December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0506b

HEXHAMUS Iohannes, vide Iohannes.

HEXI Plin. et Ptol. Sexi, Athen. l. 3. p. 121. Sexitania, Hent. Coquo nunc Velez Malaga, urbs Hispan. Baet. apud otam litor. 5. leuc. a Malaca. Floriano Motril, oppid. apud. Selambinam. Inde 1. leuc. Malacam versus recedens.

HEYLON urbs Episcopal. sub sede Bostrensi. G. Tyrius.

HEZECI fil. Elphaal. 1. Par. c. 8. v. 17.

HEZION pater Tabremon, patris Benhadad Regis Syriae 2: Reg. c. 15. v. 18. idem cum Rezone, primo Syriae Damascenae Rege, de quo in infra.

HEZIONGABER in Sacris Bibliis, portus maris Rubri in sinu Elanitico, quo Hebraei Reges utebantur ad navigationes, teste D. Hier. Essia Zeiglero.

HEZIR nomen viri. 1. Par. c. 24. v. 15. Latine porcus aut Syriace reversus.

H. I. in notis antiquorum: hereditatis iure, vel hercle iuravit, vel hic [orig: hÓc] invenies.

H. L. honesto loco, vel hic locus.

HIC. LOC. HAER. NON. SEQ. hic locus haeredes non sequitur.

H. L. N. honesto loco natus.

H. M. honesta mulier, vel hora mala, vel honor mortis.

HIALI castellum in Amurgo vel Mergo, Aegaei matis ins. Ioh. Matal Metell. Item Diod. Sic.

HIARBAS vide Iarbas.

HIBBAS Dux Theodorici, prostravit Francorum 30000. A. C. 508.

HIBERI apud Fl. Vopisc. in Aurel. ubi de seditione intramurana, a monetariis excitata, Hi compressi sunt, septem milibus Hiberorum, Ripariensium et Castrianorum et Daciscorum interemptis; fuere [orig: fuÍre], qui in Praetorianis legionibus vel allis aut inter auxiliares merebant. Vide Iberia.

HIBERNACULA primum militibus apud Rom. aedificata, tabernacula viz. pellibus contecta, memorantur Liv. l. 5. c. 2. ubi de obsidione Veiorum. In oppidis autem illa exstruere vetiti sunt. apud eund. l. 26. c. 10. Vide infra ubi de Pellibus etc. uti de locis in quibus Franciae Reges olim hibernare soliti, in voce Palatium.

HIBERNIA vel HYBERNIA Orpheo, Aristot. et Claud. de 4. Cons. Honor. Carm. 8. v. 33. Ierna l. 2. in 1. Cons. Stilich. Carm. 22. v. 251.

