December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0502b

HEROPOLITES Aegypti nomus. Plin. l. 5. c. 9.

HEROS vir sanctus, Arelatensis Ep. a populo innocens pulsus est, et Patroclus ordinatus, quae res inter Episcopos magnarum discordiatum causa fuit. A. C. 414.

HEROSTRATUS vide Erostratus.

HEROUM [1] civ. Aegypti, Hucusque occurrit obviam venienti parti suo Iacobo Ioseph. fil. Ioseph. l. 2. Antiqq. c. 7 Vide Heropolis.

HEROUM [2] Graece *(hrw=|on, sacellum, in Herois alicuius honorem exstructum: etiam *shko\s2 Graecis. Quamvis enim eu)do/teron to/pon tou= i(erou=, interiorem locum Templi, ubi sc. sinulactum Numinis poni solitum, ea [orig: e‚] voce intelligat Hesych. peculiariter tamen pro Heroo et divatorum hominum sacello sumi discimus ex Polloce, ubi tou=s2 a)kribe/steron le/gontas2 vocem shko\n sic accipere ait. Sic Eurip. Bacchid.

*ai)gw= de\ *ka/dmon, a)/baton ai(\ pe/don to/di
*ti/qhi qugatro\s2 shko\n. ---

Nempe *shko\s2 hoc modo, non superburn aliquod templum, qualia in urbibus exstrui Diis maioribus solebant: sed sacellum potius, quam templum Heroi, et in agris praecipue excogitatum. Quomodo hodieque Sacella appellantur nonnullis aedes, quas, velut Divis qubusdam, ruti constituunt. Erantigitur Heroum et minorum Deorum breviora et angustiota templa, imosacella potius ac cellulae, quam vera Templa. Hinc Augustin. de Civ. Dei, l. 4. c. 23. Quis enim ferat, quod neque inter Deos Consentes -- nec inter -- Selectos -- Felicitas constituta est: ut templum aliquod ei sieret, quod et loci sublimitate et operis dignitate praeemineret? Vide Desid. Herald. Animadvers. Arnob. l. 6. plura verode Vett. Herois, apud Caelium Rho digin. Antiqq. Lect. l. 17. c. 18.

HERPA opp. in Sagaraulena Cappadociae reg. ad Carmalium fluv. Strabo l. 12. p. 537. et 539.

HERPEDITANI Maurit. Tingitanae pop. Ptol.

HERPHE Armeniae urbs.

HERRERA Antonius, vide Antonius.

HERSE Cecropis filia formae praestantissimae, a Mercurio adamata, cui soror Aglauros invidens, et Mercurium, a quo aurum pacta erat, ut illum sorori conciliaret, introitu prohibens, in laipidem versa est: Ovid. Met. l. 2. v. 560. 725. 740. et 810. Caeterum ex Herse et Mercurio natus est Cephalus. Apollod. l. 3.

HERSEPHORIA vide Castellanum in *)ar)r(hfori/a.

HERSILIA uxor, Romuli, quam rapuerat Sabinis inter alias virgines, cum ex invidia filias suas Romanis collocare recusarent. Haec postea a Iunone immortalitate donata et in Oram Deam mutata est, vide Liv. l. 1. c. XI. Ovid Met. l. 14. v. 832. et 841. Sil. Ital. Pun. Bell. l. 13. v. 812. Nam mortuis honore Deorum consecratis nomina immutabantur, ne crederentur mortales fuisse. Sic Romulus, mutato nomine, dictus est Quitinus. Quin et Hersilia Horta etiam dicta, ut Plutarch. refert in l. Problematum, eo quod Iuvenes ad virtutem et res gerendas hortetur. Hanc Rom. Suo Quirino, perinde ut uxorem consecrarunt, significantes imperium non desidia [orig: desidi‚] et otio, sed virtute, et fortitudine parati, atque conservati: Virtutem vero bellicam niti flore iuventutis, Hersilia enim apud Rom. erat, qualis Hebe apud Graecos. Nic. Lloyd.

HERTA-TURRIS Lazio Erdeuudy, locus cum coenobio, in Pannonia inf. intra Danubium apud rudera Teutoburgi urbis excisae, inter Bathiam, et Bononiam 5. leuc. a Mursa 3. in Ort. a Quinque Eccleiis 10.

HERTHUS et HERTUS Suevorum et Borealium Germanorum olim Dea: ut et eorum Anglorum, qui, cum Saxonibus Britannia [orig: Britanni‚] occupata, nomen ei suum indiderunt [orig: indidÍrunt]. Cultum et im manitatem deae refert Tac. de Germ. morib. c. 40. ubi Herthum Terram Matrem interpretatur, inque inque Balthico mari, quod forte per Oceatnum ibi intelligit, ins. esse ait, Casio luco et penetrali Herti Deae insignem. Melius forsan Herha scribitur, hodique vox Germanis in usu est, pro foco et solo, sicut Saxon et Angl. Earth, pro terra, a Graeco e)/ra. In Anglia, ingentia illa saxa, quae in planitie Salisburiensi conspiciuntur, Herthi templum videntur indicate. Cum enim terra orbis sit, in aere suspensus, haec ipsa rudera orbicularis templi vestig8im praeferunt, saxis aliis ita aliis impositis, ut pendete quaedam magis, quam sufsulciri videantur: inde Stonebeng, i. e. saxa pensilia, dicta. Hac templi specieterram coluere [orig: coluÍre] vett. Magnam eam Matrem nomivantes, quod, ut caelum Deos, sic ipsa Deos patiter et homines, ceteraque animalia procreasset, rerumque omnium custos esset et origo: ut Luctet. de Rer. Nat. l. 2. v. 598.

