunt instruicibus: caementa sunt, quibus instruuntur et nectuntur inter se lapides, quod verbo hoc proprie indigitarur. Vide supra Caementum. Isid. Instructio vocata eo, quod instringat et cohaerere faciat, ut lapides luto et ligna et lapides invicem sibi. nam et intinctio ferri in aqua instructura est etc. Ferruminare id vocat Plin. l. 31. c. 7. E cuiusmodi structo lapide quoque cryptas fuisse Iudaeorum, diximus supra, vide plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 7. et 378. qui et de more Instrumenta Artficum sepulchris insculpendi, p. 1221.