Munivit Stilicho totam cum Scotus Iernen

Iuv. Sat. 2. l. 1. v. 160. et P. Melae l. 3. Iuverna, Diod. Sic. Iris, Ptol. Britannia min. Eustath. Vernia et Bernia, incolis Erin et Gwydhill, Britannis Yverdhon, Anglis Irish, Ireland, etc. vulgo Irlandia dicta. Vet. opinio Annalium Hiberniae est, id nomen vel ab Hiberto seu Ebero Hispaniensi flum. vel ab Ibero Rege Hispanorum secundo fuisse iam olim traductum. Alii ab hieme ibi satis diuturna: Nonnulli a voce Hier, i. e. Occidens, Angliae enim Scotiaeque Occidentalis est, denominatam reg. volunt. Antiquitatum medii aevi scriptores huic etiam ins. nomen Scotiae imposuerunt [orig: imposuÍrunt]: cum duplicem fuisse Scotiam constet, maiorem et minorem: Hibernia maioris, ea veto Britanniae pars quae a nonnullis Albania, iam Scotia communiter appellatur, minoris nomine signata est. Imo sunt, qui Scotiae nomen cum Scotiis hinc in Britanniam penetrasse [orig: penetr‚sse] volunt. Post Britanniam insularum maxima, Camden. alii tamen vix 120. milliartia in longit, 60. in latitudinem patere aiunt: Collateralem habet magnam Britauniam ab Or. Oceanum ab Occid. Ab Aquilonari parte, trium dierum velifico cursu Borealium insulaturm maxima Islandia iacet. Inaequalis, aquosa, paludosa et silvestris Hibernia est, interim gleba, praepingui, ubetique frugum proventu felix. Pecore montes, nemora feris abundant: pascuis tamen quam frugibus, gramine quam grano fecundior est. unde greges ne crepent, a pabulo tam laeto abigi habent necesse. Melle et lacte dives. Fluminibus egregiis scinditur, et rigatur, quorum praecipuus tum cutsus spatio, tum piscium copia [orig: copi‚], Sinnenus appellatur. Lacus quoque plurimos habet. Falcones, accipitres, et nisos prae allis regionibus copiose producit. Peculiari naturae privilegio, venenosis omnibus caret, quod idem de Orcadibus, Garnsean, agro Toletano in Hisp. Ins. Melita, et aliis referunt: cuius tei causa, ut apud Hispanos S. Hildefonso, apud Melitenses nauftagio B. Pauli, ita hic [orig: hÓc] S. Patricio a superstitiosis tributur; qui etiam Purgatorium eius in Ins. quadam Occidentalis Hiberniae partis ostendunt, variisque extollunt visionibus, nihil singulate in eo se agnoscere poste, modeste fatente P. Carve, scriptote Pontificio, Ann. Hibern. Lignum, quod Insulae saltus suppeditant, a tineis araneisque immune, in palatiorum opera tignaria expetitur, ut in Westmonasteriensi, in Anglia, et Hagiensi in Hollandia factum. Terrae motus hic [orig: hÓc] numquam. Vix semel in anno tonitru auditur. Sed quod dulcissimas quoque hinc Varronis animulas apes exsultare iubeat Solin. c. 22. qui insuper pulverem et lapides insulae aliorsum translatos illis perniciem asterre scribit, magnopere in regionem hanc iniutius est: ubique enim illa magna apum vis, etiam in locis silvestribus, ubi antra arborumque cava mellifluo suo succo replent. Prope Armacham prro lacus dicitur stagnare, cuius fando infixa pettica, post aliquot menses, illa [orig: ill‚] parte, quae in terra haesit, inferrum, altera [orig: alter‚], quae aquae fuit immetla, in lapidem indutescit. Sed et hoc Hibetnia habet, quod advenae istuc venientes plerumque dysenteria corripiantur: unde frequens hic [orig: hÓc] Tithymalus tuberosus Hibernicus, incolis Mabinhoy, quem si quis ibi secum gestat, vim solutivam non levem statim experitur. Baudr. Hibernia ins. est ampla Europae, in Oceano Occid. prope Angliam et ad eius Occas. sed multo minor ipsa. Vide infra. Protenditur a Sept. in Mer. vixque 30. milliar. Anglicis separatur ab Anglia seu a Wallia Merid. mari Verginio, 15. autem a Scotia Australi. Hanc antiquissimis temporibus Reguli indigenae multipartito tenuere [orig: tenuÍre], quorum facile potentissimus Dermitius, Munhatdi fil. ob multa saeve facta regno exturbatus Richardum Penbrochiae Comitem, generum sibi et auxiliatorem