Quare magna Deum [orig: DeŻm] mater, materque ferarum,
Et nostri genetrix boec dicta est corporis una.

E plurimis enim terrae facultatibus, plutium sibi effnixit Ethnica stultitia Numinum appellationes: quibus interdum illas facultates, interdum Terram ipsam adumbrabaut, Cybeles, Idaeae, Opis, Rheae, Maiae, Ceteris, Isidis, Herae, Hecates, proserpinae, aliorumque Infernalium, quae una, licet ignotis nobis vocabulis, populi Boreales antealia coluere [orig: coluÍre]. Ea enim terrae fructibus praeesse opinati sunt virtutemque vegetantem hieme in latibula Terrae receptam, conservare. vere et aestate in mortalium usus reddere fecundissimam. Vim etiam gignendi et procredadi penes illa esse: largitaque hanc ex abundanti Aquilonem incolentibus, cultum vicissim abundantius vindicare. Hinc in Infernalium honorem, temporis spatia, non per dies et annos, ut et ceterae gentes, sed per noctes et hiemes, Boreales populi numerabant: iuxtaillud Tac. Nox diem ducit. Et binc nocturna illa sacrificia, calentesque humano sanguine hecatombae: Inferis gratae, ob saevitiam, Tetraeque propter effusi cruoris fecunditatem. Unde Ovid. Ep. 1. Heroid. Penelope Ulissi v. 57.



image: s0503a

Luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus.

Cum autem omnia ista Numina in Tetrae penetralibus, tamquam in utero mattis suae, foverentur: honores Tertae impensi, ad singula pertinebant: ideoque una in Terrae simulacto, velut in Pantheo, colebantur. Simulacrum Tac. non describit; quod in vehiculo tectum, (ut in terta sunt omnia) soli innotuerit sacerdoti. Intro tamen fuisse, prodit: Nam Deam, ait, templo reddi et Numen ablui. Quale apud Barbaros fuetit, nusquam forte constiterit. Sed, ut in aureis nummis M. Figuli et antiquis aliis Romanorum, deprehenditur sub Cybeles effigie: Matrona nempe erat turrigero capite; Cui Serv. Aen. l. 10. v. 252. clavem addit, quod tempore verno aperitur, hiemali clauditur, Lucret. de Rev. Nat. loco supra cit. Terram Deam plurimis descripsit: et sic inter alia canit; l. 2. v. 600. et seqq.

Hanc veteres Grium [orig: GriŻm] docti cecinere [orig: cecinÍre] Poetae,
Sublimem in curru biiugos agitare Leones:
Aeris in spatio magnam pendere docentes
Tellurem, neque posse in terra sistere Terram.
Adiunxere [orig: AdiunxÍre] feras, quia quamvis effer a proles,
Officiis debet molliri victa parentum,
Muralique caput summum cinxere [orig: cinxÍre] corona [orig: coron‚],
Eximiis munita locis quod sustinet urbes:
Quo nunc insigni per magnas praedita terras
Horrisice fertur divinae Matris imago.

Virg. haec muko succinctius, Aen. l. 10. v. 252.

Almaparens Idoeo Deum [orig: DeŻm], cui Dindyma cordi,
Turrigeraeque urbes, biiugique ad frena leones.

Hileones in curru iungunt, ratione a Lucretio reddita [orig: reddit‚]. Tac. vero femineas, agriculturam et ubertatem significaturas. Priscae huius insaniae in hunc usque diem reliquias exstare in Anlia, non solum enim septimanas per noctes edicunt, ut Seneights, Fortneightes, sed et fluvios plures habent Isidis nomine insignes, refert Henr. Spelmann. in Gloss. Arch.

HERVAEUS [1] cogn. Brito Gen. 14. Ordinis Dominic. doctrinae S. Thomae celebris defensor. Scripsit commentarios in 4. libb. Sent. impressos Venetiae, A. C. 1503. et parisiis, A. C. 1647. cum tr. de potest. Papae, etc. Item Benedictinus Burdigal. auctor comm. in Epist. Paulinas, etc. Vide Moret. Dict. Hist.

HERVAEUS [2] Archiep. Remensis A. C. 900. Cancellarius Galliae, sub Carolo Simplice: cui non satis gratus, Robertum aemulum eius Remis coronavit, A. C. 922. triduo post Mortuus. Flodoard. l. 4. c. 11. Hist. Rem. Aimon. in supplem. l. 5. c. 42. etc.

HERVETUS Gentianus, Aurelianensi ex agro, praeceptor Claudii Albaspinaei, Francisco I. Henrico II. et Carolo IX. a Secteris; inde Lutetiae Galeni operibus, a Thoma Linacro Latine versus, in publicum emittendis operam impendit. Hinc in Angliam profectus, atque inde Romam evocatus a Card. Polo, variis Auctoribus Graecis Larine vertendis adhibitus est. In Franciam reversus Burdigalae docuit: indeque altero itinere Roma [orig: Rom‚] petita [orig: petit‚] Cardin. Marcello Cervino, qui postmodum Pontifex fuit, adhaesit, illius etiam ad conc. Tridentinum cones, in quo varias orationes, unam praesertim, in Coniugii honorem, habuit. Obiit Rhemis, ubi Canonicatum adeptus erat. A. C. 1584. Senex admodum. Eius scripta et versiones magno sunt numero, quas diligenter enarratas habes, in Elogiis Anton. Teissier. P. I. Vide quoque Paul. Freher. Theatr. Viror. Evudit. Claror.

