December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 505, image: s0505b

HETRURIA quae et Tuscia, regio Italiae, Tyrrheno mari incumbens, ad primam usque Tyberis ripam protensa, Macra fluv. a Liguria discreta, auguriorum olim et haruspicinae peritissima. Inde forsan sollers Hetruria Claud. l. 1. in Eutop. Carm. 18. v. 12. Caput eius Florentia est, ad Arnum fluv. Porro Hetruria dicta est, teste Serv, quod eius fines tenebantur olim usque ad tipam Tyberis, et quasi e(terouri/a, et per Syncopen e(trouri/a, nam e(teros2, et o(/ros2 finis vocatur. Eius Vicariatum, una cum Senatoria dignitate, ademit Carolo Siculo Nicolaus III Pontif. Rom. quod ille tegiae stirpis puellam suo fratrielocate noller. A. C. 1280. Papyr. Maslon. Hest. l. 3. Baudr. Hetruria, seu Etruria, pars est Italiae satis ampla, inter mate Tyrrheu. ad Occas. et Mer. montem Apenninum ad Sept. et Tiberim fluv. ad Ott. comprehensa. Eius pars maior, quae ad Occas. extenditur, nunc la Toscana dicitur, Gallis la Toscane i cuius partes sunt quaturor, nempe ditio Florentina, il Fiorentino, ditio Pisana, il Pisano, ditio Senensis, il Sanese, quae parent magno Duci Hetr8iae, qua dignitate ptimus ornatus est Cosmus Mediceus, antea Florentiae ac Senatum Dux, et ditio Lucensis, il Luchese, quae Rem publicam separatam facit. Minor Hetruriae portio, et quae magis extenditut ad Ort. subest Rom. Pontifici; et in ea sunt prov. Patrimonii S. Petri, la Provincia del Patrimonio, Ducatus Castrensis, lo Strato di Castro, territotium Urbevetanum, l'Orvietano et territorium Perusin. il Perugino. Pop. Hetrusci, Tusci, et Tyrrbeni, qui Lydis originem suam debebant. Vide omnino Cluv. Ital. Antiq. l. 2. c. 1. Plin. l. 3. c. 5.

Hetruriae urbes hunc exstantes.

Acula, Aquapendente, in ditione Rom. Pontificis. Aretium, Arezzo, in ditione magni Ducis. Balneoregium, Baguarca, Rom. Pontificis. Centumcellae, Civita Vecbia, Rom. Pontificis. Clusum, Chiusi, magni Ducis. Collis, Colle, magni Ducis. Cornuetum, Corneto, Rom. Pontificis. Cortona, Cortona, magni Ducis. Faesulae, Fiesoli, magm Ducis, fere in ruinis iacet. Falisca, postea Galesium. Fescennia, Citta Castellana, Rom. Pontificis. Florentia, Florenza, et Firenze, magni Ducis sedes, Galesium, Galese, oppid. Rom. Pontificis. Grossetum, Grosseto, magni Ducis. Hortanum, Horta, Rom. Pontificis. Liburnus portus, Livorno, magni Ducis. Luca, Lucca, sui iuris Resp. Massa, Massa, magni Ducis, Episcopal, sub Archiep. Senensi. Massa, Massa, Ducis cognominis. Miniatorpolis, S. Miniato, magni Ducis. Mons Ilcinus, Montalcino, magni Ducis. Mons Physcon, Monte Fiascone, Rom. Pontificis. Mons Politianus, Monte Pulctano, magni Ducis. Nepeta, Nepi, Rom. Pontificis. Oropitum, et urbs vet, Orvieto, Rom. Pontificis. Perusa, Perugia, Acad. ditionis Pontificiae. Pientia, antea Corfinianum, Pienza, magni Ducis. Pisae, Pisa, magni Ducis. Pistoria Pistoria, magni Ducis. Plebs, Civita della Pieve, Rom. Pontificis urbecula. Plumbinum, Piombino, Pincipis proprii. Radicofanum, Radicofani, magni Ducis. Sarsana, Sarzana, ditionis Genuensis. Sena, Siena, magni Ducis. Suana, Sonana, magni Ducis. Sutrium, Sutri, Rom. Pontificis. Tuscania, Toscanella, Rom. Pontificis. Viterbium, Viterbo, Rom. Pontificis. Volaretrae, Volterra, magni Ducis. Urbetellum, Orbitello, sub Hisp.

HETRURIAE Prom. Monte Argentaro, Tusciae mons, in mare, inter portum Herculis et Telamonis contra Igilum et Dianium. Ins. maxime porrectus, apud Cosam urbem excisam.

HETRUSCAE Coronae, quae binae Magistratibus apud Rom. Praeferri solebant olim, memorantur Tettullian, de Cor. Milit. Proeferuntur etiam illis Hetruscae. Hoc vocabulum est coronarum, quas, gemmis et foliis ex auro querctnis ob Iovem insignes, ad deducendas thensas cum palmatis togis sumunt. Eatundem memimt Plin. l. 33. c. 1. ubi de triumphantibus: Neque aliis, uti mos fuit, quam qui --- vulgo sic triumphabant. Et cum corona ex auro Hetrusca sustineretur a tergo, annulus tamen in digito ferreus erat, aeque triumphantis et servi fortasse coronam sustinentis. In quibus verbis tamen Hetruscam videtur is nominare, non tam, quae exemplo Magisttatuum triumphantibus praeferebatur, quam eam, quam servus eodem curru cum triumphante vectus, sustinebat, quamque Insignem Paschal. vocat. ut infra videbimus. Ceterum aurei illarum lemnisci fuere [orig: fuÍre], ut ex eodem discimus l. 21. c. 3. Accesserunt [orig: AccessÍrunt] (coronis) et lemnisci, quos adsici ipsarum coronarum bonos erat, propter Hetruscas, quibus iungi nisi aurei non debebant. Hinc Tertullian, itetum, Trumphi laurea foliis struitur, haec adumbratur lemniscis et inauratis laminulis, unguentis delibuitur etc. Nempe hatum coronarum altera civica querna altera victrix laurea; utraque aureis lemniscis et gemmis insuper ornata erat. Vide Car. Paschal. Corom. l. 8. c. 6. etc.

HETRUSCI Campi, Prato magno, Ottel. tractus Thusciae fertilis inter Faesulas et Aretium, iuxta Arnum fluv.

HETRUSCUM Iter, vide Iter.