image: s0507a

ascivit. Cui cum in Hibetnia bellanti res pulchte procedetent, Henricus II. Angl. Rex cum edicto revocatum coegit ius omue acspem principatus in se transcribere: Et ipse magnis cum copiis in Hiberniam advectus, Regulorum alios vi, alios pollicendo petmovit, suum ut Imperium agnoscerent A. C. 1171. Sed, quae erat simplicitas saeculi, creditum est firmando iuri futurum, si Ponnficiis Rom. auctoritas accederet: qui ne verba quidem gratis concedere solitus, dominium Hiberniae Anglis Regibus donavit, sed ita, ut feudum esset Ecclesiae, ac tributum ei persolveret, quod secuti postea Reges pendere abnuerunt [orig: abnuÍrunt], hoc colore, quod regni Anglici Proceres onus illud numquam approbassent. Henricus VIII. contempto Domini nomine, augustius vocabulum Hiberniae Regis primus assumpsit, sibique cum dedit honorem, quem Matia, ipsius filia a Pontifice accipere postea maluit, Sed quamquam Hibernia, qua [orig: qu‚] cultior moribus, rectores legesque ex Anglia pati paulatim didicit; mansit tamen aliis in partibus, quas silvae ac plaudes abscondunt, libetratis amor, quo nomine vocabatur omnium fere, quae vetita alibi, licentia. Clara inter ceteras Onealum familia, Ultoniae sibi principatum, mox et Hiberniae totius ausa est ascribere. Crevere [orig: CrevÍre] his spiritus, Anglis inter Eboraceses et Lancastrios feraliter dissidentibus. Sed Conum, eius gentis heredem, Hent. VIII. pacate severeque regnans, compulit eiurato Onealis vocabulo, ac dignitate, in Comitis Tironi nomen transire. Huius fil. nothum Matthaeum, Ioh. secundum leges Cono natum se ferens, interemit: sed Marthaei fil. Hugo, Tironi Comitatum et quae Conus possedetat, Ioh. dum rebellat, perempto et bonis in fiscum redactis, Elisabethae beneficio accepit, certis sub legibus, quae nocendi potestatem in posterum acciderent. Vir bello ingens et quibusvis par negotiis sidem Reginae praestitit, donec A. C. 1588. disiecta [orig: disiect‚] nobilissima [orig: nobilissim‚] classe Hispani Duces Hibernicum in litus eiecti, arcanis illum colloquiis, ad recuperandum ius Onealum incitavere [orig: incitavÍre]: Unde turbae A. C. 1595. ortae satis diuttirnae, quas felicitas Elisabethae sopivit, non ita tamen, ut non ad nostram aetatem eius reliquiae Angliae Reges exercuerint: inprimis ab A. C. 1645. usque ad A. C. 1649. donec tota [orig: tot‚] Ins. ferro flammaque ab Anglis vastata [orig: vastat‚], maior incolarum parsin Virginiam Americae Sept. regionem translata est. Bello hodierno, a Vilhelmo III. M. Britanniae Rege postquam pertinaciter Iacobo II. Regis socero eius adhaesisset, post acte ad fluv. Boyne praelium, feliciter fortiterque regnum subactum est, haud pridem. Dividitur Hibernia vel ex motibus incolarum in Silvestrem, cuius incolae incultius vivunt, ac legibus teneri tecusant: ac Politam seu Anglo-Hibernicam the English Pale, in qua legum Anglicarum potestatem sanctam habent, et iudiciis se sistunt: vel ex situ et veu. Rectorum numero in quatuor partes, sub quibus sunt triginta tres Commitatus seu regiunculae, Momoniam nempe ad Austr. Lageniam ad Ort. Conaciam ad Occ. et Ultoniam ad Sept. quibus Becmannus quintam addit, Mediam Meth, in Meditullio Ins. sitam, ex Camdeno descr. Hiberine. In Momonia regione, Mounster, sunt Comitatus Limericensis, de Limerick, Kertiensis, de Kerry, Corcagiensis, de Cork, Waterfordiensis, de Waterford, Desmoniensis, de Desmond, et Typerariensis seu S. Crucis, de Typerari seu Holy Cross. In Lagenia regione, Leinster, sunt Comitatus Midia Orientalis, d'East Meath, Midia Occidentalis, de West Meath, Kilkenniensis, de Kilkenny, Caterloghensis, de Caterlogh, Comitatus Regis, Kings Coumis, Comitatus Reginae, Queenes Countie, Kildariensis, de Kildare, Vexfordiensis, de Vexford, et Dubliniensis, de Dublin. In Connacia regione, Connaught, sunt Comitatus Clarae, de Clare, Galwaiensis, de Galway, Maii, de Maio, Slegi, de Slego, Letrimensis, de Letrim, Roscomensis, de Roscomen, et Longfordiensis, de Longford. In Ultonia regione, Ulster, sunt Comitatus Dungaliae sive Tyrconellensis de DONGHAL, aut Tyrconell, Tyronensis sup. Upper Tyrone, Tyronensis inf. Nether Tyrone, Fermanaghensis, de Fermanagh, Cavanensis, de Cavan, Calranensis, de Colrane, Monaghanus, de Monaghan, Antrimensis, d'Antrim, Dunesis, de Downe, Luthensis, de Louth, et Armachanus, d'Armagh. Est autem Hibernia multo minor Anglia; extenditurque a Sept. in Mer. 250. mill. pass. sed ab Ortu in Occas. non excedit 120. mill. pass. ubi magis lata. Alluiturque ab Occ. mari Occiduo, a Sept. mari Deucaledonio, et Mer. Virginio mati, Totius regni praecipua urbs est Dublinum, Dublin, ubi Academia et Proregis, qui Conservator quoque et Iustitiarius dicitur, sedes, in ora Orientali ins. Pop. Hiberni, Gall. les Irlandois, Germ. die Irren, vel Irlander eximia [orig: eximi‚] plerunque corpotis specie, sed vindictae cupidi, insulsi, et furaces: potro ad otium, blaspemias, et seditiones proni. Unde Hent. III. Regulum Hiberniae compescere, necesse habuit A. C. 1230. eosdem Robetto Brussio adhaerentes infestos sensit Eduardus II. A. C. 1314. Richardus dein II. eosdem quatuor Regulis captis aegre coercuit, A. C. 1394. Henricus VII: novam rebellionem, auctote Richardo simone Sacerdote Oxoniensi, obortam, caesis 4000. oppressit A. C. 1488. Elizabetha inprimis turbis Hibernicis exercita, per Ioh. Perrotum et Henr. Sidneium A. C. 1567. per Arturm Graium A. C. 1578. rebelles, a Pontifice Hispaniaeque Rege fotos, fortiter repressit, ut non repetam turbas ab Hugone retro memorato motas, Catervm fidem Christianam in ins. plantavit S. Patricius, circa A. C. 450. quae purius aliquandiu hic [orig: hÓc] quam in aliis Europae partibus, conservata est. Namque in sede Archiepiscopali Atmachana usque ad Betnardi Aet. 7. Praesules, alii habent, 15. uxorati ac literati praesedere [orig: praesedÍre], qui a Pontifice Rom. ordinari noluerunt [orig: noluÍrunt]: et circa A. C. 1118. Clericus quidam in Hibernia Berengarii sententiam fortiter defendit. Praeterito sec. magnus ibi eorum numerus, qui Latinos sequuntur ritus unde seditionum ansa. Nunc vero coetus, istiusmodi infrequentiores, inprimis a quo magnum illud Hiberniae lumen Iacobus Uslerius Archiep. Atmachanus voce scriptoque veritatem felicissime sleruit. Vide praeter iam dictos Richard. Stanihutst. Hist. Hibern. Botterum, Magin. Thuan. et Hug. Grot. Hist. Christ. Becmann. Hist. Orbisterr. Geogr. et Civ. Alios, Silvestrum inprimis Gyrald. e quo de moribus incolarum, et stupendis naturae in hac Ins. operibus, nonnulla descripsit Abr. Ortel. in Theatr. Orbis terr.