HERULI pop. a Francis ad Parmam caesi, A. U. C. 1312. dicuntur etiam Langobardi, ab ins. Scandinavia egressi, inquit Aimon. monachus. Nic. Lloyd. Horum quoque regio Mcchelburgia Duc. putatur. Ferrat. Ultta Danubium veteres gentis sedes. Procop. Hitempore. et multitudine, et vi supra vicinos aucti, Longobardos ad ttibutum coegere [orig: coegÍre]: postea ab his, quos durius habebant, cum Doce Rodulpho victi, cum sedes avitas tutari nequirent, verere [orig: verÍre] ad cum tractum, quem Rugii olim tenuerant, cum, Gotthis Italiam ingressi. Sed pars urgente fame, sterili quippe vastaque humo, inde recedentes prxime Gepidas selocatunt: a quibus indigne tractati, transierunt [orig: transiÍrunt] Danubium, imperante Anastasio, qui eos, cum saeve in Romanos coeptassent, misso exercitu vicit, pollicitisque, se in posterum in obsequio ac militia Imp. fore, pepercit. Ita Herulorum servatae reliquiae, neque tamen Romanis aut auxilio, aut usui fuere [orig: fuÍre]. Atpostquam compos Imperii Iustinianus agros dedit fertiles muneraque adiecit, permoti beniguitate eius Herusli, non societatem modo, sed Christianam pietatem induerunt [orig: induÍrunt]. Inde traducta [orig: traduct‚] inclementius vita [orig: vit‚], plenaque Christianorum ex institutis agere coeperunt [orig: coepÍrunt], mansit tamen infidus animus et alieni cupiditas, cuius nulla apud ipsos infamia. Secutis temporibus, paucis in societate Rom. manete placuit, reliqui, intetfecto Regesuo Ochone, dissidiis collisis sunt. Pars enim e Thule, in qua Herulorum a Longobardis victorum quidam consederant, Regem petiere [orig: petiÍre], Todasium nomine: pars ab Imp. accepere [orig: accepÍre], vomine Suartuam: quo neglecto Romanam ultionem metuentes Gepidis se addiderunt [orig: addidÍrunt], unde defectionis origo. Eorum, qui fidi mansete [orig: mansÍte] Romanis, 400. Duce Phara [orig: Phar‚], Belisario: 2000. Narseti militarunt, quo digresso, in Italia manere recusantes, vasis collectis ptimum Liguriam adivere [orig: adivÍre], ubi reperto Uraiae exercitu, mancipa et pecora hostibus vendidere [orig: vendidÍre], magnisque pecuniis acceptis iureiurando se obstrinxere [orig: obstrinxÍre], numquam se in Gotthos manum commodaturos. Ita paratum nacti abitum in Venetiam se contulerunt [orig: contulÍrunt], mox paenitentia [orig: paenitenti‚] admissi in Iustinianum subeunte, legatos Byzantium misere: paulo post, huius auspiciis, Slavorum victores: Narseti quoque, cuius inprimis studiosi erant, contra Totilam auxiliari. Reliqui, qui ad Gepidas defecere [orig: defecÍre], Duce Aordo, caesi sunt a Romanis. Vide Procop l. 1. et 2. Hist. Vand. Hugo Grot. post Tac. tempora Herulos, Rugiosque in Scanziam penetrasse, suosque habuisse Regulos: inde a Danis, non


page 503, image: s0503b

multum aute Iustiniani tempora, sedibus suis pulsos fuisse docet. Eorum Regem Gethen, A. C. 528. Baptismo initiatum esse, refert Pautaleon in Chron. Mistaevo postea eorundem Regem ob negatam a Bet nardo Duce Saxoniae, cum quo Othoni II. Imp. in Italia contra Saracenos militaverat, filiam et ingestum a M. Theodorico convitium; canem non motsurum minus, quam latraturam, protestatus, Saxoniam horrendum in modum depopulatus est, et christiana [orig: christian‚] fide exstincta [orig: exstinct‚] universum Slavicum nomen ad Deorum gentilium cultum reduxit. Tandem tamen ipse senex conversus, an a suis pulsus, an sponte exul, Bardovici reliquum vitae exegit. Pater, praeter alios, Udonis, a quo Wandaliae et Megapolist et Ratibori ac Bogislai, unde Pomeraniae Principes orti sunt. Udo, summus Christianorum osor, cum aliquandiu Herulos rexisset. tandem ab aliquo Saxone transfuga caesus est: cuius necem fil. Godescalcus in Saxonibus vindicavit: caererum cum apud suos fidem propagare vellet, ipse eius praeco, a subditis occisus A. C. 1066. duos teliquit filios Buthuen et Henricum: quorum ille a Critone Rugio pulsus, et postquam a Saxonibus restitutus esset, per insidias sublatus est. Hic Critonem sustulit, Rugiosque sibi subiecit: cuius ex Suantipolco filio nepos Suinico A. C. 1131. Erdenoburgi occisus est: post quem Canutus Damus regnis titulum et ius sibi vindicavit: quo occiso Buthvenis filii Pribislaus et Nicolotus, uterque idololatra, regno potiti sunt. Verum illo a Rugiis capro, hic ab Henrico Leone et Alberto. Urso toto pene regno exutus, in praelio cecidit, maiorque pars gentis bellis bellis suppliccisque exhaulta, reliquiae exsortes om nis dignitatis esse iussi, aut in Poloniae fines reie cti sunt, novise Frisia et Saxonia coloniis introductis. Vide Phil. Iac. Spener. Syll. Geneal. Hist. in fam. Vandalica, in qua Herulorum Reges, etc. Item infra in voce Vandali. Nudos olim Herulos pugnasse, corporis verecundis solummodo opertis, nattat P. Warnefrid. de gestis Longob. l. 1. Eosdem Deos humanis victimis placasse, senes et morbidos neci dedisse, horum quoque coniuges vitam sibi laqueo abrumpere, ni wariti cognationem famamque advetsam habere vellent, coegisse: Veneris nullum exhorruisse nefas, levitate, stoliditate, sceleribusque omnes alios populos superasse, refert Procop. supra laudatus Goth. Hist. l. 2. ubi de illis prolixe disserit. Vide quoque H. Grot. Proleg. in Hist. Suecorum, Gothorum et Vandalorum, B. item Rhenan. Rer. Germ. l. 1. tit. Heruli et Rugii in Italiam, cum Notis Cl. Othonis IC. Eotum mentio fit Itin. l. 4.

Nos Ducibus, qui nunc Herulos, Henetosque gubernant.

HERVORDIA vulgo HERVORDEN, urbs Imper. et Hanzeat. Westphaliae in Comitat. Ravespergensi, sub Elect. Barndeburg. 10. mill. Germ. a Monasterio in Ort. Mindam versus, vide Limnaeum Enucl. l. 4. c. 8.

HERUS quintus Antiochiae Eccl. Ep. A. C. 143.

HERZEGOVINAE vulgo HERZEGOVIN pro. Dalmatiae, antea Chulmia, cuius caput Naro, Narenza, Pars est regni Serviae. Tota sub Turcis, versus sinum Natonensem.

HESA vel HAESA, urbs Siciliae. Sil Ital. Pun. Bell. l. 14. v. 219.

Venit ab amne trahens nomen Gela, venit et Halesa.

HESAENUS mons qui Paeoniam et Mediam distinguit. Aristot. initio Mirabilium narrationum, alibi tamen Hist. Anim. l. 9. c. 45. Messapus dicitur.

HESAJAS vide Isaias.

HESDINIUM Vet. Quantiae flum. appositum est, in Morinorum et Ambianorum conf. cuius castri vel municipii pars ad dioec. Ambianensem, pars ad Bononiensem pertinet. Nunc castellum munitissimum est Atrebatensis Comitatus, Gall. Hesdin. Sub Gallis, ab A. C. 1639.

HESEBON civ. in qua habitavit Sehon Rex Amorthaeorum, Num c. 21. v. 30. quam aedificaverunt [orig: aedificavÍrunt] filii Ruben, Idem c. 32. v. 37. Ies. c. 16. v. 4. 1. Par. c. 6. v. 81.

HERSER civ. a Solomone aedificata. 1. Reg. c. 9. v. 15.

HESIDRUM Indiae fluv. Plin. l. 6. c. 17.

HESIODUS Poeta nat. in Ascra Boeotiae vico, unde et Aseroeus dictus. Hic missus a patre, qui Cumis pulsus Ascram concesserat, ad ovium custodiam, dormiens somniavit, se repente poetam factum. Scribit Paus. eius carmen adhuc suo tempore in plumbeis tabulis in Musarum templo (cuius sacerdos Hesiod. fuit) servatum fuisse. Scripsit poemata, Clypeum, Theogoniam, unde eum fabularum auctorem Quintilian. dixit, *)/ergakai\ *(hme/ras2, Opera et Dies, librum parainetiko\n, et nor alem, quem ediscere Graeci pueri solebant, quemadmodum et Leptae Cic. praecepit, l. 6. Fam. Lepta suavissiumus ediscat Hesiod. et habeat in ore:

*th=s2 d' a)reth=s2 i(drw=ta qeoi\ propa/roiqen e)/qhkan,
Sudorem posuere [orig: posuÍre] dii Virtutis ad arcem.

Item *gewrgika\, nam qui illud unum et idem opus esse cum *)/ergois2 putant, valde falluntur, ut erudite ostendit Heins. in Introductione ad Hesiodi l. Fuit Hesiod. posterior Homero Annis 120. circiter, ut Velleius auctor est l. 1. c. 7. Alii vero maiorem Homero; nonnulli aequalem prodiderunt [orig: prodidÍrunt]. Vide A. Gell. l. 3. c. 11. l. 17. c. 19. et 21. Iul. Scalig. l. 1. poet. c. 5. iis accedit, qui maiorem statuerunt [orig: statuÍrunt]: quod maior simplicitas, et quasi rudior antiquitas in Hesiodo appareat. Contrarium Eustath. commentator Homeri, non uno in loco probat: inter alia ex eo, quod Nilum Hom. non *nei=lon, sed *ai)/gupton, quae vetustior fluvii huius appellatio est, vocet; item quod pulicis in ludis certantes *zw/mati praecinctos introducat, cum Hesiodi tempore penitus nudis luctari mos esset, quod demum tum factum, cum Orsippus quidam istiusmodi fasciae solutione praepeditus, ab Antagonista