page 507, image: s0507b

Urbes Hiberniae insulae (olim 50.) Episcopales.

Achada, Episcopal. Connaciae, sub Archiep. Tuamensi, Achonry Waraeo, semidnura. Alachda, Episcopal. Connaciae, sub cod. Archiep. T. Kili-alla, eidem. Ardacha, Episcopal. Ultoniae, sub Archiep. Armachano, Ardagh. * Armacha, Archiepiscopal. Ultoniae, Armagh. Atlona, Atlone, in Connacia. * Cassilia, Archiepiscopal. Momoniae, Cashel. Clocherium, Clogher, Ultoniae. * Clona, Episcopal. Momoniae, sub Archiep. Cassiliensi, Cloney. Clonfertum, Episcopal. Connaciae, sub Archiep. Tuamensi, Clonefert. Cluanum, Kiloom, Lageniae. connertum, Episcopal. Ultoniae, sub Archiep. Armachano Connor. * Corcagia, Corck. Momoniae. * Derae, Episcopal. Ultoniae, sub Archiep. Armachano, Derry. Drogheda, Droghdagh, in Ultonia. Dromora, Episcopal. Ultoniae, sub Archiep. Armachano, Dromore. * Duacum, Kilmacogh Waraeo, aliis Galway, Connaciae. * Dublinum, olim Eblana, Dublin, Lageniae. * Dumbrosa, Connaciae. * Duncheranum, olim Ivernis, emporium Momoniae, Dunkeren. * Dundalcum, Episcopal. Ultoniae, sub Archiep. Armachano, Dundalk. * Dungallum, Comitatus Ultoniae, Donegall. * Dunum, Downe, Ultoniae. Emelia, Erneley, vel Awn, Momoniae. Fernum, Episcopal. Lageniae, sub Archiep. Dublinensi, Fernes. Glandelacum, Glandilaugh, Lageniae. Kilmora, Episcopal. Ultoniae, sub Archiep. Armachano, Kilmorne. Kilchennium, Episcopal. et Academia, Lageniae, sub Archiep. Dublinensi, Kiloenny. * Kildaria, Kildare, Lageniae. * Kilmalocum, Episcopal. Momoniae, sub Archiep. cassiliensi, Kilmalock. * Laglinum, Leighlin, Lageniae. * Limericum, et Lumbricum, Limerick. Momoniae. Lismora, Episcopal. Momoniae, sub Archiep. Cassiliae, Lismore Media, Comitatus, Methe, sedes Ep. Navan. * Olfinum, Episcopal. Connaciae, sub Archiep. Tuamensi, aliis Helfenia, Elphen. Osseria, Ossery, Lageniae. Rapotum, Robogh, Ultoniae. Roscomia, Roscomen, Connaciae. * Rossa, Episcopal. Momoniae, sub Archiep. Cassiliensi, Rosie. Rupes Fergusii, Knockfergus, in Ultonia. Tuama, Toam, Connaciae. * Waterfordia, olim Manapia, Episcopal. Momoniae, sub Archiep. Cassiliensi, Watersord. Vexfordia, Vexford in Lagenia. Sed notandum ex his urbibus Achadam. Alachdam, Clocherium, Clonfertum. Cluanum. Connertum, Dumbrosam, Emeliam, Glandelacum, Osseriam, Raporum, et Tuamam esse tantum minuta opdidula et castra a plurimis annis.