page 504, image: s0504a

superatus est. Sed litem decidit Marmor Arundeliamum, in quo legimus: *)af' ou(=... i/odos2 o( poihth\s2... h e)/th *i*h, *h*i*d, *d*d.... basileu/ontos2 *)aqh/nwn.... Ex quo Hesiodus poeta floruit, anni DCLXX....... regnante Athenis.... Megacle. Sequitur, *)af' ou(= *(/omhros2 o( poihth\s2 e)fa/nh, e)/th *i*h, *h*d, *d*d*d*i*i*i. basileu/ontos2 *i)qh/nwn.... iognh/tou. Ex quo Homerus poeta [orig: poÍta] floruit A. C. DCXLIII. regnante Athenis Diogneto. Ubi disparuit quidem numeri pars posterior, ex reliquiis tamen conicere est, annos plus minus 30. Hesiodo Homerum recentiorem esse. Ioh. Marsham. Canone Chron. Sec. XV. ubi de Hesiodo poeta agens, simul et Catalogum texit Graecorum poetarum, qui ante eum nomen aliquod adepti sunt, Olenem memorans Lycium, Pamphon Atheniensem, Linum Thebanum, Thampyrim, Orpheum, Thymerera, Musaeum utrumque, Daphnen Tiresiae filiam, Oraebantrum Troezenium, Melisandrum Milesium, Syagrum, Helenam Musaei Atheniensis filiam Alios, quorum omnium mentio hic [orig: hÓc] passim. Addo hoc unum, quod eum cum cithara pingi, carminaque illius epica a Rhapsodis quoque, e)pi\ r(a/bdw|, pronuntiari consuevisse, docet Salmas. ad Solin. p. 867. et 868. qui et Hesiodi Astrologice, quae *)astrikh\ bi/blos2 inscripta, ex Plin. et Callimacho meminit p. 747. Porro quo casu in Locris interfectus sit Hesiodus et in mare proiectus, ex quo cadaver recens in litus exportarit grex Delphinorum, interfectores vero eius inventi, atque in mare demersi sint, aedibus ipsorum succensis prius, optime narrat Plutarch. in convivio 7. sapientum, et l. de industria animalium, ubi auctores caedis a cane proditos narrat. Vide quoque Plutarch. Euseb. Voss. de poet. et hic [orig: hÓc] voce Nemeium.

HESIONE Laomedontis Troiae Regis filia: quam Hercules ceto expositam liberavit. Verum cum Laomedon, accepti beneficii immemor, pactam ei mercedem denegaret, Hercules hominis perfidiam aegre ferens, Troiam diripuit Hesionemque Telamoni, qui primus murum conscenderat uxorem dedit, Ovid. Met. l. 11. v. 218. Virg. Aen, l. 8. v. 157. Inter opera Antiphili pictoris sua aetate clarissimi, memoratur Plin. l. 35. c. 10. ubi de eo. Hesionam nobilem pinxit et Alexandrum ac Philippum cum Minerva, qui sunt in Schola in Octaviae porticibus. Vide infra in vocibus Schola et Porticus.

HESIUS Iohannes, vide Iohannes.

HESLI pater Nahum, patris Amos. Luc. c. 3. v. 25.

HESMONA locus in quo castramentati sunt filii Israel profecti de Metha, dividens Aegyptum, et sortem tribus [orig: tribŻs] Iudae ad mare usque tendentem, Num. c. 33. v. 29.

HESPERA ins. valde magna, olim Amazonum sedes, Diod. Sic. l. 3.

HESPERIA nomen tam Italiae, quam Hispaniae commune, Italiae quidem ab Hespero Atlantis fratre impositum, qui a fratre pulsus regionem eam tenuit. Hispaniae vero ab Hespero stella, quae vesperi ad Occid. apparet, propterea quod haec regio omnium extrema sit ad Occid. unde et Hesperiam ultimam, a poetis fere videmus appellari, ut eo veluti peculiari epitheto, ab Italia distinguatur. Horat. Carm. l. 1. Ode. 36. v. 4.

Qui nunc Hesperia sospes ab ultima, etc.

Quoties vero Hesperiam, sind adiectione dicimus, Italiam fere intelligimus. Idem Ibild. l. 3. Ode. 6. v. 7.

Dii multa neglechti dederunt
Hesperiae Mala luctuosoe.

Idem Ibid. l. 4. Ode. 5. v. 45.

Longas o [orig: Ű] utinam Dux bone ferias
Proestes Hesperiae;

Item Hesperia urbs Cyrenaics apud Pomp. quam Olivatius dicit nunc vocati Bernio. Nic. Lloyd.

HESPERICA MALA vel HESPERIDUM Mala inter initia Dionysii mysteriorum olim, recensentur Orpheo, versibus his apud Clementem,

*kw=nos2 kai\ r(e/mbos2 kai\ pai/gnia kampe??i/guia,
*mh=la te xruse/a kala\ par' *(esperi/dwn ligufw/nwn.

Dicta ab Hesperidum Nympharum hortis, unde ab Hercule primitus in Graeciam illata sunt. *(esperi/das2 quoque Timachidas vocat et Aristoctates, qui apud Laconas haec mala Diis apponi consuevisse, in Laconicus tradunt. Eadem sunt cum aurantiiis nostris, de quibus supra diximus. Vide Salmas. ail Solin. p. 955. et sepp. Fuit autem hortus is ad Occanum Atlanticum, minime confundendus cum horto Hesperidum, ab urbe Libyae Hesperidibus (quae postea Berenice dicta) cui vicinus erat, nomen adeo pto, uti docet idem ibid. p. 373. et 374. Ceterum Hesperidum fabulam fusikw=s2 interpretatur ita Voss. Quod Hercules rapuisse fertur mala Hesperidum, eo signatur, Solem exortum luce sua [orig: su‚] praestringere lumen stellarum; quae generali nomine per Hesperidas intelliguntur --- Per bortum Hesperidum intelligitur caelum siellarum --- mala aurea sunt stellae --- Draco, qui custodit, vel Zodiacus est, vel Horizon etc. Vide eum de Orig. et Progr. Idol. l. 2. c. 15. Virg. in Bucol Eclog. 6. v. 62. Strab. l. 3. p. 150.

HESPERIDES [1] Hespetis, stratis Atlantis, filiae, Aegele, Arethusa, et Hesperethusa, quae poetae fabulantur habuisse hortos, nemore aurife to pretiosos, a dracone pervigili ser vatos, quem Hercules dicitur interfecisse, pomaque aurea ad vitricum Eurystheum retulisse. Plin. et Solin. interpretatur fuisse aestluatium maris, meatu flexuoso instar draconis, quod horros Hesperidum amplectebatur, ubi praetet oleastrum, nihil aliud ex natrato illo aurifero nemore extare prodiderunt [orig: prodidÍrunt]. Varro per mala aurea, oves intelligit, quas Hercules ex Africa in Graeciam exportaverit. Nam mh=lon apud Graecos significat ovem et pomum. vide Diod. Sic. l. 5. Bibl. Nat. Com. l. 7. c. 7.

HESPERIDES [2] quae et Gorgades, insulae maris Atlantici, contra Hesperium cornu prom a Lusitanis detectae, et coli coeptae, quibus etiam nunc subsunt, hodie Ilbas Verdes, vel Islas de Cabo Verde


image: s0504b

Lusitanis, Zout Eylanden Belgis, les Isles du Cap. Verd Gallis, Isole di cape Verde Italis, ibi maxima salis copia. Vide et Caffuerides. Baudt. distant 150. leuc. in Occas. ab Arsinario prom. seu Cap. Vitidi; suntque decem. Praecipua est S. Iacobi Ins. in eius parte Austr. et cum aliquot aliis oppidulis Aliae sunt, S. Luciae, Santa Luzza, probe culta et ampla, ad Bor. S. Iacobi; S. Nicolai, San Nicolao, ampla etiam et culta, prope S. Luciam; S. Vincentii, San Vincente, citcuitus 90 mill. pass. uti ins. S. Antonii, Ilba de Sant Antonio, utraque satis culta. Minotes dein Insulae Salis, do Sal. Boni visus, Maii, Igniumet Brava, vulgo de Boa Vista, do Mayo, do Fuego, et Brava. Aliis tamen Gorgades fuerunt [orig: fuÍrunt] ins. Capitis Viridis, Hesperides autem nunc Cuba, Hispaniola et aliae Ins. in America Sept. et man Bor. versus finum Mexicanum, cum dixerint Antiqui, Hespetides distare 40. dies ab ora Africae. Sed de his nil certi. Strab. l. 2. p. 123.

HESPERIDUM Horti, describuntur a Virg Aen. l. 4. v. 484 et Solin. in Mauritania Tinigtana prope Lixum urbem. It. a Plin. l. 5. c. 1. et 5. ad Syttim magnam, sed idem eos quoque ponit in Pentapoleos tegione, ubi etiam a Ptolemaeo statuuntur. Hoc loco a Strab. l. 17. p. 836. et 838. Hesperideum lacus designari videtur. Vide quoque Hesperica Mala.

HESPERII [1] Aethipes, pop. in Africa Ptol. quos Ioh. Barrosus Pangelungos, Reig Manicongio subditos appellat. Fuerunt [orig: FuÍrunt] ubi nunc regnum Congi, cum annexis regnis Loangi et Anzicanorum in illo tractu. Sanson.

HESPERII [2] alii, pop. Libyae, in ora, ad Oceanum Atlant. ad Lethaeum fluv. apud Hesperium prom Bisnege et Mandangan, Lusitanis dictum.

HESPERION Cornu, Ptol. Plin. l. 5. c. 1. et P. Melae, Africae aut potius Libyae prom. quod Mertator Capo bianco inter pretatur, Hispanis vero Cabo Verde in ora maris Atlantici contra Hesperidas insulas Gr. *(esperi/ou ke/ras2. Aliis Capo di Sierra Liona, 70. circiter leuc. in Auftr. ab ostio Mer. Nigri fluv. in parte Orientali Guineae, ubi quaedam Coloniae Europaeotum.

HESPERITAE Diod. Sic. l. 18. Barcaeis finitimi, Libyae gens, inter auxilia Thimbronis Cyrenenses vexantis.

HESPERIUS mons in Aethiopia, iuxta quem campi Stellarum modo noctu nitent. Plin. l. 1. c. 106.

HESPRUS fil. Iapeti et frater Atlantis, quia fratre regno pulsus, in Italiam sese contulit, regionemque eam Hesperiam de suo nomine appellavit. Diod. Sic. l. 2. ait, Hesperum hunc Atlantismontis cacumen ascendisse, ut ex loco eminentiore, astrorum cursum commdoius observaret, numquam autem deinde comparuisse. Quo factum est, ut vulguis in astrum illud lucidissimum versum purarit, quod mane solem praecedens Luciferum, versperi subsequeus, de nomine eius Hesperum appellamus. Vide Nar. Col. l. 4. c. 7. Nic. Lloyd. Addo quod sicut Sol exoriens, quadrigis vectus, annuli Amphitruonis, apud Plaut. in eo Act. 1. Sc. 1. v. 265. aposphragisma fuit, sic in publioc sigillo Locrotum Hesperiorum, qui et Ozoli dicti, Hesperum fuisse, refert Plato l. 10. *)/exoui/ te e)pi\ th=| dhmoi/a| sfragi=di to\n *(/esperon a)ste/ra e)gkexaragme/non. Vide Ioh. Kirchmann. de Ann. c. 13. Ubi varia animalia, historias item et fabulas, res inanimatas, liter as Hieroglyphicas, et alia annulis insculpi consuevisse, docet. Desultorii autem illi equi sacri erant, vir diximus suo loco. Ceterum idem hoc cum Lucifero sidus esse, primus Pythagoras ostendit, vide infra in voce Lucifer, item Nocturnus Phosphorus, et supra Ciun.

HESRAI nomen viri, 2. Sam. c. 23. v. 35. qui Hesdron. 1. Par. c. 11. v. 37. dicitur.