HIBERNUS Hugo vide Hugo.

HIBRILDES Atheniensium Imp. A. U. C. 262. Dion. Halic. l. 7. lege Hybrilides.

HIGESIUS Historicus, opus reliquit de mysteriis. Clem. in Protrept. Plin. l. 14. c. 19. l. 20. c. 5. l. 22. c. 16. et. l. 27. c. 4. Hicesit cuiusdam meminit, quem non parvae auctoritatis medicum vocat. De vino eum scripsisse innuit idem l. 14. c. 19.

HICETAS Syracusanus, priscus Philosophus, Terram moveri credidit. Diog. Laert. in Philolao, l. 8.

HICETERIA vide Eiresione.

HICETESIUS Iuppiter h. e. i(kethsios2 *zeu\s2, deprecabilis videlicet, et qui supplicum preces audit. Hesych. Hinc i(keth/ria dicuntur, quae ipsae sunt supplicationes et supplicandi modus: et ramus insuper oleae, lana [orig: lan‚] obvolutus, quo in his supplicationibus utebantur antiqui, qualis ferme ei)resiw/na. Vide supra.

HIDA et HYDA vox Saxon. terrae portio, quantum sufficit ad arandum uni aratro per annum, aliis Carrucata. Order. Vital. l. 8. p. 678. Omnes carrucatas, quas Angli Hidas vocant, funiculo mensus est et descripsu. Hanc 100. acris constare, ait Gervas. Tilleber. 4. virgaris, Codex MS. apud Henr. Spelmann. 8. harum, alius in Monast. Angl. Omnium antum Hidarum in qualibet Angliae prov. missis per unamquamque scyram Iustitiariis suis, numerum iniic Gulielmus Rex, apud Robertum de Monte A. C. 1083. quem ex vet. scheda maxima ex parte exhiber Henr. Spelmann. Gloss.

HIDALGUS Nobilis apud Hisp. qui alias Infancio, apud Hier. Blancam Comm. Rer. Aragon. p. 734. de cuius vocis etymo vide Covarruv. var. Resol. Tom. c. 1. n. 11. et Seb. Cobarruv. Thes. ling. Castel. in voce Fidalgo. Illos Hiios dalgo, vocat Blanca et Militibus seu Cavalleris opponit l. c. Filii dalgo dicuntur in Foris Aragon. l. 1. tit. de Officio Iustitiae Aragon, apud C. du Fresne in Gloss.

HIECTUS alii HIETTUS Argivus, primus poenarum in adulteros statutarum auctor, censetur Alex. ab Alex. Genial. Dier. l. 4. c. 1.

HIEL nomen viri illius, qui reaedificat Iericho 1. Reg. c. 16. v. 36.

HIELMERUS vulgo HIELMER, lacus Sueciae, inter Sudermanniam et Noriciam prov. seu inter Orebum et Torsiliam urbes.