HESRON civ. quae est Azot in tribus Iuda, Ios. c. 15. v. 3. Fil. Ruben, Gen. c. 46. v. 9. fil. Pharez. filii. Iudae. Idem Ib. v. 12.

HESRONITAE pop. Num. c. 26. v. 6.

HESSENI vide Essem.

HESSI advenae ex ulteriore Germ. partim Catthorum vett. sedes occuparunt, qui vel bellis erantabsumpti, vel cum Alanis in Hispaniam, cum Alemannis in Martianam silvam concesserant. Nam Catthos Meliboci montis accolas remansisse, reliquias gentis, nomen argumento est. B. Rhenau. Rer. Germ l. 1. cum Notis D. Othonis IC. Vide supra in voce Hassia: et plura hanci in rem, apud Vilh. Dulich. Chron. Hass. cum quo Althamperum, si placet, confer, p. 357. et seqq.

HESSUS Martinus, vide Martinus.

HESTIAEA [1] Alexandrina, disertationem edidit, Utrum, quae Hometus de bellocirca Troiam gesto cecinit, Historia, an fabula, sint. Quam rem plenius docet Strab. l. 13. p. 599. Aliqui Histioeam vocant.

HESTIAEA [2] Thesaliae pars. Homero opp. est Euboeae, et alia Acarnaniae. Steph.

HESTIAEUS Tyrannus Milesius. Herod. l. 5. c. 30.

HESUS Gallorum Deus, Lucan. Civ. Bell. l. 1. v. 445.

Teutates, horrensque feris altaribus Hesus;

Bochart. Martem fuisse putat; Hesus, inquit, proprie foriem sonat, ut Hebraeis Hizzuz: Inde Marti factum nomen apud Phoenices, quod ex Iamblicho docet Iulian. o( paraba/ths2, Orat. in Solem: *)/arhs2 *(/azizos2 lego/menos2 u(po\ tw=n oi)kou/ntwn th\n *)/edessan *su/rwn. Nic. Lloyd. Hunc proin Galli, ut est apud Caes. de bello Gall. l. 6. bellaregere arbitr abaniur. Unde et illi, ut ibidem legere est, cum praelio dimcare constiuterunt [orig: constiutÍrunt], ea quae bello cepissent plerumque devovebant. Victima homo fuit: Procop. Gothic. Rer. l. 2. ubi de Thules sive Scandinaviae (sic enim cepit) incolis, *tw=n i(erei/wn sfisi\ to\ ka/lliston a)/nqrwpo/s2 e)stin, o(/nper a)/n dorua\lwton poih/santo prw=ton. tou=ton ga\r tw=| *)/arei qu/ouin, e)pei\ qeo\n au(to\n nomi/zoui me/giston, Hostiarum illis pulcherrima est homo, quem bello primum ceperint. Hunc vero sarisicant Marti, quoniam illum Deorum censent maximum. Quem vero Romani Hesum extulere [orig: extulÍre], is Germanis absque terminatione Romana, fuit Hees, vel Hies, vocali vatiata [orig: vatiat‚]: ut Rheni ostium, quod Romanis Helium, id Batavis Hiel, vir supra vidimus.


image: s0505a

Hinc Hises-dag, et contracte Hiisdag, qui Romana [orig: Roman‚] lingua [orig: lingu‚] Martis dies Vulgo usitatius, t, vel d. ut in aliis multis praemisso, Germanis inferioribus Thiis-dag, vel diis-dag, Nisi malis fuisse prius Chiis-dag, a Chsus seu Chisus. Nam olim H. et CH. variabant, haud secus ac S. et I. unde iidem, pro diversa dialecto, Catii, Chatti, Hessi. Idem autem dies nonnnllis Germanorum Erich-dag dicitur, cuius vocabuli pars priot magnam habet convenientiam cum Graeco *)/arhs2, Mars, vel *)/eris2, contentio. Interim Germani, non ut Romani, Martis nomine sidus Martis, sed, ut videtur, Iovem vel Apollinem, intelexere [orig: intelexÍre], h. e. Solem ac Caelum, vide Voss. de orig. et progr. Idol. l. 2. c. 13. 32. et 33.

HESYCHASTAE in Nov. Iustin. 5. tit. 3. Monachi sunt, a communit vita segregati et ab aliorum consortio separati, ut caelestium rerum contem plationi melius vacent, ab h(suxa/zw, quiesco, Mac.

HESYCHIA Clazomeniis Palladis Sacerdos. Alex. Neapol. l. 2. c. 8.

HESYCHIUS [1] Patriarcha Hierosolymitanus, post Hamosum A. C. 601. a Greg. Magno monitus, ut Simoviam in sua Dioecesi exitiparet, Obiit A. C. 609. Gregor. l. 9. Ep. 40. Item Ep. Salonensis in Dalmatia, auctor libb. 7. explicationum, in Exod. Sub Honorio A. c. 418. Eius memiuere [orig: memiuÍre] Zosim. P. Ep. 1. Augustin. Ep. 78. 80. et de Civ. Dei l. 20. c. 5. Item, discip. Gregorii Naz. a. C. 400. Sub Arcadio et Honorio. An commentarii insignis in Leviticum auctor? An alius, presbyter Hierosol. qui sec. 5. floruit, cui etiam Hist. Eccles. citata Conc. 5. A. C. 553. tribuitru? Vide Moret. Dict. Hist. Item Ep. Aegyptius, Martyr. Euseb. Hist. l. 8. c. 25. Cui Hieronym. novam Scripturae editionem attribuit, in Aegypto postmodum usurpatam. Item. Presbyter CP. auctor libri de aeneo serpente. Phot. cod. 51. Item Presbyter Hierosolym. auctor elogii S. Iacobi. Davidis, Andreae Apost, Bibl. PP. Volum. 15. p. 821. edit. Moret. etc. Vide infra.

HESYCHIUS [2] Milesius, Advocati fil. Sophista, cogn. Illustris, qui tempore Auastasii Principis floruit. Scirpsit inter alia universalem Historiam; a Belo ad huc: quam Romanam et Omnigenam insetipsit. Phot. cod. 69. Vide Voll. de Hist. Graec. 1. 2. c. 22. Aliis autem ab hoc est Hesychius o( taxugra/fos2, h. e. Notarius; cuius memivit George. Codin. l. de Originib. CP. Item Hesychius Grammaticus, Glossographorum longe prinxipem Casub. in Athen. vocat. Idem Ep. 49. Omnium veterum Criticorum, quos habemus hopdie, longe si quid iudico, doctissumus, et serio Graecantibus apprime utilis. Ex nuda indicis percursione, stuctorem vocabularii illius (rem nondum omnibus creditam) patebit Christianum fuisse. Quis enim (ut novi Foedetis tot r(h/seis2 mittam) Evangelistas, Apostolos, Prophetas, Prophetarum expositores, a vera fide alienus suo operi inseruisset? Pricaeus Proef. ad Ind. Alphab. Scriptorum quie in Hesych. Graec. vocab. laudantur. Gregorii Nazianzeni auditorem ac discip. vocat Flacc. Illyr. Catal. Test. cui etiam vir in divinis Scripturis multum versatus, et Hierosolymitanae Eccl. Presbyter dicitur. Floruit A. C. 400. Sixt. Sen. 601. Bellarm. Obiit Gualterio A. C. 609. Nic. Lloyd.

HETAERIARCHAE Gr. *(etairia/rxai, dictisunt, qui cohortibus conflatis ex Romanorum sociis praeerant, de qua dignitate multa dixit C. du Fresne Notis ad Alexiad. p. 227. Horum praefectus Megaet Ariarcha appellatus est, Gul. Tyrio Hist, Sacr. l. 21. c. 16. Vide infra in hac voce. Sed et ala Equitum, apud Macedones, Hotoerice iam olim dicta occurrit in Eumene Nep. c. 1. Novissimo tempore praefuit etiam alteri Equitum aloe, quae Hetaerice appellabatur. Gr. *(etairikh\, q. Socialis, cuius insupet meminerunt [orig: meminÍrunt], Diod. Sic. l. 18. Arrian. de reb. Alex. l. 16. Harpocratio in voce pezai/teros2; Alii: ut frustra Eririce reponat, apud Nep. Longolius. Ita enim vocabatur apud Macedones honotis causa [orig: caus‚] Equitum illa ala ab amlcitia, ac veluti sodalitate regia: quemadmoduam apud Theobanos delecta CCC. cohors, quam sacram vocavere [orig: vocavÍre], ut infra dicemus, An Gallorum solchrii iisdem conferendi?

HETEROGENEA tam Hebraeis, quam Aegyptiis, immunda olim. Et quidem tres eorum commixitones vetitae erant, Animalium divetsi generis (mundi im mundique simul) vel ad coitum, vel ad aratrum, plaustrumve: Seminum, in rem cibatiam, in eadem vineae vel agri patte: Lane tandem Linique in vesti bus, Lev. c. 19. v. 19. et Deut. c. 22. v. 9, 10, et 11. Erat et quarta Heterogenaeorum commixtio, sed ad tempus solum cetum impura, panlatim vero impuritatem exuebat, uti habetur Lev. c. 19. v. 23. Quando plantaveritis arborem (cibi) Pomiferam, aufereits praeputia eius, poma quaegerminiant; tribus annis erunt vobis immunda, nec edetis ex iis. Quarto anno omnis fructus eius sanctificetur Domina. Quinto anno comedetis fructus eius; sit vobis proventus eius. Insitivaesc. arbores beterogeneoe sunt: quarum proni fructus per tres annos impurus erat et penitus destruendus; anno quatto Deo dicatus, vel edendus, vel redimendus, instar decimarum secundarum; quinto demum proderant domino. Adeo gradatim evanescebat immundities. Non aliter licet coniugia cum alienigenis immunda essent, tamen proselytorum Aegyptiontum et Idumaeorum liberi, in tertia generatione, venerunt [orig: venÍrunt] in Eccl. Domini, Deut. c. 23. v. 7. etc. Vide quoque infra Immundi.

HETH nomen populi. Gen c. 23. v. 3.

HETHAEUS fil. Canaan. Idem c. 10. v. 15. a quo Hethoei pop. Idem c. 15. v. 20. dicuntur et Hitthoei. Vide Boch. Phaleg. l. 4. c. 36.

HETHALON urbs, terminus Iudaeae ad Sept. Ezech. c. 47. v. 15. In tribu Aser.

HETHO al. HAITO seu OTHO monachus primum Augiensis, dein Praesul Basiliensis, magna [orig: magn‚] apud Catol. Mag. gratia [orig: grati‚], ei a consiliis fuit: ab hoc, cum Hugone Turonum Comite, missus ad Orientis Imp. aliisque gravissimis Imperii nomine legationibus functus, Episcopatum abdicavit, A. C. 821. Obiit A. C. 836. Rhegino l. 2. Hermann. Contractus, Alii.

HETLANDICAE Ins. vide Schetlandicoe.

HETRICULUM Brutiorum opp. Liv. l. 30. c. 19. quod hodie Lataraco vuglus vocat, teste G. Barrio, inter lampetiam et Dampetiam, 6. mill. pall. a Marcopoli.